PPuritanSearch
Primary source research library
English Puritan & Reformed

Works Volume 4

Henry Hammond (1605-1660) · 986,567 words · 4385 min

Large work readerShowing section 34 of 40. Corpus search still uses the whole work; source find opens the first matching section.
Section 34/40
ad hanc mensam, aut Altare Domini oblatae, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Qualem ipse fieri omni Dominico die Corinthiis, & Galatis (quidni & Philippensibus? ) praeceperat, 1 Cor. 16.1. qualem item Hebraeis nequaquam negligendam putavit, Heb. 13.16. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Hîc Christiana liberalitas, & communicatio, pro sacrificiis reputantur Deo gratissimis, Quae ideo Eucharistiae, seu 〈 in non-Latin alphabet 〉 , v. 15. ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , 1 Pet. 2.5.) perpetuo adjungenda curavit.

§. 6. Eadem denique ab ipso memorari sub appellatione Eleemosynarum & 〈 in non-Latin alphabet 〉 videas, Act. 24.17. Sic apud Clementem Romanum, virum vere Apostolicum, jubentur Christiani 〈 in non-Latin alphabet 〉 , praestitutis temporibus oblationes, &c. obire, & statim, Qui praefinitis temporibus oblationes suas faciunt, accepti & beati sunt. Sic Apostolicus Canon tertius. Siquis praeter ordinationem Domini alia quaedam in sacrificio offerat super altare, &c. Et ad Malachiae mentem accommodatiùs, Liturgia Alexandrina sub Marci nomine, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Gratias agents, rationalem & incruentam hanc oblationem offerimus, quam offerunt tibi Domine omnes Gentes, &c. Et in Clementis Liturgiâ 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Sic & Justinus Martyr, Dial. cum Tryph. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Sacrificia in omni loco à nobis Gentibus illi oblata, i. e. Panis & Calix Eucharistiae. Ea Praefecto offerri à fratribus praedixerat, Apol. 2. Finitis, inquit, precibus 〈 in non-Latin alphabet 〉 .

§. 7. Sic Irenaeus de Judaicis & Christianis sacrificiis verba saciens, Non, inquit, genus oblationum reprobatum est. Oblationes enim & illîc, oblationes & hîc, sacrificia in populo (sc. Judaico) sacrificia & in Ecclesiâ, sed species immutata est tantùm. Sic & alibi, Ecclesiae oblatio purum sacrificium reputatum est apud Deum ; Et iterum, cum Ecclesia juste offert munus ejus, purum sacrificium apud Deum deputatur, Laudato Paul ad Philippenses loco, ubi receptae per Epaphroditum Eleemosynae, 〈 in non-Latin alphabet 〉 (sacrificium vel hostia) nuncupanter. Quale vero fuerit illud sacrificium Ecclesiae, statim definite, Primitias, inquit, earum, quae sunt ejus creaturarum offerentes, l. 4. c. 23. & primitias suorum munerum, c. 32. & h nc oblationem Ecclesia sola puram offert, &c. &c. 34. Haereticorum Synagogae non offerunt Eucharisticam Oblationem, quam Dominus offerri docuit. Quibus accedit, quod Julianus 〈 in non-Latin alphabet 〉 Christianos sui temporis incusaverit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quod non animalibus caesis numen honorarent, (videatur Photios Epist. 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) unde non temere concludi potest incruentorum sacrificiorum usum apud Christianos satis cognitum fuisse.

§. 8. Sic O igenes l. 8. Contra Celsum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Symbolum habemus gratitudinis erga Deum, Panem qui dicitur Eucharistia, Sic Cyprianus de Oper. & Eleemos. Dominicum celebrare te credis, qui in Dominicum sine sacrificio venis? &c. Et Augustinus, Oblationes quae in Altario consecrentur, offerte.

§. 9. Haec & talia, ubique & fuse apud Patres sparsa, omnibus nota sunt. Nec sane dubitandum est, quin quae Pontificii, de externâ Christi, in Missâ per Sacerdotem faciendâ, oblation, ex antiquis Liturgiis deprompserint, aut ex patribus produxerint, omnia ad has Christianorum oblationes, offertorium populi, 〈 in non-Latin alphabet 〉 seu 〈 in non-Latin alphabet 〉 pertineant, Perpendatur Missae Canon, ubi eam plane Orationem Sacerdos in offerendo Christo usurpat, quam palam est, in relatione ad dona, & oblationes populi, institutam fuisse.

§. 10. Illud Abelis sacrificii, & Melchizedecianae oblationis mentiones satis monstrant, cùm ill Deo fruges terrae, hic panem & vinum (non Deo sed Abrahamo ) obtulisse dicantur; Et ad eorum exemplar Christiani, Deo per Christum eadem offerant. His direct respondent 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 in Conciliis Laodiceno, & Gangrensi ; Illae ad instruendam fidelibus mensam, hae ad usum pauperum reservatae: Istis paratum, ubi reponerentur, Sacrarium, Council. Carthag. 4. Canon 39. ( secretarium, inquit Possidonius ) unde Altari necessaria inferebantur, his Gazophylacium, seu Thesaurus, seu Corban apud Cyprianum.

§. 11. Illud & orationis forma extra dubium ponit. [ Offerimus praelarae Majestari tuae de tuis donis ac datis hostiam puram, &c] Quaenam haec Dei dona sunt? Certe creaturae ejus, fructus terrae, panis & vinum, &c. Haec dona visibilia, inquit Ivo Carnotensis; 〈 in non-Latin alphabet 〉 , tua ex tuis, dixit Liturgia S. Basilii. Sic itidem cùm addatur, [ Per quem (i. e. Christum) haec omnia semper bona creas ] quae fine dubio ad fruges terrae, non ad Christi corpus pertinent, Illud enim in Altari Christiano quotidie à Sacerdote creari, confici, aut sacrificari non putamus, Oblationis interim, aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 s mel in cruce praestitae 〈 in non-Latin alphabet 〉 hîc celebrari, cum Chrysostomo non ambigimus, Nec igitur à Walone rationem reddi posse, cur non mensa illa, in quâ panis, vinúmque, & Eleemosynae, (Sancto Paulo 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicta) & in quâ sacerrimae, & non iterandae Corporis Christi oblationis, aut sacrifici 〈 in non-Latin alphabet 〉 (ipsa Divino Scriptori 〈 in non-Latin alphabet 〉 nuncupata) vere & realiter Deo offeruntur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ab Ignatio, aut alio quovis Apostolico viro satis commode dici posset.

§. 12. Verùm & illud ulterius addi potest, Tropice tantùm, non proprie, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ab harum Epistolarum scriptore ubique usurpari, nec quicquam illi, quod non item Scriptori ad Hebraeos, hâc in re imputari posse. 〈 in non-Latin alphabet 〉 Altare habemus, inquit ill, Heb. 13.10. Quid illud sit, versuum brevi paraphrasi, clarius reddetur.

§. 13.10. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Siquis Mosaicae legis pertinacem observationem (quam Gnostici, ut Judaeis gratum faciant, & ut purioribus Christianis invidiam creent, profitentur) sibi nihil nocituram credat, siquis Christum sibi prodesse posse putet, cùm interim ipse circumcidatur, aut alios circumcidendos curet, (secus quam Paulus edixerat, Gal. 5.2.) is se toto coelo errare sciat; Christus enim unicum illud Altare nostrum, ad quod, & in quo Oblationes omnes nostrae Deo offerendae sunt, & cujus nos omnes Christiani 〈 in non-Latin alphabet 〉 sumus, ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 participamus, ut de Altari sacrificantes, 1 Cor. 10.18.) i. e. plurima, & pretiosa beneficia ab eo fluentia haurimus, ista sine dubio beneficia, iis qui Mosaicae legi confidunt, & adhaerent, communicaturus non est. Ideóque jus illi, aut potestatem de isto nostro Altari participandi non habent.

§. 14.11. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Hujus rei veritatem, ex notissimo inter Judaens ipsos ritu, dignoscere potestis, In sacrificio nempe exprationis, de quo Sacerdos nunquam gustare debuit; Sanguinem quidem ill in Sanctuarium secum duxit, Corpus vero integrum extra castra exurendum erat. Hoc vero sacrificii genere liquido praesignificatus Messias, aut Christus ; Quod ab iis Judaeis agnoscitur, & ex ipsius, extra castra seu portam civitatis, crucifixione patet. Exhinc Judaeorum principales viri, ipsi demum Sacerdotes (qui de sacrificio isto gustare non permittebantur) colligere facile potuerunt; ad eos qui Mosaicos ritus observant, qui Judaico tabernaculo pertinaciter adhaerent, omnemque cultum suum exhibent, v. 10. beneficia Christi nostri non pertinere.

§. 15. Ex istis patet, quid sit 〈 in non-Latin alphabet 〉 , edere de Altari, in hoc Apostoli loco, nimirum de beneficiis Christi participare, quatenus ill jam Pontifex noster populum sanguine suo sanctificans, v. 12. & (ut Judaeorum Pontifex sanguinem Taurorum, & hircorum secum in sanctuarium ferebat, v. 11.) statim in coelum profectus, preces ibi pro nobis, pro quibus sanguinem fudit, Deo patri continuo effusurus est.

§. 16. His positis, singula Ignatii loca, in quibus 〈 in non-Latin alphabet 〉 mentio est, breviter perpendantur. In Ep. ad Eph s. 〈 in non-Latin alphabet 〉 ; Palam est ex praecedentibus, & ex integro contextu, de unitarum Ecclesiae precum beneficio, quod ad singulos in unitate Ecclesiae existentes ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) perventurum est, sermonem institui. Hanc, inquit, unitatem in eo consistere, ut omnes Episcopo iis praeposito morem gerant, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , cum sententiâ Episcopy concurrant, simúlque singuli inter se concordes vivant, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ; quod si saciant, exhinc fore 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ut Dei semper participes fiant, i. e. at eos Deus tanquam 〈 in non-Latin alphabet 〉 membra filii sui existentes, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , in omnibus precibus exa diat. Uniendos igitur eos, & quasi immiscendos Episcopo monet, ut Christo Ecclesia, & Patri Christus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ut omnia in unitate concordiam foveant. His sic praelibatis, superstruitur comma istud [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] nequis seducatur (seductores nempe Gnosticos in Ecclesiâ Ephesinâ, ut unitatem fidei, sic & coetuum frequentiam turbasse, ex Pauli, & ipsius Christi in Apocalypsi ad eos Epis olis praediximus) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Siquis non sit intra Altare, i. e. siquis cum Episcopo unitatem non alat, privatur pane Dei, si enim unius aut alterius oratio tantum virtutem habet, quanto magis ista Episcopy & totius Ecclesiae? Hîc igitur [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] significat unitatis illius potissimam partem, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Episcopo, & consessui Ecclesiastico morigeros esse, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sic illi ut capiti concorporari, ut precum Ecclesiasticarum particeps siat; cui hîc opponitur 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ab isto singulorum Christianorum officio, quod in eo ponitur, ut omnes unus panis, unum co pus fiamus, desicere.

§. 17. 〈 in non-Latin alphabet 〉 nempe, ut ex Nazianzeni scholiaste notavimus, est 〈 in non-Latin alphabet 〉 , in quo sacra mensa proponitur (non ipsa mensa, nec enim congruum esset 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sed) sacrarium, altarium, seu, ut Philoxenus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ; Cùm enim in Judaeorum Templo duplex altare esset, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & holocausti, in sanctuario illud, hoc in atrio subdiali positum, vox 〈 in non-Latin alphabet 〉 non tantùm de holocaustis, seu 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sed & de thymiamate usurpata, Luc. 1.11. Apoc. 8.3. & alibi non semel, frequenter etiam locis integris, in quibus utrumvis altare ponitur, accommodatur. Sic 〈 in non-Latin alphabet 〉 , atri m Judaeorum denotat, in q o altare holocausti ponebatur, Apoc. 14.18. ut enim v. 17. 〈 in non-Latin alphabet 〉 ex sanctuario exi rat unus Angelus, sic 〈 in non-Latin alphabet 〉 alius, (sic & 16.7. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , tanquam e loco procedit Angelus ) quod de ip o altari dici nequit. Et c. 11.1. ut à sanctuario disterminatur 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ideóque ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 non pertinet, sic & in hoc 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicuntur, ideóque ad atrium integrum referri debet, non ad ipsum altare, sic ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , exteriori templi atrio, i. e. atrio Gentilium contra-distinguatur. Alibi vero exempla non desunt, quibus sanctuarium etiam integrum, in quo altare 〈 in non-Latin alphabet 〉 erat, ita vocatur, si jam istis vacaremus. Adeóque in hoc sensu vox ista ad Christianorum etiam sanctuarium devenit. Ut igitur inter Judaeos sanctuarium solis sacerdotibus accessum praebuit, sic in Sanctuario seu 〈 in non-Latin alphabet 〉 Christiano, Episcopus, & Presbyteri, Diaconis astantibus, cathedras suas habebant, officia Ecclesiastica peragebant, adeoque qui cum illis unitatem colebant, recte 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicebantur.

§. 18. Sic in Ep. ad Trallenses, [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] ei, qui sine Episcopo, & Presbyterio, & Diaconis, quicquam facit, diserte opponitur. Quod quàm congruum sit isti 〈 in non-Latin alphabet 〉 notioni ad Heb. satis ex se patet. Ibi [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] est Christi, & beneficiorum mortis ejus participem esse; hîc [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] est in unitate Episcopy (Christi in terris vicem gerentis) consistere, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ut alibi effertur, & ita precum Ecclesiasticarum beneficio frui. Sequitur enim, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c.

§. 19. Sic & in Ep. ad Magnesios, 〈 in non-Latin alphabet 〉 (ex quâ verborum Sancti Martyris lection (ut obiter illud moneam) omnis Blondellianae contra hanc Epistolam objectionis vis statim concidit, cùm omnes ad Episcopum, &c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 potuerint, licet nulla adhuc inter Christianos Templorum aedificia reperirentur. Nec enim [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] legendum esse suadent, quae proxime sequuntur 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. plane in eundem sersum. Immediate enim praecesserat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Nihil sine. Episcopo & Presbyteris facite, noque conemini, ut quippiam vobis privatim rationabile appareat, scilicet quod non Praefectis Ecclesiae videatur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Omnia ad unitatem conservandam, cujus origo & sons à sanctuario, i. e. ab Episcopis & Presbyteris petenda est.

§. 20. Eodem modo in Ep. ad Philadelphenses, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Ubi si ex 〈 in non-Latin alphabet 〉 praecedente mentione ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) ad mensam Domini proprie pertinere videatur, Respondeo, respici posse, non tamen ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 sit ipsa mensa, sed locus, in quo mensa proponebatur, & ill quidem, ut in quo Episcopy & Presbyteri considebant, & eo potissimùm respectu hîc poni. Alibi vero in Laurentiano codice, si been memini, 〈 in non-Latin alphabet 〉 mentio non occurrit. In his tribus nihil novum, aut à quo Ignatii aevum abhorruisse censendum est.

§. 21. De Laicorum & Clericorum distinctione, satis erit monuisse, eâ nihil aliud innui, quàm alios in Ecclesiam per baptismum assumptos esse, alios insuper per 〈 in non-Latin alphabet 〉 aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 allectos, hos ut Ecclesiam procurarent, pascendo, consulendo, ministrando, illos ut ad gregis modum, Pastoribus, & qui eorum jussu saluti ipsorum insudabant, se morigeros praeberent.

§. 22. De vocibus nihil nos moramur, praesertim cum in Vossiane septem laudatissimarum Epistolarum codice▪ ipsae voces non reperiantur; Quod vero ad rem attinet, ea sacris Instrumenti Novi Scriptoribus satis nota est, Imo & voces plane 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & ad illud ipsum, quod Ignatius adstruit, indicandum destinatae, ubique obviae sunt. Ibi enim ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. ita & 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 mentionem non semel factam videmus. Imo & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Clementem Romanum, Ignatio nostro antiquiorem, disertis verbis meminisse [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] D. Blondellus nobiscum observandum censuit, adversus eos (Walonem scilicet, & ipsius compares) qui Clericorum & Laicorum vocabula sero in Ecclesiae usum recepta putant, Apol. p. 12.

§. 23. Restat unicum Judaeorum odium, quos, inquit Walo, non adeo tunc aversabatur Ecclesia Christiana. Verùm nec id recte harum Epistolarum Authori objici potest, nec, si posset, eum Ignatium non fuisse conclusurum est. Locus ad quem respexisse videtur, in prioribus tantùm Epistolae ad Philadelph. editionibus reperitur. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Eos qui Deum odio habent, oportet & vos odio excipere. At nec ea in Laurentiano codice inveniuntur, Nec quidem quicquam continent, quod Apostolicum virum non deceat, cùm statim definiatur, quid sit 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Sic ab eorum consortio separari, ut illos ad mentem bonam, ad resipiscentiam revocare possimus.

§. 24. Imo, quod tertio addi potest, nec illud ipsum ad Judaeos pertinet, sed ad illius plane aevi baereticos Gnosticos, quos, magnâ ubique cum ration, Ignatius noster fugiendos monet, Istos quidem Pseudo-Judaeos, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Ep. ad Magnes. 〈 in non-Latin alphabet 〉 sectatoribus suis 〈 in non-Latin alphabet 〉 , interpretantes, docentes, Ep. ad Philadelpb. (pari modo ac ad Gal. 5. cogebant alios circumcidi ) ipsos vero incircumcisos, ut ex sequentibus patet, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , His, isto Ignatii saeculo, nihil cum Orthodoxis Christianis commune fuisse, prolixê jamdudum monstratum est, & contra hos crucis Christi carnisque inimicos, ubique armari suos cupit, licet odia irásque non exerceat.

CAP. VII.

Ignatii omnia inter Apocrypha. 〈 in non-Latin alphabet 〉 Syncello praefixa. 〈 in non-Latin alphabet 〉 non statim 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Apocrypha opposita Sacrae Scripturae seu Canonicis libris. Clementis Epistola ad Corinthios, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Sic. & Ignatii Epistolae. Hermae Pastor Salmasio & Blondello laudatus. Ignatius solus repudiatus. Epistola ad Antiochenos Ignatio à Salmasio tributa, ut & ad Heronem. Qui 〈 in non-Latin alphabet 〉 pro tempore jubentur, non tamen ordinare permissi. Antiochia Metropolis. Episcopus Syriae Ignatius. Stephanus Jacobi Diaconus.

§. 1. POst quinque istas singulares, cum totidem in Epistolis hisce ritibus, peractas velitationes, unum quidem insigne testimonium, ut jaculum lethale, contra universarum Epistolarum authoritatem, auctarii loco se adjecisse putavit Walo 〈 in non-Latin alphabet 〉 inquit, vetus praefixa est operi Georgii Syncelli & Theophanis, in antiquissimo exemplari, quo recensentur Scripturae 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , item spuriae & 〈 in non-Latin alphabet 〉 . (Hîc venia à Walone roganda est, ut quae sine dubio confudit Typographus, emendasse, & distinxisse liceat, punctis leviter mutatis) Inter 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Ignatii omnia reponit, cum Pastore Hermae, Periodis Petri, Pauli, & Johannes, cum Evangeliis secundum Thomam, & Clementis operibus.

§. 2. Quid hîc praestiterit Walo, paucis videndum erit; Penes aequos lectores judicium esto; Nec de authoritate 〈 in non-Latin alphabet 〉 hujus, mihi cum Doctissimo viro lis erit, licet illud non injuriâ dici possit 〈 in non-Latin alphabet 〉 (incertum plane ex quibus ea tenebris, ex quâ, sub Antiquissimi exemplaris nomine, officinâ 〈 in non-Latin alphabet 〉 nobis obtrudatur) sine omni dubio non sic 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 esse, ut de Ignatio nostro toti jamdudum Orbi noto, decretoriam sententiam ferre digna sit; At istis opus non erit.

§. 3. In binos certe Apocryphorum Indiculos se incidisse affirmat Reverendissimus Archiepiscopus Armachanus, ineditum utrumque, & subjectum Interrogationibus & Responsionibus illis, quae Anastasii Nicaeni nomine à Gentiano Herveto sunt publicatae, Ad calcem Chronographiae Nicephori Patriarchy Constantinopolitani, & Georgii Monachi, editum alterum. Ab hoc, si 〈 in non-Latin alphabet 〉 à Walone laudata, non procul absit (ut ex Georgii istius titulo, qui Tharasii Patriarchy Syncellus fuerat, recte colligitur) liquido nobis constat, quid respondendum sit. Nihil scilicet ab authoritate Epistolis hisce à nobis tributâ, ex eo detractum, aut minutum esse, quod sic in Apocryphorum numero repositae inveniantur.

§. 4. Nec enim ita vocis istius [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] significatio arripienda est, ut statim spurium, aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sequioris aevi figmentum censendum sit, quicquid ubivis inter Apocrypha repositum inveniatur. Apocryphum certe non 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , genuino, & probato, vereque ub author, cujus nomen praefert, scripto opponitur, sed Divinae Scripturae Canoni, Libris, ut dicimus, Canonicis, aut Veteris, aut Novi Instrumenti.

§. 5. Verum esse quod dicimus, & ad rem nostram accommodatissimum, satis monstrabunt paucula ea, quae quibusdam viris Optimis fraudi fuisse videntur, testimonia. Illud inprimis Bessarionis de Scriptis Clementis. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Ibi Apocrypha apponi videas 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Divinae Scripturae partibus, nec recte Latinus Interpres legit [ eis tanquam veris assentiamus ] Multum sane discriminis inter 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & vera ; Nec enim quicquid verum, statim in Canone Scripturae reponendum est; Reddendum sine dubio [ Recipiamus ea in praesenti, tanquam Divinae Scripturae partes forent. ] Sic ill Quaestionibus Anastasii Nicaeni subjectus, dicitur Canonicorum & Apocryphorum Indiculus, & unà Ignatii & Clementis Romani scripta, in Apocryphorum censu reponuntur.

§. 6. Jam vero cuivis notum est, Clementis Epistolam ad Corinthios, à nemine unquam Antiquorum, illi Apostolico Scriptori abjudicatam esse, imo post Novi Testamenti libros, in Codice venerandae Antiquitatis, quem Cyrillus Patriarcha Alexandrinus ad Regem Magnae Britanniae misit, in calce repositam fuisse, non utique ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , in Canonem Scripturae receptam, sed ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , qualem à pietatis studiosis (&, ut ait Athanasius, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) 〈 in non-Latin alphabet 〉 legi fas erat. Quo minùs miraberis, etiam in Secundo, &, quem Cl. Salmasius laudavit, Indiculo, aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inter 〈 in non-Latin alphabet 〉 cum Clemente, Ignatium nostrum poni, praesertim si memineris, quid de Epistolarum ejus Sylloge Polycarpus pronunciaverit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit in Ep. ad Philipp. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Ex Epistolis ejus plurimum utilitatis capere potestis, Fidem enim, & tolerantiam, & omnem aedificationem ad Dominum nostrum pertinentem, continent. Ex quibus divini Scriptoris verbis, ipsa quasi definitio Apocryphorum exurgit, non quae spuria semper, & adulterina fuerint, sed quae cum in Canonem Scripturae recepta non sint, utilitatis tamen plurimum in se habere censenda sunt. Et ita nondum conclamatae Epistolae Ignatii, nondum Sanctissimo Martyri abjudicatae, imo potius insignem in Ecclesiâ honoris gradum adeptae censebuntur, quae in ipso Novi Testamenti Apocryphorum censu repositae reperiuntur.

§. 7. Unicum addo ex hac ipsâ 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Pastorem Hermae in eâdem Classe cum Ignatio positum esse, quem tamen ante duas paginas ab ipso satis honorifice laudatum videas, & ita, ut pro spurio aut supposititio censeri neutiquam credas. Harum, inquit, contentionum meminit Hermas Pauli discipulus in Pastore suo, similitudine 8. Quod & à D. Blondello eatenus factum videmus, ut lic t eum impurum dogmatis •• n Novatianorum, Pelagianorum fontem, Montanisticarum superstitionum gurgitem nuncupaverit, tamen ut antiquissimum Scriptorem Polycarpo immediate succenturiatum, de Ecclesiarum sui temporis statu loquentem audire statuerit, Adeo illud verissimum est, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , pessimo cuique, si nobis adblandiatur, inter Heroas statim locata cathedram figendam esse; vapulante interim Ignatio, & ab omni bonorum virorum consortio prorsus exulante, quamprimum Episcopalis dignitatis sautorem aut advocatum se praebuerit.

§. 8. Quae hâc in re addenda insuper putavit Walo, ea omnia à quibusdam, ad honorem & authoritatem Episcopo adstruendam, ab Ignatio dictis petita sunt, Quae toties repetita, & ea verborum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , putida, inquit, sunt, inepta, sed & falsa, & pene impia. At utinam Doctissimo viro bilis mitiùs ac leniùs efferbuisset; Quae Ignatius de Episcopis pronunciat, nos suo loco exhibebimus, nec ea hîc, tempore adeo non suo examinanda, Lectori proponemus.

§. 9. Illud hîc tantummodo omittendum non erit, haec certe verba (conscio aut inscio, non pronuntiaverim) p. 257. Waloni excidisse, [ In Epistolâ ad Antiochenos solius Presbyterii meminit, quia ipse eorum Episcopus absens erat. ] An igitur revera hujus Epistolae Author, Antiochenorum Episcopus Ignatius censendus est? Certe sic affirmat Walo, & ex eo se aliquid lucraturum existimat, Notandum, inquit, est, absent Episcopo, Presbyteris hîc licentiam dari gregis pascendi, & omnia quae Episcopus agebat, agendi, i. e. consignandi, ordinandi, & alia exequendi quae soli Episcopo competebant, ubi unus in plures excepit Principatum.

§. 10. Scilicet, si Presbyteris licentiam hanc largiturus sit, Ignatius erit Ignatius. At secundo nihil hîc dictum fuerat de ordinando, consignando, & alia quaelibet agendo. Illud tantùm, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Mirum unde haec omnia 〈 in non-Latin alphabet 〉 & interserta illi accesserint, aut quâ demum necessitate, qui per dies paucos 〈 in non-Latin alphabet 〉 jubentur, se ad ordinationem proripiant. Imo tertio, quidni & illud adverti hîc posset, Episcopum Ignatio successurum, principatum in hos ipsos Presbyteros exerciturum fuisse, sic enim sonant [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ]) & eandem igitur Ignatio, aliísque tunc temporis Episcopy super Presbyteros 〈 in non-Latin alphabet 〉 competiisse. At ista obiter.

§. 11. Eâdem utili & profuturâ 〈 in non-Latin alphabet 〉 factum est, ut Epistola ad Heronem, ex quâ aliquid Presbyterorum dignitati accrescere▪ posse videbatur, adeo Waloni placuerit, ut Ignatium etiam ejus Authorem agnoverit; Sic enim de Ignatio diserte pronunciat, Cùm ergo absens esset, & nullus Episcopus eis praeesset, 〈 in non-Latin alphabet 〉 eos appellate, ut suprà in Epistolâ ad ipsam Antiochenam Ecclesiam eos pastores vocavit, &c.

§. 12. Certe si bis spondenti Waloni sides neganda non sit, non obstantibus ipsius, & D. Blondelli rationum momentis, Ignatius Epistolas scripsit, ad Heronem saltem, & Antiochenos, Quibus tamen in Polycarpiana Sylloge locus non est.

§. 13. At ne magis illi haec ad Heronem, quàm ad Antiochenos altera profuisse censeatur, sciat Walo praeceptum illud Heroni datum, [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] Nihil ad regimen, ut ait, solis Presbyteris constans, adstruendum pertinere. Nec id quidem, ut sibi pollicetur, ex sequentibus perspicuum est ; Sequentia sunt, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , i. e. Episcopy, 〈 in non-Latin alphabet 〉 .

§. 14. Primo sciendum est, Antiochiam Metropolim fuisse, alias sub se civitates habentem, quibus singulis suus Episcopus praesidebat; Patet hoc ex Ignatii Epistolâ ad Romanam Ecclesiam, in quâ seipsum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , totius Syriae, cujus nempe Metropolis Antiochia, Episcopum appellate. Illi autem omnes reliquarum in Syriâ civitatum Episcopy, quidni hîc 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicerentur? etiam cùm Ignatium ipsum abfuisse concedatur? Nec quicquam sane (quod Waloni videtur) ex Jacobi exemplo objici potest, Quem si hîc nominari ut proprium Hieroso ymorum Episcopum non negaverit, (quod liberaliter se adversario concessurum spondet) nunquam exinde conclusurus est, Ignatium praedictos omnes 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 exaequasse, sed e contra, in priori periodi parte, Episcopus plurimum civitatum plures (quibus etiam singulis Presbyteri adjungebantur) per vocem 〈 in non-Latin alphabet 〉 , vel 〈 in non-Latin alphabet 〉 ind gitasse, ut in posteriore, per Jacobum, & Presbyteros Ecclesiae Hierosolymitanae, Episcopum cum Presbyteris suis, Reliquis Judaeae Episcopis, diserte significavit. Sed in istis diutùs forsan, quàm praesentis instituti ratio poscebat, immorati sumus, Waloni aliquantisper 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicendum est.

CAP. VIII.

Magna Salmasii & Blondelli concordia. Primum argumentum Salmasii de Prim. contra has Epistolas. Episcopatus 〈 in non-Latin alphabet 〉 , 2 Tim. 2.22. Genevensis Ignatii editio aliquando praeferenda. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ordinatio, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quae ad Juniorem pertinet. Damas Juvenis Mag esiorum Episcopus. Andr. Riveti 〈 in non-Latin alphabet 〉 .

§. 1. VIdeamus porro quid in hâc materiâ Cl. Salmasius in Apparatu suo ad Lib. De Primatu produxerit, aut quid demum D. Blondellus ; Eadem sane uterque armaturâ munitus; Quâ vero foelicitate, aut animorum conspiratione illud obtigerit, Ego non definio. Uno adversus utrumque Clypeo nos tectos existimabimus.

§. 2. Primo igitur, contra Epistolarum harum authoritatem, quatenus eae à Laurentiano Vossii codice purgatiores edi videbantur, petito ex hoc ipso codice argumento, sic insurgit Cl. Salmasius: Episcopatum nempe ab hoc scriptore in Epistolâ ad Magnesios 〈 in non-Latin alphabet 〉 appellari, hoc est, inquit ill, novum aut neotericum ordinem. Nec enim, inquit, vocem 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ad aetatem respicere posse, 〈 in non-Latin alphabet 〉 vero 〈 in non-Latin alphabet 〉 significare, ut cum Paulo 2 Tim. 2.22. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , novae, aut novarum rerum cupiditates dicantur. Quid hîc respondendum sit, quibus potero, paucissimis indicabitur.

§. 3. Primo igitur, si unico Florentino seu Laurentiano Codici Graeco, eíque per omnia pari, qui ex Angliâ prodiit, Latino, hac in parte praeferatur prior lectio (quâ 〈 in non-Latin alphabet 〉 Vedelius Genevensis, & ante eum Maestraeus, aliíque omnes utebantur) [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] tunc omnis hujus argumenti vis prorsus evanuit. Et certe sic legendum suadet tota Epistolae series. Magnesiorum Episcopus Damas tunc fuit, aetate quidem junior, quem ideo ab iis contemni posse (ut Timotheum Paulus) verebatur. Monet igitur non decere aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut contemnere, aut familiariter (& depositâ reverentiâ) aetate Episcopy abuti. Sic & ipse Cl. Salmasius agnoscit, moneri hîc Magnesios ut Episcopum recipiant, & quamvis aetate juniori, honorem illi exhibeant. His certe Genevensis editio multa ex S. Scriptures opportune subnectit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Non semper utique longaevos sapientes esse, aut senes prudentiam scire.

§. 4. Verùm secundo, si cum codice Florentino omnino legendum esse concedatur, [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] nihil tamen ex eo adversus Ignatium, aut Episcopalis ordinis assertores, conclusum erit. Nam primo, si Ignatii aevo, novus, aut novitius ordo dicendus sit Episcopatus, id sane proxime aberit ab Apostolico. Conscriptam enim fuisse hanc Epistolam secundo post Apostolos saeculo, ulteriori illud Cl. Salmasii probatione indigebit, exhinc neutiquam concludendum.

§. 5. At secundo, per 〈 in non-Latin alphabet 〉 , novum aut novitium ordinem significari, nullâ mihi ration probable videtur. Nec vero aut nos, 〈 in non-Latin alphabet 〉 aetatem, aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , cum Cl. Salmasio, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , reddendum esse arbitrabimur.

§. 6. Altera nobis hujus 〈 in non-Latin alphabet 〉 ratio reddenda est, ex quâ, iis quae praecesserant, satis commodus & idoneus sensus exurget. Nempe ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 ordinationem significet, & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quae ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 pertinebat, aut quae 〈 in non-Latin alphabet 〉 concedebatur. Ea erit Damae aetate junioris ordinatio, aut Episcopalis dignitatis in eum adolescentem (ut Timotheum alterum) collatio, ex quâ ne ejus contemnendi ansam populus fidelium arriperet, solicit hîc ab Ignatio cautum erat.

§. 7. Denique cur 2 Tim. 2.22. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , novae, aut novarum rerum cupiditates à Cl. Salmasio dicantur, si non istis suppetiis instabilis causa indigeret, fateor lubens me nec scire, nec divinare posse. Cur non juveniles cupiditates (aut quae in juvenes cadere solent) 〈 in non-Latin alphabet 〉 Timotheo fugiendae censerentur? Cur tantùm novae (quasi veteres, & quae adeo frequents inter juvenes erant, pro innoxiis censendae sint) Aut cur demum novarum rerum cupiditates? quae nec adeo in Episcopo Timotheo ab ipso Paulo in doctrinâ fidei probe instituto, metuendae erant, nec uspiam sub 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sed sub 〈 in non-Latin alphabet 〉 titulo frequenter, apud authors describuntur.

§. 8. Mirum est quo se trahi patiantur Docti viri, ut dogmati, aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 inservient ; Mirum, quid post Cl. Salmasium, D. Blondello acciderit, quod hic Episcopatum 〈 in non-Latin alphabet 〉 nuncupatum esse, sic sibi prolixe gratuletur, cùm illud tantummodo hîc dicatur, Damam paulo juniorem Episcopum ordinatum esse. Sed ante omnia mirum, & prodigii instar censendum est, quod Doctissimus Senex Andreas Rivet, Episcopatum novellum ordinem nuncupans, statim addideret, sive 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ut loquitur Ignatius, 〈 in non-Latin alphabet 〉 : Ignatio scilicet dictum illud imputans, Qui si sic locutus fuerit, non solùm illustrissimus Salmasius frustra erit, qui cum D. Blondello eo indicio Pseudo-Ignatium deprehendisse se putat, sed & Episcopalem ordinem sub tempore Ignatii in Ecclesiâ fuisse manifestum erit. Quo quidem aevo si novellus fuerit, nobis certe Apostolicus, i. e. satis antiquus existimabitur.

§. 9. Quod & ab A. Riveto paginâ proximâ affirmatum videmus, cùm consuetudinem illam, ex qua Presbyteri Episcopo adjungebantur, in imponendis Presbytero manibus (quae sine dubio Episcopalem apicem non abjudicat, sed supponit) ex veteris aevi reliquiis mansisse dicat, statímque quid sit illud vetus aevum, sic explicat, [juxta illud Apostoli, per impositionem manuum Presbyterii. ] Ubi tamen multo rectiùs fecisset, si Apostoli [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] reddendum [ cum ] & non (contra omnium exemplarium fidem) in [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 , per ] mutandum censuisset. Sed istud extra orbitam, Quid vero de istis Apostoli verbis censendum sit, postea dicendi locus erit.

CAP. IX.

Secundum argumentum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Valentinus Haeresium antiquarum compilator. Contentio inter Blondellum & Archiepiscopum Armachanum de Irenaei loco. Blondelli ad A. Armachanum Literae. Argumentum à 〈 in non-Latin alphabet 〉 combinatione, Valentini proprio charactere, ductum. Responsiones quatuor▪ 〈 in non-Latin alphabet 〉 nomen Gnostici à Comicis sumpsere, Valentinus à Gnosticis. 〈 in non-Latin alphabet 〉 combinatio ab Irenaeo Gnosticis diserte imputata.

§. 1. TRanseo ad secundum Argumentum ex eâdem Epistolâ, & eodem Laurentiano codice ductum; quod nempe Christi 〈 in non-Latin alphabet 〉 mentione factâ, adjiciat 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Ex quâ 〈 in non-Latin alphabet 〉 mentione concludi putat, Epistolam hanc, post Valentini haeretici, cujus illud idioma fuisse dicitur, tempora scriptam esse. Sic & D. Blondel. Neotericum, inquit, se, Ignatióque longe recentiorem indicio, suo, sine ullâ evadendi spe proditus sorex manifestum facit, dum Valentinianorum post Ignatii Martyrium primum exortorum monstrum bis ex professo ferit. Quibus vero verbis id facit? Primo, quod Magnefios suos, post veram de Christo 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sic muniendos duxerit. [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 .] Secundo, quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 mentionem fecerit.

§. 2. His omnibus facilis Responsio. Primo, in aliis omnibus exemplaribus haec verba non reperiri. In priori quidem loco, alia, sed ea leviter immutata. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. quae fere à Paulo ipso desumpta, 1 Tim. 1.4. & 4.7. Tit. 1.14. In posteriori vero haec tantùm, [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 .]

§. 3. Verùm nec istis opus est, nec enim aliquid in se novi habet (aut quod authorem, ut ait, Neotericum arguat) aut phrasis ista [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ,] aut ipsius 〈 in non-Latin alphabet 〉 mentio.

§. 4. Nec certe opus fuit, ut universam hîc 〈 in non-Latin alphabet 〉 & aeonum doctrinam paginâ unâ & altera venditaret, aut Ignatiani Martyrii diem, & Haeresiarchae Valentini ortum, adeo punctìm & accurate comparandos duceret, cùm ab ipso Ignatiani istius codicis editore, Isaaco Vossio, luculenta objectioni huic responsio parata fuerit; Nullâ quippe necessitate adigi nos, ut istam 〈 in non-Latin alphabet 〉 mentionem, ex Valentinianá heresy depromptam credamus. Neminem quippe antiquorum repertum esse, qui Valentinum notae Sectae conditorem affirmaret, sed e contrà, Theodoretum, post antiquas heresies, & quae Valentinum praecessêre, enumeratas, statim addere, 〈 in non-Latin alphabet 〉 .

§. 5. Sic & ex Tertulliano illud laudatum. Cujusdam veteris opinionis semina nactus, &c. At praecipu illud Irenaei, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Valentinum scilicet, ex Gnosticorum heresy, doctrines veteres ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 concinnásse, aliud nihil praestitisse. Addit etiam, subductis temporum rationibus, Optimus Vossius, fieri potuisse, ut Valentinus ipse, vivo etiamnum Ignatio, multos clam, si non palam, seduxerit.

§. 6. Putárim hoc Antidoto abunde Epistolarum harum saluti cautum fuisse, quo minùs unicâ ista 〈 in non-Latin alphabet 〉 mentione, tanquam venenato hausto poculo perculsae, statim omnes efferrentur. At hanc Isaaci Vossii annotationem non viderat Cl. Salmasius, forte nec D. Blondellus, cùm hac scriberet, cùm contra tam apertam lucem, nihil sit quod obtendi possit. Dispellendam igitur iis hanc caliginem putavit Reverendissimus Hiberniae Primas, Epistolâ Appendici Ignatianae praefixâ, Anno post publicatam D. Blondelli Apologiam, Locúmque Irenaei, & Epiphanii, integrum exscripsit, aliáque nonnulla ex Clemente Alex. addenda censuit; At nec sic voluit D. Blondellus cum Epistolarum harum author in amicitiam redire, reciprocandam igitur hanc serram ratus, literis ad Reverendissimum Archiepiscopum non ita pridem datis, quibus hanc denuo suam fulcire sententiam conabatur.

§. 7. Eas hîc describere placuit, ut & illis breviter occurratur & satisfiat. D. Blondelli verba sic se habent.

Irenaei nostri, quo praecipue niteris, locus, quod nunquam negavi, docet Valentinum aliorum exemplo 〈 in non-Latin alphabet 〉 suas effinxisse, Alios ipso priores Profundi, & Silentii combinationes induxisse, non modo tecum non affirmat, sed mecum, (siquid capio) ex professo negat, c m proprium Valentini characterem combinationem illam protulisse refert. Si enim ex proprio Valentini charactere fuit, ex charactere priorum (quod volebas) nec fuit, nec esse potuit, nisi sort proprium commune, i. e. non proprium factum 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicamus. His positis, argumentum meum adversus Epistolam ad Magnesianos immotum manet. Quisquis adversus proprium Valentini Ignatio posterioris characterem disputat, Valentino vel coaetaneus fuit, vel eo posterior, adeóque Ignatio recentior, non Ignatius ipse. Atqui author Epistolae ad Magnesianos adversus proprium Valentini Ignatio posterioris characterem disputat. Ergo-Major est evidens, Minor est Irenaei, ergo & conclusio. 2 do . Acta Ignatii vetustiora, ejus Epistolarum non meminerunt, id autem rursus conjecturae meae favet. 3 tio . Acta illa, milites, quorum Custodiae addictus Ignatius, permisisse aitnt, ut à piis Syris, Itineris comitibus foveretur, & ab Ecclesiis in itinere positis inviseretur, sustentaretur, &c. ergo Leopardorum, qui nunquam mitescunt, & beneficiis exasperantur (quod Epistolarum Scriptor, quisquis ill fuit, volebat) similes non fuerunt. 4 to . Quàm parum Ignatio conveniat, Epistola ad Romanos, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. quódque Romanos adjurare singitur, ne pro salute suâ temporali preces fundant, Ecclesiae Smyrnensis de Quinto judicium docet; Si enim ex Smyrnensium sententiâ, Martyrs dici non debent qui se offerunt, quanto minus debuit, qui de sibimet admovendis necis instrumentis cogitasse dicitur, nec fratrum preces pro incolumitate suâ ferre potuit? H c me sententiam mutare cùm vetent, haerere me etiamnum pro singulari tuâ charitate ferre non dedignaberis.

§. 7. His jam breviter respondendum erit, 1. Argumentationem D. Blondelli in hanc argutiolam 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Valentinum aliorum exemplo 〈 in non-Latin alphabet 〉 suas effinxisse, Istam vero 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 combinationem, Valentinum primum induxisse, & hanc igitur ab Irenaeo proprium ejus characterem dictum esse, ideóque authorem Epistolae ad Magnesios adversus hanc combinationem disputantem, Valentino posteriorem esse, & exinde Pseudo-Ignatium.

§. 8. Mirum est quot vitiis hic D. Blondelli processus laboret, seu Irenaeum, seu Ignatium, respicias, 1 mo . Irenaeus non affirmat Valentinum combinationem illam primùm induxisse, nec combinationem illam fuisse proprium Valentini characterem. Id tantùm dicit, quod modo Greece dice tem audivimus, Valentinus primus ab heresy Gnosticâ antiquas doctrinas, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ad suum Characterem accommodans, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , (non ut vulgatus codex, 〈 in non-Latin alphabet 〉 aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) deliria sic protulit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. definiens binarium quendam esse innominabi em, cujus unam partem 〈 in non-Latin alphabet 〉 inenarrabile, aliam 〈 in non-Latin alphabet 〉 , silentium vocari.

§. 9. Hîc quid sit Character, satis clarum est, peculiare nempe aliquod dicendi genus, sic ut apud Grammaticos 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & Character Scriptoris, pro stylo dici solet, apud Irenaeum vero 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 alibi non semel. Nec jam quicquam Irenaei verbis luculentius, scilicet, Valentinus antiquas doctrinas, ad suum dicendi, aut philosophandi genus, concinnavit, accommodavit.

§. 10. Huc illud Epiphanii spectat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Fabulosam Gentium poesin in animo suo concipiens, & eorum sententiam, seu intellectum, mutuatus ab aliis haereticis, qui ante ipsum, & cum ipso vixêrunt, Theologiam Hesiodeam, mutatis tantùm nominibus, ut mundum deciperet, inducere voluit. Scilicet à Gnosticis qui & ipso priores erant, & adhuc in Ecclesiâ, Valentini tempore, late disseminabantur, Valentinum doctrinas ipsis Gnosticis antiquiores, pöeticam nempe Theologiam leviter immutatam, aliis tantùm verbis contextam, protulisse, nec quicquam aliud hîc affirmatum invenies.

§. 11. Secundo, Combinatio illa ab Irenaeo memorata, non erat 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sed 〈 in non-Latin alphabet 〉 .

§. 12. Tertio, Author Epistolae ad Magnesios nullam utriusvis 〈 in non-Latin alphabet 〉 mentionem facit, aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sed tantùm 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Hinc sane illud concludendum, at aliud nihil, Haereticis illius aevi notam fuisse 〈 in non-Latin alphabet 〉 vocem, simúlque sermonis, aut verbi ex silentio procedentis. Et quidni Gnosticorum, ante Ignatii exitum, dogma censeri illud posset. Verissime observavit Isaacus Vossius, à veteri Comico Antiphane in Theogoniâ, Chaos emissum dici e Nocte, & Silentio, sic ut de Chao dein, & Nocte, Cupidinem, & Lunam. Hinc igitur 〈 in non-Latin alphabet 〉 nomen desumpsêre Gnostici ; A Gnosticis, (inter 〈 in non-Latin alphabet 〉 Irenaeo, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Epiphanio, dictas,) mutuatus est Valentinus. Nec igitur ill primus hoc nomen in Theogoniis, aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , usurpavit. Nec quicquam adhuc proprium Valentino, nec quod Epistolam illam Ignatio (quo posterior Valentinus, at prior Antiphanes, coaetanei Gnostici ) abjudicet.

§. 13 Imo, ut illud quarto addam; Si iterum consulatur Irenaeus, patebit ipsam illam 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 combinationem (adeo D. Blondello celebrem, & quam Valentini characterem fuisse, adeo nobis persuadere voluit) antiquioribus Gnosticis cognitam, & inter eorum 〈 in non-Latin alphabet 〉 numerandam fuisse; Sic enim ill, in posteriori parte ejusdem capitis, cùm alias Genealogiarum, & Stemmatum rations recitâsset, haec statim subjicit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Atque has virtutes etiam Bytho & Sige antiquiores esse volunt, quo viz. perfectis perfectiores, & Gnosticis seu scientibus scientiores, seu magis Gnostici esse appareant. Quibus diserte affirmatur, istam 〈 in non-Latin alphabet 〉 (ex quâ ista apud Ignatium 〈 in non-Latin alphabet 〉 mentio, & 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) Gnosticorum (si non inventum, saltem) doctrinam fuisse. Cui qui quicquam ut antiquius addi cupiebant, ipsis Gnosticis eruditiores, aut scientiores, videri velle videbantur.

§. 14. Et de istâ 〈 in non-Latin alphabet 〉 mentione, leviculâ quidem, sed cui, cùm alia deessent, gnaviter adhaetere D. Blondello placuit, ad praeripiendas cavillationes omnes, dictum est, uti spero, jam satis.

CAP. X.

Argumentum ab Actis Ignatianis negativum, ut nihil concludat. Tertium Argumentum à militum comitate ductum. Quartum à voice 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Ignatius ad Martyrium anhelans. Eusebius Blondello adversus. Ignatius se non obtulit, sibi manus non admovit. Cypriani Exemplum.

§. 1. VErùm sunt & alia paucula, à D. Blondello in literis istis adversus Ignatium nostrum emissa jacula, ea paucis retorquenda hîc erunt, ne quippiam animadversione nostrâ indignum censuisse videamur, quod D. Blondello proferre visum est. Acta, inquit, Ignatii vetustiora Epistolarum ejus non meminêrunt.

§. 2. Fateor quidem; At primo, Epistollae ad Romanos non meminêrunt tantummodo Acta illa, sed & integram, eâ, quâ ad nos pervenit, formâ, descripserunt, ex eo nobis conjecturae locum praebentia, Romae quidem ea conscripta esse, & exinde rationem constare, cur non reliquarum aeque Epistolarum ac ad Romanos unicae meminerint. Secundo autem, nulla in illis Actis, universae Sanctissimi Patris vitae, nedum adultae, (& quae in Christiano stadio decurrebatur) aetatis, multo minus scriptorum, aut factorum omnium, historia, sed Tragoediae tantummodo ad exitum festinantis, ipsiusque demum Beatissimi Martyris, ad Romam simul, & Martyrium profectionis, commentarii, seu diaria quaedam continentur. Adeo ut ab Actis illis, (dum ea prioris vitae non meminerint) aeque concludi possit, tunc demum vivere coepisse Ignatium, cùm morti jam proximus esset, ac Epistolas non scripsisse, quarum in Actis illis nulla fiat mentio, aut unicam scripsisse, eam scilicet ad Romanos in Actis memoratam; Monitore non eget vir Doctissimus, quàm nihili facienda sint argumenta ex testimonio negativa, illud tantummodo rite conclusura, Eum plane positivis destitui, quisquis negativis uti voluit.

§. 3. Tertio sic argumentatur D. Blondellus, Acta illa, milites, quorum custodiae addictus Ignatius, permisisse aiunt, ut à piis Syris, itineris comitibus, foveretur, & ab Ecclesiis in itinere positis inviseretur, sustentaretur, &c. Ergo Leopardorum, qui nunquam mitescant, & beneficiis exasperantur, (quod, Epistolarum, quisquis ill fuit, scriptor volebat) similes non fuerunt. Respondeo. Illud sane verissimum est, quod ab iis Actis affirmatur, Polycarpum nempe, & Ecclesiarum in Asiâ omnium fratres, Ignatio, in novissimâ istâ profectione, obviam venisse, nec ubivis contrarium affirmat Ignatius. At & eadem Acta (id D. Blondellus tacere maluit) de eo diserte affirmant, quod à ferocissimis militibus ducebatur, crudelissimis manibus ; Quidni igitur Leopardorum similes pronunciaret, qui praesentem eorum immanitatem, & rabiem expertus est, quos Acta à non nemine, nihil ab illis passo, descripta, ferocissimos & crudelissimos appellant?

§. 4. Restat, ut brevissime vocis [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] in unâ ad Romanos Epistolâ, positae, verborúmque [ Quibus Romanos adju •• t, ne pro salute ejus temporali preces fundant ] virus sic minuam, ut ejus malevolo influxu, aut halitu, tota Epistolarum co pages non inficiatur; Quod me facile facturum confido, si mihi cum viro probo, & à partium studio, & 〈 in non-Latin alphabet 〉 alieno, qualem D. Blondellus ubique se prositetur, res futura sit. Quid enim, si, ut amorem suum (non semper modulo nostro metiendum) erga Christum, dilectissimum servatorem, si, ut animum ad Martyrium jamdiu anhelantem, Romanis, inter quos passurus erat, testatum faceret, haec, vel talia aestuantis affectus monumenta, nobis reliquerit, se feris, Tyrannicae crudelitatis instrumentis, vim facturum interminatus, hâc piâ 〈 in non-Latin alphabet 〉 mentis hyperbole significans, se ad patiendum quidlibet pro Christo, (nec ad fugiendum, sed maturandum potius tam honestum exitum) paratum esse? Nec igitur precibus contranitendum, (cùm jam ei fortassis Deus bonus instinctu quodam praesignificasset imminere, tam strenui athletae 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) sed Deo uni rem integram permittendam esse.

§. 5. Quicquid est, illud compertissimum habemus, haec ipsa verba [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] ex ipsissimâ hâc Epistol ab Eusebio laudata, nec igitur temere sine omni probatione illi abjudicanda esse, multo minus Epistolam ipsam, aut universum Epistolarum Codicem propter ea verba repudiandum. Quae vero de judicio Smyrnensis Ecclesiae super Quinto adjicit [ex eorum sententiâ, Martyrs dici non debere▪ qui sese offerrent, ] nihil absque omni dubio Ignatio nostro obfutura sunt, cùm nullibi affirmetur, Ignatium se obtulisse, nullibi de admovendis sibi necis Instrumentis (quod ait) cogitasse, (apage nefanda ista interpretamenta, & à quibus, licet festinans, abhorret calamus) sed tot militibus stipatum, ad tribunal tandem Caesaris protractum esse. Nec enim qui Rhetorice loquitur, quâdam{que} verborum pompâ exprimit, quanto sibi optabilius sit emori, & esse cum Christo, is sibi statim manus illaturus esse censendus est.

§. 6. Cyprianus martyrio assinis, fugâ sibi consuluisse dicitur, cùm priùs se martyrii candidatum professus esset, cùm enim sibi oblatam occasionem perspiceret, quâ Christo Domino officium aliquod vivus praestare posset, maluit, inquit Pontius Diaconus, praeceptis Christi obedire, quàm vel sic coronari ; Quibus verbis cùm excusandum Cyprianum putaret ill, seu potius rationem reddendam, cur coronam tamdiu quaesitam recusaverit, non est quod ego in hoc languentis, & frigescentis charitatis saeculo, Ignatii dicto unico [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] clypeum meum obtendam, aut Apologiâ indigere verear Sanctissimum Martyrem, quod Christum nimis dilexerit, mortemque pro illo, fortiori & constantiori animo subiverit.

§. 7. Videt, uti spero, D. Blondellus, quàm non omnibus persuasura sint ejus argumenta, quantáque nobis spes supersit, non illi diu arrisuram sententiam istam, ex quâ, rationibus tam infirmis subnixâ, maluit, contra universae antiquitatis suffragium, Ignatio Epistolarum codicem integrum abjudicare, quàm permittere, ut Episcoporum Ordo, qui tamdiu in Ecclesiâ Christi floruerit, jam cùm ipse eum ulteriùs ferre noluerit, tam firmo tibicine, aut fulcro stabiliatur.

CAP. XI.

Aliae Blondelli objectiones contra Ignatii codicem. Prima ab incommode dictis. Vocum 〈 in non-Latin alphabet 〉 frequentior usus. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Ignatius contra 〈 in non-Latin alphabet 〉 scripsit. 〈 in non-Latin alphabet 〉 homo integer.

§. 1. VErùm & alia adhuc supersunt, quae praeter ea, quae illi cum Cl. Salmasio communia erant, Apologiae suae Hieronymianae praefigi curavit D. Blondellus. Ad ea itidem festinandum est.

De Dictionis genere dictum est, ut & de vocabulis barbaris, e Latio decerptis, Graecâque donatis civitate.

§. 2. Praeter ea, Nonnulla, inquit, in Epistolis istis incommode dicta videri possent, & quae benigniore interpretamento vix excusentur. Certe si ea non male, sed tantùm incommode dicta s nt, si non sint, sed videantur tantùm, nec videantur quidem, sed videri possent, si dici à D. Blond. non potuerit, ea non posse excusari, sed solummodo, vix posse, sibi vim fecisse putandus erit D. Blondelius, ut haec tam minuta tam dire plectenda existimaret.

§. 3. Hujus, inquit, censùs sunt, vocum illarum frequentior usus [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] (At quaeso, cui unquam negata est haec licentia?) Quid, inquit, haec in Ep. ad Smyrn. volunt? 〈 in non-Latin alphabet 〉 ;

§. 4. Certe si D. Blondello rem gratam facturus sim, dicam quid volunt. Christum nempe verum hominem, non 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sed 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ex partibus itidem hominis essentialibus, corpore & animá, seu carne & spiritu constantem, utramque in cruce, utramque, cùm resurgeret à mortuis, ret nuisse, ideóque Ignatium contra 〈 in non-Latin alphabet 〉 scribentem, ( Christum non 〈 in non-Latin alphabet 〉 vel 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sed 〈 in non-Latin alphabet 〉 tantùm passum esse, & resurrexisse affirmantes) utriusque mentioni [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] geminas voculas 〈 in non-Latin alphabet 〉 adjungendas censuisse.

§. 5. Ita de reliquis dicendum est, cùm integer homo carne & spiritu constet, earum enumeratione, hominem perfectum, & integrum intelligi. Ideóque in Ep. ad Polycarpum, cum legatur 〈 in non-Latin alphabet 〉 , alii codices explicatiùs legunt, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Sic 〈 in non-Latin alphabet 〉 , integri, & indivisi in eo manete. Et, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Cura perfecta, integráque totius hominis. Itidemque 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Dominum amare, maritísque (putarim, non sufficere, sed) contentos esse, utrumque autem perfect, & integre facere. Sic ad Magnesios, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , vobis integris omnia prosper, nulla vestrûm ex parte improspere succedant. 〈 in non-Latin alphabet 〉 denique 〈 in non-Latin alphabet 〉 , perfecta unitas.

CAP. XII.

Secunda, à comparationibus non exactis ad amussim. Baptismus 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Singulae tamen virtutes Christianae, Fides, Charitas, Perseverantia, Baptismali armaturae addenda. Spiritus 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Fides 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Vincula 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Gaudium Spirituale in Resurrectione.

§. 1. HIs succedunt comparationes non exactae ad amussim. Et certe Sanctissimo Martyri, cui affectatum loquendi genus nullatenus permittebatur, venia sperari potuit, si nec ei otium suppeteret, quo ad amussim singula exigeret, & delinearet.

§. 2. At quae demum istae sunt non ita amussitatae comparationes, quae huic Censoriae virgulae subjiciendae erant? Primo, quod (cum baptismus 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) Fides 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicatur, patientia, seu perseverantia ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 ). Quid enim, inquit, Fides, Dilectio, Patientia, conferunt jam per baptisma armato? Et si Christiani 〈 in non-Latin alphabet 〉 patientia est, quid novi ex Fide accedit jam galeato? Verùm cur non baptismo, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , telorum in plurali, titulus competat? Ita tamen, ut quaelibet virtus Christiana, cujus actus Deo nostro in futurâ vitá praestandos solenniter in baptismo spondemus, peculiari etiam titulo gaudeat, galeae fides, Clypei Charitas, Panopliae perseverantia ; Nec enim sic nos inaccessibiles Satanae, sic invulnerabiles baptismus praestiturus est, ut non singulis virtutibus Christianis ad repellendos tam frequents petulantis hostis insultus, nobis opus sit; Ni fides ut galea caput, Charitas ut clypeus Pectus, & integram demum personam, i. e. omnes vitae actiones, perseverantia sibi tutandas assumpserit, metuendum certe est, ne qui jam stare videtur, cadat.

§. 3. Secundo, quod Spiritum 〈 in non-Latin alphabet 〉 vocet, & fidem 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & ita Fidei potiorem, inquit, quàm Spiritus functionem asserat. At cur non exinde potiùs conclusurus essem, Spritui primas deferri, cùm ill trahere nos, (ut in Canticis de Christo sponso dicitur, Trahe me, & ego curram post te ) ista instar trocleae nos subducere dicatur? Certe nihil hîc novi, si verbum Dei, Fide apprehensum, subducendis nobis ad coelum servire, Spiritus autem Christi, ut funiculus, nos subducere dicatur.

§. 4. Tertio, Quod vincula ipsius 〈 in non-Latin alphabet 〉 vocans, addat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Quid enim, inquit D. Blondellus, Spirituale in vinculis, Christi Martyris corpori ab infidelibus injectis? Aut quae in vinculis illis resurgendi spes esse potuit ? At sine dubio, passions Sanctissimi Martyris, recte per vincula exprimi poterant, eaeque majoris gaudii & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quâ spiritus intime perfunderetur, materia futurae erant, quàm quae, ex quâcunque carnali 〈 in non-Latin alphabet 〉 , mortali corpori contingere potuit; Et ita sane nihil impedit, quo minus in voto habeat pientissimus athleta (nec enim aliud quippiam voice 〈 in non-Latin alphabet 〉 notatur) hanc illi gaudii materiam sic prorogatum iri, ut cum ipso resurgens (hâc non obstante ingratissimorum nepotum invidiâ, hâc cavillandi urticâ eum non tangente) in aeternum illi permansurum sit.

CAP. XIII.

Tertia, ab Episcoporum &c. Ordinatione. Ut Epistolas gratulatorias deferrent, Legationes Ecclesiarum non rarae. Ignatio sublato, 〈 in non-Latin alphabet 〉 in Syriâ. In rebus gestis testimoniis solis Fides debetur. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Gratulatoriae literae, Charitatis Christianae specimina.

§. 1. QUaerit deinde D. Blondellus, Cui verisimile fiat statim post Ignatii in Asiam adventum, Episcopos, Presbyteros, Diaconos, ejusdem rogatu 〈 in non-Latin alphabet 〉 , qui ad Antiochenos Asianorum Epistolas gratulatorias deferrent? Respondeo 1. Talibus legationibus nihil novi, aut incredibilis inesse. Pari quidem modo in Ignatii Actis dicitur, Ecclesiam omnem (Smyrnensem) Ignatium, per sanctum suum Episcopum Polycarpum, & per Sanctos Presbyteros, & Diaconos, rogâsse, ut iret ad propositum suum: Instituta scilicet ab Ecclesiâ ad Ignatium legatio, ut eum ad Martyrium fortiter obeundum animarent.

§. 2. Secundo notandum est, Hoc ipso temporis articulo, post unum Ignatium Antiochensibus ereptum, persecutionis rabiem statim in Syriâ sedatam esse, ideóque legationi huic opportunitatem, & 〈 in non-Latin alphabet 〉 defuturam suisse, ni statim post adventum ejus in Asiam peracta esset.

§. 3. At & tertio respondetur: In rerum gestarum narrationibus, nihil rationi minùs consentaneum esse, quàm ut earum verisimilitudo ad calculos nostros exigatur, aut argumenta à nobis efficta, tandem{que} effictoribus probabilia visa, quicquam ad fidem historiae faciendam, vel derogandam posse putentur, cùm ea narrantis authoritati tota debeatur. Certe quamplurima indies fieri videmus, quae non sunt usque adeo probabilia, & quae nunquam acta fuisse, posteris nostris, (ea per 1500. annorum tubum aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 à longe adspicientibus, & quibus ea non credi forte intererit) argumentum unum, aut alterum, satis probable, necti posse nullus dubito. Piget dicere, quid de ipsâ Sacrosanctâ historiâ, aut paginâ fiet, si sceleratae hujusmodi questiuncularum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , dirísque hisce ingeniorum male feriatorum Eculeis submittatur.

§. 4. Verùm quarto, & illud exploretur, quid in hâc ipsâ narratione minùs verisimile argui, aut credi possit. Post persecutiones multas, cladesque Christiano nomini aliquandiu intentatas, certissimum est, summo Dei beneficio Ecclesiae Antiochenae, seu Syriacae (sic enim reddendum esse 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Ecclesiam Syriae quae est in Antiochiâ, seu, Ecclesiam, cujus Antiochia metropolis erat, Syriacam ) halcionios dies redditos esse, pacatos coetus, & consessus Ecclesiasticos, quos per 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 iis restitutum, optime expressit Ignatius, Ep. ad Smyrn. Hinc pientissimo viro aequissimum videbatur (& de eo Smyrnensem Ecclesiam monendam putavit) ut literae ab aliis Dei Ecclesiis in Syriam mitterentur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ut congauderent, seu congratularentur illis hanc 〈 in non-Latin alphabet 〉 , serenitatem, aut refrigerium feliciter redditum.

§. 5. Ad hoc necessarium erat, Legatum sacrum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 (sic sine dubio legendum, non, ut Vossianus Codex, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) ordinari ; Non est illud, Episcopum, aut Presbyterum consecrari, aut de novo fieri, sed (ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 significat) ex ipsis aliquem, vel 〈 in non-Latin alphabet 〉 , vel 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ad hanc legationem eligi, aut designari, aliquem scilicet eorum, qui priùs ordinibus sacris initiabantur. Sic & in Ep. ad Polycarpum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 (non 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c.

§. 6. Monet iterum ut piâ hâc legatione defuncturus aliquis eligatur, & designetur: In eâdem Epistolâ Polycarpum rogat, ut, cùm ipse singulis Ecclesiis scribere non posset, ill hanc iis mentem indat, ut singulae, aut nuntios, aut literas, per Polycarpi nuntium mittant. Ea scilicet erant eorum temporum charitatis, & comitatis, & 〈 in non-Latin alphabet 〉 Christianae specimina, ad teporem nostrum neutiquam exigenda. Denique in Ep. ad Philad. idem repetit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. His sic positis, ea tandem Ignatii verba ponenda sunt, ad quae, ut ad rem minùs verisimilem, digitum intendisse videtur D. Blondellus ; Ea statim sequuntur in Ep. ad Philad. ubi, aliarum propinquarum Ecclesiarum exemplo, hoc illis faciendum proponit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Quod certe nihil aliud est, quàm ab aliis Ecclesiis Episcopos, ab aliis Presbyteros, & Diaconos, hâc legatione gratulatoriâ functos fuisse.

§. 7. Quod quàm nihil in se peregrinum, aut à veritate alienum habeat, cuivis palam erit, qui id unum recognoverit, quamprimum Ignatius vinctus Romam duceretur, hanc Syriae & Antiochensibus 〈 in non-Latin alphabet 〉 , (serenum) redditam esse. Mihi potiùs admirandum videtur, quid sit in hâc integrâ rei gestae narratione, quod D. Blondello minùs probable videbatur.

CAP. XIV.

Quarta, à nimio intervallo inter Epis opos & Presbyteros posito. 〈 in non-Latin alphabet 〉 quid.

§. 1. PErgit interrogare D. Blondellus, An tanto Episcopus à Presbyteris distet intervallo, ut Episcopum eo modo, quo Christus Apostolorum Dominus Patrem, Presbyterium sicut Apostolos Christi ministros, sequi, eúmque, qui clam Episcopo quicquam aggressus fuerit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 censere oporteat? An Episcopos ullos, Presbyterorum comparatione, Dominos, imo Deos, à Christi Martyr habitos, credere par sit?

§. 2. Verùm quid est, si hoc non sit, pientissimum Martyrem placide quiescentem, ad novos jam denuo eculeos & tormenta, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sat scio, iniquissime vocare.

§. 3. Locus est in Ep. ad Smyrn. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 .

§. 4. De ipso loco, ut & de aliis omnibus, in quibus de Episcopis sermo est, postea uberior dicendi locus erit. Id tantùm hîc sciscitari lubet: Num, qui Episcopum sequi eos jubet, ut Christus Patrem secutus est (i. e. ejus vestigiis diligenter, & acriter inhaerere) is, Episcopos statim pro Dominis, imo pro Diis, habuisse censendus sit? Certe eâdem ration concludendum erit, populum omnem, qui sic sequi jubetur, ab hoc scriptore pro Jesu Christo habitum esse, aut uxores à Paulo Ecclesiam censendas esse, maritósque Christum, cùm Mariti diligere uxores jubeantur, ut Christus Ecclesiam.

§. 5. Certe cùm Polycarpus Presbyteris & Diaconis subjici jubeat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , nihil temere fecisse videbatur, sed quod in Hieronymianae sententiae defensionem produci meruit, Ap. p. 15. Cum tamen illa multo aliùs assurgat, quàm quae hîc (non inter personas, sed tantùm obedientiae & obsequii modos ) sacta est comparatio.

§. 6. Quod vero hîc additur, eum, qui clam Episcopo quicquam aggressus est, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , nihil aliud est, quàm aut eum Gnosticorum sermento imbutum, sic quidem à Christi ad Satanae castra defecisse, aut, eum quidem graviter peccare, quod qui sacit, non Christo, sed Diabolo gratum fecisse, officium praestitisse, & sic demum 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicendus est. Infinita sunt id genus dicta, quae apud Authores occurrunt.

CAP. XV.

Quinta. De Laurentiano codice quid sentiendum. Locus in Epistolâ ad Ephesios restitutus.

§. 1. INterrogat porro D. Bloudellus. An vere de Ephesiis scriptum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ; Certe nec ego putarim sic scriptum esse, (ideóque an vere scriptum non inquiro) nec enim, ut illud semel dicam, Laurentianum exemplar adeo prae aliis omnibus emendatum putamus, ut caetera hujus comparatione prorsus vilescant.

§. 2. Certe ad supposititia quaedam, & heterogenea disgreganda, ad adulterina rejicienda, utilem nobis operam praestitisse magnos viros, qui illud, & vetus Latinum ediderunt, agnoscimus, & gratulamur, nec in hâc Episcopalis ordinis defensione, quicquam proferre statuimus, quod non hujus defaecatissimi & interpolationibus maxim exonerati exemplaris authoritate fulciatur; Non tamen statim contemnendae sunt editiones reliquae, sed ab iis auxilium lubenter, & alacriter poscendum, cùm insanabile malum eo quandoque indigeat, quod quidem hîc fieri nullus dubito.

§. 3. Legendum igitur locum integrum sic putârim. 〈 in non-Latin alphabet 〉 (non ut Laurentianus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , vel fortassis 〈 in non-Latin alphabet 〉 (non ut Laurentianus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) sic ut ad Christi pro fidelibus suis omnibus, & particulariter seu pro Ignatio Sanctissimo Athletâ, seu pro Ephesiis ipsis, intercessionem pertineat; Quâ in re, nihil, spero, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , nihil alienum reperietur.

CAP. XVI.

Sexta. Gnosticorum corruptions, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quibus 〈 in non-Latin alphabet 〉 opposita. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Corpus Christi Ecclesia. Mors Christi ut purgaret nos, Tit. 2.14.

§. 1. PErgo ad dictum illud de Christo Domino, quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Agnosco dictum in Ep. ad Ephes. nec quid in eo, aut falso, aut minus commode dictum lateat, adeo sum Linceus, ut perspiciam.

§. 2. Ephesiis suis contra Gnosticorum pestem susiùs caveri voluit pientissimus Martyr, ut qui fidem Dei, quam Christus morte suá consignasset, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , multis sane perniciosis doctrinis corruperant, quibus igitur inextinguibilem ignem, similiter ac iis omnibus, qui eos a diunt, interminatur.

§. 3. Haec Gnosticorum corruptio quaenam fuerit, non est quod hîc multis indicetur, foeda proculdubio libidinum colluvies, quam eleganter 〈 in non-Latin alphabet 〉 , tetrum doctrinae hujus saeculi principis odorem nuncupat. Cui opponit optime 〈 in non-Latin alphabet 〉 , incorruptionem, quam ut Ecclesiae suae inspiraret, unguentum, inquit, in capite Dominus Christus accepit, unguenti scilicet urceum istum, aut alabastrum Mar. 14. à muliere 〈 in non-Latin alphabet 〉 , supra caput ejus effusi, quo quidem se deunctum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ad funerationem, ad pollincturam, ipse Christus edixit.

§. 4. Qui sit istius 〈 in non-Latin alphabet 〉 usus, satis omnibus notum est, nempe ut mortuorum corpora (quorum in numero crucifixi Christi corpus mysticum, Ecclesia figurate hîc ponitur) à putrefactione, & foetore (hîc 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 dictis) vindicentur. De hâc itidem inunctione affirmat Johannes, c. 12. domum universam (eam etiam universae Ecclesiae imaginem) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , odor unguenti sic profusi, impletam esse.

§. 5. Quidni igitur unguentum illud in se recepisse Christus dicatur, quo (inquit) mors ejus notaretur? Quidni mortem ipsam subiisse 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ad hoc ipsum, ut hanc Ecclesiae 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ut demortui capitis corpori, jam indies à putidissimis Gnosticorum doctrinis, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 periclitanti, inspiraret? Eodem plane modo, quo Tit. 2.14. de Christo dicitur, dedisse se eum pro nobis, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Omnia certe eleganter enuntiata, & in quibus nec veritatem, nec acumen, nec venustatem, imo nec modum desideres. Quae tamen quâ infelicitate tibi, Vir doctissime, sic displicuerint, ego, qui palato tuo non utor, non possum ariolari.

CAP. XVII.

Septima. Diaboli quorundam nescientia. Ignatius falli potuit. Hieronymi testimonium de Ignatio. Basilii item & Origenis, Andreae Cretensis, &c. de Mariae virginitate Diabolum latente.

§. 1. PAri ration falsi postulatur (sic enim D. Blondelli phrasis ista [ an vere ad Ephesios scriptum ] 〈 in non-Latin alphabet 〉 repetenda est) de Diabolo dictum istud, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Quid verbis illis falsi insit, nobis divinandum reliquit D. Blondellus, obelo tantùm suo ea transfixisse contentus;

§. 2. Verùm respondeo, primo, Si haec de Diaboli nescientiâ ab Ignatio pronuntiata, ex omni parte vera non essent, si quae Ignatio 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 (& fortassis ipsi Paulo Eph. 3.9. & 1 Tim. 3.16. pro Mysteriis habita) adeóque principem hujus saeculi latentia videbantur, non sic obscure & latenter gesta fuerint, eo tamen argumento nequaquam concludi, Epistolas illas Ignatium non scripsisse. Quid enim si hâc ex parte Scriptori antiquissimo, pientissimo 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sed non 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut extra erroris aleam posito, aliquid humanitùs contigisse diceretur? An qui mortalem se arguit, pro statuâ statim, aut fictitio homine habebitur? aut qui se fallibilem testator, statim Epistolas nullas scripsit?

§. 3. At secundo, Non est quod hîc D. Blondellus sibi gratulandum censeat, cùm hoc ipsum scriptoris hujus Tmema, addito ipsius Ignatii nomine, ab antiquis Patribus, imo ab ipso Hieronymo, Principali Blondellianae causae advacato, diserte, nec sine approbatione recitetur? Martyr Ignatius etiam quartam causam addidit, cur à desponsatâ conceptus sit Christus, ut partus, inquit, ejus celaretur diabolo, dum eum putat non de virgins, sed de uxore generatum. Hieronym. Comm. in Mat. 1.

§. 4. Quaero jam à te, D. Blondelle, Annon Ignatius hoc ipsum scripsisse (ex quo tu concludis scriptorem hunc Pseudo-Ignatium esse) Sancto Hieronymo tuo videbatur? Si sic, quid tuae causae sperandum erit, quae Hieronymo uno suffulta, eo etiam tibicinae destituenda erit, si has vere Epistolas scripsit Ignatius, quas scripsisse Ignatium Hieronymus ipse fatetur?

§. 5. At nec hîc solus consistit Hieronymus. Videatur Sanctus Basilius, T. 1. p. 587. Affertur, inquit, alia ratio 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ab antiquo aliquo (licet non apposito nomine) Martyr, nempe ut Mariae hujus virginitas, saeculi istius Principem Diabolum lateret. Ipsa itidem, quae nunc criminatur D. Blondellus, Ignatii verba.

§. 6. Sic ante illos Origen's, Hom. 6. in Levite. Eleganter in cujusdam Martyris Epistolâ scriptum reperi (Ignatium dico, Episcopum Antiochiae post Petrum secundum, qui in persecutione Romae pugnavit ad bestias) Principem saeculi hujus latuit virginitas Mariae, &c.

§. 7. Haec eadem doctrina (à te falsi postulata) Ambrosio etiam in Luc. 1. Theophylacto, aliisque (licet Authoris nomine celato) satis placuit; Locum autem integrum, ab Andreâ Hierosolymitano Cretensium Archiepiscopo, ex Archivis Savilianis Reverendissimus Archiepiscopus Armachanus produxit. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Ut dicit alicubi vir sanctus, Ignatius nomen ejus, Et latebat principem saeculi hujus virginitas Mariae, & partus ejus, similiter & mors Christi.

§. 8. Sic & Jovius apud Photium. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Affirmat Theophorus Ignatius tria principem hujus saeculi latuisse, virginitatem Mariae, conceptionem Domini, & crucifixionem. Quae omnia hoc temperamento emollita, ut non de Satanâ in universum, quod Christus fuerit Dei filius, ignorant, sed per tempus aliquod haec tria non perspiciente (1. Mariam, post partum scilicet Virginem fuisse, 2. Christum modo supernaturali, inscio Josepho, conceptum, & 3. à Deo decretum esse, ut morte suâ Christus mortem ipsam, ipsúmque Satanam superaret) locutus sit Ignatius, nihil aut asperum, aut Christianis auribus minus gratum, aut quod à vero quovismodo abhorreat, continere putanda sunt, quae tamen D. Blondello nullatenus ferenda videntur.

CAP. XVIII.

Octava. Stellae quae Magos duxit splendor. Chalcidii testimonium. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Astra quo nobis propiora, eo lucidiora. Hoc astrum terrae propinquum. Hyperbolae in Scriptures.

§. 1. INter haec suspectae veritatis commata, & quae hanc D. Blondelli invidiam sustinere digna visa sunt, proximum est de Stellâ, cujus ductum Magi secuti sunt , dictum illud, 〈 in non-Latin alphabet 〉 .

§. 2. Quid in his culpari praecipue voluerit, aut quid falsi accusare, fateor ego me non satis augurari posse. Splendorem Astri hujus quod spectat, super minores coeli ignes omnes, praefulgentis, dein novitatem ejus prius invisam, ideóque quae 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & admiratione exciperetur, dignissimam, non est, uti spero, argumentis opus, ut ea cuivis credibilia existimentur.

§. 3. Fuisse vero Sydus illud eo tempore totius coelestis chori 〈 in non-Latin alphabet 〉 , cui quasi praecinenti 〈 in non-Latin alphabet 〉 reliqua astra respondebant: Simúlque lumen suum super omnia [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] nihil aliud significat, quàm hanc insolitam (ut Chalcidius Philosophus pronunciavit) stellam, à Chaldaeis observatam, quâ descensus Dei venerabilis ad humanae servationis, rerúmque mortalium gratiam praenunciabatur, oculos omnium ad se unam pertraxisse; quod verissimum est.

§. 4. An sydus illud luce suâ Solis ipsius lucem superaverit, ego nemini litem moveo, nec enim illud certum est hîc affirmasse Ignatium, sed fortassis illud tantum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , super omnes, nempe mundi plagas, super inferiora haec omnia, sic ut aspici à coelorum observatoribus ubique posset, superjaculatum esse ; aut si sic reddendum sit [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] ut praecellere significet, & [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] ut ad astra referatur, Ex eo tamen illud tantummodo concludetur, astra omnia, quae eo (noctis) spatio lucere solent, hujus fulgori facile cessisse; Imo nec 〈 in non-Latin alphabet 〉 ulteriùs extendi recte poterit, quàm ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quae praecesserant, astra scilicet reliqua, quae ut Soli & Lunae, sic & Astro huic diviniori chorus fiebant.

§. 5. Imo ne nimis providi, & cauti D. Blondello videamur, Quid si ipsius Lunae solísque lucem luce hac suâ superasse dicatur? Quid si putemus hoc divinitus astrum, longe infra solis Sphaeram positum, (ita ut aedes Bethleemiticas, ubi Christus natus est, distinct, & quasi digito monstraret) & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Mat. 2.9. Supra locum ubi puerulus erat, consistens, istâ propinquitate ad terram, compensato magnitudinis defectu, lucem (licet non corpus) solarem, fulgore, aut saltem sclatio, vicisse?

§. 6. Denique si in Ignatio hyperbolicas locutiones, quales ipsis 〈 in non-Latin alphabet 〉 scriptoribus non incognitas fuisse monstrabit unicus Joannis locus, Joh. 21.25. agnoscere velimus, non opus est, ut de 〈 in non-Latin alphabet 〉 Stellae hujus solicit laboremus. Ut ut sit, Prudentium poetam Christianum Ignatio 〈 in non-Latin alphabet 〉 habemus, cum de hac Stella cecinerit, Stella quae Solis rotam vincit decore & lumine, &c.

CAP. XIX.

Nona, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Modestiam Episcopy notans, non extraordinariam missionem. 〈 in non-Latin alphabet 〉 S. Scripturam significans, non extraordinariam missionem, aut particularem revelationem. Emendatus codex Laurentianus. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Gnosticorum haereseos tria capita.

§. 1. AT nec verum scripsisse Ignatius D. Blondello videbitur, qui Philadelphensium Episcopum se novisse affirmat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ;

§. 2. Respondeo. Philadelphensium Episcopy modestiam, & gravitatem, ab Ignatio illîc laudari, quatenus ea aliorum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & multorum 〈 in non-Latin alphabet 〉 opponebatur: Ex eâ se non temere conclusisse, sed quidem liquido scire putat, hunc non 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ex ipsius sci icet impulsu, aut ambitu, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , nec suffragiis, aut mission mere humanis, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ad hoc ministerium, aut officium Episcopale promotum esse, cùm fuerit illud adeo cum bono publico conjunctum, ut non 〈 in non-Latin alphabet 〉 ex vano gloriae, aut dignitatis Episcopalis desiderio illi contigisse putandum sit, sed, ut sequitur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. in amore Dei Patris factum esse, quicquid ab illo ad hanc dignitatem acquirendam factum sit.

§. 3. Nihil igitur hîc scriptum, quo extraordinariam Episcopo Philadelphensi (& qualis Sancto Paulo, Gal. 1.1. contigisse fertur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) vocationem arrogâsse, censeretur Ignatius, sed tantùm, quo modestiam boni viri, Ecclesiae, seu gregi ejus gratularetur; In quâ nihil falsum, aut vero minus simile deprehendi potest, siquis eâ, quae hic laudatur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 uti non recuset.

§. 4. In eâdem classe ponitur, ut simul falsi arguatur, illud de seipso dictum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 .

§. 5. Hîc, si D. Blondellus Epistolae ad Philad. scriptorem sibi quicquam magnificum arrogare crediderit, aut ex particulari aliquâ revelatione, aut inspiratione se edoctum affirmare, quod nihil sine Episcopo faciendum esset, Certe aut nos falli voluit, aut ipse fallebatur. Res sic se habet, Clamavi, inquit, magnâ voice, Episcopo attendendum esse, & Presbyterio, & Diaconis. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , (nam quid fit [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] in Laurentiano codice, ego me nescire libenter fateor) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Si suspicamini me, cùm haec dixerim, praevidisse quorundam divisionem, Testis mihi in quo vinctus sum, (i. e. Deus,) quod à carne humanâ non cognovi, i. e. quod nemo mortalium mihi hoc nunciaverit, ut sic praescire possem, Spiritus vero praedicavit, haec dicens, Sine Episcop nihil facite, Carnem vestram, ut templum Domini servate, Unitatem diligite, Divisiones fugite, Imitatores estate Jesu Christi. Haec nempe omnia, & singula, ab Apostolis, in Epistolis, & sermonibus suis, contra Gnosticorum haeresin, in Ecclesiâ praecipue Asiaticâ jam longe pervagantem, ubique inculcata esse, 1. ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 se morigeros praeberent, secus quam Gnostici faciebant, 〈 in non-Latin alphabet 〉 omnigenam 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. 2. ut ab impuritatibus carnis sibi sedulo caverent, cùm Gnostici ipsa libidinum omnium sentina merito audirent; 3. ut pacem, & charitatem fraternam inprimis colerent, cùm Gnostici unitatem Ecclesiae discinderent.

§. 6. In his omnibus, nihil aut falsum, aut minus idonee scriptum fuit, nec quod veniam viri Doctissimi poscat, sed quod imitationem mereatur.

CAP. XX.

Decima, ex error Blondelli. Coetuum frequentium commoda. Bellum coelestium & terrestrium, Fide, & charitate dissolvitur. Undecim. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ad mortem à Tyranno condemnatus. Duodecima. De 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Decima tertia ex festinatione D. Blondelli.

§. 1. SEquitur illud ad Ephesios breve effatum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . At nihil tale apud Ignatium nostrum reperitur: Certe aut festinatio nimia, aut vehementior criminandi cupido D. Blondellum fefellit. Multa eo loco Ignatius de frequentandis coetibus Ecclesiasticis predixerat, quorum commoda dein recenset, 〈 in non-Latin alphabet 〉 .

〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Cùm frequenter in unum convenitis, destruuntur potentiae Satanae, dissolvitur perditio ejus in unanimitate fidei vestrae. Pace nihil melius est, in quâ bellum omne coelestium & terrestrium evacuatur. (Quid illud sit, statim apparet, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit▪ 〈 in non-Latin alphabet 〉 , nemo fidem repromittens peccatum committit, (ex quo bellum illud coeleste Dei contra peccatorem nascitur) nemo charitatem possidens, odio quemvis habet, (ex quo terrestre bellum, mutuae hominum inimicitiae oriuntur) Quorum nullum vos latet, si perfect in Jesum Christum habeatis fidem & charitatem. Nullus hîc de cognition coelestium & terrestrium sermo est, quem scriptori huic, conjungendo quae separanda erat, D. Blondellus imponi voluit. Manifesta, & solis radiis scripta omnia, Ea scilicet quae de concordiâ, & Unitate praedicta fuerant, apud omnes, qui Christianam fidem & charitatem perfect colebant, in confesso fuisse.

§. 2. Post falsi crimina, tam cumulate quidem, sed & improspere intentata, redit denuo D. Blondellus, & ut priùs comparationes non satis commodas, sic jam oppositionem non satis justam in eâdem ad Ephesios Epistolâ criminatur, cùm de se, & Ephesiis scripsisse dicatur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Piget has offucias luculentissimo scriptori abstergere; Locus integer à nobis priùs productus, sic se habet, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Novi qui sim, & quibus scribam, Ego condemnatus, vos misericordiam adepti si dubitas, quâ ration condemnatum dicit, certe non respectu Dei judicantis, sed Tyranni, cujus tribunali jam sistitur pientissimus Athleta, sequitur enim) Ego sub periculo, vos firmati, i. e. per misericordiam boni Dei ad tranquillitatem, & 〈 in non-Latin alphabet 〉 restituti Ephesii, dum Ignatius ad bestias adjudicaretur. Quid, quaeso, injusti, aut inidonei in hâc oppositione?

§. 3. Quaerit rursus D. Blondellus. An apposite Magnesianos, piósque alios omnes (quos 〈 in non-Latin alphabet 〉 esse Paulus jubet) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , pronuntiet? Respondeo fidenter, appositissime pronunciari, seu potius moneri eos, ut (cùm Christus novo fermento assimiletur, quatenus id 〈 in non-Latin alphabet 〉 , malo, antiquato, & putido fermento opponitur; eâque quâ regnum Dei fermento assimiletur, Luc. 13.21. ration) Christiani omnes in illud novum fermentum transmutentur, i. e. in gratiâ, & cognition Jesu Christi, & in puritate omni indies augeantur. Monitis istis nihil magis appositum, aut à Gnosticorum 〈 in non-Latin alphabet 〉 periclitanti Ecclesiae opportunum dici potuit.

§. 4. At fidem (inquit D. Blondellus) Christi carnem, Charitatem sanguinem, ad Philadelpheuses scribens vocat, nec illud satis opposite. Certe nihil tale in Epistolâ istâ (ad illud ipsum bis perlectâ) mihi occurrit, nec scio quid ex nostro illo temporis dispendio D. Blondello lucri accesserit. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Mentio certe est Carnis Christi, & Sanguinis, sed illud non est Fidem Christi carnem, & charitatem sanguinem vocare.

CAP. XXI.

Decima quarta. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Apostoli post Christi mortem. 〈 in non-Latin alphabet 〉 pro scriptis Apostolicis. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Christus in terris hîc degens. Decima quinta. In Epistolâ ad Polycarpum, Smyrnenses alloquitur Ignatius. Decima sexta. Ad Martyrium paratus.

§. 1. QUod proxime objicitur ex eâdem ad Philad. Epistolâ, statim post eam 〈 in non-Latin alphabet 〉 mentionem occurrit. Nempe de se dictum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Ex quibus sic denuo (more suo, Socraticam) argumentationem nectit D. Blondellus.

§. 2. Cùm Trajani XI mo . Apostoli nulli superfuerint, nec per Apostolos, qui Ignatii nomine abusus erat, aliud intellexisse videatur quàm Apostolorum scripta, annon pluris divinitùs inspiratas Epistolas facere debuit, quàm hominum quorumcunque errori per se obnoxiorum coetum?

§. 3. At quid est, si hoc non sit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ; Fatemur & nos, Apostolos jam singulos e vivis excess ss , Fatemur, Apostolorum nomine Apostolica scripta significari; At quid, quaeso, obstat, quo minus 〈 in non-Latin alphabet 〉 , illos ipsos Apostolos, post mortem Christi in vivis existentes, qui tunc Christianum Synedrium, seu Presbyterium Ecclesiae constituebant (ad quod in re dubiâ tanquam ad oraculum recurrebatur, Act. 15.2) indigitet? Certe non est istud 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sed accommodatissima verborum istorum significatio, ita ut Evangelio (seu Christi sermonibus, & concionibus nobis per scripturam traditis) Apostoli, i. e. Apostolorum scripta post se relicta, Et pari modo, Christi carni (i. e. Christo ipsi hîc in terris degenti) presbyterium Ecclesiae, i. e. Apostolorum, post Christi excessum, consessus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 respondeat;

§. 4. Sic enim sine omni violentiâ sensus ill promptissime exurgit, Ad scriptum Christi Evangelium, tanquam ad Christum in terris degentem, ad Apostolorum Epistolas, tanquam ad Apostolorum Hierosolymis commorantium consessum, se lubenter confugere. Omnia certe aptissime quadrant, si secundis jam D. Blondelli cogitationibus locus esset.

§. 5. Interrogat denique D. Blondellus, an ad Polycarpum Episcopum (quasi ad plebeium nescio quem) scribere jure potuit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Certe 1. aequali illud jure potuit 〈 in non-Latin alphabet 〉 Ignatius, ac supposititius quivis Pseud-Ignatius.

§. 6. Ad 2 do , proculdubio nihil à se alienum facturus est 〈 in non-Latin alphabet 〉 Martyr, si in eâ, quae Episcopo Polycarpo inscripta est, Epistolâ, quaedam Ecclesiae Smyrnensium, cui praeficiebatur Polycarpus, accommodata monita comprehendi voluerit; Illud enim, in Epistolâ Christi ad Angelum, i. e. Episcopum Ephesinum, Smyrnensem, &c. conscriptâ, saepius factum conspicimus. Imo 3 tio , Ad universum fidelium coetum, non ad plebeium, nescio quem, ista perscripta fuisse, satis monstrat, Imperativum plurale, [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] nulli singulari vel Episcopo, vel plebeio accommodandum.

§. 7. Quod jam ex Epistolâ ad Romanos producit D. Blondellus (quam palam est ei maxim adblandiri, cùm in eá nihil de Episcopis reperiatur) & ex quo (quod desperabundorum saeculi mancipiorum esse potest) potius morae omnis impatienti animo mortem provocasse, quàm intrepido pectore expectasse videri hunc Pseud-Ignatium, concludit, id à nobis jamdudum responsum tulit, nec certe itineris satis longi & horridi, jam ad exitum festinantis, adeo me non piget, ut quae semel apposita sunt, ea denuo coquenda & porrigenda Lectori existimem.

§. 8. Satis erit dixisse, Pientissimum Athletam, 〈 in non-Latin alphabet 〉 jam proximum, se ad hunc novissimum agonem, quo 〈 in non-Latin alphabet 〉 possit, paratissimum profiteri, verbísque illud satis magnifice exprimentibus, (vel summis D. Blondelli ingratiis) significare voluisse.

CAP. XXII.

Decima septima, Ignatii dicta de Episcoporum necessitate. Ea triplex erat, unitatis conservatio, Disceptationum praeventio, Gnosticorum venena.

§. 1. QUae deinceps recensentur, ad illud unicum referri video. quod pro Episcopatu singulari adeo anxie laboraverit hic scriptor, quasi de Christianismo actum sit, si Episcopy Presbyteris majores Christianis plebibus desint, aut ab iisdem minus colantur. Ad hoc probandum, satis amplam suppellectilem sibi paratam non ambigit D. Blondellus, & post quaedam hujus censûs paucis perstricta, more suo interrogare pergit, Cui haec omnia bono? Annon ab antiquo odium nimia diligentia meruisse visa est, e que potiss mum nomine suspicionem facere, quod citra necessitatem adhibeatur?

§. 2. At non illud statim citra necessitatem factum est, quod D. Blondello (cui Episcopy ipsi in Ecclesiâ minus necessarii) supervacaneum videtur. Quaecunque de Episcopis Ignatius scripsit, ea mox suus erit visendi locus, jam solum de necessitate, ex quâ ea scripserit.

§. 3. Ea triplex erat, 1. ut magnum exemplum unitatis, & concordiae Christianae (cujus origo ab obedientiâ Pastoribus, adeóque singularibus Episcopis, si illis procurandi gregis officium incumbat, debite praestandâ, sumenda est) non ipsis tantùm, ad quas scribebat, Ecclesiis, sed & futur s saeculis, & serae posteritati daret, nec vel tantillam spreti ordinis Ecclesiastici excusationem, aut novandi studiis locum relinqueret.

§. 4. Secunda, ut nulla disceptandi causa restaret, nulla pacem publicam sollicitandi ansa, ex eo quod in scriptis Apostolorum non constaret, quâ demum regiminis formâ, universa omnis aevi Ecclesia uti deberet. Et certe si post adeo luculenta hujus rei testimonia, adhuc dubitandi locus fuerit, an ab Episcopo singulari, an potius à Presbyteris, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Ecclesia ex Apostolorum mente regenda sit, si post clarissimam rei gestae historiam, hanc ipsam litem, ex arbitrio oculatissimi testis componi, viri doctissimi Cl. Salmasius & D. Blondellus non permiserint, Ignatium potius haec non scripsisse statuentes, quàm suas sibi 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & dogmata eripi passuri, non est quod Sanctissimum Athletam, aut citra necessitatem hac in re, aut anxie nimis laborâsse queramur.

§. 5. Verùm tertio. Si non adeo provide nobis e longinquo prospexisse existimetur vir divinus, at ut saeculo demum suo consuleret vir bonus, nemini, uti spero, supervacaneum censebitur. Certe Gnosticorum eo tempore venena per totam Ecclesiam late pervagata fuerant, nec commodiori adversus ea Pharmaco uti se posse putavit vir optimus, quàm ut ad Apostolorum doctrinas revocata omnia, ad hanc demum normam & amussim exigerentur. Quod quidem se facile facturum sperabat, si qui ab Apostolis in Ecclesiâ gregi praeponebantur, iis à singulis sine omni disceptatione obsequium praestaretur.

§. 6. Nec jam anxius ill de singulari Episcopo labor censendus est, sed paterna, providáque sollicitudo de obedientiâ omnibus, quibus debebatur, praestandâ, Quae ut rite praestari posset, monendi etiam & liquido docendi erant, quibusnam illa debebatur.

CAP. XXIII.

Blondelli responsum ad Patrum pro Ignatio testimonia. Authoritas Patrum in rerum gestarum narratione. Argumenta probabilia ex re ipsâ, quàm nihil valeant contra testimonia. Hujus litis conclusio.

§. 1. TAndem igitur post bina illa, à 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 Valentinianae in Ep. ad Magnes. mentione, ducta argumenta, quibus abunde jampridem responsum est; & post tertium illud à Docetarum obscuris vestigiis petitum ( quod, inquit, suppositionis argumentum videri posset, sed, cùm ipsius sententiá infirmum sit, eo se volentem abstinere affirmat ) denique post prolixam profectionum Sancti Pauli & Ignatii comparationem, ex quâ binos Christi Martyrs non unâ semitâ, non iisdem aut vestigiis aut stadiis, Romam iter fecisse concludit, (quod sine dubio non est, aut Paulum, aut Ignatium, Epist las ipsorum nominibus cognitas non scripsisse) Tandem, inquam, memor quid tam prolixo ipsius molimini o jici posset: Nempe his ipsis Epistolis quas confictas putârunt (mortalium omnium primi) Cl. Salmasius, & D. Blondellus, Patres fidem adhibuisse, sic breviter respondendum existimavit; QUID TUM? Quàm multa minime suspicaces, ac imparatos, & fefellerunt semper, & quotidie fallunt?

§. 2. Ita quidem viro Doctissimo, &, si ipsi credatur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 omnibus causam suam approbare c pienti, visum est; Universam scilicet Patrum coronam (nec enim ex indefinito Patrum numero vel unicum excipiendum suisse, vir in Antiquorum scriptis satis versatus, liquido compertum habuit) unius immitissimae censurae gemino ictu transfodiendam esse; nec enim falli tantùm, aut errare, sed etiam ut imparatos & minus suspicaces (quod certe non mediocris tarditatis & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ne dicam, fatuitatis, & stuporis argumentum est) his 〈 in non-Latin alphabet 〉 technis, & strophis patere.

§. 3. Nec id quid idem in doctrinis tantummodo, sed in rerum in Ecclesiâ primaevâ gestarum narratione; (istius enim censûs est controversia ista, an Epistolas scripserit Ignatius) In his quippe, unicum D. Blondelium, aut alterum fortassis inter omnes mortals Walonem Messalinum rectiùs judicare, quàm Patres universos, & sic flocci faciendos omnes, (sic enim [QUID TUM?] interpretamur Britanni) quamprimum eos verum sensisse D. Blondelli non intersit.

§. 4. Ego quidem si hoc duci exemplo me paterer, Universas D. Blondelli operas, qui, prae aliis omnibus in oelicis aevi scriptoribus, Patrum testimonia, & authoritates congerere, & ad usus suos accommodare satagit, codem astidio rejiciendas statuerem. Quanto magis, cùm in iis, sub istâ 〈 in non-Latin alphabet 〉 specie, omnia Aerianae ruinae rudera, naufragii tabulae undecunque collectae, simúlque non pauca exuberantis ingen i, & longi otii sarmenta, & putamina, (talis certe ante alia, praechara ista 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) in unum consarcinata, Apologia pro Hieronymo audiant; Cujus quidem dicta nonnulia duriu cula, e constanti patrum reliquorum sententiâ, imo & ex ipsius affirmationibus satis crebris, multo faciliùs, si D. Blondello allubuisset, emolliri poterant, quàm tota demum antiquitas, ad Hieronymi exculationem advocata, contra ipsorum plane mentem, respondere per cruces, & tormenta, edocebatur.

§. 5. Quàm vero haec nullo conamine, prompte, & commode ad ipsam Presbyterorum ex Ecclesiâ ejectionem extendi possint, quàm ad Scripturae Canonem his ipsis Ignatii Epistolis exaequandum, lubentissime optarem rem ipsam pro me locutam non esse. At qui solo impetu ducti, illicitum nihil, nisi quod simul inutile, existimant, qui solo commodo suo rationem ancillari, jamdiu jusserunt, non sunt adeo 〈 in non-Latin alphabet 〉 aut excordes, ut non illico, ex praemissis Blondellianis, Patres omnes falli posse concludant, (& se satis ad Logicorum regulas accurare, imo & ad hominem irresragabiliter conclusisse statuant) quotiescunque eorum authoritate, aut dogma fidei (ipsam puta Trinitatis doctrinam) aut rem gestam, ( Hieronymum quippe ea ad Evagrium scripsisse) aut ipsum demum Scripturae Canonem fulcire, aut statuminare D. Blondello visum fuerit.

§ 6. Ego quidem illud unum [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] ex hoc ipso Ignatio didicisse malo, quam Dialecticorum, seu probabilium in re qualibet argumentorum, summus artifex censeri; quorum integram Myriadem, ut id semel dicam, ad unam 〈 in non-Latin alphabet 〉 assurgere non posse, nec (in rei gestae, quae dicitur, quaestione) contra unius boni viri testimonium, multo minus contra omnium Patrum consensum quicquam valere, nos Hiera ici gnaviter contendimus, & ad hanc unam palaestram Novatores omnes provocamus, in quâ si vicerimus, non erit quod in reliquum causae nostrae metuamus.

§. 7. Et sic demum hoc 〈 in non-Latin alphabet 〉 , stadiúmque prolixum sane, & non ita gratum aut jucundum, duorum magnorum virorum vestigiis inhaerentes, integrum percurrimus, experti quid ab industriis criminationum venatoribus, contra harum Epistolarum authoritatem, exquiri posset, à quorum singulis insultibus ereptum esse Ignatium, Lectoribus non iniquis persuasum speramus.

§. 8. Proximum est, ut ad ea procedamus, quae septem Epistolarum, à Polycarpo collectarum, & ad Philippenses suos transmissarum, authoritatem stabiliant, & confirment.

CAP. XXIV.

Epistolae Ignatii in eâdem semper classe cum Epistolis Clementis & Polycarpi. Testimonia de Ignatii Epistolis, 1. Polycarpi, & ex eo Photii. (An Ignatius ad Polycarpum Epistolam scripserit. Eusebii sententià. Hieronymi explicatio) Polycarpiani testmionii partes. 2. Irenaei testimonium. 3. Origenis. 4. Eusebii. 5. Athanasii. 6. Chrysostomi. 7. Theodoreti. 8. Hieronymi. Epistolarum Ignatianarum per manus traditio à Polycarpo ad Eusebium.

§. 1. AD harum Epistolarum authoritatem (tot jam praejudiciis liberatam) ulteriùs firmandam, & stabiliendam, non est cur multa dicamus. Epistolam Clementis ad Corinthios, Polycarpi ad Philippenses, utrisque ulnis amplectuntur Cl. Salmasius, & D. Blondellus, sperantes ex iis aliquid causae suae, tam gnaviter desponsatae, accrescere posse; solus Ignatius 〈 in non-Latin alphabet 〉 , cujus tamen Epistolae pari semper cum illis, per universam ab omni aevo Patrum nostrorum memoriam, reverentiâ excipiebantur, nec priùs à mortalium quovis in judicium vocabantur (multo minùs, ut in re certâ, & extra dubium positâ, inter plane 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 rejiciebantur) quàm Presbyteri Anglícani Patribus suis contumeliam facere coepissent, iísque aut suppetias ferre, aut rem gratam facere (quibus illecebris adducti, nescio) hi duo non ignobiles Presbyteranae causae hyperaspistae in seipsos recepissent.

§. 2. Certe qui in Clementis Epistolâ, magnificam illam de Phoenicia historiam, & alia nonnulla, ad rem suam à scriptore isto accommodata, observarunt, & cum iis, quae in Ignatii Epistolis maxim suspecta fuerant, conferenda duxêrunt, non putarunt innocentissimo Martyri, ex eo unico, quod verum diceret, tantas inimicitias metuendas fuisse, tantas procellas tam subito exorituras. At fefellit nos infoelix rerum exitus, eandemque jam cramben Lectoribus obtrudi jussit, quam viri Docti, qui Epistolas ease edendas curârunt, iis jamdudum praefixam apposuêrunt, Testimonia dico Antiquorum, qui sententias suas satis liberaliter ferre non recusarunt, si iis etiam fidem dare non abnuimus.

§. 3. Ea jam breviter reponenda erunt; lísque viam monstrabit, Ignatii, & eorum, qui Christum Dominum in carne viderant, 〈 in non-Latin alphabet 〉 Polycarpus, Ecclesiae Smyrnensis Episcopus, idemque Martyr.

§. 4. Ille Epistolam ad Philippenses suam sic claudi voluit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Scripsistis mihi & vos & Ignatius, ut si quis in Syriam proficiscatur, literas etiam à nobi adportet, quod facturus sum, si tempus opportunum nactus fuero, aut ego, aut nuntius quem missurus sum, at legatione etiam pro vobis fungatur. Epistolas Ignatii ab ipso nobis missas, & alias quotquot habuimus apud nos, misimus vobis, sicuti praecepistis, quae quidem Epistolae huic subjiciuntur, ex quibus multum utilitatis accipere poteritis, continent enim fidem & perseverantiam, & aedificationem omnem ad Dominum nostrum pertinentem. Quibus ex fragmento Latino additur, Et de ipso Ignatio & de his, qui cum eo sunt, quod certius agnoveritis, significate. Quorum verborum meminit Photios in Biblioth. de Polycarpi Epistolâ verba faciens. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 Dicit etiam se misisse illis Epistolas Ignatii Theophori, & ab iis doceri petit, siquid de illo (Ignatio nempe ex urbe in insulam deportato) audiant. Ex quibus fragmenti, & Photii verbis patet, quo tempore illa Polycarpi Epistola scripta fuerit, ipso scilicet, quo Ignatius ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 suam festinabat, tempore.

§. 5. Multa hîc à doctis viris disseruntur de verborum istorum particulâ unicá; Num legendum sit [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 , vel 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] Ego utut Liti isti me immiscendi nulla necessitas incumbat, fateor tamen me non videre, quomodo, si Eusebii authoritate moveamur, de vulgari lection [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] dubitari possit. Non solùm enim Eusebii Graecus codex sic legit, quo modo hîc ex Polycarpo descripsimus [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c.] sed & apud eundem Eusebium haec itidem in eandem sententiam legimus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Ex quibus satis patet ex Eusebii sententiâ, Ignatium non solùm ad Smyrnensium Ecclesiam, cujus Episcopus erat Polycarpus, sed & ad ipsum 〈 in non-Latin alphabet 〉 Polycarpum Epistolam scripsisse. Quod cùm ipse Polycarpus aliis satis dilucidis, praeter ea de quibus lis est, verbis, affirmasset [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ,] & cùm ea ipsa in sine Capitis 〈 in non-Latin alphabet 〉 . recitasset Eusebius, simúlque verba Sylloges Polycarpianae Philippensibus missae mentionem continentia addidisset, nullus mihi dubitandi locus superest, quin Eusebius Ignatium crediderit ad Polycarpum scripsisse, & hoc ex ipsis Polycarpi verbis desumpserit.

§. 6. Verba Hieronymi [Inde egrediens scripsit ad Philadelphenses, & ad Smyrnenses, & proprie ad Polycarpum, commendans illi Antiochensem Ecclesiam, in quâ & de Evangelio posuit testimonium ] sine dubio nihil contrafaciunt, nec ab Eusebio dissident, praesertim si, cum Isaaco Casaubono, ea, quae de illâ ad Polycarpum Epistolâ dicuntur, parenthesi inclusa legantur, ad hunc modum, ad Smyrnenses (& proprie ad Polycarpum, commendans illi Antiochensem Ecclesiam) in quâ, &c. Sic ut illud de Evangelio testimonium, ex eâ ad Smyrnenses, ubi solùm habetur, pretendum sit.

§. 7. At sopitâ istâ, quae ad eam solam ad Polycarpum scriptam Epistolam pertinet, controversiâ, reliqua luce ipsâ clariora sunt, 1. Polycarpum, Epistolas Ignatii aliquammultas penes se habuisse, quas sibi communicandas rogaverant Philippenses, quásque Epistolae suae ad Philippenses missae subjungendas curavit Polycarpus.

§. 8. 2 do . Hoc ipsum, vivo adhuc & valente, sed ad ultimum jam 〈 in non-Latin alphabet 〉 actum festinante Ignatio, factum esse, nec igitur post Ignatii ex vivis excessum ei affictas Epistolas ease, quae à Polycarpo mittuntur.

§. 9. 3 tio . Ab his Epistolis legationis Ecclesiarum ad Antiochenos mittendae mentionem factam esse, juxta illud, quod in eâ ad Polycarpum, & ad Smyrnenses, & in aliis fere singulis hodie legimus.

§. 10. 4 to . In Epistolis illis, multa quae ad fidem, & perserverantiam, i. e. ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 , seu veram Christi doctrinam, contra frauds & terrores Gnosticorum tuendam, simulque omnem in Christo aedificationem plurimum profutura erant, comprehensa esse. Quae cùm Epistolis his, quibus jam sub Polycarpianae Sylloges nomine utimur, optime▪ competant, non dubitamus, hoc Polycarpi testimonium appositissime à nobis ad rem nostram adductum esse, Cui unico si fides adhibeatur, rem omnem confectam putabimus.

§. 11. Istis proximo in loco, licet ex abundanti, Irenaeus addi potest, quem (cùm Polycarpum semen ipse pure vidisset ) ab eo traditas Epistolas accepisse nemini mirum videbitur; Ille vero Ignatii dictis ex Epistolâ ad Romanos petitis sic praefatur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Ut quidam nostrorum dixit, qui propter testimonium Dei, Bestiis adjudicabatur, Frumentum, inquit▪ sum Dei, & per dentes ferarum molor, ut purus Dei panis inveniar. Ea ipsa quae jam in codicibus nostris habemus verba, quae igitur ex Epistolâ Sanctissimi Martyris, à Polycarpo Philippensibus traditâ legisse Irenaeum, & ab Irenaei saeculo ad nos incolumiter devenisse, nulla superest dubitandi causa.

§. 12. Post Irenaeum statim Origen's sequitur, & ill sine dubio easdem agnovit; Videatur Hom. 6. in Lucam. Eleganter, inquit, in cujusdam Martyris Epistol scriptum reperi (Ignatium dico Episcopum Antiochenum post Petrum secundum, qui in persecutione Romae pugnavit ad bestias) Principem saeculi hujus latuit virginitas Mariae, &c. Verba ex Epistolâ ad Ephesios deprompta, quae in codicibus nostris reperiuntur; & quae, contra hoc luculentum Antiquissimi Scriptoris testimonium, à D. Blondello suspecta, à nobis priùs producta & refutata sunt.

§. 13. Post Origenem succedit Eusebius, at prolixior ill, quàm ut hîc integrum apponi necessum sit. Pauca ex cumulo decerpi possunt. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Celebris ill Ignatius ad Smyrnam veniens, Epistolam Ephesiorum Ecclesiae scribit, de Pastore ipsorum Onesimo mentionem faciens. (Quod quidem non semel tantùm fieri in Epistolâ, quâ nunc utimur, videmus) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Aliam vero Ecclesiae in Magnesia, ubi rursus Episcopy Damae mentionem fecit, Trallensi item aliam, cujus g bernatorem tum Polybium fuisse refert, Insuper & Romanorum Ecclesiae scribit, quam adhortatur, ut martyrium ipsius deprecari, aut exoptatissimâ eum coronâ fraudare nolit.

§. 14. Hîc quatuor, quas habemus, Epistolae, ad Ephesios, ad Magnesianos, ad Trallenses, ad Romanos, totidem singulae Characteribus, tribus etiam Episcopis quibus tunc regebantur, dignoscendae memorantur, quas ad nos pervenisse ex his omnibus indiciis manifestum est.

§. 15. Reliquas vero tres, quae Polycarpianae Sylloges septenarium numerum implent, sic proximo capite ab eodem Eusebio repositas videmus. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Deinde vero postquam Smyrnâ discessisset, à Troade per literas, Philadelphenses alloquitur, simúlque Smyrnensium Ecclesiam, particulariter autem Polycarpum Ecclesiae Smyrnensium Episcopum aut Praefectum, cui, cùm virum Apostolicum eum esse probe nosset, gregem suum Antiochensem committit. Quae omnia quomodo his nostris, quas jam habemus, Epistolis aptissime conveniant, satis jam ante dictum est.

§. 16. Post Eusebium Athanasius Magnus suum etiam Ignatio nostro clypeum obtendit. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Ignatius post Apostolos Episcopus constitutus, scribens de Domino (i. e. Christo) sic dixit, Unus est Medicus carnalis & spiritualis, (qui sc. & corporis & animae morbos sanabat) genitus & ingenitus. Verba itidem ex nostrâ ad Ephesios Epistolâ desumpta (ut & eadem pleniùs à Theodoreto prolata in 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) quae nobiscum Athanasium sensisse monstrant, si tanti Patris authoritas apud nos infimos nepotes quicquam ponderis aut momenti habitura sit.

§. 17. Non commemorabo Sancti Chrysostomi testimonium, encomiáque tanto Martyr non indigna, in quibus & illud post Athanasium de Ignatio dictum est, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Factum nempe eum, seu ordinatum ab Apostolis Episcopum. Quod & à Theodoreto comprobatum est, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit ill, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , in Dial. 1. Per dextram Petri Sacerdotii summi gratiam accepit.

§. 18. Imo ex hoc unico Theodoreto innumera sunt, quae ad harum Epistolarum authoritatem confirmandam peti possent, qui ea ipsa verba, quae jam in codicibus nostris disertim reperiuntur, ex Epistolis Sanctissimi Martyris crebro recitat; sic ex Epistolâ ad Ephesios praeter ea, quae ex Athanasio reposuimus, haec alia duo reperies, in 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Deus noster Jesus Christus utero ferebatur à Mariâ secundum dispensationem Dei, ex semine Davidis, ex Spiritu vero Sancto, qui & natus & baptizatus est, ut mortal nostrum purificaretur. Dein, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Singuli communiter omnes in gratia ex nomine convenite in unâ fide, & uno Jesu Christo.

§. 19. Sic ex Epistolâ ad Trallianos, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Obsurdescite, quando sine Jesu Christo quispiam vobis loquitur, qui ex genere David, qui ex Mariâ, qui vere natus est, qui bibit comedítque vere, persecutionem & crucifixionem passus est sub Pontio Pilato, mortuúsque est aspicientibus caelestibus, terrestribus, & subterraneis.

§. 20. Sic ex Epistolâ ad Smyrnaeos, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Ego enim & post resurrectionem eum in carne fuisse novi & credo. Ex eâdem etiam Epistolâ, 〈 in non-Latin alphabet 〉 (sic legendum puto, & sic suadet vetus Ignatii Latinus interpres, non, ut vulgo habetur apud Theodoretum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) Nan post resurrectionem & comedit & compotavit cum iis, ut carnalis, licet spiritualiter unitus Patri.

§. 21. Sic ex eâdem, in 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Credentes vere in Dominum nostrum, qui est ex genere Davidis secundum arnem, filius Dei secundum divinitatem & potentiam, natus ex virgins, baptizatus ex Johanne, ut omnis justitia impleretur ab eo, vere sub Pontio Pilato, & Herod tetrarcha crucifixus pro nobis in carne. Sic & ex eádem Epistolâ, ibidem, 〈 in non-Latin alphabet 〉 (non 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sed putarim) 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Quid enim mihi proderit, siquis me laudet, Dominum vero meum blasphemet, nec eum carniferum confiteatur? Qui vero hoc non affirmat, perfect eum abnegavit, existens mortifer, (sic antiquus Latinus Ignatii interpres legit, non, ut Mortiferum) aut ipse mortuum ferens. Sic denique ex eâdem ad Smyrnenses idem Theodoretus in 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Si enim apparenter tantùm (vel secundum videri) haec à Domino facta sunt, etiam & ego apparenter tantùm vinctus sum; Quare ergo ego me morti tradidi, ad ignem, ad ensem, ad feras? at qui prope ensem est, prope Deum est, solum in nomine Jesu Christi, ut cum eo compatiar, omnia suffero, ipso me confortante, qui perfectus homo est, quem quidam ignorantes negant. Et de Theodoreti testimoniis adeo copiose Ignatio nostro suffragium serentibus, haec dicta sunto.

§. 22. Inter Latinos, Hieronymus in omnibus fere cum Eusebio concordat, Ignatius, inquit, Antiochenae Ecclesiae tertius post Petrum Apostolum Episcopus, &c. Romam vinctus mittitur. Cúmque navigans Smyrnam venisset, scripsit unam Epistolam ad Ephesios, alteram ad Magnesian s, 3 tiam ad Trallianos, quartam ad Romanos, & inde egrediens scripsit ad Philadelphenos, & ad Smyrnaeos (& proprie ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit Eusebius, particulariter) ad Polycarpum, commendans illi Antiochensem Ecclesiam.) In qua (ad Smyrnenses sc.) & de Evangelio quod nuper à me translatum est, super personâ Christi ponit testimonium. Sic ad Helvidium c. 9. Nunquid non possum tibi totam veterum scriptorum seriem commovere, Ignatium, Polycarpum, Irenaeum, Justinum Martyrem, multósque alios Apostolicos & eloquentes viros, qui adversus Ebionem, & Theodotum Byzantinum, & Valentinum plena sapientiae volumina conscripserunt, quae si legiss s aliquando, plus saperes.

§. 23. Ubi non necesse est ut Ignatius adversus Valentinum, aut Theodotum Coriarium Byzantinum (Ignatio posteriores) volumina nova scripsisse dicatur, cùm alii ab Hieronymo nomina i Apostolici, & eloquentes viri isti opellae suffecerint; sed tantùm ut Ignatii in Epistolis contra Ebionem & Gnosticos scripta, Helvidio jam recte opponi possent (cujus generis in his ipsis Epistolis satis ampla seges nobis relicta est) pari modo, quo quae Irenaeus contra Valentinum, & alius quilibet contra Theodotum scripserant, ad hanc etiam materiam accommodari potuisse Hieronymus putabat. Omnia itidem clarissima, si Hieronymus ipse (cui tantum tribui D. Blondellus voluit, ut ad normam ejus omnia de Episcopatu, Patrum dicta exigenda & interpretanda censeret) nunc etiam, quando contra D. Blondelli sententiam satis libere pronunciaverit, audiendus sit.

§. 24. His tam antiquis & magnis nominibus, supervacaneum erit universam turbam adjicere, Socratem, Evagrium, alios innumeros. Qui istis quos recensuimus, non movetur, frustra futurus sum, si illi cumulum augendo, fidem etiam me aucturum speravero.

§. 25. Quas ab ipsius Ignatii manu se recepisse affirmat Polycarpus, ease se Philippensibus tradidisse ait. Quae sic tradebantur (ídque non ut in Archivis reponerentur, sed ut cum utilitate publica in Ecel sia legerentur) eaedem sine dubio Irenaeo patebant, nec est quod tam brevi, inter Irenaeum pure m, Polycarpi 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & Irenaeum jam Seniorem & Episcopum sactum, intervallo, Ignatium genuinum ereptum esse, & supponi 〈 in non-Latin alphabet 〉 metuamus. Ab Irenaeo vero ad Originem levis & facilis transitus fuit, & sic ab Origen ad Eusebium (praesertim cum ill testimonia integra ab ipso Polycarpo & Irenaeo desumeret) ut & ab Eusebio ad Athanasium, Hieronymum, & Theodoretum, quibus singulis Ignatium nostrum approbatum esse fusiùs ostendimus.

§. 26. Nec cuivis unquam inter antiquos scriptores authoritas sua constabit, si quae tantâ veterum omnium (dissentiente nemine) concordiâ, & harmoniâ stabilita & firmata est, & in Ecclesiâ Christi omni honor & reverentiá accepta, post tot demum saecula, ex singulari D. Blondelli arbitrio, nullis aut exigentibus, aut suadentibus rationum momentis, statim unico QUID TUM? exauctoranda, aut rejicienda sit.

CAP. XXV.

Testimonia Ignatii de Episcopis, Presbyteris & Diaconis. Ex Epistolâ ad Smyrnenses, ad Polycarpum, ad Ephesios, ad Magnesios, (Ephesii de Smyrnâ) ad Philadelphicos, ad Trallesios.

§. 1. POst has praeclaro 〈 in non-Latin alphabet 〉 nomini depulsas invidiae tenebras, & Epistolarum, saltem septem à Polycarpo collectarum, authoritatem, hác nostrá qualicunque 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 vindicatam, sic ut Ignatius 〈 in non-Latin alphabet 〉 , idoneus censeri possit, qui de doctriná sui saeculi & Ecclesiae praxi consulatur, nemini, uti spero, importunum aut inconsul um videbitur, si ipsa tandem Martyris hujus testimonia, quibus causae nostrae contra Presbyteranam paritatem satis prolixe suffragatus sit, proferenda cens amus.

§. 2. Primo igitur in Epistolâ ad Smyrnenses sic praecipit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 〈 in non-Latin alphabet 〉 . — 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Omnes Episcopum sequimini, ut Patrem Jesus Christus, Presbyterium vero ut Apostolos. Diaconos revereamini ut mandatum Dei. Nemo sine Episcopo aliquid eorum quae ad Ecclesiam pertinent, faciat. Ea demum firma Eucharistia existimetur, quae aut fit ab Episcopo, aut sub o, cui ill permiserit. Ubi apparet Episcopus, ibi multitudo sit, sicut ubicunque Christus, ibi Ecclesia Catholica est. Sine Episcopo non licet baptizare aut agapen facere, sed quod ill approbaverit, id demum Deo acceptum est, ita ut tutum & firmum sit, quicquid agitur. Rectum est ut Deus & Episcopus cognoscatur. Qui Episcopum honorat à Deo honoratus est. Qui inconsulto Episcopo quicquam facit, Diabolo servit.

§. 3. Secundo. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Saluto Deodignum Episcopum, Deo-decentissimum Presbyterium, & conservos meos Diaconos.

§. 4. Epistola d Polycarpum primo sic inscribitur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Ignatius, qui & Theophorus, Polycarpo Smyrnensis Ecclesiae Episcopo.

§. 5. Secundo. Polycarpum sic alloquitur 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Post Dominum, tu viduarum curator esto. Nihil sine sententiâ tuâ fiat.

§. 6. Tertio. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Siquis se plus Episcopo scire putet, corruptus est. Decet autem, & ducentes uxores, & quae ducuntur, ex sententiâ ( aut non sine sententiâ) Episcopy unionem facere.

§. 7. Quarto. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Episcopo attendite, ut & vobis Deus attendat. Ego animam meam libenter eorum loco substitui cuperem, ( quod Anglice optime dicimus, My soul for theirs, ) qui Episcopo, Presbyteris, Diaconis obsequuntur.

§. 8. Quinto. Episcopos, Presbyteros, Diaconos simul alloquens, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Collaborate adinvicem, ut Dei oeconomi, aut dispensatores, ( sic Episcopos) ut assessores, ( sic Presbyteros) & ministri, ( sic Diaconos nuncupat. )

§. 9. In Epistolâ ad Ephesios, primo Onesimi eorum Episcopy mentione factâ, iis gratulatur, quod Deus ipsis 〈 in non-Latin alphabet 〉 , talem Episcopum possidere concesserit.

§. 10. Secundo. De Burrho 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Diacono ipsorum secundum Deum, verba faciens, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , praecor ut permaneat ill▪ ad honorem vestrum, & Episcopy.

§. 11. Tertio. Omnes monet, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Ut Episcopo, & Presbyterio obsequentes, in omnibus sanctificentur.

§. 12. Quarto. 〈 in non-Latin alphabet 〉 ( sic legendum monet & prior commatis pars, & vetus Latinus Interpres, non, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Jesus Christus Patris ipsius sententia est ( ab ipso quippe missus, & diplomate ejus munitus, ut nobis mentem Patris revelaret ) ut & Episcopy per terrae fines (universum puta orbem) constituti, Jesu Christi sententia sunt.

§. 13. Quinto. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Decet vos concurrere sententiae Episcopy, quod & facitis, Presbyterium enim vestrum honorabile sic Episcopo harmonice concinnatum est, ut chordae citharae.

§. 14. Sexto. Postquam asseruisset 〈 in non-Latin alphabet 〉 , privari eum pane Dei, quisquis 〈 in non-Latin alphabet 〉 intra altare non fuerit: Quis sit ill, statim interpretor, nempe qui cum Episcopo & Ecclesiâ preces fundit. Ex quo concludit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , curemus igitur diligentiùs, ne Episcopo resistamus, ut Deo subjecti simus.

§. 15. Septimo. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Quanto magis quisquam Episcopum tacentem videt, tanto magis eum revereatur. Omnem enim quem Paterfamilias in domus suae administrationem mittit, nos ita recipere decet, ut ipsum qui eum misit. Unde patet Episcopum Christi oeconomum, clavibus quippe munitum, sicut ipsum Dominum, recipiendum esse.

§. 16. Octavo. Eos iterum monet 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Episcopo & Presbyterio mente indivisâ obediendum esse.

§. 17. In Epistolâ ad Magnesios, statim ab initio, rem sic aggreditur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Cum ego dignitatem istam adeptus essem, ut viderem vos per Damam Deo-dignum Episcopum vestrum, & dignos Presbyteros Bassum & Apollonium, & diaconum conservum meum Sotionem, Quo ego fruar (optime scilicet illi ominatus) quod Episcopo ut gratiae Dei ( dono à Deo Ecclesiae indulto ) obtemperet, & Presbyterio, ut legi Jesu Christi.

§. 18. Secundo, eos statim monendos duxit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 (legunt alii 〈 in non-Latin alphabet 〉 , alii 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) 〈 in non-Latin alphabet 〉 (vel 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) 〈 in non-Latin alphabet 〉 (potius 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Sed & vos decet non (aut familiariter nimium uti, aut abuti, aut ) contemnere aetatem Episcopy, sed secundum potestatem Dei Patris (authoritatem nempe ei à Deo traditam ) omnem reverentiam ei tribuere (sicut & sanctos Presbyteros facere novi) non praeoccupato animo respicientes ad juvenilem ordinationem ( vel, non respicientes ad juventutem ejus apparentem) sed ceden •• ipsi, ut in Deo prudentes decet, nec tam ipsi, quàm Deo Patri Jesu Christi omnium Episcopo. Ad honorem igitur illius qui sic voluit (Dei nempe jubentis ) decet vos sine omni hypocrisi obedire, quoniam non hunc visibilem Episcopum decipit quisquam, sed invisibilem fallere molitur.

§. 19. Tertio. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Decet igitur non solùm nuncupari, sed & esse Christianos, sicut quidam Episcopum quidem nuncupant (seu verbis agnoscunt) sine eo tamen omnia faciunt. Hi quidem mihi bonâ conscientiâ praediti non videntur, cùm stabiliter secundum praeceptum non congregentur, i. e. cùm conventus eorum omnes non sint firmi & rati, cum non fiant ex arbitrio Episcopy, juxta illud quod à Christo institutum est.

§. 20. Quarto, sic monens pergit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , In concordia Dei studete omnia facere, Episcopo in locum Dei praesidente, & Presbyteris in socum Senatu Apostolorum, & Diaconis ministrationem Jesu Christi sibi concreditam habentibus.

§. 21. Quinto, post paucula, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Uniamini Episcopo, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Sicut igitur Dominus sine Patre nihil fecit nec per se, nec per Apostolos, cùm illis unitus esset, sic nec vos sine Episcopo & Presbyteris quicquam facite. Nec operam detis, ut aliquid vobis seorsim rationabile videatur, sed in unum convenientibus sit oratio una, &c.

§. 22. Sexto▪ ( post mentionem 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Episcopy vestri dignissimi, & digne complexae spiritualis corona Presbyterii vestri, & Diaconorum qui sunt secundum Deum) iterum praecipit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Subjicimini Episcopo & vobis invicem ( i. e. Diaconi Presbyteris, & alii inferiores superioribus omnibus ) ut Jesus Christus Patri secundum carnem, & Apostoli Christo, & Patri, & Spiritui, ut sit unio, &c.

§. 23. Septimo, Denique, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Salutant vos Ephesii de Smyrnâ, ii sunt quos Smyrnensium simul ac Ephesiorum Ecclesia cum eo miserant; talis Burrhus p. 9. quem, inquit, Smyrnenses cum eo miserant 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Burrhus vero iste Diaconus Ephesiorum, p. 18. ) unâ cum Polycarpo Episcopo Smyrnensium.

§. 24. In Epistilâ ad Philadelphenses, haec primo ipsi inscriptioni inserta sunt, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Se illos salutare in sanguine Jesu Christi, praesertim si in uno sint cum Episcopo & Presbyteris, qui cum eo sunt, & Diaconis per sententiam Jesu Christi designatis.

§. 25. Secundo, in Epistolae initio, Episcopy ipsorum mentione factâ, pergit sic pronuntiare, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Quotquot Dei & Christi sunt, ii sunt cum Episcopo.

§. 26. Tertiô, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ,— 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Unum Altarium sicut unus Episcopus, simul cum Presbyterio & Diaconis, ut quicquid s citis, secundum Deum faciatis.

§. 27. Quarto, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Episcopo attendite, & Presbyterio, & Diaconis.

§. 28. Et statim quinto, 〈 in non-Latin alphabet 〉 (vel 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Spiritus vero praedicavit, dicens haec, Sine Episcopo nihil facite.

§. 29. Sexto, de Haereticorum & seductorum poenitentiâ loquens, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Omnibus poenitentibus ignoscit Dominus, si per poenitentiam revertantur ad unitatem Dei, & senatum Episcopy.

§. 30. Septimo, de Legatis Ecclesiarum, ad pacem Antiochenae Ecclesiae redditam congratulandam missis, institutâ oratione, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Propinquae Ecclesiae aliae Episcopos, aliae Presbyteros & Diaconos miserunt.

§. 31. In Epistolâ ad Trallesios reperitur primo, Episcopy ipsorum nomen, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Polybius Episcopus vester, ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , cujus ipsa compositio, reddit vetus interpres, potius ipse habitus, aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , 1 Tim. 11.9. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , magna disciplinatio est.)

§. 32. Secundo, inter ea, quibus se Dei imitatores monstrant, illud memorat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , cùm Episcopo subjecti estis, ut Jesu Christo.

§. 33. Tertio, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Necessarium est, sine Episcopo nihil vos facere, sed ei subjici, & Presbyterio, ut Apostolis Jesu Christi.

§. 34. Quarto de Diaconis ait, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Oportet vero Diaconos omnimodo omnibus placere, non enim ciborum aut potuum administratores sunt, sed ministri Ecclesiae Christi.

§. 35. Quinto, 〈 in non-Latin alphabet 〉 (non, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sed) 〈 in non-Latin alphabet 〉 in erenda sunt ex veteri Latino Interprete, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Omnes revereantur Diaconos ut Jesu Christi (ministros,) ut & Episcopum ut Jesum Christum Patris filium ( ni, cum aliis, 〈 in non-Latin alphabet 〉 imaginem, legere malueris ) existentem, Presbyteros ut Synedrium Dei, & ut conjunctionem Apostolorum, sine his Ecclesiâ non vocatur.

§. 36. Sexto, A seductorum venenis eos sibi cavere monens, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Hoc erit, si non inflemini, nec à Deo, à Jesu Christo, & ab Episcopo, & ordinationibus Apostolorum separabiles sitis. Qui intra altarium est, purus est, i. e. qui sine Episcopo & Presbyterio & Diacono quicquam facit, hic purus non est conscientiâ.

§. 37. Septimo, cum eos ad perseverandum in concordiâ 〈 in non-Latin alphabet 〉 hortatus esset, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Decet vo singulos, prae •• pue & Presbyteros, refocillare Episcopum ad honorem Patris Jesu Christi, & Apostolorum.

§. 38. Octavo, Denique, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Valete in Jesu Christo, subjecti Episcopo ut Dei mandato, similiter & Presbyterio.

§. 39. In Epistolâ ad Romanos de Episcopis, aut Presbyteris nihil occurrit (ni id fortassis ad hanc rem pertineat, quod in inscriptione Ecclesia ista definiatur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Ecclesia quae praesidet in loco regionis Romanorum) nec cuivis certe auctiori testimoniorum cumulo opus est, ut de Apostolicâ praxi, aut primitivo Episcoporum statu sententia feratur.

CAP. XXVI.

Doctrinae Ignatii de Episcopis, Presbytetis, & Diaconis Capita sex.

§. 1. EX his testimoniis satis patet, hanc Ignatii sententiam fuisse. Primo scilicet, Episcopum singularem, Presbyterium (seu Presbyterorum senatum) & Diaconos, tres distinctos in Ecclesiâ gradus aut Ordines fuisse. Videatur ad Smyrnenses primum, 2 dum , ad Polycarpum primum, 2 dum , 3 tium , 4 tum , 5 tum , ad Ephesios primum, 2 dum , 3 tium , 5 tum , 6 tum , 7 um , 8 um , ad Magnesios primum, 2 dum , 3 tium , 4 tum , 5 tum , 6 tum , 7 um , ad Philadelphicos primum, 2 dum , 3 tium , 6 tum , ad Trallesios primum, 3 tium , 5 tum , 6 tum , 7 um , & 8 um testimonium.

§. 2. Secundo, Episcopos hos singulares per omnes mundi plagas, ubicunque Christiana fides viguit, Christo praecipiente, institutos esse ; Videatur ad Ephesios quartum testimonium.

§. 3. Tertio, Episcopis singularibus honorem, & subjectionem, seu obedientiam, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ab omnibus in Ecclesiâ consistentibus, etiam à Presbyteriis debitam esse, pari modo, quo aut Deo Patri à Christo, aut Christo ab Apostolis, aut Apostolis à reliquis praestabatur ; Videatur ad Smyrnenses primum, ad Polycarpum quartum, ad Ephesios tertium, 4 um , 5 um , 6 um , 7 um , 8 um , ad Magnesios primum, 2 um , 4 um , 6 um , ad Philadelphicos quartum, ad Trallesios secundum, 5 um , & octavum testimonium.

§. 4. Quarto, Unionem cum Episcopo adeo ab omnibus Ecclesiae membris servandam fuisse, ut quisquis ab Episcopo divelleretur, ab Ecclesiâ ipsâ abscissus censendus esset ; Videatur ad Ephesios sextum, ad Magnesios quartum, 5 um , 6 um , ad Philadelphicos, primum, 2 um , 3 um , 6 um , ad Trallesios quintum & sextum testimonium.

§. 5. Quinto, Sine licentiâ Episcopy nihil uspiam in Ecclesiâ fieri oportuisse ; Videatur ad Smyrnenses primum, ad Polycarpum secundum, 3 um , ad Magnesios tertium, 4 um , 5 um , ad Philadelphenses quintum, ad Trallesios tertium & sextum testimonium.

§. 6. Sexto, Post Episcopum, Presbyteris etiam & Diaconis honorem & obedientiam debitam esse ; Videatur ad Smyrnenses primum, 2 um , ad Polycarpum quartum, ad Ephesios tertium, 8 um , ad Magnesios primum, 4 um , 5 um , ad Philadelphicos quartum, ad Trallesios tertium, 5 um , 6 um , & octavum testimonium.

CAP. XXVII.

Hieronymi testimonia à Presbyteranis producta. Comparatio Ignatii cum Hieronymo, respectu saeculorum, quibus vixerunt.