Works Volume 4
Hieronymi testimonia à Presbyteranis producta. Comparatio Ignatii cum Hieronymo, respectu saeculorum, quibus vixerunt.
§. 1. HIS omnibus testimoniis ex Sancto Ignatio, Apostolico Episcopo, & Martyr sic productis, Postulat instituti nostri ratio, ut ex alterâ parte, Sancti Hieronymi Presbyteri à D. Blondello congesta loca, seu, ut ill ovans loquitur, de primitiva Episcopy & Presbyteri 〈 in non-Latin alphabet 〉 , seu veriùs 〈 in non-Latin alphabet 〉 assertio ejus plenissima, suas jam vices obeant, ut ex-hâc quâcunque comparatione, res omnis aestimetur.
§. 2. In commentario in Epistolam ad Titum Anno 387. edito, sic Hieronymus praefatur,
§. 3. Mox secundo addit,
§. 4. Tertio. In Epistolâ ad Oceanum Presbyterum.
§. 5. Quarto. In Epistolâ ad Evagrium sic dicit,
§. 6. Quinto, Ibidem post lineas quatuordecem.
§. 7. Ista igitur ex utrâque parte sic proposita suffragia aut testimonia, reliquum est, ut ad aequos nunc arbitros & censores deducantur, & ex iis comparatione recte institutâ, controversia omnis definiatur.
§. 8. Et inprimis, si istis suppetiis opus sit, ipsa testium (satis quidem dissitorum) quibus vixere, saecula (quae certe cordato cuivis in ferendis de Apostolicâ aut primitivâ praxi testimoniis, • tramque paginam implere digna censebuntur) conferri possunt. Et sic Ignatius, licet affirmante Chrysostomo, Christum post resurrectionem non viderit, ab Hieronymo tamen (qui [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] in Epistolâ ad Smyrnenses, non ita recte reddidit, Illum vidi) vidisse affirmatur; & sine dubio eo saeculo vixit, quo Christus cum Apostolis terras visebat, & sub Trajano, Martyrio defunctus, Joannis Apostoli, eodem etiam imperante, denati, coaetaneus, aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicendus erit: Cum Sanctus, Hieronymus post tres aut quatuor Centurias, non ante Annum Christi 342. natus, ante annum 420. fatente D. Blondello, denatus, longe subsidat, nec ex isto aevorum interstitio aut distantiâ (quibuscunque eum perspicillis illis usum putabimus) clariorem rerum gestarum repraesentationem, aut, quae 〈 in non-Latin alphabet 〉 superaret, cognitionem obtinuisse putandus sit.
CAP. XXVIII.
Ex Hieronymi testimoniis superioritas Episcoporum satis comprobata. Inter traditions Apostolicas ab eo numerata. Quid in hac re Blondellus, Walo, Cappel.
§. 1. SEcundo, de his ipsis Hieronymi testimoniis sic inter se collatis, ut omnis in iis (quam sedulo caveri voluit D. Blondellus ) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , vel 〈 in non-Latin alphabet 〉 evitetur, Illud necessario affirmandum erit, Superioritatem Episcoporum super Presbyteros inter Apostolicas traditions ab Hieronymo numerari. Verba clarissima sunt in quinto vel ultimo testimonio ex Epistolâ ad Evagrium producto, [ Ut sciamus traditions Apostolicas sumptas de veteri Testamento, Quod Aaron & filii ejus atque Levitae in Templo fuerunt, hoc sibi Episcopy, Presbyteri, & Diaconi vendicent in Ecclesiâ ] Scimus omnes Aaronem singularem & summum Pontificem fuisse, filiis ejus non summum, sed inferioris gradus Sacerdotium competiisse; idemque, Hieronymo judice, inter Episcopum & Presbyteros in Ecclesiâ Christianâ, quod sub veteri Testamento inter Aaronem & filios, discrimen positum esse, idque sic ipsis Apostolis tradentibus. Nihil manifestius dici potuit. Ideóque, si 〈 in non-Latin alphabet 〉 Hieronymi testimonia censenda non sunt, pro certo statuendum est, nihil ad asserendam sub Apostolorum aevo, aut ex Apostolorum instituto, Episcopy & Presbyterorum 〈 in non-Latin alphabet 〉 ab Hieronymo in aliis testimoniis dictum esse.
§. 2. Quid ad hoc responderi possit, aut quo 〈 in non-Latin alphabet 〉 artificio deliniri aut deludi tam diserta affirmatio, fateor ego me divinando assequi non posse, sed e contra ex iis, quae D. Blondellus, quae Walo, quae Ludovicus Cappel hâc in re praestiterunt, mihi persuasissimum esse, Nihil uspiam contra tam apertam lucem obtendi posse.
§. 3. D. Blondellum satis novimus, Hieronymi verba & sententiam, suis, quatenus fieri potuit, observationibus elucidanda, & ad Presbyteranorum causam stabiliendam accommodanda diligenter curasse: Quid vero ill, cum ad hanc extremam Epistolae Hieronymianae partem divenerit? Consulantur ipsius verba in fine primae sectionis: Extremam, inquit, Hieronymianae Epistolae partem, in quâ de minoris ad majus provectione, Apostolicis traditionibus, Aaronis, filiorum, & Levitarum disparitate agitur, suo, Deo dante, loco elucidabimus. Ego, nequid dissimulem, qui D. Blondellum Apologiam pro Divo Hieronymo scripsisse meminerim, & ne quid in testimoniis ejus 〈 in non-Latin alphabet 〉 imprudentibus videretur, sibi prospiciendum suscepisse, simúlque mecum statuerim, hoc de Apostolicis traditionibus, & Aaronis, & filiorum (& Exinde Episcopy & Presbyterorum) disparitate testimonium, cum reliquorum Hieronymi locorum interpretation Blondellianâ componi aut conciliari aegre potuisse, non alium opportuniorem, magísve proprium, aut suum hanc periodum elucidandi locum existimavi, quàm hunc ipsum, quo se nihil hâc de re dicturum profitetur. At quis demum erit iste suus locus, quo oculos & expectationem nostros satiandos polliceremur? In margin illud nos latere noluit, Infrà, inquit, Sect. 6. At, ne lectorem diutius moremur, Integra Apologia (volumen certe non exiguum) tribus Sectionibus absolvitur, nec (in quantum aut ex propositâ methodo, aut ipsius libri conclusione ariolari possumus) ulla jam nobis spes superest, ad quartam, multominus ad sextam sectionem concinnandam D. Blondello animum subesse.
§. 4. Quid vero ante eum Walo, cùm in hunc Hieronymi locum & ill impingeret? De his, inquit, plura & meliora expectamus à Salmasio, ut ea explicasse dicitur in suo de Ecclesiastico ordine tractatu. Expectamus etiam & nos novennio jam integro, nec adhuc nobis certo constat, ad quas demum, si non ad Graecas Calendas, ea nobis explicanda sunt.
§. 7. Prudentiùs itaque & consultiùs tandem Lud. Cappel, qui cùm sententiam ex Blondello & Salmasio Hieronymianam describeret, ipsiúsque Hieronymi verba apponeret, hanc tamen unicam periodum omittendam putavit.
CAP. XXIX.
Quindecem alia Hieronymi pro superioritate Episcoporum temporibus Apostolorum Testimonia. Walonis ipsius confessio. Commoda Hieronymi interpretatio. Ecclesiae constitutio. Dominica dispositio, 1 Cor. 2.12. Pauli 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Apostolorum primus regendae Ecclesiae modus. Commune Presbyterorum concilium. Salmasii 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Identitos tantùm nominalis ab Hieronymo adserta. S. Marci aevo Episcopy nomine & re ab Hieronymo agniti. Summa comparationis inter Ignatium & Hieronymum.
§. 1. TErtio igitur (ut nos (licet Apologiam pro Hieronymo novam non instituimus, tamen) ad eum cum seipso aliis{que} post Ignatium nostrum Patribus conciliandum, quàm commitendum paratiores nos praebeamus, nec tanti Patris inconstantiam vellicare, sed sententiam vindicare & defendere aggrediamur) Alia etiam apud Divum Hieronymum non pauca notanda erunt, quae cum hoc ejus testimonio composita pulcherrime consentiant, & ad sententiam ejus genuinam investigandam, & enodandam conducere inprimis putanda sunt.
§. 2. Ad Nepotianum Ep. 2. sic ait. Esto subjectus Pontifici tuo, & quasi animae parentem suscipe; Quod Aaron & filios ejus, hoc Episcopum & Presbyteros esse noverimus.
§. 3. Secundo. In Ep. 54. hoc inter Catholicos & Montanistas discrimen ponit; Apud nos, Apostolorum locum Episcopy tenent (Episcopy sine dubio Quales ipsius aevo in Ecclesiâ ubi{que} fuerunt, quorum & Presbyterorum nulla tunc fuit (vel Cl. Salmasio, & D. Blondello fatentibus) aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 .) apud eos Episcopus tertius est.
§. 4. Tertio. De Script. Eccl. Jacobus ab Apostolis statim post ascensionem Domini (i. e. longo ante Corinthiacum schisma intervallo.) Hierosolymorum Episcopus ordinatus, suscepit Ecclesiam Hierosolymae. (Quid vero est suscipere Ecclesiam? Idem plane quod regere, ut apud Psalmistam, suscipere congregationem, Et id ab Hieronymo de Jacobo singulariter dictum) Timothy à Paulo Ephesiorum Episcopus ordinatus, Titus Cretae, Polycarpus à Joanne Smyrnae Episcopus ordinatus. (A singulari Apostolo singularis ubique Episcopus ordinatus.)
§. 5. Quarto. In Tit. 1. Apostolus, inquit, Ecclesiae Principem formans (Episcopus iterum singularis, Ecclesiae Princeps ) & sic iterum in Psal. 45.
§. 6. Quinto, ad Gal. 2. Jacobus primus ei Ecclesiae praefuit, quae prima in Christum credens ex Judais fuerat congregata, — Episcopus Hierosolymorum primus fuit.
§. 7. Sexto. In Psal. 45. Nunc quia Apostoli à mundo recesserunt, habes pro his Episcopos filios— sunt & hi patres tui, quia ab ipsis regeris. Ubi aevi Hieronymiani Episcopy (i. e. singulares) Apostolorum filii & successores statuuntur, & id à tempore recedentium à mundo Apostolorum. )
§. 8. Septimo. In eodem loco. Constituit Christus—in omnibus finibus mundi Principes Ecclesiae, scil. Episcopos (Quod ipsissimum est quod modo ex Ignatio ad Ephesios laudavimus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 .)
§. 9. Octavo. In Dial. adversus Lucifer. Ecclesiae salus in summi sacerdotis dignitate pendet, cui si non exors quaedam & ab omnibus eminens detur potestas, tot in Ecclesiis efficientur schismata, quot Sacerdotes. Et in eodem Dialogo, Si quaeris, quare in Ecclesiâ baptizatus nisi per manus Episcopy non accipiat Spiritum sanctum — disce hanc observationem ex eá authoritate descendere, quod Spiritus Sanctus ad Apostolos descendit.
§. 10. Huc & illud pertinet, quod & nono loco apponendum est, ex istis quae à Blondello recitantur in Comm. ad Titum. In toto orbe decretum est, ut unus de Presbyteris electus superponeretur caeteris, ad quem omnis Ecclesiae cura pertinere • ; ut schismatum semina tollerentur. (Quomodo enim fieri potuit, ut toto hoc orbe decerneretur, nullo jam Concilio oecumenico ad illud decernendum congregato, si non ab Apostolis ipsis, fidem toto orbe promulgantibus, & cum fide hanc regendi Ecclesias formam constituentibus, factum sit?) ut & postea cum addiderit, Paulatim (ut dissensionum semina evellerentur) ad unum omnem solicitudinem delatam. (Certe fi hoc posterioribus saeculis ab Ecclesiâ decretum fuerit, sequitur ex vi Octavi testimony, Aut non vidisse Apostolos, quâ in re Ecclesiae salus penderet, aut cum satis viderint, saluti tamen Ecclesiae, etiam cùm apud Corinthios schismata exorirentur, non consuluisse. Quorum neutrum aut Apostolis ab Hieronymo, aut Hieronymo à nobis affigi potest.)
§. 11. Decimo. Adversus Jovin. l. 1. Episcopus & Presbyter & Diaconus, non sunt meritorum nominae sed officiorum, Nec dicitur, Siquis Episcopatum desiderat (unde eum de Apostolorum, non suo aevo locutum fuisse apparet) bonum desiderat gradum, sed, bonum opus desiderat, quod in majori ordine constitui possit, si velit occasionem exercendarum habere virtutum — Non percussorem, Neque enim pugilem describit Apostolicus sermo, sed Pontificem instituit, &c.
§. 12. Undecimum testimonium ex Ep. 13. ad Paulinum peti potest, Episcopy & Presbyteri habeant in exemplum Apostolos & Apostolicos viros, quorum honorem possidentes, habere nitantur & meritum.
§. 13. Duodecimum ex Ep. 1. ad Heliodorum, De Episcopatu non suscipiendo. Non est facile stare loco Pauli, tenere gradum Petri.
§. 14. Decimum tertium, ex Comm. in Is. l. 5. c. 17. Ubi Jacobum, fratrem Domini, vocat decimum tertium Apostolum. Cum enim ill Jacobum istum Hierosolymae Episcopum ex Hegesippi verbis, licet non ita probe redditis ([ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] non [ cum ] ut reddi debet, sed post Apostolos suscepit Ecclesiam ) recte ab Apostolo Jacobo disterminasset, & simul eum Apostolum decimum tertium vocasset, exinde sententia Hieronymi satis manifest colligi potest, Apostolum dici debuisse, qui Episcopus fuit.
§. 15. Decimum quartum, ex Ep. ad Evagrium, p. 85. Alexandriae à Marco Evangelistâ usque ad Heraclam & Dionysium Episcopos, Presbyteri semper unum ex se electum in excelsiori super Presbyteros gradu collocatum, Episcopum nominabant, quomodo si exercitus imperatorem faciat. Hoc certe nobis largietur, Episcopos ex sententiâ Hieronymi in excelsiori super Presbyteros gradu collocatos esse, eodem modo, quo super exercitum imperator, idque ab ipsius Marci Evangelistae tempore in Ecclesiâ Alexandrinâ factum esse, ut & in aliis omnibus mundi finibus testimonio septimo dicebatur.
§. 16. Nec certe incommodum est, quod hîc addatur, ipsius Walonis testimonium, qui ut contra Petavium probaret, postquam Ordinum inductum est discrimen, nominum quoque distinctionem invectam esse, haec ipsa ex Hieronymo verba producit, & Alexandriae peculiarem morem fuisse ait, à Marco usque ad Heraclam, ut electum semper unum ex suo grege, qui sibi praeesset, in excelsiori gradu locarent Presbyteri, & Episcopum nominarent. Hieronymo igitur tam varia, & inter se diversa hâc de re locuto, quam, quaeso, Hieronymo sententiam imputabimus, pro quo Apologiam adeo gnaviter moliri bonos viros decebit?
§. 17. Quarto itaque, his positis, progrediendum est, nec, me quidem arbitro, adeo atrociter, & sine omni temperamento, aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , de Hieronymo statuendum, ut qui conceptis verbis superioritatem Episcoporum ex Apostolorum tradition toties asseruerit, ex nimiâ animi inconstantiâ, id ipsum alibi pernegasse existimandus sit; Quod si fecerit, indignissimus eo ipso censebitur, qui in re tantâ testimonium, multo minus judicium ferat.
§. 18. Consultius certe, &, si mihi men's tota non caligat, aequius putabitur, quod ad Evagrium de hâc Episcoporum super Presbyteros majoritate dicitur [ noscendum esse, eam magis consuetudine Ecclesiae quàm dispositionis dominicae veritate consistere. ] Illud sic ex aliis istius Patris dictis interpretandum esse, ut consuetudo Ecclesiae non ad sequioris aevi, ab Apostlico deflectentis, morem, sed ad ipsam Apostolorum praxin, & traditionem, ad Ecclesiae vere Apostolicae universalis, plantatae & rigatae ab Apostolis, institutionem, & consuetudinem extendatur. Eam vero Dominicae dispositioni, i. e. institutioni per ipsum Christum personaliter factae (cujus itidem abjudicatio ferenda non est, si ordinem respexerit, sed tantùm si jurisdictionem ) ita ab Hieronymo opponi, ut quaedam à Paulo dicebantur, quae, ipso teste, 1 Cor. 7.12. à Domino dicta non fuerant, Ea nempe quae Apostolus ex suâ, non ex peculiari Christi revelatione protulisse se asserit, quae tamen 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ipse in Ecclesiis omnibus ordinat, v. 17.
§. 19. Sic & eundem Apostolum 〈 in non-Latin alphabet 〉 sententiam suam dedisse scimus, v. 25. cùm 〈 in non-Latin alphabet 〉 , dispositionem, aut ordinationem, ut Hieronymus ait, non haberet. Et id forsan de hâc inaequalitate Episcopy, & Presbyterorum, Hieronymo visum fuit, eam non diserto cuivis ipsius Christi praecepto, sed, post eum coelo redditum, Apostolorum Christi (qui sine dubio, ut de se Paulus, eam à Christo misericordiam acceperant, ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 fideles in universâ oeconomiâ fierent) institutioni imputandam esse; Ad quam sententiam illud etiam in Comm. in Tit. commodissime pertinere, quod de occasion istius in toto orbe facti decreti, ab Hieronymo dictum est, non abs re erit si fusiùs monstremus.
§. 20. Apostolos, ex instituto Christi, pari omnes potentiâ & authoritate ad Ecclesiam fundandam & moderandam praeditos fuisse, D. Blondellus, sat scio, nobiscum confitebitur, nec Hieronymum hâc in re nobis dissentire suspicabitur. Horum singuli, aut Apostoli ipsorum, ad id emissi, cùm in regione quâvis Evangelium praedicarent, populum ad fidem converterent, Ecclesiámque demum plantarent, ejus dein moderandae habenas penes se plerunque per aliquod spatium manere voluerunt, sic tamen, ut cùm ipsi abessent, fidelium praecipui & seniores, ab Apostolis ad id munus constituti, vel ordinati, reliquis invigilarent, adeóque communi presbyterorum consilio gubernatae Ecclesiae istae ab Hieronymo credi possent.
§. 21. Postquam vero sub hâc in quibusdam Ecclesiis (à quibus Apostoli earum fundatores diutius abessent) seniorum paritate, schismata nascebantur, postquam, ut ait Hieronymus, unusquisque eos, quos baptizaverat, suos putabat esse, non Christi, (quibus verbis eum ad 1 Cor. 1.14. respexisse palam est, ubi baptizandi mentio est) vel (quod v. 12. dicebatur) postquam in populis dicebatur, Ego sum Pauli, ego Apollo, ego autem Cephae, postquam, inquam, Evangelio Corinthi per Paulum plantato, rigato dein per Apollo, ut & aliquibus per Cepham conversis, imo ad aliquem fortassis in Ecclesiâ gradum provectis, partium studia in Ecclesiâ pullularent (quod, Apostolo liquido affirmante, ante primam ad Corinthios exaratam Epistolam, i. e. Anno Christi 55. Corinthi, (quidni & alibi?) factum est) Tunc certe, i. e. ipsis Apostolis viventibus, & videntibus (longo 85. plus minus annorum spatio ante aeram Blondellianam, Anno Christi 140.) toto orbe decretum est, ut unus de Presbyteris electus superponeretur caetris, ad quem (ut singularem plane Episcopum) omnis Ecclesiae cura pertineret, ut schismatum semina tollerentur.
§. 22. Hîc certe D. Blondelli fidem appello, an merito veri studiosus lector meminisse jubeatur [ Hieronymum nequaquam scripsisse, Simulac Corinthi dictum fuit, Ego sum Pauli, &c. Sed, postquam id dictum in populis, i. e. postquam alii passim Corinthiorum more in partes discerpti sunt, quod ante annum 140. evenisse, idou • e vix quisquam probaverit. ] Primo enim, Ecquis veri studioso Lectori tantum inter [ Simulac ] & [ Postquam ] hoc in loco discrimen esse persuaserit, imo inter ea quae 1 Cor. 1. v. 12. & quae v. 14. scripta sunt, ut 85. annorum intervallo (tantum enim inter Epistolae scriptionem An. 55. & Blondellianam aeram An. 140. interjacet, ea disterminanda censeantur?
§. 23. Secundo, Ecquis Hieronymi jam verba à D. Blondello ad commodum suum clam mutata non advertit? Non, inquit, scripsit Hieronymus, simulac Corinthi dictum fuit, Ego sum Pauli, sed postquam id dictum in populis, i. e. postquam alii passim, &c. quasi id multo jam feriùs factum esset. At consulantur iterum Hieronymi verba ab ipso D. Blondello laudata, si Lectori veritas curae sit. Antequam, inquit Hieronymus, studia in religione fierent, & dicere • ur in populis, Ego sum Pauli, &c. Communi Presbyterorum consensu Ecclesiae gubernabantur, Postquam vero unusquisque eos quos baptizaverat suos putabat esse, non Christi (Quorsum, quaeso, hoc mutatum in [ postquam id dictum in populis, ] nisi ut quae nunquam Hieronymo in mentem venerunt, necterentur morae?) in toto orbe decretum est, ut unus de Presbyteris electus superponeretur caeteris. Res clarior est, quàm ut artificiosa istâ caligine velari possit, eandem hanc aeram Hieronymo censeri, eundem Christiani saeculi articulum, quo in populis dicebatur, Ego sum Pauli, &c. & quo unusquisque eos quos baptizaverat suos putabat esse, non Christi, utrumque sine dubio à Paulo indigitatum, 1 Cor. 1.12, 14. ideóque ante scriptam istam Epistolam in Ecclesia Corinthiacâ notatum. Nec certe Episcopali 〈 in non-Latin alphabet 〉 Antiquitas, aut institutio Apostolica deerit, nec nobis Blondellianae 〈 in non-Latin alphabet 〉 argumentum, si Hieronymus verum scripserit.
§. 24. Et adhuc quidem omnia, quamvis accuratiùs & ad rei veritatem accommodatiùs describi potuissent, non tamen adeo improspere succedunt, nec gravis aliqua nobis incumbit necessitas, ut Hieronymus cum Hieronymo committatur, aut qui excelsiorem super presbyteros Episcopy gradum ab Apostolorum traditionibus acceptum toties agnoverat, sententiae suae statim oblitus, aut ignarus, contra seipsum pugnas cievisse credatur.
§. 25. Illud vero unum hîc mirari subit, quid Waloni in mentem venerit, ut de D. Petavio eadem plane cum Hieronymo proferente, [ Cùm charitas, inquit, & humilitatis amor, &c. refrixit, tum ad tollendas simultates, & in schismatis remedium, unum aliquem e turbâ Presbyterorum eligi placuisse, qui praeesset reliquis ] tam prolixe & effuse triumphandum putarit, ut de eo qui hac unicâ periodo ad pessundandam Episcopalis ordinis majestatem plus fecisset, quàm integro ad id instituto volumine Walo ; Ex eo nempe, quod eam ab ambitione, honorum cupiditate, caeterisque malis artibus originem traxisse dixerit.
§. 26. At advertisse debuit vir doctissimus, ex aliorum ambitione & contentione, non ex Episcoporum, illud contigisse (ut Hieronymo, sic &) Petavio videri, adeóque ut malis moribus accommodatas bonas leges, sic ad remedium schismatum institutos singulares Episcopos, non inter morbos ponendos esse, sed medicinas, quas qui à morbis originem suam traxisse dixerit, illud in laudem dixisse, non ad contumeliam effutiisse putandus est; sed illud ex abundanti.
§. 27. Quinto autem quod ulteriùs ab Hieronymo affirmatur, eundem esse Presbyterum qui & Episcopus (Sancto Paulo insuper, Act. 19. Phil. 1. Tit. 1. 1 Tim. 4. ut & Sancto Petro 1 Pet. 5. & Joanne 2. Jo. 1. & 3. Jo. 1. ad suas partes vocatis) illud ipse de vocabulorum seu appellationum identitate, in eâdem personâ dixisse intelligendus est, quibus promiscue aliquandiu S. Scripturas usas esse sibi persuaserat; Sic vero ut ipsius Marci aevo (qui Claudii nono fidem Alexandriae seminavit, ante Epistolarum Sancti Pauli scriptionem) Presbyterorum aliquis in excelsiori gradu collocatus, ipso fatente, Episcopus nominaretur.
§. 28. Sic certe ad Diaconorum se Presbyteris aequantium fastum retundendum, non incommode ab illo argui potuit, Presbyteros scilicet, quamvis in secundo Ordine locatos, non ita procul tamen ab Episcopis abesse, quibuscum & idem nomen sortiebantur, & excepta ordination, omnia, quae Episcopy, faciebant; cum Diaconi interim tam longe, vel ipsorum etiam confession, infra Episcopos subsiderent, ut non alii quàm 〈 in non-Latin alphabet 〉 , i. e. 〈 in non-Latin alphabet 〉 Episcoporum censendi sint.
§. 29. Plura dici possent ad conciliandum sibi Hieronymum, nisi illud opportune hîc notandum esset, non ad me, qui aliis columnis utor, sed ad D. Blondellum, qui testimoniis Hieronymianis totam aedificii sui compagem superinniti voluit, operam istam pertinere.
§. 30. Nobis certe, qui inter Ignatium, Apostolorum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & recentiorem tot saeculis Hieronymum, qui inter Episcopum 〈 in non-Latin alphabet 〉 de aevo suo testantem, & Presbyterum Diaconorum fastum calcantem, & contra eos, quod ad manum fuerat, jaculantem, comparationem instituimus, abunde erit, si Ignatius ubique sibi constans, causae ubique nostrae ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , adversariis ipsis fatentibus) suffragatus sit, Hieronymus autem, si pugnet nobiscum quandoque, quandoque etiam suffragetur, nec uspiam à nostris partibus descivisse putandus sit, quin pariter & à seipso abiisse concludatur, adeóque vel integrum nobis testimonium perhibuisse, vel inconstantiâ (quod nolim) suâ, quicquid contra nos dixerit, irritum fecisse.
§. 31. Et de Ignatio & Hieronymo haec quidem hactenus; Tempus est ut ad alia, ex instituti nostri ration, tandem progrediamur.
DISSERTATIO TERTIA, De omnibus Evangeliorum PERIOCHIS, Quae ad Regiminis Ecclesiae formam pertinent.
CAP. I.
Regimen Ecclesiae in personâ Christi fundatum. Is. 9.6. & 61.1. Unctio Spiritus. Unctio quae. 〈 in non-Latin alphabet 〉 1 Jo. 2.27. Missio à Patre, Jo. 20.21. Potestas in terris. Christus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Officii ejus administratio in terris. Septuaginta discipuli. Apostoli per gradus provecti ad Ecclesiae Regimen. 〈 in non-Latin alphabet 〉 in Scripturâ nuntii ordinarii, inter Talmudicos nuntii Synagogarum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , apud Profanos 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Missi cum diplomate, Jo. 20.21. ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Mat. 19.28. explicatur. Apoc. 19.10.
§. 1. AD illud nunc accedo, quod instituti ratio poscit, ut singulae Evangeliorum periochae, quae ad hanc de Regiminis Ecclesiastici formâ quaestionem pertinent, ad examen nostrum revocentur. In quibus proponendis eum ordinem & methodum observandum curavimus, quo commodiùs ad ipsius institutionis fontem, seu originem (hoc quasi filo) perveniatur, adeóque quid Christo, quid Apostolis hâc in re imputandum sit, magis perspicuum reddatur.
§. 2. Et primum quidem illud fundamenti loco jaciendum est, quod infinitis Scripturae testimoniis comprobari posset, Hoc qualecunque demum sit, Ecclesiae Dei in terris regimen, in personâ Jesu Christi fundatum esse, praedicente Isaiâ, Prophetâ regimen super humeros ejus futurum esse, Is. 9.6. Dominum Deum uncturum illum esse, & ad id Spiritum suum in eum missurum, ut Evangelium praedicet, annumque Domini acceptabilem, &c. Is. 61.1. Quod & juxta Prophetias istas factum experimur (edicente ipso Christo, Luc. 4.18, 21.) Spiritum quippe Dei, statim post ipsum à Johanne baptizatum, apertis coelis, nube rutilante indutum, vidente Baptistâ, super Christum descendisse, eúmque ad munus ipsius in Ecclesiâ exequendum solenniter consecrasse.
§. 3. Hunc Spiritus descensum, illustrem certe, & magnificam ceremoniam, (at quae super Apostolis à Christo missis pari modo adhibebatur,) Unctionis materialis locum supplere Deus voluit, Unctionis, inquam, ritus inter Judaeos satis noti, cùm quispiam ad munus aut officium aliquod solenne promoveretur (unde est quod Chaldaeus Paraphrastes Unctionem per 〈 in non-Latin alphabet 〉 seu exaltationem explicandam putavit) sed qui sub secundo Templo exoleverat; ideóque testimonio Dei de coelo supplendus erat: Hinc Act. 10.38. Unctionis Dei per Spiritum sanctum, ut & simpliciter unctionis Dei, Act. 4.27. mentionem fieri videmus.
§. 4. Ex quibus itidem, quid sit 〈 in non-Latin alphabet 〉 seu unctio illa 〈 in non-Latin alphabet 〉 , 1 Joh. 2.27. cujus ope omnia sciebant Christiani, nec opus habebant, ut ab aliis doctoribus instruerentur, facile, si id hujus loci aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 esset, explicari posset.
§. 5. At (quod praesentem materiam propiùs attingit) hinc est, quod Christus noster à Patre mitti, Jo. 20.21. potestatem peccata remittendi in Terris habere, Mat. 9.6. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , authoritatem omnem in coelo & in terrâ sibi traditam accepisse, Mat. 28.18. dicatur: Hinc, quod Ecclesiae ex Discipulis collectae 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Doctor & Dominus, Jo. 13.1. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Pontifex & Apostolus noster, Heb. 3.1. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Heb. 13.20. adeóque unicus & singularis animarum nostrarum Pastor & Episcopus, 1 Pet. 2.25. nuncupetur.
§. 6. Quod vero à Patre sibi concreditum accepit, illud ipse, quamdiu in terris ageret, in personâ suâ administravit, Evangelium praedicavit, ritus in Ecclesiâ perpetuo duraturos instituit, Discipulos vocavit, vocatos pro arbitrio rexit, iis mandata dedit, eorum ministerio usus est, Aliquos eorum ad certa officia 〈 in non-Latin alphabet 〉 , designavit, Septuaginta scilicet, Luc. 10.1. quos ante faciem ejus, ut s • ciales, & prodromos, emisit, illísque curandi morbos, v. 9. potestatem dedit, munúsque non perpetuum, at 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & quamprimùm ad ipsum reverterentur, v. 1 • . sponte suâ desiturum, commisit: Alios vero cumulatiore, & duraturâ authoritate induendos putavit, & ad idem munus, ad quod ipse • Patre missus fuerat, destinatos, paulatim, & per gradus quosdam ad fastigium illud provexit. Quibus vero gradibus, & intervallis illud factum fuerit, non abs re erit, si pauculis monstremus.
§. 7. Et inprimis illud notandum est, Missionem illam primam Mat. 10.5. quae ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 pertinebat ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) licet illam cum 〈 in non-Latin alphabet 〉 non vulgaribus, v. 1. & 7. cum praedicandi itidem authoritate conjunctam, non tamen fuisse hanc 〈 in non-Latin alphabet 〉 , in quâ Christo magistro suo mox successuri erant.
§. 8. 〈 in non-Latin alphabet 〉 vel 〈 in non-Latin alphabet 〉 inter Judaeos dicebantur Nuntii quilibet; Sic Ahijab 1 Reg. 14.6. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , i. e. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , pessimarum rerum nuntius dicitur (sic & duodecem Exploratores, Numb. 13. à Mose ad terram Canaanis explorandam emissi, 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicuntur. Ad quorum exemplur • duodecem primo Apostoli, dein Septuaginta discipuli à Christo emittebantur.) Nec in veteri Testamento vox ea alio quovis sensu usurpatur. Inter Talmudicos quidem 〈 in non-Latin alphabet 〉 i. e. 〈 in non-Latin alphabet 〉 vocantur Archysynagogorum nuntii ad pecunias & decimas Synagogis debitas exigendas emissi, Philoni 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Augusto 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicti (& e • dem ration Ecclesiae nuntii dona ad aliam Ecclesiam perferentes, ab Ignatio 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicuntur,) sic in Theodosiano codice, tit. de Judaeis, Apostoli sunt, qui ad exigendum aurum, atque argentum à Patriarchâ certo tempore diriguntur.
§. 9. De his vero illud unicum notandum, Apostolos istos, ad haec ipsa non adeo honorifica munera, & tantùm ad tempus, mittendos, literis tamen scriptis munitos fuisse, quarum vi, quicquid faciunt, id ut Vicarii aut procuratores, non in suâ, sed eorum qui eos constituerunt, personâ & nomine facturi sunt, Unde illud Judaeorum celebre dictum, Apostolus cujusque est ut quisque, quo respexisse Christus censendus est, Mat. 10.40. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Sic • ùm Saulus à Synedrio Hierosolymitano ad Damascum mittebatur, Act. 9. eum 〈 in non-Latin alphabet 〉 instructum videmus, v. 2. Nihil interim in hoc 〈 in non-Latin alphabet 〉 munere magnificum, aut quod discipulis Christi 〈 in non-Latin alphabet 〉 quamlibet conciliaret.
§. 10. Apud scriptores vero 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Nuptiarum contrahendarum intercessores, internuntii, aut sponsores, ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , 〈 in non-Latin alphabet 〉 , qui sponsam ex aedibus patriis ductam sponso sistunt, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) 〈 in non-Latin alphabet 〉 Apistoli dicebantur. Nec adhuc quicquam honoroficum in 〈 in non-Latin alphabet 〉 titulo.
§. 11. Certe siqua 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , siqua regitiva potestas, aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , istâ voice apud Authores idoneos designetur, ea Hesychii glossario, quo 〈 in non-Latin alphabet 〉 , dux cum classe missus, definitur, petenda erit, quem ad modum & à Cicerone ad Atticum maritimae orae 〈 in non-Latin alphabet 〉 , speculator & custos memoratur. At & illud satis alienum est, nec ad Discipulorum Christi nomenclaturam pertinet.
§. 12. Altiùs igitur officii & tituli hujus origo deducenda est, quatenus (non Mat. 10. 〈 in non-Latin alphabet 〉 sed) Joh. 20. 〈 in non-Latin alphabet 〉 eos Christus dicatur. Cùm scilicet post resurrectionem à mortuis, ad Patrem & Deum suum nostrúmque festinans Christus, coelestíque throno statim reddendus, discipulo • um suorum praecipuos, seu electos, solenniter dato mandato, & quasi diplomate (quod Angli Commission dicimus) 〈 in non-Latin alphabet 〉 misit v. 21. eâ nempe vocis 〈 in non-Latin alphabet 〉 acceptione, quâ mitti ad Provinciam administrandam Proconsul, ad Israelitas ex Aegypto redimendos Moses dicitur, [ Mitte, inquit, per quem missurus es ] quâ Reges, Judices, Servatores mitti ubique à Deo dicuntur, quotiescunque ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Deo jubente, admoventur. Isto proculdubio sensu, se Christus à Patre 〈 in non-Latin alphabet 〉 affirmavit, in priore Sermons istius particulâ, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , (ut & Mat. 10.40.15.24. Joh. 3.34. V. 38.6.57. & 17.3. & alibi non femel) & quidni eodem sensu Apostoli à Christo 〈 in non-Latin alphabet 〉 in posteriore statuend • sint, & ut c. 17.18. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , nullo ad Judaeorum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sive Patriarcharum Apostolos habito respectu? Sunt igitur Apostoli Christi, 〈 in non-Latin alphabet 〉 in regno Christi spirituali, Joh. 20.21. pari modo quo 〈 in non-Latin alphabet 〉 Regibus proximi, 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicuntur in regno mundano, 1 Pet. 2.14. aut quo majores nostri Missos Dominicos olim nuncuparunt, quos hodie Justitiarios ad Assisas appellamus. Ut & Baillivus (à 〈 in non-Latin alphabet 〉 quod pro 〈 in non-Latin alphabet 〉 promiscue usurpatur) Gallis Praepositum sonat, qui in Provincia, Satrapia, Comitatu judicia exercet, de arduis cognoscit, pacem curat. Videatur Optimus Spelmannus, Gloss. p. 68. Missi priùs 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Maet. 10.1. (ut & Septuaginta, Luc. 10.1.) sed ut discipuli, ministri, nuntii, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ante faciem ejus ; At missi jam soli (& 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , à facie ejus, ipsius quasi haeredes in terris, & successores; Missi antea non femel, at jam tandem solenniter, & cum diplomate missi, sicut eum miserat Pater.
§. 13. Mirum est quàm haec à Christo signanter, quàm ad omnem clarissimae veritatis ignorationem pertinaci saeculo extundendam, accurate, & solicit enuntiata, quàm fere omnibus, quae excogitari poterant, dictionum figuris & schematismis variata nobis tradantur, Pater judicium dedit Filio. Joh. 5.22. Filius judicium Apostolis dedit, Mat. 19.28. Luc. 22.30. 1 Cor. 6.3. 2 Cor. 10.6. Pater Filio potestatem dedit remittendi in terris peccata, Mat. 10.6. Filius Apostolis potestatem dedit remittendi itidem in terris peccata, Joh. 20.23. Pater claves Filio dedit, Isa. 22.22. Apoc. 3.7. Filius Apostolis claves dedit, Mat. 16.19. Pater Filio dedit sedere in throno ejus, itidemque Filius Apostolis dedit sedere cum eo in throno ejus, Mat. 19.28. Luc. 22.30. Pater filium dedit fundamentum, aut lapidem Angularem Ecclesiae, Mat. 21.42. Filius Apostolos dedit fundamenta super fundamento, Eph. 2 • .20. 〈 in non-Latin alphabet 〉 — 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Pater denique Filium 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Joh. 5.24. & 17.18. Filius dein Apostolos 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Joh. 20.21.
§. 14. Hinc illud Angeli caelitùs missi, se Johannes, & fratrum ipsius, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , i. e. Apostolorum, & Apostolicorum virorum conservum vocantis, Apoc. 19.10. cùm, ut ill affirmat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 〈 in non-Latin alphabet 〉 , testificatio resurrectionis Christi, & Fidei Christianae, ad quam Apostoli singuli à Christo missi sunt, sit ipse prophetiae spiritus, honoratissimum scilicet munus, ad quod quispiam mortalium à Deo, aut Christo designari potuit, huic ipsi Angelico nuncio, de Imperatoribus nomina Christo daturis, non immeritô comparandum.
CAP. II.
〈 in non-Latin alphabet 〉 quid. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Is. 9.6. Phylarcharum dignitas, Judae & Josephi 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Mat. 20.21, 25. Apostoli munus ut ab 〈 in non-Latin alphabet 〉 differat. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Jus Regium, 1 Sam. 8.11. 〈 in non-Latin alphabet 〉 omnis non prohibita, Authoritas Charitativa, non despotica. Singularis cujusque Apostoli 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Dicto Christi ambitio tantùm & fastus interdicti, non potestas aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 in Ecclesiâ.
§. 1. DE hâc igitur Apostolorum ad Ecclesiae clavum & gubernaculum mission, paucula dicturi, exordiemur, ut Presbyteranis rem gratam faciamus, à notissimo isto Christi dicto, Mat. 20. quo 〈 in non-Latin alphabet 〉 seu saltem 〈 in non-Latin alphabet 〉 discipulis suis interdixisse putatur.
§. 2. Et ut omnia clara reddantur, sententia Christi altiùs repetenda est, sumpto initio à Mat. 19.28. Ubi qui omnia Christi causâ reliquerant, Discipuli, Dominum sciscitantur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ; quam demum illi tanti obsequii mercedem reportaturi essent, v. 27. Respondet Christus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 hanc illis expectandam esse. Quae sit haec eo loci 〈 in non-Latin alphabet 〉 , satis inter viros doctos disceptatum est. Ego quid istis Christi verbis accommodatissimum videatur, paucis dicturus sum.
§. 3. Vox ea novum aut secundum statum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 apud Grammaticos proprie significat. Inter Pythagoraeos, animae ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 reditum, seu 〈 in non-Latin alphabet 〉 denotat; Inter sacros, resurrectionem, eámque aut corporis cum animâ futuram conjunctionem, aut praecursoriam animae in hâc vitâ renovationem (spiritualem illum proselytismum, quo omnibus prioris vitae gaudiis, & quasi cognationibus remisso nuntio, ex Spiritu Christi regenerati prodimus) tandemque (ut hujus tesseram, & sacramentum) baptismum significat; Et certe si cum [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ,] verba ista, nullâ interpositâ 〈 in non-Latin alphabet 〉 , conjungerentur [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] ad illum de Discipulorum regeneratione, & per baptismum proselytismo, sensum restringenda essent. Si itidem cum sequenti [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] immediate composita & connexa essent, ad novissimae resurrectionis, aut vitae coelestis, aut judicii demum ultimi statum ea pertinere posse non diffiterer. At cum à prioribus disjuncta, cum posterioribus itidem non componantur, sed duplici commate, tanquam parenthesi inclusa, verbis istis interjacentibus, quae ad Christum non ad discipulos pertinent, [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] immediate praeponantur, nulla mihi potior aut commodior istius 〈 in non-Latin alphabet 〉 interpretatio occurrit, quàm ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 cum Syro, novum saeculum, tempus scilicet, aut spatium illud significet, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. quo Christus ad dextram Patris ascendens, in throno gloriae suae consederit, & hanc suam in terris Ecclesiam, his quasi Vicariis ejus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , administrandam commiserit.
§. 4. Hoc sensu 〈 in non-Latin alphabet 〉 ab Interpretibus Graecis usurpatum videmus, Is. 9.6. Christúmque istius 〈 in non-Latin alphabet 〉 appellatum, Patrem futuri saeculi, spiritualis scilicet hujus regni Christi, ab ejus resurrection & ascensione initium sumentis, (ideóque vel à termino à quo, hâc Christi à mortuis 〈 in non-Latin alphabet 〉 , vel ab effectu, quod nempe omnia in Ecclesiâ Christianâ renovata prodeant, & quasi 〈 in non-Latin alphabet 〉 , 2 Cor. 5.17. (receptis in Ecclesiam Gentilibus, Judaico Sacerdotio, ritibúsque abolitis) denominationem sortiti) Parentem, supremúmque 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§. 5. At quid in hâc 〈 in non-Latin alphabet 〉 his fidis Christi sectatoribus sperandum erat? Ut sessuri sint omnes super duodecim thronis, judicantes duodecim tribus Israëlis. Hâc propheticâ & symbolicâ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ad Phylarcharum inter Judaeos, i. e. tribuum Principum dignitatem respexisse Christum, non est quod dubitemus, Cùm ex hoc ipso Christi promisso arreptâ occasion, Zebedaei uxor statim pro filiis suis intercesserit, ut unus à dextrâ, alter à sinistrâ ejus in regno sederent. Illud enim ad Philarchas 〈 in non-Latin alphabet 〉 pertinere dignoscet, quisquis eos Regi proximos fuisse, (sic vero inter se aequales, ut interim Judae & Josepho, i. e. duarum istarum tribuum Principibus 〈 in non-Latin alphabet 〉 obtingerent) non ignorat.
§. 6. Haec si cum Augustino ad illam Regni Christi partem, quae hîc in Ecclesiâ exercetur, accommodari fas sit, Si, ut Marcus c. 10.30. & Lucas 18.30. Mercedis hujus à Christo promissae partem unam 〈 in non-Latin alphabet 〉 in hoc saeculo iis solvendam affirmant, sic & praeter futurum sanctorum judicium, 1 Cor. 6.2. Apostolis etiam in terris degentibus Cathedrae, aut throni 〈 in non-Latin alphabet 〉 designati fuerint, concludi hinc pronum erit, Dignitatem istam, singularem 〈 in non-Latin alphabet 〉 fuisse, non quâ universi universum Ecclesiae coetum ab universis administrandum susciperent, sed quâ singuli quasi 〈 in non-Latin alphabet 〉 tribubus singulis, i. e. provinciis singularibus (quas 〈 in non-Latin alphabet 〉 promiscue dictas videmus, Act. 1.17, 20, 25.) praeessent.
§. 7. Utcunque vero illud sic, satis ex consequentibus manifestum est, Zebedaei uxorem, hanc Phylarcharum dignitatem sic ad ingenium suum accommodasse, ut aliquam in istâ futurâ Apostolorum aequalitate 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 filiis suis, sic à Christo 〈 in non-Latin alphabet 〉 , concedi postulaverit, c. 20.21. Huic importunae mulieris petitioni, post ambages aliquot respondet Christus, haec omnia sic à Patre suo disposita esse, ut nihil siliis ejus ex specially gratiâ, aut dilection, supra compares, accedere posset, & sic 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut litem istam à Lucâ memoratam (quisnam eorum esset 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) hoc Christi responso sedari fas erat. Verùm cum haec Jacobi & Johannes ambitio ad reliquorum Discipulorum aures perveniret, ipsi aemuli, & indignabundi, hanc fratrum 〈 in non-Latin alphabet 〉 ferre nequibant; Nováque jam & improvisa tempestas, à Christo sedanda erat, cui sic illico remedium parabatur, v. 25.
§. 8. Vocatos ad se discipulos, eos scilicet, non qui pares sed qui priores pati nequiverant, qui ambitiosam fratrum petitionem adeo indign tulerant, sic demum pacandos putavit Christus, Scitis, inquit, quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Non sic vero erit inter vos, sed qui voluerit inter vos magnus esse, ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sit, vel ut clariùs S. Marcus 10.43 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) erit minister vester, & qui volucrit inter vos primus esse, sit, vel, erit servus vester; Sicut filius hominis non veni • 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Nullam scilicet tantae impatientiae & indignationis causam hac in re reliquis decem subesse; Cum dignitas ista Apostolis accessura, talis non sit, qualis inter Gentium Dominos adeo spectabilis exhibetur, in lucrum & splendorem regentium cedens, ideóque & avaris & ambitiosis desiderabilis, sed quae officium & ministerium, omisque satis molestum & ingratum, nemini certe invidendum, secum trahat.
§. 9. Hîc qui sint inter Gentes 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , satis ex Romanorum inter Judaeos dominatione dignosci potuit, Procuratoribus, aut Principibus provincias sibi concreditas administrantibus., Ipsóque super illos Imperatore potestatem exercente; Quid vero sit 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Juris Regii 1 Sam. 8.11. designatio monstrabit. Ubi Gentium Regibus tributa & vectigalia (nec tantùm 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sed & 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Rom. 13.7.) à subjectis debita esse, & eorum operâ atque pecuniis, omnibus Aulae aut Domus regiae non necessitatibus solùm, sed & pompae, & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , consultum fuisse, liquido affirmatur. Illud Xenophonti est 〈 in non-Latin alphabet 〉 , lucra & emolumenta non contemnenda à subditis accipere. Illud Christo, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , omnia ad eorum usus à populo suppeditata habere; Videatur Neh. c. 5.15. ubi & panem, & vinum, & argenti siclos, Persarum sub Artaxerxe 〈 in non-Latin alphabet 〉 accipere, ipsorúmque servi populo 〈 in non-Latin alphabet 〉 (quod de 〈 in non-Latin alphabet 〉 hîc ait Christus) dicebantur, licet Nehemiah's, fratresque ejus, postquam ad eos 〈 in non-Latin alphabet 〉 pervenerit, hoc suo uti jure recusaverint.
§. 10. Ex hoc perspicuum est, quodnam illud sit, quod de potestate Ecclesiasticâ mox ad Apostolos deventurâ, hîc Christus praedixerit, Unicum scilicet illud; Non eam fore, quae in populi bona, aut libertates exerceatur, quae corum possessionibus, aut servitiis ad luxum, aut splendorem regium abutatur, (à quibus tamen procul abest alimonia necessaria, e censu Ecclesiae, cujus sibi 〈 in non-Latin alphabet 〉 , licet eâ uti noluit, ut & Apostolis omnibus, concessam Paulus profitetur, 1 Cor. 9.4.6.12.) sed quae subditis benefaciendo, animarum salutem procurando, ministrando, inserviendo, se omnibus utilem, & fructuosam, non damnosam & gravem exhibeat. Nec igitur, aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 omnem hoc Christi monito prohiberi, at cam tantummodo ad humilitatis & charitatis Christianae exemplar, & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , tanquam ad normam exigi, & componi.
§. 11. Ex adverso vero, illud supponitur, & conceditur, ipsóque Christi exemplo (qui se 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 eorum recte dici affirmat, Jo. 13.13.) plan • comprobatur, fore 〈 in non-Latin alphabet 〉 , in Ecclesiâ Christi 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Mat. 20. v. 26. 〈 in non-Latin alphabet 〉 v. 27. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Lu. 22.26. quibus authoritas spiritualis & charitativa (licet non coactiva, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut despotica ) rectissime competat.
§. 12. Imo ex duodecim Phylarcharum totidem thronis, totidem Apostolis assignatis, iísque non totum Israelem universis, sed singulis singulas tribus judicantibus, ut & 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 mentione (quae paritatem & aequalitatem plane excludit) singularem cujusque Apostoli 〈 in non-Latin alphabet 〉 concludendam esse. Adeóque nihil ex hoc loco, quovis artificio aut machinâ, deduci posse, vel quod potestatem seu dignitatem istam, quam super discipulos in terris exercuit Christus, ab Apostolis post Christi excessum in alios exerceri vetet, vel quod singularem & monarchiam Christi in universam Ecclesiam 〈 in non-Latin alphabet 〉 , cum aristocraticâ plurium in quavis particulari Ecclesiâ 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut paritate commutandam, aut confundendam esse arguat.
§. 13. Quod vidisse, & agnovisse D. Blondellum non dubito, cùm productis omnibus, aut Christi, aut Apostolorum contra 〈 in non-Latin alphabet 〉 locis, ( Mat. 20.26. 1 Pet. 5.2. 1 Cor. 4.12. 2 Cor. 1.24. &c.) plura statim Johannes Chrysostomi, & Gregorii Nazianzeni dicta adjungenda, & accommodanda putaverit, quae vel ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 , vel ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. i. e. ut brevi dicam, quae vel ad ambitionem, vel ad fastum pertinent, quibus certe Episcopum, imo Christianum quemlibet absterrendum esse D. Blondello lubentissime largiemur.
CAP. III.
Potestatis Clavium donatio, Mat. 16.19. Potestas in domo regiâ, Is. 22.20. Clavis domus Davidis, Apoc. 3.7. Potestas in terris, Mat. 9.6. Apostolis, dein Episcopis Universae Ecclesiae competens, Apoc. 22.3. Thronus Dei & Agni. Apostolorum 12. throni, Mat. 19. Potestas Clavium Pe • ro ut personae singulari data. Sic & Apostolis singulis, Mat. 18.18. Jo. 20.23. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Act. 2.3. ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 Is. 5.24. ) super singulos. 〈 in non-Latin alphabet 〉 lapis. Apostoli singuli 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Apoc. 21.14, 17. Nihil hîc Petro peculiare. Post Apostolos Episcopy. Cypriani testimonium, ut & Irenaei, Tertulliani, Athanasii, ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) Basilii, Ambrosii, Augustini, Paciani, Theophylacti, Oecumenii, Episcopos Apostolorum successores esse.
§. 1. IStis sic dispositis, ut Presbyteranorum quovismodo causae prodesse nequeant, proximo loco ad ea dirigendi sunt oculi, quibus potestas Clavium, à Christo in Apostolos collata, describitur.
§. 2. Ea inprimis per modum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Mat. 16.19. Petro promissa est, Ego, inquit Christus, dabo tibi claves regni coelorum, & quicquid ligaveris in terrâ, ligabitur in coelo, & quicquid solveris in terrâ, solvetur in coelis. Ad quae verba S. Chrysostomus, Christus, inquit, hâc potestate induendos censuit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sicut Rex Principes aut Procuratores ad provincias mittens, iis in carcerem conjiciendi, & absolvendi potestatem dat.
§. 3. De hâc potestate Clavium, quaenam sit, aut quibus terminis claudatur, quae sit coelorum & terrae, triumphantis & militantis Ecclesiae 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & concentus, aliísque multis, quae ad hanc de Clavibus materiam pertinet, (& quae nos sus • ùs, tractatu jamdudum integro, sed patrio sermon, Novatoribus nostris opposuimus) non erit hîc disquirendi locus. Paucula tantùm, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , notanda sunt.
§. 4. Primo, Hâc Clavium potestate, ex ritu Judaeorum, authoritatem in domo regiâ singularem denotari; sic enim Is. 22. de Eliakimo Hilkiae filio praedicit Deus, vocaturum se servum suum, &c. v. 20. stolâ, cingulóque regiis induturum eum, regimenque, i. e. supremam universae domus Regiae 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut administrationem in manus ejus traditurum, sic ut Pater domus Judae, &c. futurus sit, v. 21. tandemque in signum tantae dignitatis & potentiae, Clavem, inquit, Domus Davidis super humerum ejus ponam, Ex quibus statim sequitur, Quae aperturus sit ill, clausurum neminem, quae clausurus, neminem aperturum, i. e. singularem eam domus regiae procurationem, quae in admittendo, & rejiciendo, familiâmque integram administrando consistit, ita ad eum pertinere, ut quemlibet ad libitum & arbitrium suum admissurus, & exclusurus sit.
§. 5. Haec certe potestas primario, & independenter Christo ipsi rectissime attribuitur, Apoc. 3.7. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Sanctus & verus, habens clavem Davidis, &c. utpote cui omnis in coelo & in terra 〈 in non-Latin alphabet 〉 , at signanter peccata solvendi aut remittendi potestas, eáque 〈 in non-Latin alphabet 〉 in terris, Mat. 9.6. à Patre tradita est.
§. 6. Hanc itidem Apostolis competiisse nemo, quod sciam, dubitat; Universae vero post Apostolos in omne aevum Ecclesiae, si quis eam eripiendam aut derogandam censuerit, post alia multa (cáque notiora, quàm ut hîc ad nauseam recoquenda sint) consulat, si placet, illud Oraculi divini verissimum, licet (ut caeterae prophetiae istius particulae) aliquanto obscuriùs responsum, Apoc. 22.3. Ubi de Ecclesiâ (ut alibi susiùs nos monstrasse putamus) universâ, post Imperatorum nomina Christo data, praedictum illud [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] tunc quidem futurum, ut omnibus Christiani nominis opprobriis & propudiis, singulis de disciplina Christianâ recedentibus, prolapsis scilicet in facinora ea, quorum conscii in Ecclesiam per baptismum admittendi non erant, c. 21.27. in Ecclesiâ locus non sit, sub Censuris vero Ecclesiae cadant, cùm tamen de morigeris Christi servis illud statim pronuntietur, v. 4. 〈 in non-Latin alphabet 〉 videbunt faciem ejus, ex Ecclesiâ rejiciendi non erunt, sed [ nomen Christi in frontibus ipsorum ] inter professos Christi servos, quibus herile nomen in front inscriptum, reputabuntur. Quam ad rem 〈 in non-Latin alphabet 〉 , thronus non Dei tantùm, sed & Agni, i. e. Christi, v. 3. Potestas, & tribunalia, Imperatoria simul, ac Ecclesiastica, (ista à Deo Patre, haec à Christo filio originem suam habentia) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , in Ecclesiâ erunt, seu permansura sunt. At isthaec 〈 in non-Latin alphabet 〉 nec affirmanter dicta sunt.
§. 7. Haec igitur potestas illis etiam non immerito tribuitur, quos successores & Vicarios in terris suos, familiae suae Patres, aut Oeconomos (sic Episcopy appellantur Ignatio Ep. ad Ephes. ) hâc ipsa clavium donatione Christus constituturus erat. Unde est illud Chrysostomi 〈 in non-Latin alphabet 〉 . l. 3. Episcopos esse fidos illos, in Parabolâ, Christi servos, quos familiae suae Deus praeponit. Et haec sane omnia cum promisso Christi de sessione Apostolorum super duodecim thronis mox sequente, c. 19. aptissime concordant, quatenus judicandi, & gubernandi in Ecclesiâ potestas Phylarchica, regiae (ei scilicet quae soli Christo nostro in coelis regnanti competit) proxima, denotatur, adeóque ab iis, quae ibi dicta sunt, pleniorem lucem accipiunt, quam & mox illis redditura sunt.
§. 8. Secundo, & quod praesentem materiam magis attingit, Hanc Clavium potestatem (ut ex mandati aut diplomatis Christi verbis patet) Petro, i. e. personae singulari hîc promissam esse, Dabo, inquit, Tibi, & quicquid ligaveris (Tu) quicquid solveris (Tu) ligabitur & solvetur. Quod ligat Petrus, Apostolus Christi singularis, id, nullo mortalium obstante aut intercedente, ligatum affirmat Christus; Quod solvit Petrus, Apostolus itidem singularis, id sine alterius cujusvis Apostoli intercedente suff •• gio, solutum affirmat Christus. Nec secus quidem fecisse Petrum, historia Actuum monstrat; Ananiam quippe, Sapphiram, & Simonem Magum solus Petrus ligavit, Act. 5. & 8.
§. 9. Tertio, Quae ex vi verborum Christi, Mat. 16.18. ad Petrum singulatim pertinere videtur, eam aliis, Apostolis singulis (si non ex eo, quod Petrus non suo folùm, sed omnium sodalium nomine responderet ad quaestionem à Christo omnibus ex aequo propositam, v. 13. & 15. saltem) ex vi verborum c. 18.18. antequam Claves dabantur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , in plurali, & Jo. 20.23. ex ipsa, quâ dabantur, formulâ, ex aequo competiisse. Cùm enim potestatis hujus c. 18.18. ex aliâ causâ mentio iteretur, ut & Jo. 20.23. (ubi addito solenni 〈 in non-Latin alphabet 〉 ritu, tradebantur, quae hîc promissa sunt) palam est eam in plurali, non uni Petro, sed Apostolis indefinite omnibus promissam esse, [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] Amen dico vobis quaecunque ligaveritis, &, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , dicit illis, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Quorumcunque solveritis, &c.
§. 10. Et quandoquidem, quae initialiter per Christum facta sunt, posteà per actualem Spiritus descensum complenda erant, ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Spirat in eos Christus, non ut perfectum spiritus donum jam illis tribuens, hoc enim in Pentecoste facturus erat, sed ad recipiendum spiritum idoneos eos faciens, inquit Theophylactus ) Illud itidem notandum est, in die tandem Pentecostes, cùm 〈 in non-Latin alphabet 〉 (omnes, & singuli quidem Apostoli) simul essent, & factus ex coelo sonitus totam, ubi residebant, domum impleret, Act. 2.3. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , linguas, quasi ignis divisas, i. e. flammarum, ad numerum duodecim Apostolorum, totidem particulas, linguarum formam referentes singulas (quod in flammis divisis, adeóque in Pyramidalem formam festinantibus frequenter conspicitur, ideóque ex Hebraeorum idiomate flamma 〈 in non-Latin alphabet 〉 lingua ignis nuncupatur, Is. 5.24.) visas illis esse. Has vero singulatim ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit Lucas, non, ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 quae immediate praecesserant, in plurali) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , super unumquemque illorum sedisse, aut mansisse, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & omnes, inquit Lucas, singulíque Spiritu sancto impleti sunt, & coeperunt loqui peregrinis linguis, &c.
§. 11. Sic cum Simon, Cephae, aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , i. e. Lapidis agnomine insigniatur (eo enim, in Masculino, lapidem ab Homero appellari notum est, Iliad. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quem statim affirmat 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ut & Il. π. & υ.) Lapidis scilicet, in quo haec Sancta civitas, de coelo descendens, nova Hierosolyma, i. e. Ecclesia Christi fundaretur, palam est Apostolos singulos eodem titulo dignoscendos proponi, Apoc. 21.14. Murus civitatis habens duodecim 〈 in non-Latin alphabet 〉 fundamenta, & super illis 12. nomina 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quorum singuli, respectu hujus in Ecclesia potestatis, & dignitatis, alicui 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Lapidi, eíque pretioso, singulatim comparantur. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. v. 19. Imo cum murus civitatis, vel Ecclesiae accurate mensuratus, 144. i. e. duodecies duodecim cubitis constaret, patet aequalem 〈 in non-Latin alphabet 〉 singulis Apostolis assignari. Sed his, & talibus non immoramur.
§. 12. Ex quibus omnibus sic compositis, illud illico exurgit, potestatem hanc, quâ Petrus ex verbis Christi donandus praedicitur, etiam singulis Apostolis & tum, & posteà promissam, post resurrectionem vero Christi initialiter traditam, tandem in adventu Spiritus sancti, singulis singulatim & actualiter obtigisse. Quod disertis verbis Theophylactus edixit. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Licet Petro soli dicebatur, Dabo tibi, omnibus tamen Aposrolis dabatur. Idque Presbyterani, qui nullum Petro prae reliquis principatum aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 concedunt, libenter, uti spero, mecum agnituri sunt, nec in re concessâ pluribus opus est.
§. 13. Haec omnia quàm direct & immediate ad sententiae nostrae confirmationem pertineant, malo Cypriani, quàm meis verbis testatum facere.
§. 14. Dominus, inquit, noster, cujus praecepta metuere & observare debemus, Episcopy honorem, & Ecclesiae suae rationem disponens, in Evangelio loquitur, & dicit Petro, Ego tibi dico, Quia tu es Petrus, & tibi dabo claves regni coelorum, & quae ligaveris, &c. Inde per temporum & successionum vices Episcoporum ordinatio & Ecclesiae ratio decurrit, ut Ecclesia super Episcopos constituatur, & omnis actus Ecclesiae per eosdem gubernetur. Cùm hoc itaque divinâ lege fundatum sit, miror quosdam audaci temeritate, &c. Sic & Ep. 68. Diligenter de tradition divinâ, & Apostolicâ observatione observandum est, & tenendum — Ut ad ordinationes rite celebrandas, ad eam plebem, cui praepositus ordinatur, Episcopy ejusdem provinciae proximi quique conveniant, & Episcopus deligatur. Et quod ad potestatis Episcopalis singularitatem attinet, Ep. 52. Actum suum disponit, & dirigit unusquisque Episcopus, rationem propositi sui Domino redditurus. Et, quod ad superioritatem, & eminentiam super presbyteros, Ep. 35. Promovebitur quidem (Presbyter Numidicus) cùm Deus permiserit, ad ampliorem locum religions suae.
§. 15. Consulatur itidem Cypriano antiquior Irenaeus, Successiones, inquit, Episcoporum, quibus Apostolicam, quae in unoquoque loco est, Ecclesiam tradiderunt. Contra Haeres. l. 4. c. 63. &, Omnes ii (Novatores haeretici) posteriores sunt quàm Episcopy, quibus Apostoli tradiderunt Ecclesias, l. 5. c. 20. &, Habemus annumerare eos, qui ab Apostolis instituti sunt Episcopy in Ecclesiis, &c. l. 3. c. 3. & ibidem de Româ, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & Polycarpus ab Apostolis in Asiâ, in eâ quae est Smyrnis Ecclesia constitutus Episcopus, & l. 4. c. 43. Qui cum succession Episcopatus, charisma veritatis certum acceperunt.
§. 16. Et Tertullianus, sicut Smyrnaorum Ecclesia Polycarpum ab Johanne collocatum refert, &c. utique & caeterae exhibent, quos ab Apostolis in Episcopatum constitutos, Apostolici seminis traduces habent. De Praeser. c. 32. &, Percurre Ecclesias Apostolicas, apud quas ipsae adhuc Cathedrae Apostolorum suis locis praesident, habes Corinthum, habes Ephesum, habes Philippos, habes Romam, c. 36.
§. 17. Nec aliter magnus Athanasius Ep. ad Dracontium, Officium, inquit, Episcopy inter ea est 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quae Christus per Apostolos efformavit, in ipsorum scilicet personis hoc primùm 〈 in non-Latin alphabet 〉 , seu charactere impresso, dein per illos, in personis aliorum, ad omne aevum, Episcoporum, (qui ideo vere ex usu saeculi istius, phrasíque Basilio non incognitâ 〈 in non-Latin alphabet 〉 dici possent) unde conclusio statim illa, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Episcopo juxta Christi legem obsequium praestari oportere. &, Qui functionem, inquit, Episcopy contemnit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Servatorem, qui eum ordinavit, contemnit.
§. 18. Sic Magnus Basilius 〈 in non-Latin alphabet 〉 (Episcopatum) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 nuncupavit: ipsos quippe Apostolos 〈 in non-Latin alphabet 〉 istâ à Christo donatos, alios itidem sibi in eâdem successores instituisse.
§. 19. Sic Sanctus Ambrosius, Claves illas Regni coelorum in Beato Petro cuncti suscepimus Sacerdotes, i. e. Episcopy ; Et, Episcopus à Domino ordinatus est ; Et, Deus ipsum ordinem tibi largitu • , de Dign. Sacerd. c. 6. & 5.
§. 20. Sic & Augustinus in Psal. 44. Radix Christianae societatis per sedes Apostolorum & successiones Episcoporum certâ per orbem propagatione diffunditur.
§. 21. Imo & ipse Hieronymus in Psal. 45. Quia Apostoli à mundo recesserunt, habes pro illis Episcopos filios.
§. 22. Sic Pacianus Ep. 1. ad Sympronianum. Ad Petrum locutus est Dominus, ad unum ideo, ut unitatem fundaret ex uno.
§. 23. Sic Photios, Epist. 54. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Apostolica & divina dignitas, quam successionis jure Pontificiale genus agnoscitur possidere.
§. 24. Et Theophylactus in Mat. 18. 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§. 25. Et Oecumenius, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quatenus scilicet Apostolis Spiritus sancti descensu ordinatis succederent.
§. 26. Non numerabo testes in re testatissimâ. Instar multorum unicus Cyprianus Antiquissimus Episcopus & Martyr, à quo non pauca ad rem suam adaptari voluit D. Blondellus, quàm commode aut foeliciter, ex hoc indicio cuivis judicandum relinquo.
CAP. IV.
Mat. 28.19. Apostolorum singulares 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Act. 1.25. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Ignatii & Hieronymi testimonium. Apostoli Episcopy erant. Cathedrae Apostolorum. Testimonium Cypriani, Epiphanii, Pseudo-Ambrosii, &c. Tres Ordines conjuncti in Apostolis, Mar. 3.14. Luc. 22.19. Jo. 20.23. Mat. 28.19. Spiritus Eliae requiescens super Elizeum, Num. 11.17.
§. 1. PErgo ad novissima abiturientis Christi verba, Mat. 28.19. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Euntes, ad discipulatum vocate vel disciplinâ & fide imbuite gentes omnes, Resurrectionem Christi omnibus testatam facite, & Evangelio per omnes oras enuntiato, discipulos congregate, congregatos 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , v. 20. primo in Ecclesiam per baptismi ritum recipite, dein omni doctrinae salutaris genere imbuendos curate.
§. 2. Illud itidem sine dubio, non universorum ad omnes, sed singulorum ad singulas mundi plagas, ut ad totidem provincias, aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 administrandas profectione praestandum erat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit Sanctus Chrysostomus, suâ unicuique quam ornaret, assignatâ Provinciâ ; Quo & illud attinet Theophylacti in 2 Cor. 10.13. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Ut Colonis vineam Deus distribuit, sic nobis Apostolis terrarum orbem divisit ; ut & illud ipsius Sancti Pauli, cum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Mensuram regulae qua nobis Deus partitus est ] contra Pseudo-Apostolos urgeat, 2 Cor. 10.13.
§. 3. Quod & factum juxtâ videmus, cùm Act. 1. Matthias in traditoris Judae locum surrogandus, & à Domino eligendus proponatur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ut hujus, i. e. singularis Administrationis & Apostolatus sortem accipiat, simúlque 〈 in non-Latin alphabet 〉 , v. 25. (sic ut verba ista non ad Judam defunctum, sed ad successorem ejus superstitem pertineant, adeóque cum praecedente 〈 in non-Latin alphabet 〉 conjungantur) ut ad locum, i. e. provinciam propriam, aut peculiarem, aut singularem proficiscatur.
§. 4. Nec enim ab universo Apostolorum collegio, simul, & per tarda molimina, sedes movente, plantari per orbem omnem fides Christi potuit, fudari Ecclesiae, leges ubique ferri, Censurae exerceri, ordinari Presbyteri, 〈 in non-Latin alphabet 〉 certe adeo copiosus, & tam longe lateque diffusus, divisis singulorum operis, susceptísque non tam peregrinationibus, quàm exiliis indigebat, nec aliter tam brevi spatio tam asperum 〈 in non-Latin alphabet 〉 impleri potuit, aut sonitus eorum in universum mundum exire.
§. 5. Res clarior est, quàm ut confirmationibus indigeat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 singuli tanquam ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 , non ut ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 universi jubentur; Et dum quisque sic intellecto Christi mandato, 〈 in non-Latin alphabet 〉 sibi adornandum suscepit, ubique à singularibus Apostolis seminata fides, plantatae Ecclesiae, & ab iisdem dein, ut Episcopis administratae; Et sic ubique unitas servata est.
§. 6. Quibus cùm à Christo additum meminerimus, se illis (itidem singulis) diebus omnibus usque ad saeculi consummationem (ideóque non Apostolis tantùm singulis, sed eorum successoribus) adfuturum esse, commodissimum erit quod hîc recitetur Hieronymi dictum, alibi ex Com. in Psal. 45. prolatum, Constituisse Christum in omnibus finibus mundi, Principes Ecclesiae, scilicet Episcopos ; simúlque Ignatii illud, 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§. 7. Apostolos quippe singulos ex hâc Christi mission, seu mandato, Ecclesiarum, quas ipsi plantarunt, Praefec • os, eósque singulares, i. e. Episcopos constitutos esse.
§. 8. Nec putabo me, cùm sic affirmaverim, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , novum, aut inauditum aliquid protulisse, sed illud ipsum, quod in Ecclesiâ Christi per omne aevum satis vulgatum & agnitum fuit.
§. 9. Sic Apostolica Judae & dein Matthiae functio à Septuaginta & vulgato Interprete, Episcopatus dicta Psal. 108. eadem etiam à Lucâ 〈 in non-Latin alphabet 〉 appellatur, Act. 1.29.
§. 10. Sic Cyprianus Ep. 65. Apostolos, i. e. Episcopos, & Praepositos Dominus elegit.
§. 11. Sic de Petro & Paulo Epiphanius l. 1. contra Carpocr. 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§. 12. Sic Hilarius Sardus, vel quisquis ill est, authoritatis quidem non eximiae, sed D. Blondello aestimatissimus scriptor, sub Ambrosii nomine, in Eph. 4. Apostoli Episcopy sunt, Caput itaque in Ecclesiâ posuit Apostolos. Ipsi sunt Episcopy, firmante illud Petro Apostolo [& Episcopatum ejus acccipiat alter:] & in 1 Cor. 12.29. Nunquid omnes Apostoli? Verum est, quia in Ecclesiâ unus Episcopus, & Quia sub uno Deo Patre sunt omnia, singulos Episcopos singulis Ecclesiis praeesse decrevit.
§. 13. Sic Scriptor Quaestionum in Vet. & Novum Testamentum, Quaest. 97. Nemo ignorat Episcopos Servatorem Ecclesiis instituisse. Ipse enim priusquam in coelos ascenderet, imponens manum Apostolis, ordinavit eos Episcopos.
§. 14. Sic Gildas, verbis à D. Blondello ad rem suam productis. Sanctus Matthaeus Episcopatum sortitus est.
§. 15. Tandemque Gabriel Philadelphensis, 〈 in non-Latin alphabet 〉 non suo tantùm sed Ecclesiae Graecae nomine, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Apostolos Episcopos fuisse manifestum est, S. scilicet Johannem in Asiâ, S. Andream in Achaiâ, S. Thomam in Indiâ.
§. 16. Res omnis dilucidior futura est, si quatuor Evangelicae historiae spatia, totidemque Evangeliorum periodi simul posita, singulatim primo, dein uno quasi intuitu, conspiciantur, Mar. 3.14. Luc. 22.19. Jo. 20.23. Mat. 28.19. quibus singuli gradus, quibus ad Apostolatum à Christo evecti sunt sigillatim describuntur; Primo loco, Mar. 3.14. duodecim, à Christo ad potestatem aliquam, & quasi ad Diaconatum, primum seu infimum ordinem, electos aut assumptos videmus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & fecit, i. e. constituit duodecim, ut perpetuo cum ipso essent, sicut apud Judaeos, Prophetis discipuli adsciscebantur, qui cum itidem, ex more Gentis, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , famuli, aut ministri prophetarum essent, ad omnia domestica aut familiaria 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut ministeria obeunda parati (quod statim pluribus dicetur) quidni duodecim hac primâ electione aut constitutione, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , facti aut constituti Diaconi dicantur, ex quo & annuntiandi Evangelium (ad quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 emissi, Mar. 6.7.) & baptizandi etiam potestatem ( Diaconis utramque in Ecclesia assignatam) iis competiisse videas? Jo. 4.2.
§. 17. Secundo loco Luc. 22.19. Sacramenti (i. e. Coenae Dominicae ) conficiendi potes • as iis diserte concessa est, his ipsis mandati, quasi diplomatis, verbis, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Quam non Diaconis, sed Presbyteris tantùmm competere Ecclesia Christi semper voluit.
§. 18. Tertio loco Jo. 20.21, 22, 23. totius familiae 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut principatus, in ipsâ clavium promissione ante promissus, immediate ante ipsius exitum, singulis concredebatur, cum 〈 in non-Latin alphabet 〉 diceret, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ritu etiam Judaeis non incognito, cùm Elizaeus sic Eliae in prophetico munere successisse dicatur, 2 Reg. c. 2. Spiritu quìppe Eliae, ut hîc Spiritu Christi (quem accipi ab iis jussit, & qui posteà in eos descendit) in eum considente, aut requiescente, v. 15. Quod & de Apostolis singulis diserte affirmatur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Act. 2.3.
§. 19. Ubi illud etiam advertendum est, non hîc de Spiritu Christi auferri (particulam scilicet aliquam) & Apostolis tradi, qualiter factum videmus, Num. 11.17. cum Presbyterorum Synedrium Mosi in adjutorium accesserit, ut sustentent tecum onus populi, & solus non graveris, sed Spiritum (quasi integrum) à Christo in ipsos, eósque singulos descendere, ab illis accipi, supra illos consider, & ita supremam, vel Episcopalem Christi in Ecclesia potestatem, singulis commissam esse.
§. 20. Quod vero quarto loco sequitur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Mat. 28.19. id plane in regitivâ ista 〈 in non-Latin alphabet 〉 , à Christo Apostolis priùs commissâ fundabatur, Omnis, inquit, potestas in coelo & terrâ mihi data est, adeóque omnis in terrâ vobis commissa, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , euntes ergo, discipulos congrega • e, &c. Quod quidem ad Apostolicum munus, quatenus eo Evangelii per totum terrarum orbem praedicandi officium designatur, pertinebat, sic ut, distinct loquendo, qui priùs Diac •• orum, Presbyterorum, Episcoporum potestate induti erant, jam denique Apostoli hoc sensu constituerentur.
CAP. V.
Potestas in Ecclesiâ solis Episcopis ab Apostolis communicata. Tres objectionum species, quae Presbyteranis favere putantur. Septuaginta, Discipuli, non Apostoli. Prophetarum discipuli, 〈 in non-Latin alphabet 〉 Ministri, praecursores, Mat. 3.11. Johannes Baptista discipulus Christi, ideóque Apostolis minor, Luc. 10.1. Mat. 11.10. Septuaginta in discipulorum numero substiterunt, donec vel ad Apostolatum, vel ad Diaconatum, vel ad munus Evangelistarum admoverentur. Tria Blondelli Argumenta in contrarium expenduntur. De rebus gestis soli Historiae fides debetur. Petitio principii. Septuaginta discipulorum, quà talium, nulla in Ecclesiâ Apostolicâ authoritas. Duplex missio 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Responsio ad primum, ad secundum, ad tertium, ad quartum à Nicolao proselyto petitum argumentum. Proselytorum duo genera, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , foederis, portae. Proselyti foederis, iidem cum Judaeis. ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Eph. 2.14. ) Sichimitae, Achior, Nabuzaradan, Urias, Herodes, Regnum Proselytorum, Nicolaus. Talibus Evangelium Christus annuntiabat. Via Gentium, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Mat. 4.15. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Foederis filii, Act. 3.5. Nicolaus Diaconus, Act. 6.
§. 1. EX istis sic positis illud statim certissimum, & lucidissimum exurgit, His duodecim, in terris, Christi vicariis, ejus mandato aut diplomate munitis, eâdemque ration à Christo missis, quâ ill à Patre mittebatur, adeo omnem in Ecclesiâ authoritatem in solidum, & in integrum commissam esse, ut non ea cuivis mortalium (demptis pauculis, quos Deus ipse per sortilegium, ut Matthiam, vel voice de coelo, & mandato Spiritus Sancti, ut Saulem & Barnabam, Apostolicae dignitatis participes fecerit) recte tribui possit, nisi quem Apostolorum aliquis in profectionibus, aut provinciis ipsorum, aut immediate, aut mediate, in potestatis & authoritatis suae participationem, aut successionem admiserit. Hos vero sic admissos, sic ipsis succedentes, Episcopos, aut singulares Ecclesiarum Praefectos fuisse, Antiquissimi Ecclesiae scriptores • nobis producti, satis liberaliter testati sunt, mox, cùm occasio tulerit, cumulatiùs facturi.
§. 2. Libet hîc aliquantisper pedem figere, & paucula per modum Appendicis annec • enda curare, quae quavis ration contra thesim hanc objici aut obtendi posse videantur.
§. 3. Ea autem ad tria potissimùm capita reducenda erunt, Primo quae à Septuaginta Christi, dum in terris esset, discipulis; Secundo, quae sub Apostolorum aevo, ab Evangelistarum officio; Tertio, quae ex antiquae Ecclesiae monumentis de Presbyterorum & Chorepiscoporum authoritate, concludi posse putantur.
§. 4. Haec omnia paucis hîc proponenda (quamvis loco sortassis non suo) & adversus ea the • in nostram muniendam & propugnandam putavimus.
§. 5. Ad Septuaginta quod attinet, Palam est, eos 〈 in non-Latin alphabet 〉 , non 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Discipulorum, non Apostolorum Christi Classi accensendos esse; imo, cùm discipuli essent, non tamen 〈 in non-Latin alphabet 〉 , qui propiùs ad Christum accesserunt, & ad domestica quasi ministeria & quotidiana officia assumpti sunt, exaequandus.
§. 6. Ad discipulos Prophetarum inter Judaeos pertinebat, ut Prophetis ministrarent, & inservirent, sic Joshua Mosi, Exod. 24.13. Eliae Elizaeus, 1 Reg. 19.2. idóque 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Prophetarum filii dicti, eodem Hebraismo, quo 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , filii & ministri, aut servi, pro Synonymis usurpantur.
§. 7. Hos itidem ad negotia ipsorum à Prophetis missos constat, at 〈 in non-Latin alphabet 〉 , praecursorum, aut faecialium more, ipsis in profectionibus praeivisse. Sic cum Johannes Christi prodromus, se indignum esse affirmet, ut ejus, qui post eum veniebat, calceos gestaret, Mat. 3.11. patet ad discipulorum morem respici, qui ut calceos gestare, & ad servilia opera adhiberi, sic & praeire Prophetis solebant.
§. 8. Sic de Septuaginta Lucas, qui solus inter Evangelistas eorum meminit, c. 10.1. diserte affirmat, Christum illos 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ante faciem suam misisse (sic ut de Baptistâ dicebatur, Christi 〈 in non-Latin alphabet 〉 nuntium fuisse, ante faciem ejus missum, qui praepararet viam ejus ante eum, Mat. 11.10.) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ad omnem civitatem & locum, quo Christus iturus erat.
§. 9. Hanc cert • Christi missionem, ab eâ, quae postea duodecim Apostolis contigit, longe differ, ex praedictis liquet. Nec illud fortassis indignum erit, quod hîc reponatur, Baptistam ipsum, licet clarissime ante alios omnes, Christum annuntiaret, digitóque quasi demonstraret, & ob id, natorum inter mulieres maximus diceretur, & prophetâ major, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Mat. 11.9. ampliùs quicquam sibi commissum habens, quàm quod prophetis contigerat, adeo tamen Apostolis Christi inferiorem censeri, ut de eo pronuntiet Christus 〈 in non-Latin alphabet 〉 , eum qui minimus in regno coelorum futurus esset, i. e. Apostolorum Christi ultimum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , illo majorem esse, v. 11.
§. 10. Cum istis optime omnia, quae aut in Evangelio aut Actis, aut apud antiquos de Septuaginta leguntur, concordant.
§. 11. Ex illorum numero Matthiam post excessum Judae Christíque ascensionem, ad Apostolatum evec • um esse non ambigimus, Act. 1. (exemplo quidem Presbyteranorum 〈 in non-Latin alphabet 〉 pessime ominante) ideóque ut Barsabam, sic & alios omnes, quibus ad fastigium illud ascendere non contigit, in numero discipulorum, non Apostolorum substitisse.
§. 12. Alios statim septem, ad Diaconatus in Ecclesiâ Hierosolymitanâ gradum assumptos esse, Alios dein non paucos ad Evangelii praedicationem, seu, quod dicitur, Evangelistarum munus obeundum, ab Apostolis sibi adjunctos, Antiquorum non pauci affirmârunt.
§. 13. De Diaconis testator Epiphanius, aliíque, Nec illud sane cuivis à partium studio alieno improbable videbitur, cùm septem isti ante hanc surrogationem, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicantur, v. 3. & prae aliis Stephanus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , v. 5. statímque 〈 in non-Latin alphabet 〉 fidei & potentiae, i. e. miraculorum dono praeditus, v. 8. (quod de Septuaginta illis dicebatur, Luc. 10.17.) ex quo sequitur eum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 fecisse. Sic & Philippus praedicasse statim Evangelium, & miracula fecisse, adeóque omnem Samariam ad fidem convertisse legitur, c. 8.6.
§. 14. Verum illud D. Blondello displicuisse, non est quod dissimulem. Ille tribus argumentis omnem Epiphanio authoritatem derogari, simúlque rem omnem confici credidit, Apol. p. 113. Primum est, Quod, cùm sacrilegii à Romanae Ecclesiae Legatis, approbante etiam toto Concilio Chalcedonensi, incusaretur, qui Episcopum ad Presbyterorum gradum detrudere moliretur, majoris sacrilegii genus censendum sit, Apostolatu functos ad Diaconatum detrudere. Secundum, Quod absurdum sit, & pietati contumeliosum, Primitivorum Ecclesiae ipsam haereticorum descriptionem aptare, disciplinae prostrationem pertendere, ordinationesque Apostolicas, adeo inconstantes fingere, ut instituti à Christo verbi praecones, gradu suo statim deturbari putentur, sic ut dici posset, Hodie Apostolus, cras Laicus erit, mox ex Laico Diaconus futurus. Tertium, Quod insaniae fuisset non mediocris, si ex eodem collegio alios (ut Barnabam Apostolum dictum) vel praecipuo cultu dignati essent, vel intaminatis honoribus saltem fulgere sivissent, immerentes alios, indictâ causâ praecipites dedissent, quos postea profano fastidio-conculcarent.
§. 15. Cert • novae sunt hae argumentandi formulae, [ Sacrilegium est, absurdum, pietati contumeliosum, tandemque insaniae (Quantae?) genus. ] Sic certe Rhetores, non Logici loqui amant, qui Satyras, non qui syllogismos nectunt. Ast alii e contra non pauci, nec sacrilegi, nec vesani, Epiphanii sententiam, per omnia & rationi, & pietati consentaneam asserunt, nec igitur quicquam fidentiori negatione D. Blondellus lucratus est, nisi ut nobis testatum faceret, quaedam impia & 〈 in non-Latin alphabet 〉 D. Blondello censeri, quae aliis cordatis viris multo secus videntur.
§. 16. At secundo vir doctissimus denuo monendus est, nihil rationi magis dissentaneum esse, quàm ut rei gestae historia, ad quamvis trutinam aut examen praeter eam, quae testibus fide dignis peragitur, exigatur, aut ut quod testimoniis comprobatum est, sub quavis impietatis, aut insaniae specie refelli, aut redargui posse putetur.
§. 17. Illud hâc in lite, ut & in aliis omnibus inter nos & D. Blondellum pro concesso ponetur, Apostolos nihil impium & insanum admisisse; Dubitamus tantum de facto, an illi ita vel secus fecerint▪ ex eo, Christi, qui Apostolorum corda regebat, sententiam, adeóque pietatem & sanitatem dogmatis aestimaturi; Hoc autem de facto, vel non facto 〈 in non-Latin alphabet 〉 , non rationibus sed testibus disceptandum est.
§. 18. Nos, Stephanum & Philippum, e 70. Christi discipulis fuisse, Epiphanio teste, Patre, inquit D. Blondellus, Optimo, probamus; D. Blondellus nullius mortalium testimonio, praeterquam suo usus, sacrilegium & absurdum inclamans, 〈 in non-Latin alphabet 〉 Epiphanium, licet Optimum Patrem, nos insanire affirmat.
§. 19. Absit ut nos contumeliae isti talionem reddamus, illud tantùm addituri, verissime ab Aristotelis interpretibus dictum esse, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , nec igitur incongruum esse, si qui sententiam suam non alio quàm affirmationis suae argumento, aut testimonio confirmandam putaverit, principium postulasse, non demonstrasse, censeatur.
§. 20. Tertio autem ad argumenta, vel potiùs Paralogismos D. Blondelli singulos respondemus, hoc uno praelibato, Septuaginta Christi discipulos, licet ad tempus à Christo emissi fuerint, non tamen (quod ait D. Blondellus ) ad Apostolicam functionem vocatos esse, nec certe Apostolos fuisse quales duodecim, aut quatenus eo titulo authoritas aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , potestas aut principatus in Ecclesiâ notatur; Duplicem enim missionem fuisse praediximus, nuntiorum, & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , vulgarem & solennem, priorem Mat. 10.1. posteriorem Jo. 20. descriptam & collatam; priorem, ut Christo per civitates proficiscenti, tot faeciales & prodromi praecurrerent; posteriorem, ut Christo terras relinquenti in gubernandâ Ecclesiâ succederent. Illam, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & quamprimum ad Christum reverterentur, Luc. 10.17. sponte suâ, jubente nemine, finiendam, Hanc, in Apostolis & successoribus eorum, ad mundi consummationem duraturam, Hanc igitur, cluvium donatione signatam fuisse, spirationis aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 ritu quodammodo traditam, verbis solennibus [Sicut Pater misit me, Ego mitto vos, & Recipite Spiritum sanctum, & Quorum remiseritis, &c. & Ite & 〈 in non-Latin alphabet 〉 omnes gentes] comprehensam, & clarissime (quae fuerit potestas ea, & ut ab omni, seu ipsis, seu aliis quibuscunque communicatâ potestate, divisa) explicatam, tandemque potentiae & sollicitudinis divinae, ipsis nunquam defuturae pollicitatione, firmatam & suffultam.
§. 21. Hinc factum est, ut cùm hi ab ipso Christo Apostoli dicantur, Luc. 6.13. eóque dignitatis & eminentiae nomine ab Evangelistis dignoscantur, Mat. 10.2. Luc. 17.5.22.14.24.10. & in Actis ubique, Illi nullo nisi 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Luc. 10.1. & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , v. 17. titulo, & fortassis sub istā 〈 in non-Latin alphabet 〉 periphrasi, Act. 1.21. noscantur, nec alibi in Scriptura memorentur; ideóque ab Ecclesiasticis scriptoribus, Clemente, Eusebio, aliísque, 〈 in non-Latin alphabet 〉 semper (quorum & 〈 in non-Latin alphabet 〉 ubique memoratur) nullibi, quod sciamus, Apostoli nuncupentur.
§. 22. Hinc & illud factum est, quod cùm Apostolorum nomina enumerentur, Act. 1. cùm duodenarius numerus totidem thronis à Christo donandus, tantâ cum curá integer servetur, ut avulso, vel occidente uno non desiciat alter resurrectionis Christi 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Act. 1.22. priorum tamen nomina ipsa ingens caligo obtexerit, affirmante inter Antiquos Eusebio, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Septuaginta discipulorum Catalogum nuspiam recenseri.
§. 23. His sic praelibatis, ad primum argumentum facilis responsio est, Eos, qui ex 70. discipulis Diaconos septem allectos affirmant, Emissarios, seu ministros Christi, (sed non Apostolatu functus ) ad Diaconorum gradum (in Ecclesiâ non contemnendum) allectos asserere; Id vero non est [ Detrudere ad Diaconatum ] Ideóque quamvis 〈 in non-Latin alphabet 〉 , detrusionem Episcopy ad Presbyteri gradum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 sacrilegii genus esse D. Blondello lubentissime largiamur (& omnem tanti sceleris invidiam ab eo procul averti cupiamus) nullam tamen sacrilegii speciem Apostolis, qui ex Discipulis ad Diaconatum aliquos ascendere jusserunt, sine ipso sacrilegio, imputari posse existimamus.
§. 24. Ad secundum pariter, Huic Diaconorum, ex Septuaginta discipulorum numero, surrogationi, nullam haereticae conversationis descriptionem aptari posse, nullam disciplinae prostrationem sequi, nullam levitatis, temeritatis, inconstantiae labem isti Apostolicae ordinationi assingi; nec enim priùs Apostolos, aut Episcopos fuisse, sed discipulos & ministros Christi, qui tunc ad Diaconorum gradum sufficiebantur.
§. 25. Ad tertium itidem, Nullius insaniae esse, siquis unum ex Septuaginta, Matthiam scilicet (& ut rem gratam D. Blondello faciamus, Barnabam ) ad Apostolatum, gradum in Ecclesiâ supremum, Dei 〈 in non-Latin alphabet 〉 , electum esse, alios vero septem, ad inferiora munera, ab Apostolis ordinatos, aut constitutos affirmet; neminem quippe hoc facto, (aut dictâ, aut) indictâ causâ praecipitem dari, neminem profano fastidio conculcari.
§. 26. Haec vero omnia à D. Blondello satis fastidiose, & intemperanter dicta esse, non est quod jam queramur, cùm contra consultissimum Epiphanii testimonium, sententiam suam (nullâ authoritate munitam, nullis rationum momentis à 〈 in non-Latin alphabet 〉 censurâ redimendam) alio quàm verborum clypeo tueri non potuerit; Huic certe causae ipsius non aliter propagandae necessitati imputandum est, quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 in 〈 in non-Latin alphabet 〉 leviter mutatis, sine omni probatione, aut exemplo, Apostolicam illis functionem tribuerit, cui unico 〈 in non-Latin alphabet 〉 reliqua omnia superstruenda erant.
§. 27. At & inter alia ad hanc materiam consarcinata, quartum apud D. Blondellum contra hanc nostram sententiam argumentum occurrit, Nicolaum scilicet e Diaconis unum, Proselytum fuisse, Quem, inquit, ad Apostolicam functionem ab initio vocasse Christum, absurdum censebitur, cùm Apostolos ad Gentilem ullum, aut Samaritanum divertere, exerto mandato prohiberet Christus, Mat. 10.5.
§. 28. Facilis itidem responsio, 1. Functionem Apostolicam, quatenus ea Authoritatem in Ecclesiâ significat, Nicolao nunquam, nec alteri cuivis, sub illâ saeculi parte, praeter 12. Apostolos, competiisse.
§. 29. Secundo, Proselytorum (Hebraei 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & inde Graeci 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Eusebius 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Peregrinos Israëlitis permixtos nuncupat) duo genera fuisse, 1. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , seu 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Proselytos Foederis, seu Justitiae, 2. 〈 in non-Latin alphabet 〉 Proselytos Portae appellatos. Proselyti Foederis, Circumcisionem, Lotiones, Sabbata, & Mosaicos ritus omnes, adeóque integram Judaeorum religionem (sic ut apud Mahumedanos Mamluchi ) suscipiebant, (cùm aliis sola filiorum Noae praecepta observanda proponerentur) ideóque cooptari in Ecclesiam Israel à Rabbinis, in morem Judaeorum transgredi à Tacito dicebantur, Hist. l. 5. Et ut infantes recens nati, consanguinitatibus omnibus prioribus exuti, & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Judaeorum praerogativae participes fiebant, idem Templi atrium ingrediebantur (cùm Proselyti Portae, atrio Gentilium, ab atrio Judaeorum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit Apostolus Eph. 2.14. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit Josephus, separato, & diviso continerentur) adeóque per omnia (nisi quod Parentibus Ethnicis nascebantur) cum Judaeis exaequabantur.
§. 30. Sic Justinus. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Proselytus circumcisus, si populo accesserit, est tanquam inquilinus. Quod & à Juliano de omnibus alienigenis, cujuslibet civitatis mores assumentibus, affirmatum videmus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Et si aliunde orti sint, tamen omnes, eo quod ejusdem vitae rationis participes sint, moribúsque istic receptis & legibus utantur, pro civibus habendi sunt.
§. 31. Tales Proselyti Sichimitae suerunt, talis Achior, Judit. 14.10. ideo apponi ad domum Israel dictus; Talis Nebuzaradan, ait Gemara, talis Urias Hethaeus, talis Herodes Idumaeus, cujus ad posteros deductum regnum dicitur 〈 in non-Latin alphabet 〉 regnum Proselytorum ; Talis denique Nicolaus, de quo nunc loquimur.
§. 32. Talibus autem Justitiae, & Foederis Proselytis, aeque ac natis Judaeis, Christum miracula & verbum suum impertiisse, tandemque post fidem receptam, ministerio ipsorum uti potuisse, nemini incredibile erit, qui Matthaeum publicanum, adeóque Gentilibus exaequatum, ad Apostolatum ipsum admissum adverterit.
§. 33. Quod autem ex Mandato Christi, Mat. 10.5. concludi optavit D. Blondellus, longe abest, ut concludatur. Ibi enim à Christo praecipitur, non, ut ait D. Blondellus, ne ad quemlibet Gentilem, aut Samaritanum divertant, sed tantùm ne ad viam Gentium, consinium puta Gentium, Tyri, & Sidonis, circum ambientium Galilaeam (dictam exinde 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Mat. 4.15. ex Is. 9.1. ubi 〈 in non-Latin alphabet 〉 Gentilium, à Chaldaeo 〈 in non-Latin alphabet 〉 , confinia, à Graeco 〈 in non-Latin alphabet 〉 redditur) ut nec ad Samaritanorum civitatem abeant, sed Judaeam solummodo peragrent, (cui primo ex decreto Dei, Fides Christi annuncianda erat, & in quâ tot civitates & vici erant, ut non priùs omnes peragraturi sint quàm Filius hominis venturus esset, v. 23.) Quod qui faciunt, nihil impedit, quo minus Proselytos in omnibus Judaeae civitatibus 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sacrorum omnium, ipsiúsque Foederis participes, (sortassis & foederis filios, ut ii filiis Abrahami carnalibus contradistinguuntur, Act. 3.5. appellatos) ad fidem vocarent.
§. 34. Certe Nicolaum ad Diaconatum inter primos assumptum esse satis patet, Act. 6. Quod cùm tam exiguo spatio post praedicatum primo Evangelium factum sit, diúque ante fidem à Petro Antiochiae (unde Nicolaus oriundus erat) annuntiatum, non mirum videbitur, eos qui jam tum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & pleni Spiritu sancto, & fide dicebantur, tales & tantos viros ipsius Christi tempore fuisse, ut ministerio, & famulitio eorum, satis commode uti potuerit.
CAP. VI.
Evangelistae ex Septuaginta Discipulis allecti. Barnabas, Thaddaeus, Sosthenes, Marcus, Lucas. Evangelistis Diaconi exaequati. Timothy & Titus Evangelistae non erant, Evangelistae munus ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 non extendebatur. 〈 in non-Latin alphabet 〉 ut differat à 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Act. 15.35. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , 1 Tim. 5.17. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , 2 Tim. 3.5. Episcopy etiam Evangelizabant.
§. 1. VIndicatio igitur Epiphanii testimonio, & authoritate, & argumentis D. Blondelli contrà militantibus tam prolixâ accommodatâ responsione, Ad Evangelistas, Apostolorum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 pergamus; Quorum itide • non paucos ex Septuaginta discipulorum classe assumptos testantur antiqui. Illud de Barnabâ (priusquam ad Apostolatum eveheretur) Clemens, Eusebius, Epiphanius ; De Thaddaeo ad Principem Emissenum à Sancto Thoma misso, Eusebius, ex monumento Edesseno ; de Sosthene, Eusebius ; de Marco & Lucâ, Epiphanius ; de aliis alii, nemine, quod sciam, reclamante, affirmarunt; Nec opus est, ut plura addamus.
§. 2. Imo cùm Evangelistae munus in eo tantummodo positum fuerit, ut aliquis in fide 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 dono à Spiritu Sancto imbutus, (qui cum illis ab initio praedicati à Christo Evangelii permanserit, Act. 1.21.) Apostolis volentibus & jubentibus, ad praedicandam fidem proficisceretur, conversos baptizandi potestatem haberet, simulque fortassis miraculorum charismate donatus, morborum depulsione ad animas sanandas uteretur, & ad recipiendam fidem efficaciùs pertraheret, Si illud insuper advertatur, quod est verissimum, Diaconorum officium non sic ad mensarum administrationem restrictum esse, quin & ad isthaec omnia extenderetur, Act. 8.5, 6, 16. in idem plane recidere palam erit, quantum ad 70. Discipulos attinet, sive ad Evangelistarum (quod multi Patres dixerunt) sive ad Diaconatus gradum (quod Epiphanio disertim affirmanti non largitur D. Blondellus ) ascendisse eos dicamus.
§. 3. Videatur Pseud-Ambrosius, (cujus testimonio adeo libenter usi sunt D. Blondellus, & Cl. Salmasius ) in Eph. 4. Evangelistae, inquit, Diaconi sunt, sicut fuit Philippus; Quamvis non sint Sacerdotes, Evangelizare tamen possunt sine Cathedrâ, quemadmodum & Stephanus, & Philippus memoratus.
§. 4. Adeo sine omni rationis specie à Presbyteranae 〈 in non-Latin alphabet 〉 fautoribus assumi solet, Timotheum & Titum, &c. quibus Presbyteros in Ecclesiis ordinandi (ut & 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) haereticos excommunicandi, poenitentes absolvendi facultas in Scriptures competit, Evangelistas tantùm fuisse, & ut Evangelistas extra ordinem missos, haec omnia praestitisse.
§. 5. Primo enim, Quis, unquam mortalium ab omni retro aevo, Timotheum Epheso, Titum Cretae à Paulo praepositum, non Episcoporum, sed tantummodo Evangelistarum nomine nosci voluit? Quis extra ordinem ad Ecclesiarum istarum gubernacula advectos esse? Aut in re tantâ, & ante tot annorum Centurias gestâ, quis testibus recens natis, &, contra omnem 〈 in non-Latin alphabet 〉 fidem, in re suâ testimonium ferentibus, credendum esse existimabit?
§. 6. Secundo, Quis Evangelistae officium, quod ad praedicandum primo, quibus incognitum est, Evangelium, & ad vicariam Apostolis in profectionibus suis operam praestandam instituebatur, ad constituendos Presbyteros, & ad regendas Ecclesias pertigisse affirmavit? Certe Philippus post conversam praedicatione suâ Samariam, ipse itidem Evangelista appellatus, Act. 21.8. non aliam quàm baptizandi facultatem sibi arrogavit, Act. 6.12. impositione manuum, quâ Spiritu sancto imbuendi erant fideles, ad Petrum & Johannem Apostolos reservatâ, v. 14.
§. 7. Imo tertio notari etiam illud poterit, vocem 〈 in non-Latin alphabet 〉 (ut & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Mar. 16.15. & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Mat. 28.29.) sic à voice 〈 in non-Latin alphabet 〉 dissitam esse, Act. 15.35. ut illa ad Evangelii primam promulgationem, haec ad fidelium confirmationem, & instructionem 〈 in non-Latin alphabet 〉 accommodetur. Sic Apostoli Act. 5.42. & 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicuntur, & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , docere eos qui jam conversi fuerant, Evangelizare autem aut praedicare Fidem Christi, quibus nondum innotuit. Sic & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , 1 Tim. 5.17. 〈 in non-Latin alphabet 〉 ad Infideles, & extra Ecclesiam positos (videatur 2 Cor. 5.19. Mat. 13.19. Mar. 2.2. & 4.14. Act. 4.4. & 6.2.) 〈 in non-Latin alphabet 〉 ad fideles, & intra Ecclesiae pomoeria manentes, spectabat.
§. 8. Hinc igitur recte, sub isto aevo, inter Doctors & Evangelistas differentia colligitur, Eph. 4.11. [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] Evangelistis ad plantandum ubivis Evangelium emissis, Doctoribus vero (aut quod idem est, Pastoribus ) huic fundamento superaedificantibus, adeóque Christianos in fide roborandos, & intra ovile retinendos curantibus, Quos quidem Episcopos fuisse, & prae aliis omnibus dignos existimatos, quibus 〈 in non-Latin alphabet 〉 duplex alimonia obtingerit, 1 Tim. 5.17. simúlque praefectura, & Authoritas in Ecclesiâ, seu Episcopalis dignitas & eminentia, nos postmodùm monstrabimus.
§. 9. Cùm vero illud unicum hîc objici videam, moneri scil. Timotheum ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 faciat, 2 Tim. 4.5. ideóque Evangelistam dicendum esse, Facilis quidem responsio est, Timotheum à Paulo Ephesinae Ecclesiae praepositum, universam sibi, quod saepius monuimus, Asiam concreditam habuisse, nec credentium tantùm, sed & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , eorum qui credituri erant, Episcopum fuisse, nec igitur gubernandi tantùm fidelium coetus, sed & nondum credentibus annuntiandi Fidem onus illi incubuisse; Illud est 〈 in non-Latin alphabet 〉 , v. 2. illud 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quod cum [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] conjunctum videmus; Nec igitur ex eo Episcopalem dignitatem & authoritatem Timotheo abjudicari, sed sub eâ 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sic ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 munus (ut inferiorem in superiori gradum) comprehendi certum est.
CAP. VII.
Presbyteri nihil sine Episcopo faciendi potestatem habent. Testimonium Canonis Apostolici, Ignatii, Concilii Laodiceni, Arelatensis, Tertulliani, Justini, Pseud-Ambrosii. Consignatio pro consecratione. Episcopus curator indigentium. Blondelli 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Can. Ap. 33. Clementis Romani dictum illustratur.
§. 1. SEcundo igitur, si, (ut à Septuaginta Discipulis ad Evangelistas, sic &) ab Evangelistis porro ad primi aevi Presbyteros (postquam Presbyteri secundarii instituti sunt) aliósque id genus omnes, oculos convertamus, Patebit illud verissimum esse, & ex sententiâ universae Primitivae Ecclesiae prolatum, quod Apostolorum Canone 40. sancitum dicitur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Soli Episcopo Populum Christi concreditum esse, nihil ideo à Presbyteris aut Diaconis sine sententiâ Episcopy faciendum esse. Sic & Can. 41. Dispensationem collectae soli Episcopo, ut magno Ecclesiae oeconomo, (sic ut oblationes Sacerdoti in veteri Testamento, & Liberalitas Fidelium, Apostolis Act. 4.34.) concreditam fuisse constat, Presbyteris vero, ac Diaconis, ab, & sub Episcopo, Praecipimus ut in potestate suâ Episcopus Ecclesiae res habeat. Si enim animae hominum pretiosae illi sunt concreditae, multo magis oportet eum curam pecuniarum gerere, ita ut potestate ejus indigentibus omnia dispensentur per Presbyteros & Diaconos, &c.
§. 2. Id etiam ab Ignatio Martyr aliquoties pronuntiatum fuit, in Ep. ad Magnesios, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Ut igitur Dominus sine Patre nihil facit, sic & vos sine Episcopo, neque Presbyter, neque Diaconus, neque Laicus. In Ep. ad Smyrnenses, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Nihil scilicet eorum quae ad Ecclesiam pertinent, aut à Diacono, aut Presbytero, sine Episcopo fieri oportere.
§. 3. Quod & Laodiceni Concilii Can. 56. sancitum est, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Sine sententiâ Episcopy Presbyteros nihil facere, Ut & Arelatensis Concilii Can. 19. Nec Presbyteris civitatis sine Episcopy sententiâ ampliùs aliquid imperare, vel sine authoritate literarum ejus in unaquáque parochiâ aliquid agere.
§. 4. Et ne ad Actus tantùm eminentiores, Canones hos pertinere quispiam putet, dilucide itidem Ignatius noster, De Eucharistiâ, ad Smyrnenses, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Ea Eucharistia firma reputetur, quae ab Episcopo celebratur, aut ab eo cui Episcopus licentiam concesserit. De Baptismo & Eucharistiâ simul, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Non licet sine Episcopo, aut baptizare, aut offerre, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Sed quando illi visum fuerit, secundum beneplacitum Dei. Necessarium quippe Episcopy consensum esse, ut ratum & validum quidlibet in Ecclesiâ à Presbytero fieret.
§. 5. Sic & Tertullianus de Cor. Mil. Non de aliorum quàm de Praesidentium manu Eucharistiam sumimus (quod idem sub 〈 in non-Latin alphabet 〉 nomine affirmat Justinus Martyr Apol. 2.) & de Bapt. Dandi baptismum jus babet summus Sacerdos, qui est Episcopus, dein Presbyteri & Diaconi, non tamen sine Episcopy authoritate, propter honorem Ecclesiae, quo salvo salva pax est.
§. 6. Sic cùm Pseud-Ambrosius, seu, quisquis ill fuerit, Author anonymus Quaestionum in Vet. & Nov. Testam. In Alexandriâ, & per totam Aegyptum, si desit Episcopus, consecrare presbyterum affirmaverit, Ex eâ libertatis hujus (ut Aegypto peculiaris, & tantummodo cùm abesset Episcopus ) mentione, illud satis perspicitur, Eam Eucharistiae consecrandae authoritatem, nemini praeter Episcopum canonice competiisse, dein vero Presbyteris, quibus Episcopus eam largitus sit.
§. 7. Ex quo testimonio illud etiam palam fiet, D. Blondellum & Cl. Salmasium eandem, ne quid pejus dicam, 〈 in non-Latin alphabet 〉 occupasse, cùm in altero hujus Pseud-Ambrosii loco, in Eph. 4. ab utroque laudato [ Apud Aegyptum Presbyteri consignant, si praesens non sit Episcopus ] per consignationem illam, aut confirmationem baptizatorum, aut poenitentium benedictionem, aut ordinandorum consecrationem denotari affirment, Quam ex antedicto loco ad solam Eucharistiae consecrationem pertinere satis constat.
§. 8. De pecuniis etiam Ecclesiae disertim cavetur Can. Apostol. 41. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Oportet Episcopum curam pecuniarum gerere, ita ut potestate ejus indigentibus omnia dispensentur per Presbyteros & Diaconos. Et initio Canonis, Praecipimus ut in potestate suâ Ecclesiae res habeat, quomodo de 〈 in non-Latin alphabet 〉 Justinus, Apol. 2, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Collecta apud ipsum deponitur, Ille antem omnium indigentium curator est. Quâ de re Polycarpum Ignatius monendum censuit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Episcopus viduarum curator esto. Et certe in universum Apost. Can. 39. Omnium negotiorum Ecclesiasticorum curam Episcopus habeat.
§. 9. Horum omnium Canonum vim, uno 〈 in non-Latin alphabet 〉 tollendam curavit D. Blondellus, Presbyteros scilicet aequo propemodum jure cum Episcopo in omnibus intervenisse, adeo ut nec ipsis sine Episcopo, nec Episcopo sine ipsis agere quicquam fas erat. Et ne hoc ab eo sine omni probabilitatis specie dictum putetur, duo testimonia antiquissima ab eo producta sunt, Primum, ex Can. Apost. 33. Episcopo cuique Metropolitae, & analogice singulis, hanc apertissimam legem latam esse, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ne ill sine omnium sententiâ quicquam faciat. Secundum, ex Clementis Romani ad Corinthios Epistolâ, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quae à multitudine ordinata sunt, faciat.
§. 10. Quàm candide & ingenue hîc se gesserit D. Blondellus, paucis videndum est. Integri canonis verba haec sunt, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Episcopos Gentium singularum scire convenit, quis inter eos primus habeatur, quem velut caput existiment, & nihil ampliùs sine ejus sententiâ gerant, quàm illa sola singuli, quae 〈 in non-Latin alphabet 〉 , dioecesi propriae, & villis quae sub eâ sunt, competunt, sed nec ill sine omnium sententiâ faciat aliquid, sic enim unanimitas erit, &c. Manifestum est, vocem 〈 in non-Latin alphabet 〉 non ad Presbyteros, sed ad reliquos Gentis aut Provinciae Episcopos respicere; Quaedam scilicet esse, quae ad propriam uniuscujusque Episcopy di • cesim pertinent, ea à singulis Episcopis, sine respectu ad quemvis, seu Primatem, seu Coepiscopum, recte fieri; Quaedam vero esse, quae recte administrari non unius tantùm dioe • eseos, sed & universae Gentis, aut Provinciae intersit, Ea vero sine Metropolitae sententiâ non recte fieri, imo ad unitatem Ecclesiae multum confer, ut id genus omnia ex sententiâ omnium Chorepiscoporum fiant.
§. 11. Nec foeliciùs certe D. Blondello cessit, quod ex Clemente produxit testimonium. Videatur itidem locus, seditionem contra Presbyteros Ecclesiae Corinthiacae, imo Episcopos Ecclesiae Achaicae (ut patebit cùm ad Clementem descenderimus) motam, sic compesci voluit vir Sanctissimus. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Turpe est, imo valde turpe, firmissimam, antiquámque Ecclesiam 〈 in non-Latin alphabet 〉 , propter unam aut alteram personam adversus Presbyteros seditionem concitare. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Quis inter vos generosus? Quis ad misericordiam pronus? Quis charitate prae aliis imbutus? sio dicat, si in mei gratiam seditio, contentio, schismata fiant, Ecce secedo, quocunque vultis abeo, & quae à multitudine praecipiuntur, facio, (Ego scilicet omnia in vestram gratiam facturus, aut passurus sum, non opto in meam vos quippiam seditiose faciatis) ovile tantùm Christi cum Presbyteris constitutis pace fruatur.
§. 12. Nihil hîc de Episcoporum potestate aut jure, nihil de Prebyteris Episcopo adaequandis; Clara omnia, & ab eo, quod hinc concludi voluit D. Blondellus, aeque ac Indi à Gadibus, longe remotissima.
CAP. VIII.
Ancyranus Canon, 12. Chorepiscopi. Cathedra. Aërii argumentum à Cathedris Presbyterorum. Ancyranus Canon 1. Non omnis Cathedrae Presbyteralis mentio, 〈 in non-Latin alphabet 〉 Presbyteri & Episcopy concludit. Prima Episcopy Cathedra cum Authoritate in Presbyteros conjuncta. Duodecimi Canonis Ancyrani varia lectio. Chorepiscopi qui. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , apud Clementem. 〈 in non-Latin alphabet 〉 ad Episcopum Civitatis pertinet. Unum Altare. Altare contra altare. Cathedra Episcopy non nisi in urbe. Clementis Romani locus in contrarium à Blondello adductus. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ejus variae acceptiones. Archiepiscopi, Sardicensis Canon. Vicani cum urbicis eadem Ecclesia. Episcopy vicani diu post Apostolos. Episcoporum vicarii. Chorepiscopi aliquando Episcopy, postea non. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quid sit. Antiochenus Canon decimus explicatus contra Blondelli mentem. Ordinatio Episcopalis sine titulo. Chorepiscopi ad formam Septuaginta Discipulorum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 unde dicti, Notatus Walo & Gretserus. Antiocheni Canones à Blondello detorti. Chorepiscopis non licebat Episcopum, Presbyterum aut Diaconum ordinare. Canonis de Chorepiscopis genuinus sensus. Basilius de Chorepiscoporum authoritate. Dilemma de Chorepiscopis.
§. 1. VErùm & aliud est quod hîc à Presbyteranis produci & magnifieri video, Canon scilicet ill Ancyrani Concilii duodecimus, qui de Chorepiscopis, & Civitatis Presbyteris agens, ipsorum cum Episcopis 〈 in non-Latin alphabet 〉 stabilire censetur.
§. 2. Et quandoquidem in istis fuerimus, non putabimus nos rem omnem confecisse, donec Walonis, & D. Blondelli vestigiis inhaerentes, Canonem hunc ad calculos nostros revocaverimus: Canonis verba sic à Walone Messalino proponuntur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Chorepiscopis non licere Presbyteros aut Diaconos ordinare, sed neque Presbyteris Civitatis, sine permissione ab Episcopo per literas factâ in unaquaque parochiâ.
§. 3. Hîc Presbyteros à Presbyteris ordinatos cerni clamat Walo, Chorepiscopos enim nihil aliud fuisse praeter Episcopos vicorum, & ab antiquo id nomen retinuisse, cùm Presbyteri omnes dicerentur Episcopy, alioquin absurdum videri posse, quod Episcopy subjicerentur Episcopis. Concludit igitur, etiam sub Ancyrani concilii temporibus magnam inter Episcopos & Presbyteros aequalitatem durasse.
§. 4. Quod ex eo etiam conclusum putat, quod ejusdem Concilii Ancyrani Canone 1. Presbyteris Cathedra assignetur, cùm de Presbyteris agens, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , honorem, inquit, propriae cathedrae retinere iis concedat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , offerre vero, aut alloqui populum de suggestu, aut qualicunque Sacerdotali officio fungi iis licere non vult. Dein subsumit, Cathedra proprie est Episcopalis, & saepe oc • rit in collatione Carthaginensi, si igitur participes & consortes honoris Cathedrae Presbyteri cum Episcopo, • c sequitur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 habere Episcopos quàm Presbyteros praeter 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§. 5. Quàm hîc recte ex Canone primo assertionem suam de Cathedrae consortio confirmaverit Walo, primo (& 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) dispiciendum est, dein ad Chorepiscopos, &c. in Canone 12. procedendum.
§. 6. Et ut omnia statim elucescant, Illud primo notetur, hoc ipso Aërium argumento militasse, cujus haec ipsa verba Epiphanius refutanda produxit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , l. 3. Cont. Haer. T. 1. Ad quae statim ex Catholicae Ecclesiae sententiâ Epiphanius, 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§. 7. Verùm secundo, consulatur & conspiciatur Canon. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Manifestum est illud tantummodo hoc Canone curari, ut Presbyteri, qui sacrificia idolis offerendo graviter peccaverint, post vero ex poenitentiâ facti ad confessionem Christi, & certamen, vere, & non ex simulatione aliquâ se receperint, aliquam debiti supplicii relaxationem reportarent, nempe ut honorem quidem sedis, aut Cathedra • sedis scilicet Presbyteralis ) retinere, aut ejus participes esse permittantur (ab officii sui dignitate neutiquam deponendi) offerre autem, aut sermonem ad populum facere, aut sacerdotalibus officiis fungi, illis non liceat.
§. 8. At quid hîc de participatione, aut consortio honoris Cathedrae cum Episcopo? Quid de Presbyteri cum Episcopo in aliis omnibus praeter 〈 in non-Latin alphabet 〉 exaequatione? Nullus plane de Episcopis sermo, de Presbyteris tantùm indicitur, quaenam scilicet illis poenae moderatio competat, nempe ut honoris Cathedrae suae, i. e. Presbyteralis participes esse permittantur, si peccati vere poenitentiam egisse censeantur, at aliud nihil.
§. 9. Non opus est ut à Walone edoceamur, suas Presbyteris Cathedras fuisse; verùm supra Presbyteros omnes, sublimiorem Cathedram Episcopo assignatam fuisse, cujus nulla unquam Presbytero cuivis participatio, aut consortium fuit, si nondum perspexerit Walo, tandem monendus est, quod tamen ab eo satis agnitum videtur, cùm 〈 in non-Latin alphabet 〉 Episcopy excipiat; Quâ, si ordinis tantùm prioritatem, sine superioritate, aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 omni intelligi putaverit, sibi turpiter imponi passus est; Si vero cum Cathedrâ excelsiori & honoratiori, conjunctam etiam supra omnes Presbyteros authoritatem, & dignitatem, pulchre sane 〈 in non-Latin alphabet 〉 Presbyterorum & Episcopy stabilita putabitur. At de istis in re manifestâ plus satis.
§. 10. A primo igitur ad duodecimum Canonem deveniamus, experturi an feliciùs Waloni successerit, quod à Chorepiscopis & Presbyteris Civitatis dicendum putavit, quàm quod à Cathedrarum mentione, quâ ad opem labascenti causae ferendam uti voluit, petebatur argumentum.
§. 11. Quâ in re non opus est, ut Walonem cum D. Blondello committendum curemus, qui hunc Canonem aliter legendum duxit, & ex aliorum codicum fide pro [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] substitute. Quid de integro Canone censendum sit gradatim dicemus, ab eâ, quae ad Chorepiscopos spectat particulâ, exorsi.
§. 12. Et primum quidem, quinam hi Chorepiscopi fuerint, paucis disquirendum est. 〈 in non-Latin alphabet 〉 nomine Villanos, aut Regionarios, aut qui, non in Civitate, sed in totâ late sparsâ Regione degunt, Episcopos intelligi ex vi nominis palam est. Illud etiam voice 〈 in non-Latin alphabet 〉 in fine Canonis significatur, eâ notatur universum cujusque Civitatis territorium, seu regionis istius villae omnes, quae Urbis Episcopo subsunt.
§. 13. Sic in Clementis Romani ad Corinthios Epistolae inscriptione, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Ubi non solùm quae inter Civitatis muros continebatur Ecclesia, sed & quae in universo territorio, seu suburbicariâ regione, Romano Episcopo suberat, Romam 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicitur, i. e. prope vel juxta urbem habitare.
§ 14. Illud enim cuivis notum est, 〈 in non-Latin alphabet 〉 omnem, seu regionem circumjacentem, ad Episcopum Civitatis antiquitùs pertinuisse, & illi subjectam fuisse, juxta illam Ignatianae ad Roman • s Epistolae epigraph • n, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Ignatius Ecclesiae quae praesidet in loco, i. e. in Civitate seu loco praecipuo regionis Romanorum, Quibus verbis, Ecclesiae quae in urbe est, adeóque urbis Episcopus toti regioni circumjacenti praesidere affirmatur; Episcopy enim sub primis temporibus non nisi 〈 in non-Latin alphabet 〉 in singulis urbibus, aut oppidis principalibus constituebantur.
§. 15. Quod adeo extra omnem controversiam ponitur, ut docti viri in unius regionis Ecclesiâ, non nisi unum altare antiquitùs fuisse crediderint, juxta praescriptum Judaeorum ritum, quibus licet plurimae Synagogae, unicum tamen templum, & altare, ídque in urbe Hierosolymitanâ omnibus totius gentis incolis patebat. Sic ut Ignatius 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 in Epistolâ ad Philadelphenses rectissime conjunxerit, & schismatici porro omnes altare contra altare erexisse dicerentur. Consulatur Cyprianus de unitate Ecclesiae, Ep. 40.72.73.
§. 16. Ut ut illud sit (nam in re incompertâ non est audacter nimis pronunciandum) de Cathedri • Episcoporum non nisi in urbibus figendis nulla nobis nisi cum D. Blondello controversia futura est. Quamvis enim id omnibus notius sit, quàm ut probationibus indigeat, id tamen ill unus mortalium, aut non vidit, aut nos videre noluit, Constitutos ab Apostolis 〈 in non-Latin alphabet 〉 Episcopos, qui vere & proprie 〈 in non-Latin alphabet 〉 praestarent, se, ex oculato teste Clemente asseverante, didicisse affirmans.
§. 17. Verùm nihil tale aut vidit, aut testatus est Clemens (oculatus testis ill) Romanus, Id tantùm dixit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Per regiones & civitates praedicantes Apostoli, primitias eorum in Episcopos & Diaconos eorum qui credituri erant, constituebant.
§. 18. Hîc primo de voice 〈 in non-Latin alphabet 〉 distingui posset, quae quandoque cum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quandoque cum 〈 in non-Latin alphabet 〉 conjuncta invenitur. Si cum 〈 in non-Latin alphabet 〉 conjungatur, Vicorum numerum, aut multitudinem notatura est; at Civitatum, si cum 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§. 19. Imo cum 〈 in non-Latin alphabet 〉 usurpetur, palam est eâ frequenter Provinciam integram ex pluribus civitatibus constantem significari; Sic Strabo de Asiâ, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sic & in scriptis Ecclesiasticis, provinciam ex pluribus civitatibus & Ecclesiis, quibus singulis Episcopy praesunt, aggregatam, 〈 in non-Latin alphabet 〉 nuncupari videmus; 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Council. in Trullo, Can. 2. Et▪ jampridem per omnes provincias & singulas urbes instituti sunt Episcopy, Cyprian. Ep. 52. ubi per provincias instituti Episcopy, iis, qui p • rbes instituebantur, praepositi, Archiepiscopi, non Chorepiscopi erant.
§. 20. At secundo, Si per 〈 in non-Latin alphabet 〉 , pagorum, aut villarum, aut vicorum, (quatenus eae civitati opponantur) confinia, à Clemente hîc intelligi concederemus, nihil tamen ex eo D. Blondellus lucraturus est.
§. 21. Affirmat certe praedicasse Apostolos 〈 in non-Latin alphabet 〉 aeque ac 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Affirmat Episcopos & Diaconos constituisse, at de Episcopis in regionibus istis, & non in urbibus tantùm, constitutis, 〈 in non-Latin alphabet 〉 quidem.
§. 22. Plura ad hunc Clementis locum, cùm eum consulto tractaret, dicenda putavit D. Blondellus [Nondum, inquit, Clementis saeculo cuiquam in mentem venisse, quod A. D. 347. à Sardicens • Synodo primùm decretum est, Licentiam non dandam ordinandi Episcopum, aut in vico aliquo, aut in modicâ civitatulâ, ne vilescat nomen Episcopy, nec dedignatos tunc Apostolos vicanorum saluti eandem, quâ urbibus urbanísque providebant, curam impendere.
§. 23. Certe nec nos putamus Sanctissimos viros cujusvis salutem posthabuisse, ideóque per omnes non urbes tantùm, sed & vicos verbum praedicasse; sed quae demum animarum incuria, aut dedignatio putanda fuit, si (ad honorem Episcopo conciliandum ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ut de Canone Laod. 52. dixit Balsamo) & ad Ecclesiae conservandam unitatem) Episcoporum Cathedras extra necessitatem multiplicandas non esse, eásque in urbibus tantùm, non in villis, aut pagis quibusvis instituendas esse, Apostolis visum fuerit? Certe qui in Sardicensi Concilio illud statuerunt, ex hâc ipsâ causâ factum suum tuentur. Videatur integer Canon, quem ad usum suum decurtari maluit D. Blondellus. Licentia, inquit Hosius, danda non est, ordinandi Episcopum, aut in vico aliquo, aut in modicâ civitate, cui sufficit unus Presbyter, quia non est necesse ibi Episcopum fieri, ne vilescat nomen Episcopy, aut authoritas. Nihil hîc ex animarum salutis incuriâ factum, sed quia nulla Episcopy necessitas fuit; Nec certe. major Apostolorum, de quo Clemens locutus est, tempore necessitas fuisse censenda est, cùm qui tunc creabantur Episcopy & Diaconi, 〈 in non-Latin alphabet 〉 Praepositi constituerentur, perpaucis adhuc ad fidem recipiendam persuasis.
§. 24. Piget talibus immorari, ut & aliis id genus multis, declamatorio more effusis, p. 93. Fervente scilicet illis temporibus charitatis spiritu, urbibus vicos, liberis servos, divitibus paupers gratiam coelestem aequasse, ut unum omnes in Christo essent, Gal.