Works Volume 4
§. 25. Augescente igitur fidelium multitudine, fatemur aliquando, sed non statim post Apostolos, tales in regionibus, aut vicis Episcopos constitutos esse, qui vicariam Episcopo Civitatis, cui subjiciebantur, operam exhiberent, ideóque in hoc ipso Ancyrano Canone, ab Isidoro Mercatore, à Fulgentio Ferrando, à Gentiano Herveto, aliisque non paucis, Vicarios Episcoporum appellatos. Hos Episcopalem ordinationem aliquando accepisse testator Laodicenus Canon 57. (Ancyrani hujus post 50. annos vestigiis inhaerens, at aliquid de novo additurus) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquiunt Patres, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Non oportet in vicis, & regionibus Episcopos constitui, 〈 in non-Latin alphabet 〉 (sic Oxonienses Codices MS. communiter legunt, sic Dionysius Exiguus, Isidorus Mercator, & Gentianus Hervetus ; Sic ex MSS. Bibliothecae Regiae se emendasse ait Chr. Justellus, non, ut Tilius, & Binius, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) sed circuitores, alios sine dubio absque Episcopali ordination emissos, & à prioribus, eo quod Episcopy non essent, distinctos ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit Balsamo) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Qui vero prius constituti sunt, nihil sine Episcopy, qui in urbe est, sententiâ faciant. Ubi supponitur aliquos ex hoc numero jamjam Episcopos constitutos esse, licet illud in posterum vetetur. Idem etiam Antiocheno Canone decimo plusquam innui videmus; 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Qui in vicis & regionibus sunt, vel qui Chorepiscopi dicuntur, etiamsi impositionem manuum Episcopy acceperint, & (ut Latinus Canonum Codex duriusculam 〈 in non-Latin alphabet 〉 explicari voluit) ut Episcopy consecrati sint, &c. (sic & in fine Canonis 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Chorepiscopum Civitatis Episcopus ordinet, cui ill subjectus est, ait Latinus. )
§. 26. Ita sine dubio significat 〈 in non-Latin alphabet 〉 ista ejusdem Concilii Canone 17. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Ubi ut praecesserat [ Episcopus ] sic & sequitur [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] quod & Canone 18. per [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] explicatiùs effertur.
§. 27. Adeo mihi neutiquam persuasurus est D. Blondellus, Tres hominum conditions ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , qui in minoribus oppidis ministrant, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , qui in villis fundísque rusticis quibuscunque constituti sunt; Chorepiscopos, qui inter constitutos 〈 in non-Latin alphabet 〉 paucissimi erant) canonis istius verbis apertissimis distingui. Certe si sic explicare & probare sententiam suam possit, ut praeter Episcopum civitatis, tres alias hominum conditions eruere possit, quibus singulis Episcopalis ordinatio aliquando competiisse putanda sit, sic ut de iis dici recte possit [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 , etiamsi ordinationem Episcoporum acceperint ] (quod de eo, quod nunquam accidit, supponendum non erat) & qui singuli Subdiaconos, aliósque praeter Presbyteros & Diaconos omnes in Ecclesiâ constituere potuerunt, Fatebor me in hâc omni luce caecutiisse; Sin minus, patiatur se vir Doctissimus cum vulgo sapere, & 〈 in non-Latin alphabet 〉 additione, priores phrases explicari, & ad saeculi stylum accommodari permittat.
§. 28. Si vero quaeratur, quomodo qui ut Episcopy consecrati sunt, ab aliis per omne aevum Episcopis distinguantur, Respondetur, eo quidem imprimis distingui, quod ab unico civitatis Episcopo, cùm alii à Synodo, aut à tribus ad minimum Episcopis constituerentur, 2 do quod sine titulo aut Cathedrâ, 〈 in non-Latin alphabet 〉 absolute ordinati fuerint, quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ait Zonaras, ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Blastares) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , circumeant regionem, & fideles confirment, &c. Et ita, (ut verbis doctissimi Scriptoris, non meis illud dicam) in regionibus, agris, aut pagis praepositi, officio Episcopy fungantur, veluti vicarii Episcopy.
§. 29. Hinc est quod Concilii Neocaesariensis, eodem anno quo Ancyranum, congregati, Canone 13. Chorepiscopi, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ad exemplum aut formam Septuaginta esse dicantur, Ut enim illi à Christo emissi sunt, ut coram facie ejus irent, regnum coelorum praedicarent, morbos curarent, & sic vicariam ei operam locarent (nullâ tamen fixâ, aut duraturâ, & qualis duodecim Apostolis postea contigit, authoritate induti, statímque ad Dominum suum redituri) Sic & hi regionarii Episcopy, ab Episcopo civitatis emissi, confirmabant fideles, poenitentes absolvebant, aliáque nonnulla, quae ad eum pertinebant, ejus quasi loco & vice praestabant.
§. 30. Quod hîc de 70. Christi discipulis affirmat Canon iste, ad 70. Mosis Presbyteros Numb. 11.14. trahi voluit, nescio quo fato ad omnia permiscenda natus, D. Blondellus. At ubi quaeso 70. Mosis Seniores, ad regiones à Mose emittebantur, euntes, redeuntes, Mose solo juxta Tabernaculum sedem figente? Illud de 70. Discipulis distinct affirmatur; Nec quicquam Chorepiscopis nostris convenientius dici potuit; Quorum igitur loco succedere, Laodiceno Canone, 〈 in non-Latin alphabet 〉 jubebantur, Circuitores, Visitatores, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit Balsamo, Exarchi hodie ab Episcopis promoti.
§. 31. Illi quidem 〈 in non-Latin alphabet 〉 ideo dicti, quod ut medici apud Justinian. qui circumeunt urbem, causâ sanitatis hominibus reddendae, 〈 in non-Latin alphabet 〉 nuncupati sunt, sic illi 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ait Balsamo, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ait Zonaras, & Blastares, regionem aut vicos circumirent ; Nec igitur Waloni credendum est, qui sine omni probatione, non à circumeundo regionem, sed à curando Ecclesiam 〈 in non-Latin alphabet 〉 dictos voluit (ut & morbus, inquit ill, quacunque ration curatus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 eo saeculo dicebatur) cùm iisdem utrumque competat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , titulus vero 〈 in non-Latin alphabet 〉 à priori non à posteriore ducatur, nec 〈 in non-Latin alphabet 〉 unquam medici dicantur, quia curant morbos, sed quia curaturi circumeant. At prodigii instar est quod in hujus vocis redditione Gretsero accidit, qui eâ notari voluit 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quorum munus erat circumire Templum & dormiturientes excitare. Res clarior est quàm ut ulteriori disceptationi locus sit, ideo quod regionem & vicos omnes ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) circuirent & visitarent, 〈 in non-Latin alphabet 〉 dictos esse.
§. 32. Mirari igitur satis nequeo, quid itidem D. Blondello in mentem venerit, ut haec hoc Ancyrano Canone comprehensa, eodem sensu dicta esse affirmaverit, quo de Episcopis Antiochena Synodus sancivit Can. 13. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & Can. 22. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Exinde concludens Episcopum aeque arctis compedibus de Chorepiscopos cohibitos esse.
§. 33. Verùm primo illud manifestum est, Antiochenos Canones istos ad Episcopos quosvis, aliorum officiis se immiscentes, ideóque 〈 in non-Latin alphabet 〉 , spectasse.
§. 34. Secundo, Ordinationem Presbyterorum & Diaconorum Chorepiscopis in universum interdici, & non solùm in alienâ 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Illud praeter lucidissima Canonis verba, Antiochenus Canon decimus, Ancyrano post 27. annos succedens, monstrabit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Chorepiscopi hîc suas metas scire jubentur, lectores, subdiaconos, exorcistas constituere, nentiquam vero Presbyteros aut Diaconos ordinare, sine Episcopo civitatis, cui & ipse & regio integra subjicitur. Sic Damasus, Chorepiscopis, inquit, non liceat Sacerdotes consecrare, nec Diaconos. Et Leo primus, Quamvis cum Episcopis plurima iliis (Chorepiscopis) Ministeriorum communis sit dispensatio, quaedam tamen Ecclesiasticis regulis sibi prohibita noverint, sicut Presbyterorum & Diaconorum consecratio.
§. 35. Nec est quod verba ista in fine Canonis Ancyrani à D. Blondello posita [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] illi fraudi fuisse putemus, cùm illa, si genuina lectio esset, ad posterius Canonis membrum, in quo de Presbyteris civitatis sermo est, non ad prius, in quo de Chorepiscopis, referatur.
§. 36. De lection vero istâ, quàm non sit genuina, & quàm recte à Walone & Cl. Salmasio rejiciatur, plura mox dicemus.
§. 37. Tandem igitur quid hoc primo Ancyrani Canonis tmemate intelligendum sit, videamus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Hoc est, Placuit Synodo huic, ut Chorepiscopi, quamvis antehac in regionibus suis, (aut licentiâ nimiâ abusi, & supra 〈 in non-Latin alphabet 〉 suum elati, aut ex potestate sibi per ordinationem Episcopalem collatâ) Presbyteros & Diaconos ordinaverint, in posterum tamen illâ libertate non utantur; Subdiaconos tantùm, aliósque inferiora Ecclesiae munera obeuntes constituent, reliquáque quae ad officium suum, ex Episcopy civitatis jussione, aut approbatione, pertinent, diligenter praestent.
§. 38. Hunc solum sensum huic Canoni subesse, testis est omni exceptione major Antiochenus Canon 10. modo prolatus, cui tamen, praeter alia praedicta, addi etiam poterit insignis locus Basilii Magni (post annos circiter 60.) in Epist. 181. ubi de 〈 in non-Latin alphabet 〉 approbationis & receptionis modo, verba faciens, 〈 in non-Latin alphabet 〉 sic describit, Omnis, inquit, eorum conversatio 〈 in non-Latin alphabet 〉 , curious à Presbyteris & Diaconis cum illis habitantibus indagabatur ; Illi porro 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ad Chorepiscopos referebant, qui 〈 in non-Latin alphabet 〉 , acceptis eorum qui vere testimonia ferebant (i. e. testimonia fide digna) calculis, sive suffragiis, & cùm Episcopum priùs de iis certiorem fecerint, hunc ad modum, ministrum quemvis (Subdiaconum scilicet, &c.) ordini Hieraticorum, vel eorum qui sacris ministraturi erant, accensebant, Cùm corruptis jam saeculi moribus, omnibúsque in pejus degenerantibus, Chorepiscopi, ad quos Epistolam istam misit Sanctus Pater, Episcopum civitatis insuper habentes, remque omnem ad illum nihil pertinere censentes ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) totam sibi ipsis authoritatem arrogarent, ac assumerent.
§. 39. Clarissima adhuc omnia, & ex quibus ad derogandam Episcopo 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & singularem (tam in urbe, quàm in regione suburbicariâ) authoritatem illi eripiendam, aut minuendam, aut ad quamcunque potestatem cuivis, praeter Episcopum, & Vicarium ejus (ad id aut Episcopali ordination 〈 in non-Latin alphabet 〉 , i. e. sine titulo indutum, aut ad speciales operas ab eo quovismodo constitutum, reservatâ sibi uni Presbyterorum & Diaconorum ordination ) asserendam, nihil plane colligi, aut concludi potest.
§. 40. Illud (non ex istis tantùm praemissis à me propositis, & probatis, sed & contra quemlibet dissentientem, ex suis) hoc unico dilemmate extra dubium ponetur.
§. 41. Chorepiscopi Ancyrano hoc Canone memorati, aut Episcopalem ordinationem singuli accepisse credendi sunt, aut sine eâ, ad speciales operas in regione & vicis praestandas, ad libitum Episcoporum, &, ut, eorum Vicarii, literis tantùm signatis, aut aliâ quavis ration, ab iis muniti sunt; Si prius concedatur (quod à nobis satis confirmatum esse putamus) tunc statim sequetur, hos regiona • ios Episcopos, utcunque Civitatis Episcopis subjacentes (qui & ipsi quadamtenus Metropolitae subjiciebantur; videatur Antiocheni Concilii Canon 9.) vere tamen Episcopos fuisse, sed non Civitatum ; ut & Episcopy minorum civitatum Episcopy sunt, sed non Metropolitae ; Imo Episcopos, quantum ad ordinationem spectat, sed non quantum ad titulum; Episcopos scilicet, suadente necessitate, sine titulo ordinatos, Episcopos denique Vicarios (nec igitur, ut Walo hinc sequi voluit, Presbyteros à Presbyteris ordinatos, nec qui solùm Presbyteri erant, Episcopos dictos esse. )
§. 42. Hos itidem cùm tales essent, nec adhuc Ancyrano Canone prohiberentur, Presbyteros & Diaconos regionarios ordinasse, aliáque in regionibus administrasse (ita tamen ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , praesente aut Episcopo, aut P • sbytero Civitatis, ne minima quidem illis licerent; videatur Neocaesariensis Concilii Canon 13.) & haec omnia quidem adhuc recte, & ex jure suo, ut Episcopos regionarios, ac Vicarios fecisse. Postea vero quorundam actuum ad eos priùs pertinentium exercitia, canone isto (ut & Antiocheno dein decimo ) illis interdicta esse, & ad solum Episcopum Civitatis relata, aut, si Arab • co istius Canonis Paraphrastae credamus, ad Chorepiscopum, ex mandato Episcopy civitatis ; Sic enim ex Arabico Canonum MS. Oxoniensi legimus: Ut non faciant Presbyteros aut Diaconos omnino, neque in villâ, neque in urbe absque mandato Episcopy, Nisi rogatus fuerit Episcopus hâc in re, & permiserit eos ut faciant eos, nec non scripserit eis scriptum, quod authoritatem dabit eis eâdem de re ; Ex eo autem nihil contra ipsam potestatem, ante interdictum Canone exercitium, satis liberam, concludi posse; 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§. 43. Sin vero posterius supponatur (nullatenus tamen concedendum) Chorepiscopis scilicet his Episcopalem ordinationem nunquam contigisse, Tunc & illud sequetur, eos, si quando Presbyteros aut Diaconos ordinaverint (quod adhuc de illis neutiquam affirmatum vidimus) orbitam plane & 〈 in non-Latin alphabet 〉 suum transiliisse, recteque ab Ancyrano, ut & Antiocheno Canone in ordinem redactos esse; Sic tamen ut alia quaedam ( Subdiaconorum, &c. constitutio ) iis ab Episcopo Civitatis indulta, & nondum interdicta, sed specialiter ipsis canonis verbis reservata, iis adhuc competiisse putentur. At illud ex abundanti. De Chorepiscopis igitur, adeóque priori istius Canonis parte id satis superque dictum esto.
CAP. IX.
Secundum Canonis membrum de Presbyteris. Lectiones variae. Arabicus Interpres. Canonis emendatio. Argumenta pro emendatione. Canonis sensus Presbyteranis nullatenus favens.
§. 1. IStis igitur sic perpensis, pergamus ad posteriorem Canonis portiunculam, quae ad Presbyteros pertinet, ea sic in Wal. Mess. ut & in App. Claudii Salmasii ad lib. de Prim. proponitur. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & Latin ex Dionysio Exiguo, Sed nec Presbyteris Civitatis fine praecepto Episcopy vel literis, in unaquaque paroeciâ. A D. Blondello pro [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] & pro [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] ponitur. Harum lectionum, non ita late dissitarum, sensus tamen plane alius atque alius. Nam si cùm D. Blondello [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] legatur, cùm in initio Canonis praecesserit dativum [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] necessum erit ut [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] cum praecedente [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] connexa, à verbo itidem 〈 in non-Latin alphabet 〉 regantur, & ita sensus lucidissimus (at qui Presbyteranae causae nequaquam faveat) exurget. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Chorepiscopis non licere Presbyter • s civitatis ordinare, sine mandato ab Episcopo per literas recepto.
§. 2. Et huic certe lectioni MS. Arabicus vetustus calculum suum & suffragium daturus est, Cum de Chorepiscopis sic canonem proponat, Ne faciant Presbyteros neque Diaconos omnino, neque in villâ neque in urbe absque mandato Episcopy, &c. nec syllabam addat, quâ innuatur, aut explicetur, quid Presbyteris Civitatis, aut in suâ, aut alienâ paroeciâ liceat, vel non liceat.
§. 3. Huc etiam pertinere videtur titulus huic Canoni à Dionysio Exiguo praefixus. Quod non oporteat Chorepiscopos ordinare Clericum nisi in agris & villatis, de Presbyteris itidem 〈 in non-Latin alphabet 〉 . At si ista cuiquam non arrideant, ad alia procedamus.
§. 4. Et cum in his verbis recensendis adeo magna sit exemplarium varietas, Infinita quidem occurrunt, quae hîc dici possunt. Post codices autem quos nactus sum, singulos inter se collatos, nihil mihi potius videtur, quàm ut truncato & manco canoni, vocula una aut altera addatur, verbáque sic demum graece legantur. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Sed neque Presbyteris civitatis, sine mandato ab Episcopo per literas recepto, quippiam facere in unaquâque paroeciâ.
§. 5. Voces istas [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] aut aliis quae iis aequipolleant, sic interserendas esse, & in antiquis Graecis codicibus olim lectas fuisse, testabitur primo Isidorus Mercator (cujus editio in Ecclesiis Hispanicis ante Dionysium Exiguum, recepta est) qui sic legi voluit. Sed nec Presbyteros civitatis sine Episcopy praecepto ampliùs aliquid imperare, vel sine authoritate literarum ejus aeliquid agere.
§. 6. Secundo. Idem nobis persuasura est Gentiani Herveti versio (à D. Blondello vetus appellata) Sed nec Presbyteros Civitatis sine jussu Episcopy aliquid jubere, neque in unaquâque paroeciâ aliquid agere.
§. 7. Tertio. Sic Fulgentius Ferrandus, Canon 92. Ut Presbyteri Civitatis sine jussu Episcopy nihil jubeant, nec in unaquâque parochiâ aliquid agant, Can. Sardicen. (legendum sine dubio Ancyr.) tit. 13.
§. 8. Quarto. Ipsius Dionysii Exigui exemplar illud, quo Adrianus primus usus est, quódque & ill & (ipso D. Blondello fatente) Capitulare Aquisgrauense veteri Codici praetulerunt ; Sic enim ibi Canonem istum exaratum perspicimus, Sed nec Presbyteris civitatis sine Episcopy praecepto ampliùs aliquid imperare, vel sine authoritate literarum ejus in unaquâque parochia aliquid agere.
§. 9. Quinto, Denique, Huic Canonis hujus lectioni suffragatur, mireque concordat Laodicenus 57. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Similiter & Presbyteri praeter consilium Episcopy nihil agant ; Quibus verbis cùm de Chorepiscopis propositum Canonem claudi videamus, eodem plane modo, quo hîc Ancyranus conclusus est, nihil magis consentaneum, aut idoneum definiri potest, quàm ut hi duo Canones sic in universum aequipollere censeantur, ut mutilatus unus ex altero sanari & explicari possit.
§. 10. Quod si fiat, lucidissima statim omnia futura sunt, & cum Christi verbis, quae omnem Apostolis authoritatem, cum Ignatii toties iteratis, quae Presbyteris nihil 〈 in non-Latin alphabet 〉 agendi 〈 in non-Latin alphabet 〉 largita sunt, & denique cum Arelatensis, aliorúmque conciliorum decretis concorditer, & harmonice conspirantia: nec quivis certe in universo Canonum codice, Presbyteranorum 〈 in non-Latin alphabet 〉 minus favisse reperietur, quàm qui prae aliis omnibus laturus subsidium putabatur.
CAP. X.
Argumentum ex Eutychio. Eutychii 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Episcopy in Aegypto plures praeter Alexandrinum. 〈 in non-Latin alphabet 〉 Episcopus Anianus. Hieronymus cum Eutychio non concordat. 〈 in non-Latin alphabet 〉 ad Episcopos, electio ad Presbyteros pertinere potest.
§. 1. REstat unicum Argumentum, quod contra Thesin nostram satis prosper militasse quibusdam creditor, Ex Annalistâ illud Alexandrino, aut Originum scriptore Eutychio, Authore certe (ne quid gravius dicam) non adeo venerando, produxit D. Blondellus, Qui post Marci Ecclesiae Alexandrinae fundatoris tempora, usque ad Demetrium ejusdem Ecclesiae Episcopum, Patriarchas sing • loss Alexandrinos electos, & cum ordination manuum ordinatos à Presbyteris 12, ídque ex ipsius Marci jussu factum esse affirmat.
§. 2. Facilis itidem responsio, nullam hâc in re Eutychio fidem deberi, ut qui assertioni huic apertâ 〈 in non-Latin alphabet 〉 viam muniverit, nullam ante Demetrium in universâ Aegypto, praeter Patriarcham Alexandrinum, Episcopum fuisse pronuntians.
§. 3. Verùm potior multo testis Eusebius, l. 6. c. 1. apud quem 〈 in non-Latin alphabet 〉 , i. e. plurium in Aegyto dioecesium, (quas sine Episcopis, qui illis praeficerentur, fuisse nemine credibile erit) mentio reperitur, quarum, inquit ill, 〈 in non-Latin alphabet 〉 Demetrius post Julianum suscepit.
§. 4. His addi secundo potest, Patriarchatum (quem ab ipsius Marci temporibus Eutychius ipse agnoscit) civitatis istius Episcopo neutiquam competere potuisse, si nulli in universâ provinciâ Episcopy essent, quibus praeponeretur; Ideóque quod ab eodem Eusebio de Marco affirmatur, l. 2. c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . dignum est quod his addatur, eum nempe 〈 in non-Latin alphabet 〉 , plures in ipsâ Alexandria constituisse Ecclesias, (quas sub nomine 〈 in non-Latin alphabet 〉 Anianus suscepit, c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 .) Tantam enim multitudinem eorum fuisse, qui 〈 in non-Latin alphabet 〉 ex primâ Marci aggression Christi fidem amplexabantur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sanctissimo vitae ejus instituto ad fidem allecti, ut Philo Judaeus Apostolorum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , missus ad Caium Imperatorem legatus, ipsorum 〈 in non-Latin alphabet 〉 sibi delineandam scriptis suis putaret.
§. 5. Nec illud tantùm. Videatur liber 〈 in non-Latin alphabet 〉 . & ex eo Eusebius hist. l. 2. c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Describit, inquit ill, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Aegyptiacum hunc praesidendi modum inter eos qui Ecclesiastica ministeria obierunt. Is vero duobus absolvebatur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Diaconorum ministeriis, & supremis, super omnes, Episcopatus, vel Episcopalis honoris praesidentiis. Omnia quidem ad aliarum Ecclesiarum ritum amussitata, nec quicquam extra orbitam, quo sibi sic prolixe placeant, aut exultent Presbyterani.
§. 6. Tertio, de Valentino affirmat Tertullianus, Episcopatum ab eo affectatum esse, ut qui eloquio multum potuit, cùm vero spe istâ excideret, aliúsque ex causâ martyrii ei anteponeretur, ad haeresim divertisse. In Aegypto illud factum esse satis constat, ipsum quippe Val • ntinium, Epiphanio teste, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ex division Athribite, satis ab Alexandriâ dissitâ, oriundum, nec igitur causam subesse, cur aut Alexandrinum Patriarchatum ab Athribite affectatum, aut nullos praeter Alexandriae Patriarcham in Aegypto Episcopos fuisse suspicemur.
§. 7. Imo quarte, eundum hunc Marcum in Pentapoli Ecclesias constituisse, author est vitae ejus scriptor apud Photium, quas igitur Patriarchy Alexandrino subjici jubet Canon Nicenus 6. ut & Aegypti & Lybiae reliquas, ídque ex antiquo & primitivo more in Ecclesiis illis obtinente.
§. 8. Quinto, in Epistolâ Adriani Imperatoris, apud Vopiscum, eorum mentio occurrit, qui se Christi Episcopos dicunt, ídque in Aegypto, ubi Serapis colebatur, & ne Episcopos pro Presbyteris sumi putemus, statim distinct adjicitur, Nemo Christianorum Presbyter.
§. 9. Sexto, Hieronymus ipse, cui sic amice suffragium suum dedisse Eutychium gloriantur, cum Eutychio non concordat, Ep. 85. ad Evagrium. Ille certe, electionem Episcopy usque ad Heraclam & Dionysium penes Presbyteros fuisse affirmat, at ordinationis, aut impositionis manuum Presbyterorum, nulla • lli mentio est, nullum vestigium, nec vola, nec manus, ut dici solet. Illa quidem 〈 in non-Latin alphabet 〉 ab Episcopis Aegypti, ex Marci jussu, nunquam non adhiberi, & interim electio ad Presbyteros Alexandrinos pertinere potuit. Nec quicquam igitur hinc concludi poterit, quod Presbyteranorum 〈 in non-Latin alphabet 〉 faveat, At ex adverso, ab ipso Marco, Ananiam, seu Anianum, ut Episcopum & Patriarcham, eúmque in excelsiori super Presbyteros gradu in Ecclesiâ illâ collocatum esse. Imo quam primum alii in Aegypto Episcopy essent, quorum manus Patriarcha huic imponi potuerunt, Patriarcham ab illis constanter institutum, & consecratum fuisse, nec denuo ad Presbyteros actum istum rediisse, Eutychii, si opus sit, testimonio firmabitur. At de istis satis.
DISSERTATIO QUARTA, De Actorum & Epistolarum Apostolicarum PERIOCHIS, Quae ad Ecclesiastici Regiminis formam pertinent.
CAP. I.
Acta Apostolorum paucorum annorum unius Pauli historia. Syllabus dicendorum.
§. 1. POst istam solennem Apostolorum missionem (quâ omnem in Ecclesiâ potestatem in manus eorum traditam esse comperimus) Praeter Matthiae in desertoris Judae, Pauli & Barnabae, ex specially Spiritus praeceptione, Act. 13.2. in Jacobi c. 12.1. gladio percussi locum (pari modo quo Ephraim & Manasseh demortui Josephi vicem supplere jubebantur) allectorum historiam, vix quicquam est quod hâc ex parte addendum curaverint sacri Scriptores.
§. 2. Apostolorum quippe Actus, qui à Lucâ exarati, profectionibus & perpessionibus S. Pauli, quibus Ille interfuit, describendis, ídque per annos non ade • multos, potissimùm insumebantur, totius Ecclesiae per Orbem omnem ab Apostolis plantatae, & Episcoporum in unaquâque constitutorum historiam nobis tradidisse credendi non sunt.
§. 3. Quaedam certe in illis rei gestae vestigia non obscura, ut in Sancti Pauli, & praesertim in Christi ipsius ad Asiaticas Ecclesias per Johannem transmissis, Epistolis deprehenduntur, quibus quid ab Apostolis singulis, in suis per universum Orbem peregrinationibus praestitum sit, dignosci potest; At & illa non adeo clara, ut non à proximorum aevorum scriptoribus, si suffragia libere ferre permittantur, cumulatiorem lucem acceptura sint.
§ 4. Illud omne ad quinque capita reducendum erit. Primum, quod ad hos primarios Apostolos; Secundum, quod ad Alios ab iis missos, secundarios Apostolos; Tertium, quod ad Angelos Apocalypticos; Quartum, quod ad ipsam 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 ; Quintum, quod ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 appellationem explicandam pertineat.
CAP. II.
Apostoli per se, ut Episcopy, Ecclesias quas plantarunt, administrarunt, 1 Cor. 3.6. & 4.15, 16, 21. & 5.3, 4.
§. 1. AD primum quod attinet, ex Scriptures satis clarum est, Hos Christi Apostolos, totidem singulares personas, Ecclesias plantasse primùm, dein rexisse, nec praesentes tantùm, sed & in absentiâ, per se, non mediante, aut intercedente semper aliquo Presbyterorum collegio, administrasse.
§. 2. Illud ex unius Sancti Pauli erga Corinthios suos factorum vestigiis satis patescit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Plantavi ego, 1 Cor. 3.6. & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Non multos in Christo Patres habetis, Ego enim per Evangelium (primâ inter vos Evangelii praedicatione) genui vos, c. 4.15, 16.
§. 3. Quos ergo unus plantavit, eos etiam sibi uni procurandos vendicat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. v. 19. Veniam cito ad vos inflatos, habitâ facti cognition judicaturus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 in virgâ, si opus sit, v. 21. & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Ego quidem absens corpore, praesens vero spiritu, illum qui hoc taliter commiserit, judicavi jamjam, tanquam praesens, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , talem Satanae tradere, &c. c. 5.3, 4. In re liquidâ pluribus opus non erit; Istam scilicet Corinthiorum Ecclesiam à Paulo plantatam, ab eo uno absent jam, mox ad eos profectionem maturante, administratam fuisse.
CAP. III.
Secundarii Apostoli, 2 Cor. 11.28. Jacobus Hierosolymorum Episcopus, Apostolus, at non e duodecim. 〈 in non-Latin alphabet 〉 Differentia inter Alphaeum, & Cleopham. Jacobus Justus, 1 Cor. 15.7. vel à Christo vel ab Apostolis Episcopus institutus. Ruffinus emendatus, Act. 12.17. Gal. 1.19. Act. 15.6, 22. Gal. 2.9. Act. 21.18. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Thaddaeus Apostolus. Lucas 〈 in non-Latin alphabet 〉 , 2 Cor. 8.18, 19, 23. Epiphanius vindicatus. Barnabas, Act. 11.23. Marcus. Marci duo, 1 Pet. 5.13. Apostolus, Timothy Episcopus & Apostolus, ut & Titus. Epaphroditus, Clemens Romanus, Apostolus, ut & Ignatius. Theodoreti celebre testimonium. Gnostici se Apostolis praeferentes, i. e. Episcopis.
§. 1. SEcundo, Primarii hi, & 〈 in non-Latin alphabet 〉 à Christo immediate vocati, & missi Apostoli, alios insuper Secundarios, seu 〈 in non-Latin alphabet 〉 positos, ejusdem & jurisdictionis, & nominis participes factos, Apostolis miserunt, qui Ecclesias etiam aut ipsi plantarent, & regerent, aut ab aliis priùs plantatas (& adhuc ad curam & 〈 in non-Latin alphabet 〉 ipsorum Apostolorum generali modo pertinentes, 2 Cor. 11.28.) sibi administrandas, & regendas susciperent.
§. 2. Illud exemplis nonnullis confirmabitur. Inprimis Jacobi fratris Domini, quem inter duodecim Christi Apostolos numerandum non esse, libenter Waloni largiemur, & in eum sensum Eusebii verba [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] necessario intelligenda esse contendimus, cùm 〈 in non-Latin alphabet 〉 isto capite, duodecim Apostolis manifest opponi videamus. Testator illud Menologium Graecorum, tres Jacobos celebrans, Jacobum Alphaei, die 9 o . Octobris, Jacobum Fratrem Domini, die 23 o . Octobris, & Jacobum Zebedaei, die 30 o . Aprilis ; Sic & Author Recognitionum, quem Clementem non esse, ex eo (inter alia) Bellarminus concludit, quod Jacobum fratrem Domini non vult esse Apostolum ex duodecim.
§. 3. Unicum est, quod contrarium quibusdam (non sic Waloni, aut D. Blondello, quod sciam) suadere videtur, quod scilicet Alphaei & Cleophae nomina apud Syros in unum recidere videa • tur, cum Syriacum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , vel sine aspirato ח pronuntiari possit, & tunc in 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 convertatur, vel aspirato ח retento, facile in Cleiapha & Cleophas migret. Verùm facilis responsio, Alphaeum in Hebraeo 〈 in non-Latin alphabet 〉 in Syriaco 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Cleopham vero 〈 in non-Latin alphabet 〉 per ק, non ח à Syro reddi, Luc. 24.18. adeóque latam differentiam esse inter Alphaeum & Cleopham.
§. 4. Hunc quidem Jacobum, Justi cognomine celebrem, ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit Eusebius, l. 2. c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) ut & inter speciales resurrectionis testes à Sancto Paulo memoratum, 1 Cor. 15.7. (videatur Eusebius, l. 1. c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) Hunc, inquam, tertium Jacobum, Hierosolymorum Episcopum creatum esse, ipse 〈 in non-Latin alphabet 〉 Ignatius innuit, loco à Walone sub nomine Ignatii laudato, Ep. ad Trall. ubi Stephanum Diaconum non Apostolis indefinite, sed 〈 in non-Latin alphabet 〉 Beato Jacobo 〈 in non-Latin alphabet 〉 commemorat, ut & in Ep. ad Heronem, 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§. 5. Hunc alii à Christo ipso, cum ei appareret post resurrectionem, constitutum affirmant. Videatur ex sententia Chrysostomi Theophylactus, &c. in 1 Cor. 15.7. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Jacobo fraetri Domini, qui ab ipso (i. e. Christo Domino) primus Hierosolymorum Episcopus constitutus est. Ut & Photios Patriarcha Constantinopolitanus Epist. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Jacobus Primus Pontificum, & qui de manu Domini unctionem sacram & Hierosolymitanam Praesulatum accepit. Sic & Nicephorus, l. 2. c. 38. Alii itidem à Christo & Apostolis. Consulatur Eusebius Hist. l. 7. c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Alii demum (quod parum abscedit) eum immediate ab Apostolis constitutum volunt.
§. 6. Loquatur pro aliis Clemens, Ille, inquit Eusebius, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Petrum ait & Jacobum (Zebedaei scilicet) & Johannem, post assumptionem Christi, quamvis summum dignitatis gradum à Domino adeptos, inter se tamen de honor is • o non contendisse, sed Jacobum Justum Hierosolymorum Episcopum (foede apud Ruffinum legit Walo, Apostolorum Episcopum, cùm ex Clemente Eusebius non 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sed 〈 in non-Latin alphabet 〉 , reponeret) elegisse.
§. 7. Sic & ante eum Hegesippus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 (aut, ut alii legendum censent, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Hunc ad modum Jacobus Domini frater (ab omnibus Justus nominatus) Ecclesiam cum (non ut Hieronymus, pos • , quasi esset 〈 in non-Latin alphabet 〉 cum Accusativo) Apostolis, aut, si aliorum lectio (cui itidem Eusebii verba [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] suffragantur) non displiceat, ab Apostolis suscepit.
§. 8. Sic & Athanasius in Synopsi. Epiphanius Haer. 78. Greg. Nyssenus de Resur. Or. 2. Hieron. in Ca • all. & in Gal. 1. aliíque innumeri. Idque Tiberii Anno 19 mo . i. e. anno post mortem Christi proximo factum affirmat Eusebius in Chronico, p. 43.
§. 9. Quo minùs mirum censebitur, si Jacobum hunc eum fuisse dicamus, cujus mentio est, Act. 12.17. cùm Petrus divinitùs e carcere liberatus, Jacobo & fratribus, i. e. Episcopo, & omnibus in civitato istâ credentibus, renuntiari jubeat.
§. 10. Hic igitur Ecclesiam priùs à Christo plantatam, sibi administrandam & regendam suscipiens, ab ipso Paulo, Gal. 1. inter Apostolos numeratur, Praeter Petrum, inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Alium Apostolorum neminem vidi, nisi Jacobum Domini fratrem, v. 19. Quod & plusquam innui videtur, Act. 15.6. & 22. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Apostolorum in plurali mentione factâ, cùm tamen, praeter Petrum, nullus ex duodecim concilio huic interfuerit, & consequenter Jacobus, cujus judicio decretum stabilitur ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , v. 19.) eo titulo insigniri putandus sit.
§. 11. Sic disertis verbis Theodoretus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§. 12. Hinc est quod Jacobus hîc in Ecclesiâ suâ Hierosolymitanâ ipsi Petro & Johanni praeponatur, & 〈 in non-Latin alphabet 〉 Paulo & Barnabae dedisse dicatur, Gal. 2.9.
§. 13. Hinc quod Paulus, cùm Hierosolymas veniret, statim ad Jacobum intraret, Act. 21.18. qui Presbyterorum collegio cinctus, ut in Concilio fieri solet, 〈 in non-Latin alphabet 〉 Paulinae rationem ab eo accepit.
§. 14. Hinc Epistolae Catholicae primae (ab eo conscriptae, inquit Eusebius) Author, licet seipsum solummodo 〈 in non-Latin alphabet 〉 appellet, in Epigraphe tamen 〈 in non-Latin alphabet 〉 vocatur.
§. 15. Et hinc illud Hieronymi Com. in Isai. Jacobum hunc, Domini fratrem Apostolum, decimum tertium vocantis. Illúdque Eusebii, l. 1. c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . qui post Apostoli verba [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] ab ipso recitata, addit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. ad duodecim Apostolorum exemplum & similitudinem complures eo saeculo extitisse Apostolos, & l. 7. c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c.
§. 16. Eo statim numero accenseri videas Thaddaeum (non illum 〈 in non-Latin alphabet 〉 unum Lebbaeum etiam, & Judam dictum; sed alterum ab Eusebio inter 70. Discipulos repositum) qui anno, inquit ill, post resurrectionem Christi decimo, à S. Thomâ Apostolo ad Edessenor • m Regem Agbarum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , statim ex Syriaco Edessenorum Apographo, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ut &, 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Apostolus, nuncupatur c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§. 17. Sic Lucam qui 2 Cor. 8. in omnibus Ecclesiis, ob diligenter praedicatum Evangelium plurimam laudem reportaverat, v. 18. qui 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicebatur, v. 19. statim inter 〈 in non-Latin alphabet 〉 reponi, v. 23. non est quod dubitemus, cùm idem de illo affirmet Epiphanius, Haer. 51. & in 〈 in non-Latin alphabet 〉 . iniquissime à D. Blondello exagitatus, quod eum, qui à Paulo primùm ad fidem convertebatur, inter 70. Christi discipulos reponeret ; Certe nihil tale ab Epiphanio factum est, nec enim Apostolum qui pronuntiat, ad 70. Christi discipulos, qui Apostoli non erant, respexisse putandus est. Rectiùs Walo, qui Lucam à Theophane 〈 in non-Latin alphabet 〉 simúlque 〈 in non-Latin alphabet 〉 nuncupari (& id quidem impune) passus est.
§. 18. Sic Barnabas, antequam specially spiritus designatione ad Apostolatum separaretur, ab Apostolis Antiochiam delegatur, Ibi cùm multos ab aliis conversos inveniret, Act. 11.22. omnes in fide confirmavit, v. 23. Ecclesiámque, & coetus constituisse putandus est.
§. 19. Sic & Marcus (non ill Johannes Marcus, primùm Paulo & Barnabae adjunctus itinerum socius, Act. 12.25. dein soli Barnabae, c. 15.39. ejus 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Col. 4.10. à Paulo ad Colossenses mittendus, & alibi illi 〈 in non-Latin alphabet 〉 , 2 Tim. 4.11. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Philem. 24. sed) alter ill, 〈 in non-Latin alphabet 〉 filius ipsius à Petro appellatus, 1 Pet. 5.13. (ut qui ab illo in fide Christi genitus fuerat,) cùm de eo vere ex Papiâ affirmetur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , nec igitur in numero Septuaginta Christi discipulorum censeri possit) apud Eusebium, & Papiam, Petri 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Evangelii ab eo praedicati scriptor, tandemque annis, post Christi ascensum, undecim, in Aegyptum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Evangeliúmque illic, quod scripsit, praedicans, & Ecclesias, inquit ill, 〈 in non-Latin alphabet 〉 (& postea in Pentapoli, ait vitae illius apud Photium Scriptor anonymus) Apostolus ab eodem Eusebio, ut & ab Epiphanio, Lucae adjunctus, vocatur.
§. 20. Sic & Timothy, qui post fidem à Paulo Ephesi plantatam, 〈 in non-Latin alphabet 〉 (ait, post alios, Oecumenius in 1 Tim. 3.) ibíque 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sedem figere jubebatur, ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. 1 Tim. 1.3. ab Antiquis scriptoribus Apostolus vocatur.
§. 21. Ita de co Anonymous apud Photium, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Apostolus Timothy à Magno Paulo & ordinatur Ephesiorum Metropolita, & in throno collocatur: ut & Theodoretus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Et Theophanes, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . De Tito idem affirmatur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , apud Theodoretum.
§. 21. Sic Epaphroditum S. Pauli 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ejus jussu ad Philippenses missum, Phil. 2.25. eorum ibi 〈 in non-Latin alphabet 〉 dictum, Theodoretus exinde Philippensium Episcopum fuisse concludit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & iterum ad cap. 2. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Et in eandem sententiam, post Chrysostomum, Theophylactus & Oecumenius.
§. 22. Sic & Clemens Romanus 〈 in non-Latin alphabet 〉 Pauli, Phil. 4.3. 〈 in non-Latin alphabet 〉 (inquit Ignatius ad Trallenses ) ab Apostolis istis primariis in plantandâ Ecclesiâ adhibitus, à Clemente Alexandrino, Apostolus Clemens nuncupatur, ab Hieronymo, vir Apostolicus, qui post Petrum, Romanam rexit Ecclesiam, à Ruffino, Apostolicus vir, imo pene Apostolus.
§. 23. Sic & Ignatius noster, quem ait Chrysostomus cum Apostolis familiariter & 〈 in non-Latin alphabet 〉 versatum fuisse, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & e spiritualibus fluentis liberaliter hausisse, ipsis 〈 in non-Latin alphabet 〉 (legendum putarim 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) connutritum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ineffabilium omnium participem factum, tandemque 〈 in non-Latin alphabet 〉 , tanto dignum principatu ab illis habitum, quem & ab illis sanctis viris obtinuit ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ipsae enim Beatorum Apostolorum manus sacrum caput ejus attigerunt) ab eodem Chrysostomo 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 appellatur.
§. 24. Hinc & illud Theodoreti in 1 Tim. 3.1. de aevo isto loquentis, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Eos qui posterioribus aevis Episcopy dicuntur, Illi tunc Apostolos vocabant; 〈 in non-Latin alphabet 〉 : Procedente vero tempore Apostolatus nomen veris (i. e. primariis 12.) Apostolis reliquerunt, Episcopatus vero appellationem, illis qui olim Apostoli dicebantur, imposuerunt; 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Sic Philippensium Epaphroditus, Cretensium Titus, Asianorum Timothy Apostoli erant. Et 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Sic ab Hierosolymis ad Antiochenos scripserunt Apostoli, Act. 15. Manifesta omnia, & ad thesin nostram deictice confirmandam commodissima; Nec est quod à Walonis 〈 in non-Latin alphabet 〉 vindicari ea sollicitiùs curemus, qui potestatem hîc à Theodoreto Timotheo tribui ut Ap • stol • , non ut Episcopo affirmat, cùm nullum hîc inter Apostolum & Episcopum fuisse discrimen affirmet liquido Theodoretus.
§. 25. Sic & Rabanus Maurus de Primis istis Temporibus, Episcopy provincias integras regebant Apostolorum nomine nuncupati.
§. 26. Sic cùm de Marci spurcissimi Haeretici sectatoribus narret Irenaeus, l. 1. c. 9. (& ex eo Epiphanius ) eo insolentiae elatos fuisse, ut ipsos etiam Apostolos prae se contemnerent, de Primaevis istis Ecclesiae Episcopis illud affirmasse videntur. Sic enim ad Gnosticos, quorum isti propago erant, alludens Ignatius, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Siquis eo insolentiae efferatur, ut se plus scire quàm Episcopum affirmet, & ita Episcopum prae se contemnat, corruptus ill est, seu ad Gnosticorum castra defecisse censendus. In eandem plan sententiam quod Irenaeus de Apostolis, Ignatio de Episcopis dicente.
§. 27. Quibus omnibus & illud addi potest, stolam seu habitum Pontificalem aut Episcopalem 〈 in non-Latin alphabet 〉 dici; videatur doctissimus Meursius in Gloss. Sacro; Ut & sequioribus scriptoribus Episcopalem dignitatem Apostolatum dici. Decursis literis Apostolatus tui, inquit Stephanus Presbyter in Epist. ad Annarium Episcopum.
CAP. IV.
Angeli Apocalyptici Episcopy. Angeli nomen. Comprobatus à Christo Episcopatus, Apoc. 1.10.2.1. Objectio contra Angelum Thyatirae, Apoc. 2.24. Responsio. Locus explicatus. Timothy, vel successor ejus, Ephesi Angelus. Polycarpus Smyrnae.
§. 1. AD tertium accedo, quod ad Angelos Apocalyticos pertinet, iis nempe notari totidem praecipuarum in Asia civitatum, aut Ecclesiarum Praefectos, quos non tantùm Episcopos, sed Primates, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut Metropolitanos nuncupaveris; Utrumque breviter notandum erit.
§. 2. Primo, hos singulos, singulares, & proprie dictos Episcopos fuisse. Sic de iis Andreas Caesariensis, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , septem Ecclesiarum totidem Ephori (inspectores, Episcopy) Angeli hîc dicuntur. Hoc 〈 in non-Latin alphabet 〉 titulo summum Sacerdotem Judaeorum insignitum fuisse ex Malachiâ satis notum est, Ille enim Angelus Domini Exercitiuum est, utpote à quo lex populo derivanda erat. Quod & à Diodoro Siculo apud Photium de his ipsis Judaeis verba saciente affirmatum videmus. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Hunc Summum Sacerdotem appellant, eumque mandatorum Dei nuntium, aut Angelum exstimant. Hi itidem in istâ Johannes vision totidem Astris assimulantur, quae cùm Christus in manu suâ gestare dicatur, Apoc. 1.16. & 2.1. ex eo argumentum satis firmum duci potest, hanc eorum in Ecclesiá dignitatem & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , à Christo, si non immediate institutam, comprobatam saltem, & confirmatam esse, praesertim cùm (his totidem Epistolae hujus particulis) eos singulos, sub hoc honoris & dignitatis titulo ipse interpellaverit: In tantâ luce adhuc caecutire aliquos, inter pessimi & inauspicatissimi saeculi prodigia numerandum est.
§. 3. Quod enim ex voculâ unâ [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] in plurali, c. 2.24. contra tot singulares Angelorum mentiones, à quibusdam objici video, illud omne statim evanescet, si ex manuscriptis antiquissimis, eo praesertim, qui in Archivis Carolinis recondebatur, Venerando & omnibus aestimatissimo Codice, verba ista recenseantur. Sic enim unius particulae [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] omissione restitutum locum dignoscemus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Vobis vero reliquis in Thyatiris dico, Hoc est, Non 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut Episcopo soli, sed iis omnibus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. quotquot profunda, quae dicuntur, at ea Satanae, non sciverunt, i. e. quotquot ad Gnosticorum castra non defecerant, quorum sub Jezebele mentio, v. 20. Et sic statim perspicua, & extra omnem controversiae aleam posita omnia. At si cui vulgata lectio sincerior credatur, Nec tamen sic Vocabulum [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 pertinere putabitur, cùm eam ad alias personas respicere, quàm ad illas ipsas, quae in fine versus proxim • praecedentis • ádem voice notantur, ratio contextus nullatenus passura esset. Sunt autem istae 〈 in non-Latin alphabet 〉 , reliquae omnes Asiae Ecclesiae, quarum cùm, in eo ad Angelum Thyatirensem sermon, mentio inciderit [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] Eas omnes paucis alloquitur Christus (quod recte fecisse eum putes, cùm haec una ad omnes Epistola missa fuerit, c. 1.4.2.11, 17, 29.) Dabo, inquit, unicuiqe vestrùm secundum opera vestra, v. 23. itidemque, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , v. 24. vobis autem dico, reliquísque Thyaticensibus, Qui cùm culpae illius, de quâ praesens sermo fuit, immunes & insontes essent, in tertia ideo personâ interpellandi fuerant, [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c.] Adeo de rediculo fingi solent, quae ad novitiae 〈 in non-Latin alphabet 〉 confirmationem à partium studio abreptis contra apertissimam lucem proferuntur.
§. 4. Hoc tam 〈 in non-Latin alphabet 〉 ipsius Christi de coelo loquentis testimonio, singulares in singulis Ecclesiis Episcopos comprobatos esse, imo ab Apostolis ipsis institutos (si adhuc ambigendi locus sit) extra dubium ponet Concilii Chalcedonensis Actus 2. 〈 in non-Latin alphabet 〉 — dein 〈 in non-Latin alphabet 〉 , A S. Timotheo (quem 〈 in non-Latin alphabet 〉 ordinatum affirmat S. Paulus 2 Tim. 1.6.) ad hoc tempus, inquiunt Patres, viginti septem Episcopy in Epheso ordinati sunt. Ex quibus patet, vel Timotheum ipsum, vel aliquem ei succedaneum, hunc ipsum Angelum fuisse, quem c. 2.1. Christus alloquitur. Id etiam Polycrates testator, qui annis non ita multis post Johannes tempora natus, octavum se illis urbis Episcopum fuisse asserit.
§. 5. Idem de Smyrnensis Ecclesiae Angelo affirmat Irenaeus, l. 3. c. 3. Polycarpum scilicet, quem ipse pure senem viderat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Non solùm ab Apostolis ad fidem conversum, & cum multis, qui Christum viderant, versatum, sed & ab Apostolis in Asiam missum, in Ecclesiâ Smyrnensi Episcopum constitutum esse. Sic Tertullianus de Praescr. c. 32. Sicut Smyrnaeorum Ecclesia Polycarpum à Johanne collacatum refert, sicut Romanorum, Clementem à Petro ordinatum edit, perinde utique & caeterae exhibent, quos ab Apostolis in Episcopatum constitutos, Apostolici seminis traduces habent. At istis & id genus aliis notissimis immorari supervacaneum erit, cum de his omnibus simul pronuntiet Tertullianus, Habemus Johannes alumnas Ecclesias — Ordo Episcoporum ad Originem recensus, in Johannem (Apostolum) stabit authorem.
CAP. V.
Angeli 7. Metropolitae. Metropolis quid sit. 〈 in non-Latin alphabet 〉 in S. Scripturâ in plurali, at & 〈 in non-Latin alphabet 〉 in singulari. Judea provincia, Creta, Gaul. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Act. 14.23. idem cum 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Metropole • n exemplar à Judaeis sumptum, Deut. 16.18. Act. 9.1. Damascus ad Hierosolymam pertinebat, ad Tyberiadem Syria & Silicia, ad Bagdat Assyria, ad Alexandriam Aegyptus. Secunda Metropole • n apud Judaeos imago, Num. 3.24.32. Dependentia Ecclesiarum à Metropoli ab Apostolis instituta, Act. 16.4. Syria Antiochiae 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Anianus Metropolitanus. Cretae Metropolis Gortyna. Dionyfii Corinthiorum Episcopy Epistola. Asiae 7 Metropoles, earum fata. Metropoles fundatae 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§. 1. SEcundo igitur, Hi septem Ecclesiarum Angeli, aut Sydera, non tantum Episcopy, sed & Metropolitae, i. e. Archiepiscopi statuendi sunt, i. e. principalium urbium 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ad quos Provinciae integrae, & in iis multarum inferiorum urbium Ecclesiae, earúmque Episcopy, tanquam ad Archiepiscopum, aut Metropolitanum pertinebant. Illud in singulis istis septem Ecclesiis statim credibile fiet.
§. 2. Inprimis vero, ut quae sint Metropoles, distinctiùs ex ipso sacro codice dignoscatur, sciendum est, Ecclesias, non Ecclesiam, Judea, Gal. 1.21. 1 Thess. 2.14. ut & Samariae, & Galileae, Act. 9.31. Ecclesias Syria, ut & Ciliciae, Act. 15.41. Ecclesias Galatiae, 1 Cor. 16. 1. Gal. 1.2. Ecclesias Asiae, 1 Cor. 16.19. Apoc. 1.11. Ecclesias denique Macedoniae, in plurali singulas, à scriptoribus sacris memorari; Cùm tamen 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Act. 8.1.15.4, 22. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Act. 11.26. (ut & Act. 15.3. si versus ill cum c. 14.27. componatur) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Rom. 16.1. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , 1 Cor. 1.2. 2 Cor. 1.1. Thessalonicensium, 1 Thess. 1.1. 2 Thess. 1.1. Ephesina, Apoc. 2.1. Smyrnensium, Apoc. 2.8. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , c. 2.12. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , 18. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , c. 3.1. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , c. 3.7. Laodicensium, 14. 〈 in non-Latin alphabet 〉 constanter in singulari reponatur.
§. 3. Causa hujus discriminis in promptu est, Istae enim singulae, Judea, &c. Provinciarum nomina erant, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quatenus eae 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 contradistinguuntur, (sic ut cùm apud Cyprianum & alios non semel, Per omnes Provincias & Urbes singulas ordinati Episcopy dicantur) Provinciarum, inquam, in quibus plurimae Civitates, singulae singularum Ecclesiarum sedes, comprehendebantur, ideóque in plurali 〈 in non-Latin alphabet 〉 istius, sive istius Provinciae dicendae. Sic Dionysius Corinthiorum Episcopus, apud Eusebium, 〈 in non-Latin alphabet 〉 Epistolam scribens, Philippum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , simul omnium Episcopum commendat. Sic de Irenaeo Eusebius, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , omnium in Gaul Provinciarum Episcopum fuisse ; earum nempe omnium quae Lugdunensi Metropoli suberant, juxta illud Gulielmi Britonis in Philippeide, & Lugdunensis, quo Gaul tota solebat, ut fama est, Primate regi ; Sic Cyprianus Carthaginis Episcopus, sub qua universa Africae provincia comprehendebatur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Archiepiscopus Africae regionis à Concilio Constantinopol. in Trullo dicitur Can. 2. Ideoque plurium Episcoporum in Provincia ejus non semel mentionem facit, Universis Episcopis vel in nostrâ Provinciâ, &c. Et alibi, Latiùs fusa est nostra Provincia, habet etiam Numidiam & Mauritanias duas sibi cohaerentes. Cùm tamen unaquaeque civitas cum territorio sibi adjuncto, ab Episcopo suo administrata, singularis Ecclesia dicenda sit; Ideóque quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 factum dicitur, Act. 14.23. 〈 in non-Latin alphabet 〉 fieri jubetur, Tit. 1.5. (ut & Apostolorum decreta singulis civitatibus ut singulis Ecclesiis tradebantur, Act. 16.4.) Ecclesiâ quippe in quâlibet Urbe constitutâ, cùm in quâlibet urbe Episcopus constitueretur.
§. 4. His sic positis, Illud statim sequitur, ut (in Imperii cognition ) in provinciâ qualibet, cùm plures urbes sint, una tamen primaria, & Principalis censenda erat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ideo dicta, cui itidem inferiores reliquae civitatis subjiciebantur, ut civitatibus regiones, sic & inter Ecclesias & Cathedras Episcopales unam semper primariam & Metropoliticam fuisse, à quâ reliquae inferiorum Civitatum & regionum Ecclesiae, & Episcopy dependebant, cum quâ concordiam & unitatem omnem colere tenebantur.
§. 5. Illud ex Judaeorum exemplari transcripsisse Apostoli videntur, cùm Mosaicâ id lege cautum esset, ut Judices, & Ministri in qualibet civitate ordinarentur, Deut. 16.18. Illi vero in rebus dubiis ad Judicem Mosis successorem, Synedrio Hierosolymitano cinctum, recurrere tenerentur, c. 17.9.
§. 6. Illud his ipsis Apostolorum temporibus observatum fuisse monstrat Historia Saulis, Act. 9.2. ubi á summo Pontifice, ut Hierosolymitani Synedrii principe (vel ut Act. 22.5. dicitur, à summo Pontifice, & tato Synedrio) literas poscit ad Synagogas Damasci, ut Christianos, quotquot ibi reperiret, omnes vinctos Hierosolymam duceret, ex quo patet, Judaeos Damascenos, ut & aliarum civitatum, Synedrii Hierosolymitani dominio subjectos fuisse. Sic Agrippa de Hierosolymis apud Philonem. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Hierosolymae metropolis non unicae regionis Judaeae, sed & plurimarum, propter colonias quas emisit, in Aegyptum, Syriam, Coelosyriam Pamphyliam, Ciliciam, multásque Asiae partes usque ad Bithyniam, &c.
§. 7. Quod de Hierosolymis dicimus, illud post Hierosolymitanum excidium de Tiberiade monstrat Codex Imperialis, tit. de Jud. & Coelicol. ad quam igitur, ut ad Metropo • m, totam Syriam & Ciliciam pertinuisse monstrat Epiphanius Haer. Ebionit. Idem etiam & in dispersionibus suis observarunt Judaei, Synedrio in Bagdat constituto, ad quod Synagogae per Assyriam & Mediam, ut & Alexandriae, ad quod universa Aegyptus pertineret.
§. 8. At & alia hujusce institutionis imago apud Judaeos occurrit; Cùm enim Num. 3. tres Levitarum familiae ad ministeria sacra à Domino separarentur, & eorum singulis Princeps praeficeretur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 itidem dictus, v. 24.30, 35. super hos omnes Eleazarum Aaronis filium constitutum videmus, v. 32. dictum inde 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ad quem pertinebat suprema ista sacrorum cura & 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§. 9. Ad hanc imaginem Apostolos Ecclesias ubique disponendas curasse, & in omnibus plantationibus suis, minorum ab eminentioribus civitatibus dependentiam, & subordinationem constituisse, exemplis quidem plurimis monstrari posset; Illud in Syriâ, & Ciliciá patet, Act. 15. Cùm enim 〈 in non-Latin alphabet 〉 illud c. 15.2. Hierosolymas referretur ab Ecclesiâ 〈 in non-Latin alphabet 〉 Antiochiae, c. 14.26. & 15.3. & decretum ab Apostolis den • o ad eos, à quibus quaestio proponebatur, i. e. ad Antiochenam Ecclesiam mitteretur, v. 22. in Epistolâ, q • â decretum illud continebatur, simul cum Antiochensibus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 comprehensos videmus, v. 23. Dein Epistolâ istâ Antiochenae Ecclesiae redditâ, v. 30. Paulus tandem & Silas, Syriam & Ciliciam peragrantes, v. 4. c. 16.4. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , singulis Civitatibus observanda tradiderunt, Derbae & Lystrae Lyaconiae urbibus, Act. 14.6. quidni & per universam Phrygiam & Galatiam, v. 6. quae omnes, ut & ipsa Antiochia ad Hierosolymas, primariam tam latae (ut ex Philone praediximus) Provinciae Metropolin, pertinebat, & ad eam ad dirimendam litem istam, se conserebant, & ab arbitrio ejus & Conciliari decreto in re jam dubia & ardua dependebant.
§. 10. Hinc dicti Ignatiani ratio constat in Epistolâ ad Romanos, ubi ill Antiochiae Episcopus, se 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Pastorem Ecclesiae quae est in Syriâ appellate, cùm ad Antiochiam scilicet, & Metropolim suam tota Syria pertineat. Sic & Author Epistolae ad Antiochenos, 〈 in non-Latin alphabet 〉 eam inscribens, totam Syriam ejus 〈 in non-Latin alphabet 〉 esse concludit.
§. 11. Hîc & illud rursus recenseri debet, quod ejusdem Ignatii ad Romanos Epistolae Epigraphe nobis largitur [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] ex quâ, Ecclesiae Romanae, ejúsque Episcopo, super Ecclesiis omnibus in urbicariâ regione, aut provinciâ Romanâ contentis, Praefecturam compet • sse videmus.
§. 12. Idem de Alexandrinâ prius monstratum fuit, de quâ inquit Eusebius, Marcum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Ecclesias, in plurali, primùm in Alexandriâ instituisse. Has omnes ab eo, sub nomine 〈 in non-Latin alphabet 〉 , administrandas suscepisse Anianum octavo Neronis anno, idem Eusebius affirmat. Quibus patet, primariam Alexandriae, & Patriarchalem Cathedram fixam esse, ad quam reliquae Provinciae illius Ecclesiae à Marco plantatae (quales in Pentapoli fuisse praediximus ut ad Metropoliticam suam pertinebant.
§. 13. Idem etiam sine dubio de Cretâ affirmandum est, aliquam in eâ Metropolim fuisse, ub • sedem suam figebat Titus, & in aliis omnibus civitatibus, & Ecclesiis Episcopos constituebat, qui huic exinde, ut Metropolitano subjacebant, sic certe Eusebius putavit, qui Titum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Ecclesiarum, quae in Cretâ erant, Episcopatum sortitum esse affirmat, l. 3. c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§ 14. Sic Theodoretus in Arg. Ep. ad Titum, Ordinatum eum à Paulo Episcopum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , mandatum à Paulo accepisse, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ut Episcopos sub se ordinaret. Sic & Chrysostomus in Tit. 1. Hom. 1. Titum sine dubio virum 〈 in non-Latin alphabet 〉 fuisse, cùm illi 〈 in non-Latin alphabet 〉 commissa esset.
§. 15. Quae tum fuerit Insulae illius Metropolis ex Scriptura non constat. At sub aevo Dionys • Corinthiorum Episcopy (quem 〈 in non-Latin alphabet 〉 appellate Eusebius l. 3. c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 .) i. e. circa An. Ch. 175. Gortynam cam suisse monstrat Epistola ejus, quam 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Ecclesiae Gortynam incolenti, vel adjacenti, simul cum reliquis per Cretam Ecclesiis, aut dioecesibus scripsisse eum ait Eusebius l. 4. c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . quarum, inquit Eusebius, Philippum Episcopum commendat; 〈 in non-Latin alphabet 〉 non unius Dioeceseos, sed 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ut videtur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§. 16. Sic denique de Asiá, cujus in Novo Codice toties fit mentio, Asiâ scilicet Lydiac • , pronuntiandum est. Cùm enim 1 o . praedicato per Paulum & Johannem per annos aliquot Evangelio, Incolae ejus omnes fidem recepisse dicantur, Act. 19.10. & tamen in eâ universâ post tres annos à Paulo inter eos insumptos, septem tantùm Ecclesiae in Apocalypsi recenseantur: Cúmque 2 do , multas Metropoles in eâ fuisse certum sit, ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 primam apud Ulpianum ) & inter ease P • olomaeo Thyatira, Council. Constant. sub Mená, Philadelphia, Metropoles appellentur, Laodicea itidem▪ & Sardis, Smyrna & Ephesus à Plinio l. 5. c. 29. ponantur, ut civitatis in quibus Romani Procoss. sedes suas figentes, Civitatibus omnibus circum ambientibus jus dabant, quod & de Pergamo affirmat c. 30. Cùm denique 3 tio , Ignatii aevo Magnesiam & Trallin super Maeandri ripis positas ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ait Stephanus Byzant. 〈 in non-Latin alphabet 〉 .) ideóque in hâc Asiâ locandas, ex Epistolis ad ease conscriptis, & Episcopis Damâ, & Polybio ab Ignatio nominatis, Ecclesias seu Civitates Episcopales fuisse monstretur, & quas postea Ephesino Metropolitano subjectas fuisse cognoscimus: Nemini novum aut improbable censebitur, quod ex his aut talibus praemissis Reverendissimus Primas Armachanus concludi postulat, (& ad illud elucidatius reddendum, de Asiae istius ambitu eruditissimam commentationem conscripsit) Has scilicet singulas Ecclesias, eo ipso, quo ad ease missa est Epistola, tempore, Metropoles fuisse, ad quas reliquae omnes istius Asiae Ecclesiae, ut ad Matres filiae pertinebant, & quamvis earum plures ab hac denuo dignitate exciderint, solâ Epheso, sub Constantini tempore, incolumi servata, omnes tamen, solâ Thyatirensi exceptâ, ad eandem, à quâ exciderant, tandem restitutas esse.
§. 17. In re testatissimâ unicum addo (ne Reverendissimi Primatis scrinia compilasse videar) ídque notissimum, Concilia ea, quae hos Metropoliticarum Eccles •• rum Primatus, aut Exarchatus, decretis ipsorum confirmandos censuerint, cùm de iis sermonem fecerint, Antiquarum, aut Apostolicarum traditionum mentionem solenniter facere.
§. 18. Sic in front laudatissimi istius Niceni Canonis sexti (quo totius Aegypti, Lybiae, & Pentaleω • 〈 in non-Latin alphabet 〉 ad Patriarcham Alexandriae pertinere statuitur, ut & Romano Episcopo, & Antiocheno, & caeterarum Provinciarum Metropolitis 〈 in non-Latin alphabet 〉 , privilegia sua servanda esse decernitur) praeponitur [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 (ipsis Ignatii verbis, de Apostolicis consuetudinibus sine dubio usurpatis) Antiqui, aut Primitivi mores obtineant ] ii scilicet, qui à Marco ipso (quem Alexandrinae, ut & in Lybiâ, & Pentapoli, Ecclesiarum fundatorem fuisse monstravimus) ad ea tempora deducebantur.
§. 19. Sic & in Antiocheno Canone 9. ubi 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Episcopus qui in Metropoli praeficitur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , totius Provinciae curam suscipere jubebatur: Caeteri vero Episcopy 〈 in non-Latin alphabet 〉 , nihil grande facere sine illo, &c. statim additur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , secundum Patrum nostrorum antiquum, seu primitivum Canonem, qui jamdiu in Ecclesiâ obtinuit.
§. 20. Sic Ephesini Concilii Can. ultimo, cùm de Cypriorum Archiepiscopi privilegiis agatur, caveatúrque, Ne ill Patriarchy Antiocheno subjacere existimetur, iterum ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , tandemque ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 , illa, quae ab initio plantatae Ecclesiae fuerant, jura, & 〈 in non-Latin alphabet 〉 recurritur.
§. 21. Ex quibus satis patet, Hanc Metropoliticarum Ecclesiarum 〈 in non-Latin alphabet 〉 assertationem, aliarúmque omnium ab iis dependentium subordinationis vindicationem, nihil novum, aut à quo Primitiva praxis abhorruisse putetur, in Ecclesiam Christi invehere, sed ea ab ipsis demum Apostolis Ecclesiarum fundatoribus instituta manasse, & ad Ecclesiarum unitatem, & concordiam conservandam non parum contulisse.
CAP. VI.
〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 vo •• m usus promiscuus. De eo testimonia Theodoreti, &c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 quatuor modi▪ Primus Theodoreto, Tertius Theophylacto placuit, Neuter Presbyteranorum sententiae confirmandae utilis.
§. 1. IStis sic dispositis, ad quartam dicendorum Classem progredimur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 simul ac 〈 in non-Latin alphabet 〉 apellationem, quatenus voces ease in Novo Testamento usurpatas reperimus.
§. 2. Et illud inprimis hâc in re diffitendum non est, quod Antiquorum Scriptorum quàm multis visum est, ease aut semper, aut plerunque in Novo Testamento promiscue usurpari, ut voces 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Sic Theodoretus in 1 Tim. 3.1. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & in Phil. 1. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Sic post Chrysostomum Oecumenius in Phil. 1. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Et in Act. 20. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Sic in 1 Pet. 5.1. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Idem etiam sensisse Hieronymum ex Commentaries praecipue ad Titum à D. Blondello fuse recitatis, constat.
§. 3. Haec Antiquorum affirmatio quatuor modis explicari, aut intelligi potest; vel sic ut ambae voces 〈 in non-Latin alphabet 〉 [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] rem unicam, & simplicem, quaecunque illa fuerit, significasse putandae sint, quod etiam dupliciter fieri potest, 1. Ut Episcopos solos, 2 do . Ut Presbyteros (quos hodie dicimus) solos denotasse putentur; vel 3 tio , ut utraque vox utrosque promiscue significet, quandoque scilicet Episcopum, quandoque Presbyterum, adeóque vox 〈 in non-Latin alphabet 〉 quandoque Presbyterum significet, quandoque Episcopum proprie dictum, idemque de voice 〈 in non-Latin alphabet 〉 affirmetur, aliquando Presbyterum vulgo dictum, aliquando 〈 in non-Latin alphabet 〉 apellatum Episcopum significasse. 4 o . Denique ut vox 〈 in non-Latin alphabet 〉 semper Episcopum singularem denotet, 〈 in non-Latin alphabet 〉 vero quandoque de Episcopis, quandoque etiam de Presbyteris, quos hodie dicimus, comparibus usurpetur.
§. 4. Horum sensuum primúsne, an secundus, seu tertius demum, quartúsve Antiquorum istorum dictis accommodandus sit, nondum, quod scimus, inter scriptores convenit. Theodoretus ad secundum potiùs sensum inclinasse videtur, cùm voice 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Act. 20. Phil. 1. Tit. 1. ut & 1 Tim. 3. non Episcopos, sed Presbyteros solos intelligendos pronuntiet; 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Episcoporum voice utitur, cùm Presbyteros intelligat Apostolus ; sequitur enim, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Aliàs enim impossible esset, multos Episcopos unam civitatem pascere, aut administrare.
§. 5. Haec quidem Theodoreti sententia, quamvis fundamento plane debili nitatur (ne{que} enim, si 〈 in non-Latin alphabet 〉 omnibus istis locis pro singularibus & proprie dictis Episcopis sumantur, ex eo quicquam incommodii sequetur, ut statim patebit) nihil tamen, si pro concessâ habeatur, ad stabiliendam Episcoporum, & Presbyterorum 〈 in non-Latin alphabet 〉 factura est, cùm ab ipso, qui sic affirmaverit, Theodoreto, Episcoporum 〈 in non-Latin alphabet 〉 seu 〈 in non-Latin alphabet 〉 manifest propugnetur, ipsique, quos nunc Episcopos dicimus, singulares urbium Praefecti, Apostolorum tempore, Apostoli nuncupati fuisse affirmentur.
§. 6. Quid autem hác in re de Hieronymo pronuntiandum sit, satis superque praediximus.
§. 7. Verùm post Chrysostomum, Theophylacto & Oecumenio tertium potissimum sensum placuisse video, cùm enim in Phil. 1. nominum 〈 in non-Latin alphabet 〉 notasset Oecumenius, eam sic statim explicandam curavit, ut non solùm 〈 in non-Latin alphabet 〉 vocari putentur (uti & 〈 in non-Latin alphabet 〉 etiam) sed & 〈 in non-Latin alphabet 〉 e converso, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Illud etiam ex verbis ad Act. 20. recitatis patet, Scripturam quippe 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Et cùm ad 1 Pet. 5.1. notasset vocem 〈 in non-Latin alphabet 〉 Petro accommodatam, vel 〈 in non-Latin alphabet 〉 vel 〈 in non-Latin alphabet 〉 significare, statim adjicit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Episcopos (proprie dictos, quibus praedicta 〈 in non-Latin alphabet 〉 competebat) in Actorum libro per vocem 〈 in non-Latin alphabet 〉 significari; sic & in 2 Jo. Joannes, inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Presbyterum solummodo se vocandum putavit, vel quia has Epistolas jam senex scripserit, vel quia voice 〈 in non-Latin alphabet 〉 se Episcopum nuncuparet.
§. 8. Ex quibus itidem manifestum est, ex hoc altero harum vocum 〈 in non-Latin alphabet 〉 sense • , nihil ad Presbyteranam 〈 in non-Latin alphabet 〉 tuendam concludi posse, cùm & ii ipsi qui in Novo Testamento 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 promiscuum usum affirment, & quandoque Episcopos (sequioribus aevis sic dictos) quandoque Presbyteros iis significari censeant, extra omnem tamen illud controversiam ponant, ipsis Scripturarum temporibus, singulares Civitatum Praefectos fuisse, seu 〈 in non-Latin alphabet 〉 quidem eos, seu Episcopos nuncupatos.
§. 9. Haec utrobique vere à me dicta esse, malo Optimi senis Petri Molinaei, quàm me •• verbis testatum facere. Dixi, inquit, in Novo Testamento voces Episcopy & Presbyteri perinde accipi, sed non putavi inde imminui dignitatem Episcopalem, cùm locutus sim de solo nomine, non de solo munere, habeámque—consentientes, praeter Presbyterum Hieronymum, celeberrimos Episcopos veteris Ecclesiae, Chrysostomum, Ambrosium (Authorem Comment. in Epístolas Pauli pseudepigraphum) Theodoretum, qui non putaverunt sibi fraudi esse, aut per hoc de suâ dignitate quicquam detrahi, si voces Episcopy & Presbyteri primitùs eodem sensu usurpatas fuisse crederetur.
§. 10. His itaque praelibatis, sic ut causae nostrae quicquid de horum in Scripturâ verborum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut promiscuo usu affirmetur, quovismodo obesse nequeat, nihil jam vetat, quo minus singula Novi Instrumenti loca, ubi aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 mentio occurrit, perlustraturi, obiter etiam (& plane ex abundanti) disquiramus, annon primum, aut quartum demum 〈 in non-Latin alphabet 〉 genus hîc locum habere possit, ita, ut aut utroque vocabulo 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 soli singulares Episcopy, constanter (& nunquam non) in sacro Codice denotentur, aut saltem voice [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] ad solos singulares Episcopos pertinente, vox 〈 in non-Latin alphabet 〉 communiter ad Episcopos, quandoque tamen licet raro ad Presbyteros pertineat.
CAP. VII.
〈 in non-Latin alphabet 〉 vox in veteri Testamento. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Annui Praesides, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Artifices principales. Rectores, Praepositi Sacerdotum & Levitarum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Graeca Exemplaria, Is. 60.17. Emendata ex Clemente. 〈 in non-Latin alphabet 〉 aliqua per 〈 in non-Latin alphabet 〉 notata. Christi 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Jo. 13.13 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Act. 1.25. Dominium Charitativum. Status Controversiae.
§. 1. A Voce 〈 in non-Latin alphabet 〉 exordiendum est, ab Hellenistis in Veteri, ab Apostolis dein, in Novo Testamento, non raro usurpatâ. It Veteri Testamento Duo sunt vocabula Hebraica, quae Graeci Interpretes per 〈 in non-Latin alphabet 〉 reddenda putarunt, 1. 〈 in non-Latin alphabet 〉 semel, ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 commune) quo scilicet 〈 in non-Latin alphabet 〉 dominium notatur.
§. 2. Sic apud prophanos Authores iidem sunt 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 ; Videatur Aristides in Orat. de Concor. ad Asiat. Civit. ubi post 〈 in non-Latin alphabet 〉 mentionem, adduntur 〈 in non-Latin alphabet 〉 , de quibus priùs dicebatur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Annui scilicet Praesides, Qui Justiniano 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 ubique dicebantur. Unde illud forsan Hesychii, 〈 in non-Latin alphabet 〉 reddentis. Sic & Ciceroni in Epist. ad Atticum, vult me Pompeius esse, quem tota maritima ora habeat 〈 in non-Latin alphabet 〉 , i. e. speculatorem & custodem.
§. 3. Secundo (à themate 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quibus omnibus notatur Praefectus, Praepositus, Commissarius, cui aliqua super homines administratio concreditur, communiter per 〈 in non-Latin alphabet 〉 redduntur, at & per 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ut & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & semel per 〈 in non-Latin alphabet 〉 Janitor, viz. cui claves domus Domini commissi sunt, Ezech. 44.11. Cùm per 〈 in non-Latin alphabet 〉 reddatur, ad quinque significatio ejus reduci potest.
§. 4. Primo, in Exercitu, Ducem, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Chiliarchum, aut Centurionem denotat, Num. 31.14. Jud. 9.28. 2 Reg. 11.15.
§. 5. Secundo, in officinâ, Artifices principales, 2 Chron. 34.12, 17. eos nempe qui restaurando templo praesiciebantur.
§. 6. Tertio, in Civitate, quemlibet Rectorem, aut Principem, Nehem. 11.9, 14. peculiariter vero Sacerdotum Praepositum, v. 10 qualis erat Jedaiah, dein Livitarum v. 15. qualis Shemaiah, Priorem 〈 in non-Latin alphabet 〉 , posteriorem 〈 in non-Latin alphabet 〉 dictum.
§. 7. Quarto, in Templi ministerio, Eleazarum filium Aaronis ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 dictum, Num. 3.32) qui Num. 4.16. 〈 in non-Latin alphabet 〉 vocatur.
§. 8. Quinto, praepositos domus Domini significat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , 2 Reg. 11.18.
§. 9. Quod vero in Graecis Isaiae exemplaribus, c. 60.17. vocem 〈 in non-Latin alphabet 〉 pro Hebr. 〈 in non-Latin alphabet 〉 hodie repositam reperiamus, videtur illud ex Clemente Romano emendandum esse, sic ut ad priorem Commatis particulam vox 〈 in non-Latin alphabet 〉 pertineat, & per eam 〈 in non-Latin alphabet 〉 reddatur, quam toties sic redditam videmus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 vero, (quae ad inferiora officia, 〈 in non-Latin alphabet 〉 pertinet, &, cùm semel per 〈 in non-Latin alphabet 〉 reddatur, Ex. 5.14. ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 munus pertinere deprehenditur,) rectissime (ut ab eodem Clemente in hoc Isaiae loco, e Codice antiquissimo, & quo Apostoli utebantur, repositam experimur) per 〈 in non-Latin alphabet 〉 reddatur, Quod hîc obiter monuisse sufficiat.
§. 10. Ex hâc sub Veteri Testamento vocis hujus signification, multa sunt, quae ad rem nostram satis commode concludi possent, si istis immorari opus esset. Nos ex iis omnibus hoc unum deictice monstratum censemus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 (aliquem aliis praepositum, ut ipsorum actiones, & operas observet, curámque suscipiat) hoc 〈 in non-Latin alphabet 〉 titulo constanter apud Interpretes eos Hellenistas significari, ideóque nullam dubitandi causam esse, quin 〈 in non-Latin alphabet 〉 aliqua in Ecclesià Christianâ à Novi Testamenti scriptoribus per 〈 in non-Latin alphabet 〉 indigitetur.
§. 11. Talis quidem erat, quam Magno nostro 〈 in non-Latin alphabet 〉 Episcopo, Christo ipsi competiisse videmus, qui cùm hîc in terris discipulis suis ministraret, 〈 in non-Latin alphabet 〉 tamen sibi vendicabat, Jo. 13.13.
§. 12. Talis 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Act. 1. cùm munus, saltem in designatione divinâ, Apostolicum eâ notetur, quod, ad modum Christi, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & tamen 〈 in non-Latin alphabet 〉 , dominium certe (inter fideles aut Christianos) sed Charitativum, & cum humilitate summâ conjunctum fuisse, priùs monstravimus. Hinc & illud 〈 in non-Latin alphabet 〉 notari debet, munus illud, quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicitur, v. 20. 〈 in non-Latin alphabet 〉 nuncupari, v. 25. 〈 in non-Latin alphabet 〉 vocabulo ad ministerium, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ad regimen in Ecclesiâ futurum (utroque ad regiminis modum definiendum, dominium scilicet, non 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , 1 Pet. 5.1, 5. sed, ut dictum est, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Lu. 22.27. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Jo. 13.13. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Mar. 10.43. mansuetum quidem, & charitativum, & ad omnem subditorum utilitatem destinatum) spectante.
§. 13. At de istis nulla inter nos & Presbyteranos controversia futura est. Quaeritur tantùm an singulari personae, an toti demum collegio jus illud competat. Nos singularibus personis, singularum Civitatum Praepositis, Jus regendi Ecclesias in Scriptures attribui contendimus. Illi e contra vocabulorum 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 in Scriptures se conclusisse putantes, unamquamque Civitatem à pluribus 〈 in non-Latin alphabet 〉 , seu 〈 in non-Latin alphabet 〉 seu 〈 in non-Latin alphabet 〉 titulo notis, administrari affirmant, seque Novi Testamenti authoritate fulciri existimant. De vocabulorum 〈 in non-Latin alphabet 〉 statim plura dicemus, & ex eâ concessâ nihil Presbyteranorum causae accrescere posse monstrabimus. Interim pauca de 〈 in non-Latin alphabet 〉 signification in omnibus Novi Codicis locis dicenda sunt.
CAP. VIII.
〈 in non-Latin alphabet 〉 usus in Novo Testamento, Act. 20.28. 〈 in non-Latin alphabet 〉 de totâ Asiâ. Irenaei authoritas. Paulus universae Asiae fidem annuntiavit, Act. 19.10. 1 Cor. 16.9. Ephesus Asiae Metropolis primaria, Act. 19.35. & 38. Ab eâ praecepta Apostolica ad reliquas Civitates optime diffusa. Per Asiam 〈 in non-Latin alphabet 〉 à Paulo insumpta. Ultimum vale, v. 22.
§. 1. EJus prima mentio est, Act. 20.28. ubi ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 , v. 17. verba faciens, eosdem Episcopos nuncupat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquiens, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Hinc certe harum vocum 〈 in non-Latin alphabet 〉 rectissime colligi putamus, nec certe alios jam Mileti 〈 in non-Latin alphabet 〉 repertos esse, quàm quos singulos 〈 in non-Latin alphabet 〉 Paulus appellate.
§. 2. Qui vero, & quales sint hoc in loco 〈 in non-Latin alphabet 〉 , faciliùs intelligi poterit, si praenoscatur, quodnam sit hoc 〈 in non-Latin alphabet 〉 , cui 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 praeponebantur. Si enim ad unam aliquam Civitatem restringendus sit grex ill, Presbyteranis forte herba porrigenda videretur, at secus, si ad plures extendatur; Testis hîc omni exceptione major Sanctus Irenaeus, l. 3. c. 14. ubi de vocatis Miletum Episcopis aut Presbyteris sermon habito, statim addit, Ab Epheso, & reliquis proximis Civitatibus convecatos esse. Plures enim Apostolorum tempore in Asiâ Episcopos fuisse, post alios multos ipse etiam Hieronymus pronuntiat, Ipsorum quippe rogatu Johannem Evangelium suum scripsisse affirmans.
§. 3. Id unum si concedatur, frustra contra nos militatura sunt aliorum omnium argumenta, quibus Episcopos hîc nominatos ad Presbyterorum gradum detrudere se cogi existimarunt; Quae quidem sententia si antiquorum cuivis placuisse videatur, nemini tamen, qui cum Antiquissimo Irenaeo, (i. e. Polycarpi, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , auditore) hac in re contendere, aut ei opponi posse videatur.
§. 4. Ad hujus autem rei veritatem perspiciendam, ex v. 31. lux aliqua affulsura est. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit Sanctus Paulus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Vigilate, memoriâ recolentes, quod per triennium nocte dieque non cessavi cum lachrymis unumquemque monere. Quinam vero illi erant, quibus annos tres insumpsit Apostolus? Num unius Civitatis fideles? Imo consulatur historia rei gestae, c. 19. proposita.
§. 5. Paulus Ephesum venit, v. 1. discipulis duodecim primùm in nomine Jesu baptizatis, v. 5. postea etiam manus imposuit, v. 6. Spiritu statim sancto dona linguarum & prophetiae iis largiente; Post haec in Synagogâ Ephesinâ per tres menses praedicavit, v. 8. dein 〈 in non-Latin alphabet 〉 per spatium aliquod, in Scholâ Tyranni quotidie 〈 in non-Latin alphabet 〉 , v. 9. dein praedicationi, & miraculorum operationi biennium integrum insumebatur, & ex eo factum, ut omnes universam Asiam incolentes verbum Domini Jesu audirent, v. 10. Dein v. 22. missis in Macedoniam Timotheo & Erasto, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ipse Paulu • in Asiâ moram fecit, tandemque v. 26. manifestum esse ait Demetrius, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , non solùm Ephesi, sed per universam fere Asiam 〈 in non-Latin alphabet 〉 multitudinem non exiguam ad fidem à Paulo conversam esse. Ideóque 〈 in non-Latin alphabet 〉 sibi 〈 in non-Latin alphabet 〉 , in partibus istis 〈 in non-Latin alphabet 〉 , portam magnam apertam esse affirmat Paulus, 1 Cor. 16.9.
§. 6. Patet hinc universam Asiam, Lydiacam aut Proconsularem, non unicam Asiae Civitatem, Ephesum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 hîc dici, cujus 〈 in non-Latin alphabet 〉 convocati sunt, nec igitur quicquam obstare, quin singuli singularum Urbium Praefecti hoc titulo significentur.
§. 7. Phrasin [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] c. 20.17. nihil nobis officere postmodum monstrabimus. Duo interim hîc notanda erunt.
§. 8. Primum, Ephesum Asiae Metropolim fuisse, ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ait Chrysostomus in Arg. Ep. ad Ephesios. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Theodos. Ep. ad Dioscor.) ideoque apud Euseb. l. 3. c. 4. Timotheum 〈 in non-Latin alphabet 〉 Episcopum dici. Imo inter primarias Asiae civitates primo repositam, Apoc. 2.1. ut & in Notitiis Imperii. Hinc sub Antonini tempore, necessitas Proconsuli imposita, per mare Asiam applicare, 〈 in non-Latin alphabet 〉 primam attingere. Ulpian. in l. Observ. D. de offic. Procons. Sic apud Josephum 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Dolabella ab Hyrcano literas recepit, misitque 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Ephesiorum urbi Primatum totius Asiae obtinenti. Hinc & Act. 19.38. de Epheso dicitur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Jus scilicet Asiaticis omnibus in hác primariá Asiae hujus Metropoli dabatur. Hinc est quod Antonini Pii de Christianis Epistola 〈 in non-Latin alphabet 〉 , in communi Asiae concilio (consessu quippe aut Curiâ Proconsulari) Ephesi divulgata sit, inquit Euseb. l. 4. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Sic & Ephesus non solùm Dianae 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aeditua, Act. 19.35. sed & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit Aristides Or. ad Asiat. Civit. de concord. Nec igitur sine ration scriptor ill (quisquis fuerit) de locis in Act. Apost. sub Hieronymi nomine, Specialiter, inquit, ubi Ephesus Civitas est, Asia vocatur ; Et de Ephesi Episcopo, Ordo thron • rum Metropol. ad calcem Codini, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Ephesi Episcopus, totius Asiae Primas.
§. 9. Secundum. Ab Epheso ad reliquas Asiae Ecclesias vigorem praeceptorum Apostolicorum commodissime diffundi potuisse.
§. 10. Illud duobus testimoniis confirmatum dabimus, uno ab Antiquo Martyrii Timothei scriptore, altero à Chrysostomo petito. Ille sic de Johanne pronuntiat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Johannem scilicet Apostolum, qui cum septem Episcopis (illis sine dubio, quibus septem Ecclesiae Apocalypticae committebantur) universam Asiam gubernabat, Ephesi substitisse, illique septem illos, ut in Concilio, adfuisse Episcopos.
§. 11. Chrysostomus vero de Timotheo, Ephesi hujus Episcopo, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Timotheum, quâ Ephesi Episcopum, integrae Gentis, Asiaticae curam sibi commissam habuisse.
§. 12. Idem etiam, ex Notitiis Imperii confirmari posset; In quibus ut Proconsularis Asiae Metropolis, Ephesus reperitur, sic & Asia illa totius Asiaticae 〈 in non-Latin alphabet 〉 praecipua provincia erant, cujus Proconsulatus 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit Eunapius in vitâ Maxim. Omnium principatuum honoratissima erat.
§. 13. Ex quibus omnibus satis superque probatum est, Ephesum aliarum Civitatum omnium commodif • imam fuisse, ad quam nuntio dato, Paulus Hierosolymam festinans, hoc demum compendio omnes totius Asiae Episcopos ad se Miletum convocaret, v. 17.
§. 14. At illud adhuc dilucidiùs monstratur ex Orationis Paulinae ad hos Episcopos factae prooemio, v. 18. ubi praedicationis & conversationis ejus inter eos, non Ephesi solùm, sed & per totam Asiam, ipsi ut conscii & testes advocantur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , v. 20. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit 〈 in non-Latin alphabet 〉 , v. 25. vos nostris, à primo die, quo in Asiam abscessi, quomodo vobiscum omni tempore me gesserim, docens vos publice, & domatim, Inter quos transivi annuntians regnum Dei. Qu nam vero illi suerunt, inter quos, à quo in Asiam descenderat, omne tempus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 integram, absumpserat? quos publice & domatim docuerat? inter quos, non sedem fixerat, sed ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , in transcursu, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit Oecumenius in 2 Jo.) regnum Dei praedicans, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , à loco ad locum transiverat? Certe non unica Ephesi urbs, sed aut ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) regio integra, aut saltem principales universae Asiae civitates ; Quas cùm tanto cum profectu adeo foeliciter Apostolus peragraverat, satis apparet, eum in illis aeque ac Ephesi, Episcopos singulares gregibus singulis praefecisse, quos hîc universos, & singulos per nuntium Ephesinum, quo omnes mandati Apostolici certiores fiebant, ad se convocandos putabat, ut jam ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 festinans, iis omnibus longum (& quibusdam ultimum) vale diceret, v. 22.25. curámque integri 〈 in non-Latin alphabet 〉 in manus eorum traderet.
CAP. IX.
Tempus quo Timothy ad Ephesi Cathedram ascendit, 1 Tim. 1.3. Act. 20. Reditus per Macedoniam, v. 3. 1 Tim. 3.14. Timothei titulus Ephesus, 2 Tim. 4.9, 13. Collatio inter, 1 Tim. 1.3. & Act. 20.29. respectu haereticorum quos praevidit venturos.
§. 1. HAec omnia adhuc clariùs elucescent, si advertatur, huic ipsi Ephesinae Ecclesiae Timotheum à Paulo (sub istius fortassis, quod hîc praecesserat, certe) sub alicujus Macedonici itineris tempore praefectum esse.
§. 2. Inter Asiae Episcopos, Timotheum numerandum esse, sedemque Ephesi fixisse (inter alios innumeros) Patres Concilii Chalcedonensis, Act. 11. testentur, qui à Timotheo ad sua tempora Episcopos 27. intercessisse liquido affirmant. Hunc vero ad istam Ephesi curam, aut Titulum, sub hoc itineris Paulini tempore, cujus fit mentio, Act. 20.3, 4. alligatum esse, factâ inter hunc Actorum locum, v. 4, 5. & 1 Tim. 1.3. comparatione, concludendum videtur.
§. 3. 1 Tim. 1.3. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit Sanctus Paulus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Cùm ad Macedoniam iter facerem, jussi te Ephesi commorari, aut sedem figere. Hoc vero Actorum loco, Paulus, inquit Lucas, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , exivit Macedoniam profecturus, c. 20.1. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. tandem 〈 in non-Latin alphabet 〉 , v. 2. ibi autem tres menses commoratus est, dein cùm in Syriam iter paranti insidiae à Judaeis struerentur, mutato consilio reversus est per Macedoniam, v. 3.
§. 4. Hâc igitur jam (secundâ, vel potiùs) tertiâ vice Macedoniam transit, & cum eo Sopater Beroeensis, v. 4. (ut & Lucas Historiae scriptor, ut voice [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] monstratur, v. 5.) cùm alii interim, & inter eos Timothy, v. 4. relicto Paulo rectà Troadem proficiscerentur, v. 5. Postquam vero Troadem ventum est, v. 6. nulla Timothei ulterior mentio in Actorum libro reperitur, quem igitur Ephesum abscessisse, curâ Ephesinae Ecclesiae illi à Paulo demandatâ, ex verbis istis [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] non temere concludendum putamus, ibíque sedem suam ita fixisse (quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 est) ut 1 Tim. 3.14. Paulus se sperare affirmet, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ad eum statim venire.
§. 5. Non diffitemur, quandoque Timotheum à seed suâ Ephesinâ posthaec abscessisse, Paulóque, cui ut Apostolo 〈 in non-Latin alphabet 〉 in Evangelio, ut patri obedientiam & 〈 in non-Latin alphabet 〉 debebat, adfuisse; At hoc concesso, nihil tamen obstabit, quo minus qui se Paulo aliquandiu ad alia Ecclesiarum negotia utilem praebebat, adeóque Apostolus dicebatur, ad Ephesum tamen, tanquam ad singularem titulum, & grandem curam suam alligaretur, Sic ut nuspiam (nisi à Magno Apostolo, qui eum Ephesi constituerat, ad operam aliquam in Evangelio locandam avocatus & occupatus) ab eâ abscederet, pari modo, quo Silas, ex Judaeae Episcopis unus, postea Antiochiam missus, Paulo se comitem adjunxit, Act. 15.40. de quo postmodùm videbimms.
§. 6. Certe qui Presbyteros hodiernos eam sibi libertatem, quam Episcopis negandam putarunt, & Episcopos tamen se egregios esse volunt, satis (liberaliter dicam? an) profuse indulgere meminerit, hanc itidem Timotheo (seu Christo Domino, seu suavissimo parenti 〈 in non-Latin alphabet 〉 operam suam extra Ephesi moenia navanti) veniam concedere non gravabitur. Id interim notatu non indignum, eum, cùm à Paulo vocatus Romam proficisceretur, 2 Tim. 4.9. Epistolam ad id scriptam Ephesi accepisse, ideóque per Troadem Epheso non ita procul distantem transitum illi patuisse, v. 13.
§. 7. Addit Apostolus, 1 Tim. 1.3. Timotheum ideo Ephesinae Ecclesiae affixum tunc fuisse, ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , notans insigne tunc temporis ab Haereticis Ecclesiae isti periculum imminuisse.
§. 8. Idemque per omnes Asiae Ecclesias metuendum tunc fuisse, monstrat orationis Paulinae ad Episcopos factae (quae unica adjicitur) ratio, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit v. 29. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Novi enim, quod Lupi ovili graves post abscessum hunc meum irrupturi sunt, & ex ipso grege exorituri 〈 in non-Latin alphabet 〉 , viri perversa loquentes, discipulos post se ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 suas 〈 in non-Latin alphabet 〉 abstrahentes, v. 30. At ista ex abundanti, nec nimis affirmanter dicta sunt.
CAP. X.
Phil. 1.1. Walonis argumentum infirmum. Epaphroditus Philippensium Episcopus, Romae fuit, (Onesiphorus, Familia ejus, 2 Tim. 1.16. Dogma orandi pro defunctis, ut sine ration fundatum) 〈 in non-Latin alphabet 〉 Phil. 1.1. vere Episcopy. Plures quandoque in eadem Civitate Episcopy. Dilemma contra Presbyteranos. Philippi 〈 in non-Latin alphabet 〉 Macedoniae Metropolis, Act. 16.12. Epistola ad Philippenses, ad totam provinciam missa. Philippi, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Metropolitica dignitas mobilis ex variis causis, Conventus, Fora, Sedes Procuratorum, Macedoniae primitiae Philippi. 〈 in non-Latin alphabet 〉 privilegium, Phil. 4.15. 2 Cor. 11.9. Epistolae ad Thess. ad Philippenses mitti à Polycarpo dictae. Epistolae ad Corinthios ad omnes Achaiae Ecclesias missae, 2 Cor. 1.1. Col. 4.16. Nulli quandoque in primis Ecclesiis Presbyteri, A solis Episcopis & Diaconis administratae Ecclesi • . Testimonia Clementis Romani, Alexandrini, Tertulliani.
§. 1. PRocedamus igitur ad proximam 〈 in non-Latin alphabet 〉 mentionem, Phil. 1.1. Ubi post Sanctos omnes in Christo Jesu, (i. e. fideles) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , adjicitur 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] Hinc recte Walo Mess. se conclusisse putavit, Cùm nullus inter Episcopos & Diaconos ordo interponatur, Episcopos eos intelligi, qui & Presbyteri, dicebantur.
§. 2. Nos certe & illud recte conclusum censemus; si enim inter Philippenses eo tempore 〈 in non-Latin alphabet 〉 fuissent ab Episcopis distincti, rationem non constare, cur in enumeratione tam accuratâ ab infimis fidelibus ad summos Episcopos ascendente, nulla ipsorum mentio fieret, ideóque cum Walone concludimus, eosdem hîc 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 esse, nec quosvis in Ecclesiâ Philippensium 〈 in non-Latin alphabet 〉 tunc fuisse qui iidem 〈 in non-Latin alphabet 〉 non fuerint, ideóque extra omne dubium ponendum esse, vocem 〈 in non-Latin alphabet 〉 aeque ac 〈 in non-Latin alphabet 〉 titulum, singularibus Ecclesiarum Episcopis eo toto saeculo competiisse. At non dissimulandum est, alium, ex mente Walonis, sensum verbis illís necessario assigendum esse, Episcopos nempe eo loco memoratos, ex sententia ejus Presbyteros, quos hodie dicimus, compares statuendos esse. Sic certe ante Walonem Hieronymus & Theodoretus existimasse videntur; 〈 in non-Latin alphabet 〉 (sic enim sublatâ diastole, unâ voice legendum, non 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sed 〈 in non-Latin alphabet 〉 quidam voluerunt) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit Theophylactus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§. 3. Pergamos igitur, Et, supposito paulisper, sed nullatenus concesso, voice [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] Presbyteros, quos hodie dicimus, compares, eo loco intelligendos esse, Illud Waloni reponendum erit, nihil ex eâ hypothesi concludi posse; quod causae nostrae quovismodo officiat, cùm vel Philipporum sedes vacare, vel ab Apostolo ipso occupari, vel ipsorum Episcopus eo temporis articulo à seed sua abesse potuerit. Et illud quidem constat, Epaphroditum (si eidem Theodoreto, Chrysostomo, Theophylacto, aliísque credendum sit) Philippensium Episcopum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ipsorum liberalitatem ad Paulum in usus ejus necessarios deferentem, c. 4.18. Romae nunc, cùm Apostolus hanc Epistolam scriberet, adfuisse? ipsámque hanc Epistolam (quam igitur nomini ejus inscribi consentaneum non fuit) ad eos retulisse.
§. 4. Exemplo res clarior futura est. Onesiphorus cum familiâ suâ Ephesi. degebat, ibíque Paulum non semel liberaliter invitaverat ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , 2 Tim. 1.18.) Hic idem, cùm Paulus Romae vinctus jaceret, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , eum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , v. 17. & sine omni, aut metu, aut erubescentia in carcere eum visitavit, & refocillavit ; Hujus tantae charitatis vicem ei repensurus Apostolus, cùm hoc ipso tempore ad Timotheum Ephesi morantem scriberet, familiam ejus, non ipsum Onesiphorum, secum jam Romae existentem, salutari ab eo jubet, v. 16. adeóque faustissima quaeque comprecatur, Det misericordiam Dominus domui Onesiphori.
§. 5. Hinc certe aliqui boni viri, vitâ jam excessisse Onesiphorum concludentes, oratione eâ pro illo personaliter effusâ, v. 18. ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c.) ad stabiliendum pro defunctis orandi dogma uti voluerunt; Eádem plane, aut oscitantiâ, aut temeritate, quâ nullum hîc Philippis Episcopum fuisse conclusuri sunt Presbyterani, ex eo tantùm quod sine Episcopy mentione, Presbyteros, quos dicimus, & Diaconos Philippenses salutasse Apostolum animo suo praesumpserint.
§. 6. Et haec quidem velitantium instar, sed & ad obtundendam omnem adversariorum vim 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicta sunt.
§. 7. Illud jam tertio addendum est. Epiphanio multo secus quàm Hieronymo, &c. visum esse. 〈 in non-Latin alphabet 〉 nempe hîc vere Episcopos fuisse. Sic enim ill erroris ansam Aërio porrectam esse asserens, ex eo quod Apostolus 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 scribat, statim adjicit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Ubi Episcopy (proprie dicti) erant, Episcopis & Diaconis scripsit. Quod sine dubio ejus dictum ad hunc ad Philippenses locum spectat, ideóque, ex sententiâ Epiphanii Philippis jam Episcopos constitutos esse, conclusurum est.
§. 8. Quod vero à contrariae sententiae sautoribus adducitur argumentum [ in unâ civitate non fuisse plures Episcopos ] ideóque 〈 in non-Latin alphabet 〉 hîc plures Philippis salutatos, singulares Episcopos non fuisse, Ei facilis responsio.
§. 9. Primo, non usquequaque verum esse, quod pro concesso sumitur; Quamvis enim in unâ Ecclesiâ, aut Coetu, plures simul Episcopy nunquam fuerint, nihil tamen obstare quin in eâdem civitate duo aliquandiu disterminati coetus fuerint, duobus Apostolis ad fidem adducti, diversis sorsan dialectis, & aliquando ritibus disjuncti, quibus duo itidem Episcopy s • orsim & divisis 〈 in non-Latin alphabet 〉 praesiderent. Quod alibi latiùs monstrabitur.
§. 10. Secundo, quod ad vim argumenti attinet, respondemus retorquendo id quod intorquent, ídque ex dilemmate utrinque adversarium ad absurdum adigente; Axioma certe illud [ de unico in qualibet civitate Episcopo ] aut ad ista Paulina tempora pertinuit; aut post illa demum tempora ab Ecclesia introductum, ad Paulina non pertìnuit. Si prius verum, tunc statim sequetur, (summis Presbyteranorum ingratiis,) Eo ipso Apostolorum aevo talis in Ecclesiâ Christi Episcopos fuisse, quales in eâdem civitate plures esse non licebat, i. e. Singulares plane, quos hîc contra Presbyteranae 〈 in non-Latin alphabet 〉 assertores propugnamus, Episcopos. At si posterius affirmetur, tunc nihil ex hoc axiomate (temporibus Paulinis verbísque ad Philippenses hisce perperam adaptato) recte contra nos concludi poterit, qui non sumus adeo 〈 in non-Latin alphabet 〉 aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ut ex posteriorum saeculorum constitutionibus de Paulino saeculo pronuntiari permittamus, aut ea adversus nos vera esse suspicemur, quae vera non esse ipse nobis adversarius largitur, & in eo ipso quod vera non sint, omnem causae suae incolumitatem collocat.
§ 11. Haec iterum 〈 in non-Latin alphabet 〉 praemittenda erant; Tertio igitur, ut verbo uno rem omnem absolvam, Respondetur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ad quos haec Epistola dabatur, non unius tantùm Civitatis, aut coetus nomen esse, at integrae demum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut provinciae, in quâ plures Civitates fuerunt, adeóque 〈 in non-Latin alphabet 〉 in plurali. Philippos quippe 〈 in non-Latin alphabet 〉 , unius divisionis, aut provinciae in Macedonia, primam, aut principalem civitatem, Act. 16.12. ideóque metropolin fuisse; Sic Photios Patriarcha Constantinopolitanus, Epist. 247. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Philippi Provinciae Macedonicae Metropolis. Sic vetus certe scriptor, licet sub sacratiore Ignatii nomine 〈 in non-Latin alphabet 〉 se prodat, in Epistola ad Tarsenses, ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) Philippensium Ecclesiarum in plurali mentionem fecit; Quare illud, nisi quod aliae Philippis, ut Metropoli subjectae fuerit Ecclesiae? Exinde id statim sequitur, hanc Sancti Pauli Epistolam Philippensibus suis datam, ut & Polycarpi alteram 〈 in non-Latin alphabet 〉 inscriptam, ad totam 〈 in non-Latin alphabet 〉 aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , universum scilicet civitatum confinium, (quarum metropolis Philippi) in quibus plures absque dubio Episcopy fuere, (nullíque adhuc, quos hodie dicimus, Presbyteri ) missam esse, nec temere igitur 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aeque ac 〈 in non-Latin alphabet 〉 in plurali, (at Presbyterorum plane nullam) mentionem fieri.
§. 12. At Philippos, dices, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , parvam civitatem, & Thessalonicae metropoli subjectam fuisse. Sic enim in 〈 in non-Latin alphabet 〉 Epistolae, Commentaries Theophylacti prefixâ affirmari.
§. 13. At respondetur, illam Philipporum definitionem ex Geographo antiquo petitam, ad aedificatam à Philippo civitatem, prius 〈 in non-Latin alphabet 〉 dictam, dein 〈 in non-Latin alphabet 〉 (unde proverbiale illud 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ob aurifodinam, quam juxta positam Appianus affirmat) at non ad sequiora illa, sub Romanorum imperium, tempora accommodandam esse. Nec certe novum censendum esse, aut à quo Imperii Notitiae abhorreant, e novo metropoles nasci quae priùs non fuerant, (ut & posterioribus saeculis 〈 in non-Latin alphabet 〉 inveniuntur, videatur Conc. Chalced. Can. 12.)
§. 14. Notum est illud Strabonis Geogr. l. 17. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Provinciae aliis temporibus aliàs divisae sunt ; Ut & illud l. 13. quo Provinciarum confusionis, quae facta est, rationem reddendam curavit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quod Romani ease non distribuerent, secundum Gentium & Geographorum antiquas, & proprias divisiones, sed ex politicâ distribuendi ration, habito respectu ad civitates, in quibus jus populo reddebatur, & ad quas 〈 in non-Latin alphabet 〉 ad dirimendas lites congregabatur. Illud in civitatibus Asiae priùs notavimus, Laodiceam, Sardin, Smyrnam, & Ephesum à Plinio ut metropoles ex ea poni, quod in iis toti civitatum confinio jus redderetur.
§. 15. Illud etiam hîc locum habere suadet Lucas, qui Philippos sub hoc ipso Paulinae profectionis tempore, non tantùm 〈 in non-Latin alphabet 〉 , i. e. metropolin fuisse affirmat, sed & 〈 in non-Latin alphabet 〉 adjicit, eam Romanorum Coloniam fuisse, unde v. 21. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Quamvis enim illud satis constet, Praesides Romanos, conventus & consessus suos non tantùm in Coloniis, aut Municipiis celebrandos constituisse, sed quandoque in Foris (quae dicebantur) Livii, Julii, Appii, Licinii, &c. Nemini tamen dubium erit, Colonias imprimis ab eis electas esse, ad quas reliquarum confinia propter judicia aggregarentur.
§. 16. Quod vero ad Ecclesiam itidem Philippensium attinet, (ut ab Imperiali, ad Ecclesiasticam Notitiam descendamus) illud etiam manifestum est, in Evangelii praedicatione eam totius Macedoniae 〈 in non-Latin alphabet 〉 primitias fuisse; Consulatur Apostolicae praedicationis historia, Act. 16.9, 10, 11, 12, &c. ut & 1 Thess. 2.2. ex quâ clarum est, Paulum Philippis exorsum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Thessalonicam postea progressum esse, in hoc 〈 in non-Latin alphabet 〉 cursu, aut agone. Nec certe illud novum, ut Ecclesiasticarum divisionum ratio ex 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quod haec maturiùs, illa seriùs ad fidem conversa sit, peteretur; Hinc 〈 in non-Latin alphabet 〉 olim Antiochiae data, & Primitiis, aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 cujusvis regionis solenniter assignata 〈 in non-Latin alphabet 〉 ; Quod si hîc etiam obtinuerit, Philippi non metropolis tantùm, aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 unius 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sed & totius Macedoniae prima metropolis censenda erit (ut ex Ulpiano Ephesum totius Asiae fuisse praediximus) sic ut ei Thessalonicâ, non ut matri (à qua fidem acceperit) filia, sed ut primogenitae in Fide soror aetate minor, (ad Fidem Christi 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) cessura sit, eámque non ut metropolim civitas ei subjecta, sed ut metropolim primam metropolis quidem, sed posterius ad fidem conversa vel secundaria agnitura.
§. 17. Ut ut illud sit, liberalem Philippensium 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Phil. 4.16. qualem ab aliâ nullâ Ecclesiâ se recepisse profitetur Apostolus, fratribus Macedonicis in commune imputari videmus, 2 Cor. 11.9. Et cùm Polycarpus Paulum ad Philippenses 〈 in non-Latin alphabet 〉 in plurali scripsisse affirmaverit, unicae autem Philippensibus 〈 in non-Latin alphabet 〉 inscriptae 〈 in non-Latin alphabet 〉 Ecclesiae meminerit, ease intelligi affirmarunt viri docti quas ad Thessalonicenses, aliam Macedoniae metropolim, scriptas habemus, ex hâc Philipporum & Thessalonicae cognatione, aeque ad Philippensium Ecclesiam pertinentes, ac quae ad Corinthios mittebantur ad alias omnes Achaiae Ecclesias pertinebant, 2 Cor. 1.1. & quae Collossensibus inscribebatur, à Laodicensi etiam Ecclesiâ, primariâ Phrygiae Metropoli, (cui Colossenses adjungi videmus, Col. 1.2. ut metropolim secundariam legenda erat, c. 4.6. At ista ex abundanti.
§. 18. Superest ut Walonis demum argumento (Presbyteros hîc fuisse, qui 〈 in non-Latin alphabet 〉 vocantur, ex eo probantis, quod Presbyterorum mentio non intercedat inter Episcopos & Diaconos ) illud unum reponatur, quod contra Aërium, Epiphanius l. 3. t. 1. praefandum duxit, In exordio nempe Evangelii, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ad ea quae istis temporibus accidebant, aut conveniebant, scripsisse Apostolum. Quae vero sunt illa? 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Ubi nemo Episcopatu dignus inventus est, manebat locus sine Episcopo, 〈 in non-Latin alphabet 〉 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Quando autem opus erat, & Episcopatu digni invenirentur, Episcopy constituebantur. Sic itidem cùm tanta fidelium multitudo non esset, ut Presbyteri inter eos constituerentur, solo, in quolibet loco, (aut civitate) Episcopo contenti erant, ita tamen ut Episcopo semper Diaconus ad ministerium adjungeretur, sine quo Episcopus commode esse non potuit.
§. 19. Illud imprimis in Hierosolymitanâ Ecclesiâ constat, ubi cùm statim post Christi ascensionem Jacobus Episcopus constitutus sit, Diaconos primo adjunctos videmus, Act. 6. nullâ adhuc Presbyterorum factâ mentione. Et illud quidem in universum, Apostolis viventibus & instituentibus factum esse, Clemens Romanus affirmat; Apostoli, inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Primitias suas, seu eos, qui primi ubique fidem amplectebantur, in eorum qui postea credituri erant, Episcopos & Diaconos constituebant.
§ 20. Quo & illud referri debet, quod apud Eusebium, l. 3. c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Clemens Alexandrinus de Johanne Apostolo pronuntiat. Eum, cùm ex Pathmo Ephesum rediisset, quorundam rogatu ad finitimas gentes profectum esse, 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§. 21. Ex his ratio constat, quare sine Presbyterorum mentione interveniente, Episcopis Diaconi immediate adjiciantur, quia scilicet in singulis Macedoniae Civitatibus, quamvis Episcopus esset, nondum Presbyteri constituti sunt, Diaconis tantùm 〈 in non-Latin alphabet 〉 ubique Episcopis adjunctis.
§. 22. Manifesta omnia, praesertim cùm haec ipsa Philippensium Ecclesia, ut & Thessalonicensium altera, à Tertulliano nominatim inter ease recenseantur, apud quas, tempore ipsius, Apostolorum Cathedrae suis adhuc locis praesidebantur, ipsaeque eorum Authenticae literae recitabantur. Quibus satis apparet, Episcopum singularem in hac Philippensium Ecclesiâ (Epaphroditum dixit Theodoretus) ab Apostolo ipso constitutum esse (cur non & Thessalonicae, & in aliis Macedoniae Civitatibus? ) nec igitur Presbyteros compares, voice [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] sed solos, veríque nominis Episcopos diversarum civitatum, Philippensi metropoli subditarum, intelligendos esse.
CAP. XI.
1 Tim. 3.1, 2. Omnia per Episcopos & Diaconos administrata. Epiphanius emendatus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§. 1. SUccedit notissimus locus 1 Tim. 3.1, 2. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Nulla hîc dubitandi ratio est, quin 〈 in non-Latin alphabet 〉 singularem Prafecturam, 〈 in non-Latin alphabet 〉 singularem, quem dicimus, Episcopum significet.
§. 2. Quod enim ex Diaconorum immediate sequente mentione Waloni nectendum videtur Argumentum, in auras statim abiturum est, si illud unum, quod modo ex Epiphanio monuimus, hîc etiam advertatur, Nascente scil. Ecclesiâ, quandocunque Fides in civitate aliquâ plantari inciperet, aut cùm fidelium numerus supra modicum non excresceret, (quod & post Apostolorum tempora non semel accidit) ubique Presbyteros non fuisse, Diaconis autem accinctos Episcopos omnia administrasse. Hic est iste Ecclesiae status, 〈 in non-Latin alphabet 〉 (sic enim apud Epiphanium legendum est, non 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) cùm omnibus functionibus suis nondum expleretur ; (cui opponitur 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & apud Clementem, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) qui igitur huic loco rectissime accommodari censebitur, cùm Timothy, à Paulo Ephesi relictus (ut & Titus Cretae ) in omnibus jam Asiae Civitatibus (ubi nondum erant) divinis officiis desuncturos constitueret, Episcopos inprimis, & Diaconos ; Quibus solis ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ubi multitudo non fuit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) contenti erant, inquit Epiphanius.
§. 3. His etiam Theodoreti dictum addi potest, qui, licet ad Presbyteros has regulas à Paulo sancitas pertinere affirmet, adjicit tamen, manifestum esse, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Eas ab Episcopis praecipue observandas esse, ut qui majorem in Ecclesiâ dignitatem sortiti sunt.
§. 4. At e contra Chrysostomus, de Episcopis dictum esse ait, & deinde Presbyteris adaptari, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , multis Episcopis opus erat, qui per singulas civitates praeficerentur, &, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quae de Episcopis dixit, ea & Presbyteris convenient. Et sic ex Chrysostomo Theophylactus. Nec igitur rationem esse, cur distincta hoc in loco post Episcopos Presbyterorum mentio fieret; praesertim cùm praeter Episcopos & Diaconos nulli adhuc Presbyteri partiarii constituerentur.
CAP. XII.
Tit. 1.7. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , v. 5. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Titus 100. Civitatum Episcopus.
§. 1. HUic ad Timotheum, alter ill ad Titum locus (plane parallelus) accensendus est, c. 1.7. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Hîc denuo Episcopum singularem intelligendum esse, nobiscum Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius pronunciant, Nec obstare vocis [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] mentionem, v. 5. sed, ex adverso, hos ipsos Episcopos (inter quos, & Diaconos, nulli Presbyteri intercesserunt) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ex more saeculi istius, dictos esse, loquatur post alios Theophylactus. 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Episcopos intelligit, ut & in Epistolâ ad Timotheum; Per civitates vero ait, noluit enim universam Insulam ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ait Oecumenius, Cretam, cùm satis magna esset) ab uno ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , addit Oecumenius) administrari, sed unamquamque Civitatem suum babere Pastorem, i. e. Episcopum, sic enim & labor levior, & cura exactior futura est.
§. 2. Cùm enim in Cretâ Insulâ, quam Paulus ad fidem converterat, civitates plus minus centum essent, Palam est, phrasi istâ non unam, sed plurimas civitates intelligendas esse, quarum omnium (inquit Eusebius, l. 3. c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) 〈 in non-Latin alphabet 〉 sortitus est Titus, ut sub se Episcopos ordinaret, inquit Theodoretus, ut Episcoporum 〈 in non-Latin alphabet 〉 exerceret, & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , tot Episcoporum judicium & ordinationem, ait, cum Chrysostomo, Theophylactus.
CAP. XIII.
〈 in non-Latin alphabet 〉 , Heb. 13.7. Vocis hujus usus in Vet. Testamento. In Novo. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Luc. 22.26. Act. 15.22. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Deus. Aaron Propheta, Exod. 7.1. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Propheta, specialis in Ecclesiâ muneris nomen, 1 Cor. 12.28. Eph. 3.5. & 4.11. Apostoli, Evangelistae, Prophetae, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Judas, & Silas à sedibus suis distenti, nihilominus Episcopy, & ex abundanti Prophetae, 〈 in non-Latin alphabet 〉 simpliciter dicti, Episcopy. Hebraei, totius Palaestinae Christiani; Episcopy 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§. 1. IStis de Episcoporum titulo adeo prolixe propositis, adjicienda jam pauculis aliarum vocum, quae ad eandem materiam pertinent, explicatio. Hujus generis est, [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] Heb. 13.7, 17, 24. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§. 2. 〈 in non-Latin alphabet 〉 vocem ad Praefectos quoscunque, Provinciis, Civitatibus, aut familiis praepositos, pertinere, notius est, quàm ut probationibus indigeat. Sic 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Sirach. 10.2. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , c. 13.9. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , 1 Mac. 13.54. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , 1 Mac. 13.53. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Syrac. 17.17. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Syrac. 10.2. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , v. 20. &c. 49.15. & frequenter 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§. 3. Sic & apud Interpretes vet. Testamenti, quandoque 〈 in non-Latin alphabet 〉 quandoque 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aliáque quàm plurima, per 〈 in non-Latin alphabet 〉 saepiùs reddita, 〈 in non-Latin alphabet 〉 etiam vertuntur.
§ 4. Potestas igitur, aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , isto verbo significatur, an summa in quovis genere, an subordinata, non ex vocis usu, aut origin, sed ex contextus circumstantiis judicandum est.
§. 5. In novo Testamento, de Christo in Israëlem suum dominum summum sane, & 〈 in non-Latin alphabet 〉 exercente, usurpatum videmus, Mat. 2.6. ex Prophetâ. Dein de summâ Apostolorum, aut Episcoporum in Ecclesiâ futurâ dignitate, Luc. 22.26. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ubi 〈 in non-Latin alphabet 〉 , majori, i. e. maximo inter vos, aequipollere constat. Sic & Josephus, Act. 7.10. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , universae Aegypto praepositus erat, quamvis Regi Pharaoni subjiciebatur.
§. 6. In Concilio, aut Synodo Hierosolymitanâ, Act. 15.22. Judas & Silas ab Apostolis & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , i. e. ab universo Episcoporum conventu, cujus ipsi pars erant, 〈 in non-Latin alphabet 〉 electi, ut Paulo & Barnabae adjuncti, Epistolam Synodicam ad Ecclesias Antiochenas deferrent, dicuntur 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Quid illud sit indagaturis, duo potissimum sunt, quae viam praemonstrent.
§. 7. Primum, Quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , hos 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ex seipsis elegisse hîc dicantur, ex quo sequitur, hos 〈 in non-Latin alphabet 〉 , non multùm ab Apostolis, qui hîc dicuntur, i. e. Petro, Jacobo Hierosolymitano Episcopo, ab aliis vero (ut alibi monstramus) Judaeae Episcopis, nullo plane intervallo disjunctos esse, eâdem in concilio dignitate utentes, adeóque cum illis in eodem 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut gradu repositos; Quod de nullis infra Episcoporum ordinem subsidentibus dici, aut censeri potuit. Secundum, quod, qui hîc 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicuntur, Judas & Silas, v. 32. 〈 in non-Latin alphabet 〉 appellentur. Qui vero fuerint isti prophetae, obiter etiam hîc dicendum erit.
§. 8. Prophetae nomine, ut i • Veteri, sic & in Novo Testam. significatur ill, qui verbum Dei quibuscunque notum facit, exponit, interpretor ; at praecipue, qui ex revelatione divinâ illud facit. Sic cum Aaron Mosi, in legatione ad Pharaonem, adjunctus, jubeatur ad Pharaonem loqui, Ex. 7.2. i. e. nuntium Dei ad eum defer, (quod à Mose tardiloquo, & blaeso non ita come • de fieri potuerat,) erit tibi, (inquit Deus, v. 1.) Propheta Aaron frater tuus. Ibi Moses tanquam Deus 〈◊〉 • aoni futurus erat, v. 1. (ut qui mandatum à Deo sibi commissum habent, Dii dicuntur) Aaron vero Mosis Interpres, & oris vicem suppleturus, quoties nimirum opus esset, sermonem ad populum habiturus (quod cùm Paulus fecisse legatur 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicebatur, Act. 14.12. & ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 alter colebatur, i. e. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , interpretis Divini (quales in Oraculorum responsis mentem numinis exponebant) &, quod idem est, 〈 in non-Latin alphabet 〉 munere desuncturus, Ex. 4.16.
§. 9. Eodem plane modo (nec de futurorum tantummodo praedictione ) apud Ethnicos, Glaucus, qui nautas monebat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Marinus vates, aut propheta vocabatur.
§. 10. Verùm cùm in Novo Testamento vocem hanc peculiari modo usurpatam reperiamus, Prophetas scilicet ab Apostolis, 1 Cor. 12.28. Eph. 3.5. & ab Evangelistis etiam, Eph. 4.11. divisos, palam est specialis officii, aut muneris in Ecclesiá nomen esse; Quodnam illud sit, ex cognatis & simul positis judicandum est.
§. 11. Apostoli qui fuerint, satis notum, singulares viri, universae Ecclesiae in 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 dividendae, ex specially Christi mandato, immediate praepositi.
§. 12. Evangelistae item, ii, qui ad eos, quibus fides nondum praedicata ab Apostolis, (& ad quos ipsis non vacabat) ab Apostolis mittebantur.
§. 13. Inter hos medii reponuntur Prophetae, Eph. 4.11. li quidem, qui illis, quibus Evangelium ab Apostolis, aut Evangelistis pri • s praedicabatur, doctrinam fidei uberiùs annuntiarunt, ex Mose & Prophetis,