PPuritanSearch
Primary source research library
English Puritan & Reformed

Vindication of Ecclesiastical Volume 3

William Prynne (1600-1669) · 732,313 words · 3255 min

Large work readerShowing section 21 of 29. Corpus search still uses the whole work; source find opens the first matching section.
Section 21/29
Arlots Nephew an Alien born, till the Heirs should come to full age.

REX Omnibus, &c. salutem. Sciatis, quod concessimus dilecto nostro Arlotino Nepoti quondam Magistri Arloti Domini Papae Notarii, custodiam omnium terrarum & tenementorum quae fuerunt Thomae Pikot, qui de nobis tenuit in Capite, quorum custodia ad nos pertinet, & custodiam omnium terrarum & tenementorum quae fuerunt Roberti de Chamleng, qui de nobis tenuit in Capite, quorum custodia similiter ad nos pertinet; Habendum sibi & assignatis una cum maritagio eorundem Haeredum, advocationibus Ecclesiarum, & etiam cum dotibus si acciderit, & omnibus aliis quae ad nos pertinent vel pertinere poterunt, ration custodiae terrarum & Haeredum praedictorum, usque ad legitimam aetatem eorundem Haeredum. In cujus, &c. Teste Rege apud Winds. 12. die Februarii.

There being two Bishops elected for the Church of Elphin in Ireland, upon the avoidance, and one of them being confirmed and consecrated Bishop thereof by the Archbishop of Ardmagh, who got a Writ of restitution of the Temporalties, and the other by the Archbishop of Tuam; thereupon they appealing to the King, and to Rome, and the Pope giving a definitive sentence for Thomas, confirmed and consecrated by the Archbishop of Tuam, the King upon the Popes certificate of this his definitive sentence, issued this Writ to his Escheator in Ireland, to restore the Temporalties of the Bishopric to him (formerly suspended during their contests) having first received in the Kings name and stead the Oath of Fealty, which he and other Bishops ought by Law to make unto him.

REX Dilecto Clerico suo Magistro Willielmo de Bakepuz, Escheatori suo in Hibern. salutem. Cum vacante diu seed Elphinen. Ecclesiae Capitulum ejusdem loci Ven. patrem in Christo Thomam. tunc Abbatem de Buellio Cisterc. ordinis sibi in Patrem & Pastorem elegisset, ac Venerabilis pater Tuamensis Archiepiscopus loci Metropolitanus ipsam confirmaverit Electionem munusque consecrationis impenderit eidem, prout ex literis accepimus Metropolitani praedicti, nobis supplicantis ut eidem Elphinen. Episcopo temporalia sui Episcopy restitui faceremus. Cumque pars quaedam Capituli supradicti Milonem, Archdiaconum Clom. tempore vacationis praedictae in loci illius Episcopum elegisset, qui postmodum per Archiepiscopum Ardmacan. Hiberniae Primatem confirmatus, & munus consecrationis adeptus à nobis temporalia obtinuerat; Episcopy memorati se coram nobis praefato Thomae Episcopo personaliter opposuissent, propter quod eidem Thomae Episcopo Temporalia Episcopy praedicti non restituimus. Ac demum idem Thomas Episcopus Episcopatum praedictum apud sedem Apostolicam per definitionem summi Pontificis obtinuerit, sicut ex testimonio literarum Domini Papae constat evidenter. Vobis mandamus quod eidem Thomae Episcopo de Temporalibus Eplscopatus praedicti plenam seisinam sine dilatione habere fac. recepto prius ab eo nomine nostro hac vice, de gratia nostra specially, juramento fidelitatis, quod ipse nobis veluti caeteri Episcopy et Praelati terrae nostrae praestare tenetur. Teste Rege apud Westm. 10 die Maii.

REX Dilecto Clerico suo Magistro Willo de Bakepuz, Escaetori suo in Hibernia, salutem. Cum vacante dudum seed Elphini Ecclesiae Capitulum ejusdem loci Ven. patrem Thomam tunc Abbatem de Buellio Cistercien. ordinis sibi in patrem & pastorem eligissent. Ac Venerabilis Pater Tuamensis loci Metropolitanus ipsam confirmaverit electionem munusque consecrationis impenderit eidem, prout ex literis accepimus Metropolitani praedicti, nobis supplicantis, ut eidem Elfin. Episcopo temporalia sui Episcopy restitui faceremus. Cumque pars quaedam Capituli supradicti Milonem Archid. Clo. tempore vacationis praedictae in loci illius Episcopum elegissent, qui postmodum per Archiepiscopum Ardmacan. Hiberniae primatem confirmatus & munus consecrationis adeptus à nobis temporalia obtinuerat. Episcopy memorati se coram nobis praefato Thom. Episcopo personaliter opposuisset, propter quod ipso superstite absque discussione juris utriusque coram suo Judice facienda, Temporalia praedicta ipsi Thomae Episcopo restitui non poterant nec debebant; Ac jam, ut dicitur, et sicut ex testimonio Literarum praefatis Tuamensis Archiepiscopi patentium accepimus, dictus Milo Episcopus diem clauserit extremum. Vobis mandamus, quod cum occasion hujusmodi electionis, confirmationis, et consecrationis de dicto Milone, dudum factarum per primatem praedictum, et similiter pro restitutione temporalium quam sibi fecimus hactenus distulerimus, eidem Thomae Episcopo temporalia assignare praedicta, nec aliud obstaculum intellexerimus propter quod ei non debeant restitui; vos si praefatus Milo naturae debitum exsolverit, et de hoc vobis constiterit, praefato Thomae Episcopo temporalia praedicta sine dilatione plena restituatis. Recepto prius ab ipso nomine nostro hac vice, de gratia nostra specially, juramento fidelitatis, quod ipse nobis, veluti caeteri Episcopy et Praelati terrae nostrae, praestare tenetur. In cujus, &c. Teste Rege apud Westm. 10. die Aprilis.

Boniface Archbishop of Canterbury having incurred great debts, and much impoverished his See in defense of the Rights and Privileges of the Church of Canterbury, as was pretended, (but in truth in the Popes and his Brothers Wars and quarrels) as he procured an Ayde of First-Fruits from all the Clergy of his Diocese by the Popes grant, so he obtained this Patent and Letter of recommendations from the King, to the Tenants of the Archbishopric, to grant him an Ayd to discharge these debts, which he ill deserved from them, being seldom resident in his Archbishopric, and taking no care at all for his people's souls or b dies, minding only his own filthy lucre.

REX Tenentibus de Archiepiscopatu Cantuar. salutem. Cum Venerabilis Pater B. Cantuariensis Archiepiscopus, diversis sumptibus & expensis, tam in Curia Romana, quam alias pro libertatibus Ecclesiae suae tuendis praegravatus existat. Et idem Archiepiscopus pro relevatione Ecclesiae suae vestra subventione, ut asserit, plurimum indigeat. Nos honorem & commodum praefati Archiepiscopi & Ecclesiae suae praedictae specialiter affectantes, dilectionem vestram rogamus attente. quatenus ei taliter subvenire velitis in hac parte, quod idem Archiepiscopus votis vesiris alias favorabilius condescendere teneatur, et nos inde vobis astringamur ad grates. Teste Rege apud Westm. 22. die Junii.

The Monks of the Cistercian Order, turning common buyers, and Merchants of Wools and selling and transporting them together with their own Wools, to the prejudice and impoverishing of the Merchants and City of Lincoln and other Towns, the abating and defrauding of the Kings Customs, and the scandal of their profession, the King upon complaint of the Citizens of Lincoln, issued this memorable Writ to the Abbots and Monks of this Order, prohibiting this their practice and abuse for the future, assuring them that if they persisted therein, he would severely punish them, so as to please God thereby, offended with this their scandalous practice.

REX Universis & singulis Abbatibus Cisterciensis ordinis, & aliis viris Religiosis in Com. Lincoln. salutem. Ex relatu quorundam fide dignorum intelleximus, quod vos lanam aliaque venalia, per fratres vestros conversos in locis diversis praedicti Com. particulatim emi, & ea postmodum Mercatoribus transmarinis & aliis una cum lana vestra propria vendi faciatis, hujusmodi negotiationem exercentes contra vestri ordinis debitum honestatis, et ad depauperationem Civitatis nostrae Lincolniae, aliarumque Villarum nostrarum Mercatorium in Com. supradicto, per quod firmae nostrae et consuetudines nobis debitae ad nostri dampnum et jacturam manifestam nobis fraudulenter et subtrahuntur, quod sustinere nolumus, sicut nec debemus. Cum igitur hujusmodi exercitia in ordinis vestri scandalum, et propriae laesionem honestatis, necnon et praejudicium nostrum et dampnum dictarum Civitatis et Villarum cedant manifest, Vobis mandamus firmiter injungentes, quod ab hujusmodi negotiationibus de caetero penitus desistatis. Scituri pro certo, quod si secusegeritis, nos manum correctionis ad hoc apponemus, prout Deo complacere crediderimus (as supreme Ordinary and Visitor) per quod etiam non mediocriter vos sentietis gravatos. Teste meipso apud Winds. 28. die Februaaii, Anno Regni nostri 46.

There being a controversy about the Right of presentation to the Church of Cestreton, between the King, the Prior and Covent of Kenwilworth, and the Popes Provisors Proctor, the King at the Clerks request, for that time only, referred the ending of the controversy to the Bishop of the Diocese.

REX Episcopo Coventr. & Litchf. salutem. Cum nuper praesentaverimus vobis dilectum nobis Nicholaum de Villa ad Ecclesiam de Cestreton vestrae Dioc. vacantem, in qua Prior & Conventus de Kenwilwroth jus vendicant patronatus, et Magister Thomasius Procurator Magistri Petri de Collumpna, cui in eadem Ecclesia dicebatur authoritate Apostolica provideri, occasion clamii praedictorum Religiosorum opposuerit se praesentationi nostrae praedictae. Ac praedicti Clerici postmodum se supposuerint ordinationi vestrae super jure suo in hac parte; Nos submissionem hujusmodi gratam habentes, ordinationem quam inter eos inde feceritis hac vice volumus esse ratam. Salvo tamen jure cujuslibet post cessionem seu decessum Clericorum praedictorum. In cujus, &c. Teste Rege apud Winds. 6. die Martii.

The King granted this Patent to John le Bell, to apprize & sell the Fruits and Corn of the Temporalties of the Bishopric of Sarum, then in his hands and manured by him, by the Oaths of honest men, and to pay the monies into the Exchequer, commanding all Bailiffs and others to assist him therein.

REX Omnibus Ballivis & aliis Tenentibus de Episcopatu Sarr. salutem. Sciatis, quod de Consilio Procerum nostrorum, assignavimus dilectum Clericum nostrum Johannem le Bell, ad appreciandum per Sacramentum proborum & legalium hominum modis quibus melius & fidelius fieri poterit, omnes fructus et blada terrarum Episcopatus Sarr. nuper vacantis et in manu nostra existentis, quas sumptibus nostris excoli fecimus, et ad fructus et blada ipsa cum illa appreciaverit vendenda; ita quod de denariis inde provenientibus nobis respondeat ad Scaccarium nostrum. Et ideo vobis mandamus, quod eidem Johanni super hoc consulentes sitis intendentes & auxiliantes. Et singuli vestrum qui Ballivas tenetis venire faciatis coram eo in Ballivis vestris ad mandatum ipsius, tot & tales per quos negotium praedictum melius & celetius valeat expediri. In cujus, &c. Teste Rege apud Westm. 8. die Augusti.

The Bishop of Winchester having compounded with the King for 2229 l. 13 s. 1 d. for Corn and stock of the Temporalties, and having paid part thereof into the Exchequer, the King gave him further day for payment of the residue, by this Patent.

REX Omnibus, &c. salutem. Sciatis, quod de duobus millibus ducentis viginti & novem libris, tresdecim solid. & uno denar. in quibus Venerabilis Pater J. Winton. Episcopus nobis tenebatur pro exemptione bladi dicti Episcopatus, & instauri ejusdem, quod à nobis recepit postquam temporalia praedicti Episcopatus ei reddidimus, solvit idem Episcopus mille libr. in Scaccario nostro die Jovis proxima post festum Sancti Hilarii, Anno Regni nostri Quadragesimo septimo, per talliam quam ibi inde recepit. Et de aliis mille libris ad idem Scaccarium solvendis dedimus ei terminos subscriptos, videlicet, quod solvat in Scaccario praedicto ad festum Sancti Michaelis Anno Regni nostri praedicto, CC. & L. Marc. & ad festum Paschae proximo sequent. CC. & L. Marc. & sic de anno in annum Quingentas Marc. ad eosdem terminos, donec praedictae mille librae nobis persolvantur. Residuas vero ducentas viginti & novem libr. tresdecim solid. & unum denar. perdonavimus Episcopo supradicto, de gratia nostra specially. In cujus, &c. Teste Rege apud Westm. 18. die Januarii.

The Archbishops, Bishops and Clergy, by reason of the Wars between the King and his Barons, being summoned to assist the King with Horses and Arms manfully and powerfully, according to the quantity of their Estates, and the King and Lord's of his Council ordering that all Religious and Beneficed persons should be rated to find armed men, or pay a competent Subsidy according to the common rate of their Benefices, according as their Bishops should ordain, the King thereupon issued these Writs to Sheriffs, not to destrein them upon this occasion, nor intermeddle therein.

VIc. Cantebrigiae & Huntingdon, salutem. Cum nuper per Literas nostras Patentes praeceperimus, quod Archiepiscopi, Episcopy, &c. qui ad hoc sufficerent, viriliter et potenter se praeparent cum equis et armis, ita quod essent ad nos London. dominica proxima post festum beati Petri, ad vincula prox. praeteritum, ad communem Regni nostri defensionem, contra hostilem adventum alienigenarum, nobiscum versus mare profecturi; & quod assumpto tecum custode pacis venire faceres de qualibet villata ad eundem diem octo, sex, vel quatuor ad minus secundum magnitudinem Villae, de melioribus & probioribus peditibus cum armis competentibus, & similiter de Civitatibus, Castris & Burgis, tàm equites quàm pedites, secundum magnitudinem & facultates eorundem, & praedicti homines nondum adeo sufficienter & plenary venerint, sicut nuper mandaverimus. Nos communi periculo & indempnitati terrae nostrae providere volentes, &c. Et quia per Praelatos et Barones de Consilio nostro provisum est, quod viri Religiosi de Ecclesiis suis quas tenent in proprios usus et Rectores Ecclesiarum ac omnes alii beneficiati de Ecclesiis seu beneficiis suis Ecclesiasticis secundum communem aestimationem eorundem armatos inveniant, vel subsidium competens praestabunt juxta ordinationem Episcoporum suorum. Tibi praecipimus, quod ipsos occasion praedicta non distringas, nec te inde intromittas. Teste, &c.

Urban the 4th. being elected Pope, and King Henry interrupted by his Wars with the Barons to send to congratulate his Election, e having made an agreement with his Barons, sent this complemental Epistle to him, together with a special Messenger, to treat concerning the business of the Croysado, and other affairs of his Realm.

SAnctissimo in Christo Patri Domino . Dei gratia Sacrosanctae Romanae Ecclesiae summo Pontifici Rex Angliae salutem, cum reverentia & honor. Mundana Fabricae Rector providus & opitex sublimis qui rete sui piscaminis per Petri Ministerium laxavit in capturam, Ecclesiae laboranti benign subvenit, ipsamque mundi fluctictibus diu agitatam sua disponente gratia submergi non permisit. Hujus namque operis successorem providum, post expectationem diutinam & lacrhymosa plebis desolatae suspiria, ex insperato providit, & columpnam suae domus in aedificium completum provide substitute, quatenus in ipsa donorum dispensator fiat magnificus, & teneat prae ceteris culmen sublimitatis, qui de creditis sibi talentis rationem abundantem etiam in minoribus reddidit cum usura. Congruum namque & magnificum Dei beneficium censetur cunctis, ut hunc quem tot virtutum insigniis, & gratiarum plenitudine Dominus decoravit, ad sui gregis profectum constituat super multa, fiatque per ipsum Caelo grex ipse vicinior, & salus mundo per ejus ministerium paxque Christicolis feliciter augeatur. Hujus igitur exultationis pater sancte participes ad pedes vestrae sanctitatis, dilectos nobis Willielmum de Chaunent Clericum, & Willielmum de Atte militem, nostros fideles transmittimus, qui nostrae mentis jubilum vobis insinuent, nosque et nostros et quae nostra sunt vestrae beatudini cum omni devotione recommendent. Quod autem id hactenus juxtà nostrae mentis desiderium efficere nequivimus, ne grave gerat vestra Sanctitas vel indignum. Praesertim, cum varia nobis impedimenta paraverint Regni nostri turbatio dudum suborta, & nostrorum rebellio subditorum, quos nobis, ut speramus, jam virtus divina reddidit humiliatos. Paternitati etiam vestrae precum instantia qua decet & expedit supplicamus attente in hiis quae nostri Nuncii supradicti, tam pro negotio Crucis, quàm aliis nos seu regnum contingentibus vobis exponent, fidem & favorem benevolum vestra dignetur sanctitas adhibere. Teste Rege, &c.

The Bishop of Bath and Wells, against the Kings former Prohibition, and his own personal promise to the King, not to draw the Abbot of Glastonbury into the Court of Rome against the Rights of his Crown, and Privilege of the Realm, for matters belonging to his Temporal Courts, Advousons and Lay fees, which were not of Ecclesiastical Conusans, issued this Writ to the Sheriff of Somorset, to summon the Bishop to appear personally before him▪ to answer this his presumption and high contempt.

REX Vic. Somerset. salutem. Monstravit nobis Rogerus. Abbas Glaston. cum nuper coram nobis & Consilio nostro querelam nobis deposuisset, de W. Bathon. & Wellen. Episcopo, de eo quod idem Episcopus, contra Prohibitionem nostram, et contra antiquam consuetudinem Regni nostri, et indulgentiam nobis a seed Apostolica concessam, ne Anglici trahantur in causa extra Regnum nostrum, ipsum Abbatem traxit in placitum in Curia Romae de maneriis, advocationibus Ecclesiarum, et aliis fe dalibus et transgressionibus, de quibus placita ad Coronam et dignitatem nostram pertinent, in Curia nostra deduci et terminari debent et solent. Et praedictus Episcopus coram nobis & Consilio nostro constitutus praecise negasset, ipsum Abbatem ad Curiam Romae per eum fuisse citatum. Ac nos eidem Episcopo sub debito fidelitatis in qua nobis tenetur, et super Baroniam quam de nobis tenet, postmodum inhibuerimus, ne praedicto Abbati super praemissis contra praedictam consuetudinem et indulgentiam molestiam aut gravamen inferret aut procuraret inferri. Idem Episcopus, in nostri contemptum et Regiae dignitatis praejudicium, nec non contra praedictas consuetudinem, inhibitionem et indulgentiam, praedictum Abbatem ad Curiam Romanam jam de novo super praemissis citari procuravit, ad magnum dampnum ipsius Abbatis et indulgentiae praedictae non modicam laesionem. Et quia praesumptionem hujusmodi taliter sustinere nolumus nec debemus, tibi praecipimus, quod praedictum Episcopum venire facias coram nobis in octabis Sancti Michaelis ubicunque tunc fuerimus in Anglia, nobis de praedicto contemptu ac dicto Abbati de transgression praedicta responsurus. Et habeas ibi hoc breve, &c. Teste Rege, &c.

The King recommended an Abbot Elect whose Election he had approved, to the Pope for his favor, by these his Letters.

DOmino Papae salutem, cum reverentia & honor. Cum P. de L. quondam Prior de W. quem Prior & Conventus ejusdem loci nuper sibi elegerant in Abbatem, viam universae Carnis sit ingressus, ac iidem Monachi petita postmodum & obtenta licentia nostra, prout moris est, dilectum nobis in Christo fratrem R. de W. Commonachium suum virum uti{que} providum & discretum sibi unanimiter elegerint in Abbatem, nos Electioni de ipso celebratae assensum adhibuimus et favorem. Et hoc tenore praesentium Sanctitati vestrae intimamus, rogantes attentius, quatenus ipsum Electum & negotia sua habere dignemini recommendata, & quod vestrum est in hac parte exequi cum favore. In cujus, &c.

The King prohibited the Archbishop of Canterbury not to destrain nor molest two of his Chaplains for the Dismes granted him by the Pope, for which they had given the King full satisfaction.

B. Cantuar. Archiepiscopo totius Angliae Primati salutem. Cum Dominus Papa dudum nobis concesserit decimam proventuum beneficiorum Ecclesiasticorum in Regno nostro subsidium peregrinationis nostrae in terram sanctam, & postmodum decimam illam converterit in auxilium Regni Sicil. ac dilecti & speciales Clerici nostri Johannes le Mansell, & Henricus de Wengham, satisfecerint nobis de decima ipsos contingente, inde contenti sumus ad plenum; miramur quamplurimum & movemur, quod vos authoritate quacunque cohercionem eis faciatis pro decima praedicta. Quocirca vobis de Consilio procerum qui sunt de consilio nostro, mandamus district inhibentes, ne praefatis Clericis nostris super praestatione dictae decimae aliquam cohercionem faciatis, aut ipsos in hac parte aliquatenus vexetis aut gravetis, sed si cohercionem aliquam eis per suspensionem vel sequestrationem beneficiorum suorum feceritis, vel aliquid aliud contra ipsos in hac parte attemptaveritis, ea penitus relaxetis & revocetis. Teste &c.

The King sent this Mandate to the Parishioners of Pencriz by no means to permit the Bishop, his Officiall or Archdeacon to enter into their Parish, or act anything to the prejudice of his Free-Chapel there.

OMnibus Parochianis de Pencriz. salutem. Praecipimus vobis quod sicut vos & vestra diligitis, nullo modo permittatis Episcopum de O. vel ejus Offic. five Archid. ingredi Villam de Pencriz. ad aliqua spiritualia ibidem exercenda, quae cedant in praejudicium libertatis Capellae nostrae de Pencriz. nec eis sitis in aliquibus spiritualibus obedientes. In cujus, &c.

The Bishop of Saint David's and his Clerks complaining to the King as supreme Governor and Protector of the Church, Clergy, and their liberties, how extraordinarily the Privileges of their Churches, Monasteries, houses, goods and persons were violated in Wales, in an hostile manner throughout his Diocese, issued this memorable Writ and Prohibition to his Officers for their future protection and indemnity against such injuries and oppressions.

UNiversis Ballivis & fidelibus suis, per Walliam constitutis salutem. Ex relatu Venerabilis Patris R. Men. Episcopy & insinuatione Cleri suae Dioc. accepimus, quod tanta est hostilitas hiis diebus in Dioc. Men. quod immunitates Ecclesiae violantur, manus violentae injiciuntur ac quidam interficiuntur, domus Religiosorum distruuntur, domus Clericorum in Coemiteriis constructae, & etiam ipsae Ecclesiae incenduntur, Episcopo, Archidiaconis, & caeteris viris Ecclesiasticis transeundi per praedictam Dioc. securitatis via praecluditur, Ecclesiasticae libertatis titulus penitus conculcatur, viri etiam Ecclesiastici dicti Dioc. tot dampnis & in juriis modo ab Anglicis, modo à Wallensibus affliguntur, quod nisi praedictis remedium apponatur, necesse habent Ecclesiis suis relictis exulare. Nolentes igitur quod Sacrosancta Ecclesia sub nostra protectione constituta, tot adversitatibus opprimatur; Mandamus vobis firmiter injungentes, quod in singulis locis in praedicta Dioc. per quae transitum feceritis, publice voice praeconia prohiberi faciatis, ne aliquis de pace nostra immunitates Ecclesiasticas violare, seu etiam viris Ecclesiasticis dampnum vel injuriam infer, aut contra libertates Ecclesiae in aliquo de praemissis venire praesumat. Scituri, quod dissimulare non poterimus quin adversus violatores immunitatis Ecclesiae, ad cujus tuitionem tenemur, manus ultionis extendamus. In cujus, &c.

The King of Romans having occasion to travel to Rome about his own, the Kings and Kingdoms urgent affairs, which journey would prove very expensive, the King issued these Writs for him to tax all his Tenants, and to them, to grant a liberal Ayd and Contribution towards his expenses in this expedition.

OMnibus, &c. salutem. Quia charissimus fidelis noster Rex Romanorum illustris, proximo profecturus est ad Curiam Romanam, pro arduis et urgentissimis negotiis, quae ad nostrum, et suum, et Regni nostri hōnorem et profectum assumpsit, et quae sine maximis sumptibus nequeunt expediri, concessimus ei, quod Burgos et Maneria sua quae fuerunt dominica nostra rationabiliter talliare possit hac vice, licet dominica nostra per Angliam ad praesens non fecerimus talliari. In cujus, &c.

OMnibus libere Tenentibus de illustri Rege Romanorum in Anglia, salutem. Quia praedictus Dominus Rex frater noster charissimus in proximo profecturus est ad Curiam Romanam, pro arduis et urgentissimis negotiis, quae ad nostrum et suum, et Regni nostri honorem et profectum assumpsit, circa quorum expeditionem oporter ipsum non modicos sumptus apponere, universitatem vestram rogamus attente, quatenus cum praefatus Dominus vester vestra ad praesens indigeat subventione, eidem in hac necessitate sua jam competens subsidium impendere studeatis, quod tàm à nobis quàm ab ipso in agendis vestris favorem & gratiam futuris temporibus merito promereri debeatis, cum specially gratiarum action. Teste, &c.

Boniface Archbishop of Canterbury being an Alien, and banished or forced to fly out of the Kingdom by the Barons, was upon a Treaty and agreement between the King and his Barons, permitted to return into England upon these Conditions, extant only in this Record.

ANno Domini 1264. mense Martii, in praesentia illustris Regis Angliae, de Consilio Procerum & Magnatum ejusdem Regni, actum est, quod Venerabilis Pater B. Dei gratiâ Cantuariensis Archiepiscopus, totius Angliae Primas, in Angliam revertatur sub conditionibus infrascriptis in Regno pacifice moraturus. In primis igitur actum est, quod Archiepiscopus in reversione sua Excommunicationis sententias in quascunque personas occasion turbationis in Regno Anglia habitae promulgatas, sine difficultate qualibet related in forma juris, dum tamen illi qui excommunicati fuerint inventi, de excessibus satisfacere sint pacati, et pro eisdem Canonica mandata Archiepiscopi recipere tenentur in forma inferius in proximo articulo contenta. Secundo actum est, quod de emendis faciendis nomine excessuum Ecclesiis et Ecclesiasticis personis infra loca jurisdictionis suae immediate subjecta, arbitretur Archiepisc. de consilio omnium Suffraganeorum suorum, aut majoris et sanioris partis, et de arduis negotiis Ecclesiam Anglicanam et Regnum contingentibus futuris temporibus post reversionem suam, similiter de consilio eorundem et aliorum discretorum de Regno, ordinet et disponat. Tertio actum est, quod Magistros tales familiares Clericos suos secum adducat, et hos tantum Clericos alienigenas de consilio suo et familia retineat. Quarto actum est, quod alii Clerici quicunque beneficiati in Regno Angliae cum Archiepiscopo redire volentes, in beneficiis suis salvo et secure redeant et morentur, et bona Ecclesiastica infra Regnum expendant, ut tenentur, nihil extra Regnum deferentes vel mittentes, nisi casus necessarius et a Consilio Regis approbatus hoc requirat. Quinto actum est, quod Archiepiscopus seu Clerici cum ipso venientes nihil in Literis, Nunciis seu mandatis secum deferant, vel quicquam aliud in ipso Regno commorantes, per se vel per alios procurent, de quo Regi aut aliquibus de Regno dampnum possit vel periculum seu praejudicium provenire. Ad memoriam autem praemissorum praesentibus sigillum illustris Regis Angliae est appensum.

Per totum Consilium.

The Prior and Covent of Bath, and Dean and Chapter of Wells, having unanimously elected Walter Giffard for their Bishop, who by reason of the Wars and danger in travelling as well on this side as beyond the Seas, could not personally resort to him to be examined, confirmed and consecrated; the King thereupon issued this Writ, with the Certificate of his Election, to the Archbishop, desiring his examination and confirmation thereof by himself, or else to appoint some of his Suffragans to examine, confirm and consecrate him here in his stead.

CAntuariae Archiepiscopo, totius Angliae Primati, salutem. Cum dilectus nobis in Christo Prior & Conventus Bathon. & Decanus & Capitulum Ecclesiae Wellen. dilectum nobis in Christo Magistrum Walterum Giffard Canonicum Wellensem, quem specialiter recommendatum habemus, sibi in Patrem & Pastorem Ecclesiarum praedictarum concorditer assumpserint; Ac idem Clericus propter discrimina quae ration turbationis jamdiu habitae in Regno viantibus imminent, tàm in partibus transmarinis quàm cismarinis, prout vobis satis liquet, ut credimus, ad praesentiam vestram personaliter accedere secure non possit, devotionem vestram affectuose rogamus, quatenus Nuncios & Procuratores Ecclesiarum praedictarum, pro negotio electionis illius ad vos accedentes intuitu Dei, recommendatos habentes electionem ipsam, prout ad officium vestrum pertinet, examinare velitis & confirmare, vel eam saltem obtentu precum nostrarum, aliquibus de subditis vestris in Anglia commorantibus examinandam committatis, simul & confirmandam, aliquibus de Suffraganeisvestris plenam dando potestatem electum praedictum vice vestra consecrandi, si ipsum confirmari contingat. Teste, &c.

The Archbishop notwithstanding neglecting or refusing to do it upon this request and mandate of the King, he thereupon issued this sharp Writ to him, taxing him of ingratitude and abuse of his patience, and commanding him to come into England forthwith in person, & confirm and consecrate him, or else to appoint others to do it.

CAntuariae Archiepiscopo totius Angliae Primati salutem. Licet hactenus per patientiam pluries sustinuerimus Electos in Episcopos, Abbates ac Praelatos alios in Regno nostro pro beneficio confirmationis obtinendo, ad vos in partes proficisi transmarinas, tale a vobis premium non reddidimus reportarent contra jus et Regni nostri consuetudinem, quibus per patientiam hujusmodi non intendimus quoquomodo praejudicium generari, hoc ad consequentiam trahere attemptaretis. Miramur igitur simul et movemur, vos ad petitionem nostram, examinationem electionis dilecti nobis in Christo Magistri Walteri Giffard, nuper in Bathon. et Wellen. Episcopum Electi et ejusdem Electionis confirmationem, quem ne personaliter ad vos accederet detinuimus, et adhuc detinemus invitum, aliquibus discretis de Regno nostro committere recusasse, ad quod jus commune, et ipsius Regni consuetudo vos, dum extra Regnum agitis, inducere deberent etiam non rogatos. Ne igitur nimia patientia nostra in vobis contemptum pariat, scire vos volumus, nos de caetero talia parcius permissuros, hiis praesertim temporibus quibus Anglicis tutus ad vos per partes Franciae, prout dicitur, non patet accessus, propter quod Paternitatem vestram rogandam duximus attentius et monendam: Rogantes insuper, et in fide qua nobis tenemini firmiter injungentes, quatenus in praemissa electione et aliis Officii vestri debitum exequuturi, ad partes Angliae personaliter accedere, vel saltem aliquibus discretis de Regno nostro, quos ad hoc magis idoneos reputaveritis, vices vestras in hac parte committere curetis; ne si iteratas preces nostras, et mandata ad quae de jure tenemini contumaciter exaudire recusaveritis, contra vos tanquam jurium et libertatum ac consuetudinum Regni nostri contemptorem nostrae indignationis aculeos erigere, et acrius procedere debeamus ad vindictam: nec enim si secus egeritis proventus Archiepiscopatus ad vos extra Regnum de caetero deferri sustinebimus, sed sicut curam recusatis, ita et emolumenta vobis extra Regnum agentibus, subtrahere curabimus in futurum: Nos vero si opus fuerit salvum et securum sumus vobis conductum praebere parati. In cujus, &c.

The continuer of Matthew Paris relates, that Anno 48 H. 3. during the Barons Wars, Licet Comes Leycestriae praecepta dedisset sub poena decapitationis, ne quis in Sanctam Ecclesiam, vel Coemiterium depraedaturus intrare praesumeret, nec religiosis viris, vel eorum famulis, manus violentas inferret; nihil hac industria f re profecit, nempe nec Episcopy, nec Abbates, nec viri religiosi de villa in villam progredi potuerunt, quin à vespilionibus praedarentur. Hereupon I conceive the King issued this Writ and Proclamation to the Keeper of the Peace in the County of York, to protect Ecclesiastical and Religious men's persons, their tenants and goods, from violence and injury, and to declare injurious and undue presentations by usurpation on rightful Patrons, or by them, to be void.

JOhanni de Eyvil, Custodi pacis in Com. Ebor. salutem. Cum libertatem et securitatem Ecclesiarum specially affectione diligere teneamur, ac personas Ecclesiasticas & earum bona teneri animo benevolo exoptemus, vobis de communi consilio Procerum nostrorum, mandamus district praecipientes, quatenus sicut corpus vestrum & omnia bona vestra diligitis, jura Ecclesiastica, Praelatos, et personas Ecclesiasticas, tam religiosas quam seculares, homines suos et eorum bona in Com. praedicto manuteneatis et defendatis; non permittentes eis in personis aut rebus suis, per aliquos Clericos vel Laicos quorumcunque mandato, contra libertatem Ecclesiasticam aut immunitatem inferri molestiam, injuriam seu gravamen. Scituri, quod si qua eis fuerint pro defectu vesiti ablata violenter, vos inde oportebit respondere. Collationes etiam Ecclesiarum a non suis patronis factas in Com. praedicto, aut etiam a suis patronis, contra consuetudinem hactenus obtentam in Regno 〈1 page duplicate〉 〈1 page duplicate〉 〈1 page duplicate〉 〈1 page duplicate〉 nostro attemptatas, volumus non valere. Quae omnia praedicta per totum Com, praedictum publice clamari facias. In cujus, &c.

* Anno 1264. (48 H. 3.) Quidam de parte Baronum coperunt Episcopum Herefordensem in Ecclesia sua Cathedrali, vocatum Petrum, natione Burgundum, (the contriver of the premised forged Obligations of Abbots and Bishops monies to the Pope, without their privity) & duxerunt ad Castellum d Ordeleya, Thesaurum suum inter se pariliter dividentes. Others seized upon the tithes, fruits, profits, goods of the Archbishop, and of all other Alien Clerks, Non-residents, and others that were against the King and Kingdom, and sold, wasted them at their pleasures; whereupon the King by his Royal Prerogative commanded them to be sequestered, prized and sold by Inquisitions taken upon Oath, by special Commissioners appointed by him for that purpose, in the view of their Proctors, if they would be present, by these his Letters Patents.

REX Omnibus, &c. salutem. Cum nonnulli occasion turbationis in Regno nostro nuper habitae, fructus et proventus Ecclesiarum, et etiam alia bona Ecclesiastica Clericorum alienigenarum non residentium, et aliorum Clericorum nobis et Regno nostro adversantium, et extra Regnum nostrum agentium distrahant, devastent, et consumant; Ac nos Ecclesiasticae libertati in hoc parte prospicere volentes, de consilio Praelatorum & Baronum nostrorum de Consilio nostro existentium, assignaverimus H. London. Episcopum, Archidiaconum Oxford. & Rogerum de Norwood, ad fructus & proventus, & bona Ecclesiastica Clericorum praedictorum, tàm in Dioc. Cantuar. quàm in aliis beneficiis suis extra eandem Dioc. ad collationem praedicti Archiepiscopi spectantibus, colligenda & custodienda. Ita quod fructus, & proventus, & bona praedicta reponi facerent in Ecclesia Christi Cantuar. in forma per Praelatos & Barones praedictos provisa. Ac iidem Episcopus & Archidiac. ad praemissa exequenda deputati, ad praesens non sint in Regno, & etiam Procuratores eorum ad hoc negligentes inveniantur, per quod magna distractio seu dilapidatio de bonis Ecclesiasticorum praedictorum, propter praesentem Regni turbationem fieri posset, nisi de conservatione eorundem cum celeritate provideatur, assignavimus dilectum Clericum nostrum Henricum de Otinton, ad blada dictorum beneficiorum in quibusdam locis sibi assignatis per Sacramentum proborum & legalium hominum aestimata & appreciata, vendenda, per visum & consilium Procuratorum praedictorum si interesse voluerint, quibus hoc idem denunciari praecipimus. Ita quod de exitibus inde provenientibus, prout justum fuerit, satisfieri faciamus. Et ideo vobis mandamus, quod praefato Henrico tàm circa aestimationem quàm venditionem eorundem cum ab eo requisiti fueritis, assistatis, & intendatis, & consilium & auxilium vestrum efficaciter impendatis. Teste Rege apud Cantuar. 16. die Septembris.

  • Johannes de Middleton, Clericus Capellae assignat. &c. Pakeham Praebend. J. Mansell, Ap. Sutmalling.
  • Henricus de Otinton, Clericus Garder. Otford, cum Capella Sevenhang, Chidingston, Wrotham.
  • Consimiles Literas habet Johannes de Middleton, Clericus Capellae, &c.
  • Consimiles Literas habet Wilhelmus de Crioll, Miles.
  • Consimiles Literas habet Wilhelmus le Avenir, &c.
  • Consimiles Literas habet Jocens. de Lond. &c.
  • Consimiles Literas habet Henricus de Bourne, Miles, &c.

I find this Commission of the same kind in the Extract Roll.

OMnibus, &c. salutem. Cum nonnulli occasion turbationis in Regno nostro nuper habitae, fructus et proventus Ecclesiarum, et etiam alia bona Ecclesiastica Clericorum alienigenarum non residentium, et aliorum Clericorum nobis et Regno nostro adversantium, et extra Regnum nostrum agentium distrahant, debastent, et consumant. Ac nos Ecclesiasticae libertati in hac parte prospicere volentes, de consilio Praelatorum et Baronum nostrorum de Consilio nostro existentium, assignaverimus tales ad fructus et proventus, et bona Ecclesiastica praedictorum Clericorum, tam in Diocesi Cantuar. quam in aliis beneficiis suis extra eandem Diocesim, ad collationem praedicti Archiepiscopi spectantibus colligenda. Ita quod fructus, & proventus, & bona praedicta reponi facerent in Ecclesia Christi Cantuariensi, in forma per Praelatos & Barones praedictos provisa. Ac iidem tales ad praemissa exequenda deputati ad praesens non sint in Regno, & etiam Procuratores eorum ad hoc negligentes inveniantur, per quod magna distractio seu dilapidatio de bonis Ecclesiarum praedictarum, propter praesentem Regni turbationem fieri posset, nisi de conservatione eorundem cum celeritate provideatur: assignavimus dilectum Clericum nostrum Henricum de Otinton, ad blada dictorum beneficiorum in qusbusdam locis sibi assignatis per Sacramentum proborum et legalium hominum aestimata et appreciata, vendenda per visum et consilium Procuratorum praedictorum nisi interesse voluerint, quibus hoc idem denunciari praecipimus. Ita quod de exitibus inde provenientibus prout justum fuerit satisfieri faciamus. Et ideo vobis mandamus, quod praefato Henrico tàm circa aestimationem quàm venditionem eorundem cum ab eo requisiti fueritis, assistatis, & intendatis, & consilium & auxilium vestrum efficaciter impendatis. Teste, &c.

The differences between the King and his Barons concerning the Ordinances made at Oxford being referred to the King of France, who made an award therein which was not full and satisfactory to all parties, thereupon the King and his Barons by mutual consent, by these Letters Patents submitted that award to other Arbitrators herein named, to amend or correct, by way of addition or detraction, whatever they should judge meet for the settling and preserving of peace between them, submitting themselves to the excommunication and Ecclesiastical Censures of the Popes Legat if they should infring their accord herein.

REX Angliae, S. de Monte forti Comes Leycestr. Gilbertus de Clare Comes Gloucestr. & Hereford. Johannes filius Johannes, Johannes de Burgo senior, Wilhelmus de Monte Canisio, Henricus de Hastings, Gilbertus de Gaunt, & caeteri Barones & Magnates Angliae, universis Christi fidelibus ad quos praesentes Literae pervenerint, salutem in Domino. Cum super praeteritis guerrarum discriminibus in Regno Angliae subortis, quaedam ordinatio seu forma pacis de nostro Praelatorum, & totius Communitatis Regni praedicti, unanimi voluntate & assensu provida deliberatione inita fuerit, quam nuper Domino Regi Franciae fecimus praesentati, & quam Deo gratam, nobis & Regno nostro credimus oportunam. Ac quidam ut intelleximus facti veritatem minus plene intelligentes, ordinationem ipsam seu pacis formam minus sufficientem, asserentes de quibusdam articulis in eadem insertis non fuerint contenti. Nos ad pacem & tranquillitatem Regni praedicti totis viribus, sicut tenemur, laborare volentes ut Justitia nostra & facti veritas patefiat, & singulis plenius innotescat, plenam damus potestatem Venerabili patri H. London▪ Episcopo & nobili viro Hugoni le Despenser, Justic. Anglia, & Nobilibus viris Bartho. Com. Audeg. praedicti Regis Franc. Germano & Abbati de Boccon inspiciendi & examinandi formam ordinationis seu pacis praedictae, addendi & detrahendi eidem, & emend 〈◊〉 di, si quid addendum, detrahendum seu corrigendum viderint, & providendi omnem securitatem quam viderint oportunam, & ea omnia, quae ordinanda seu statuenda duxerint firmiter observandi. Nos autem omnia & singula quae ipsi ad emendationem & observationem pacis ejusdem ordinaverint; Rata habebimus et accepta subjiciendo nos Jurisdictioni et coertioni Uenerabitis Patris . Sabin. Episcopy Apostolicae sedis Legati, ut ipse per sententiam excommunicationis, et omne genus Censurae Ecclesiasticae, nos et omnes et singulos compellere possit, si forte ordinationem praedictorum in aliquo praesumpserimus contrahere. Et si praedictus Com. Andeg. praesens non fuerit, vel negotium istud in se assumere noluerit, volumus quod Dominus de Neel, vel Dominus Petrus de Camberleng. loco ejusdem Com. subrogetur. Quod si praedicti quatuor in aliquo Articulo pacis praedictae discordes fuerint, Judicio majoris partis eorundem stetur. Et si pares in discordia fuerint, volumus ut Venerabilis pater Archiepiscopus Rothomag. eis associetur, & quod à majori parte eorundem quinque concorditer fuerit ordinatum; firmiter observetur. Nolumus autem quod aliquid liceat eis dicere, ordinare, seu statuere circa emendationem ordinationes sen pacis praedictae, per quod Regnum Angliae, per alios quam per indegenas gubernetur, nec castrorum custodia seu alia Balliva in▪ Regno praedicto aliis quam indigenis fidelibus non suspectis committatur, Volumus etiam modis omnibus quod pax inter nos Regem Angliae, & praefatum Com. Leyc. super personalibus & specialibus querelis, questionibus & contentionibus quas contra eundem Comitem habemus & ipse adversus nos, & de quibus posuimus nos in praedictum Regem Franc. fiat & assecuretur antequam pax seu ordinatio praedicta finaliter compleatur. In cujus rei testimonium huic scripto nos Rex Angliae, Com. Leyc. & Glouc. Jo. Johes, Wilhelmus, Henr. & Eg dius, pro nobis & caeteris Baronibus, & Communicate Regni Angliae sigilla nostra apposuimus. Dat. apud Cantuar. die Jovis prox. post festum Nativ. beati Virginis. Anno Domini, 1263.

The King and the Barons having by common consent entered into Articles of agreement under their hands concerning the reformation of the Realm of England, and referred themselves therein to the determination of the French King or the Popes Legate, the King thereupon constituted these three Proctors to conclude and consent on his behalf to what ever should be therein agreed, submitting himself to the Legates Ecclesiastical censures and excommunication to compel him to the performance thereof, by this Patent.

REX Angliae, Omnibus ad quos &c. salutem. Noverit universas vestra, quod nos ordinamus & constituimus venerabiles patres W. Wygorn. & I. Winton. Episcopos, & Nobilem virum Petrum de Monteforti Procuratores & Nuncios nostros sollempnes, dantes eis potestatem tractandi in praesentia magnifici Principis Domini L. Dei gratia Regis Franc. illustris, & Venerabilis patris G. Sabin. Episcopy Apostolicae sedis Legati, vel alterius eorum, super reformatione status Regni Angliae. Et quod in hac parte provisum fuerit acceptandi & firmandi, seu etiam compromittendi super hoc in certas personas si viderint expedire, ac omnem securitatem faciendi quam negotii qualitas requirit, & quam nobis seu Regno praedicto viderint optimum dantes insuper praefato, Petro potestatem jurandi in animam nostram, quod nos▪ quicquid ipsi tres in praemissis nomine nostro duxerint faciendum, Ratum habebimus et acceptum, subjiciendo nos Jurisdictioni et cohercioni praedicti Legati, ut ipse per sententiam excommunicationis et omne genus Censurae Ecclesiasticae nos compellere possit, ad observationem praemissorum. In cujus, &c. Dat apud Cantuar. die Jovis praedicta Anno praedicto.

There being many great damages and spoils done to the Church and Churchmen during the civil Wars between the King and Barons Anno. 47, and 48. H. 3. the King and they coming to a Treaty, agreed on these Articles subscribed with both their hands concerning reparation for those damages sustained by them.

PUrveu est par Commun assentment du Roi & des Prelaz, des Contes & de Barons de la tere, ke les trespass ke fait sont contre seinte Eglise en Engleterre par acheson de Trublement & de la guere ke ad este en Reaume de Engleterre, soient amendez en cest form.

Soient Eiluz d s Contes & des grannz gentz de la terre par la volente e lassetment des Prelaz, trois Evesques, ki des amendas reasonables ke sont a foir pur les avandiiz forfez ke ont este fait contre seinte Eglise aient plein poeer de le stablir & de purver kanque bone s ra & renable Chose. Ceus que escomenge seront trovez, soient assous en form de droit par ceus qi poeer averout. Le Poer des Prelaz soit affirmee en ceste manere: premis soit en bone fei des Contes, e de la Justice, & des autres lais qui sont du conseil le Roy, e autres granz Barons de Reaume, ke totes les Choses ke les Prelaz ke eleus seront; purverunt renablement en nom de amends garderont pur soi, e metteront peine e bone fei de fere garder des autres, e de ceo eudognent lor lettres overtes.

Derechef as Prelaz puis kilserout esluz, soit done plein poeer du Roi e de la communaute. des Contes & des Barons & de grannz homes de la terre a purver les chooses ke b soignables del estate de Seint Eglise, all honeur deu, a la foi nostre s inur le Rei, & au profit du Reaume. E. ceo soit proms en bone foi par le Roi, par les Contes & les avanditz Barones, e par les autres grannz homes de la terre si en facent lor lettres overtes. Cest a saver des chooses ke unt este faitz puis le Pasch. derine eut un an, ce est a saver le an nostre Seignor le Roi.

Si nul soit trove ke ne voile ester all ordenement e le purveaunce des avauntditz Prelaz en les chooses avant dites & solonc les forms avant dites, soit distreint par sentence de Seint Eglise. Esi mester est, soient distreint par la lai force. E. qe ceste chose se puisse meuz fair, eight la Justic Cent i plus chevelers ou Serjaunz soudeers eluz a distreindre les Mesfesours quant il sera requis par les avantdiz Praelaz ei ceu soudeers de biens commuus de Seint Eglise soient sustenuz taunt come il sont en cele bosoin E cest ordenement durge sovans a un an ou a deus, deikes les chooses soient been en pes e les purveances des Prelaz e la pes de la tere bien meintenue.

Purveu est ke les biens des benefices de Seinte Eglise des aliens e des autres ke out est outre la tere soient coilli, e sauvement garde par les mains des Prelaz desques a taunt ke soit purveu par comune conseil ke len devera fair, E afermete en tesmoinance de ceo le Rois et les hauz homes de la terre out mis lur seus a cest escrit.

In pursuance of these Articles of agreement, the King issued these Commissions and Writs to several Bishops and others to sequester and secure the goods and profits of such Bishops, aliens, Non-resident Clerks who absen ed themselves, which were spoiled, sold, and wasted during the Warrs.

REX Venerabilibus G. Ebor. Archiepisco. H London. & R. Linc Episcopis salutem. Quia nonnulli qui Deum & Ecclesiam irreverenter & enormiter offenderunt, Ecclesiis & Ecclesiasticis personis Regni nostri praeteritis turbationum temporibus injurias varias, & dampna gravia intulerunt, nos Deo & Ecclesiae, ac laesis personis de dampnis & injuriis hujusmodi debitam ac plenam satisfactionem fieri cupientes, prout nuper London. de nostrorū Praelatorum ac procerum Regni nostri consilio & assensu ordinatum extitit & provisum. Vobis mandamus firmiter injungentes quatenus vocatis qui fuerint evocandi, et auditis querelis super injuriis et damnis praedictis, ad laudem Dei et honorem Ecclesiae quod vobis justum videbitur decernatis, congruam ac debitam dictis laesis satisfactionem fieri facientes. Nos enim quod per vos in praemissis ordinatum fuerit seu statutum annuente domino faciemus firmiter observari. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nihilominus exequantur. In cujus &c. Teste Rege apud Woodstock 8. die Decembris.

VEnerabilibus Patribus G. Ebor. Archiepiscopo, H. London. & R Lincoln. Episcopis salutem. Quia nonnulli qui Deum et Ecclesiam irreverenter et enormiter offenderunt, Ecclesiis et Ecclesiasticis personis Regni nostri praeteritis turbationum temporibus injurias varias et dampna gravia intulerunt, nos Deo et Ecclesiae ac laesis personis de damnis et injuriis hujusmodi debitam ac plenam satisfactionem fieri cupientes, prout nuper London. de nostrum Praelatorum ac procerum Regni nostri consilio et assensu ordinatum existit, et provisum, vobis mandamus firmiter injungentes, quatenus vocatis qui fuerunt vocandi, & auditis querelis super injuriis & dampns praedictis, ad laudem Dei et honorem Ecclesiae quod vobis justum videbitur decernatis, congruam ac debitam dictis laesis satisfactionem fieri facientes, nos enim quod per vos in praemissis ordinatum fuerit seu slatutum annuente Domino faciemus firmiter observari. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. In cujus, &c.

OMnibus &c. salutem. Cum terrae, tenementa, possessiones & bona venerabilis Patris B. Cantuar. Archiepiscopi occasion turbationis in Regno nostro nuper habitae à quibusdam illicite occupata, consumpta fuerint & distracta, ad grave dampnum ipsius Archiepisc. & Ecclesiae suae Cantuar. ut dicitur, Nos indempnitati ejusdem Archiepiscopi & Ecclesiae suae praedictae providere volentes, sicut & tenemur, de Consilio Magnatum nostrorum qui sunt de Consilio nostro, commisimus venerabili Patri H. London. Episcopo & aliis, omnes terras, tenementa, possessiones & bona ad praedictum Archiepiscopatum spectantia, custodienda, quamdiu nobis placuerit. Ita quod omnes exitus & proventus eorundem colligi & salvo reponi faciant in Ecclesia praedicta Cantuar. convertendos in usus & utilitatem Ecclesiae praedictae. In cujus, &c.

OMnibus &c. salutem. Cum nonnulli occasion turbationis in Regno nostro nuper habitae fructus & proventus Ecclesiarum, et etiam alia bona Ecclesiastica Clericorum alienigenarum et aliorum Clericorum, nobis et Regno nostro adversantium, et extra Regnum nostrum agentium distrahant, et devastent et consumant, nos Ecclesiasticae libertati in hac parte prospicere volentes, de Consilio Praelatorum et Baronum nostrorum qui sunt de Consilio nostro, assignavimus venerabilem patrem H. London. Episcopum, & dilectos nobis tales ad fructus, proventus & bona Ecclesiastica praedictorum Clericorum tam in Diocesi Cantuar. quàm in aliis beneficiis suis suis extra eundem Dioc. ad collationem praedicti Archiepiscopi spectantibus, colligenda & custodienda, ita quod fructus & proventus & bona praedicta repom faciant in Ecclesia Christi Cantuar. in forma per Praelatos & Barones praedictos provisa. In cujus, &c.

REX Vic. Kanc. salutem. Cum de consilio Praelatorum & Baronum nostrorum qui sunt de consilio nostro, terras, tenementa, possessiones & bona B. Cantuar. Archiepiscopi ad Archiepiscopatum Cant. spectantia, & etiam fructus & proventus Ecclesiarum, & alia bona Ecclesiastica Clericorum alienigenarum & aliorum Clericorum nobis & Regno nostro advesantium, & extra Regnum nostrum agentium quae sunt in Dioc. Cantuar. H. London. Episcopo, & Magistro Richardo de Mepham Archid. Oxford. & Rogero de Norwod. pro eo quod nonnulli occasion turbationis in Regno nostro nuper habitae quasdam terras & tenementa praedicta occuparunt, & fructus & proventus Ecclesiarum praedictarum distraxerunt & consumpserunt, comiserimus custodienda. Ita quod omnes exitus terrarum & tenementorum praedictorum & fructus & proventus Ecclesiarum praedictarum reponi faciant in Ecclesia Christi Cantuar. in forma per Praelatos & Barones praedictos provisa; ac praedicti Custodes ad conservationem bonorum praedictorum, & ad bona Ecclesiastica modo praedicto distracta recuperanda consilio & auxilio tuo plurimum indigeant; tibi praecimus, quod quociens ab eisdem fueris requisitus, eis ad hoc assistas, & Consilium & auxilium tuum tam diligenter impendas quod diligentiam tuam commendare merito debeamus. Teste Rege 2. die Septembris.

The King likewise issued this Writ to prohibit all Lay-force, wast and plunder in the Prebendary of William de Merton, or the lands, goods and possessions belonging to him; at the Petition of the Bishop of London, signed in the presence of many Bishops and some Lord's.

REX Majori & Vicecomitibus London. salutem. Cum nonnulli occasion turbationis nuper habitae in Regno nostro, decimas, fructus, & alia bona Ecclesiastica devastent, et quo minus Praelati eorundem ea quae ad officium suum pertinent exercere valeant in Ecclesiis antecedictis; Nos honori et indempnitati Ecclesiasticae libertatis providere volentes, ut tenemur, ad requisitionem Venerabilis Patris H. London. Episcopy, vobis de Consilio Baronum nostrorum praecipimus firmiter injungentes, quod omnem vim Laicam, et etiam armatam quae se tenent in Praebenda dilecti Clerici nostri Walteri de Merton de Fynisbyr. seu in possessionibus ejusdem ad devastand. distrahend. consumend. seu occupand. bona & possessiones ejusdem, sine dilatione faciatis amoveri, non permittentes praefatum Episcopum ab aliquibus impediri, quo minus ea quae ad officium suum spiritual pertinent, exercere valeat in eadem.

Teste Rege apud Sanctum Paulum London. 9. die Augusti.

Per ipsum Regem, London. Wygorn. Sarr. Wynton. Exon. Cicesterc. & aliis Episcopis praesentibus, & hoc postulantibus. Item praesentibus H. le Dispenser Justic. Radulpho de Cameys, Ad, de novo Mercato, Egid. de Argentein.

REX Episcopo Norwyc. salutem. Cum nonnulli occasion turbationis in Regno nostro nuper habitae, fructus & proventus Ecclesiarum, et etiam alia bona Ecclesiastica Clericorum alienigenarum no-nresidentium, et aliorum Clericorum, nobis et Regno nostro adversantium et extra Regnum agentium distraxerint, et devastaverint, et nos Ecclesiasticae libertati in hac parte prospicere volentes, nuper de Consilio Praelatorum et Magnatum nostrorum assignaverimus vos ad fructus et proventus, et alia bona Ecclesiastica praedictorum Cleriricorum in vestra Dic. colligenda et custodienda; Ita quod exitus inde provenientes reponi faceretis in Ecclesia Cathedrali Norwic. in forma per nos et Praelatos et Magnates praedictos provisa. Ac cum domus Ecclesiae Magistri P. de Camberlaco, apud Fakeham decidant, & bona sua ibidem sint destracta ut accepimus, & W. de W thm. terras, possessiones & beneficia ibidem habeat vicina, per quod utilitati dictae Ecclesiae commodius poterit providere. Nos de fidelitate & industria praedicti Willielmi plenam gerentes fiduciam, vos rogamus, quatenus praedictam Ecclesiam cum Capellis ad jacientibus praedicto Willielmo committatis custodiendam, ita quod de fructibus inde provenientibus respondeat, prout de jure faciendum, & nos in hac parte conservet indempnes. Teste Rege apud Westm. 23. die Febr.

REX Omnibus &c. Cum nonnulli occasion turbationis in Regno nuper habitae fructus & proventus Ecclesiarum & etiam alia bona Ecclesiastica Clericorum alienigenarum non-residentium, & aliorum Clericorum, nobis & Regno nostro adversantium, & extra Regnum nostrum agentium devastaverint & destraxerint, propter quod nos Ecclesiasticae Libertati in hac parte prospicere volentes, & Consilio Praelatorum, & Baronum nostrorum assignavimus dilectum & fidelem nostrum Stephanum Soudan, ad vendendum quandem partem bladorum Ecclesiae de Racolur. & capellarum suarum de Hirn. & Beruer. Manketon. & Bertelton, quae remansit post devastationē & destructionem bladorū praedictorum, & quae per Sacramentū proborum & legalium hominum aestimata fuit & appreciata ad Quinquaginta Libr. & duodecim denar. Ac idem Stephanus praedictam partem pro pecunia supradicta vendiderit & pecuniam illam in gard. nostram solverit, de qua illis quibus de Jure fuit respondendum satisfieri faciemus, nos venditionem praedictam acceptantes praefatum Stephanum de venditionem praedicta conservabimus indemnem. In cujus, &c. Teste Rege apud Westm. 29. die Octobris.

REX Omnibus &c. Cum nonnulli occasion turbationis nuper habitae in Regno nostro fructus & proventus Ecclesiarum, & etiam alia bona Ecclesiastica Clericorum alienigenarum non residentium, & aliorum Clericorum nobis & Regno nostro adversantium & extra Regnum nostrum agentium distrahant, devastent & consumant. Nos Ecclesiasticae Libertati in hac parte prospicere cupientes, de Consilio Praelatorum & Magnatum nostrorum assignavimus Venerabilem Patrem R. Carl. Episcopum ad fructus, proventus & alia bona Ecclesiastica praedictorum Clericorum in Diocesi sua colligenda & custodienda. Ita quod exitus inde provenientes reponi fac. in Cathedrali Ecclesia Ka l. in forma per praedictos Praelatos & magnates nostros provisa. In cujus, &c. Teste Rege apud Westm. 10. die Febr.

During the Wars between the King and his Barons, divers Vicars and persons desirous to reside upon their Cures so as they might be secured and protected from violence therein, the King thereupon granted Protections to those who desired them, particularly this to Walter de Merton.

OMnibus &c. sasutem. Cum de Consilio Baronum nostrorum providerimus, quod Clerici Ecclesiarum Rectores, Vicarii &c. personae Ecclesiasticae apud Beneficia sua Ecclesiastica Personalem facere volentes residentiam, salvo et secure et absque impedimento nostri vel nostrorum in beneficiis suis valeant commorari, ac dilectus Clericus noster Walterus de Merton. sicut intelleximus, residentiam hujusmodi apud beneficia sua quae obtinet in Regno nostro facere proponet. Vobis mandamus quod eidem Waltero in eundo vel redeundo seu moram faciendo apud beneficia sua praedicta nullum inferatis, vel quantum in vobis est inferri permittatis dampnum, impedimentum, injuriam seu gravamen. Incujus, &c.

Pope Urban sending a Legate towards England, at his request, the King dispatched this Letter, desiring him to send Peter Montefort a safe conduct to Dover, in going, staying and returning.

REX G. Sabiensi Episcopo, Apostolicae sedis Legato, salutem. Quia dilectum & fidelem nostrum Petrum de Monteforti, unum de Consiliariis nostris, veritatis pacis & tranquillitatis zelatorem, ad vestram praesentiam destinamus, pro quibusdam negotiis nostris reformationem pacis et tranquillitatis Regni nostri contingentibus, vobis viva voice plenius exponendis. Cui super hiis cum ad vos venerit fidem adhibeatis indubitatam, Paternitatem vestram rogamus & requirimus attente, quatenus Literas vestras de salvo et securo conductu inveniendo ad vos, vobiscum morando, et aliunde recedendo, sub omni festinatione sibi obviam usque Dovor. transmittere velitis. Teste Rege apud Cantuar. 24. die Septembris.

This Legat not daring to arrive in England for fear of those of the Cinqueports and the Barons, you shall receive an account of his proceedings in the next year.

The Clergy having granted a Disme to the King for the defense of the Realm and Church, by unanimous consent, and that it should be collected by the Bishops, and employed by the King for the common benefit of the Realm and Church, he thereupon issued this Writ to the Bishop of Norwich, and another to the Archbishop of York, speedily to collect and pay in the same, else in their default the Sheriffs of the County should levy it, his necessities and the public safety being to be preferred before the Churches Liberties in this case, though he had an extraordinary care to preserve them.

REX S. Episcopo Norwic. salutem. Cum per Praelatos et Magnates Regni nostri provisum sit et unanimiter concessum, quod Decimae proventuum omnium beneficiorum Ecclesiasticorum in Regno nostro conferantur ad communem utilitatem ejusdem Regni et Ecclesiae Anglicanae, et quod hujusmodi Decimae per locorum Episcopos leventur, et ad nos mittantur: Vobis mandamus, quod hujusmodi Decimas quas juxta provisionem praedictam in vestra Dioc▪ de beneficiis Ecclesiasticis levari fecistis ad nos sine dilatione mittatis, convertendas in communem utilitatem Regni nostri et Ecclesiae praedictae, & hoc nullatenus omittatis. Scituri quod nisi hoc mandatum nostrum facere volueritis, de consilio Magnatum, qui sunt de Consilio nostro, Mandavimus Vic. nostro Norff. & Suff. quod dictam Decimam ob defectum vestri, (quod nollemus) levari, & ad nos mitti faciat indilate. Teste Rege apud Cantuar. primo die Septembris.

REX G. Eborum Archiepiscopo, Angliae Primati, salutem. Licet nos una cum Regni nostri Praelatis et Proceribus super alienigenarum inimicorum nostrorum adventu nuper praemuniti, de consilio eorundem Praelatorum et Procerum provida deliberatione duxerimus statuendum, ut a communis defensionis auxilio nullus excludatur sexus aut ordo, nullius personae laboribus, nullis rerum parcatur impendiis; Illa tamen devotio debita quam ad Sanctam Ecclesiam Catholicam gerimus nos induxit, ut virorum Ecclesiasticorum in hac parte subsidium de Praelatorum ordinaretur assensu, qui ut suae et Clericorum suorum tranquillitati prospicerent, et bellorum clades personaliter evitarent, Decimam omnium Ecclesiasticorum proventuum in suis Diocesibus, non solum nobis, sed ad utilitatem rei publicae, Regni et Ecclesiae Anglicanae concesserunt. Quia vero non tantum Ecclesiis Eboracensis Ecclesiae Suffraganeis, & earum Clericis, sed etiam ipsi Eborum Ecclesiae vestrae ejusque Clericis, & toti Clero Regni nostri prospicitur in hac parte. Vobis mandamus firmiter injungendo, quod Decimam omnium Ecclesiasticorum proventuum in Dioc. Eborum existentium, nullo ab hac praestatione exempto, per vos vel ministros vestros, citra festum Sancti Mich. levari, et ad nos mitti faciatis. In hoc enim non modicum Ecclesiasticae libertati deferrimus, cum non per Ballivos nostros in tam ardua necessitate, sed per viros Ecclesiasticos hujusmodi subsidia ad opus rei publicae Regni et Ecclesia Anglicanae colligi demandemus. Et sciatis, quod nisi hoc mandatum nostrum cum summa celeritate fueritis executi, quantumcunque libertates Ecclesiae tueri totis viribus nostris intendamus, omittere non possumus nec debemus, quin pro securitate Regni nostri ejusque defensione, et communi utilitate dictam Decimam per Ballivos nostros levari faciamus. Teste Rege apud Cantuar. 3. die Septembris.

Yet notwithstanding this excuse of no Clerks to contribute in this common danger, the King by these Writs, by advice of the Bishops and Lord's of his Council, caused his Chaplains who personally attended him towards the Sea coast, in this expedition against foreign enemies, to be exempted from paying any Dismes, as this Writ attests.

REX Archiepiscopo Eborum, Angliae Primati, salutem. Cum per Praelatos et Magnates qui sunt de consilio nostro nobiscum existentes, provisum sit et unanimiter concessum, quod Clerici nostri nobiscum personaliter proficiscentes versus mare contra hostilem adventum alienigenarum in Regnum nostrum quieti sint a praestatione Decimae beneficiorum Ecclesiasticorum in Regno nostro per Nos et Praelatos, necnon et Magnates ejusdem Regni nuper provisae; vobis de consilio dictorum Praelatorum & Magnatum mandamus, quatenus dilectum & fidelem Clericum nostrum Johannem de Kirkby, qui non sine magnis laboribus & expensis nobiscum versus mare profectus est, à praestatione Decimae praedictae in Dioc. vestra quietum esse permittatis. Et si quid ea de causa ab ipso capi feceritis id sine dilatione restitui faciatis eidem.

Teste Rege apud Cantuar. 30. die Augusti.

Per Consilium.

Consimiles Literas habent Adam de Cestreton, & Robertus Fulton, directas Episcopo Norwicen.

The King issued this Writ to the Official of the Bishop of Rochester, Collector of his Dismes, to pay 20 l. out of it for a special occasion, and hasten the Collection of the residue thereof, else he would levy it by the Sheriff.

REX Magistro Nicholao Offic. L. Roffen. Episcopy, salutem. Cum nuper vobis per Literas nostras mandaverimus, quod Decimam omnium fructuum & proventuum Ecclesiasticorum in Episcopatu Roffen. existentium colligi, & ad nos mitti faceretis, liberandam Hugoni le Despeus r, Justic. nostro Angliae, prout inter nos & Praelatos & Barones nostros est provisum. Ac vos id hactenus facere non curaveritis, de quo miramur plurimum & movemur. Vobis mandamus, quatenus de dicta Decima sine dilatione habere faciatis Johanni de Weston, & Willi lm de Yating, vel eorum alteri has Literas deferenti 20 l. ad quaedam negotia nostra quae eis injunximus inde expedienda, & residuum totius Decimae praedictae, ad nos habeatis apud Cantuar. hac instanti die Sabbati vel Dominica sequenti tempestive. Et hoc sicut praefatum Dominum vestrum & vos indempnes conservare volueritis nullatenus omittatis. Scituri, quod si id facere distuleritis nos praedictam Decimam per Vic. nostrum Kanc. levari faciemus.

Teste Rege apud Cantuar. 4. die Septembris.

Per A. de Novo Mercato, Egidium de Ergentem, R. de Com.

The Bishop of Winchester, Abbots of Abbendon, Ramsey, and others, refusing to appear with the Horses, Arms, and Knights Service which they ought to perform to the King upon his Summons, the King thereupon by advice of his Barons and Great men, issued these Writs to seise and detain their Baronies, Temporalties and goods for this their contempt, without committing wast or dilapidation therein, till further order.

REX Reginald. filio Petri Vic. Sutht. salutem. Cum nuper propter turbationem Regni nostri, & etiam propter guerram in eodem Regno jam subortam, summoneri fecissemus Archiepiscopos, Episcopos, Abbates, Priores, Comites, Barones, Milites, & alios qui servitium nobis debent, ut essent ad nos apud Oxford. ad mediam Quadrages. prox. praeteritam, cum equis et armis, et toto servitio suo nobis debito, in hujusmodi necessitatis articulo consilium et auxilium efficax super praemissis impensuri. Ac quidam ex eis servitium suum nobis debitum facere noluerint, propter quod de Baronum consilio et Magnatum nobiscum existentium, provisum est, quod Baroniae, terrae et tenementa eorum, qui de nobis tenent in Capite, et qui nobis ser itium suum nobis debitum juxta mandatum nostrum facere noluerunt, capiantur in manum nostram, donec tam de dicto servitio, quam de hujusmodi transgression nobis satisfecerint. Vobis mandamus firmiter injungentes, quod Baronjas Venerabilis Patris J. Win •• . Episcopy, & Abbatis de Abbindon, qui servitium suum nobis dabitum ad mandatum nostrum facere noluerunt, capias in manum nostram, et ease una cum honis et catallis in ipsis inventis, sine distractione seu dilapidatione aliqua inde facienda salvo custodiri. facia . Ita quod de bonis et catallis ipsis vel de pre io eorundem, et de exitibus Baroniarum praedictarum nobis sufficienter res ondeas, done aliud inde praeceperimus. Teste Rege apud Oxford. . die Aprilis.

Eodem modo mandatum est Adae de Grenvill Vic. North . quod capiat in manum Regis Baronias Episcopy Eliens. & Abbatis de Ramesey.

Eodem modo mandatum est Vic. Nottingh, & D r . quod capiat in manum Regis Baronias Archiepiscopi Ebor. & Episcopy Lincoln.

The King commanding the Sheriff of Yorkshire by a like Writ to seise and detain in his hand the Temporalties of the Archbishop and other Prelates, without wast or spoil of the goods therein, for not rendering their service due to him in his Wars, whereupon he seised and much wasted the goods against the Kings precept and intent, detaining some of the Bishops tenets in prison, the King thereupon commanded him by this Writ to make full restitution of the Temporalties, goods and profits he took from him and his tenets, to release the prisoners, and restore their ransomes under pain of imprisonment, and his heavy displeasure.

REX Roberto de Nevill Vic. Ebor. salutem. Cum Baronias quorundam Praelatorum Regni nostri nuper ceperimus in manum nostram, eo quod servitia sua nobis debita nobis minime fecerunt ad mandatum nostrum, ac vobis mandaverimus quod Baroniam Venerabilis Patris G. Ebor. Archiepiscopi caperetis in manum nostram, pro eo quod servitium suum nobis tempore competenti non exhibuit, ita quod eam salvo & absque distractione aliqua bonorum ejusdem Baroniae custodiri faceretis, vos ut accepimus, bonorum illorum dissipationem non modicam fieri permittitis ad gravissimum dampnum Archiepiscopi supradicti, super quo nec immerito movemur. Verum quia demandam nostram servitii dicti Archiepiscopi jam in suspenso posuimus ad tempus, Vobis mandamus quatenas Baronium suam cum omnibus inde perceptis à tempore captionis ejusdem in manum nostram, sine dilatione restituatis eidem. Quia etiam datum est nobis intelligi, quod milites & servientes supradicti versus nos nuper venientes cum equis & armaturis ad faciend. nobis servitium praedictum per viam arr stavistis, & quosdam ex eis adhuc in Carcere detinetis, & à quibusdam eorum graves redemptiones coepistis, quod grave gerimus & indign. Vobis firmiter injungimus quatenus dictos incarceratos sine mora deliberetis, & tam eis quam aliis a quibus redemptiones coepistis, omnia per vos aut vestros sibi ablata plenary restitui faciatis. Ne super hoc oporteat nos gravius sollicitari, propter quod ad vos graviter capere debeamus. Teste Rege apud Sutton. 26. die Maii.

The Bishop of Bangor, having interdicted the Chapel of the Son of Griffin in a suit concerning his Lay-fee, which belonged not to Ecclesiastical but to the Lay-Court, and refusing to take off the interdict upon caution tendered, the King thereupon issued this Writ to him to take off the Interdict, or else to suspend it till the Parliament approaching, where both parties might be heard and the matter decided.

REX Bangorensi Episcopo salutem. Ex parte L. filii Griffini, nobis est ostensum, quod cum ipse pro se & hominibus suis vobis cautionem sufficientem frequenter obtulerit, de parendo mandatis Ecclesiae in forma Juris, si in aliquo contra vos in praejudicium Ecclesiasticae libertatis deliquerint, vos cautionē hujusmodi hactenus admittere recusastis, nihilominus pro causis non ad forum Ecclesiasticum, immo ad Curiam Laicalem mere pertinentibus, ut de Laicalibus feodis, capellam suam interdicto supposuistis. Et quia hoc sustinere nolumus sicut nec debemus, maxim cum placita de Laicis feodis in Regno nostro ad Coronam et dignitatem nostram pertinent. Vobis mandamus rogantes, quod praefatum interdictum sine morae dispendio revocetis, vel saltem ponatis in respectum usque ad instans Parliamentum nostrum quod habituti sumus apud Westm. ubi vos una cum caeteris Praelatis Regni nostri jurta mandatum nostrum intereritis, ut tunc habito tractatu super praemissis, inde fiat utrique parti quod de jure fuerit faciendum. Teste Rege apud Gloue. 15. die Maii.

(a) Thomas Stubs and (b) Go win, inform us, that William de Langton Dean of York, being elected Archbishop thereof after the death of Godfry de Kynton, the Pope having a mind to prefer another thereto by his Provisions who would give more money for it; ejus electio ration pluralitatis beneficiorum Ecclesiasticorum cassata fuit in Curia Romana, cum tamen non haberet nisi unam Ecclesiam cum Decanatu Eboracensi: (if all Pluralists had been rejected upon this account, there had scarce been one Bishop consecrated in that age;) although the King confirmed his election. Upon his rejection, the Pope by Provision translated Walter Giffard (being his Chaplain) from the Bishopric of Bath and Wells to York: Being consecrated Archbishop by the Pope himself, returning from beyond the Seas; Cum Londinum pervenisset, per medium urbis portari fecit crucem suam ante ipsum in propatulo elevatam, accedensque ad Regem, honorifice susceptus est, & inde ad partes tendens Angliae Boreales, in suo gaudenter Archiepiscopatu pastor & pater suscipitur sublimatus.

Simon Montefort Earl of Leycester, during the Kings imprisonment under him, making use of the Kings Great Seal at his pleasure, presented Almaricus de Montefort to the Treasurership of York Church, in the Kings gift, against his will, who was installed therein: Not long after the King gaining the liberty of his person and Seal, by his victory over the Barons at Evesham, revoked that presentation as void, and presented Edmund Mortimer to this Treasurership; Commanding the Canons to install him, who refusing to do it, the King thereupon issued another Commission to some others to install him, upon their delay or neglect to do it.

HEnricus Dei gratia, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitaniae: Dilectis sibi in Christo Capitulo Ebor. salutem. Cum dudum nobis in plena & Regia potestate nostra existentibus, concesserimus providere dilecto nobis Edmundo de Mortuo mari in Ecclesiastico beneficio competenti quàm cito facultas se offeret, & post bellum habitum inter nos & quosdam fideles nostros ex parte una, & Simonem de Monteforti quondam Comitem Leyc. & fautores suos ex altera apud Louis, extiterimus in Custodia praefati Simonis & aliorum fautorum suorum, per quod tempore ipsius Custodiae, contra voluntatem nostram, praefatus Comes Literas sigillo nostro (quonon nos sed Comes ipse pro suo utebatur arbitrio) formari fecit, continentes quod nos Thesaurariam Eboracensem tunc vacantem Almarico de Monteforti concessimus, & Vobis mandavimus quod eidem Almarico stallum in Choro & locum in Capitulo assignaretis. Ac nos per Dei adjutorium vires nostras resumpserimus, per quod concessionem illam & alias quae per literas nostras nobis invitis factae fuerant dum in Custodia praedicta eramus, volumus revocari & annullari, immo nullas haberi, & Thesaurariam ipsam jam sponte praefato Edmundo concessimus. Et ideo vobis mandamus, quod amoto quolibet detentore eidem Edmundo stallum in Choro & locum in Capitulo, prout moris est, assignetis. In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes. Teste meipso apud Wygorn. 7. die Angusti. Anno Regni nostri 49.

Upon their refusal, the King issued this further Commission.

REX Dilectis & fidelibus suis Willielmo de Clyfford, & Magistro Willo de Wygorn. salutem. Cum post conflictum habitum inter nos, & quosdam fideles nostros ex parte una, & Simonem de Monteforti, quondam Com. Leyc. & fautorum suorum ex altera apud Louis, extiterimus in Custodia praefati Simonis & fautorum suorum, per quod tempore ipsius Custodiae contra voluntatem nostram literas sigillo nostro, quo pro suae libertate voluntatis utebatur, signari fecit, continentes quod nos Thesaurariam Eboc. vacantem Almerico de Monteforti concessimus, & Capitulo Ebor. mandavimus quod eidem Almarico, stallum in Choro & locum in Capitulo assignarent. Et nos per Dei adjutorium vires nostras resumpserimus, per quod concessionem illam & alias concessiones, quae per literas nostras nobis invitis factae fuerunt, dum in Custodia praedicta eramus, volumus annullari, immo potius nullas haberi, per quod Thesaurariam ipsam sponte Edmundo de Mortuo Mari, Clerico concessimus, & praedicto Capitulo Mandavimus, quod amoto quolibet detentore eidem Edmundo stallum in Choro, & locum in Capitulo assignarent. Ac ipsi mandatum nostrum eis pro eodem Edmundo directum facere distulerint, de quo miramur et quamplurimum movemur. Nos de vestrae fidelitatis constantia plenam gerentes fiduciam, Vobis mandamus firmiter injungentes, quod vos duo vel unus vestrum eidem Edmundo stallum in Choro & locum in Capitulo assignetis, & Thesaurariae praedictae plenam seisinam ei habere faciatis, & hoc sicut honorem nostrum & vestrum, diligitis nullo modo omittatis. Teste &c.

Item mandatum est Magistro Simony de Evesham Archid. Richmundiae, quod quia Rex de fidelitatis suae constantia, circumspectione & industria plenam gerit fiduciam, quod eidem Edwardo stallum in Choro & locum in Capitulo assignet. Et hoc sicut Regem & honorem suum diligit, & gratiam in conspectu Regis habere voluerit, nullo modo omttat.

Item Mandatum est Vic. Eborum quod assumpto secum Magistro Willielmo de Wygorn. eidem Edmundo de Thesauraria praedicta plenam seisinam habere faciat. Teste Rege apud Winton. 17. die Septembris.

The King giving his assent to the Election of the Archbishop of York, sent this certificate thereof to the Pope, that he might be consecrated thereunto.

SAnctissimo in Christo Patri Domino Dei gratia sacrosanctae Romanae Ecclesiae summo Pontifici H. eadem gratia Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitaniae salutem, cum reverentia & honor. Sciatis quod Electioni nuper celebratae, in Ecclesia Cathedrali Sancti Petri Ebor. de discreto viro Willielmo de Rotherfield, Decano dictae Ecclesiae in Archiepiscopum ejusdem loci, Regium assensum adhibuimus, & favorem. Et hoc vestrae Sanctitati tenore praesentium significamus, ut quod vestrum est in hac parte exequamini. In cujus, &c. Teste Rege apud Westm. 1. die Aprilis.

Peter Bishop of Hereford, being a Nonresident from his Bishopric, demeaning himself like an hireling, not as a real shepherd, devouring the Milk, Wool, but not knowing nor feeding his flock, nor discharging his spiritual Office for which he received the Temporalties, the King coming to Hereford, finding him absent, the service of God both in his City and Diocese generally neglected, he being highly offended and grieved therewith, out of his Ecclesiastical supremacy and care of his people's souls, sent him this memorable Writ, worthy to be engraved in indelible Characters in the Hearts, Memories, Palaces of all Christian Kings, and unpreaching, rarepreaching, Nonresident Prelates, Canons, Pastors; commanding him immediately to repair to his Bishopric, and discharge his Pastoral Office with care and diligence, under pain of seising all his Temporalities, goods, enjoining the Archbishop of Canterbury, and his Official by their Ecclesiastical Constitutions and Censures, to enforce him to discharge his duty, as they would avoid his royal displeasure, proceedings against them by his secular power, and thescandall which would else inevitably fall upon them both.

REX Episcopo Hereford salutem. Pastores gregibus praeponuntur ut diei noctisque vigilias exercendo super eos qui pecoris vultum agnoscant, et oves famelicas in fertilitatis pascua introducant, errantes vero per verbum salutis et virgam correctionis in unius ovilis conservatione studeant indissolubilem unitatem. Sed sunt nonnulli qui hanc doctrinam damnabiliter contempnentes, ac sua ab aliis pecora distinguere nescientes, lac et lanam tollunt, qualiter Dominicus grex alatur non curantes; Temporalia rapiunt, et quis in Parochia fame pereat, aut periclitetur in moribus non attendunt, qui non Pastores sed Mercenarii potius dici promerentur. Hoc siquidem dum hiis diebus ad disponendum de Regni nostri praesidiis in partes Marchiae nos transferremus in Ecclesia vestra Hereford. dolenter referimus, nos invenisse, quam adeo invenimus Pastoris solatio destitutam, ut nedum Episcopum, sed nec Officialem haberet, Vicarium, aut Decanum, qui quicquam spritualitatis exercere posset in eadem, sed Ecclesia ipsa quae olim deliciis affluere consuevit, etiam Canonicis qui ibidem nocturnis et diurnis Officiis vacare, et opera caritatis exercere deberent, eam deserentihus, et longe degentibus in remotis, stola jocunditatis exuta, cecidit in terram, viduitatis suae detrimenta deplorans, nec est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus. Sane dum haec vidimus et consideravimus diligenter, pietatis aculeus viscera nostra commovit, et compassionis gladius intima cordis nostri acrius vulneravit, ut tantam Ecclesiae matris nostrae injuriam ulterius dissimulare non possimus, nec pertransire incorrectam. Quapropter vobis mandamus firmiter injungentes, quatenus ad Ecclesiam vestram praedictam occasionibus quibuscun{que} postpositis, cum ea qua poteritis celeritate vos transfer curetis, commissum vobis in eadem curae pastoralis officium personaliter executuri; nos enim de salvo et securo conductu tam inveniendo quam morando, si opus fuerit vobis, dum tamen super hiis quae contra vos rationabiliter objici poterunt, juri parere volueritis, provideri faciemus. Quod si aliqua justa causa quam ignoramus subfuerit, quo minus hoc personaliter facere possitis, ipsam nobis rescribentes, alicui discreto de regno nostro vices vestras in omnibus quae ad jurisdictionem Episcopalem pertinent committatis, ut vestra saltem ad tempus absentia tolerabilior habeatur. Alioquin scire vos volumus pro constanti, quod si neutrum istorum facere curaveritis, bona temporalia et omnia quae ad Baroniam ipsius Ecclesiae pertinent, quae pro spiritualibus in eadem exercendis pia Progenitorum nostrorum devotione constat eidem fuisse collata, et quae hactenus colligi, et salvo custodiri praecipimus, in commodum et utilitatem ipsius Ecclesiae convertenda, cessante jam causa in manu nostra totaliter capiemus; nec ulterius sustinebimus quod temporalia metat, qui spiritualia, ad quae ex officii sui debito tenetur, irreverenter subtrahere non formidat, aut quod emolumenta percipiat, qui incumbentia eisdem onera subire recusat. Teste Regi apud Hereford, primo die Junii.

REX Archiepiscopo Cantuar. salutem. Pastores, &c. Vt in alia usque ibi dissimulare non possimus nec pertransire incorrectam. Quia igitur ad vos suffrageneorum et aliorum subditorum vestrorum negligentias corrigere spectat, et excessus, paternitatem vestram rogamus et requirimus, ne in defectum opprobriumque rigoris Ecclesiastici manum Laicam, quod inviti faceremus, apponere nos oporteat, praefatum Herefordensem Episcopum suffraganeum vestrum, monere et efficaciter inducere, et si opus fuerit ea qua convenit censura compellere velletis, ad Ecclesiam suam praedictam, usque ibi provideri faciemus. Quod si aliqua justa causa, quam ignoramus, subfuerit quo minus hoc personaliter facere possit, ipsum, si de ea vobis constet rescribentes, ipsum ut alicui discreto de Regno nostro vices suas in omnibus quae ad jurisdictionem Episcopalem spectant committat, simili censura compellere non omittatis. Alioquin, &c.

REX Magistro Hugoni de Mortuomari Offic. Archiepiscopi Cantuar. sub eadem forma. Quia igitur ad vos ration officii vobis commissi suffraganeorum Ecclesiae Cantuariensis negligentias corrigere, &c. ut infra, ubi dicitur praefatum Episcopum Herefordensem Ecclesiae Cantuariensis suffraganeum Monere et efficaciter inducere, et si opus fuerit ea qua convenit, &c. usque in finem. Teste ut supra.

The Jews in Lincoln and other places, having been plundered and spoiled of their goods during the Barons Wars, and since threatened to be spoiled again, the King upon their Petition, issued this Patent to certain personsin Lincoln, not to offer any violence, and to protect them and their goods from all violence, plunder, having taken them into his Royal Protection, as they would answer the contrary at their peril.

REx dilectis sibi, Thomae de Fou. Waltero de Braund. Willielmo Braund. Gilberto del Punt. Rogero filio Benedicti, Johanni de Luda. Osberto filio Egidii, Johanni de Paris, Jacobo del Punt. Jordano filio Egidii, Henrico filio Egidii, Thomae filio Roberti, Petro fratri Henrici Gupil, Waltero de Croyland, Nicholao Mundae, Nicholao Stoyle, Willielmo de Holgate, Willielmo de Hepham, Johanni Coiti, Thomae le Parmniter, Johanni de Lanc. Johanni del Soler. Martino le Corwunder civibus suis▪ Lincoln salutem. Cum post turbationem nuper habitam in regno nostro de consilio Baronum nostrorum Judeos nostros Lincoln. sicut & caeteros Judeos nostros Angliae ad eorum corporum & rerum suarum tuitionem & conservationem in nostram protectionem specialem susceperimus, ac quidam de civitate praedicta, sicut ex eorū querimonia didicimus, sibi de corporibus & rebus suis minas inferunt manifestas, per quod nimium sibi dampnum & grave periculum evenire formidant. Nos indempnitati eorum prospicere volentes, Vobis mandamus firmiter injungentes, quatenus praefatos Judeos Lincoln. viriliter protegentes, & contra quoscunque manutenentes, eis in personis vel bonis suis non inferatis vel ab aliquibus inferri permittatis injuriam, &c. Et si quid, &c. Et hoc sicut vos & vestra diligitis, nullatenus omittatis. In cujus, &c. Duraturam per annum Teste Rege apud Glouc. 6. die May.

Some Marchers of Wales, having entered into a Solemn agreement, with Simon de Monteford, Earl of Leicester, Gilbert de Clare, Earl of Gloucester, and other Nobels, to go over into Ireland for some time, for the Peace of the Realm, and ra ified it with their Oaths, which they perfidiously violated, by staying in England, raising new Forces, Wars, drawing the Earl of Gloucester, and he the Prince, into the Confederacy and Rebellion against the King, openly slandering and defaming him; the King thereupon, by the Earl of Leicesters persuasion, as the Subscription and other circumstances evidence, commanded the Bishops of the Province of Canterbury, jointly in their several Dioceses to excommunicate all of them, small and great, without sparing any, and all their adherents in general▪ and to vindicate the King from their slanders, by publishing the truth of things, to unblind the people whom they seduced.

REx Venerabilibus in Christo patribus de London Episcopo, & caeteris Episcopis Provinciae Cantuar. salutem. Cum inter delectum & fidelem nostrum Simonem de Monteforti, Comitem Leicester & Senescallum Angliae; ac Gilbertum de Clare, Comitem Gloucester & Hertford, materia cujusdam dissentionis nuper exortae quàm per compromissum quoddam inter eosdem in certas personas factum & hinc inde juramento Vallatum; credebamus, sicut & merito si in hominibus all qua esset fidei certitudo credere poteramus, pacificatum penitus & sedatum, ad pacanda corda subditorum nostrorum ex dissentionibus hujusmodi commota forsitan & turbata, qui ex hoc novas in regno nostro verisimiliter praesumebant posse guerras provenire per singulos Com. Regni nostri decepti; literas nostras transmisimus inter caetera continentes, quod dicti Comites amici fuerant & concordes; & ecce, quod dolenter referrimus, idem Com. Glouc. quem ration homagii, eodem tempore nobis facti, in fide ac devotione nostra ferventius solito perseveraturum credebamus, Marchionibus, & aliis Rebellibus nostris, qui ex pacto suo hoc anno cum apud Wigorn. essemus, de ipsius Comitis & aliorum Magnatum Regni nostri assensu habito, pro Regni ipsius pace quam iidem temere violarunt, in Hiberniam termino dudum transacto se transfer debuissent, infra certum tempus minime reversuri, & contra pactum ipsum & proprium Sacramentum, super hoc praestitum hoc hactenus facere distulerunt. Nec non Wilhelmus de Valentia, & Comes Warren, ac complicibus suis qui nuper in Regno nostro applicuerunt contra pacem nostram, sibi associatis, terram nostram in partibus Marchiae hostiliter circumeundo discurrit, castra & villas occupando, & guerras ibidem cōmovendo contra pacem nostram, sicque praefatos rebels nostros in familiaritatem admittere & defendere, ac ad pejora committenda inducere non formidat, quibus nisi propriae salutis immemor & Sacramenti ab ipso praestiti praevaricator existeret, cum aliis fidelibus nostris hostem & adversarium exhibere se deberet manifestum. Praeter hoc vero quod cor nostrum acuto dolore descindit, idem Comes & alii Rebelles nostri praedicti dolosis eorundem persuasionibus, Edwardum filium nostrum quem (proh dolor!) ad credendū levem, & ad circumveniendum facilem invenerunt, ad partem suam proditorie attraxerunt, et ut proprio contempto sacramento, contra formam de vestro et ejusdem filii nostri Prelatorum, Magnatum et Communitatis Regni nostri unanimi assensu & voluntate nuper London provisam, & poenarum multimodarum adject one vallatam, a nobis & fidelibus nostris inconsulte recederet fraudulenter induxerunt, qui cum eisdem se nobis contumacem & rebellionis filium exhibet in praesenti. Tot siquidem probris & opprobriis & variis dispendiis nos irreverenter afficientes, & ipso facto hosts & adversarios se nobis exhibentes, se ad commodum et honorem nostrum haec omnia facere publice praedicant, ad excaecanda corda populorum; Quae omnia nos & fideles nostri nobis adhaerentes hactenus patienter sustinuerimus; Volentes ut eorum transgressiones & excessus manifest pateant universis, & causae justitia pro nobis, eorum injuria contra ipsos patenter allegent in facie singulorum antequàm manum opponere vellemus ad rigorem. Cum igitur vos reverendi Patres in omnes illos qui nostram et regni nostri pacem et tranquillitatem violare seu turbare praesumpserint sententia excommunicationis dudum lata fuerit, et per vos nuper London, publice et solempniter innovata, licet pex Dei adjutorium ad praedictorum Rebellium nostrorum insolentiam reprimendam vires nostrae sufficiant, ut aliena non sit necesse fuffragia mendicare, tamen quia in scandalum divini nominis redundaret manifest si claves Ecclesiae contemnerentur impune; Vos rogamus et requirimus, quatenus contra eosdem Rebelles nostros, quorum adeo sunt notorii excessus et publice divulgati, quod nulla possit tergiversatione celari, nulli omnino majori vel minori parcentes, sed aeque magnum judicantes ut parvum, dictam Excommunicationis sententiam, in quam ipsos palam incidisse manifestum est, prout ad officium vestrum pertinet, contra singulos nominatim, omnes in communi, et nichilominus singuli persuas Dioceses prout convenit solempniter publicari. Et ne veritas mendacio subjaceat, vos qui filii lucis & Zelatores veritatis esse debetis, processus nostri praedicti veritatem ubi expedire videritis, manifestari faciatis. Teste Rege apud Hereford, 8. die Junii. Et est litera duplicata per Comitem Leicest. Justic. P. de Monteforti E. de Argent, & R. de Sancto Johanne.

The King having sent to Pope Urban for a Legate to come into England, to promote his Affairs, and assist him against the Bishops and Barons who opposed him, issued forth this Patent of Protection and safe conduct, both for him, his Family and Goods by Sea and Land, and to exempt them from Customs.

REX omnibus Ballivis &c. salutem. Cum E. Sancti Adriani Cardinalis Apostolicae sedis Legatus, ad nostram instantiam pro utilitate nostra et Regni nostri in Angliam sit venturus: Nos eundem Legatum, familiam, hernes, et omnes res suas in salvum et securum conductum nostrum suscipimus, inveniendo in Angliam et inde recedendo; incujus, &c. Duratur. usque ad natale domini prox. futur. Et mandatum est Baronibus & Ballivis quinque Portuum quod eidem Legato, familiae, hernes. aut rebus suis quibuscunque inveniendo in Anglia, & apud Dovorr. vel alibi ubicunque in Regno nostro applicando, seu per partes illas transeundo non inferant, &c. impedimentum, &c. Sed ipsi tam per mare quàm per terram salvum & securum conductum praebeant eis. Insuper firmiter injungens, quod praefatum Legatum, & familiam suam praedictam de consuetudinibus aut aliis exactionibus quibuscunque quietos esse permittant. Teste Rege apud Westm. Decimo sexto die Octobris.

In November following he sent him this further Letter.

REX Legato salutem. Cum discretum virum Magistrum Edwardum de la Cuoll Decanum Wellen latorem praesentium ad Dominum Regem & Reginam Franc. Vos, & alios amicos nostros in partibus illis pro nostris & Regni nostri negotiis sibi & vobis plenius exponendis, mittamus, certisque discimus experimentis; quod negotia pro quibus ad partes Angliae missi estis, per viam lenitatis et mansuetudinis incedendo, facilius et melius procurare poteritis et explere, quam nimis graves coherciones Ecclaesiasticas his diebus, ut creditor, exercendo; Paternitatem vestram, de qua plenam in domino gerimus fiduciam, affectuose rogamus, quatenus in praemissis tam favorabiliter & benign vos habere velitis, ut ad honorem Dei, & nostri, paci & tranquillitati Regni nostri per vestrae sollicitudinis industriam salubriter consulatur. Super hiis autem & aliis quae praedictus Decanus ex parte nostra vobis exponet fidem adhibentes eidem, nobis per eundem significetis vestrae beneplacitum voluntatis. Teste Reges apud Windles. 18. die Novembris.

Mat. Westmin. relates of Pope Urban, Instinctu stimulatus adverso, in partem alteram declinando favorem & animum convertit adversum Barones, irae & indignationes immensae, occasion spoliationum personis Ecclesiasticis illatarum, trahens incentivum: fertur autem dixisse, eum non plus velle vivere quam quod Anglos subjugasset, unde et Legatum direxit versus Angliam, virum summum, Dominum Sabin. Episcopum Cardinalem ad interdicendum terram, et excommunicandum Barones provisionum inpresos. Sed cum terram ingredi, resistentia eorum, pro libitu non posse persensisset, citatis primo Ambiani, et postmodum Bononiae quibusdam Episcopis Regni, et aliis quibusdam, sententiam excommunicationis et interdictionis super civitatem London. et 5. Portus, necnon et quasdam personas illustres et nobiles Regni fulminatam, commisit exequendam. At illi sententiam ipsam contra justiciam illatam attendants, apellarunt ad Papam, ad meliora tempora, vel ad generale Concilium, necnon et supremum judicem certis de causis et rationibus commendabilibus. Quae postea appellatio, in Anglia, congregato apud Radingum Concilio recitata est, et ab Episcopis et clero approbata et executa. So little did they value, so much did they then oppose the Popes and his Legates authority and fulminations. Interdictum autem licet inviti suscipientes a Legato praedicti Episcopy, secum detulerunt. Sed cum applicuissent Dovoriae, scrutinio ex more in portu facto, interceptum est a civibus, et in minutias dilaniatum, jactatur in mari. So much did they contemn, affront both it, the Pope and Legate. At vir Apostolicas Urbanus, antequam votum complevisset, quod Anglicis dudum promiserat, diem clausit extremum, tempore eis valde oportuno.

This Pope Urban had formerly absolved the King and all others from their Oaths, to observe the Ordinances and Confederacies made at Oxford, which he commanded to be publicly revoked, denouncing a public sentence of Excommunication against all such who should observe them, which he sent to the Bishop of Norwich, and all others to publish in their Churches, as William Thorn thus relates.

Anno eodem Abbas Rogerus recepit ab Episcopo Nordwycensi potestatem revocandi confederationes et colligationes, quae fuerunt editae a Baronibus in derogationem regiae Majestatis, & per ipsum Regem, quamquam invitum praedictis statutis consentientem, sub hac forma quae sequitur. S. permissione divina Nordwicensis Episcopus, &c. Venerabili in Christo Patri Domino Rogero Abbati, &c. Mandatum Domini Papae recipimus in haec derba:

URBANUS Episcopus servus servorum Dei, Venerabili, &c. & infra. Cum igitur honestati congruat, utilitati conveniat, et subjectorum saluti expediat, summi Pontificis obedire mandatis, praesertim in hiis per quae revocari possint errantes a deviis, et Domini Regis paci et tranquillitati salubriter provideri, ac status Regni reformari in melius, discretionem vestram monemus et exhortamur in Domino, authoritate Domini Papae qua fungimur, et in virtute obedientiae quasedi Apostolicae tenemini, districtius injungentes, quatinus statuta, ordinationes et colligationes quae Barones Angliae inachinati sunt, et in derogationem Regiae potestatis ipso licet consentiente, et ad hujusmodi observationem juramento se astringente, in Ecclesia vestra Conventuali, et in singulis Ecclesiis vobis subjectis publice et solemniter denuucietis esse revocata, & tam Dominum Henricum Regem Angliae, quam Dominam Elianaram Reginam, uxorem ejus, Nobilesque viros Dominos Edwardum & Edmundum natos eorundem, ac omnes magnates Angliae, ab omni vinculo Iuramenti supradicti denuncietis absolutos. Quam sententiam excommunicationis (against the oppugners of this absolution) injungimus vobis publicandam, per vos in Conventuali Ecclesia vestra, et in singulis Ecclesiis vobis subjectis singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis Campanis et Candelis accensis. The ococcasion of which absolution Mat. Westminster thus relates.

Et licet, nihil sit adeo natural quàm unumquodque dissolvi eo genere quo ligatur, ideo statuta communi consensu quantumcunque licita & utilia, hominum succrescente malicia, tendentia jam ad noxam, possent omnium statuentium, vel majoris partis eorum, contraria voluntate mutari, vel penitus aboleri (quemadmodum serpentem aeneum in deserto, ad salutem populi, Domino jubente, levatum, Hezekiah, errante populo, rite legitur destruxis e:) placuit tamen praedictis Regi & proceribus, timentibus culpam, ubi culpa minime reperitur, remissionem interpositi juramenti ex certa scientia summi Pontificis impetrare. Sed Episcopus W gornienses (with 4. Earls and Barons by his persuasion) in protervitate concepta, (quod scripsimus, scripsimus conclamando) jugiter persistentes, conabantur astruere hujusmodi pragmaticas sanctiones, communi consensu et juramento confirmatas, nullo posse consensu contrario dissolvi, ad relaxationem hujusmodi juramenti * potestatem Apostolicam nullam esse putantes, juramentumque vinculum iniquitatis existere, cum Herod, facientes sibi de propria prudentia contra leges et Canones, conscientias schismatis et erroris, trahentes secum ad sui erroris fomentum multos Pseudoprophetas, lupos rapaces in ovium vestimentis, contra Christi Vicarios, et Christum Domini, Regem proprium, murmurantes, non ut spiritus sanctus eloqui, sed ut superioris potestatis objectus obloqui dabat illis.

What this Legate did against the English Bishops and Barons who opposed and took arms against the King, the Continuer of Matthew Paris thus relates;

Eo tempore Urbanus Papa turbationi Regni Angliae compatiens, Legatum misit Dominum Sabinensem Episcopum, Cardinalem; qui Angliam intrare non valens, navigio quinque portuum mare occupante, quosdam Episcopos ex Anglia ad se primo Ambianos, deinde Boloniam evocavit. Quibus sententiam excommunicationis, et interdicti, authoritate Papali in civitatem Londinensem, et Quinque portus, omnesque pacem regis Angliae turbantes fulminatam, publicandam, exequendamque commisit. Dissimulaverunt nihilominus Episcopy negotium, de cujus causa non satis certa, diversi vary opinantur.

The King in the 50th year of his ra gn, out of his Royal care to preserve the Churches Liberties, whereof he was Supreme Patron, issued this Commission of Inquiry to preserve the Rights of the Church of Norwich against the Invaders thereof, upon the complaint of the Bishop, of Contempts and Trespasses done to him and it.

REX dilectis & fidelibus suis Roberto Fulcon, & Henrico de Stanleo salutem. Cum Ecclesiam et Ecclesiasticas Libertates manutenere et defendere tenemur et velimus, & maxim Ecclesiam Sancti Trinitatis Norwici, cum omnibus suis libertatibus, ut eam quae de bonis Antecessorum nostrorum Regum Angliae sundata est, ac Allex. Kellock. Burg. de Lenn, & quidam sui fautores, nuper in contemptum venerabilis Patris Rogeri Episcopy loci praedicti & elusionem libertatis ejusdem Ecclesiae à tempore cujus non extat memoria obtentae & hactenus visitatae, nec non & laesionem manifestam nostrae dignitatis & pacis, quamplures injurias, & transgressiones enormes eidem Episcopo intulerunt, ut intelleximus, propter quod nos libertates à progenitoribus nostris Ecclesiae praedictae concessas & hactenus usitatas tanquam Patroni ejusdem, illibatas confer volentes, ad instantiam Episcopy supradicti, assiguavimus vos ad inquirendum per Sacramentum proborum & legalium hominum plenius veritatem de praedictis injuriis & transgressionibus, & ad plenam & celerem inde Justitiam exhibendam eidem, vobis Mandamus, quod ad diem quem ad hoc provideritis usque Lenne accedatis, & de praedictis injuriis & transgressionibus diligenter inquiratis, & praefato Episcopo celerem inde justitiam exhibeatis ut praedictum est, salvis nobis amerciamentis inde provenientibus. Mandavimus etiam Vic. nostro Norff. quod ad certum diem quem ei scire facietis coram vobis ibidem venire faciat, tot & tales probos & legales homines per quos rei veritas in praemissis melius sciri poterit, & inquiri. Nolumus autem quod hac de causa aliquid ipsi Episcopo vel suis successoribus temporibus futuris cedat in praejudicium vel laesionem libertatum Ecclesiae suae praedictae. In cujus, &c. Teste Rege apud Kenn. 16. die Augusti.

Pat. 51. H. 3. m. 8. dorso. I find the like Commission issued Johanni de Recton, agreeing almost verbatim with this; except in this recital. Acquidem malefactores de Lenne & Gyppewiz, nuper in contemptum, &c. & celerem inde Justitiam exhibeatis, &c. Teste Rege apud Salop, 18. die Septembris.

The King out of his especial Grace granted this Privilege to the Archbishop of Dublin and his Tenants.

REX Omnibus salutem. Volentes nobis Venerabili Patri Magistro Roberto de la Provend. Dublen. Episcopo gratiam fecere specialem, concessimus eidem, quod ipse & Haeredes sui, ac homines eorum impartuum talem habeant libertatem, videlicet, quod ipsi vel eorum bona alicubi locorum per terram & potestatem nostram inventa, non distringantur pro aliquibus debitis de quibus principales debitores vel plegii non extiterunt, nisi forte debitores illi sint de potestate praedicti Rober i vel Haeredum suorum habentes unde de debitis illis in toto vel in parte satisfacere possint; & eidem Robertus vel Haeredes sui Creditoribus eorundem debitorum in Justitia defuerint, & de hoc rationabiliter constare possit. Et prohibemus super forisfacturam nostram ne quis praedictum Robertum vel Haeredes suos seu eorum homines vexet contra libertatem praedictam. In cujus, &c. Teste Rege apud West. 25 die Febr.

A Bishopric in Ireland falling void the Canons obtained the Kings license to Elect a new Bishop, and after his Election through negligence, presented him to the Archbishop to be confirmed and consecrated before they certified their Election to the King, and had his approbation and Warrant for his consecration; whereupon the Archbishop consecrating him, the King out of his grace issued this Writ for the restitution of the Temporalties upon taking his Oath of Fealty, and the Letters Patents of the Canons acknowledging this their neglect first made, to prevent the like president for the future, with a command to punish the Archbishop for consecrating him without the Kings approbation and order.

REX Willielmo de Bakepuz, Escaetori Hiberniae salutem. Cum nuper vacante Ecclesia Finabern, in Hibernia, petita per Nuncios ejusdem Capituli ad nos destinatos, à nobis eligendi licentiâ & nobis obtenta, Canonici ejusdem Ecclesiae fratrem Mauritium nunc Episcopum ejusdem loci sibi in pastorem elegissent, & ad metropolitam partium illarum pro confirmationis beneficio super Electione illa obtinendo sine assensu nostro eidem Electioni de memorato Episcopo adhibito nuper per incuriam vel negligentiam transmisissent, qui quidem Archiepiscopus incautum ipsum Episcopum tunc Electum praeter assensum nostrum confirmavit & consecravit. Nos negligentiam praedictam seu transgressionem nobis factam pro eo quod idem Episcopus post Electionem suam pro assensu nostro super eadem requirendo ad nos non venit, nec destinavit, hac vice remisimus eidem. Et ideo vobis mandamus, quod recepta nomine nostro fidelitate, prout moris est, a praefato Episcopo, receptis etiam Literis Patentibus Capituli praedicti, quod praedictam negligentiam vel omissionem non trahent in consequentiam, omnia Temporalia ad praedictum Episcopatum spectantia occasion vacationis Ecclesiae praedictae in manum nostram capta sine dilatione eidem Episcopo restitui faciatis, transgressionem memorati Metropolitani nobis factam admittendo ipsum Electum sine assensu nostro, secundum qualitatem ejusdem puniendo. Teste meipso apud Westm. 12. die Febr.

The Pope at the Kings request sending two Legates one after another into England, to reform and settle Peace in the Realm between him and his Barons, I shall relate their proceedings pertinent to my History, out of our Historians and Records.

GUido Cardinalis Sabinensis vocatus, à Papa Urbano in Angliam destinatus, ut ibidem Legationis Officio fungeretur, juxta mare in villa, quae nuncupatur Bononia, traxit moram, eo quod terram ingredi non poterat Anglicanam propter manifestam contradictionem Baronum, et Episcoporum responsionem sophisticam: sententiamque excommunicationis protulit in rebels, et ad Curiam Romanam, unde venerat, est reversus. Factus est pater patrum, petente Rege Henrico, & destinavit in Angliam, per Consilium Cardinalium Ottobonum, sancti Adriani Diaconum Cardinalem, qui cum rubeis in Angliam veniens indumentis, in Ecclesia W stmonasteriensi, congregato Concilio, fecit mandata Apostolica publicari, qui suae legationis fungens Officio, sententiam in Regis adversarios fulminavit. Rishanger the Continuer of Matthew Paris writes, Ottobonus Legatus vocato Concilio apud Northamtonam, sententiam excommunicationis tulit in omnes Episcopos et Clericos qui Comiti Simony contra Regem praestiterant auxilium, vel favorem. Et nominatim, Johannem Wintoniensem, Walteram Wygorniensem, Henricum Londinensem, Stephanum Cisterciensem Episcopos: Wigorn. cito post obiit viliter. Reliqui vero tres praefato Episcopy Romam profecti Domini Papae gratiam expectabant. Eadē igitur sententia, caeteros quos{que} Regi adversantes publice innodavit. Ibi etiam concessionem de decima Ecclesiae Anglicanae, solvenda Regi per septem annos proxime sequentes, publicavit. Processu vero temporis, Henr. Londinemsem, Johannem Wintoniensem. & Stephanum Cicestrensem, qui partem adversariorum Regis fovebant, ab Officio et beneficio suspendebat, et quia apellationis fungebantur remedio, jussit quod infra trimestre tempus se Papae conspectui praesentarent, qui ad Curiam venientes, fortunae casus volubiles expectabant. Dominus Lincolniensis Episcopus, forte sibi pacem redimens propter tempus, misericordiā non judicium impetravit. Dominus Walterus Wygorniae antistes, in Articulo mortis positus, se dicebat errasse fovendo partem Simonis de Monteforti, et super hoc literas ad legatum direxit, petens beneficium absolutionis, quod obtinuit, et decessit.

* Matthew Westminster, writing, De Provisionibus, imo de proditionibus, Oxford. Lewens. & Londinen. quae variis aequitatis & justiciae fictionibus dealbatae, intus autem plenae versutiae provisores suos pessime praediderunt. Subjoynes this passage relating to some Monks, Bishops, who were the principle contrivers of these Provisions, and encouragers of the Barons in their Wars against the King, whereof he would have the King take special notice, as worthy his admiration.

Sed illud praecaeteris oportet inserere super quo regia celsitudo mitatur, quod quidam, quorum conversatio in caelis esse describitur, omnia relinquentes pro Christo, cum Petro Christum, in Christi vicario Petrum, in Petri successore Clemente, Christum Deum suum Principem sunt hactenus persecuti, aedificatum a dicti Regis rebellibus parietem, quem Apostolica praecepit authoritas in sui novi operis initio demoliri, suis praedicationum et approbationum blanditiis linientes, non attendants, ut decet, quantis privilegiis et honoribus ipsos Romana decoravit Ecclesia, quam parvulam sui ordinis plantulam de valle Spoletana translatam, idem Rex ad perfectam et spatiosam vineam in tot Castris et urbibus dilatatam fovit, coluit, et rigavit; utinam praecisis vitulaminibus spuriis recipiant palmites incrementum, et cultori suo reddant uvas de caetero, non labruscas.

The King after the battle of Evesham, and dissipation of all the Barons forces, was pleased by this accord made in the Parliament held at Kenillworth to refer the cases and compositions between him and the Barons, Bishops, others who were and had been, against him, to certain Commissioners, whereof the Popes Legat was chief.

COme nostre Seignor Hen. par la grace Deu Rois de Engleterre, lan de son coronement cinquantissime, as octaves de lassumpton nostre dame, â la request, le honorable pere sire Ottobon Legat. de Engleterre, son Parlement eust semens a Kenelleworth, accord & grant fit per cōmun assent, & par commun conseil des Evesques, Abbes, Priors, Contes, Barons, & tuz autres ke sis persons suz escites, ceoest à savoir, le Evesque de Excestre, levesque de B. le Eslit de Wirecestr. sires Alyne la Zusche, sire Rog. de Summery, & sire Robert Walerand, par lur serement qe illokes firent, eslisent autres sis qui meeins seient en sospescon, & meuz sachent & voillent solonc lor entendement, des queus li vii sera Prelaz. & les cync seront Chevalers, & ices doze Iurront sor seinz Ewangilles, ke dreiturelment leaument & entertinement, purveront ceo qe il entenderont qe mesters està la pes de la terre reformer, & affermer, nomeement de ceo kapent alfet & all estatdes desheritez pur acheson de la gwerre qe à este nagaires en Engleterre Sauve lestat le Roy & sa dignity. Et si par aventure les dosze ne se puissent accorder en aukune chose, ka ceste bosoigne appende & li avauntdit Legat & sire Henr. Dalimaigne seient apelez as avant diz doze. Et ceo qe la party aura porveu a ki le avauntdit Legat & sire Henr. Dalemaigne ensemblement assentiront seit ferm & estable. Et si par aventure avenist ke tuz les dosze sejent en accord rien tiendirot, ne rien ne eront ejnz ceo kill ejent mostre all Roy & all Legat, & mesire Henr. Dalemaigne, a la quel chose le Reis appelera ceaus quil voudra, & ceo à quei li Reis, & li Legat, & li Legat & sire Henr. sacorderont ou adresceront seit ferm & estable. Et si les sis sont en descorde des ire les autres sis, cele party teigne a ki le Legat & sire Henr. se tendront. Et si par aventure nul des dosze morust avaunt ke ceste chose feut terminee, ceaus qui demmorront en vie eient poeir des ire autres en lieu des morz; issi ne porquant kill i eight quatre Praelaz & oyt Chevelars, Efet a saveir ke ices dosze unt poeir de porveer & dorden jesqua la feste de tuz seinz prochein avenir. Et si ceaus qui serrount appellez a la pes le Roy per cest ordeinment ne viegnent a les pes dedenz quaraunte jors puis kill sera poplee, partuz les contez per le Roy ou per le Legat, de cele hore en avanut ne soit receu a le pes per cest ordeinment. En testmoignage & en establete de ceste chose les avauntdiz, seignors li Reis & le Legat & sire Edward fiz le Rey, & le Conte de Gloucestr. à ceste Lettr. unt mis ler seaues Donee a Kenilleworth, le 31. Jor. de Aust. Lau del Incarnacion nostre Seignour Mil deus Cenz & seissaunte sisme. To this award Rex primo, postmodum Clerus & populus juraverunt, quod dictum ipsorum inviolabiliter observarent, Dictum Kenelworthe.

The King likewise appointed special Proctors in the Court of Rome concerning this affaire; giving Protections and safe conduct to all Bishops, Clerks, and others who should repair to the Legate to make their peace or submit to his Justice and determination; thus recorded in the Patent Rolls.

SAnctissimo in Christo Patri ac Domino Clementi divina providentia summo Pontifici. H. eadem gratia Rex Angliae, Dominus Hyberniae, & Dux Aquitaniae, pedum Oscula beatorum. Paternitatis vestrae dominationi, tenore praesentium notum fiat, quod nobis facimus, ordinamus & constituimus dilectos familiares nostros Willum de Chanent Decanum Ecclesiae beati Martini London. & Willum Bonquer Procuratores nostros & nuncios nostros speciales, utrumque eorum in solidum, ita quod non sit melior conditio occupantis, ad exponendum & referendum sanctitati ve trae, dampna, injurias oppressiones & gravamina occasion turbationis in Regno nostro nuper habitae, nobis illata, ad petendum, impetrandum & recipiendum generalia & specialia pro nobis & Iure nostro, ac utilitate et honor nostrae Regiae dignitatis; et ad postulandum, & impetrandum specialiter gratias & indulgentias, & subsidium oportunum ad relevationem & meliorationem status nostri & Regni nostri praedicti, à vestrae Clementia sanctitatis. Ratum habituri & firmum quicquid ipsi ambo, vel eorum alter qui praesens fuerit, nomine nostro fecerint vel fecerit in praemissis, vel aliquo praemissorum. In cujus, &c.

REX Omnibus Ballivis, &c. salutem. Intelleximus quod Venerabiles Patres Episcopy London. & Cicestr. coram Venerabili O. Sancti Adriani Diacono Card. Apostolicae sedis Legato, Volente procedere super quibusdam Articulis contra eos, publice protestati fuerunt, quod ea quae erant ad sui defensionem & excusationem, timore nostro & nostrorum proponere non audebant. Et licet potuissent ipsi prius & quilibet alius coram praefato Legato suam prosequi justitiam, & ut liber suis defensionibus & excusationibus, absque nostra & nostrorum indignatione vel offensa, ex abundanti tamen praedictos Episcopos & alios quoscunque etiam Clericos & Ecclesiasticas personas, tam religiosas quam alias suscepimus & suscipimus in salvum & securum conductum nostrum, in veniendo ad praedictum Legatum in Anglia pro sua justiria prosequendo, & aliis suis negotiis expediendis morando, & ad partes suas redeundo. Et ideo vobis mandamus quod praedictis Episcopis, advocationibus eorum, Procutatoribus & Clericis, nec non & aliis Ecclesiasticis personis inveniendo ad praedictum Legatum, morando & redeundo, sicut predictum est non inferatis dampnum, &c. In cujus, &c. dur. sine termino.

REX Omnibus Ballivis &c, salutem. Sciatis quod suscepimus in salvum & securum conductum nostrum exhaeredatos de partibus borealibus, vel Nuncios eorundem, quos Venerabilis Pater O. sancti Adriani Diaconus Card. Apostolicae sedis Legatus in Literis patentibus duxerit associandos, inveniendo ad ipsum Legatum ad tractandum de pace & reconciliatione sua, morando, & redeundo. Et ideo vobis mandamus quod eisdem exhaeredatis vel eorum Nunciis, quos praedictus Legatus in Literis suis patentibus duxerit nominandos, in veniendo, morando & redeundo sicut praedictum est nullum inferatis vel inferri permittatis injuriam, molestiam, dampnum, aut gravamen; Dum tamen nobis aut aliquibus de fidelibus nostris interim dampnum non inferant, nec inferri procurent. In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus patentes, duraturas usque ad diem Mercurii in crastino beatae Margaretae Virginis prox. futur. & per totam eandem diem. Teste Rege apud Kenillworth 5. die Julii.

Matthew Westminster relating the chief Causes of the Civil wars between King Henry and his Barons, that the Bishops were the principal Advisers, Fomentors thereof, and of the Ordinance of Oxford, gives us a more particular account of this Cardinals proceedings in the close thereof. In diebus illis provisionum Apostolicarum in Ecclesiasticis Beneficiis Angliae multitudo succrevit, & pro commercio regni Apuliae, exactionis debiti, tam mercatorum quam Romanae Ecclesiae jugum grave. Haec sunt illa discordiae incentiva inter alienigenas et indigenas, tam nobiles quam praelatos, quorum pauci reipublicae, plures invidiae, plures ambitionis movebantur affectu. Colligerunt etiam pontifices, ne dicam Pharisaei, consilium adversus Christum Domini, regem suum, dicentes. Videtis quia nihil proficimus, si sic regem dimittimus, Uenient Romani, et tollent nostros loculos cum argento. Constituamus ergo 24. seniores in circuitu chroni ejus, qui exclusis Parthis, Medis & Elamitis, adven sque Romanis, liberantes Jerusalem ab Aegyptiaca servitute, negotia regni singula & universa disponanc, primos in coenis accubitus & salutationes in foro tamen regiae magnificentiae reservantes. Whereupon they made their Ordinances of Oxford, to which they compelled the King, Prince Edward, and all others to swear under pain of perpetual imprisonment. Aethelmaro Winton. electo, & Gulielmo de Valentia, dicti regis fratribus uterinis, & pluribus aliis, inchoa ae factionis exordio resistentibus, expulsis de regno pariter & bannitis. Vniversi et singuli alii Praelati, Comites et Barones, de infidelitate hujusmodi fideliter observanda, corporale praestiterunt juramentum, et lata est ab omnibus Archiepiscopis et Episcopis regni, excommunicationis sententia in rebels. Porro qua front patres conscripti, senex ill Wigorn. antistes, et quidam alii praelati, conscientiarum patres et judices, subversioni regiae potestatis gratis praestitere consensum, admiratione non caret, cum de terreno honor, dicto regi et haeredibus ejus servando, corporale praestiterint juramentum: quod ordinando ne unquam regerent, sed semper ab aliis regerentur, pessime servaverunt. Si enim prodigalitas intolerabilis, vel defectus regis ipsius, evidenter exigeret operam cura oris: nusquam cavetur divinis legibus aut huma •• s, ut itio vel defectu cessante, poenatranseat in haeredes, &c. Et cum inter regem Angliae & adhaerentes ei ex parte una, & Comitem Le ce •• r ae, & complices suos ex altera, per quosdam mediatores solennes, de pace diutius tractaretur, tandem super omnibus controversies ortis, occasion provisionum Oxford. fuit à partibus in illustrem Regem Francorum compromissum e dicto ejus, ad altum & bassum firmando, corporali praestito juramento , prout in instrumento super hoc confecto, omnium praedictorum sigillis signato, plenius continetur. Cumque Dominus Rex Francorum, summi pontificis inhaerens vestigiis, provisiones et ordinationes hujusmodi, & quicquid statutum fuit ex eis, arbit ia potestate assasset: Comes Leicestrae & ejus complices & fautores, praesumpserunt ease, nihilominus sustinere, dicto Regi Franciae & praeceptis ejus in omnibus & per omnia resistentes; demolientesque cum Wallensibus Castra domini Regis fidelium, associatisque sibi Lond nensibus, violationes Ecclesiarum & depredationes, & macerationes personarum Ecclesiasticarum, Christianorum & Judaeorum caedes & incendia, sine delectu conditionis aut sexus, aetatis aut ordinis, perpetrantes. Et cum abominations hujus clamor, quotidianis afflictorum gemitibus et querelis, ascenderet ad praedictos principes sacerdotum, omnes quaerentes quae sua sunt, non quae Christi, inventi sunt proculdubio canes muti, valentes sed nolentes latrare. Yea he adds; Episcopus Cicestrensis, die praecedente praelium Lewense, Comites Leicestriae & Gloverniae contra Dominum Regem suum praeliaturos, ab omnibus peccat is dicitur absoluisse. Cumque per Londin. Winton. & Wigorn. & quosdam alios Epipiscopos Cantuariae Provinciae Episcopo Sabinensi Cardinali tunc Apostolicae sedis Legato fuisset instantius supplicatum, quod pacem novam ••• cabili consensu partinm ordinatam promovere curaret, omnibus Episcopis, Comitibus & Baronibus consentientibus, & instrumento super hoc confecto apponentibus igna sua, ipse dictos Episcopos, pro eo quod tantae d pressioni regiae potestatis consentire praesumpserant, graviter reprehendens. Et quia ei non patebat ingressus in regnum, publicis edictis Bononiae propositis, eos citare curavit, ut super regni negotiis tractaturi cum eo, tertio die Bononiae comparerent. Quibus dictis die & loco, & ultra diem, diutius expectatis, nec per se, nec perprocuratorem curantibus comparere, Legatus eos à divinorum celebratione suspendit: In praedictos vero Leicestriae & Gloverniae Comites, & eorum complices, Civitatem Londini, t quinque pontus, qui transitum ejus in Angliam manifest praesumpserant impedire, excommunicationis et interdicti sententias promulgavit. Sed dicti Episcopy, Comites & Barones & cae eri, gravaminibus quibusdam confectis ad sedem Apostolicam, & si necesse fuerit, ad Consilium generale, et ad Ecclesiam, tam triumphantem, quam militantem, per Wigorn Cicestren. & Elien. officiales, legis peritos, & scibas ultra l gale et canomcas observantias appellantes, excommunicationes hujusmodi non curarunt, sed de gladii Martialis tuitione confisi, spirituali gladio par vipenso, usque ad adventum Domini Othonis Cardinalis in Angliam, immiscere se divinis obsequiis praesumpserunt. So little did they esteem the Popes or his Legates Excommunications or Interdicts.

Walterus Cantilupo Bishop of Worcester, the night before the Battle of Leweys, (Anno 1264.) Comiti Simony, et omnibus suis peccatorum absolutionem impendens, jussit ut in remissionem peccatorum pro justitia illa die viriliter decertarent, promittens omnibus taliter morientibus, ingressum Regni coelestis. Notable Episcopal Divinity, to encourage Rebels to fight manfully against their King; neither was he singular therein, for Robert Grosthead Bishop of Lincoln did the same before him, of whom Matthew Paris his Continuer renders us this account, that Comes Simon (the Barons General and chief Champion against the King) Lincolniensi Episcopo adhaerere satagebat, eique suos parvulos tradidit nutriendos. Ipsius consilio tractabat ardua, tentabat dubia, finivit inchoata, ea maxim, per quae meritum sibi succrescere aestimabat. Qui quidem Episcopus dicitur injunxisse sibi in remissionem peccatorum, ut hanc causam, pro qua certavit usque ad mortem, sumeret; asserens pacem Ecclesiae Anglicanae, (sine) gladio materiali non posse firmari, et constanter affirmans, omnes pro ea morientes martyrio coronari. Dicunt quidam, quod Episcopus aliquando manum ponens super caput primogeniti dicti Comitis, dixit ei, O fili charissime, tu & pater tuus ambo moriemini uno die, unoque mortis genere, pro justitia tamen & veritate, being both slain in the Battle of Evesham, in rebellion against King Henry, to which these ghostly Fathers thus animated them. In hora mortis ejus fiebant tonitrua & fulgura, & tanta obscuritas, ut plurimos ducerent in stuporem; an ill presage of his passage to heaven, though maxim fidus in orationibus Religiosorum, Ecclesiasticis magnam semper impendens reverentiam, who animated him in his rebellions, and brought him to a tragical death in conclusion.

Othobon the Popes Legate having made an accord between the King and his Commons in the Parliament at Kenillworth, An. 1266. the 51. of his Reign, printed in the Statutes at large, to which I refer you, and Pat. 50. H. 3. dorso 9. The Legate thereupon, as Rishanger in his continuation of Matthew Paris his history, and others relate sent a peremptory message to the disinherited Barons and others, to submit thereto; who rejecting this ordinance and award, returned this answer, showing how much they slighted him and the Popes authority, and their proceedings against them.

Eo tempore exhaeredati latitantes in insula Elyensi, per Nuncios Legati admoniti sunt, ut reverterentur ad fidem et unitatem sanctae matris Ecclesiae, et obedientiam Romanae Curiae, et pacem Regis, secundum formam provisam, et susciperent absolutionem de sententia in eos lata, juxta formam Ecclesiae, et ne ampliores roberias et damnationes facerent, sed et de ipsis restitutionem facerent clero et Ecclesiae. Responsio. Ad primum respondent exhaeredati, quod firmiter tenent eandem fidem, quam didicerunt à Sanctis Episcopis; Sancto Roberto, & Sancto Edmundo, Sanctoque Richardo, alii que viris Catholicis, & quod credunt & tenent articulos fidei, qui in symbolo continentur. Evangelio quoque, & Ecclesiae Sacramentis sicut universalis Ecclesia tenet & credit, & ipsi credunt, & propter hanc fidem mori, & vivere sunt parati. Responsio. Ad secundum dicunt, quod obedientiam habent Ecclesiae Romanae sicut capiti totius Christianitatis, sed non cupiditatibus & exigentiis voluntariis eorundem qui gubernare debent ne eandem. Et addunt, quod praedecessores sui, quorum ipsi sunt haeredes terram istam conquesierunt per gladium, et ideo visum est eis, quod unjust exhaeredati sunt, et hoc fit per Legatum. Vnde hortantur eundem, ut istud faciat emendari. Responsio. Ad tertium dicunt, quod Legatus missus est in Angliam, ut pacem faceret, sed magis bellum manu tenet, quia manifest parti Regis adhaeret, et eam fovet. Et in quantum sic facit, bellum sustinet. Item dicunt, quod forma praevisa nulla est, praecipue quoniam Papa dederit in mandatis Regi et Legato, ut nullus exhaeredaretur: unde hortantur Legatum, ut hoc faciat emendari. Responsio. Ad quartum dicunt, quod primum juramentum fuit ad utilitatem Regni et totius Ecclesiae, et omnes Praelati Regni excommunicationis sententiam fulminaverunt in omnes contravenientes: unde adhuc stant in eadem voluntate, et parati sunt mori juramento eodem. Vnde hortantur Legatum, ut revocet sententiam, quam ipse tulit, alioquin appellant ad sedem Apostolicam, et etiam ad generale concilium, vel, si necesse foret ad summum judicem. Responsio. Ad quintum dicunt, quod cum militant pro utilitate Regni & Ecclesiae, oportet eos vivere de bonis inimicorum suorum, qui detinent terras eorum. Ideo hortantur Legatum, ut illis faciat restituti terras suas, ut necesse non habeant depraedari. Responsio. Ad sextum dicunt, quod multi discurrentes circumquaque faciant roberias multimodas ex parte Regis & Edwardi, & dicunt, se esse ex parte exhaeredatorum ut ipsos diffament, & se ipsos excusarent; & ideo monent Legatum, ne talia referentibus fidem tribuat, quia si quenquam in hoc scelere inter seipsos inveniret facerent de tali judicium sina mora.

Interim exhaeredati significant Domino Legato, quod irreverenter ejecit à Regno quasi totius Regni consilium, Episcopum Wintoniensen, Episcopum Londinensem, Episcopum Cicestrensem, viros utique consilio & prudentia circumspectos. Quamobrem Regni Consilium in maxima parte debilitatur, & Regnum dilabitur, quia Legatus bona Episcopatuum sibi usurpat, et per absentiam consilii exitium induxit status terrae, et ideo monent Legatum, ut haec faciat emendari. Item significant Legato, ut moneat Regem, quod alienigenas de consilio suo amoveat, per quos terra captivatur. Monent etiam Legatum, ut terrae suae restituantur eisdem sine redemptione, & ut Provisiones Oxonienses teneantur, & ut obsides eis liberentur in Insulam, ut possint eam pacifice tenere per quinquennium, donec viderint qualiter Rex omnia promissa fecerit observari. Item significant Legato, quod Abbatiae & aliae domus Religiosorum aedificatae sunt de bonis praedecessorum suorum, quae nunc per extorsiones & tallagia Regis & Legati destruuntur, & ideo nequeunt fieri eleemosynae & hospitalitates, sicut solebat. Ideo monent Legatum, ut hoc emendetur. Item significant Domino Legato, quod Ecclesiae Regni Angliae collatae sunt alienigenis qui sunt inimici terrae, et bona Ecclesiastica quibus naturales terrae vivere deberent et suffentari, in partes transmarinas asportarunt. Et ideo indign periclitantur, non tantum in corpore sed in anima. Nam pastores non habent, nisi sacerdotes conductitios, qui pro minori pretio possunt conduci: Ideo monent Legatum, ut hoc faciat emendari. Item significant Legato, quod decimae, quae exigentur a clero, non debent dari, eo quod terra destructa est per regales, et per commune bellum, et terra jacet inculta, et fructus nulli proveniunt, unde populus fame moritur. Rex et Legatus exasperati his responsis anno sequenti Insulam obsiderunt.

The Barons and disinherited persons returning this answer to the Legate who was much incensed with it; The King thereupon feasting the Cardinal, and placing him in his Royal Throne, to the great offense of his subjects, by his advice summoned a Parliament to subdue them by force; wherein he demanding an aid and assistance both of men, monies, and a Disme from the Bishops, Abbots and other Prelates, who held of him Lands and Baronies, they likewise returned him a very peremptory answer, thus related.

Rex venit Londinum, ad celebrandum festum Sancti Edwardi Regis, prout moris ejus fuerat cunctis annis. Igitur multis convocatis Ecclesiarum Praelatis, simul cum Baronibus, festum illud cum grandi gaudio solemnizavit. In prandio vero Legatum in sedili Regio collocavit, singulis ferculis prius appositis coram eo. An unkingly condescension and flatery in the King, but a greater insolency in this pround and Royal Legate to accept of; who to requi e this transcendent honor, presently excommunicated all that were in arms against the King. Soon after,

Rex citari fecit Comites & Barones Archiepiscopos, Episcopos, & Abbates, omnesque communiter militare servitium sibi debentes, ut apud Sanctum Edwardum, equis & armis sufficienter instructi, convenirent, ad impetendum eos, qui contra pacem Regiam occupaverant insulam Elyensem. Comes autem Gloverniae, caeteris mandato parentibus, in confinio Walliae congregans exercitum copiosum ad inimicos suos persequendum, venire supersedit. Mittuntur ergo Legati, Johannes de Warenna, & Gulielmus de Ualentia, qui illum ad Parliamentum venire monerent: sed nihil quidem profecerunt, propter id quod ejus acceperunt patentes literas sigillo suo signatas, quod nunquam arma portaret contra Dominum suum Regem nec contra filium ejus Edwardum, nisi defendendo. Inimicos vero suos Rogerum de Mortuo mari, & caeteros pro posse suo suppeditaret. Hoc, ut dicebatur, callide confingebat, quia notam proditionis sibi imponi timebat. Abadunatis, qui ad Parliamentum citati fuerant, praeter rebels, primo principalirer Rex & Legatus subscriptos articulos exigebant. (By the answers of the Bishops and Clergy whereunto, you may judge of their Loyalty and good affection to the King and respect to the Popes Legate, the principal continuer of these Proposals.) Ut omnes Praelati & rectores Ecclesiarum decimas sibi concederent, de tribus sequentibus, & de anno proximo praeterito, quantum dabant Baronibus ad custodiendum mare contra alienigenas. Responsio. Ad hoc responderunt, quod bellum incoeptum fuerat iniquam cup iditatem, & durat in praesens, & necessarium esset, hujusmodi petitions pessimas praeterire, & de pace Regni tractare, & Parliamentum suum ad utilitatem Ecclesiae & Regni convertere, non ad denariorum extorsionem, praecipue quum terra in tantum destructa sit per bellum, quod nunquam vel saltem sero, poterit respirare. Secundus. Item petitum est, ut Ecclesiae taxarentur per manus Laicorum justa & alta taxatione ad valorem omnium bonorum spectantium ad easdem. Responsio. Ad hoc respondebatur, quod non est ratio, sed omnino contra justitiam, ut Laici de decimis colligendis se intromittant, nec in hoc unquam consentirent communiter, sed tantum ut taxatio antiqua staret. Tertius. Item ut Episcopy & Abbates, &c. decimam suam darent de Baroniis suis plenary, & de Laico feudo recta & alta taxatione. Responsio. Ad hoc respondebatur, quod depraedationibus sunt depauperati, & sequuti sunt Regem in expeditione, & tanta pecuniarum effusione, quod omnino paupers sunt effecti & etiam terrae eorum incultae jacebant propter bellum. Quartus. Item petitum est; ut Clerus communiter daret Domino Regi ad relevandum statum suum triginta Millia Marcarum propter▪ antedictas decimas, quas quidem Legatus vendicabat ad opus Romanae Curiae, propter debita Siciliae, Apuliae, & Calabriae contracta in nomine▪ Domini Edmundi filii Regis, modo praesentis. Responsio. Ad hoc respondebatur, quod nihil darent, quia omnes hujusmodi taxationes & extorsiones per Regem factae prius, nunquam in Regis utilitatem vel Regni sunt conversae. Quintus▪ Item petitum est, ut omnes Clerici tenentes Baronias, vel Laicum feudam, personaliter armati procederent contra Regios adversarios, vel tantum servitium in expeditione Regis invenirent, quantum pertineret ad tantam terram, vel tenementum. Responsio. Ad hoc respondebatur, quod non debent pugnare cum gladio materiali, sed sp •• ituali, scilicet cum lachrymis et orationibus humilibus et devotis. (Yet they were the prime authors, fomenters of the Wars in the former Wars between the King and his Nobles.) Et quod propter beneficia sua, tenentur pacem manu-tenere, non bellum. Et quod Baroniae eorum ab eleemosynis puris stabiliuntur, unde servitium militare non debent nisi certum, nec novum incipient. Sextus. Item petitum est, ut Clerus communiter adquietaret novem Mille Marcarum, quas Episcopus Roffensis Laurentius, Episcopus Bathoniensis Wilhelmus, & Abbas Westmonasterii Richardus, mutuo receperunt à Mercatoribus Papae in Curia Romana, quando fuerunt ibidem▪ pro Regis negotiis expediendis. Responsio. Ad hoc respondebatur, quod nunquam consentiebant mutuationi tanti debiti, nec unquam inde sciebant, unde in nullo tenentur illud adquietare. Septimus. Item petitum est ex parte Papae, ut fieret praedicatio in omni festinatione de Cruce per totum Regnum, ad expugnandum populum, quem Curia provideret, vel ad Crucem perpetuam redimendam. Responsio. Ad hoc respondebatur, quod populus terrae per bellum in magna parte perimitur, & si modo Cruce signarentur, pauci, vel nulli ad defensionem patriae remanerent. Unde manifestum est, quod Legatus vellet naturalem terrae progeniem exulare, ut alienigenae liberius conquirere possint terram. Octavus. Item dicebatur, quod Praelati tenebantur ad omnes petitions, vellent▪ nollent, propter juramentum de Conventre, ubi juraverant, quod Domino Regni auxiliarentur modis omnibus, quibus possent. Responsio. Ad hoc responderunt. quod quando juramentum fecerunt, non intelligebant de alio auxilio quam spirituali, consilioque salubri.

A fine prelatical and Clerical equivocation.

How little Gilbert de Clare Earl of Gloucester, esteemed the Popes Legates Authority, who took more power upon him then the King, possessed himself of his regal Palace and Fort of the Tower of London, promoted, preached this Croysado, excommunicated all the disturbers of the Kingdoms peace and enemies of the King, and interdicted all the Churches in and near London, is thus related by Matthew Westminster, together with the Kings pawning his Jewels to him and giving him power to pawn them, to supply his necessities.

Gilbertus de Clare Comes Gloverniae, cum magno exercitu venit Londinum quasi Domino suo Regi auxilium praestiturus, verba pacifica loquebatur in dolo, sicque Civitatem ingressus, ipsam protinus tanquam Dominus occupavit, mandans Nuncias ad Legatum, quod sibi Turrim Londinensem, in qua habitabat, redderet sine mora, et ut posset assequi citius suum velle, prohibuit ne Legato victualia venderentur. Legatus siquidem, tanquam bonus Pastor à bono Pastore directus, veniens ad Ecclesiam Sancti Pauli, Londini, Crucis negotium exposuit coram multis. Quidam ergo cord compuncti, Crucem protinus receperunt, inter quos fuerant Thealdus Archdiaconus Leodicensis, Papa futurus, qu •• n Angliam venerat cum Legato, cui valedicens, iter versus Terram Sanctam arripuit, & Nobilis vir, Thomas de Cla e, qui spreto consilio fratris sui, Comitis Gloverniae, Regem adiit, & ei fideliter obedivit. Igitur de negogotio Crucis sermon completo, Legatus imperterritus sermonem suum in Comitem Gloverniae convertit, monens ut fidelitatem; quam Regi debuit et sposponderat, observaret, addens, quod sibi reformatori libertas egrediendi Turrim et Civitatem Londini nec etiam victualia debuerant denegari. Salubria Patris monita, indu ati cordis filius non audivit. Legatus, cum quibusdam nobilibus, Regis fidelibus, clam Turrim Londini est ingressus. Iudaei non pauci, cum uxoribus et parvulis, post Legatum. In the mean time those who where disinherited, marching out of the Isle of Eli; Monasteria invadentes in eisdem deposita rapuerunt; deposita in Ecclesia Westmonast. abstulerunt. Legatus postmodum in perturbatores pacis Regis et Regni, sententiam excommunicationis generaliter promulgavit, et Ecclesias Civitatis Londinensis, et Civitati continguas supposuit interdicto. In domibus tamen Religiosis, sine strepitu Campanarum et vocis, exclusis pacis perturbatoribus, missas celebrari praecepit. The Londoners upon the Legates cursing of them and forbidding them the Company of Christian men besieged him in the Tower of London, till many Bishops armed had him away. Undique vallabant Regem angustiae, adversariorum saevicia, & defectus pecuniae. Initoque consilio, jocalia Ecclesiae Westmonast. imagines f retri aureas, & lapides praeciosos, in manibus tradidit mercatorum, modicam pecuniam mutuo recipiens pro eisdem, quae tamen tranquillitatis tempore restituit Ecclesiae supradictae.

Our Records inform us, that the King being in great want of monies commanded all his Jewels in the Tower and elsewhere to be delivered to the Popes Legat, to pawn for what money he could raise upon them, to be reserved in the Tower of London under his custody, and desired his favor for levying the Disme granted him by the Pope, not in such manner and form as the Pope expressed in his Bull, and the Legate in his Commissions, but after the old rate in some Diocese for expedition.

REX Legato salutem. Auditis & intellectis hiis quae Magister Wilhelmus de Clifford Clericus noster ex parte vestra nobis exposuit, paternitatem vestram scire volumus, quod quia pro urgentissimis negotiis nostris expediendis pecunia ad praesens, prout nostis non mediocriter indigemus, placet nobis, quod omnia jocalia et alia preciosa nostra, tam in Turri London. quam in Abbatia Westm. existentia, obis per Custodes eorundem quibus super hoc scribimus, liberentur ad impignorand. prout expedire videritis pro quanta pecucunia poteritis, ad opus nostrum. Ita quod jocalia & preciosa praedicta sub custodia vestra in urri resideant supradicta. Mandavimus enim Custodibus eorundem quod ipsa vobis liberent sine mora. De decima quoque nobis concessa volumus, si vobis videatur expediens: Quod decima illa in Dioc. Wigorn. & Hertf. secundum antiquam aestimationem, per Collectores ejusdem, non obstante aliquo termino prolixiori à vobis super hoc assignato, sine morae dispendio colligatur, salvo nobis pro loco & tempore quod ad nos pertinet ration concessionis nobis factae de decima memorata. De decima etiam in aliis Dioc. similiter colligenda scripsimus Edw. primogenito nostro, ut de ipsius consilio & assensu & aliorum Magnatum & fidelium nostrorum qui sunt de Consilio nostro facere possumus, quod honori & utilitati nostro in hac parte secundum ordinationem vestram magis Noverimus connire. Ceterum de statu & Libertatibus de London in instanti Parliamento Nostro apud Sanctum Edmundum ordinare curabimus, quod nobis & Civitati praedictae convenientius fuerit faciendum. In hiis autem & aliis quae dilectus Clericus noster Robertas Fulc. lator praesentium vobis dicet ex parte nostra, si placet fidem adhibeatis indubitatam. Teste Rege apud Cantebrigiam octavo die Marcii.

REX omnibus, &c. Sciatis quod dedimus potestatem Venerabili Patri O Sancti Adr. Diac. Card. Apostolicae sedis Legato in Angliae, recipiendi omnia jocalia et pretiosa nostra tam in Turri nostra London. quam in Abbatia Westm. existentia, à Custodibus eorundem, ea impignoranda, pro quanta pecunia poterit ad opus nostrum, ad quaedam urgentia negotia nostra inde expedienda, prout nobis magis viderit expedire. Ita quod jocalia & preciosa illa sub ipsius Custodia in Turri resideant supradicta. Ratum habituri & gratum quod ipse super praemissis in forma praedicta duxerit faciendum. In cujus, &c. Teste ut supra.

I Read in Matthew Parker, and Godwin, that John Gernsey, or de Exoniae, made Bishop of Winchester, Ex collatione Domini Papae, was consecrated at Rome, Anno 1262. Where he paid to the Pope 6000. Marks for his confirmation, and so much to Jordan the Popes Chancellor, (no Simony nor sin at Rome ) yet upon his return home this year he was suspended from his Bishopric by Ottobon the Popes Legate, for taking part against the King in the Barons Wars, he enjoying his honor so dearly bought but a small time, dying the next year in Italy for grief.

Pope Clement the 4th. at the solicitation of King Henry the 3d. by this Bull, wherein he recites all the affronts and injuries done to the King, Queen, Prince, by the Barons, and the several miseries which befell them and the whole Kingdom and Church by those Wars, with the Kings extreme want of monies, and debts by reason thereof, the necessity of supplying him for the better support and defense of his Kingdom, the Churches and people's liberties; especially by the Clergy who had received such bountiful gifts and endowments from him and his Ancestors, granted the Tenth part of the profits and rents of all Archbishoprics, Bishoprics, Monasteries, and all Ecclesiastical persons and orders whatsoever as well exempt as not exempt, within the Realm of England, Wales and Ireland, according to the true improved values, notwithstanding all former Bulls and exemptions to the contrary; authorizing Othobon his Legate to Collect it by all manner of Ecclesiastical Censures notwithstanding any Appeals, and by assistance of the Secular arm where need required. Whereupon this Legate having no leisure to Collect it himself; issued Commissions to several other persons to collect this Disme according to the Popes Bull therein recited, which being very memorable, extant in no printed History, I shall present you with a true Transcript thereof out of one Original Commission of Othobon, which I found in the White Tower Chapel, Magistro Waltero Scamell, Archdiac. Berks, & Magistro Radulpho de Higham, Canonico Sarisburiens. dated 18. Kal. Febr. agreeing verbatim with this recorded in a Cedule of the Charter Roll, Anno 51 H. 3. but only in the Commissioners names, and day of the date, which recites the Popes Bull verbatim, and worthy publication.

OTTO BONUS Miseratione divina sanctî Adriani Diaconus Cardinalis Apostolicae sedis Legatus. Discretis viris, Abbatis de Tynterne, & Archdiacono Hereford. Haerefordens. & Laudavens. Dioc. salutem, in salutis Authore. Amaro nimis recolens animo sanctissimus Pater Dominus Clemens Papa quartus Quantâ Regnum Angliae inclytum modernis fuerat temporibus turbatione concussum, quantaque quassatum concussione guerrarum, et eidem Regno tanquam sibi et Ecclesiae Romanae Charissimo piae compassionis affectu compatiens, ac pressuras innumeras quas serenissimus Princeps Dominus H. Rex Angliae illustris, ac Nobilis vir E. ejus primogenitus, et Ecclesiae ac personae Ecclesiasticae et seculares Regni ejusdem iisdem pertulere temporibus, lugubri mente considerans, sollicitudine opportuna ut decet, et prompta opportuniate ut expedit, deliberavit statui Regno depresso, graviter et inique gravato, accommodis remediis providere. Ac pro subventione Regi facienda praedicta decimam partem omnium Ecclesiasticorum reddituum Archiepiscoporum, Episcoporum aliorumque Praelatorum, nec non Ecclesiarum Cathedralium et aliarum Monasteriorum, Domorum, Prioratuum, caeterorumque locorum Ecclesiasticorum, Regularium ac secularium, exemptorum & non exemptorum Regni Angliae, Hiberniae & Walliae. cujuscunque sint Religions vel ordinis, (Militiae Templi, Hospitalis Sancti Johannes Jerusolomitan. Sanctae Mariae Theotonicorum, Cistercien. Kartusien. ordinis Sanctae Clarae domibus duntaxat exceptis) per triennium de fratrum suorum consilio deputavit. Dans nobis per suas literas in mandatis, ut per nos vel alium, aut alios viros providos et fideles quos ad hoc reputaremus idoneos, dictam decimam quam secundum veram, non secundum antiquam extimationem reddituum et proventuum praedictorum per quod hujusmodi extimatio frequenter pro varietate temporum variatur, idem Dominus exigi vult et mandat, in supradictis Regno et locis diligenter colligi faceremus, ejusdem Regis et Regni utilitatibus profuturam, prout in ejusdem Domini Papae Literis ad nos directis plenius continetur, quarum tenor talis est.

Clemens Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio O. sancti Adriani, Diac. Card. Apostolicae sedis Legato, salutem, & Apostolicam Benedictionem. Quantâ Regnum Angliae inclytum fuerit hiis temporibus turbatione concussum, quantaque sit guerrarum concussione quassatum, amaro animo recolentes, eidem tanquam nobis & Ecclesiae Romanae Charissimo, pio compatientes affectu compatimur & ex intimis condolemus: nec minus amaritudine multa percellimur dum pressuras innumeras quam Charissimus in Christo filius noster Rex, & Charissima in Christo filia nostra Regina Angliae illustres, ac nobilis vir Edwardus ipsorum primogenitus, & Ecclesiae & Ecclesiasticae personae Regni ejusdem iisdem pertulere temporibus recensemus. Cujus enim pectus saxeum non anxio repeteret spiritu, non lugubri mente recoleret, qualiter memorati Rex & primogenitus discriminibus bellorum expositi, experti Carceres, mortis frequenter patuêre periculis, ab hiis hucusque solo Dei digito praeservati. Qualiter eadem Regina praefatis Rege viro & primogenito suis quasi orb ta viventibus, coacta est extra Regnum, paupertatis nihilominus non levi pressa onere, diutius exulare. Qualiter easdem Ecclesias & personas pro libito manus raptoris invasit, ipsarum bona pro velle dirupuit & consumpsit. Ad hujus autem amaritudinis vehementis ardorem, cujusdam etiam nostrae frequentis considerationis inspectio timoris verisimilis adjicit incentivum; dum enim conspicimus attente meditationis aspectu, tàm grandis turbationis r liquias non omnino consumptas, sed adhuc graviores quàm vellemus & praedictis Regno, Regi, ac suis expediat superesse, tanto amplius tranquillitatem ipsius, prout desideramus nondum plene firmatam, in antiquae tempestatis angustias recidivare timemus, quanto id eisdem Regno, Regi ac aliis discriminibus guerrarum attritis, bellorum vastitate confectis, laborum diuturnitate lassatis, exinanitis opibus, & oneroso debitorum onere praegravatis, majori posset esse discrimini & efficacioris ingerere pericula nocumenti, cum esse proculdubio soleat recidenti deterius quàm cadenti, propter quod sollicitudine opportuna, ut decet, & prompta oportunitate ut expedit, deliberavimus statui Regio depresso, graviter & inique gravato accommodis remediis providere, ut plene sui Iudicii solio restituto, ipse quo fortior sedebit in illo, eo liberius suo intuitu dissipet omne malum, eoque utilius regimini ejusdem Regni et Ecclesiarum ipsius possit defensioni vacare, quo ipse ac sui relevato et gravibus quibus tenentur debitorum oneribus, se suosque subditos, et specialiter sibi asistentes in regimine ac defensione hujusmodi, efficacius poterit in suis juribus confovere. Attendentes itaque quanto idem Rex semper ad Ecclesias devotionis Zelo fervet, quantoque studio ipsarum statum prosperum multo fervore zelatus, ac divini cultus intendit augmentum, quam largifluis munificentiis et munificis liberalitabibus ipse ac clarae memory sui progenitores inclyti earundem Ecclesiarum statum et substantias augmentarunt; decens arbitramur et congruum, eidem Regi de ipsarum Ecclesiarum bonis necessariae subventionis porrigere dexteram, et decenter ac congrue in tantae necessitatis articulo subvenite. Ad subventionem igitur Regis ipsius decimam partem omnium Ecclesiasticorum reddituum & proventuum Archiepiscoporum, Episcoporum, aliorumque Praelatorum, nec non Ecclesiarum Cathedralium & aliorum Monasteriorum, domorum, Prioratuum, caeterorumque Ecclesiasticorum regularium ac secularium exemptorum & non exemptorum Angliae, Walliae & Hiberniae, cujus cunque sunt religions vel ordinis, Militiae, Templi, Hospitalis S. Johannes Jerusolimitan, S. Mariae Theotonicorum, Cisterc. Cartufien. S. Clarae Dominibus duntaxat exceptis, us{que} ad Triennium de fratrum nostrorum Consilio duximus deputandum. Quocirca discretioni tuae per Apostolica scripta mandamus quatenus decimam praedictam, quam secundum veram non secundum antiquam extimationem reddituum et proventuum praedictorum pro eo quod hujusmodi extimatio frequenter pro varietate temporum variatur, exigi Volumus et mandamus, per te vel per alium aut alios viros providos et fideles, quos ad hoc putaveris deputandos, per totum praedictum tempus in supradictis Regno et partibus colligi facias diligenter, in utilitates Regis ejusdem, prout tibi per alias nostras literas exprimimus dispensandum. Non obstante sialiquibus sub quacunque forma verborum a seed Apostolica sit indultum, quod excommunicari vel interdici non possint, vel quod ad praestationem subventionis vel subsidii alicujus minime teneantur per literas sedis ejusdem, quae plenam et expressam de indulto hujusmodi et toto tenore ipsius de verbo ad verbum non fecerint mentionem, seu quibuslibet privilegiis vel indulgentiis dictae sedis cujuscunque tenoris existant quibus a praestatione decimae proventuum eorundem valeant quomodolibet se tueri, et constitutone de duabus dietis, edita in Concilio generali: contradictores authoritate nostra appellatione postposita compescendo. (All former Popes Bulls, Privileges whatsoever are here nulled by this Non Obstante ) Dat. Viterbii, Quinto Idus Junii. Pontificatus nostri Anno secundo. Quia vero executioni praedicti negotii per nos ipsos intendere, variis & arduis occupati negotiis non valemus, de vestra circumspectione plenam in Domino fiduciam obtinentes, vobis in virtute obedientiae firmiter praecipiendo mandamus, quatenus de universis redditibus & proventibus Episcopatus & omnium Ecclesiarum Landavens. Civitatis & Diocesiis, tam Cathedral. quam aliarum, nec non Monasteriorum etiam exemptorum aliorumque locorum Ecclesiasticorum Regularium & secularium quarumlibet personarum cujuscunque ordinis vel dignitatis existant, (hiis qui express à talibus in eisdem literis eximuntur, & Venerabilibus Patribus sacrosanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus duntaxat exceptis) decimam secundum veram extimationem reddituum, et proventuum eorundem, quod intelligimus secundum verum valorem eorum etiam si verus valor ipsorum proventuum ultra taxationem quam fieri mandavimus se extendat, in tribus terminis; tertiam scilicet partem in proximo festo resurrectionis Dominicae, & aliam tertiam in festo beati Johanni Baptistae, & reliquam tertiam partem in festo beati Michaelis proximo subsequentibus ex intregro colligentes, Venerabili in Christo Patri Waltero Eboracen. Electo, quondam Bathon. & Wellen. & discretis viris Magistro Stephano Cantuariens. & Ruffunio Clivell, in Eboracensi Ecclesia Archdiaconis, quos ad eam recipiendam & expendendam, de nostro consilio et assensu pro ipsius Regis et Regni utilitatibus durimus deputandos, fideliter assignatis, contradictores et rebels per Censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo; Invocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii secularis. Et ut praefatum mandatum plenam sortiatur effectum in non solventes, aut fraudulenter vel minus solventes de suis redditibus seu proventibus decimam hujusmodi secundum extimationem praedictam, excommunicationis sententiam ex nunc in scriptis proferimus, eamque mandavimus per vos in omnibus Ecclesiis earundem Civitatis et Diocesis sollempniter publicari singulis diebus Dominicis et festivis. Ad alias graviores paenas spirituales et temporales contra tales nihilominus processuri postquam ipsorum fraus vel contumacia undecunque patuerit in praemissis. Ab illo autem tempore deberi praedictam decimam declaramus & eam pro eodem tempore solvi praecipimus, quo Dominus Papa praefato Regi decimam ipsam provida deliberatione concessit. Dat. Lond. 17. Kal. Febr. Pont. Domini Clementir Papae quarti, Anno secundo.

In this Commission and Bull, it is observable. 1. That this Pope and his Legate express an extraordinary compassion, and affection to the King, Crown and Kingdom of England; but it was solely for the extraordinary gains and advantages they received by and from; not out of any cordial affection towards them, as the premises evidence. 2ly. That the Pope takes upon him by his Papal authoty at the Kings request, for his and his Kingdoms benefit, as was pretended, to grant the King a three years tenth of the Revenues and Profits of all Archbishops, Bishops, Ecclesiastical or Religious persons and orders whatsoever, as well exempt as not exempt; notwithstanding all former Bulls and Privileges of Exemption by his predecessors, which must be mere Cyphers and Nullities when he pleaseth, so little did Popes value the power or Bull of their predecessors. 3ly. That his Legat and his Commissioners must have the sole power of Levying, collecting and ordering this Disme, not the King and his Ministers within his own Realm, who must be subordinate to them, and supplicate his favor upon all occasions. 4thly. That it must be taxed not according to the usual but improved values, and levied with greatest severity by all sorts of Censures upon such who refused or neglected to pay it, the Pope and his Agents being to share with the King (who had the smallest part) in this as well as in former Dismes of this nature, what ever was pretended to the contrary; The arrears of his annual Rent reserved out of England and Ireland, being to be paid out of it in the first place. 5 lie . That the Ecclesiastical livings and preferments of the Popes Cardinals, and creatures within the Kings Dominions must be wholly exempt from this Disme, but no other persons whatsoever, though privileged by sundry Bulls of his Predecessors, and all benefit of Appeals from his Legates Censures in it, taxing, collecting, taken away; yea the refusers excommunicated before hand, and their excomunications publicly denounced in all Churches every Lord's day, and Holy day, such then was the Antichristian Tyranny and abuse of Ecclesiastical Censures for secular ends.

The King having received this great Boon and Favor from the Pope, writ these complemental Letters of thanks to him and his Cardinals, expressing his extraordinary Obligations to them, his readiness to serve them upon all occasions, his flying to them as his refuge, and depending on their sage advice in all his affairs, ubi domesticae consilia non sufficiunt, desiring themto promote some special extraordinary business concerning him and his Realm, which Sir William Bonquer his Messenger was to communicate to them.

DOmino Papae Rex salutem. Multiplex et recensita beneficiorum et gratiarum sedis Apostolicae largitio nobis exhibita, nec non honores et commoda quae a vestrae munificientiae dextera suscepimus et sentimus, animum nostrum crebro saetificant, et jugiter nos excitant et invitant ad laudum praeconia tanto patri praemissorum intuitu exsolvenda, ad quae digne referenda licet nos minus sufficientes reputemus, ad ea tamen quae scimus et possumus plena mentis affectione et totius been volentiae plentitudine sanctitati vestrae gratiarum referimus actiones; votum nostrum in hac parte, per effectum operis cum Ecclesiae Romanae placuerit, plenius exprimere peroptantes. Caeterum cum pro negotiis arduis & secretis nos & Regnum nostrum tangentibus, vestrae sanctitatis gratiam nobis specialiter requirere sit necesse, dilectum Militem nostrum Will. Banquer, de quo plene confidimus, & cui intentionem nostram ad plenum revelavimus, ad vestram praesentiam destinamus, piae Paternitati vestrae (de qua post Deum Anchoram fiximus spei nostrae) supplicantes humiliter & devote, quatenus eundem militem praemissis clementer exaudire, & fidem sibi plenariam adhibere, & ea quae vobis ex parte nostra proponet, ad exauditionis gratiam solita benignitate admittere dignemini. Teste Rege apud Westm. 26. die Januarii.

VEnerabili Cetui Cardinalium, Rex Angliae salutem. Inter honores & caetera desiderabilia hujus mundi quae nos & progenitores nostri de manu Domini dignoscimur suscepisse, multimoda beneficia & remedia nobis in variis necessitatis articulis opportuna, quae Sacro sancta Rrmana Ecclesia Mater nostra, auxilio gratiae vestrae, & praecipue istis temporibus impendere non desistit, frequenter ante mentis oculos reducentes, ad tanta promptae devotionis obsequia nos cernimus. et volumus obligari quod vestris beneplacitis quae fecisse pro maximo gaudio duceremus, et adhuc pro viribus totis desideriis facere cupimus, nos et nostra liberaliter exponamus. Cum igitur ad superexcellentem vestrae paternitatis prudentiam veritatis radiis jugiter illustratam per quam veluti diuturnitate experientiae infallibilis approbatam, universalis Ecclesiae feliciter gubernatur, Reges et Principes per viam rectitudinis et salutis incedunt, Regnorumque negotia pro sui et temporum qualitate, ubi domestica consilia non sufficiunt, salubriter disponuntur; Pro quibusdam nostris et Regni nostri negotiis arduis recurrere nos oporteat, sicut ad tutifsimum spei nostrae refugium, de quo potissime confidentes, vos quanta possumus affectione requirimus et rogamus, quatenus dicta negotia quae per dilectum et fidelem nostrum Willielmum Bonquer, latorem praesentium, tantorum patrum reverentiae reliquimus exponenda, solita benignitate, si placet, habeatis propensius commendata, & ipsa ad praesens favore benevolo efficaciter dignemini promovere. Ita quod vestris beneplacitis, & vestrorum honoribus & commodis in hiis quae Regiae potestatis existunt, gratanti animo futuris temporibus fortius astringamur. Teste Rege ut supra.

REX Albo Cardinali salutem. Super gratia & favore quos ex innata vobis benivolentia quae erga nos & nostros per operis exhibitionem multipliciter se ostendere non desistit, circa negotia nostra in curia Romana expedienda huc usque multipliciter impendistis, vobis ad quantas possumus gratiarum assurgimus actiones. Regratiamur vobis insuper ex affectu super Curialitatibus & honoribus multimodis quos dilecto & familiari militi nostro W. Bonquer, dum pro negotiis nostris in Curia extitit antedicta liberaliter fecistis, sicut idem W. nobis gratanter retulit viva voice, reverendam paternitatem vestram quam dominus per suam gratiam continere & feliciter prosperari faciat et conservet, rogantes affectu quo possumus ampliori, quatinus praefato Militi nostro ibidem, si placet, benignitate solita, in negotiis nostris quae vobis ex parte nostra duxerit intimanda consilium impendere dignemini pariter & juvamen. Ita quod vestris beneplacitis quae fecisse pro spirituali gaudio duceremus, & adhuc facere peroptamus, futuris temporibus arcius teneamur. Teste ut supra.

REX Cardinali salutem. Dum beneficia multimoda et consueta quibus Sacro-Sancta Romana Ecclesia mater nostra, inter caeteras sollicitudines suas circa status nostri reformationem remediis invigilans oportunis, & maxim hiis temporibus dignata est sui gratiâ nos respicere liberaliter & juvare, indeficientis potentiae suae, viribus et auxiliis gratiosis Regni nostri solium juxta mentis nostrae desiderium continue laborando, diligenter recolimus et studiosius intuemur, eidem Ecclesiae ad summae gratitudinis et devotionis obsequia, ut tenemur, volumus obligari. Reverendae quoque Paternitati vestrae, cujus favorem & gratiam in praemissis adjutorium nostrum praecipuum nos sensisse recognoscimus, ad quantas possumus gratiarum assurgimus actiones. Cum igitur ad sedem Apostolicam pro quibusdam nostris & Regni nostri Negotiis arduis et secretis, ad quae ibidem procuranda dilectum & familiarem Militem nostrum talem exhibitorem presentium, destinavimus, ad praesens oporteat nos habere recursum, paternitatis vestrae Clementiam, in qua spem & fiduciam ponimus specialem, rogamus affectu quo possumus ampliori, quatinus ad dicta negotia promovenda benignitate solita, erga summum Pontificem velitis efficaciter interponere partes vestras, ita quod nos exinde vestris beneplacitis fortius astricti perpetuis temporibus, ea quae honori vestro, et vestrorum utilitatibus convenerint, prout in votis gerimus, merito facere debeamus. Praedicto etiam Militi nostro de quo plene confidimus, et cui nostrae intentionis plenitudinem revelavimus, in iis quae super praemissis ex parte nostra sinceritati vestrae reliquimus exponenda, si placet exhibeatis tanquam nostri cordis Nuncio plenam fidem. Teste ut supra.

The King having made use of the Popes Advocate in prosecuting his Suites there in his Court, and not sufficiently rewarded him, sent him this Letter of thanks for his Favor, desiring his future care and diligence in expediting his Affairs, promising him an ample reward with usury for the former delay thereof.

REX Sacrosanctae Curiae Romanae Advocato salutem. Prudentiam▪ vestram quam circa negotia nostra in praedicta Curia expedienda laudabiliter & strenue sicut pro certo didicimus, laborasse, & quam propter hoc specialiter commendantes vobis quantas possumus gratiarum referimus actiones, vos rogantes affectu quo possumus ampliori, quatinus circa negotia quae nos tangunt in Curia antedicta juxtà vestrae probitatis industriam, de qua fiduciam gerimus specialem, more solito adeo viriliter laborare velitis, quod vobis ad majorem retributionem, prout in votis gerimus, & Regiae manificientiae convenit fortius astringamur; nec videatur vobis remunerationis nostrae dilatio taediosa; praemia namque vestra quae varia impedimenta contra voluntatem nostram hactenus distulerunt, vobis quam citius poterimus cum usuris reddi copiosius faciemus. Ita quod liberalitatem nostram in hac parte, debebitis merito commendare. Teste ut supra.

The King having voluntarily, not of right submitted the Security to be given to him by Gilbert de Clare, to the determination of the Pope (as an Umpire only, not Sovereign Judge) and to appear in his presence by their Proctors at a certain day, constituted Proctors for that end and cause by these Letters Patents.

REX omnibus &c. salutem. Cum super quadam securitate nobis à Gilberto de Clare Comite Glouc. & Hertf. praestanda, hinc inde Nos supposuerimus ordinationi et voluntati Sanctissimi Patris in Christo C. Dei gratia, Sacrosanctae Romanae Ecclesiae summi Pontificis certo termino comparendi in sua presentia per procuratores idoneos assignatos, ad audiendum, & acceptandum quicquid super praedicta securitate nobis à praedicto Comite facienda idem sanctissimus pater duxerit ordinandum, discretos viros Magistros Rollan▪ de Lanam▪ & Bonetum de Sancto quintino Clericum nostrum, utrun{que} eorum scilicet in solidum; ita quod non sit potior conditio occupantis, procuratores nostros constituimus ad praedictam securitatem prosequendam & ordinationem praedicti Sanctissimi Patris super hoc audiendā, & acceptandam, & etiam ad faciendum super praemissis quod eisdem vel alteri eorum expedire videbitur in hac parte, Dantes eisdem & eorum alteri potestatem alium vel alios procuratores substituendi & revocandi eosdem; Ratum habituri quicquid per eosdem procuratores vel eorum alterum, altero absent seu per substitutos factum fuerit in praemissis: Et hoc omnibus quorum interest significamus per has patentes literas sigillo nostro signatas. Teste Rege apud Salop. 26. die Septembris.

REX omnibus, &c. salutem. Noveritis quod nos dilectos nostros Magistros Rolland▪ de Lavann▪ & Bonetu mm de Sancto quintino Clericum nostrimi constituimus & ordinamus procuratores nostros in Romana Curia ad impetrandum & contradicend▪ literas simplices, & legendas, sive jus, sive quantamque gratiam continentes. Ratum habitura quicquid iidem procuratores, seu alter eorum faciend▪ duxerint super praemissis, & in quoscunque judices duxerint consentire. Et hoc omnibus quorum interest (significamus) per has patentes literas sigillo nostro signatas. Teste Rege apud Salop.

DOmino Papae Rex salutem & obedientiam filialem. In causis seu negotiis quas vel quae contra G. de Clare Comitem Glouc. & Hertf. habeamus, vel habere intendim us in vestrae Curia Sanctitatis, dilectos nostros Magistros Rolland. de Lavann. & Bonetum de Sancto quintino Clericum nostrum vel alterum eorum Procuratores nostros constituimus ad procedend. n praemissis causis seu negotiis prout eisdem vel alteri eorum expedire videbitur justitia mediante. Ratum habituri quicquid per eosdem vel eorum alterum factum fuerit, ut superius est expressum. Et hoc omnibus quorum interest significamus per has patentes Literas Sigillo nostro signatas. Teste Rege apud Salop. 26. die Septembris.

The King to defend his Rights in the French Kings Courts, as well against Ecclesiastical as Temporal persons, constituted Proctors for that end by this Patent.

REX omnibus, &c. salutem. Sciatis quod nos facimus, & ordinamus, & constituimus procuratores nostros, dilectos & fideles nostros Imbertum Guidonis & Iterum de Penriis, & quemlibet eorum in solidum, ita quod non sit potior conditio occupantis, in omnibus causis motis & movendis contra nos in Curia Sereniss mi Principis & Consanguimei nostri Charissimi Regis Francia Illustris à Vencrabili Patre Episcopo & Capitulis Amciens. Ecclesiae, & à Vice-Comitissa Lem. & quibuscunque aliis personis Ecclesiasticis, & secularibus Petragonicem. Lemovic. & Canturcens. Civitar. & Dioc. et in omnibus causis motis & movendis à nobis vel nostris procuratoribus nomine nostro in praedicta Curia, contra praenominatas & quascunque alias personas Ecclesiasticas & seculares, & in omnibus negotiis quae habemus & habituri sumus in praedicta Curia expedire, Dantes eisdem procuratoribus nostris & cuilibet eorum insolidum speciale mandatum & liberam potestatem agendi, proponendi, defendendi excipiendi & requirendi Curiam nostram de personis & rebus nobis subjectis, & de illis quarū cognitio ad nos spectat, jurandi de calumpnia, vel de veritate dicenda, & praestandi in animam nostram cujuslibet alterius generis juramentum compromittendi, et componendi procuratorem, seu procuratores alium seu alios in causis & negotiis supradictis, loco cui substituendi quotiens sibi vel cuilibet eorum placuerit & videbitur expedire. Damus etiam & concedimus eisdem procuratoribus & eorum cuilibet speciale mandatum & liberam potestatem requirendi & recipiendi nomine nostro à Domino Rege Franc. supradicto Cambium competens de personis, terris & rebus aliis quas idem Rex habet in Lemovic. Petragoric. & Cantur. Civit. & Dioc. quas per literas suas vel praedecessorum suorum non potest extra manum suam ponere, & omnia alia faciend. quae faceremus nos vel facere possemus, si praesentes essemus, & quae facere possunt veri & legitimi procuratores. Ratum & gratum habituri quicquid cum dictis procuratoribus vel eorum quolibet, & quicquid cum procuratore vel à procuratore substituto vel substitutis ab ipsis, vel eorum altero in omnibus & singulis causis & negotiis supradictis in instanti Parlimento Pentecostes & omnibus aliis diebus assignatis & assignandis in praedictis, circa vel coram Domino Rege praedicto, pro causis vel negotiis hujusmodi procuratum fuerit sive actum, & volentes relevare dictos procuratores & eorum quemlibet & procuratorem seu procuratores substitutum vel substitutos ab ipsis ab onere satisdandi promittimus sub ypotia rerum nostrarum si opus fuerit, quod absit, judicatum solvi. In cujus, &c. Teste Rege apud Stratford. 16 die Maii.

The King having approved the confirmation of a Bishop in Ireland, whereof he had received a Certificate, issued this Writ for the restitution of his temporalties.

REX Militibus, liberis hominibus & omnibus aliis tenentibus de Episcopatu Corliagens. salutem. Cum Venerabilis Pater, J. Portunes. & Sanctae Ruffine Episcopus Electionem nuper factam in Ecclesia Cathedrali Corliagens. de fratre Willo. Monacho de Joriponte in Episcopum ejusdem loci confirmaverit, sicut per literas Patentes ejusdem Episcopy Portunens. plenius accepimus, Nos confirmationem illam acceptantes, temporalia Episcopatus sui cum omnibus pertinentiis suis eidem Episcopo reddidimus. Et ideo vobis mandamus, quod eidem Episcopo in omnibus quae ad praedictum Episcopatum pertinent intendentes sitis & respondentes. In cujus rei Testimonium, &c. Teste Rege apud Kennill, 28 die Novembris.

King Henry upon the Complaint of the Archbishop of Canterbury, of lands escheated belonging to the Archbishop, granted by the King and Prince to the Constable of Dover and others, during the Troubles and Wars, against the ancient Rights and Privileges of that Church; issued this Commission of inquiry to right the Church, if found injured therein, upon the Inquisition returned.

REX dilectis & fidelibus suis G. de Preston. & Fulconi Payforer, salutem. Monstravit nobis Venerabilis Pater B. Cant. Archiepiscopus, quod cum ipse & praedecessores sui Archiepiscopi ejusdem Ecclesiae hujusmodi libertatibus, videlicet quod nullus sine ipsorum licentia & voluntate feoda sua ingredi, aut de eis intromittere posset hactenus sint gavisi, & ipsi annum, diem & vastum, & escaet. de terris forisfactis quae sunt de feodo suo retroactis temporibus habere & inde disponere consueverint, pro suae libito voluntatis Matth, de Bezill. Const. Castri Dovor. quasdam terras & Ten. in Relin. Johannes de Rokely, quasdam terras & Ten. in Tilemanston, & plures alii quasdam alias terras & tenementa alibi quae sunt de feodo praedicti Archiepiscopi, & quae ex donatione nostra habere clamant, de mandato nostro & Edwardi primogeniti nostri, ut asserunt, sine licentia & voluntate ipsius Archiepiscopi tempore turbationis habitae in Regno nostro, sunt ingressi, & ea detinent ad ipsius Archepiscopi non modicum dispendium & gravamen, & libertatis praedictae Ecclesiae praejudicium manifestum. Nos igitur inter caeteras Ecclesias Regni nostri praedictam Ecclesiam in suis Iuribus et libertatibns confovere volentes, & ei si in aliquo occasion praedicta laesa fuerit specialiter fubvenire ; Assignamus Vos ad inquirend. &c. in praemissis diligentius veritatem. Et ideo vobis mandamus, &c. Mandavimus enim Vic. nostro Kanc. &c. Teste Rege apud Kenill. 8. die Novemb

The King issued these Commissions for Collecting the Dismes granted him by the Pope.

REX Magistro Constantino de Mildhal. Archidiacono Sutbir. salutem. Cum Venerabilis Pater O. Sancti Adriani Diaconus Cardinalis Apostolicae sedis Legatus de Assensu nostro Vos assignaverit ad decimam nobis a seed Apostolica concessam in Diocesibus Linc. London. Norwic, Elyen. & Coventr. & Lichfield. colligendam, prout in Literis suis Patentibus quas vobis transmittimus plenius continetur. Vobis rogamus quatinus praedictae Collectioni faciendae diligenter intendatis juxta traditam vobis formam, & prout nobis magis videritis expedire. In cujus, &c. Teste Rege apud Clarendon. 18. die Decembris.

Consimiles Literae diriguntur Episcopo Lincolmensi in sua Dioc.
Consimiles Literae diriguntur Custodi Episcopatus London. in Dioc. London.
Consimiles Literae diriguntur Episcopo Norwic. in sua Dioc.
Consimiles Literae diriguntur Episcopo Elyensi in sua Dioc.
Consimiles Literae diriguntur Episcopo Coventr. & Lich. in sua Dioc.
Consimiles Literae diriguntur Archiepiscopo Cantuariensi in sua Dioc.
Consimiles Literae diriguntur Episcopo Roff. in sua Dioc.
Consimiles Literae diriguntur Custodibus Episcopatus Cycestr. in sua Dioc.
Consimiles Literae diriguntur Custodi Episcopatus Winton. in sua Dioc.
Consimiles Literae diriguntur Episcopo Exon. in sua Dioc.
Consimiles Literae diriguntur Episcopo Bathon. & Wellensi. in sua Dioc.
Consimiles Literae diriguntur Episcopo Wigorn. in sua Dioc.
Consimiles Literae diriguntur Offic. Episcopy Hereford. in Dioc. Heref.

REX dilecto Clerico suo Magistro Waltero Scamel Arch. Berk. salutem. Cum Venerabilis Pater O. Sancti Adriani Diaconus Card. Apostolicae sedis Legatus, de assensu nostro Vos assignaverit, ad Decimam nobis a seed Apostolica concessam in Cant. Roff. Cycestr. Wynton. Sar. Exon. Bathon. & Wellen. Wygorn. & Hereford. Civitatibus & Diocesibus Colligendam, prout in Literis suis Patentibus quas vobis transmittimus plenius continetur, Vobis Mandamus rogantes quatinus collectioni praedictae faciend. diligenter intendatis juxta traditam vobis formam, & prout nobis ( or ad opus nostrum as some Patents ) magis videritis expedire. In cujus, &c. Teste Rege apud Clarendon. 13. die Decembris.

Consimiles Literae diriguntur Episcopo Sar. de dicta Decima colligenda in Dioc. Sar. Teste ut supra.

The like Letters issued Episcopo Menevensi, Pat. 52 H. 3. m. 25. intus, with this addition at the close, Ita quod diligentiam vestram merito debeamus commendare. Teste Rege apud Westm. 10. die Maii.

The Kings Proctors in the Court of Rome, borrowing 540. marks sterling money, of foreign Merchants, to expedite the Kings affairs there, by his Commission and the Popes authority, obliged the King and his Successors, and the Kings Dismes, obventions, granted him by the Pope out of his Lands and Kingdoms, to pay the same by a certain day, with interest and damages, by this form of Obligation usually made in those days to the Popes Merchants, (for monies taken up by and for the Pope) who were ready to advance monies upon such gainful terms and grand penalties, upon good security.

IN nomine Domini nostri Jesu Christi Amen. Anno Nativitat is ejusdem 1257. Indictione prima, Mense Novembr. die quinto, Pontificatus Domini Alex. Papa quarti. Anno tertio, in praesentia mei Noclerii scrunagii ac testium subscriptorum ad haec specialiter vocatorum & rogatorum, Venerabiles in Christo patres Domini Randulfus Archiepiscopus Tarantas & Wellen. Bath. & Laur. Roff. Epis. & Magister Nicholaus de Plumpton. Domini Papae Capellanus, Archidiac. Norff. Nuncii & Procuratores Domini Dei gratia Regis Angliae Illustris, apud sedem Apostolicā constitati, habentes a Domino Papa Alex. 4. potestatem et mandatum mutuum contrahendi pro expediendis, negotiis dicti Domini Regis apud eandem sedem Apostolicam promovendis et expediendis, usque ad summam quingentarum et Quadraginta Marcarum sterlingorum novorum, et obligandi Decimam Ecclesiasticorum proventuum Regni Angliae et aliarum terrarum suarum, ac quascunque alias obventiones eiusdem Regi et Regno et terris eisdem, pro sui voti prosecutione ab Apostolica seed concessas, sicut in ipsius Domini Papae literis inde confectis plenius continetur. Authoritate ipsarum Literarum de consilio Magistri Rustandi ipsius Domini Regis consiliarii Domini Papae Capellani, pro ipsius Domini Regis & Regni Siciliae, & defensionis Civitatis Aquiliae, negotiis confessi sunt & recognoverunt, se mutuo recepisse & habuisse à Canaliante de Lastala, Jacobo Tiberti, & Bartho Gindi, Civibus & Mercatoribus Florent. & Senens. mutuantibus & solventibus, tamprose quàm pro Mamecto Spina, Rusichello Cambii, Carlino Tiberti, Jacobo Dernazati, Ildebrando Aldebrandi, Reinerii Bonaccursii, aliis{que} eorum sociis & concivibus suis quingentas quadraginta marcas bonorum novorum & legalium sterlingorum, tresdecim solid. & quatuor sterlingis pro marca qualibet computatis. De quibus dicti procuratoris se been quietos & pacatosvocant exceptioni non numeratae, non solutae sibi pecuniae omnino renunciando. Quus praetaxatas quingentas & quadraginta marcas sterlingoram, ipsis vel uni eorum aut ipsorum nuncio, vel socio praesens publicum instrumentum deferenti & restituenti, cum Literis Domini Papae de mutuo contrahendo summam praedictam continentibus, in festo Pentecostes proximo futuro London. apud Novum Templum, per legitimam stipulationem, dicti procuratores dictum Regem praedict pecuniam plene soluturum & redditur. Quod si in dictis loco & termino praedicta pecunia ipsis Mercatoribas, ut dictum est, non fuerit integre persoluta, extunc in antea stipulatione praedicta promiserunt eis pro dampnorum expensarum & interesse recompensatione persolvere, per singulos duos menses, pro singulis decem marcis praedictis, unam marcam ipsorum sterlingorum etexpensas unius mercatoris, cum uno equo, et uno serviente ubicunque fuerit, usque ad plenam totius dictae pecuniae solutionem, quam praedictam recompensationem damnorum et expens. et interesse antedictis mercatoribus promiserunt, in sortem dicti debiti nullatenus computare, ac non detinere memoratum debitum contra ipsorum mercatorum voluntatem sub praetextu recompensationis praedictae ultra terminum praelibatum. Pro quibus omnibus et singulis supradictis firmiter observandis et plenary adimplendis, dicti procur. praefatum Dominum Regem et successores suos, eisdem Mercatoribus principales constituerunt debitores, et paratores, et decimam Ecclesiasticorum proventuum Regni Angliae et aliarum terrarum suarum, ac quascunque alias obventiones eisdem Regiet Regno, et terris eisdem ab Apostolica seed concessas, specialiter obligando. Renunciaverunt in praescriptis omnibus dicti procuratores ipsius Domini Regis nomine, omni juris et legum auxilio Canonici et Civilis, consuetudini, et statuto privilegio fori, et beneficio restitutionis in integrum, constitutioni de duobus dietis Concilii generalis, omnibus Apostolicis literis, indulgentiis, et aliis quibuscunque a seed Apostolica impetratis, et etiam impetrand. et omni exceptioni, actioni, defensioni, ac rei quae objici posset contra hoc instrumentum vel factum. In hujus itaque rei testimonium, & evidentiam pleniorem praesens instrumentum dicti procuratores suis sigillis roborarunt. Actum Viterbii, coram hiis testibus, scilicet Magistro Anglis dicto Priore, Domini Papae Capellano. Teste Magistro Rustando Domini Papae Capellano. Teste Petro Lamot. Clerico, & Micho Nepote dicti Domini Prioris.

Signum; Ego Nocclerus Authoritate Imperiali scruniarii praedictis omnibus interfui, & hoc instrumentum scripsi & complevi rogatus.

The King granted this acquittance to the Collector of the Dismes for what he had paid into his Wardrobe.

REX omnibus, &c. salutem. Sciatis quod dilectus nobis in Christo Prior Sanctae Frecheswid. Oxford. nuper Collector decimae nobis à seed Apostolica concessae per praeceptum nostrum liberaverit in Garderoba nostra Petro de Winton. Custodi ejusdem Garderobae apud Wyndes per manum Radulphi le Botiler, Clerici nostri die Martis proxima post festum Sanctae Trinitatis, Anno Regni nostri quinquagesimo secundo, Viginti & unam Libr. arrearag. decimae in Episcopatu praedicto collectae, de primo anno de illis tribus annis quibus Dominus Papa, de eadem decima gratiam nobis fecit, de qua quidem pecunia praedictum Priorem penitus quietamus. In cujus rei, &c. Teste Rege apud Westm.