PPuritanSearch
Primary source research library
English Puritan & Reformed

Vindication of Ecclesiastical Volume 3

William Prynne (1600-1669) · 732,313 words · 3255 min

Large work readerShowing section 18 of 29. Corpus search still uses the whole work; source find opens the first matching section.
Section 18/29
de Puero Christiano ibidem Crucifixo in dedecus et vituperium Jesus Christi, toto Cordis desiderio vindicari peroptamus, ad ipsius Jesus Christi nominis honorem, fidei Christianae exaltionem, nec non et pacis nostrae conservationem, constituimus vos Justic. nostros ad faciendam pleniorem inquisitionem quia fuerunt de Schola Peytevini Magni, qui fugit pro morte dicti pueri, & de quibusdam articulis dictum factum contingentibus. Et ideo vobis mandamus, quod die Martis prox. ante instantem Dominicam Palmarum, conveniatis apud Linc. ad dictam inquisitionem faciendam prout vobis nuper viva voice injunximus. Mandavimus enim Vic. nostro Linc. quod 12. tam milites quam alios liberos & legales homines de propinquioribus Visnet. Civitati Linc. & 12. Legales & discretos Cives ejusdem Civitatis, una cum majore Ballivis & Coronatoribus dictae Civitatis, per quos rei veritas in praemissis melius & plenius investigari valeat & inquiri. Et omnes Judaeos et Judaeis qui aliquibus Judaeis in eadem Civitate infra biennium proximo praeteritum sunt obsecuti, dictis die et loco coram vobis venire faciatis ad dictam Inquisitionem plenius faciendum. Et quod ipse Vic. assumptis secum Coronatoribus nostris Com. sui vobis ad praemissa facienda dictis die & loco assistat diligenter, ex parte nostra injunxeritis. In cujus, &c. Teste Rege apud Norwicum 27. die Marcii.

The History of this Childs crucifixon, and proceedings against the Jews upon this inquisition, is thus recorded by the continuer of Mat. Paris.

Anno quoque sub eodem, circa festum Apostolorum Petri & Pauli, Judaei Lincolniae furati sunt unum puerum, Hugonem nomine, habentem aetate octo annos. Et cum ipsum in quodam conclavi secretissimo, lacte & aliis puerilibus alimentis nutrirent, miserunt ad omnes fere Angliae Civitates, in quibus Judaei degebant, & convocarunt de unaquaque Civitate aliquos Judaeorum, ut in contumeliam, et opprobrium Jesus Christi interessent sacrificio suo Lincolniae. Habebant enim, dicebant, quendam puerum absconditum ad crucifigendum. Et convenerunt multi Linc. Et convenientes, constituerunt unum Judaeum Lincolniensem pro Judice, tanquam pro Pilato. Cujus judicio & omnium favore, affectus est pure diversis tormentis. Verberatus est usque ad cruorem & livorem, spinis coronatus, sputis ac cachinnis lacessitus. Et insuper à singulis punctus cultellis, qui dicuntur Anelatii, potatus felle, derisus probris & blasphemiis, & crebro ab eisdem, frendentibus dentibus, Jesus Pseudo-propheta vocatus. Et postquam diversimode illuserant ei, crucifixerunt. Et Lancea ad cor pupugerunt. Et cùm expirasset pure, deposuerunt corpus de Cruce, & nescitur qua ration eviscerarunt corpusculum: dicitur autem, quod ad Magicas arts exercendas. Mater autem pueri filium suum absentem per aliquot dies diligenter quaesivit, dictumque ei à vicinis, quod ultimo viderunt puerum, quem quaesivit, ludentem cum pueris Judaeorum sibi coaetaneis, & domum Judaei cujusdam intrantem. Intravit igitur mulier subito domum illam, & vidit corpus pueri in quendam puteum praecipitutum. Et caute convocatis Civitatis Ballivis, inventum est corpus & extractum. Et factum est mirabile spectaculum in populo. Mulier autem mater pueri, querula, & clamosa omnes Cives in uno convenientes, ad lacrymas & suspiria provocavir. Erat autem ibidem Dominus Johannes de Lexintona, vir quidem circumspect us & discretus, insuper eleganter literatus. Quia ait: Audivimus quandoque quod talia Judaei in opprobrium Jesu Christi domini Crucifixi, non sunt veriti attemptare. Et capto uno Judaeo, in cujus domum scilicet intravit pure ludens, & ideo aliis snspectior, air illi: Miser, nescis quod te festinus manet interitus? Totum aurum A ngliae non sussiceret d ereptionem tuam aut redemptionem. Ueruntamen dicam tibi, Iicet indigno, qualiter poteris vitam tuam reservare, & membra ne mutileris. Utrumque tibi salvabo, si quacunque in hoc casn aguntur, sine fall si stamine mibi pandere non formides. Judaeus igitur ill, cui nomen Copinus, sic credens viam invenisse evasionis, respondit, dicens: Domine Johannes, si dictis fact a compens as, pandam tibi mirabilia. Et animavit eum & stimulavit ad hoc Domini Johannes industria. Et ait Judaeus: Vera sunt quae dicunt Christiani. Judaei fere quolibet anno, unum puerum in injuriam & contumeliam Jesu crucifigunt. Sed non quolibet anno comperitur. Occulte enim hoc faciunt, & loc is absconditis & secretissimis. Hunc autem puerum, quem Hugonem vocant, immisericorditer nostri Judaei crucifixerunt, & cum objisset, & mortuum vellent abscondere, non potuit obrui in terra, nec abscondi. Inutile enim reputabatur corpus insontis angurio, ad hoc enim eviscerabatur. Et cum mane putatur absconditum, edidit illud terra & evomuit, & apparuit corpus aliquoties inhumatum supra terram, unde abhorruerunt Judaei. Tandem in puteum praecipitatum est, nec adhuc tamen poterat occultari. Mater enim improba omnia perscrutando, tandem corpus inventum Ballivis intimavit. Dominus autem Johannes tenuit Judaeum vinculis mancipatum. Et cum haec Canonicis Ecclesiae Lincolniensis Cathedralis innotuissent, petierunt corpusculum sibi dari, & concessum est illi. Et cum ab infinitis satis consideraretur, honorifice in Ecclesia Lincolniensi; tanquam pretiosi martyris, humabatur. Sciendum, quod Judaei tenuerant puerum vivum per decem dies, ut tot diebus pastus lacte, tormenta vivus multiformia toleraret. Cum Rex redisset de partibus Borealibus Angliae, & certificaretur de praemissis, increpavit Dominum Johan nem, quod tam flagitioso vitam & membra polliceretur, quod dare nequiverat. Dignus enim erat blasphemus ill & homicida, mortis poena multiformi. Et cum judicium reo immineret irremediabile, ait: Imminet mihi mors mea, nec potest mihi Dominus Johannes perituro suffragari. Nunc dico vobis omnibus veritatem: Hujus pueri, de quo calumniantur Judaei, morti consentiebant omnes fere Judaei Angliae. Et cujuslibet fere Civitatis Angliae, in qua Judaei habitant, quidam electi convocabantur ad illius pueri immolationem, quasi ad Paschale sacrificium. Et cum haec dixisset simul cum aliis deliramentis, ligatus ad caudam equinam, & tractus ad patibulum, aëreis cacodaemonibus in corpore & anima praesentatur. Et alii Judaei, hujus facinoris participes, quaterviginti & undecim, in bigis Londinum ducti, carcerali custodiae mancipantur. Qui si forte ab aliquibus Christianis plangerentur, ab aemulis eorum Caursinis siccis lachrymis deplorabantur.

Posteà vero, per inquisitionem Justitiariorum Domini Regis praeceptum fuit & inventum, quod Judaei Angliae communi consilio puerum innocentem, pluribus diebus flagellatum, interemerunt crucifixum. Sed posteà pro iniquitate illa, matre dicti pueri contra ipsos de tali morte appellationem suam coram Rege constanter prosequente, Deus ultionum Dominus dignam pro meritis reddidit retributionem. Nam in die Suncti Clementis, octodecim de d tioribus & Majoribus Civitatis Lincolniensis inerunt tracti, & ad furcas novas, ad hoc specialiter praeparatas vento praesentati. Et in Turri Londinensi, plusquam viginti tres ad simile judicium in carcere sunt reservati.

I find a Pardon granted by the King to one John a Convert Jew, pro morte pueri nuper Crucifixi apud Lincoln. ad instantiam dilecti nobis in Christo fratris Johannes de Darbuton: Ita tamen quod stet rectus in Curia nostra, si quis versus cum inde loqui voluerit.

The Archbishop of Tuam and his Suffragans in Ireland, complaining to the Pope this year (as they did to the King the year before) of divers abuses done to them and their Tenants by the Kings Justices and Bailiffs in Ireland, procured a Bull from the Pope to Excommunicate the Justices and Bailiffs, as well as others, notwithstanding the Kings Prohibition or other Constitutions, thus entered in the Patent Rolls.

OMnibus praesentes Literas inspecturis, Johannes de Camezan Domini Papae Capellanus, & ejusdem Contradictorum Auditor. salutem in Domino. Noveritis quod cum Magister Michael Clericus Procur. Venerabilium Patrum Archiepiscopi Tuamen. & Cluenferten. Elsinen. Cluacen. Attoden. & Alleden. Episeoporum, Suffraganeorum ejus pro ipsis impetrasset Literas Apostolicas sub hac forma.

ALEXANDER Episcopus, &c. Venerabili fratri Episcopo, & dilectis filiis Decano & Archidiacono Finabarun. salutem, &c. Ex Venerabilium fratrum nostrorum Archiepiscopi Tuamen. & Cluenferten. & Elfinen. Cluacen. Attoden. & Aladen. Episcoporum, Suffraganeorum ejus conquestione didicimus, quod Johannes filius Grottefridi nunc Hyberniae Justitiarius, Richardus de Rochella, Johannes dictus Cumyn. Milites, & quidam alii Ballivi charissimi in Christo filii nostri Regis Anglorum illustris, contra personas Ecclesiasticas eisdem Archiepiscopo & Episcopis subditis ob crimen vel suspicionem criminis, & interdum ad suggestionem malevolam aliquorum privatas Inquisitiones faciunt, ipsos non convictos nec confessos, nequiter capiunt, tradunt in vincula, & sub detentione sacrilega carceralibus tormentis affligunt. Cumque illos repetit Ecclesiasticus Iudex suus, ut ejus subjiciantur Iudicio cui cadunt, tunc demum eos obtinet sibi reddi cum eorum detentoribus sacrilegis, certam exhibuerunt cautionem vel Literas Patentes ipsius quod in certo termino eaedem personae coram Judice compareant saeculari, ut ibi defendant in forensi strepitu causas suas. Quia igitur in hiis plurimum libertas Ecclesiastica conculcatur, ac ideo non decet nos ea conniventibus oculis pertransire, discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus cognita super hiis diligenter veritate, Ballivos ipsos quod ab hujusmodi praesumptionibus conquiescant monitione praemissa, per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescatis, non obstante Prohibitione Regia, vel Constitutione de duabus dietis edita in Concilio generali, dummodo ultra tertiam vel quartam aliqui extra suam diocaesim authoritate praesentium ad Iudicium non trahantur. Quod si non omnes, &c. tu frater Episcope, &c. Dat. Anagniae in Non. Decembris, Pontificatus nostri anno primo.

The Kings Proctor at Rome being informed of this Bull, protested against the clauses in it relating to the Kings Justices and Bailiffs, as contrary to the Kings Prerogative; whereupon the adverse party were contented to waive that clause, and that it should not be extended to them to their prejudice, as this entry under it in the Patent Roll demonstrates.

EIsdem Literis Finatus Domini Papae Subd. & Robertus de Baro, Procur. illustris Regis Angl. pro Justic. Ballivis, Praepositis, & Offic. ipsius, in audientia publica contradixerunt: Timentes dictum Johannem Justic. Richardum de Rochella, & alios in Litera ipsa contentos per hujusmodi Literas, & non contentos in ea per illam generalem clausulam quidam alii conveniri. Quas tandem ea conditione absolverunt, quod dicti Johannes filius Gottefridi nunc Hyberniae Justic. Richardus de Rochella, Johannes Dominus Cumyn. Milites, & alii Justiciarii, Ballivi, Praepositi, & Officiales Regis, ejusdem ration offcii non conveniantur, nec eis per praedictas Literas praejudicium aliquod generetur, nec ad ipsos eaedem Literae ration praedicta aliquatenus extendantur. Quod pars altera promisit sponte, et acceptavit solenniter coram nobis. In cujus rei testimonium praesentes Literas fieri fecimus & nostro sigillo muniri. Dat. Lateran. Non. Decembris, Pontificatus Domini Alexandri Papae quarti, anno primo.

At the same time the Archbishops Proctor procuring a Bull from the Pope, for the Bishops in Ireland to hold Plea of all Advousons and Rights of Patronage, as belonging properly to Ecclesiastical Courts, and to Excommunicate the Kings Justices and Bailiffs who should hold any Plea of them in the Kings Temporal Courts, notwithstanding the Kings Prohibitions; the Kings Proctors at Rome opposed those clauses, as prejudicial to the Kings Crown, Courts, Justices, Officers: whereupon it was then agreed by the adverse party, that they should not be extended to them, thus entered in the Patent Rolls.

OMnibus praesentes Literas inspecturis, Johannes de Camezan Domini Papae Capellanus, & ejusdem Contradictorum Auditor. salutem in Domino. Noveritis quod cum Magister Michael Clericus Procur. Venerabilium Patrum Archiepiscopi, & Suffraganeorum Ecclesiae Tuamensis pro ipsis impetrasset Literas Apostolicas sub hac forma.

ALEXANDER Episcopus, &c. Venerabili fratri Episcopo, & dilectis filiis Officiali & Archidiac. Finabarun. salutem, &c. Molesta nostris auribus Venerabilium fratrum nostrorum Archiepiscopi & Suffraganeorum Ecclesiae Tuamensis venit assertio, videlicet, quod Maurice filius Giraldi, Walterus de Burgo, Richardus de Rochella, Mylerus de Bremingth. Johannes de Cotton, Milites, & quidam alii Ballivi Reg •• in Hibernia non attendants, quod jus Patronatus adeo est▪ Spiritualibus causis annexum ut ad Ecclesiasticum debeat Iudicium pertinere, ipso emergente, super hoc et aliis etiam ad eorundem Archiepiscopi et Suffraganeorum forum spectantibus quaestiones coram se in forensi faciunt strepitu ventilari, et Matrimonialibus ac Testamentariis duntaxat quaestionibus eorundem Archiepiscopi et Suffraganeorum judicio reservatis, eis cognitionem aliorum omnium interdicant, in salutis propriae detrimentum, subversionem Iustitiae ac derogationem Ecclesiae libertatis. Quia igitur in hiis periclitatur evidentius animae suae salus, discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, q arenus si est ita, eosdem Ballivos, quod ab eorundem Archiepiscopi et Suffraganeorum injuriis conquiescant, monitione praemissa per censuram Ecclesiasticam appellatione remota, veritate cognita, compescatis, non obstante Prohibitione Regia, vel Constitutione de duabus dietis edita in Concilio generali, dummodo ultra tertiam vel quart m aliqui extra suam diocaesim authoritate praesentium ad Iudicium non trahantur. Quod si non omnes, &c. Tu frater Episcope cum eorum altero, &c. Dat. Lateran. Non. Decembr. Pontificatus nostri anno primo.

E sdem Literis Finatus Domini Papa Subd. & Robertus de Baro, Procur. illustris Regis Angliae pro Justiciariis, Ballivis▪ Praepositis, & Officialibus dicti Regis, in audientia publica contradixerunt: Timentes dictum Mauritium, Walterum de Burgo, & alios in Liter ipsa contentos per hujusmodi Literas, & non contentos in ea per illam generalem clausulam, quidam alii conveniri. Quas tandem ea conditione absolverunt, quod dicti. Maurice filius Giraldi, Walterus de Burgo, Richardus de Rochella, Mylerus de Bremingth. Johannes de Cotton, Milites, & alii Justitiarii, Ballivi, Praepositi, & Officiales ejusdem Regis in Hibernia, ration officii non conveniantur, nec eis per praedictas Literas praejudicium aliquod generetur, nec ad ipsos eaedem Literae ration dicti officii aliquatenus extendantur. Quod pars altera promisit sponte et acceptavit solenniter coram nobis. In cujus rei testimonium praesentes Literas fieri fecimus & no ro sigillo muniri. Dat. Lateraen. pridie Idus Decembris, Pontificatus Domini Alexander Papae quarti anno primo.

The Bishop of Eli being content to go Embassador into Spain about the Kings important affairs, was sued before the Popes Delegate by some of the Popes Merchants for 300. marks principal, and 100. marks interest, and threatened to be tried and excommunicated by others of them for the like sum in Court Christian, for which debts he and others were obliged to the said Merchants by the Pope and his Agents, without their privity, for the Kings use. The Bishop thereupon resused to go Embassador, unless the King would first free him from these debts and suits; whereupon he issued these Letters Patents to his Treasurer, to satisfy these Merchants out of the first monies received in the Exchequer at Michaelmas following.

REX Philippo Luvell, & Edwardo de Westm. salutem. Cum Venerabilis Pater W. Elyensis Episcopus, ad magnam instantiam nostram nobis concesserit, se iturum in Nuncium nostrum in Hispaniam, pro urgentibus negotiis nostris, injunximus. Et Gentilis Gentil▪ Fredericus, Orlandi, & eorum socii Mercatores Senen. ipsum Episcopum trahant in causam coram Magistro Alex. de Ferentin. Iudice a Domino Papa Delegato, super Trecentis Marcis de sort, et Centum Marcis de interesse: Et Matthaeus Reynerii, Jacobus Thesy, & socii sui Mercatores Senen. eundem Episcopum proponant in Curia Christianitatis, super consimili pecuniae quantitate: In quibus quidem debitis dictis Mercatoribus tenemur, et pro quibus idem Episcopus, vos et quidam alii Clerici nostri familiares dictis Mercatoribus pro nobis estis obligati. Ac idem Episcopus assumptum iter versus Hispaniam nolit arripere nisi indemnitati suae in hac parte ante iter arreptum fuerit prospectum. Vobis mandamus, quod sicut nos & honorem nostrum diligitis, erga ipsos Mercatores taliter sine dilatione laboretis, quod idem Episcopus ab exactione totius debiti penitus liberetur. Volumus enim & vobis mandamus, quod eisdem Mercatoribus de primis denariis receptis ad Scaccarium Sancti Michaelis instantis de praedicto debito ad liberationem nostram & vestram satisfiat. Et hoc pro nullo mandato nostro vobis directo vel dirigendo omittatis. Ita vos habentes in hac parte ne per defectum iter dicti Episcopy retardetur ulterius, per quod dictus Episcopus ad nos vacuus revertatur, & exinde irreparabile dispendium incurramus. Et ut securius & celerius istud negotium faciatis, mittimus vobis super hoc Literas nostras Patentes. Teste Rege apud Clarendon, 8. die Julii.

It seems there issued an Attachment against the Bishop of Worcester, for not absolving the Sheriff of Worcester and his Bailiffs upon the premised Prohibition; whereupon the Bishop condescending to absolve them for a time, the King superseded the Attachment by this Writ.

QUia W Wygorn. concessit relaxare usque in quindenam Paschae proximo futuram, sententias excommunicationis latas in quosdam Ballivos Vic. Wygorn. occasion quarundam districtionum quas fecerunt in terris praedicti Episcopy, ut dicitur, Rex etiam concessit quod districtiones quae fiunt pro ipso Episcopo attachiando occasion praedicta relaxentur. Et mandatum est Vic. praedicto, quod districtiones quae fiunt pro Attachiamento praedicto interim faciat relaxari in forma praedicta. Teste Rege apud Sanctum Albanum 25. die Februarii.

The Bishop of Hereford having been the original contriver of all the forged Obligations to the Pope for great sums of money, wherein other Bishops, Abbots, Priors and Covents were obliged to the Popes Usurers in what vast sums he pleased, without their privity; and the Popes and Kings prime Instrument to levy the Dismes and other Exactions pretended to relieve the Holy Land, like a cunning decoy, caused himself and his Church to be obliged in the sum of 4000 Marks to the Popes Usurers, to palliate his fraud, but yet procured this special Writ from the King, and Bull from Pope Alexander, to reimburse these monies out of the Dismes he should collect in England and Ireland, and to levy them with severity, when as all other Bishops, Abbots, were enforced to pay their forged Obligations as just debts, without any relief at all.

REX Magistro Laurentio de Somercote, salutem. Cum Venerabilis Pater P. Hereford. Episcopus, à Domino Papa existat ad colligendam pecuniam decimae nobis concessae, & etiam obventiones redemptionum votorum crucesignatorum in Hibernia; Ac idem Episcopus in Curia Romana, nuper de mandato Domini Papae et Cardinalium, obligaverit se et Ecclesiam suam Heref. pro quatuor millibus Marc. quas mutuo recepit a Spilleto et Eymero Combii eorumque sociis Florent. Civibus et Mercatoribus, pro expeditione negotii Regni Siciliae Edm. nato nostro concessi. Ac idem Dominus Papa indempnitati ipsius Episcopy et Ecclesiae suae Heref. prospicere volens in hac parte, mandaverit eidem Episcopo, quod decimas et obventiones redemptionum votorum in Hibernia, et in Episcopatibus Wygorn, Hereford et Coventr. Civitat. et Dioc. recipiat et retineat donec sibi et Ecclesiae suae praedictae usque ad summam praedictorum quatuor millium Marcarum plene fuerit satisfactum: Nos mandatum Domini Papae pro exoneratione dicti Episcopy & Ecclesiae suae in hac parte gratum habentes, Vobis duximus significandum, quod placet nobis, quod eidem Episcopo de praedictis decima & obventionibus usque ad summam praedictam juxta mandatum Apostolicum plenary satisfiat. In cujus, &c. Teste Rege apud Wodestock 13 die Februarii.

The Popes Bull for this purpose was hereunto subjoined.

ALEXANDER Episcopus servus servorum Dei, Venerabili fratri Episcopo Hereford. salutem & Apostolicam benedictionem. Lic •• nos tibi per ahas nostras sub certa forma demus Literas in mandatis, ut decimam omnium Ecclesiasticorum proventuum tàm Archiepiscopalium & Episcopalium, quàm etiam Cathedralium & aliarum Ecclesiarum, ac Monasteriorum exemptorum & non exemptorum, charissimo in Christo filio nostro illustri Regi Angliae, usque ad certum tempus ab Apostolica seed possessam pro subsidio Terrae Sanctae, necnon redemptiones votorum crucesignatorum, postquam per deputatos ad hoc à seed Apostolica à vobis hujusmodi fuerint absoluti, & legata indistincte, ac obventiones ex quacunque causa hujusmodi provenientes subsidio in Hibernia & Wigernia, Hereford. & Coventr. Civitatibus & Dioc. per te vel per alium seu alios integre colligere, ac in aliquibus tutis locis deponere, atque ad opus ipsius Regis conservare procures. Quia tamen te et Ecclesiam tuam indempnes conservare volumus, super summa quatuor millium Marcarum sterlingorum quam de nostro et fratrum nostrorum mandato, pro expediendis quibusdam negotiis praedicti Regis, a Spilleto et Eymero Combii eorumque sociis Florent. Civibus et Mercatoribus mutuo recepisti, te ipsis propter hoc & praedictam Ecclesiam obligando, prout in instrumento publico super hoc confecto plenius dicitur contineri; fraternitati tuae retinendi tamdiu ea omnia quae de praedictis decima, redemptionibus, legatis & obventionibus earundem Hibern. Civitatum & Dioc. percipere te continget, donec tibi ac praefatae Ecclesiae de praedicta quatuor millia Marcarum summa, damnis, expensis, quae propter hoc incurres, ac etiam interesse pro parte Regis praedicti fueriy plenary satisfactum. Necnon & contradictores super hoc per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendi plenam & liberam concedimus authoritate praesentium potestatem, Non obstante si personis aliquibus a seed Apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi, vel ercommunicari non possint per Literas Apostolicas, plenam et expressam aut de verbo ad verbum non facientes de indulto hujusmodi mentionem. Dat. Neapoli 7 Kal. Mai , Pontificatus nostri anno primo.

No wonder then if the continuer of Matthew Paris renders us this account of this Bishops employment this year, instead of preaching God's word, and discharging his Episcopal duty, which he neither minded nor prosecuted.

Episcopus Herefordensis, non considerans Reipublicae utilitatem, sed quae sua esse possent, investigans, de licentia Papae & Regis, decimam sibi collegit in finibus Hiberniae & partium conterminarum: Videlicet non minimam pecuniae quantitatem, quam pretium sui laboris reputavit, et suae premium proditionis, fecitque ipsam sibi tam district colligi, ut pudor prohibuerat modum extorquendi recitare. Et quia fraus metu carere non consuevit, meticulosus armatis, & armatus vallatus incessit.

How diligently the Dismes, profits of Benefices, dispensations of Vows, pretended to be granted for relief of the Holy Land, were collected, though diverted to other ends by the Popes and Kings commands, for obtaining the Kingdom of Sicily for Edmund the Kings son, and satisfying the Popes Usurers and Agents such sums as the Pope prescribed, with some other matters and proceedings concerning it, will appear by these ensuing Records.

REX Omnibus, &c. salutem. Cum negotium gratiae Crucis, & etiam decimae proventuum Ecclesiasticorum beneficiorum nobis à Domino Papa concessae, de consilio nostro dilecto nobis in Christo Abbati de Flexle sit specialiter commissum: Vobis mandamus, quatenus cum ex parte ipsius Abbatis super expeditione negotii memorati fueritis requisiti, consilium & juvamen vestrum adeo efficaciter praebeatis eidem, quod diligentiam vestram nobis sentiamus fructuosam, & quod eam merito debeamus commendare. In cujus, &c. Teste Rege apud Winton. 30 die Junii.

REX Dilectis fibi Magistris Barn. de Sen. Domini Papae Subd. & Capellano & W. de Litchsield, Canonico Sancti Pauli London. & W. de Plumpton, ejusdem Domini Subd. & Capellano Clerico suo salutem. Mandavimus vobis quaten s omni occasion remota tradatis dilecto nobis Phil. Lovell, Thesaurario nostro 13 •• . Marcas de pecunia Crucis & de decima quae est in vestra custodia per visum fratris I de Kanc. de ordine Minorum. Volumus enim & Mandamus, quod idem Thesaurarius noster praefaram pecuniam vobis postpositis omnibus aliis negotiis sine dilatione restituat de primis denar. quos recipiat. ad Scaccarium nostrum de instanti termino Sancti Mich. futuro. Et promittimus vobis super hoc penitus indempnes conservare. Teste Rege apud Westm. 8. die Septembris. In praesentia Regis. Per Richardum Com. Glouc. & Hertf. & Johem. Mansell, Henr. de Bathon. & Magistrum Johan. Mansell.

REX Eisdem salutem. Cum Dominus Papa nobis mandaverit, quod faciamus solvi Mayneto Spinae, Petro Bonentcaso, & Rusticello Cambii, vel eorum alicni sociis Spillati duo millia marcarū sterlingorū, Carlino vero Gilberto, & Jacobo Devanzati, vel eorū alteri sociis ejusdem Reynerii, totidem, ac Aldebrando Aldebrandini, & Raynerio Bonacursi, aut alteri eorum Soc. Rollandi praedicti tantundem, suo nomine de pecunia sive de Decima proventiium Ecclesiasticorum nobis ab Apostolica seed concessa, vel redemptionibus votorum Crucesignatorum, seu ex alia quacunque causa. Et Raynerus Barboti, & Henricus Hermini, Cives & Mercatores nostri Sen. pro se & Sociis suis quibus cadem Decima, & nos pro facto Regni Sicil. sumus in quibusdam aliis summis obligati se opponant, vobis de voluntate praedictarum societatum mandamus, quatenus praefatis Societatibus, pro evitandis eorum clamoribus, aequales solutiones faciatis de praedicta pecunia, donec praedicta sex Millia de quibus mandavit nobis Dominus Papa fuerint persoluta, et aliis Mercatoribus nostris alia sex Millia de pecunia memorata. Teste ut supra. In praesentia Regis emanarunt ista duo paria Literarum▪ & per R. Com. Glouc. Johannem Mansell, Henr. de Bathon. & Magistrum Johannem Mansell, & ista duo paria Literarum tradita fuerunt Philippo Lovell.

These Papal Exactors, levying this Disme upon Poor Hospitals, the King upon complaint, respited the collecting of it from them, till further advice therein, by this Writ.

QUia Rex exactionem decimae Regi à seed Apostolica concessae, de bonis pauperum Hospitalium Regni Angliae posuit in respectum donec aliter inde providerit; Mandatum est Priori Sancti Andreae North. Commissar. Magistri Rostandi Negotii Crucis Executoris, quod Exactionem quam facit Magistro & fratribus Hospitalis Sanctae Mariae Magdalanae de Saundon, de Decima praedicta, praedictum Hospitale contingente, ponant in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis instantem, ut Rex tunc super hoc consilium habeat. Teste Rege apud Woodst. 20. die August.

The King and Rustand being jealous that Robert de Winton, one of Rustands deputies, would cheat them of the Disme collected, superseded his Commission by this Writ.

REX Episcopo Cicestren salutem. Licet Magister Robertus de Winton. qui se gerit pro Commissar. Magistri Rustandi negotii Crucis executoris, ex parte nostra & per dilectos nobis in Christo Magistrum Willielmum de Litchf. & Magistrum Nicholaum de Plumpton, Comissar. praedicti Magistri Rostandi in negotio praedicto sufficienter esset monitus, ut nisi de pecunia Crucis quam idem Robertus tempore suae Commissionis collegerat, & de actis & aliis hujusmodi negotium tangentibus primo poneret rationem, cum praefatis Magistris Willielmo & Nicholao, Commissioni quam ab eodem Magistro Rostando, super praedicto Negotio Crucis se habere praetendit, penitus supersederet, Idem tamen Robertus spretis monitionibus praedictis se transtulit ad Episcopatum vestrum, & ibidem magnam pecuniam Terrae sanctae subsidio deputatam, dicitur collegisse. Quia vero pecunia per eum collecta & penes ipsum deposita videtur fortunae & periculo subjacere; Vobis mandamus, quod nullatenus sustineatis quod praefatus Magister Robertus de caetero in Episcopatu vestro se intromittat de negotio praedicto, & pecuniam per ipsum in Diocesi vestra collectam ubicunque in eodem Diocesi reposita fuerit salvo custodiri procuretis, Ita quod praedictus Robertus de caetero ad eam manus non apponat, & quod nobis seu Collectoribus Decimae supradictae inde possit integre & sub securitate responderi. Teste Rege apud Glouc. 20. die Julii.

Et mandatum est Vic. Su ht. quod domos & omnes possessiones quas praedictus Robertus habet apud Wintoniam, & alibi in Balliva sua capiat in manum Regis, & ease salvo custodiat donec Rex aliud inde praeceperit. Teste Rege apud Glouc. 21. die Julii.

Et mandatum est Vic. Sussex. quod si ipsum Robertum in Balliva sua contigeret inveniri, eum arrestari faciat donec a Rege aliud super hoc habuerit mandatum. Teste ut supra.

The King issued these Letters to promote this Disme in Gascoign, Gernsey, Jersy, Oleron and Wales.

REX Archiepiscopis, Abbatibus & Prioribus, & Omnibus aliis Ecclesiarum Praelatis, Comitibus, Baronibus, Militibus, & omnibus aliis Ballivis & fidelibus suis Wascon. & Insularum de Geres▪ Gerner, & Oleron, salutem. Mittimus ad partes vestras dilectum Clericum nostrum Magistrum Gilbertum Millers, executorem negotii Crucis, super collectione Decimae nobis a Domino Papae concessae in subsidium Terrae sanctae. Universitatem vestram rogantes et exorantes in fide et dilection quibus nobis tenemini, quatenus ob amorem Crucifixi, cujus negotium principaliter attenditur in hac parte, et nostrae prosequutionis instantia, praefato Magistro et Collegis suis expeditionem et promotionem, istius negotii efficaciter assistatis Consilium et juvamen vestrum, ita curialiter & diligenter impendentes eidem, quod exinde mereatur vestrae promptitudinis devotio commendari. In cujus &c. Teste Rege apud Westm. 6. die Novembris.

REX Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Comitibus, Baronibus, Vicecomitibus Ballivis, & aliis fidelibus suis per Walliam constitutis salutem. Cum negotium nostrum tam de Collectae Decimae proventuum Ecclesiasticorum totius Walliae, quam de omni alia pecunia Terrae sanctae debita, & nobis pro executione voti nostri ab Apostolica seed concessa, commissum sit de Concilio nostro Religioso viro Abbati de Flexley, vos attente rogamus & affectuose requirimus & mandamus, quatenus sitis ei in auxilium ad colligendum & levandum hujusmodi pecunias in Wallia, ad opus nostrum, maxim contra illos qui non permittunt se per Censuram Ecclesiasticam justiciari, praestantes eidem consilium, auxilium et securum conductum per terras et Ballivas vestras cum ab eo fueritis requisiti. Tantum super hoc facientes, quod fidem & devotionem vestram debeamus proinde merito commendare. Teste meipso apud Westmonasterium 21. die Octobris, Anno Regni nostri 40.

REX Dilectis sibi in Christo Magistris Bernardo de Sen. Domini Papae subdiacono & Capellano, W. de Litchfield, Canonico Sancti Pauli London. & N. de Plumpton ejusdem Domini Papae Subdiacono & Capellano Clerico suo salutem. Mandamus vobis attente rogando quatenus secundum formam Commissionis vobis factae à discreto viro Magistro Rustando, Domini Papae Subdiacono et Capellano, negotii Crucis executore, exactissimam recipientes rationem a Collectoribus Decimae et pecuniae Crucis singularum Diocesium nobis a seed Apostolica concessae▪ detis nobis distinct et aperte scire proximo festo beati Edwardi, quantum ascendit hujusmodi pecunia et decima in quolibet Episcopatu, et qualiter inde responderunt, et quomodo super hoc se habuerint praedicti Collectores. Teste Rege apud Westm. 29. die Augusti. Anno Regni 40.

REX Magistris Willo. de Res, & Alexo de Sabaud. Commiss. Venerabilis patris P. Heresord. Episcopy in Wygorn. Convent. & Hereford. Civitatibus & Diocesibus super negotio Crucis, salutem. Mandamus vobis in fide et dilection quibus nobis tenemini firmiter injungentes quod ad mandatum praefati Episcopy nulli parcendo compellatis. Templar. Hospit. et Cistercien. praedictarum Civitatum et Diocesium ad solutionem decimae parochialium Ecclesiarum, quas in proprios usus tenent tanquam privatae personae et exactioni decimae caeterorum bonorum eorundem Religiosorum supersedeatis omnino, donec inde a praedicto Episcopo receperitis aliud in manvatis. In cujus, &c. Teste Rege apud L debir. 4. die Augusti.

Sub eadem forma Mandatum est Magistro Laur. de Samkac. Commissar. praedicti Episcopy in Hibernia super negotio Crucis. Teste ut supra.

REX Omnibus &c. Sciatis nos mutuo recepisse à Mayneto Spyne, Hugotio Marcii, Carlino Gumberti, & sociis suis Civibus & Mercatoribus Florenc. 2000. Marcas sterlingorum ad expensas Abbatis Westm. & quorundam aliorum Nunciorum nostrorum quos nuper ad Curiam, Romanam misimus, et ad quaedam debita in eadem Curia nomine nostro solvenda. Quae quidem duo Millia Marcarum, eisdem Mercatoribus solvi mandavimus per Abbatem de Fontibus & Collegam suum Collectores decimae nobis concessae in provincia Eborum, de eadem decima. Ita quod facta eisdem Mercatoribus solutione eorundem duorum Millium Marcarum per Abbatem praedictum & Collegam suum, praesentes literae nobis sine dilatione restituantur ab eo tempore in nullo postmodum valiturae. Quod si praedictus Abbas & Collega suus praedicta duo Millia Marcarum praedictis Mercatoribus infra octab s Sancti Johannes Baptist. Anno &c. 40. non reddiderint, volumus quod iidem Mercatores praedicta duo Millia Marcarum recipiant de exitibus Archiepiscopatuum, Episcopatuum, Abbatiarum, & Prioratuum primo vacaturorum in Regno nostro & ad manus nostras devenientiū, & exitus praedictos eisdem Mercatoribus obligamus. Ita quod nihil inde in usus alios convertamus, nec inde aliter ordinare vel eos aliis obligare valeamus, donec eisdem Mercatoribus de dilectis MM. Marcarum inde plenius fuerit satisfactum. In cujus &c.

Per Regem & Consilium suum.

REX Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Vicecomitibus, & omnibus Ballivis, &c. Cum dilectus nobis Magister Rostaldus, Domini Papae Subdiaconus & Capellanus negotii Crucis Executor, à seed Apostolica deputatus, de consensu & voluntate nostra commiserit dilectis nobis Magistro Berardo de Ses, Magistro Willilielmo Leychesfind, & Magistro Nicholao de Plumpton, vices suas tam super decima nobis concessa, quam super negotio Crucis. Vobis mandamus rogantes quatenus eisdem Magistro Berardo, Magistro Willielmo, & Magistro Nicholao, in hiis quae decimam praedictam & negotium Crucis contingunt amore nostri auxiliantes sitis & consulentes quoties ab eis fueritis requisiti, pro quo vobis grates scire debeamus speciales. Teste meipso apud Westmonasterium 12. die Junii.

REX Omnibus &c. Sciatis quod compositionem Matild. quae fuit Uxor Hervici Bode, & Henricus, & Johannes filii ipsius Hervici, Executores Testamenti ipsius Hervici, fecerunt cum dilecto nobis Magistro Rostando, Subdiacono & Capellano Domino Papae negotio Crucis Executore, super indistincte Legat, nobis à Domino Papa concessis per xl. Marcas ad opus negotii quod Assumpsimus, ratum habemus & acceptum. In cujus &c.

REX Militibus & liberis hominibus & omnibus aliis tenent. de Domo Militiae Templi in Anglia, salutem. Qui flebili eventui Christianitatis Terrae sanctae quā Christus suo sanguine consecravit, pie non compateretur, merito non esset cenendus Christianus. Cum igitur inter universas et singulas domos Religiosas totius Orbis, praedicta domus Templi fortius gravetur et gravius damnificetur propter defensionem Terrae sanctae, et dolenti capiti singula membra compati teneantur; universos et singulos vos duximus exorandos, quatenus de necessitate virtutem faciens, ad id gratis concedentes, ad quod si necesse foret compelli deberetis, ita efficax auxilium praefatae Domui facere concedatis, quod tam apud Deum quam homines possitis inde merito commendari, (although those who thus gros lie cheated them of their money designed only for the business of Sicily, and the Popes and Kings coffers, deserved no commedation from God or men) et a nobis favorem et gratiam promereri debeatis. Ad quod eo fortius tenemini quo per libertates domus praedictae, potius defensi estis et specialiter muniti. Teste Rege apud Sanctum Albanum, 25. die Februarii.

Sub hac forma processerunt 22. paria Literarum.

The King fearing least Rustand and the Popes agents, employed in collecting the Disms and monies granted him for relief of the Holy Land, should dispose thereof to the Popes Merchants at their pleasure▪ without his privity, issued this prohibition and Mandate to them.

REX Magistro Rustando Subdiacono & Capellano Domini Papae, & fratri Johanni de Kanc. ordinis fratris Minorum, executoribus negotii Crucis à Domino Papa deputatis, salutem. Quia de intention et voluntate Domini Papae, super pecunia negotii Crucis nondum nobis plenius constat, et per Nuncios nostros quos ad Curiam Romanam pridem misimus inde in brevi credemus certiorari, vobis mandamus firmiter injungentes, ac districtius prohibentes, ne de pecunia Crucis undecunque proveniente collecta vel colligenda, seu etiam de Decima beneficiorum Ecclesiasticorum alicui Mercatorio vel alii aliquo modo aliquid liberetis, set totam illam pecuniam undecunque provenientem, in aliquo tuto loco reponi fac. per visum dilectorum et fidelium nostrorum Philippi Luvel. Thesaurarii nostri, et Edmundi de Westmonasterio, donec de intention et voluntate dicti Domini Papae super eadem pecunia nobis plenius innotescat. Et hoc sicut protectione et defensione nostra gaudere velitis nullatenus omittatis. In cujus, &c.

Teste Rege apud Merton. 25. die Aprilis.

Per Johannem Priorem de Novo Burgo.

REX Omnibus &c. salutem. Cum dilectus nobis Magister Robertus de Totten, deputatis sit, à Magistro Rustando, Subdiacono Domini Papae & Capellano, negotio Crucis erecutore ad colligendum legata et obventiones nobis in Subsidio Terrae sanctae concessas in Diocesibus, Sarr. Bathon. & Wellen. & Exon. Vobis mandamus quod eidem Magistro ad hoc auxiliantes sitis & consulentes cum ab eo fueritis requisiti, non inferentes ei, vel inferri permittentes injuriam, molestiam, dampnum aut gravamen. In cujus, &c. Teste ut supra.

The King this year fearing some designs against him from Rome, issued this memorable Writ to the Barons and Bailiffs of Dover, and to the Wardens of the Cinqueports, not to permit any Clerk to pass out of their respective Ports beyond the Seas, unless he would first take an Oath, that if he went to the Court of Rome, he should demand nor require nothing against the Kings Crown and Dignity, nor the Popes grant or ordinance concerning the Realm of Sicily.

MAndatum est Baronibus & Ballivis Regis Dovor. Quod non permittant aliquem Clericum per Portum Dovor. transfret. nisi prius juret, quod si Curiam Romanam adierit, nihil impetrabit contra Regem super facto Regni Sicilii nec super ordination inde facta per Dominum Papam, nec etiam super aliis contra Coronam vel dignitatem Regis Angliae. Teste Rege apud Woodestock. 15. die Februarii,

Eodem modo mandatum est, Rogero de Cobham, Custodi quinque Portuum, ne permittat aliquem Clericum trasfr. per aliquem praedictorum quinque Portuum nisi, &c. Teste ut supr .

Upon what Obligations and Conditions the Pope granted the Kingdom of Sicily to Edmund the Kings son, and what Oath he exacted from him, appears by this Patent, authorizing Edmund to make such Obligations and Oath to the Bishop of Bononia, the Popes Legate, on the Popes behalf, in the Kings and Edmunds name, as were required.

REX Universis praesentes Literas inspecturis, salutem. Cum Sanctissimus Pater & Dominus Alexander Papa quartus Edmundo nato nostro Regi Sicil. Regnum Sicil. & totam terram quae est citra Farum usque ad confinia terrarum Ecclesiae Romanae, cum omnibus juribus, honoribus, districtibus, & pertinentiis suis, excepta Civitate Ben vent. cum ipsius juribus & pertinentiis universis de fratrum suorum consilio & assensu in Feod. duxerit concedend. sub quibusdam conditionibus, quae in Apostolico privilegio confecto, super concessione hujusmodi continentur. Inter quas duae conditions habentur, ad quarum alteram implendam juramento, ad reliqua vero promissione interposita Edmundum Primogenitum nostrum, memoratus Dominus obligari nos dicto Edmundo promittendi Uenerabili Patri fratri Jacobo Bonon. Episcopo, ipsius Domini Papae Nuncio, et obligandi se ipsi Domino Papae et Romanae Ecclesiae et juramentum praestandi pro praedictis conditionibus adimplendis per has Patentes Literas plenam authoritatem concedimus et liberam potestatem. In cujus rei testimonium praesentem paginam fecimus nostri sigilli munimine roborari.

Dat. apud Winds. Anno Domini 1255. Indictione 13. pridie Calend. Decembris, Regni autem nostri Anno 40.

Per ipsum Regem, Episcopum Heref. Com. Glouc. fratres Domini Regis, Johannem Mansell, & alios de Consilio Domini Regis.

Edmund to ingratiate himself with the Cardinals at Rome to promote his affairs in Sicily, granted one of them power to give an annual pension out of the Escheats thereof, amounting to one hundred ounces of Gold, to a Florentine Kinght, before he had possession thereof, being cheated by these Roman Harpies on all hands, to his grand dishonor.

EDMUNDUS Dei gratiâ Rex Siciliae, universis praesentes Literas inspecturis, salutem. Noveritis quod nos de assensu & voluntate Domini H. Regis Angliae illustris Patris nostri, dedimus & damus venerabili Patri Domino J. titulo Sancti Laurentii in Lucina Presbytero Cardinali, potestatem & speciale mandatum providendi vice nostra dilecto Militi nostro Bartholomaeo de Florentino de excaetis in Regno Siciliae usque ad centum uncias auri annui redditas, tenendas & habend s eidem Barthol quoad vixerit, Dominicis ejusdem Regni duntaxat exceptis. In cujus rei testimonium, quia sigillum nostrum ad manus non habuimus, sigillo praedicti Domini Regis Patris nostri has Literas fecimus communiri. Dat. London. in Octab. Epiphaniae 1255.

The King by his Letters Patents this year constituted two distinct Proctors in the Court of Rome, concerning the affairs of the Kingdom of Sicily, and other occasions there to be transacted.

SAnctissimo in Christo Patri Domino Alex. Dei gratia Summo Pontifici, Henr. eadem gratia Rex Angliae, &c. salutem, cum omni reverentia & honor. Noverit Sancta Paternitas vestra, quod nos constituimus, facimus & ordinamus Robertum de Baro Vassallum nostrum, Procuratorem nostrum in Curia Romana, ad impetrandum & contradicendum, gratias & indulgentias petendum, tàm pro nobis quàm pro Edmundo inclyto Rege Siciliae nato nostro in nostra potestate existente, ratum habituri, & firmum quicquid per ipsum nostro & praedicti Regis nomine in Curia vestra, super praemissis factum fuerit vel etiam procuratum. Nolumus tamen, quod per praesens mandatum intelligatur, mandatum factum Magistro Finato aliquatenus revocatum. In cujus, &c.

Teste Rege apud Winds. 18 die Novembris, Anno, &c. 40. & Anno Domini 1255.

Per. P. Hereford. Episcopum.

SAnctissimo, &c. ut supra. Noverit Sancta Paternitas vestra▪ quod nos constituimus, facimus & ordinamus Magistrum Finatum Procuratorem nostrum in Curia Romana, ad impetrandum & contradicendum, gratias etiam & indulgentias petendum; ratum habituri, & firmum quicquid per ipsum nomine nostro in Curia vestra▪ super praemissis factum fuerit vel etiam procuratum. Nolumus tamen per praesens mandatum intelligi, mandatum factum Roberto de Baro aliquatenus revocatum. In cujus, &c.

Teste Rege apud Winds. Anno Regni nostri 40.

Per P. Hereford. Episcopum.

The King having borrowed 4000. pounds Turon▪ of the Bishop of Bononia, expended in obtaining the Kingdom of Sicily for his Son Edmund, sent this Writ to the Abbot, Prior and Covent of Westminster to pay it out of the Croysado monies, according to the Popes command, or to give bond to secure Rustand the Popes Agent, if he paid it▪ which he promised duly to satisfy, and likewise writ to the Pope to allow the payment thereof.

REX Priori & Conventui Westm. salutem. Cum de pecunia Crucis nobis à seed Apostolica concessa teneamur Episcopo Bonon. in 4000. libris Turonens. quas idem Episcopus posuit pro facto Regni Siciliae concessi Edmundo filio nostro, & de quibus eidem Episcopo solvendis de praedicta pecunia Crucis speciale Mandatum Domini Papae recepimus, et nos praetextu ejusdem mandati mandaverimus Magistro R. executori negotii Crucis, quod eidem Episcopo de pecunia Crucis habere faceret usque ad praedicta quatuor millia librarum Turonens. Idemque Magister R. pecuniam illam eidem Episcopo solvere haesitavit, et quod mandatum Apostolicum super hoc non receperat, & nos rogaverit, quod per aliquos viros religiosos Regni nostri securitatem de indempnitate sua in hac parte conservanda sibi faceremus exhiberi, nosque dispendium non modicum incurrere poterimus, nisi eidem Episcopo celerius satisfiat de praedictis quatuor mill. libr. Turon. praesertim cum dictus Episcopus jam sit in procinctu itineris proficiscendi ad Curiam Romanam, pro arduis negotiis nostris: de devotione vestra prae caeteris viris religiosis Regni nostri pleniorem fidutiam reportantes, vobis in fide & dilection quibus nobis tenemini▪ & sicut nos & honorem nostrum diligitis, mandamus rogantes, quatenus dictam cautionem una cum Abbate vestro cui id mandavimus, per obligationem quam idem Magister R. a vobis requisierit, sine ulla dilatione praestetis, & nos per Literas Patentes vel alio modo prout providendum duxeritis, indempnitati vestrae super praemissis providebimus. Teste Rege apud Clarendon, vicesimo nono die Decembris.

Eodem modo mandatum est Abbati Westm.

Et mandatum est Magistro Rustando, quod facta solutione praedicto Episcopo de praedictis quatuor mill. libr. Turon. Literam Papalem de solutione illa Regi directam quam idem Episcopus penes se habet cap. ab eodem Episcopo, ut R. inde possit respondere. Et hoc non omittat. Teste ut supra▪

SAnctissimo, &c. Summo Pontifici, H. eadem gratia Rex Angliae, salutem, & devota pedum oscula beatorum. Cum vir laudandae prudentiae Magister Rustandus Capellanus vester, ad mandatum nostrum Venerabili Patri Bonon. Episcopo, de quatuor millibus librarum Turonens. satisfecerit pro quibus dicto Episcopo solvendis vestras nobis speciales locas miseratis. Sanctitatem vestram devota affectione rogamus, quatenus solutionem praedictam gratam & ratam habentes ejusdem Magistri Rustandi petitionem super hoc beatitudini vestrae directam secundum tenorem petitionis ipsius exauditionis gratiam admittatis. Teste, &c.

By which it is evident, that the Pope had a greater interest and share in this Disme then the King, who could dispose of none of it but by his and Rustands consents.

He likewise issued this Mandate to the Sheriff of Kent, to provide a speedy passage at Dover for Rustand the Popes Agent, and to defray the charges of it, which should be allowed him.

MAndatum est Vic. Kanc. quod Magistro Rustando Domini Papae Subdiacono & Capellano, revertenti ad Curiam Romanam faciat habere festinum passagium suum in Portu Dovor. Et cum Rex sciverit custum quod ad passagium illud posuerit, faciet e allocari. Teste Rege apud Westm. 8 die Junii.

How egregiously Pope Alexander and his Cardinals exacted upon, abused and cheated King Henry in the business of Sicily, which he pretended freely to bestow on him and his son, putting hard and impossible conditions on them, and that after sundry great sums of money received from him, demanding no less then 135 thousand 500 and 40 marks to be fully satisfied him, after the Popes forces routed, before he should send anymore forces to gain it; and how the King notwithstanding all these abuses and discouragements, was resolved to prosecute this unfortunate affair, against the advice of his Council and Nobles, these Letters of his to the Pope and some of his Cardinals, registered in the Clause Rolls, will evidence to the world.

SAnctissimo in Christo Patri, &c. Nuper per religiosum virum fratrem Johannem de Dya, Poenitentiarium & Capellanum vestrum, Sanctitati vestrae scripsimus, nos tractare super Capitaneo transmittendo, cum pecunia & militiae competenti. Caeterum clementiae vestrae adhuc significare studemus, quod super praemissis vigilantiam & solicitudinem adhibemus. Caeterum Proceres & Majores Consilii nostri, super casu qui post gratiam nobis factam de Regno Siciliae contigit per prodititionem Marchionis de Herebroke, mirabiliter stupefacti, vix negotium advent assumere in hoc statu, praesertim cum inter caeteras Conditiones in privilegio vestro contentas illa contineatur express: Quod non eamus vel mittamus donec vobis et Ecclesiae Romanae de 135 millibus 500 et 40 Marcarum plene suerit satisfactum. Unde cum occasion negotii supradicti Mercatribus Senen. & Florentin. in nonnullis pecuniarum summis quas Venerabile Pater Sanctae Mariae in vialata Diac. Card. Apostolicae sedis Legatus, de manu Hereford. Episcopy, Procur. & Nuncii nostri recepit, simus sub poenis gravissimis obligati, quas incessanter solvi facimus juxta vestri tenorem mandati, super ordination Capitanei destinandi nondum potuimus complere tractatum, cujus consummatio non modicum desiderat pecuniae interventum. Non enim credimus, quod hodie Princeps aliquis regnat in terris qui ita subito tantam pecuniam possit habere ad manum: Dicunt ergo illi apud quos laboramus ut vadent, frustra illuc ibimus, in vanum istud negotium assumemus quousque praenominata summa plene fuerit perfoluta. Ecce quod huic negotio celeriter succurrere cupientes juxta verum beneplacitum et mandatum, huic vero praetactum periculum formidantes, cujusoam perplexitatis laqueis intricamur, inter grandes et graves angustias constituti. Veruntamen ad Apostolicae clementiae benevolentiam considerationis oculum retorquentes, magis elegimus vestrae pietatis providentiae nos et nostra exponere liberaliter et libenter, quam in tanto periculo negotium deserere indefensum: Sperantes vos nolle beneficiis vestris nos decipi, sed juvari. Hinc est clementissime Pater, quod licet inspecto statu negotii per aliquorum injuriam et ne quitiam, sine culpa nostra non modicum deformatae conditions sub quibus Regnum Siciliae, et nato nostro concessum, non solum difficiles sed fere impossibiles ab aliquibus censeantur, volentes tamen in sinceritate cordis, et favoris promptitudine accingi ad obsequium Jesu Christi, de sedis Apostolicae benignitate confisi, quae non consuevit irritum facere quod semel ratum esse decreverit, juxta formam ordinationis vestrae negotium et omnia quae ipsum contingunt, complevimus, per Venerabilem Patrem Bonon. Episcopum, quem ad hoc specialiter destinastis, privilegia nostra et filiorum nostrorum sub sigillo nostro et Bulla aurea transmittentes, circa Capitaneum destinandum, cum militia competenti jugiter insistendo: Vnde Sanctitati vestrae humiliter supplicamus, quatenus attendatis quam multipliciter sumus gravati nisi pietatis vestrae dextra nos sublevare dignetur. Nam sicut scitis, occasion istius negotii Mercatoribus Senen. et Florentin. infra Kalend. Junii tenemur persolvere 60. millia Marcarum ab 10. millibus quas nunc vobis et fratribus vestris solvere nos oprtet: item in apparatu Capitanei transmittendi opus est magna pecunia; unde si placet vosipsi videre potest.s, quam difficile infra festum Sancti Michaelis proximo venturum mittere prout decet, & summam solvere quae in vestro privilegio continetur. Hoc autem totum statum nostrum vestrae Beatitudini duximus committendum, ut sicut placet prout vestra possibilitas potest pati, ordinare curetis; nam omnes vires nostras prompti sumus congerere, et etiam experiri circa prosecutionem negotii memorati, vestris beneplacitis semel humiles et devoti, & jam Nuncios solempnes vidissetis, nisi captio charissimi nostri Com. Sabald. nos impedivisset cum unum de fratribus suis ad Sanctitatis vestrae praesentiam mittere vellemus: quando hoc impedimentum occurrit, petitions vero quasdam quae praefatum tangunt negotium vestrae beatitudini recommendamus, supplicantes, utillas ad exauditionis gratiam admittatis. Teste Rege apud Norwic. 27 die Martii.

The continuer of Matthew Paris renders us this account of the Kings Letters to the Pope, containing some clauses not extant in the precedent.

Diebus sub eisdem, Dominus Rex pessimo fretus consilio, tantam pecuniam a Papalibus negotiatoribus mutuo accepit, ut filium suum Edmundum in Regnum Siciliae promoveret, ut seipsum in summae paupertatis vinculo irretiret. Papa autem, qui nec falli debuit, nec fallere, Regis fidem adhibuit assertionibus, quas liquido scire potuit, si vellet, fuisse penitus umbratiles et fallaces. Dedit enim intelligi in mandatis ipsi Papae Dominus Rex, quod Anglia pecuniae puteus extitit inexhaustus, quem nullus poterat exsiccare. Item, quod nunquam in Anglia Rex tam dilectus, tam pecuniosus, sicut ipse, praevixisset: cum tamen Papa per multos sibi familiares, qui tunc Romae fuerant, contrarium poterat didicisse: (Therefore Popes no doubt may err and be deceived, as well as deceive others.) Vsurae igitur pecuniae Regem obligantes cum poenis, ad plusquam centum quotidie libras ascenderunt; ita ut immineret tam Clero quam populo Anglico desolatio cum ruina.

His Letters to the Cardinals are thus recorded in the Clause Rolls.

VEnerabili Patri R. Sancti Angeli Diacono Cardinali, &c. Sinceritatis vestrae promptitudo quam clara probant operum testimonia in nostris negotiis promovendis, nos sollicitant & invitant, ut in agendis nostris ad vestrae discretionis prudentiam recurramus, per quam in hiis quae nobis incumbunt, consilium & auxilium confidenter habere speramus. Eapropter Paternitati vestrae tenore praesentium volumus fieri manifestum, Quod super negotio Regni Siciliae nuper in adventu Venerabilis Patris Bonon. Episcopy, ad nos propter hoc destinati, cum Proceribus & Majoribus totius Regni nostri tractatum habuimus diligentem. Qui conditions sub quibus ipsum Regnum Edmund. filio nostro et suis Haeredibus est concessum, gravissimas reputabant, illas potissime per quas infra festum Sancti Michaelis prorimo venturum ire teneremur, vel mittere Capitaneum cum militia competenti, et 135. millia Marcarum 540. et unam, propter damna et interesse nihilominus solvere infra eundem terminum, sub poena anullationis totius negotii, nobis insuper remanentibus excommunicatis, et toto Regno nostro supposito Ecclesiastico interdicto. Has utique conditions et poenam durissimas judicabant, cum praeter dictam summam, sicut Nuncii nostri referent, ad aliam summam non modicam teneamur. Quis enim Princeps infra t m breve temporis spacium cum pecuma, quàm eundo vel mittendo noster desiderat apparatus, posset ita repent habere ad manum tam immensas pecuniae quantitates? Formidantes igitur pericula quae incumbunt, nobis dissuadebant omnino, ut nequaquam subjiceremus tanto discrimini statum nosirum. Nos vero sperantes in illo qui est in se sperantium fortitudo, dictum negotium per Procuratores & Nuncios inceptum, & quantum in se fuerat consummatum, confisi quod sedes Apostolica nullum opprimit, sed potius oppressos relevare intendit, ad plenum complevimus, sicut per privilegia nostra & filiorum nostrorum quae per dictum Bonon. Episcopum, Domino Papae & fratribus destinamus vobis, fiet plenissima certitudo. Caeterum dicto tractatu pendente, supervenit rumor terribilis de jactura et damnis Ecclesiae Romanae et nobis illatis, per proditionem Marchionum de Herebroke, qui se mentiebantur fideles Ecclesiae et devotos: super quo Dominus Papa nobis mandavit, ut dicto negotio tam dampnabiliter deformato festino subsidio succurrentes, statim competentem militiam mitteremus. Quo tristi et fune to rumore ad nos perlato, qui prius propter difficultatem conditionum de negotio diffidebant, modo desperarunt in tantum, quod vix aliqui in solliditate constantiae et voluntate prosequendi nobiscum illud negotium remanserunt. Nos autem in Regem Coeli & Ducem Syderum considerationis oculos dirigentes, qui cum possit imperare mari & ventis, tempestates istas sedare poterit; & quod turbatum est in tranquillum, quod nubilosum convertere in serenum; Nolumus desistere ab inceptis, fortiorem sumentes animum in adversis, confestim super Capitaneo mittendo cum decenti militia conferentes, cui tractatui adhuc incessanter insistimus, sicut dilecti Nuncii nostri latores praesentium plenius vobis dicent. Sane, quod sine turbatione animi recensere non possumus nec debemus; Nonuulli Episcopy Regni nostri per quos nos et Ecclesiam in tantae necessitatis articulo constitutam sperabamus juvari, afflictionem superaddentes afflictioni, retardationem subsidii ad prosecutionem hujus negotii deputati, temere molientes quasi ad subversionem intentionis nostrae et vestrae totaliter aspirarent, per discretum virum Magistrum Rustandum diligentem et fidelem executorem officii sibi injuncti Canonice moniti, decimam proventuum suorum, sine qua quod intendimus perficere non valemus, hactenus reddere recusarunt; sed nunc speramus, quod obedient vestris in hac parte mandatis, sicut eidem Magistro Rustando firmiter promiserunt: Hinc est igitur, quod inter hujusmodi angustias constituti, ad vestrae circumspectionis prudentiam recurrimus confidenter, rogantes vestram mansuetudinem ut si tacito Capitaneum non mittimus sicut necessitas exposcit negotii, nos excusatos habentes, apud Dominum Papam et fratres super hoc excusare velitis. Scientes quod quilibet in hoc statu hoc negotium assumere, illa potissima ration quia inter caeteras Conditiones illa habetur express, quod non eamus, nec mittamus aliquem donec de totali summa praedicta Domino Papae et Ecclesiae plene fuerit satisfactum, nec de isto impedimento Dominus Papa cum nobis nuper mandavit, ut statim deberemus mittere, fecit aliquam mentionem, nec tamen propter hoc omittimus quin super mittendo solicit laboremus, & vos de quo plene confidimus dignemini laborare, ut illa conditio quae quasi inclinationem negotii continere videtur in melius reformetur. Ad hoc igitur laborantes fideliter nobis per latorem praesentium, quem super hoc & quibusdam aliis ad vos specialiter duximus destinandum, celeriter rescribatis vestrae beneplacitum voluntatis. Scituri quod pro •• otio filiorum nostrorum est vestrorum exaltatio amicorum. Teste, &c.

Eodem modo scribitur Venerabili Patri J. Dei gratia Titulo Sancti Laurentii in Lucina Presbytero Cardinali.

Eodem modo Venerabili Patri Domino Hugoni Titulo Sanctae Sabinae Presbytero Catdinali.

Eodem modo Domino Willielmo Sancti Eustach. Diac. Card.

Eodem modo Magistro Jordano Domino Papae Notar.

Eodem modo scribitur Venerabili Patri Ottobon. Sancti Andr ae Diac. Cardinali. Hoc adjecto:

Cum Nepotes vestri filiis nostris linea consanguinitatis sint conjuncti, confirmationem vere donationis foelicis recordationis Innocentii Papae, super bonis quae fuerunt quondam Petri de Vinea, in forma quam delectus vester & noster Rustandus nobis exposuit vobis per latorem praesentium destinamus. Teste ut supra.

REX Willielmo Bonquer, salutem. De circumspectionis vestrae prudentia confidentes magna & ardua negotia vobis duximus committenda, sperantes ut per vestrae discretionis industriam nostra intentio foelicem sortiatur eventum. Ea propter fidelitati vestrae significamus, quod nostrae intentionis existit & voti, ut talis in Regem Aleman. eligatur qui Ecclesiae Romanae devotus & nobis dilectus existat, & maxim cum Gallici, sicut nostis, in praejud cium nostri aspirent, qui si quod absit assequantur quod optant, negotium Regni Siciliae, quod ex cord prosequimur, ut tenemur, gravem possit incurrere laesionem, unde huic periculo obviare volentes, Domino Papae duximus supplicandum, quod unum de tribus Cardinalibus, scilicet Dominum J. Titulo Sancti Laurentii in Lucina Presbyterum Cardinal. vel Dominum Hugonem Titulo Sanctae Sabinae Presbyterum Cardinal. aut Dominum Ottobonum Sancti Andr. Diacon. Cardinal. in Aleman. destinare dignetur, ut per illius providentiam quem m ttet, istud negotium foeliciter ordinetur. Ad haec vestra sciat discretio, quod cum teneamur Ecclesiae Romanae infrafestum Sancti Michaelis proximo venturum solvere 135. millia Marc. quingentas et unam, et nihilominus illuc ire infra eundem terminum, vel mittere Capitaneum cum militia competenti juxta tanti negotii qualitatem. Et propter casum qui de novo accidit legato in Regno Apul. & propter etiam captionem Com. Sabaub. infra tam brevem terminum neutrum complere possimus, Domino Papae supplicamus humiliter & devote quatenus dilectum nostrum Magistrum Jordanum Notarium suum, super prorogandis hujusmodi terminis ad nos mittat, & super hoc cum summa solicitudine laboretis, exponentes Domino Papae & fratribus qualiter infra festum beati Johannes Baptistae proximo venturum, occasion istius negotii 24. millia Marcarum fere solventur, scilicet 40. millia Marcarum et unam Mercatoribus Senen. J. M. C. C. sociis Spiliati, pro quibus omnibus est Decim obligata. Item fere 30. millia Mercatoribus qui habent Monasteria obligata, praeter damna et expensas quae biennium ascendunt ad quinque millia Marcarumet ultra. Propter quod eis probabiliter suadere potestis, ut pro residuo satis possunt & debent terminos prorogare, maxim cum interim nihilominus totis viribus studemus, ut dicto negotio tam in pecunia quam militia celeriter succurramus, vel tractetis cum Domino Papa ut super decima nobis concessa Mercatores mutuent pecuniam, cum qua possit memoratum negotium sustentari; nam isto anno per Dei gratiam et industriam Magistri Rustandi erit ab obligationibus Mercatorum Senen. penitus liberata.

Scribitur etiam Domino Papae super dicto negotio.

Scribitur etiam Magistro Jordano Domini Papae Notar. super eodem. Et transcripta brevium poterunt inveniri in bursa rubea.

By these Writs and Letters it is most pparent, what vast sums of money the Pope and Court of Rome drayned from the King, Kingdom, Clergy, and Religious persons of England this year, by intolerable forgeries, extortions, and impious srauds, only to wrest the Kingdom of Sicily out of Manfreds hands, in which des gn God blasted both the Popes forces, and Kings rapines, to their perpetual infamy.

I shall close up this year, and Chapter too, with the words of Mat. Paris: Transiit igitur annus ill Ecclesiae et Praelatis ultimae servitutis genitivus, Regni Angliae praedativus, Terrae Sanctae sterilis, et potius nocivus.

BOOK IV. CHAP. III.

Comprising sundry Evidences out of Law-books, Histories, and Records, manifesting our Kings Sovereign Ecclesiastical as well as Temporal Authority, over all Ecclesiastical Persons, Courts, Causes in England and Ireland; The Popes and his Instruments intolerable Extortions, Oppressions, Innovations, Enchroachments both upon the Kings Prerogative, and Subjects Liberties, Properties, and their respective Oppositions, Complaints against them. Together with our Popish Prelates, and Ecclesiastical Synods, Courts, illegal Usurpations upon the Kings Temporal Rights, Courts, Crown, Dignity, and Peoples Privileges, with the several Prohibitions, Mandates issued to restrain them; And some other Ecclesiastical affairs, transactions between the King, Pope, and Court of Rome, of most concernment, from the end of the 40 th year of King Henry the 3 d , till the expiration of his Reign, Anno Domini 1272.

I Have presented you in the precedent Chapters with many memorable Records, Writs, Prohibitions, restraining the Popes and Prelates Usurpations upon the Rights, Crown, Courts of King Henry the 3d. and his Subjects Liberties, till the 40. year of his Reign; about which time, or soon after, Henry de Bracton, a famous Judge under him, learned both in the Civil, Canon, and Common Laws of the Realm, published five most excellent Books, De Legibus & Consuetudinibus Angliae, wherein he asserts the Kings Supremacy over all persons whatsoever, as having no Peer at all, much less any Superior, within his Realm, styling him Dei Vicarius several times in sundry places, already transcribed in my Second Book, chap. 2. p. 30, 31, 32. concerning King Lucius, which I shall not here repeat. Which passages of his will well explain those clauses in him, which seem to patronize the Popes Supremacy, viz. Apud homines vero est differentia personarum, quia hominum quidem sunt praecellentes & Praelati, & aliis principantur. Dominus Papa videlicet, in rebus spiritualibus quae pertinent ad Sacerdotium; & sub eo Archiepiscopi, Episcopy, & alii Praelati inseriores. Item in temporalibus sunt Imperatores, Reges et Principes, in hiis quae pertinent ad Regnum: & sub eis Duces, Comites, Barones, Magnates, sive Vavasores & Milites: & etiam liberi & villani & diversae potestates sub Rege constitutae. Ad Papam et ad Sacerdotium quidem pertinent, ea quae spiritualia sunt; ad Regem vero et ad Regnum, ea quae sunt temporalia, juxta illud, Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum. Et unde ad Papam nihil pettinet, ut de temporalibus disponat vel ordinet, non magis quam Reges vel Principes de spiritualibus, ne quis eorum falcem immittat in messem alienam. Et sicut Papa potest ordinare in spiritualibus, quoad ordines et dignitates, ita potest Rex in temporalibus in haereditatibus dandis vel haeredibus constituendis secundum consuetudinem Regni sui. Which passages as they absolutely refute the Popes Temporal Supremacy and Jurisdiction in England, upon pretext of K. Johns Charter, or the grant of Peter-pence, so they admit the Popes Supremacy only in Spiritual things, to wit, in consecrating, depriving Bishops, Priests, administering Sacraments, inflicting Ecclesiastical censures, & exercising their Ministerial function, but not in the sapream Ecclesiastical Government of the Church or Clergy of England, vested only in the King, not Pope, as God's Vicar, to whom all the Archbishops, Bishops and Prelates of the Realm were then immediately subject, as to their Sovereign Lord and Patron, not so unto the Pope, who (notwithstanding his encroachments on the Crown in King Johns Reign, which were regained only by degrees in those bad times by his successors) could make no Archbishop, Bishop in England or Ireland, nor call Synods, nor enact Laws or Canons to bind the Church or Clergy of England or Ireland, without the Kings Royal assent, who by his Writs of Prohibition controlled both the Popes, his Legates, Delegates, and Archbishops, Bishops, yea Synods Jurisdictions and extravagant proceedings beyond their legal bounds, as Bracton himself informs us in his Treatise of Jurisdictions and Prohibitions, pertinent to my Theam; wherein you may most clearly discern a combination between the Pope, Bishops, and Ecclesiastical Courts, especially by Bulls and Delegations from the Pope, totally to subvert the Jurisdiction of the Kings Temporal Courts in that age, and to engross them into their own hands, to the prejudice of the King, his Crown and Dignity, and subversion of the ancient Laws, Customs, Rights, Privileges of the Kingdom, and Kings Officers, Subjects, and their diligence, vigilancy, courage to prevent it, by several Writs and forms of Prohibitions, thus digested into a perspicuous method and recorded to posterity by Judge Bracton.

1. Est etiam jurisdictio quaedam ordinaria, quaedam delegata quae pertinet ad sacertium & forum Ecclesiasticum, sicut in causis spiritualibus & spiritualitati annexis. Est etiam alia jurisdictio ordinaria vel delegata quae pertinet ad Coronam & dignitatem Regis ad Regnum, in causis & placitis rerum & temporalium in foro seculari, & unde videndum cujus judicium & forum actor adire debeat. Et verum est quod sive Laicum sive Clericum velit quis convenire, debet adire judicem & sequi forum rei, & judicium habebit illum apud quem reushabet domicilium, sive domicilium habuerit sub jurisdictione unius vel duorum. 2. Et licet generaliter verum sit quod actor forum rei sequi debeat, fallit tamen in casibus propter diversitatem jurisdictionum & causarum de rebus spiritualibus & temporalibus, & earum sequela, sicut in causa matrimoniali, & rebus permissis ob causam matrimonii, quae in foro Ecclesiastico terminari debent, quia cujus juris, i. jurisdictionis est principale, ejusdem juris erit accessorium. Et eodem modo sicut in foro seculari agatur de aliquo placito quod pertinet ad Coronam & dignitatem Regis, & fides fuerit opposita in contractu, non propter hoc pertinebit cognitio super principali ad judicem Ecclesiasticum. 3. Item fallit in causa testamentaria & aliis pluribus causis Ecclesiasticis. Item ration criminis convenitur quis ubi deliquit, ut si quis crimen commiserit in terra aliena, quia ubi deliquit ibi subjceat juri, sicut videri poterit de Vtfangthef, per exemplum. Item ration contractus quia conveniendus ubi contraxit. Item ration rei petitae, ut si Clericus petat versus Clericum & Laicum debitum quod non sit de Testamento vel de Matrimonio, sequi debet forum laiciale, & eodem modo si petat Laicum foedum, sub Domino feodi erit actio, sicut petitio haereditatis per breve de recto exit tractanda coram Domino feodi, vel coram Vicecomite si Dominus negligens fuerit, quia ration neligentiae proprii judicis videlicet Domini, transfertur loquela ad Comitatum, & sic coram Rege & suis Justiciariis, multis & variis de causis. 4. Item si quis unum judicem de voluntate sua elegerit, ad alterius audientiam recurrere non debet voluntate propria, cum talis per consensum effectus sit suus judex, quamvis generaliter verum sit, quod sententia non à suo judice lata non teneat. Et hoc verum est nisi hoc faciat Regia prohibitio, quia jurisdictionem Regis non poterit quis mutare per renunciationem in praejudicium Regiae dignitatis, secundum quod inferius dicetur: quamvis expediat aliquando actori convenire reum sub judice de cujus factus est jurisdictione per consensum, magis quam sub eo cui subest domicilii ration, quia si proprius judex fuerit negligens, alius judex (licet non suus) poterit esse diligentior, dum tamen coertionem habeat quod possit judicium suum demandare executioni. Et unde cum diversae sint hinc inde jurisdictiones, & diversi judices, & diversae causae, debet quilibet ipsorum inprimis aestimare an sua sit jurisdictio, ne falcem videatur ponere in messem alienam. 5. Quia Clericus in nullo conveniendus est coram judice seculari quod pertineat ad forum Ecclesiasticum, sicut in causis spiritualibus vel spiritualitati annexis, ut si pro peccatis vel transgression fuerit paenitentia iniungenda, & quo casu judex Ecclesiasticus habet cognitionem, quia non pertinet ad Regem injungere paenitentias, nec ad judicem secularem, nec etiam ad eos pertinet cognoscere de iis quae sunt spiritualibus annexa, sicut de decimis & aliis Ecclesiae proventionibus. Item nec de Catallis quae sunt de Testamento vel Matrimonio. Item nec de pecunia, promissa ob causam Matrimonii, quae est quasi sequela Matrimonii, ut superius dictum est, & hujusmodi, quia judex Ecclesiasticus in iis omnibus habet jus revocandi donum, & quamvis in omnibus aliis actionibus sive placitis ad forum seculare pertinentibus videatur quod Clericus sequi debeat forum seculare, & iis agere & respondere ration rei vel contractus, ubi agitur realiter vel personaliter, sicut in action injuriarum vel criminis dum tamen civiliter agatur, secundum quod videre poterit tota die; quod si Clericus conveniendus, quia Laicum foedum non habet, summonitionem suscipere noluerit, nec plegios invenire, mandabitur. Episcopo vel ordinario loci, quod faciat talem venire coram Rege vel Iusticiariis suis ad respondendum et satisfaciendum de quocunque placito ad intentionem petentis vel querentis; quamvis sunt, qui dicunt, quod de nullo placito enentur respondere, nec ration rei, contractus, vel delicti coram judice seculari; et salva pace eorum, videtur, quod sit in omnibus actionibus et placitis Civilibus, et Criminalibus, praeterquam in executione judicii in causa Criminali ubi Laicus condemnandus esset, ad amissionem vitae vel membrorum; & quo casu, quamvis judex secularis habet cognitionem & cognoscat de crimine, tamen non habet potestatem exequendi judicium, sicut in causis Civilibus; non enim possit degradare Clericum, magis quàm ad ordines promovere. Et ideo propter ejus defectum habet ordinarius executionem judicii, licet aliter observetur quod in causa criminali, ubi poena Capitalis infligenda est, habet ordinarius utramque, videlicet cognitionem, & judicii executionem. 6. Vice versa, non est Laicus conveniendus coram judice Ecclesiastico de aliquo quod pertineat ad Coronam et Regiam dignitatem, et ad Regnum, quod in foro seculari terminari potest et debeat, sicut nec de Laico feodo vel eis pertinentiis, ration supradicta, ut si jura pertineant sicut advocatio, jus pascendi, eundi, agendi, et hujusmodi. Item nec de debitis, nec catallis nisi sunt de Testamento, vel matrimonii hujusmodi, quia Rex jus habet revocandi donum propter suum privilegium, quamvis ipse qui convenitur coram judice Ecclesiastico de placitis quae pertinent ad Coronam et dignitatem Regiam, per se effectus sit per consensum de alterius foro et jurisdictione. 7. Poterit enim quis renunciare iis quae pro se introducta sunt, sed tamen non in praejudicium alienum, sicut in praejudicium Regiae dignitatis, quia unjust non trahitur ad alienum forum ex quo renunciando privilegio suo hoc voluit, unjust tamen propter privilegium ipsius Regis. Et unde siquis se obligaverit per scripturam ad respondendum in foro vetito, non obstante privilegio (i.) Regia prohibitione seipsum obligat et non Regem. Et unde si ill idem postmodum prohibitionem impetraverit quod judices non procedant, et contra factum suum multipliciter delinquit; delinquit enim per hoc quod placita quae pertinent ad Coronam et dignitatem Regis trahit ad alienum forum: Delinquit enim ex hoc quod venit contra factum suum proprium, et unde cum judices et partes comparuerint, judices puniuntur, eo quod post prohibitionem processerunt, et si convincantur, Gaolae committantur, poena pecuniaria graviter puniantur, et ill eodem modo de quo queritur qui hoc procuravit, sed non propter querelam querentis et injuriam ei factam, sed propter injuriam factam ipsi Regi; non est enim ei aliqua injuria facta propter consensum, quia trahi voluit ad alienum forum, & quia sic voluit, puniatur ut primi, & quia venit contra factum suum, & per impetrationem suam jam rediit ad forum debitum, ut ibi respondeat de placito principali, etiam sine alio brevi, & judices, & ill de quo queritur quantum ad placitum prohibitionis recedant versus eum sine die, & ipse in misericordia versus eos pro falso clameo.

Dictum est qualiter per consensum sit de alterius jurisdictione. Nunc enim dicendum si contra voluntatem trahatur in placitum coram judice Ecclesiastico de placitis quae pertinent ad Coronam et dignitatem Regis, unde cum quis ita tractus fuerit coram judice Ecclesiastico contra voluntatem suam qui aestimare noluerit, an sua sit jurisoictio, sed jurisdictionem Regis sibi usurpaverit, et delinquunt tam Iudices qui placitum tenent, quam ill qui sequitur, ad querelam illius qui sic ad non suum judicem trahitur, fiat breve Domini Regis judicibus ne procedant, et ei qui sequitur ne sequatur, in hac forma. Et si judicassent, judicium erequi non possent, quia Vicecomes nihil faceret ad mandatum ipsorum. 2. Rex talibus Judicibus salutem, Prohibemus vobis ne placitum teneatis in Curia Christianitatis inter A. petentem, & B. tenentem de tanta terra cum pertinentiis, vel de Laico feodo ipsius B. in tali Villa, vel aliter, de Catallis vel debitis quae non sunt ex Testamento vel Matrimonio, & unde praedictus B. queritur, quod praedictus A. eum unjust trahit in placitum coram vobis, quia placita de Laico feodo & de debitis & Catallis quae non sunt de Testamento & Matrimonio, spectant ad Coronam et dignitatem nostram. Et hujusmodi prohibitio locum habet cum scribitur judicibus qui ordinariam habent jurisdictionem, si autem delegatam, ut si delegati fuerunt a Domino Papa, vel alio ordinario, tunc sic. 3. Rex talibus Judicibus salutem. Prohibemus vobis ne teneatis placitum in Curia Christianitatis de Laico feodo, A. in tali Villa, & unde idem A. queritur quod B. de N. trahit eum in placitum coram vobis in Curia Christianitatis Authoritate Literarum Domini Papae, de Laico feodo suo vel debitis et Catallis, &c. ut supra. Et idem dici poterit de advocatioribus Ecclesiarum vel de aliis placitis, quae pertinent ad Coronam et dignitatem Domini Regis; et tunc sic, ne teneatis placitum in Curia Christianitatis de advocatione Ecclesiae, de tali loco, unde talis queritur &c. ut supra, quia placita de advocationibus Ecclesiarum spectant ad Coronam et dignitatem nostram. T. &c. Et sic fiet de omni jure quod pertinere potest ad Laicum feodum, de quo Rer habere debet cognitionem. Et eodem modo scribatur parti adversae ne sequatur, in hac forma. 4. Rex tali salutem; Prohibemus tibi ne sequaris placitum in Curia Christianitatis, de Laico feodo tali in Villa, vel de debitis, Catallis vel advocatione Ecclesiae, & hujusmodi, & unde praedictus talis queritur, quod tu trahis eum in placitum talibus Judicibus, videlicet delegatis, authoritate literarum Domini Papae, vel authoritate literarum alicujus alterius Ordinarii, vel authoritate literarum alterius subdelegati a Iudicibus, a Domino Papa delegatis, quia hujusinodi placita, ut supra, & ita quod hujusmodi brevia semper conveniant brevibus ad judices transmissis.

Sunt etiam alia genera prohibitionum quam plura & diversa, quarum quaedam sunt de advocationibus Ecclesiarum, ubi non agitur direct inter patronos, ut hic, sed indirecte; ut si inter Rectores qui tenent Ecclesias de advocatione & donatione diversorum Patronorum, inter se contendant de decimis, oblationibus, & obventionibus Ecclesiarum. Et ita quod si petens obtineret, posset patronus jacturam suae advocationis incurrere, fit judicibus ne procedat prohibitio in hac forma, si de tota advocatione fiat contentio. 2. Rex talibus salutem. Indicavit nobis A. quod cum B. talis Clericus, viz. tenet Ecclesiam de tali loco de advocatione sua C. talis Clericus, viz. Clamans eam de advocatione D. trahi eum in placitum coram vobis in Curia Christianitatis authoritate literarum Domini Papae. Quia vero manifestum est, quod praefatus A. jacturam advocationis suae incurreret si praedictus C. in causa ista obtineret, vobis prohibemus ne in causa illaprocedatis, donec discussum fuerit in Curia nostra, ad quem illorum, scilicet A. vel B. pertineat ejusde in Ecclesiae advocatio, quia placitum de advocatione, &c. ut supra. Teste &c. Est & alia prohibitio de eodem ubi agitur indirecte de parte sicut de toto, ut si agant rectores de medietate alicujus Ecclesiae, vel de tertia parte inter se de Ecclesia quae divisa fuit ab antiquo inter patronos, & de advocatione ration diversorum feodorum, & tunc fiat prohibitio in forma supradicta. Si autem contentio fuerit inter rectores de aliquibus decimis quae aestimari possunt usque ad quartam, quintam, vel sextam partem advocationis, & ultra quam partem non extenditur prohibitio ut videtur, tune fiat judicibus prohibitio in hac forma. 3. Rex talibus judicibus salutem. Jndicavit nobis A. quod cum B. teneat de advocatione sua sextam partem Ecclesiae de M. talis Abbas clamans praedictam sextam partem de advocatione B. trahit eum in placitum coram vobis in Curia Christianitatis; quia vero manifestum est quod praedictus A. jacturam advocationis praedictae sextae partis illius Ecclesiae incurreret si praedictus Abbas in causa illa obtineret, vobis prohibemus, ne in causa ilia procedatis donec discussum fuerit ad quem illorum pertineat praedictae partis advocatio; quia placitum, &c. ut supra. Et fiat Clerico prohibitio qui sequitur in forma quae consona sit prohibitioni factae Judicibus. Poterit aliquando sine prae juditio alicu jus de consensu patronorum ad breve quod dicitur indicavit, si contingat quod decimae petantur in foro Ecclesiastico, quae sunt de alterius advocatione sive in toto, sive pro parte majore fieri, inquisitio in Curia Domini Regis, tanquam de advocatione propter aestimationem decimatum, ubi Ecclesia enormiter laesa est, ut si Ecclesia recenter spoliata fuerit, in hac forma, utrum viz. talis praesentarus à tali patrono, recenter fuerit in seysina de talibus dec▪ mis tanquam spectantibus ad Ecclesiam suam, quam tenet de praesentatione talis patroni sui, vel, si talis alia persona inde fuit in seysina tali tempore, ut de decimis spectantibus ad Ecclesiam suam talem quam tenet, de advocatione talis patroni sui. 4. Est & aliud genus prohibitionis, ut cum inter patronos contentio fuerit aliquando de jure praesentationis, & quilibet eorum Clericum suum praesentaverit, & pendente praesentatione unus obtinuerit ad cu jus praesentationem Clericus admissus fuerit, si Clericus qui ab aliquo alio patrono praesentatus fuerit Clericum ita admissum coram judicibus Ecclesiasticis implacitaverit ration praesentationis ejus qui amisit, fiat eis prohibitio talis in hac forma. 5. Rex tali Priori & judicibus suis salutem. Ostendit nobis A. quod cum ipse ad Ecclesiam talem vacantem aliquando praesentasset, B. C. gerens se patronum illius Ecclesiae ad eandem Ecclesiam praesentavit Clericum suum, scilicet D. & cum idem A. seysinam praesentandi, in Curia nostra, &c. recuperasset versus ipsum C. & B. Clericus ad praesentationem suam ad mandatum nostrum sic admissus, idem D. trahit eum in placitum in Curia Christianitatis coram vobis, ration praesentationis de se factae authoritate Literarum Domini Papae, et quia ea quae in Curia nostra rite acta sunt irritari non debent; Uobis prohibemus ne in causa illa procedatis ad irritanda ea qua in▪ Curia nostrae rite acta sunt. Teste, &c. Item alia forma de eodem & quasi per breve de Indicavit. 6. Rex tali Priori & conjudicibus suis salutem. Ostendit nobis A. Prior, de N. quod cum nuper in Curia nostra coram Justic. nostris, &c. recuperasset versus B. Priorem de tali loco Advocationem Capellae de M. ut pertinentem ad matricem Ecclesiam ipsius A. Prioris per recognitionem magnae A ssissae inde ibi inter eosdem in proprios usus per ordinarium loci, cui per considerationem Curiae nostrae Mandavimus processum illius sequelae, ut quod suum esset inde exquereretur, C. Clericus de N. trahit ipsum A. priorem de tali loco in placitum coram vobis, petens Capellam illam ut persona ejusdem, ex advocatione & donatione praedicti B. prioris de tali loco, qui advocationem illam in Curia nostra amisit, per recognitionem magnae assisae, & tanquam inde spoliatus de sicut nunquam fuit in eadem institutus, ut praedictus A Prior de tali loco dicir. Et quia praedictus B. Prior de tali loco (de cujus advocatione dictus C. pe it Capellam illam) nihil juris habet in illa, sicut recognitum est per assisam, et ea quae in Curia nostra rite acta sunt non debe. ant in foro Ecclesiastico ab aliquo infirmari: Vobis mandamus, quod si ad mandatum dicti Ordinarii vobis constiterit, quod praedictus C. Clericus nunquam fuit in eadem Capella institutus tempore quo praedictus A. Prior de tali loco, nec ante recuperavit in Curia nostra praedictam advocationem, Uobis Prohi em s quod in causa illa quae est coram vobis (ut dicitur) non procedatis, quia hoc esset manifest contra Coronam et dignitatem nostram. Teste, &c. Item, quod ea quae in Curia Domini Regis rite acta sunt irritari non debent, & ubi consensum est in aliquem Clericum eo quod haeres alicujus fuerit infra aetatem, si Clerici primo praesentati velint institutum implacitare, tunc fiat prohibitio in hac forma. 7. Rex talibus judicibus salutem. Prohibemus vobis ne teneatis placitum in Curia Christianitatis Ecclesiae de N. de cujus advocatione nuper placitum fuit in Curia nostra coram Justic. &c. inter A. querentem, & B. Custodem C. filii & haeredis A. impedientem, ration juris quod idem B. dicebat eundem C. habere in praedicta advocatione, & unde inter eosdem A. & B. convenit in Curia nostra coram Justic. nostris, quod uterque illorum consensit in E. cancellarium talem, eo quod judicium procedere non potuit, quia praedictus C. (de quo dicitur quod jus habet in praedicta advocatione) ad Chartas antecessoris sui vel hujusmodi respondere non potest, cum sit infra aetatem. Et quia si placitum quod est coram vobis in Curia Christianitis procederet, idem C. dum infra aetatem fuerit jacturam advocationis suae posset incurrere, et placita de advocationibus Ecclesiarum pertinent ad Coronam et dignitatem nostram. Teste, &c. Est & aliud genus prohibitionis ration rerum temporalium, quae ad ipsim Regem pertinere possunt ration custodiae Atchiepiscopatuum, et Episcopatuum vacantium, et quae occasionem inducunt prohibendi, sicut pro Sancto Edmund Archiepiscopo Cantuar. & fit prohibitio in hac forma. 8. Rex Priori & Conventui Roffen. salutem. Ex relatione quorundem nuper didicimus quod cum Venerabilis Pater E. Cantuar. Archiepiscopus habeat Custodiam Episcopatus Roffen. nunc vacantis cum omnibus existibus & proficuis ad dictum Episcopatum spectantibus, vos trahitis in placitum in Curia Christianitatis eundem Archiepiscopum, authoritate literarum Domini Papae, super qulbusdam exenniis quae praestanda sunt de Maneriis nostris, et eodem modo consuetudo quo alii annui redditus reddi solent Episcopo si viveret, ea quod idem Archiepiscopus ea sibi reddi postulat ration Custodiae e usdem Episcopatus tempore vacationis. Et quoniam si vos in causa illa obtineretis▪ manifestum esset nobis inde damnum incurreret si contingeret aliquando Archiepiscopum Cantuar. simul cum Episcopatu Roffen. vacare, & utrumque in m nu nostra existere, vobis prohibemus ne placitum illud sequamini in Curia Christianitatis quia hoc esset contra Coronam et dignitatem nostram, er ad damnum nostrum et praejudicium libertatis nostrae quam habemus de Episcopatibus vacantlbus in Regno nostro. Teste &c. Et fiat aliud breve in eadem forma Judicibus ne procedant. Est & aliud genus prohibitionis ubi quis Clericus praesentatus ad Ecclesiam per Dominum Regem propter insufficientiam recusatus fuerit, & alius idoneus institutus, fi velit inquietare institutum, & tunc fiat prohibitio in hac forma. 9. Rex talibus Judicibus salutem. Satis meminimus nos jam pridem praesentasse Venerabili Pacri, E. Cantuar. Archiepiscopo A. de N. ad Ecclesiam talem tunc vacantem, quem quidem cum idem Archiepiscopus minus idoneum invenisset, ipsum ad eandem admittere recusavit; & cum idem Archiepiscopus à nobis licentiam obtineret de idonea persona eidem Ecclesiae providenda, illam B. de N. viro provido, & honesto & laudabilis conversationis contulit, cujus collationi & ordinationi de eadem factae Regium adhibuimus assensum & favorem. Et cum idem A. jam pristinae praesentationi ad di ctam Ecclesiam de persona sua per nos factae adhaereat, & de qua nihil consequi potuit propter suam insufficientiam, trahit ipsum, B. in placitum de eadem Ecclesia coram vobis, Authoritate literarum Domini Papae, et quoniam injustum est et contra diguitatem nostram quod idem A. cui fuit propter insufficientiam institutio denegata, ipsum B. implacitet & inquietet qui per ipsum Archiepiscopum sicut persona idonea ad eandem admissus, & Canonice institutus nostro interveniente assensu & favore, Uobis prohibemus, quod de caetero placitum illud non teneatis. Teste &c. Et fiat breve in consimili forma Clerico ne procedat. Est & aliud genus prohibitionis, cum ipse Rex vel aliquis antecessor suus ration alicujus vacationis alicujus Episcopatus, Avbatiae vel Prioratus, et in manu sua existentis praesentaverit Clericum, & qui ad praesentationem suam fuerit institutus, & Episcopus vel Abbas, vel Prior substitutus veniat contra praesentationem Regis vel patris sui, tunc fiat Prohibitio in hac forma. 10. Rex talibus Judicibus salutem. Monstravit nobis A. de N. quod cum teneat advocationem talis Ecclesiae de donatione 1. Regis Patris nostri, quam ei contulit ration talis Prioratus vacantis & in manu sua existentis, Prior illius loci jam infirmare nititur institutionem illius A. de praedicta Ecclesia, quam sic ad praesentationem dicti Patris nostri Canonice est adeptus, & gravans & inquietans eum multipliciter, trahit eum coram vobis in Curiam Christianitatis Authoritate literarum Domini Papae, de eadem Ecclesia. Et quoniam hoc esi manifest in opprobrium et praejudicium Regiae dignitaris si praedictus Prior in causa illa obtineat; Uobis prohibemus, ne in causa illa procedatis, cum vobis et universis de Regno nonro notorium sit et esse debet, quod Ecclesiae vacantes et pertinentes ad Collationem Episcoporum, Abbatum et Priorum seed non vacante dum viverent, pertinere debent ad nos ration custodiae, tempore vacationis. Teste &c. Et quod dictum est de Episcopatibus, Abbatibus, Prioratibus, dici poterit de Baroniis, & aliis dum fuerint in Custodia Domini Regis.

Est etiam inter alias prohibitiones quaedam prohibitio, ubi videlicet Clericus implacitaverit Ballivum Domini Regis in Curia Christianitatis, aliqua de causa, eo forte quod idem Ballivus eum arrestavit pro aliqua transgression, et pro pace Regis, et de quo petita fuit Curia Christianitatis per Episcopum; et forma prohibitionis talis est. 2. Rex talibus Judicibus salutem. Monstravit nobis talis Vic. Major, praeposirus talis Villae vel Ballivus quilibet, quod cum A. Clericum tanquàm Malefactorem & rettatum, de Roberia, & societate latronum, vel inventum tali loco in Conventu & societate latronum, & certa suspitione rotatum, pro officii debito, & pro pace nostra per legem terrae secundum Regni nostri consuetudinem nuper arrestari fecisset, quoniam etiam postmodum tali Episcopo qui ipsum petiit sibi liberari, tanquam Clericum a Carcere & Custodia nostra fecimus liberari. Idem A. Clericus praesatum Ballivum nostrum, occasion praedicta trahit in placitum, coram vobis authoritate literarum Domini Papae; et quoniam hoc est manifest co ntra Coronem et dignitatem nostram, et etiam contra pacem nostram quod aliquis Ballivus noster occasion Ministerii sui, vel pro aliquo quod ad conservationem pacis nostrae pertineat, vel pro Iustitia facienda, trahatur in placitum in Curia Christianitatis, cum eorum facta nostra reputemus in hac parte, vobis prohibemus &c. ut supra. Teste &c. Et consimile breve fiat Clerico qui sequitur, & qui potius capi debeat & in prisonam mitti.

Est etiam breve prohibitionis in casu ubi quis tenere se dicebat, per legem Angliae, & cum disseysitus esset & tulisset breve de nova disseysina ad seysinam recuperandam, objectum esset ei quod recuperare non potuit, eo quod pueri ration quorum ad vitam suam tenere debeat, cum Curia Christianitatis illos probare velit ad legitimos, quod facere non debuit, secuta fuit prohibitio in hac forma. Rex tali Episcopo salutem. Ostensum est nobis ex parte A. quod cum B. nuper in Curia nostra &c. nuper arramaverit Assi. No. dissi. versus eundem A de tenemento in tali Villa, quod idem B. dicebat se tenuisse per Legem Angliae, & idem A. per considerationem ejusdem Curiae nostrae idem recessisset sine die versus eundem B. eo quod pueri quos habuerat de Uxore sua tali, cujus haereditas tenementum illud fuerat, & ration quorum puerorum idem B. clamavit tenere illud tenementum ad vitam suam per Legem Angliae, secundum regni nostri consuetudinem, nati fuerint ante matrimonium contractum inter ipsum B. & talem uxorem suam, sicut in eadem Curia nostra recognitum fuit per confessionem ipsius B. & etiam contra eum praesumptum, eo quod idem B. prius fuit in Curia nostra cum praefata tali quam nunc dicit uxorem & cum in probatione esset in Curia nostra idem B. venit cum ea sicut serviens, & non ut maritus, nec aliqua facta fuit mentio in brevi per quod ipsa placitaret quod virum haberet: praedictus B. postea ad deceptionem Curiae nostrae, et ad infirmandum judicium in Curia nostra factum, trahit ipsum A. in placitum coram vobis in Curia Christianitatis, Authoritate Literarum Domini Papae, ad praedictos pueros legitimandos, ut sic per aliam viam rehabere posset tenementum quod amisit, et quod pueri sui sic succedere valeant in bonis paternis et maternis. Et cum non possunt judices aliqui de legitimitate cognoscere quoad haereditaem et successionem habendam, nisi fuerit loquela prius in Curia nostra incepta per breve, et ibi bastardia objecta, et postea ad Curiam Christianitatis transmissa; vobis prohibemus quod in placito illo ulterius non procedatis, nos enim cum praedicti pueri ad nos venerint in praedicta Curia nostra de praedicto tenemento, eis justiciam exhibeamus, secundum consuetudinem regni nostri, ubi si eis bastardia objecta fuerit, mandabimus ordinario loci ut de ipsorum legitimatione cognoscat, si ad ipsum su •• it in l ac parte cognitio demandanda. Est enim Prohibitio hinc consimilis & magis aperta de quodam Waltero Muschet, quod non valet cognitio de legitimitate quoad successionem, nisi sic fuerit à Curia Regis demandata, & est prohibitio talis. 2. Rex talibus Judicibus salutem. Ostensum est nobis ex parte A. quod cum Curia nostra coram justiciariis nostris proximo itinerantibus in tali Com arramavit quandam Assisam mortis antecessoris versus B. de quadam terra in N. idem B. timens sibi posse opponi notam Bastardiae in eadem assisa, & ante praedictum adventum justiciariorum, & antequam ei Bastardia opponatur in Curia nostra in eadem Assia, & antequam fuerit per nos ordinario loci inquisitio de legitimitate probanda secundum Regni nostri consuetudinem demandata, literas Domini Papae ad vos directas impetravit ut de legitimitate sua cognoscatis, et ad probationem illius testes admittatis, ut per hoc remaneat haereditas ec successio contra consuetudinem Regni nostri quae huc usque obtinuit, ut approbata, et a seed Apostolica confirmata, quod in causa successionis & haereditatis petitione debet prius placitum moveri in Curia nostra. Et cum ibi objecta fuerit Bastardia, tunc deinde trasmitti debet Recordum loquelae & cognitio Bastardiae ad Curiam Christianitatis, ut ibi ad mandatum nostrum de legitimitateinquiratur, quod quidem non est in hac parte observatum. Et cum hoc sit manifest contra consuetudinem Regni nostri, quod habita vel habenda inter alios contentione de jure successionis debeatis ad inquisitionem de legitimatione procedere antequam a nobis hoc fuerit vobis demandatum, vobis prohibemus, &c. ut supra. 3. Est etiam alterius modi prohibitio, cum petens tenenti Bastardiam objecerit, & ordinario loci fuerit inquisitio demandata in persona haeredis adinquisitionem procedere. Rex tali Ordinario salutem. Ostendit nobis A. filius & haeres B. quod cum C. in Curia nostra coram Justic. B. tantum terrae, &c. per Assisam mortis antecessoris inde ibi inter eos summonitam; & idem B. objecerit eidem C. Bastardiam in eadem Curia, & cognitio vobis esset demandata & pendente inquisitione illa idem B. diem clausit extren um, vos praesatum A. silium & haeredem praedicti B. vocari fecistis in judicium praedicta occasion, ut in persona haeredis defunct. procedat inquisitio sine alio mandato; Et quiasi contingat quod altera partium inter quas agitur in Curia nostra decedat, tota loquela illa cadit & remanet, nec super eodem procedere poterit contra haeredem desuncti, nisi per breve nostrum de novo contra ipsum perpetratum, vobis mandamus quod in cognition praedictae causae contra praefatum A. de caetero non procedatis, donec à nobis aliud inde habueritis mandatum. Teste.

Quibus fieri debet Prohibitio videndum; & sciendum quod tàm ei qui tenet placitum, quàm ei qui sequitur, sive plures, sicut judices delegati sive subdelegati, sive unus, sicut ordinarius quicunque, si unus quisequitur sive plures, licet prima facie videatur quod sufficere debeat si tantum judici fiat prohibitio, quia si Judex procedere noluerit, non valebit, quamvis, querens sequi velit, quia non ibi erit judicium quasi desiciente judice; si autem pati tantum & ipse sequi voluerit, nullum erit judicium ration supradicta, quia non velit si judex tenere vale, si non erit judicium, Melius tamen erit quod omnibus fiat generaliter ne Judices vel querens impune posset procedere. Sed quid si Judices delegati alios sibi subdelegaverint, & qui cognoverunt de causa, videndum quibus fieri debeat prohibitio, utrum viz. principalibus vel subdelegatis, & tunc refert utrum ita subdelegaverint, viz. ad certum diem, vel sic quod sibi reservaverint principalia judiciorum, videlicet principium, medium & finem, scilicet contestationem & dispensationem super contestationibus, & diffinitivam sententiam, & quo casu videtur quod locum habere debet prohibitio cum sic sibi aliquid reservaverint, & ipsi authoritatem subdelegatis praestiterint, cum ipse facere videtur cujus Authoritate fit; si autem se ad totam causam excusaverint & nihil sibi reservaverint, tunc refert utrum hoc fecerint ante prohibitionem vel post. Si autem ante prohibitionem, non credentes aliquam intervenire posse prohibitionem, tunc sufficit si prohibitio fiat subdelegatis. Si vero post prohibitionem, tunc praesumi possit, quod hoc fecerit per fraudem. Et ideo tenebit prohibitio facta in personis eorum, quasi nulla facta subdelegatione.

Proposita exceptione contra jurisdictionem (ut praedictum est) & cum illam admittere recusaverint, superveniat prohibitio, & facta examinatione an eorum sit jurisdictio vel non, decreverit supersdendum, tunc remancat querentis prosecutio: Si autem dubitaverint utrum supersedendum sit vel non, solent judices aliquando justiciarios consulere, utrum procedere possent, vel necesse haberent supersedere, & utrum ad eos pertinet cognitio, vel non pertinet, & quo casu fuit eorum consultationibus per judices multis modis responsum, secundum quod prohibitio locum habere debet vel non habere, & fit breve hujusmodi de responsione facienda sub nomine Justiciariorum. 2. Viris Venerabilibus, vel dilectis sibi in Christo tali & conjudicibus suis salutem. Literas vestras suscepi continentes, quod cum quaedam causa quae vertitur coram vobis inter A. Priorem & Conventum talem, & B. talem Clericum, vel Laicum, facta vobis editione (ut dicitis) super nova Garba terrae ipsius B. praedictis A. Priori & Conventui quondam in perpetuam Eleemoysynam collata, Authoritate literarum Domini Papae exanimi vestro sit commissa, et cum ex earundem Authoritate Literarum in eadem causa jam inceperitis procedere: Idem B. de Laico feodo suo in Curia Christianitatis procedere, vobis Literas Domini Regis prohibitorias porrexerat, un e à nobis Consilium requiritis vel petitis▪ utrum in causa illa procedendum sit vel supersedendum? ad quod vobis vel constitutioni vestrae duximus respondendum, vel aliter sic. Desiderio igitur vestro in hac parte stisfacere cupientes, vel volentes Consultationi vestrae in hac parte sic duximus respondendum, quod si praedictus A. Prior Conventus novam garbam illam, aliquo tempore perceperunt, & inde in possesione pacifica fuerint per aliquod tempus & inde spoliati unjust, super restitutione illius novae Garbae si vobis hoc constiterit in veritate, in foro Ecclesiastico secure potestis procedere non obstante Regia prohibitione. Si autem in possessione in e non fuerint, nec inde recenter spoliati unjust, tunc magis expedit vobis supersedere quàm procedere, quia si procederitis, hoc esset in praejudicium Regiae dignitatis. Fiat quandoque responsio consultationibus sub nomine Regis, quandoque sub nomine Justicar. brevius tamen & rectius poterit Consultationibus responderi examinata judicum consultatione hoc modo. Talibus Judicibus salutem. Inspectis Literis vestris quas nobis transmisistis, & plenius intellectis (sine praejudicio melioris sententiae) consultationi vestrae duximus respondendum, quod si res itase habet sicut in consultatione vestra nobis exposuistis, videtur nobis, quod in causa ista been potestis procedere non obstante Regia prohibitione. Est etiam alius modus Consultationis & responsionis per M. de B. quod prohibitio locum non habet inter Ecclesiasticas personas, ut si viri Religiosi teneantur alicui Clerico in annuo redditu per Chartam & sub protestatione Sacramenti, si Clericus velit agere in foro Ecclesiastico. 3. Tali N. & Conjudicibus suis talibus salutem. Literas consultationis vestras benign suscepi, & qua decuit diligentia inspexi, & quibus inspectis & intellectis, vobis & consultationi vestrae sic duximus respondendum; quod cum juri Canonico sit contrarium quod si Clericus Clericum & maxim viros Religiosos convenerit coram judice Ecclesiastico, quod iidem Religiosi quasi religions suae immemores, & de Ecclesia (salva pace eorum) male scientes ut negotii processum impediant, & judicium Ecclesiasticum subterfugiant, & maxim super annuo redditu per eorum Chartam, & juramento obligati, ad prohibitionem Regiam maliciose recurrant, advertat discretio vestra quod in casu proposito non obitat Regia prohibitio, & procedatis secure, ne subterfugiendi detur perniciosa occasio: quia si ipsi conveniantur in seculari judicio, se ibi tuerentur fori privilegio, quia forte dicerent quod Clerici essent, & ideo quod non tenerentur respondere in foro seculari ration ordinis Clericalis & personae suae; & sic videtur quod causa secularis & res trahitur ad forum Ecclesiasticum propter privilegium personae Ecclesiasticae quod esse non deberet (ut videtur) quia si illud privilegium haberet pro se ne responderet in foro seculari, merito illud contrà se haberet, ne ei in eodem foro respondetur. Nec etiam valere deberet (ut videtur) illud quod superius dictum est quod propter recentem spoliationē mutari debet jurisdictio de re temporali non magis de reddito quàm de Laico Feodo ubi remedium habere posset in foro seculari per Assissum novae disseysinae, vel hujusmodi secundum quod redditus fuerit talis vel talis.

Ut autem Consultationibus Judicum melius possit responderi, videre non est inutile, ubi & quando locum habere debeat Prohibitio, & de quibus rebus, & quando non: Et si non in toto, in parte tamen per exceptionem. Et sciendum, quod locum habet Prohibitio ne judicium procedat in foro Ecclesiastico quandoque ration personarum & rei de qua agitur, ut ubi cognitio mere pertinet ad Coronam et dignitatem Regiam, ut si Laicus Laicum implacitaverit coram Judice Ecclesiastico de aliquo Laico feodo, vel de aliquo quod ad Laicum feodum pertineat, quia Jurisdictionem Regiam in hac parte mutare non poterit aliquod privilegium sicut privilegium crucesignatorum, vel alicujus alterius, etiam etsi Rex hoc vellet, dissimulat tamen hoc quandoque, quamvis hoc sit contra privilegium Coronae et dignitatis suae. Item, Jurisdictionem suam non mutat fidei interpositio, Sacramentum praestitum, nec spontanea renunciatio partium quamvis sibi ipsis in hac parte praejudicent per consensum. Et illud idem dicendum erit de debitis & catallis quae non sunt de Testamento vel Matrimonio, vel eorum sequela. Item locum habet Prohibitio ration personarum vel rei, ut si Clericus Laicum vel Laicus Clericum in foro Ecclesiastico traxerit de aliquo praedictorum. Item ration rei tantum, ut si de aliquo praedictorum Clericus in foro Ecclesiastico Clericum traxerit in placitum, quia si Judex Ecclesiasticus inter tales judicaverit, judicium suum executioni mandare non poterit quia non est Vicecom. nec alius Minister qui in executione facienda ei obtemperet. Et si ipse exequi voluerit, locum habebit contra ipsum Assisa novae disseisinae, & contra eum qui sequitur de Laico feodo, dico ad differentiam liberae eleemosynae quae magis proprie dicitur libera cum sit quasi Deo dedicata, sicut terra data Ecclesiae nomine dotis tempore dedicationis, quae magis privilegiata est, & cujus cognitio ad forum spectat Ecclesiasticum, quam sit pura & libera eleemosyna data Ecclesiis & viris religiosis, & de qua jurisdictio & cognitio pertinet ad forum seculare. Item locum habet Prohibitio ration rei, sicut de Laico feodo, quod alicui descendit ex causa successionis. Ut si Judex Ecclesiasticus cognoscere vellet de succession ad querel m Clerici vel Laici, locum habet Prohibitio ration rei. 2. Item, & eodem modo ration contractus, ut si Clericus contrahat cum Laico in causa alicujus emptionis & venditionis de aliqua re seculari, de qua cognitio pertinent ad forum seculare. 3. Item, & eodem modo locum habet Prohibitio ration delicti, ut si Clericus delinquat contra Clericum vel Laicum, vel Laicus contra Laicum in re temporali; ration delicti vel facti, pertinet cognitio ad forum seculare, tàm in action injuriarum quàm criminis, dum tamen civiliter agatur, & in quibus casibus omnibus Judex secularis habet cognitionem & coertionem, & Judex Ecclesiasticus non nisi per dissimulationem. Si autem criminaliter agatur & super crimine Judex Ecclesiasticus non habebit Jurisdictionem, licet habere debeat judicii executionem. In causa enim sanguinis judicare non potest nec debet, ne committat irregularitatem; pertinet igitur (ut videtur) ad Judicem secularem cognitio, & ad Judicem Ecclesiasticum judicii executio, quia Judex secularis degradare non potest, non magis quam ad ordines promovere, sicut superius dictum est in parte.

Quando & in quibus locum non habeat Prohibitio dicendum. Et sciendum, quod locum non habebit Prohibitio in Curia Christianitatis de aliquo spirituali, vel spiritualitati annexo, sive agatur inter Clericos, sive inter Clericum & Laicum, vel ubi agatur ex causa Testamentaria vel Matrimoniali, vel de aliquo de quo sit poenitentia injungenda pro peccato. Item locum non habebit Prohibitio si in Curia Christianitatis agatur de aliquo tenemento, quod si sacrum, et pex Pontifices Deo dedicatum, sicut sunt Abbatiae, Prioratus, & Monasteria & horum Coemiteria. Item quasi sacra, quia spiritualitati annexa, sicut sunt terrae datae Ecclesiis tempore dedicationis, cum aedificiis in eadem contentis & in pertinentiis eorum: Unde si Ecclesia vel Monasterium de hujusmodi terra in dotem data, vel de ejus pertinentiis sicut de communi pasturae, & hujusmodi fuerit spoliata, si in foro Ecclesiastico de restitutione agatur, locum non habebit Prohibitio, quod quidem non est intelligendum de libera eleemosyna quamvis sit pura. Nota quod non jacet Prohibitio in dote Ecclesiae, jacet tamen in libera & pura eleemosyna. Et de hac materia habetis de term. Pasch. Anno. Regis H. 15. in Com. Somers. de Richardo persona de Hideford. Et ad hoc facit express, quod habetis de term. S. Hilar. Anno Regis H. 8. in Com. Bedf. de Gylberto persona de Denham. Item nec locum habebit Prohibitio si in foro Ecclesiastico agatur & hoe ration personarum, sicut de catallis Clericorum else violenter ablatis, ut de term. S. Hilar. Anno Regis H. 8. in Com. Cornub de Ewerino de le Lind. Item locum non habebit Prohibitio fi de decimis agatur, vel si erratum fuerit in forma Prohibitionis, ut si fiat Prohibitio de debitis, ubi fieri debet de catallis, vel e contrario, ut de term. S. Hilar. Anno Regis H. 6. in Com. Warr. de quodam praecentore Lyncoln. sed contra de decimis, quod locum habet Prohibitio si decimae patantur, vel earum partium si vendantur ex venditione, ut de term. S. Mich. Anno Regis H. 9. incipiente 10. in Com. Ebor. de Richardo persona de Mapeldon. Sed hoc solvitur sic, quod in primo casu conventus fuit primus & principalis debitor, ubi locum non tenuit Prohibitio, & in secundo casu conventi fuerint fidejussores & implacitati cum ipse principalis debitor solvendo esset, & ubi post Prohibitionem judicatum fuit in foro seculari, quod persona se caperet ad principalem debitorem, qui solvendo fuit, & fide jussores inde quieti. Et unde videtur, quod si principalis debitor solvendo non esset, quod persona agere posset in foro Ecclesiastico contra fidejussores non obstante Prohibitione. Item locum non habebit Prohibitio in causa Testamentaria vel Matirmoniali, quia hujusmodi genera placitorum specialiter excipiuntur, cum sint spiritualia vel spiritualibus annexa. Item, nec de aliquibus quae sunt eis accessoria, vel annexa; accessaria dico, sicut est obligatio fide jussionis ut in venditione decimarum, de qua superius dictum. Item de promissionibus factis de pecunia danda ob causam Matrimonii in initio contractus nomine maritagii. Secus autem si tenementum promittatur. Et quod hujusmodi pecunia peti possit non obstante Prohibitione, inveniri poterit determino S. Mich. Anno Regis H. 14. incipiente 15. in Com. Suff. de Hugone de Monte Causa. Ad idem facit, quod habetis de termino S. Trinitatis Anno Regis H. 15. in Com. Oxford. & unde Prior de Berncestre fuit Judex. Et semper vivendum erit propter quid aliquid factum sit vel permittatur. 2. Item ration accessionis in causa Testamentaria non habet locum Prohibitio, si pecunia legetur & petatur, ut debitum in foro Ecclesiastico ex causa Testamentaria. Item nec locum habebit Prohibitio, si testator pecuniam sibi debitam legaverit, dum tamen debitum in vita testatoris recognitum sit & probatum, quia hujusmodi pecunia inter bona testatoris connumeratur, & pertinet ad executores. Si autem petatur debitum per executores, de quo debitores in vita testatoris confessi non fuerint nec convicti, vel nec post mortem gratis recognoverint, hujusmodi debitum inter bona testatoris non connumeratur, etsi ab executoribus vel ab haerede in foro Ecclesiastico petantur, locum habebit Prohibitio, & in foro seculari oportebit agere; hujusmodi enim actiones haereditariae sunt & pertinent ad haeredes, & ideo legari non possunt, & sicut dantur haeredibus contra debitores non executoribus, ita dantur actiones creditoribus contra haeredes & non contra executores. 3. Et quod actiones legari non possunt nec Judices Ecclesiastici inde recognoscere, nec executores petere debitum quod in vita testatoris non est recognitum, probatur de termino S. Hilar. Anno Regis H. 6. in Com. North. de Radulpho persona de Irclinbourghe, & quod actiones legari non possunt necinter bona testatoris connumerantur, maxim de antiquo debito, probatur de termino Paschae Anno Regis H. 15. in Com. Essex de Gervasio de Aldermanbury. Ad idem facit, quod habetis de termino Paschae Anno Regis H. 16. in Com. South. de Eugelardo de Cygoiny. 4. Item nec locum habet Prohibitio in causa Testamentaria, si catalla legentur & inde agatur in foro Ecclesiastico. Item nec si in Civitatibus & Burgis legentur domus vel aedificia quae habuit testator de perquisito, cum sint quasi caralla testatoris. Secus tamen est in quibusdam locis si proveniant ex descensu antecessoris, in quibusdam locis sicut in Civitate London. ubi locum habet Prohibitio si inde agatur. Item locum non habet Prohibitio, si legetur usus fructus alicujus terrae, ut si testator aliquam terram tenuerit ad terminum annorum & usum fructum legaverit, quia usus fructus inter catalla connumeratur, tenemento in suo statu duraturo sicut Laicum feodum. Sed cum terra ad terminum ita alicui data fuerit, refert utrum testatori tantum, vel testatori & haeredibus suis. Si autem testatori tantum, tunc poterit testator in vita dare & in morte legare sine praejudicio haeredum. Si autem sibi & haeredibus suis non sic nisi in vita dederit, ubi haeredes tenentur ad Warrantiam, & eodem modo si legaverit express, si autem nullam mentionem inde fecerit, tunc transit usus fructus ad haeredes. 5. Item locum non habet Prohibitio ubi quis de facto & consensu suo proprio effectus est alterius Jurisdictionis, scilicet quantum ad seipsum, sed non quantum ad Regem ad quem pertinet jurisdictio secundum quod superius dictum est, & ibi judicium de renunciatione, quod non potest quis in praejudicium alterius renunciare, factum tamen fuit contrarium, ut in Rotulo de term. Pasch. Anno Regis H. 16. in Com. Devon. de Thoma de Bntryler, Alfrido in Cottone, quod renunciatio aliis praejudicat quàm renuncianti. Item & eodem modo non habebit locum Prohibitio, si quis effectus fuerit de alterius jurisdictione de facto suo proprio per Appellationem, ut si implacitatus fueri coram Judice Ecclesiastico, & non suo, appellaverit ad alium Judicem non suum, si ad Prohibitionem Regiam convolaverit ration rei secularis qua petitur, quantum ad personam suam audiri non debet, licet non quantum ad personam Regis, ut supradictum est, quia quos semel approbavit eos post reprobare non potest. 6. Item locum non habebit Prohibitio de recenti spoliatione, ut si Clericus Clericum spoliaverit de decimis vel aliis de quibus cognitio pertinet ad forum Ecclesiasticum, quia de hujusmodi restitutione non generatur praejudicium patronis, quantum ad jus advocationis. 7. Item nec locum habet Prohibitio in causa restitutionis cum Ecclesia recenter spoliata fuerit de aliqua libertate quae ei concessa fuerit tempore dedicationis, sicut habendi rationabile Estoverium in bosco patroni, sicut ad housbote & heybote, & ad ardendum & hujusmodi. Item habendi communia Pasturae ration terrae datae Ecclesiae in dotem: recenter dicitur, quia si non est recenter, aliter erit. Item nec locum habebit Prohibitio, ubi quis negligens & juris sui contemptor tardius sibi prospexerit quam deberet, quia tunc primo tulit Prohibitionem cum proventum esset ad sententiam diffinitivam ferendam, vel forte cum lata esset sententia, quia ex tunc non esset qui sequeretur placitum, quia prius fuit placitum, vel Judex qui placitum teneret, quod post Prohibitionem non fuit secutum, quod quidem querens propriae poterit imputare negligentiae, quod si tempestive fecisset non esset ei implacitandum, & quod judicibus non sit negligentia querentis imputanda, habetis de termino Sancti Hilar. Anno Regis H. 10. in Com. North: de Richardo Olive.

Sunt revera Judices qui cum citatus comparuerit de re ad cognitionem suam non pertinente, ut Prohibitionem evadere possint, facta editione sine scriptis et denegato ei beneficio deliberationis, faciunt ei tres commonitiones quamlibet post aliam, primo die litis, & ubi satisfecerit eorum voluntari innodant eum vinculo excommunicationis, & pendente prohibitione, cum talis in hujusmodi excommunicatione perstiterit per 40. dies, ut prohibitionibus prosecutionem evadant, ad impetrationem eorundem judicum significavit ordinarius Regi, quod talis in excommunicatione extitit per tantum tempus, & procurat captionem per hoc breve. 2. Excellentissims Domino suo H. Dei Gratia, &c. talis N. permissione divina Exon. Episcopus salutem in co qui dat salutem Regibus. Serenitati R giae praesentibus intimamus, quod A. de N. propter ipsues contumaciam manifestam excommunicationis vinculo innodatus per 40. dies & amplius in excommunicatione perseverans, Ecclesiasticae negligit parere Censurae, Claves Ecclesiae contemnendo. Quia vero Regia Majestas eorum solertiam reprimere consuevit qui Ecclesiasticis praeceptis obedire negligunt, & mandatis Celsitudinis vestrae, brachium invocamus, rogantes attentius quatenus Dei & honoris Ecclesiae intuitu, quod minus valet Ecclesia in hac parte dignetur Regia supplere majestas. Conservet vos altissimus. Si autem sit qui conqueratur Domino Regi quod ordinarius judex, vel delegatus maliciose procuraverit captionem, quo minus sequi possic suam prohibitionem, statim fiat breve Vicecom. de non capiendo talem in hac forma. 3. Rex Vic salutem. Ostendit nobis, A. quod cum B. persona de tali loco implacitasset eum Curia Christianltatis, coram Archdiacono tuli & officiali tali, de quodamprato vel aliquod tale quod est Laicum feodum ipsius A. & idem A. tulisset eidem Archdiacono & Officiali suo breve nostrum de prohibitione ne placitum illud tenm et, & eidem B. personae aliud breve nostrum ne illud sequeretur, & postmodum resistor voluerit, tulisset breve nostrum de attachiando eos, ipse Archdiaconus & Officialis & personae ut procellum prohibitionis nostrae quam idem A. secutus est fraudulenter impedireut suggesserunt tali Episcopo, quod idem A. excommunicatus fuit, & per 40. dies & amplius in excommunicatione illa contumaciter perseveravit, ad quorum fraudulentam suggestionem idem Episcopus impetravit à nobis Breve nostrum de capiendo ipsum A. praedicta occasion. Et quia non debet fraus sua alicui patrociniari nec valere, tibi praeci imus, quod ipsum A. occasion Brevis nostri, quod tibi venit de capiendo eum non capias, quo magis impediatur in causae su prosecutione, & sioccasione Praedicta captus fuerit ipsum sine dilatione facias deliberari. Et si praedictus Archidiaconus, Officialis, & persona Laicum feodum habuerint in Balliva tua, & idem A. fecerit te securum •• clamore s •• prosequendo, tunc illos ponas por Vadium & salvos Plegios, quod sint coram nobis tali loco tali die, inde responsuri, & habe as ibi, &c. Teste, &c. 4. Cum autem quis meritis suis ex gentibus juste excommunicatus fuerit, & ad mandatum Ordinarii captus & imprisonatus, non erit per Dominum Regem, nec per alium deliberandus antequam Deo & Ecclesiae satisfecerit competenter. Sed si cum hoc fecerit vel cautionem praestiterit de parendo juri & satisfaciendo competenter, & Ordinarius ulterius ipsum malitiose in prisona detineri fecerit, ex tunc pertinebit ad Regem deliberatio proper malitiam dum tamen procedat satisfactio, vel sufficiens cautio de satisfaciendo (ut praedictum est) quod prius fieri non deberet, nisi tunc demum cum ipse Rex Literas Ordinario de satisfaction reciperet, & in hoc casu fiat Breve Vic. in hac forma. 5. Rex Vic. salutem. Ostensum est nobis ex parte A. de N. qui meritis suis exigentibus, vel propter manifestam contumaciam suam excommunicatu fuerit, & ad praeceptum nostrum captus & in prisona nostra detentus, eo quod per 40. dies & amplius in excommunicatione illa contumaciter perseveravit; Donec Deo & Ecclesiae satisfecerit competenter, paratus sit Deo & Ecclesiae satisfacere; talis Ordinarius facit eum malitios in prisona detineri ad gravamen & dampnum ipsius A. non modicum. Et quoniam in hac parte propter malitiam ipsius Ordinarii ad nos pertinet deliberatio; Tibi praecipimus, quod si idem A. eidem Ordinarii tali sufficientem fecerit securitatem de parendo juri & satisfaciendo competenter Deo & Eccle iae, tunc illum A. si e dilatione facias deliberari. Et si Ordinarius hoc r cusaverit, tunc tu ipse vice nostra capta securitate (ut praedictum est) illum sine dilatione deliberari facias. Cum autem ad Prohibitionem Judices supersedere noluerint, nec ill qui prosequitur à prosecutione desistere, attachientur omnes, quod sint coram Rege, vel Justic. suis de Banco, vel Itinerantibus, per tale Breve ad respondendum, quare, &c.

Rex Vic. salutem. Si A. fecerit te securum de clamore suo prosequendo, tunc pone per Vadium & salvos Plegios B. talem Ordinarium, quod it coram nobis vel Justic. nostris apud Westm. vel coram Justic. nostris ad primam A •• isam, &c. ostensurus, quare tenuerit placitum in Curia Christianitatis de Laico feodo ipsius A. in tali Villa contra Prohibitionem nostram, vel de advocatione talis Ecclesiae, vel de debitis & catallis, quae non sunt de Testamento vel Matrimonio, & hujusmodi pone per Vadium & salvos Plegios. Et quod tunc sit ibi stensurus quare secutus est idem placitum in eadem Curia Christianitatis, contra prohibitionem nostram, & habeas ibi nomina Plegiorum, & hoc Breve. Teste, &c. Et ita fiunt Brevia de Attachiamento quae conveniant cum Brevibus de Prohibitione. Si autem fieri debeat Attachiamentum de Judicibus Delegatis, vel Subdelegatis, tunc fiat breve in hac forma. 2. Rex Vic. salutem. Si A. fecerit te securum de clamore suo prosequendo, tunc pone per Vadium & salvos Plegios B. C. D. (nominibus propriis express, videlicet B. Episcopum, vel Abbatem, vel Priorem talem, Archidia onum talem, & D. Officialem talem) quod sint coram nobis, vel Justic. nostris, &c. ut supra, ostensuri, quare tenuerunt placitum in Curia Christianitatis de Laico feodo & hujusmodi, &c. ut supra, Authoritate Literarum Domini Papae, et hujusmodi contra Prohibitionem nostram. Pone etiam per Vadium & salvos Plegios, quod tunc sit ibi ostensurus, quare secutus est idem placitum in Curia Christianitatis, contra Prohibitionem nostram. Et habeas ibi, &c. ut supra. Et ita fiat Attachiamentum si Judices & ill qui sequitur manentes fuerint in eodem Com. si autem in diversis, tunc fiant Brevia diversa singulis Vic. per se. 3. Si autem ad diem non venerint, tunc aut Vicecomes mandat, quod attachiati sunt, in quo casu attachientur per meliores Plegios, & quod distringantur per omnes terras, &c. quod sint ad alium diem, & observetur ordo attachiamentorum sicut observatur in aliis actionibus personalibus. Si autem mandaverit Vicecomes, quod Clerici sint, & Plegios invenire noluerint, nec Laicum feodum habuerint per quod possint distringi, tunc mandetur Ordinariis & Episcopo, quod faciant eos venire sicut alibi in actionibus personalibus observatur regulariter. Verum est, quod Judex Clericus cognitionem non habet de Laico feodo alicujus. Sed quid dicitur de tenementis quae sunt in Civitatibus & Villis, quae legari possint sicut Catalla sive Tenementa sicut de perquisito, vel haereditas descendens, an locum habeat Prohibitio? Videtur quod non, quia de voluntate testatoris qui legare potest hujusmodi, de jure communi effecta sunt hujusmodi tenementa quasi catalla testatoris, & ideo non habet locum Prohibitio. Item de hoc, quod dicitur de Laico feodo talis oportet, quod ill qui queritur doceat Laicum tenementum illud esse suum. Et unde si quis teneatur alicui Domino suo ad redditum aliquem, tenens prohibitionem non habebit, quia redditus erit ipsius Domini non tenentis. Si autem de hujusmodi▪ non fiat prohibitio, cum sint quasi catalla vel pecunia promissa ob causam matrimonii, non habet locum prohibitio, cum illud quod principale est trahat ad se debitum, & catalla quasi accessoria testamento vel matrimonio. Item, si fiat prohibitio ut de laico feodo, non valet de jure, nec quantum ad petentem redditum, nec quantum ad tenentem tenementum de quo provenit, quia laicum & feodum versum est in Catallam & causa testatoris, ut cum legaretur ex tali causa obtinuerit. Item, incipit tale tenementum esse Laicum feodum & non ante, quod non erit de decimis, cum semel efficiantur Laicum feodum, nunquam reincipient esse decimae, & haec vera sunt secundum Biastos, sed contra de termino S. Mich. Anno Regis H. filii Regis I. secund. incipiente tertio in Com. Kanc de Matilda filia Simonis, quae atta chiata fuit, quia secuta fuit placitum, & Abbas Sancti Augustini, & Prior Sanctae Trinitatis Cantuariensis, & Prior Sancti Gregorii Judices, qui tenuerint placita de quadam domo quam Matilda petiit, ex causa testamentaria London. Et unde Simon filius Simonis questus fuit, quod laico feodo suo ibi defenderunt omnes, & ad judicatae fuerunt leges sed remissae, cum ad petitionem legati, & Judices securitatem praestiterunt quod ulterius non procedant, sed quale remedium habebit legatarius in foro laicali. Et sciendum quod semper locum habet prohibitio quousque discussum fuerit, in Curia Regis utrum Legata fuerit vel non? Et tunc primo procedant Judices de licentia, quia ipsi non possunt aestimare ab initio.

Cum autem partes comparuerint in judicio, tam querens, quam ill de quo queritur, & Judices, vel quidam illorum, proponat querens intentionem suam in hunc modum. Ego A. conqueror de B. quod me unjust vexavit & gravavit trahendo me in placitum in Curia Christianitatis de laico feodo meo, scilicet tali, & exprimat qualitatem terrae, vel hujusmodi, vel alterius tenementi, vel si de debitis & Catallis, quae non sunt, &c. tunc exprimat cujusmodi debita, & cujusmodi catalla, de quibus implacitatus fuerit, & quod hoc fecerit, contra prohibitionem, & unde damnum ad valentiam, &c. 2. Item, ad intentionem suam confirmandam & juvandam proferat aeditionem e factam in judicio & in scriptis redactam, si possit quod porrexit ei prohibitionem Domini Regis tali loco, tali die in pleno Consistorio tali, & ipsi nihilominus processerunt ad prosecutionem ipsius de quo queritur, ita quod admiserunt probationes testium & hujusmodi, vel quia ipse querens noluit obtemperare judicatis, excommunicaverit eum non obstante prohibitione sua, & inde statim producat sectam sufficientem, d os ad minus, vel tres, vel plures, si possit. Et si de veritate dubitetur, examinentur diligenter, de die, & loco, & aliis Circumstantiis secundum quod observatur de testibus porducendis, qui si in examinatione facienda inventi fuerint discordes, perinde erit ac si nullam sectam produxerit, & unde ad simplicem vocem querentis non habent Judices necesse, nec pars de qua queritur, defendere se per legem. Sed quoniam deficere possit probatio licet jus non deficiat, cum tales fuerint absoluti forte pro defectu probationis, dicatur eis; quod quicquid actum fuerit, non procedant de aliquo placito quod pertinet ad Coronam & dignitatem Regiam. Si autem in omnibus inveniantur concordes, audire debent Justic responsiones Judicum & partes. Respondere itaque poterunt multis modis, vel quod locum habere non potuit prohibitio, quia res quae acta est, mere spiritualis est, vel spiritualitati annexa, & hoc docere possunt per aeditionem factam, ut causa fuerit, testamentaria vel matrimonialis, in quo casu in nullo praesumptum est contra Regiam dignitatem, & sic absolvi poterunt ab observatione judicii. Si vero per aeditionem vel confessionem constiterit, quod res de qua actum fuerit▪ mere fuit temporalis, ita quod cognitio pertinet ad Regem, been poterunt defendere contra quer ntem & sectam suam, quod nunquam prosecuti fuerint post prohibitinem, si quam inde habuerint, vel quod nullam habuerint omnino prohibitionem. 3. Et quo casu vadiet legem quilibet se 2 manu, qua vadiata & plegiis inventis de lege facienda, dabitur eis dies ad legem faciendam, ad quam si voluerint, possunt se essoniare, & habebunt àlium diem per Essoniatores suos. Et si ad diem sibi datum non venerint, nec se assoniaverint, pro convictis habebuntur, judicium habebunt, & damna querenti restituent. Cum autem comparuerint & producant compurgatores suos, quamvis familiares & amicos, secundum quod secta producta fuerit de familiaribus & amicis, facilius enim admittuntur purgatores alicujus ad legem & defensionem propriam quàm recognitores ad recognitionem, & non est necesse quod omnes sint ejusdem ordinis, conditionis, vel dignitatis cujus est ill qui legem vadiat; sufficit enim si fideles sint & bonae opinionis, ut si Episcopus, Abbas vel Prior ad legem teneatur, non oportebit, quod omnes compurgatores sint Episcopy, Abbates, vel Priores, nec si Clerici sint ordinati, Milites, vel conjungati dum tamen alio modo sint idone , ut praedictum est 4. Formantur autem verba legis secundam formam Recordi sicut in omnibus aliis legibus faciendis observatur, in qua si quis eorum defecerit, si laicus fuerit, pro convicto habeatur de eo quod imponitur, et Gaulae committatur, sicut praesumptor contra Regiam dignitatem, ac si crimen lesae Majestatis commisisset. Si autem Clericus aliquando, cum eo mitiùs agitur de gratia, ob reverentiam ordinis Clericalis. Si autem convicti, damna restituent querenit, adhibita tamen taxatione aliquando debita secundum quod Justic. viderint jusium. 5. Refert (secundum quosdam) quis prius se purgaverit, Index, vel ill de quo queritur. Dicunt, quidam quod si Index se purgaverit prius unus vel plures, quod ill qui secutus est non propter hoc liberabitur, & quod quilibet in hoc casu defendat causam propriam, licet videatur prima facie, quod non est qui sequatur, cum non sit qui teneat placitum (quod non est verum secundum quosdam) sed vice versa, si ill qui sequi debeat se purgaverit, Judices pro hoc liberantur, cum non sit qui teneat placitum, cum non sit qui sequatur, quod non est ipso casu, ubi quis sequi poterit de facto suo & voluntate, licet Index in probatione defecerit, ill qui sequitur non est propter hoc condemnatus, nec eodem modo si unus ex pluribus Judicibus quia quilibet in hoc casu desendat causam suam propriam secundum quod legitur F. ad legem Julianam de adulterinis lege ult. Denunciasse C. Quare ubi dicitur quod expectabit mulier sententiam de adulterio prolatam, qui si absolutus fuerit, mulier per eum vincet, nec ultra accusari possit. Si autem condemnatus fuerit, mulier non est condemnanda, sed aget causam suam, & fortassis obtinere vel gratia, vel justitia poterit vel legis auxilio. Quid enim si adulter ab inimicis oppressus sit, aut similibus argumentis testibusque subornatis, apud praesidem gravatis, quia aut voluit, aut non potuit mulier provocare judicem religiosum. Mulier vero sertitata, quod quidem (ut videtur) melius esset observare in omnibus casibus supradictis, ut si unus judex se purgaverit, quod hoc prodesse debet conjudicibus suis & parti. Si autem in purgatione defecerit, quod hoc aliis non noceat, quin se defendere possint, & causam suam. 6. Item, respondere possunt Judices secundum quod superius in parte dictum est, quod quamvis res de qua agitur temporalis sit & cognitio pertineat ad forum seculare, ipse querens express renunciavit privilegio fori in scriptura & Regiae prohibitioni, & quod conveniri possit ubicunque Creditor vellet, & in quocunque foro. Et ideo quod ipse querens audiri non debet propter renunciationem ex quo gratis trahi voluit, ad forum vetitum & Judicem non suum. Et cum Judices super hoc & creditor, instrumentum protulerunt de renunciatione quod querens dedicere non possit, statim & ante omnia in judicio seculari compellatur ipse querens, quod reddat illud, quod debet, vel faciat quod convenit, & sic in misericordia pro injusta retentione versus suum creditorem etiam fine alio brevi sicut supradictum est, propter dolum & malitiam suam, quia per se reversus est ad judicium regium cui prius renunciavit in ipsius Regis praejudicium. Et iis ità peractis tunc demum procedatur in causa prohibitionis, & si convictum sit, quod aliquando gratis processit in foro Ecclesiastico, tunc prosecutione & renunciatione concurrentibus aggravetur paena propter multiplicem injuriam, & debitor in causa prohibitionis puniatur propter renunciationem, cum poena praecedenti propter injustam detentionem, & propter fraudem inveniendo contra factum suum proprium. Judices vero puniantur, quia tenuerunt placitum in praejudicium Domini Regis, et similiter Creditor quia debitorem traxit ad forum vetitum. Et secundum quod dicitur, quod laicus non poterit renunciare foro seculari in praejudicium Regiae dignitatis, eodem modo videtur quod nec Clericus si vellet in causa criminali vel alia cujus cognitio pertineat ad Ecclesiasticam dignitatem & ordinem Clericalem; & est eadem fere ratio habita inde: Index vero Ecclesiasticus si judicaverit de laico feodo non poterit sententiam demandare executioni, quia si illam demandaverit Vicecomiti exequendam, non erit ei parendus. Si autem illam legem per ipsum vel suos exequatur, locus erit novae desseysinae. Eodem modo videtur quod si laicus cognoverit in causa criminali de Clerico uti sequatur degradatio, si judicium faciat contra Clericum, sive se gratis posuerit in inquisitionem sive non, quod non valebit quod actum est; quia Episcopus nunquam ad mandatum judicis secularis fine se procedet ad degradationem. Igitur alia convictione opus erit in foro Ecclesiastico ut ipse cognoscat et Judicet, qui poterit judicium demandare executioni. Igitur quandocunque petatur Clericus in tali action ab Episcopo, erit illi deliberandus quia non habebit Rex prisonam de eo quem judicare non poterit. In causis vero civilibus ubi non agitur ad degradationem, videtur quod Clerici se tueri non possunt, quin respondeant in foro seculari, in placitis quae pertinent ad Coronam et dignitatem Regis, quia Rex poterit Judicium demandare executioni sine praejudicio Ecclesiasticae dignitatis, maxim si voluerit quod Clericis in hujusmodi actionibus Civilibus in foro seculari respondeatur, quod hujusmodi placita pertinent ad dignitatem et Coronam regiam ration reiet ration dilecti.

Superius dictum est qualiter revocatur jurisdictio, cum quis tractus fuerit in placitum ad judicium vetitum & ad judicem non suum, scilicet ad forum Ecclesiasticum in placitis & actionibus quarum cognitio pertinet ad Coronam & regiam dignitatem, per exceptionem oppositam contra Jurisdictionem. Nunc autem dicendum est qualiter excipiendum est contra jurisdictionem alicujus Judicis, qui se facit Judicem de placitis & actionibus quae pertinent ad Coronam & regiam dignitatem, cum quis tractus fuerit in placitum coram eo. Et sciendum quod imprimis ad hoc quod rata sint judicia, videre oportet, an Justicjarius Warrantam habeat a Rege, quod judicare posset, quia si Warrantum non habuerit, non valebit quod coram eo actum fuit, quasi coram non suo Judice, quia primo legi debet breve original, et postmodum breve per quod Justic. constitutus est. Et si nullum omnino habuerit, vel si habuerit, non tamen ad manum, non erit ei parendum, nisi forte ita sit quod breve Originale de Justiciaria sua faciat mentionem. Item, nec est ei parendum si contra Jurisdictionem suam excipiatur, quod fuit ab eo subdelegatus qui Judicem dare non posset, ut si Justiciarius sub se Justiciarium fecerit ad totam causam, non magis quam si procurator faceret procuratorem. Item, nec erit ei obtemperandum cum contra eum excipiatur licet Warrantum ostendat, non per ipsum qui se delegavit translata fuerit jurisdictio & cognitio ad alium, quia siquis diversis temporibus duos dederit Judices, posteriorem dando videtur prohibuisse Priori. Item. nec est ei parendum si excipiatur licet legatus fuerit, & Warrantum habuerit, si sub praetextu unius placiti velit cognoscere de aliis ad quae non extenditur sua jurisdictio, vel si cum habeat jurisdictionem ad unum placitum, fides mandati excedat & jurisdictionem extendat, ad alia quae sequuntur Assisam post captionem Assisae, cum sit functus officio suo sicut ad certificationem, cum generalem non habeat jurisdictionem sibi delegatam, sicut habent Justic. Itinerantes in Comitatu ad omnia placita, vel sicut Justic. Capitales. Item, excipitur contra jurisdictionem inferioris Justiciarii ubi praefertur jurisdictio jurisdictioni, ut si quis implacitatus fuerit de una & eadem re ab una vel diversis Curiis, sicut in Curia Domini Regis, Curia Baronis, vel alterius alicujus inferioris, quo casu majus auditorium praeferri debet minori. Et si in majori Curia ostenderit tenens, quod de eadem re in minori Curia implacitatus fuerit, prohibebitur ex parte Regis quod de placito illo in inferiori Curia non procedatur, & quamvis processum fuerit, quandoque sive prohibitio intervenerit, sive non, omnia quae acta sunt in minori Curia revocabuntur. Item, datur exceptio contra Jurisdictionem propter privilegium implacitati, ut si quis respondere non debeat de aliquo placito nisi coram ipso Rege vel Capitali Justic. suo, quale habent Hospitalarii Templarii & plures alii. Item, datur exceptio contra jurisdictionem propter privilegium proveniens ex concessa libertate, ut si universitas vel communitas Civitatis alicujus, sicut London. respondere non teneatur de aliquo placito extra Civitatem, quale habent Barones Civitatis London. qui de nullo respondebunt extra Civitatem, nisi tantum de tenuris & contractibus forinsecis. Item, exceptio datur contra jurisdictionem propter libertatem alicujus universitatis, quae de nullo placito respondebit, nisi certo loco, qualem habet Barones de Quinque portubus qui non respondebunt de aliquo nisi apud Shypwey. Item, datur exceptio contra jurisdictionem propter utilitatem alicujus universitatis, scilicet ne trahantur extra Com. ad faciendam Assisamsam novae disseysinae, & mortis antecessoris. Item datur exceptio contra jurisdictionem sicut in Curia Baron. qui placitum de recto tenere nolunt vel non possunt, vel si jurisdictionem remiserint in Curia sua, & eam velint postmodum repetere.

2 In fine Notandum de jurisdictione Majorum & minorum, et imprimis, sicut Dominus Papa in spiritualibus super omnibus habeat ordinariam jurisdictionem, ita habet Rex in Regno suo ordinariam in temporalibus, et pares non habet neque superiores, et sunt qui sub eis ordinariam habent in multis, sed non ita meram sicut Papa vel Rex. Et pares esse poterunt illi qui inferiores sunt in jurisdictione sua multis rationibus, sed par in parem non habebit jurisdictionem non magis quàm Imperium, & multo fortius nec in superiorem. 3. Item sicut a Papa poterit quis habere jurisdictionem delegatam in spirituabus, ita poterit quis à Rege in temporalibus, sicut Justic. Majores vel minores, vel alii qui sunt quasi Justic. viz. quibus Rex concessit libertates aliquas quae pertinent ad coronam & libertatem suam; & ideo quamvis in temporalibus sicut in spiritualibus ita poterit quis a Rege in temporalibus sicut Justic. Majores vel Minores vel alii qui sunt quasi Justic. viz. quibus Rex concessit libertates aliquas quae pertinent ad Coronam & libertatem suam, & ideo quamvis in temporalibus sicut in spiritualibus debet Rex aestimare vel Justic. sui, an sua sit jurisdictio an non, ut sciri possit utrum summonitus venire debeat an non; Tamen si Iudex Ecclesiasticus falcem ponens in messem alienam aliquid praesumpserit contra Coronam et dignitatem Regiam, sicut de Laico feodo vel de Catallis cum prohibitionem a Rege susceperit, supersedere debet in omni casu, saltem donec constiterit in Curia Regia, ad quem pertineat jurisdictio; quia si juder Ecclesiasticus aestimare posset an sua esset jurisdictio, in omni casu indifferenter procederet non obstante Regia prohibitione. Debet igitur vel omnino supersedere, vel cum attachiatus fuerit, venire vel mittere quod examinato placito in Curia Regia de Consilio Curiae supersedeat, vel procedat, quod si non fuerit, poena debita puniatur, ut supra. Therefore the Kings temporal Courts, and jurisdiction within his Realm, were paramount the Popes and Prelates Ecclesiastical, since they could thus prohibit, control, stay their Judgments, Processe, Suites, limit, judge, determine their jurisdictions, and attach their Persons if they exceeded them, whereas they could neither stay, censure, nor control the Kings or his Temporal Courts proceedings or Judgments in such cases.

Mutatur quandoque jurisdictio de jurisdictione in jurisdictionem mutatis rerum nominibus, ut si de Laico Catallo fiat spiritual, ut cum res fuerint decimatae, fiunt de Laico Catallo res spirituales, & sic mutatur jurisdictio secularis in spiritualem. Item e converso cum decimae venditae fuerint, & ad alium traslatae, reincipiunt iterum esse Laicum Catallum. Eodem modo dici poterit de Laico feodo quod mutato nomine in causa testamentaria fit Laicum feodum executo Testamento. Eodem modo fieri deberet (ut videtur) de rebus datis vel promissis ob causam Matrimonii principaliter, & illud idem de rebus que accidunt de Matrimonio, ut si pecunia promisa fuerit ob causam Matrimonii. Et quia ejusdem juris, id est jurisdictionis esse deberet accessorium, cujus juris fuerit principale, & quamvis praedictorum pertineat cognitio ad judicem & forum Ecclesiasticum, tamen ad prohibitionem Regiam erit supersedendum, sed revera locum habet prohibitio, quia si in Burgo domus vel praedium legatum fuerit, in foro seculari terminabitur negotium, sicut de assignatione fieri oportet. Et si Legatarius fuerit in seysina, habebit exceptionem contra haeredem & Assisam novae disseysinae si fuerit ejectus, si autem extra seysinam, tunc habebit Actionem in foro seculari per modum donationis versus omnes. Item videndum est, an privatorum consensus commutare possit Regiam jurisdictionem in contractibus privatis; ut siquis sic consentiat ad alterius jurisdictionem ad vetitum examen convolando non obstante prohibitione, & verum est quod non, quia imponi non potest necessitas Regi quod suam jurisdictionem amittet, secundum quod superius dictum est in parte. Item nec mutari poterit per modum donationis sive per Conventionem privatorum licet ipse qui modum imposuerit sibi & suis praejudicet: ut si privata persona Bastardo dederit & suis haeredibus, vel cui dare vel assignare voluerit, & si haeredes non habuerit reversura esset terra ad donatorem, sed quia donator modum adjecit, quia dare possit & assignare, valebit donatio & assignatio, quae alias non valerent. Eodem modo videtur quod adjicere possit quod, Bastardus legare possit, sed per hujusmodi modum adjectum non mutatur Jurisdictio Regis, sed in Curia Regis terminabitur negotium si legatarius fuerit extra eysinam, & per tale breve. Praecipe &c. Et quae ad talem reverti debent per modum donationis quem talis ei fecit, quod illam dare potuit, legare & assignare; quia eadem ration qua bastardus per modum donationis dare potest & assignare licet haeredes non habuerit, eadem ration poterit legare, & ita quod res data nec ad se nec ad haeredes suos reverti possit, quia nulla ex hoc fit eis injuria, quia donator hoc voluit, & nihilominus tenentur haeredes factum illud Warrantizare legatario licet haeredes Bastardi defecerint. Et quod dicitur de Bastardo, idem observari poterit de legitimo, quia poterit in persona omnium lex imponi & modus sive donatorius liber sit vel servus, legitimus vel bastardus, quia oportet utrumque, tam donatorem quam donatorium facere quod convenit, ex quo uterque ab initio voluit. 3. Item mutat aliquando jurisdictionem contractus & aliquando delictum. Ut si Clericus contraxerit aliquo modo cum Laico, conveniendus est ubi contraxerit, & aliquando ubi deliquit, dum tamen civiliter agatur, non ad poenam corporalem infligendam, nisi degradatio vel alia capitis diminutio imponatur. Item mutat aliquando Jurisdictionem privilegium ordinis Clericalis, ut si Clericus Clericum convenerit in action injuriae, vel de rebus spiritualibus, sicut decimis, vel rebus mobilibus, vel hujusmodi Clericorum, sicut de catallis & debitis ubi ad vetitum examen convolare non debent. Si autem de Laico feodo agatur, aliud erit nisi fuerit dedicatum & Deo sacratum, & efficiatur res sacra; quod quidem dici non poterit de re in liberam & perpetuam Eleemosynam datam.

The Bishops being much troubled at the Kings prohibitions issued to their Courts against their manifold encroachments on his Crown, Courts, Officers, Subjects, and with this Treatise of Bracton, then compiled in justification of them; the King then extremely wanting monies, earnestly pressed the Cistercian Abbots and Bishops to supply his necessities, to satisfy the Popes unreasonable forecited demands and his Merchants obligations: And although the Cistercians resolutely refused to grant him any aid, yet the Bishops to avoid the Kings further displeasure, who would multiply his Prohibitions if they denied him a supply, and being likewise more fearful of displeasing the Pope, they endeavored to make use of his necessities, to advance their Pontifical Miters above his Crown, their Canons paramount the Laws, customs of the Realm, and all temporal Courts Jurisdictions whatsoever, granting him an aid, in hope to obtain his Royal assent to no les e then 50. Articles▪ which they prepared and put in writing not only as grievances, but high encroachments on the Churches liberties, thus related by Matthew Paris.

In Epiphania autem Domini, Dominus Rex minime considerans pluviarum inundationes, ventorum vehementiam, fluminum impetus, laborum inquietudinem, fecit convocari Abbates Cisterciensis ordinis, ut Londinum convenirent, praeceptum Regium audituri▪ Venerunt igitur vexati mirabiliter: quia sic oportuit, omni spe misericordiae destituti. Qui cùm venissent coram Rege, rogante instanter & urgenter auxilium pecuniare non modicum, responderunt omnes, quasi uno ore & spiritu, quod nec voluerunt, nec potuerunt, sine sui capituli generali provisione & consensu, vel saltem communi assensu omnium Abbatum Angliae ordinis Cisterciensis, qui tunc temporis praesentes non fuerant. Et cùm sine die qua convenire omnes possent, recessissent, praecepit Rex cum magno rancore, ut nullam Abbatibus Cisterciensibus gratiam faceret. Et sic tacit permisit Vicecomitibus, Forrestariis, & aliis Regiis satellitibus & exactoribus, (qui tamen sine Regio favore & praecepto ad hoc poni fuerant) omnes Abbates ordinis Cisterciensis, vicinos damnificare, & causis excogitatis irretire.

Circa idem tempus Praelati Angliae miserabiliter enervati & meticulosi, constantiam Cisterciensium minime consequentes (qui Regi pecuniam in estimabilem exigenti in faciem restiterunt) concesserunt Regi quadraginta duo millia Marcarum, in enormem Ecclesiae et Regni laesionem et jacturam irrestaurabilem, & concessa fuit haec pecunia vel Domino Regi, vel ipsi, ad mancipandum Regnum Apuliae, Edmundo filio Regis. Sed illius Regni adquisitio diatim caepit incrementum desperationis. Rex autem qui parum hoc munus acceptavit promisit se citissime Ecclesiae oppressione temperando ad statum debitae libertatis revocare. Unde formati sunt Articuli circiter quinquaginta, quos Praelati in scripta redegerunt, ut apto tempore coram Rege & magnatibus & Praelatis lecti, effectum debitum sortirentur. Qui Articuli, vel Capitula, similia fuerunt illis, pro quibus beatus Thomas Archiepiscopus Cantuariensis Martyr dimicavit victor gloriosus. Articuli autem tantum continent literae, quantum duo nocturna vel tria. Quaere in libro Additamentorum.

These Articles it seems were drawn up in a Convocation summoned this year by Archbishop Boniface, as Matthew Paris thus stories.

Diebus sub eisdem, Archiepiscopus Cantuariensis Boniface convocavit Episcopos & Archidiaconos provinciae suae, ut invocata devote spiritus sancti gratia, Ecclesiae jam vacillantis Anglicanae, quae novis oppressionibus modernis annis solito gravioribus et intolerabilioribus opprimitur, statui subvenirent, communiter contractantes. Rex enim consiliis imo sibilis adulatorum, et Regni inimicorum incurvatus, permisit quasdam enormes consuetudines, tanquam spinosos frutices in horto voluptatis fructifero succrescere, et fructiferas arbores suffocare. Sperabatur igitur certissime, ut in hac Convocatione eidem Archiepiscopo daretur desuper opponere se murum pro domo Domini, ut certamen iniret contra rebels Ecclesiae, beati Thomae Martyris vestigia sequendo pedetentim.

The King (it seems) understanding the Archbishops and Bishops designs intended to be prosecuted in this Council against his Crown, Dignity, Courts, Judges, Prohibitions, Laws and Customs of the Realm, prohibited him and them to meet therein under pain of forfeiting their temporalties, by these ensuing Prohibitions issued to him and them.

REX H. Linc. Episcopo salutem. Cum pro Exercitu nostro cum quo tendimus ad partes Cestriae, contra Wallenses inimicos nostros, vos & omnes alios Praelatos & Magnates Regni nostri fecerimus summoneri, ad eundem nobiscum cum toto servitio suo, nobis debito, pro defensione terrae nost ae contrae praedictos Wallenses. Et Archiepiscopus Cantuar. quandam Convocationem Episcoporum fiexi fecerit London. in Octabis Assumptionis beatae Mariae, ut audivimus. Quae quidem Convocatio aur alii tractatus, vel Concilia, nobis existentibus et agentibus in exercitu nostro fieri non debent, eo quod singuli tam Praelati, quam alii in propriis personis venire debeant ad defensionem Coronae et Regni nostri, et per absentiam eorundē grave nobis et terrae nostrae periculum posset imminere; inhibuimus district praefato Archiepiscopo, ne dictam Convocationem faciat, sed Convocationem illam dum fuerimus in exercitu nostro penitus revocet, et suspendat, unde sub debito fidelitatis qua nobis tenemini et forisfactura omnium terrarum et tenementorum quae in Regno nostro tenetis, vobis district prohibemus, ne ad Convocationem hujusmodi dum fuerimus in exercitu nostro, accedere praesumatis, sed ad nos versus Walliam pro defensione nostra et terrae nostrae contra praedictos Wallenses, sine morae dispendio veniatis, servitium vestrum nobis debitum personaliter impensuri, ne pro defectu vestri exhaeredationem perpetuam patiamur.

Teste meipso apud Wodest. 19. die Julii.

Eodem modo mandatum est aliis Episcopis Cantuar. provinciae in Anglia existentibus.

Et mandatum est Officialibus Episcoporum ejusdem provinciae agentium in partibus transmarinis, quod ad Convocationem praedictam non accedant, sed sub amissione omnium terrarum dominorum suorum mittant Regi servitia quae domini sui Regi debent.

The Archbishop and Bishops notwithstanding these Writs, met and proceeded in then Convocation in a very contemptuous and presumptuous manner, as these 50. Articles then drawn up and tendered to the King, and their Treasonable Papal Decrees in pursuit of them, will most evidently demonstrate, thus registered by Matthew Paris in his Additamenta, for their eternal honor.

Articuli pro quibus Episcopy Angliae fuerant pugnaturi▪

IMprimis, quod vacantibus Ecclesiis Cathedralibus seu Conventualibus, Conventus talhantur, terrae relinquuntur incultae: vastantur nemora, parci & vivaria, corruunt aedificia, diripiuntur bona, depauperantur villani & maletractantur: ita quod mendicare coguntur Praelati succedentes, per tempora diuturna: quod est contra Domini Regis Chartam, & etiam Ecclesiasticam libertatem. Et in tantum jam crevit malitia, quod Escaetores non ad bona Abbatum & Priorum usui decedentium deputata, manus extendunt, verumetiam ad blada instaurata, & alia quibus Conventus sustentari debet: ita quod occasion talis Custodiae, quandoque religiosi debitis gravibus onerati, & alias multipliciter depauperati, resurgere non possunt, nec ad statum debitum pervenire temporibus diuturnis.

2. Item, cum Ecclesiae Cathedrali seu Monasterio Ecclesiasticum beneficium sit annexum, si curam habeant animarum, illud occupant Custodes gardarum, decimas & obventiones, & alios proventus inde percipientes, contra Deum & omnia jura: cum talia beneficia non pertineant, ad baroniam, et ration Laicalium bonorum tantum ad Dominum Regem custodem devolvuntur.

3. Item, Cum electiones in Ecclesiis Cathedralibus seu Conventualibus debeant esse liberae, tot et tales preces Regales interveniunt, quibus electores perterriti, saepius divinae humanam praeferunt voluntatem. Eodem modo fit de Ecclesiis vel Praebendis, ad opus Regalium Clericorum, cum ease vacare contingit.

4. Item, Celebratis electionibus, & praesentatis Domino Regi electis, interdum differunt adhibere consensum electo, vel electioni, absque causa rationabili se opponentes, ut sic electi per timorem cedere, vel electores precibus Regis et voluntati acquiescere compellantur, ex quibus multa pericula, tam spiritualia quam temporalia, contingunt Ecclesiis.

5. Item, cum aliquando in casu à jure non concesso, ad Praelatum superiorem devolvitur potestas ordinandi de Ecclesia Cathedrali vel Collegiata vacante, Dominus Rex privilegium Christi concessum de licentia eligendi, ab electoribus ante electionem celebrandam, ab eo petenda, ad hujusmodi ordinationem nititur extendere, in suae salutis dispendium, et scandalum plurimorum, et etiam contra Patris sui Chartam super electionibus concessam.

6. Item, in Ecclesiis Parochialibus & Praebendalibus curam animarum habentibus, intrudit Clericos per Laicam potestatem; Ordinariis penitus irrequisitis: & saepius institutos, ab Ordinariis destituit & ejicit. Destitutos etiam ab eisdem, licet degradatos, restituit, tàm in Monasteriis, quàm Parochialibus Ecclesiis, & sic restitutos armatâ manu defendit.

7. Item, Praelatos trahit ad forum suum ut ibi respondeant, quare subditos suos excommunicaverint vel denunciaverint excommunicatos: sicut quare non admiserit Clericum idoneum praesentatum, ad aliquam Ecclesiam etiam Parochialem.

8. Item, si quis Laicus vel etiam Clericus, sibi vel suis Justiciariis de Clerico conqueratur super aliqua violentia vel alia injuria, de debitis etiam vel aliis personalibus actionibus, si Clericus Laicum feodum habeat, pet illud distringitur ad comparandum in foro suo super talibus responsurus. Quod si tale feodum non habeat, distringitur Episcopus per Baroniam suam, quod Clericum ipsum ad hoc faciendum illuc venire faciat. Idem etiam facit de religiosis interdum.

9. Item, Cum Praelati Ecclesiastici inquirere volunt de peccatis subditorum, prohibentur Laici, ne de veritate dicenda, aut de credulitate, aliquod Iuramentum exponant, aut Praelatis super hujusmodi obediant: propter quod multorum excessus et peccata mortalia incorrecta et impunita relinquuntur, et sic praestatur audacia delinquendi, et peccati facultas.

10. Item, cum quis excommunicatus pro offensa vel contumacia, post 40. dies ad mandatum Ecclesiae secundum consuetudinem, per breve Domini Regis capitur, & postea sine assensu sui Praelati, ad cujus instantiam capitur, & absque aliqua satisfaction, contra jus et consuetudinrm Regni ac Ecclesiae libertatem, per breve Domini Regis liberatur.

11. Item, Vicecomites tales excommunicatos ad mandatum Domini Regis non capiunt, et si capiant, liberant sine mandato Regio et satisfaction.

12. Item, Dominus Rex, Iusticiarii et Ballivi sui passim et indifferenter excommunicatis communicant, tam in divinis quam in judiciis. Et etiam Dominus Rex excommunicatos et claves Ecclesiae contemnentes, ad mandatum suum captos, facit liberari, ad causam si quam habent in Curia Laicali personaliter persequendam: Nec admittitur exceptio excommunicationis contra eos etiam probata, per Literas Ordinariorum.

13. Item, Dominus Rex mandat Literis suis, quod non vitentur excommunicati, licet per Ordinarios publice denuncientur excommunicati.

14. Item, cum Clericus super aliquo crimine, furto, vel homicidio, vel aliqua alia felonia, per Laicorum diffamationem aut latronum Appellationem irretitus existat, pro quo detentus sit in carcere Laicali, cum ab Ecclesia & suo Praelato requiritur, ipsum liberum habere non potest. Nec reddunt captos Clericos libere judicandos, sed ut eos habeant coram Iusticiariis Domini Regis proximo in Comitatu itinerantibus, per intervallum aliquando sex vel quinque annorum, licet ab eis judicari non possit.

15. Item, Clerici sic capti plerumque in habitu clericali inventi, antequam ab Ordinariis Ecclesiasticis repetantur seu repeti possint, suspenduntur, & quandoque capita eorum raduntur ut Clerici non appareant, & sicut Laici judicentur. Quandoque cum rep tuntur, differtur eorum liberatio ad tempus, & interim suspenduntur de nocte vel hora prandii, ne ad notitiam Ordinariorum valeant pervenire.

16. Item, Justiciarii & Vicecomites per Patriam itinerantes, & inquirentes de criminosis Patriae, si Laici Clericos de crimine homicidii, rapinae, vel latrocinii, vel aliquo alio defamant (licet non fugitivum, non crimine repertum) statim Clericos incarcerant & detinent. Et si non inveniantur in Comitatu, & per quatuor Comitatus vocati non veniant, forbaniant eosdem sicut Laicos, nec prodest eis ordo clericalis.

17. Item, quod si idem Clericus irretitus, super objectis sibi criminibus coram Judice suo Ecclesiastico Canonice se purgaverit, nihilominus Laica potestas ad bona sua mobilia et immobilia manum extendit.

18. Item, si Clericus criminosus pro objecto & probato contra ipsum facinore degradatus existat, Laica potestas bona sua mobilia et immobilia occupat et invadit, & sic contingit Clericum pro eodem delicto, bis in id ipsum puniri.

19. Item, cum contingit Clericum pro delicto Forestae defamari, per inquisitionem viridariorum & Forestariorum super captione venationis, vocatur coram Justiciariis: et licet ab Ordinariis repetatur, nisi prius carceri Laicali mancipetur, suo Ordinario non liberatur, & post liberationem factam Episcopo, per Inquisitionem factam per Laicos, poena pecuniaria condemnatur.

20. Item, similiter condemnantur absentes & ignorantes, ad simplicem vocem viridariorum & Forestariorum, cum ad inquisitionem per Laicos factam non debeant condemnari Clerici, vel aliqualiter Iudicari: & tàm isti quàm illi compelluntur solvere merciamenta, per possessiones Laicales si quas habent. Sin autem (non) distringuntur Episcopy per Baronias suas, ut dictos Clericos compellant de suis beneficiis solvere condemnationem.

21. Item, per eandem districtionem, attachiantur & coguntur Clerici in actionibus personalibus, & in hiis quae ex contractibus oriuntur in foro seculari: & etiam delictis respondere querelantibus.

22. Item, cum aliquis ad immunitatem Ecclesiae fugitivus existat, per Laicos custodes Coemiterium vel Scalarium Ecclesiae circumdatur & vallatur, quod vix potest fugitivus in alimentis ab Ecclesia sustentari. Aliquando fugitivus eripitur violenter, aliquando postquam secundum Regni consuetudinem terram abjuraverit, ut infra 40. dies exulet se, à publica strata positis insidiis extrahitur, suspenditur, & damnabiliter quandoque interficitur.

23. Item, cum a Regia dignitate et libera voluntate concessa sit Episcopis, libera Testamenti factio, licet hoc a jure habeant et consuetudine, et sacrilegium sit quod semel est Ecclesiae concessum, illud infringere vel turbare, ultimaque voluntate nihil debeat esse liberius: Dominus tamen Rex non permittit executores Testamentorum eorundem Episcoporum, de bonis ipsorum administrare, quousque causa cognita ipsius facinoris, gratiam mereantur super hiis obtinere.

24. Item, cum quis tenens Laicum feodum de Domino Rege, decedat, Ballivi Regis omnia bona defuncti saisiunt, nec permittunt ejus executores de eis disponere, donec inquisitum fuerit a Scaccario, utrum aliquid debeat Regi. Et hoc juri dissonum est, & Chartae contrarium, quâ cave ur, quod licet Ballivis sic facere, cum Literas Domini Regis de summonitione talis debiti patentes ostendunt, & sic possunt attachiare catalla aliqua ad honorem ipsius debiti, per visum legalium hominum, donec illud debitum persolvatur in aliis catallis: libera administratione, executoribus omnino dimissa.

25. Item, mortuo Laico intestato, Dominus Rex & caeteri Domini feodorum, bona defuncti sibi applicantes, non permittunt de ipsis debita folvi: nec residuum in usum liberorum et proximorum suorum, et alios pios usus, per loci Ordinarium quorum interest, aliqua converti.

26. Item, Ecclesiastico Judici cognoscenti super decimis vel capellis, porrigitur Regia Prohibitio: Iudici videlicet, ne procedat: actori similiter, ne prosequatur. Ea tamen ration, quod si eviscerentur decimae vel capella, diminueretur jus patronatus illius qui est patronus Ecclesiae, qui est in possessione capellae petitae, vel decimarum, et fieret Regi praejudicium ad quem spectat juris patronatus cognitio, & sic impedit ne cognoscat Judex Ecclesiasticus de decimis, licet Rex & Justiciarii sui de hiis cognoscere non possint, per quod justitia perit.

27. Similiter fit idem, si cognoscat Iudex Ecclesiasticus de aliis ad forum Ecclesiasticum spectantibus. Verbi gratia, si inter Laicos in contractibus interveniat fidei datio, vel infringat jusjurandum quis, juramentum vel fidem, et Iudex velit cognoscere de tali peccato mortali (saltem ad poenitentiam injungendam) porrigitur Regia Prohibitio, et salus animarum impeditur, in damnationem plurimorum, ea occasion, quod ration catallorum praestitum fuerat jusjurandum.

28. Item, si Ecclesia petat ceragium vel herietum, vel alia quae ad Ecclesiam vel ad usus Ecclesiarum deputata, ut petatur pecunia ad Ecclesiam cooperiendam, vel Coemiterium claudendum, & Parochiani ad hujusmodi praestanda extiterint rebels, si conveniantur coram loci Ordinariis, statim porrigitur Regia Prohibitio, et sic impeditur cultus Ecclesiae, et honor eidem diutius impensus. Idem fit, si convicti de adulterio vel alio crimine puniantur pecunialiter, vel aliis in causis mere spiritualibus fuerint in expensis condemnati: et fic vilipenditur Ecclesiastica censura damnabiliter, et quasi a nemine timetur.

29. Item, si quis commiserit sacrilegium res Ecclesiasticas invadendo, vel Ecclesias libertatibus suis spoliando, vel perturbando, vel etiam violaverit libertates in Chartis libertatum contentas, & propter hoc inciderit in sententiam excommunicationis, vel sit excommunicandus, & Judex Ecclesiasticus secundum formam juris velit contra tales transgressores procedere, impeditur propter Prohibitionem Regiam ne procedat: â assignatâ ration, quod delicta Laicorum, et specialiter Ballivorum Regis, ad ipsum pertinent corrigenda. Idem fit in omnibus casibus, in quibus ration ejusdem delicti, diversae debentur emendae: quarum una in foro Ecclesiae, et alia in foro Regio debet injungi.

30. Item, in quibus omnibus casibus & similibus, si Judex Ecclesiasticus contra Prohibitionem Regiam procedat, attachiatur: comparens coram Justiciariis, compellitur Judex exhibere acta sua, ut per ea decernant utrum negotium pertineat ad forum Ecclesiasticum vel seculare. Et si videatur eis quod pertineat ad forum Regium, querelatur Judex, qui si confiteatur se post Prohibitionem processisse, amerciatur: si neget, indicitur ei purgatio per Judicem secularem, ad testimonium duorum vilissimorum ribaldorum. Et si purgare se noluerit, incarceratur donec Justiciariis Sacramentum praestiterit corporale, quod non processit contra Prohibitionem: et si facere noluerit, in carcere retinetur. Similiter actor, si sequatur.

31. Item, si contingat Praelatos vel Clericos attachiari, quia dicuntur in causis etiam spiritualibus contra Regiam Prohibitionem processisse, licet Judicio Laicorum conquerens de mandato convincatur, in nullo tamen providetur judicibus vel partibus attachiatis, pro laboribus & expensis, nec in aliquo punitur protervitas, vel malitia conquerentis: sed vice versa, si Judices vel Clerici ibidem fuerint convicti, secundum eorum opinionem sine aliquo remedio carceri mancipantur, et ad beneplacitum Regis et Justiciariorum quoadusque amerciati fuerint detinentur. Unde fit, quod tàm Ordinarii quàm Delegati, ut vitent tales vexationes & expensas hujusmodi, deferunt Prohibitionem, & sic perit justitia & sic remanent peccata impunita, cum Praelati Ecclesiastici jurisdictionem suam exercere non audeant, nec Rex velit contra Ballivos suos in talibus casibus procedere. Nec de jure possit, tum ration rerum nostrarum spiritualium, ut sunt decimae & capellae, tum ration personarum, ut sunt Clerici & religiosi, tum ration delictorum, ut sunt sacrilegia, & excommunicationes, & interdicta.

32. Item, cum Judsus in Ecclesiasticam personam delinquat, vel super rebus Ecclesiasticis, aut super sacrilegio, aut etiam violenta manuum injectione in Clericum, vel super adulterio cum Christiana, conveniatur coram Judice Ecclesiastico, per Regiam Prohibitionem causae cognitio impeditur, quia allegavit quod Judicem habent proprium, Vicecomitem locorum, & Justiciarios proprios deputatos: qui super talibus cognoscere non possunt nec debent. Et tamen si à Clerico & Laico super hujusmodi rebus conveniantur coram eis, per solam negationem & alterius Judaei, & unius Christiani simplicem assertionem, absque omnis Juramenti praestito se purgant, probatione Actoris penitus recusata.

33. Item, si per Ecclesiam denegetur eis Communio, pro eo quod tabulam seu signum non deferunt, vel quia nutrices Christianas contra praecepta Ecclesiae retinent, vel propter aliquos alios excessus extiterint excommunicati: Ballivi Regis communicantes cum eis, ex parte ipsius Domini Regis praecipiunt, ne aliquibus evitentur, et faciunt eos ad Communionem admitti et recipi.

34. Item, licet aliqua possessio vel libertas data sit à Regibus & Principibus, vel aliis fidelibus, qui ease libortates poterant donare Ecclesiis in liberam & puram & perpetuam eleemosynam, nullo retento servitio vel onere imposito, tantum si super eis quaestio moveatur inter Ecclesiasticas personas, vel Laicas & Ecclesiasticas, compelluntur possessores earumin foro litigare seculari. Idem fit, si libertas Ecclesiae data per Laicos, revocetur in dubium, cum secundum jura, hujusmodi cognitio ad forum Ecclesiasticum pertineat.

35. Item, ration hujusmodi possessionum, Rex et alii Magnates nituntur compellere Episcopos, Praelatos, et Religiosos, et Rectores Ecclesiarum, facere sectam ad Curiam Laicalem.

36. Item, eisdem possessionibus vel earum possessoribus ration earum, telonium et alia onera graviora imponunt Laici, contra Ecclesiasticam libertatem.

37. Item, ad sectam & alia onera facienda, & ad comparendum in foro vetito, compelluntur per captionem animalium suorum, & rerum aliarum Deo dedicatarum, quae Sancta Sanctorum dicuntur, contra Deum et Ecclesiae libertatem.

38. Item, si aliquis Laicus consueverit facere sectam in Curia Domini sui, ration possessionis quam tenet ab eo, & partem possessionis dederit Ecclesiae vel religiosis in liberam & puram & perpetuam eleemosynam, & partem sibi retinuerit in Dominico, vel servitio eam alii dando, Capitales Domini faciunt districtiones suas in possessionibus datis in eleemosynam, pro secta Curiae vel aliis servitiis sibi debitis, omissâ possessione quam dator retinuerit, vel alii dederit in feudum sibi servitium debitum faciendo, vel Domino Capitali. Et haec videntur in fraudem fieri, et contra Ecclesiae libertatem.

39. Item, si Episcopy & alii Praelati ad forum extraordinarium evocantur, non possunt attornatos per Literas seu Procuratores in causis Civilibus constituere, sed necesse habent, licet cum gravi dispendio, personaliter comparere.

40. Item, si de possessionibus datis Ecclesiis vel Monasterus in puram & liberam eleemosvnam, vel etiam in feudum, Monasterium vel Ecclesia spolietur, committitur sacrilegium, & si super hoc spoliatus Judici Ecclesiastico conqueratur, vel Judex officio suo contra spoliatores & sacrilegos velit procedere, vel super aliis injuriis proxime annotatis, per Prohibitionem Regiam impeditur, spoliatis vel oppressis justitiam exhibere.

41. Item, si Rex concesserit alicui Civitati vel Burgo, quod possit accipere muragium vel aliquibus novum concedat telonium, non solum à Laicis, sed etiam a viris Ecclesiasticis et eorum hominibus, talia extorquent et exigunt contra jura.

42. Item, Domicilia & hospitia Clericorum per Dominum Regem & Laicam potestatem capiuntur, & licet in Sanctuario existant, coguntur Clerici inhabitants, vel ipsis absentibus sui servientes, Laicos recipere: & frequenter expulsis Clericis de propriis domibus, ease occupant: Res suas ibidem inventas, dissipant & consumunt nequiter, contradicentes verberando.

43. Item, capiuntur charectae Clericorum & Religiosorum, & capiuntur in foro publico: & aliquando in Sanctuario nequiter, aliquando in mercatis, & violenter abducuntur ad transvehendum victualia & caeteras res & commercia Domini Regis, Justiciariorum, & Ballivorum suorum: similiter res quas Clerici habent venales, compelluntur sibi vendere, & ad pretium Domini Regis inviti tradere, pretio aut raro aut nunquam soluto.

44. Item, In Cancellaria Domini Regis nova brevia juri Ecclesiastico, legi terrae, et consuetudini contraria, passim fiunt: sine Concilio Regni, Principum et Praelatorum assensu, quod fieri non debet.

45. Item, cum Dominus Rex pro aliqua expeditione, vel ex quacunque causa Regnum exierit vel intraverit, vel ad diversas partes in ipso Regno se transtulerit, compellit Religiosos per Vicecomites suos, & per captionem averiorum suorum, ut obviam sibi veniant, et munera ei deferant. Idem in singulis Comitatibus faciens.

46. Item, amerciamenta quae Episcopy & Religiosi terrae per Chartas Regias debent habere, Justiciarii & Ballivi Regii convertunt in finem, ut sic eos suis defraudent amerciamentis.

47. Item, cum non consueverint Praelati vel viri Ecclesiastici amerciari, pro communibus summonitionibus in adventu Justiciariorum, modernis temporibus amerciantur passim indifferenter & graviter, si non compareant prima die, tàm coram Justiciariis Itinerantibu , quàm coram Justiciariis de Foresta.

48. Item, accidit interdum quod Ecclesia gavisa est aliquarum rerum possessione, seu libertatum ab antiquis temporibus, & licet Rex Ecclesiis & viris Ecclesiasticis in principio Magnae Chartae suae de libertatibus datis Anglicis, dederit & confirmaverit Ecclesiis & Ecclesiasticis personis, omnes libertates quibus antea usi fuerant, passim tamen compellit Praelatos respondere, quare vel quo warranto talibus utantur libertatibus. Et si Praelatus compulsus comparens Chartam donatoris exhibeat, licet contineatur in ea, quod donator tales ac tales dederit libertates, & omnes alias quas in rebus datis habuerat, vel habere potuerat, vel aliis in Instrumento donationis, quantumcunque generali clausula contineatur, & dicat quod in illa generali clausula, Libertas de qua agitur includitur, nil proderit ei nisi in Charta de eadem libertate expressa fiat mentio. Et sic secundum opinionem Regalium, verbum illud omnino pro nihilo supponit, quod secundum jura & omnem rationem nihil exceptum reliquit, praesertim in donationibus piis locis factis.

49. Item, licet in Charta de libertate de qua agitur expressa fiat mentio, dicunt Regales, quod Charta sine possessione vel usu non valet, & quod Ecclesia non sit usa tali libertate, paratus est Rex se opponere in recognitione patriae, licet certum sit Ecclesiam ea libertate usam fuisse. Et sic quod certum est, revocant in dubium, & jus & possessionem Ecclesiae, ponere nititur in ore seu judicio Laicorum & Ecclesiae persecutorum. Si vero non fiat expressa mentio in Charta de qua contenditur libertate, sed nota sit possessio vel usus, & dicat Praelatus, quod licet non nominatim sed per generalia verba data sit libertas illa Ecclesiae, vel quod aliquando habuit Ecclesia Chartam expressam facientem de hujusmodi libertate mentionem, quod perditum est, vel vetustate consumptum, vel alleget donationem sine scriptis factam morte Regum antiquorum, & per hoc habuerit Ecclesia justum titulum, bonam fidem, & possessionem longissimam, & sic firmo jure tueatur: dicunt Regales, quod non sufficit, quia talis possessio est usurpatio vel occupatio illicita; cum sit Regi contraria. Et quidem mirabile est dictu, quod longissima possessio talis, non possit prodesse Ecclesiis contra Regem: Cum e contrario in hiis quae à Rege nullatenus possideri possunt, ration consuetudinis sive usus, jus sibi vendicet contra Ecclesias: sicut in omnibus oppressionibus supradictis, & aliis consimilibus, in quibus loco tituli succedit Sacrilegium vel injuria manifesta; loco bonae fidei, oppressio; loco consuetudinis, actus unus vel diutina corruptela, si saepius fuerit attemptatum.

50. Item, Cum Dominus Rex juraverit in Coronatione sua, conservare jura et libertates Ecclesiis datas, et ease confirmaverit in principio Magnae Chartae: incessanter tamen à Ministris suis impugnantur, turbantur, & mutilantur; non solum generales, sed etiam speciales: datas scilicet à praedecessoribus suis, & ab ipso confirmatas; et etiam de novo datas, & donationes quas ipse dedit, & alias quas ipse defendere & warrantizare deberet, impugnat & sustinet impugnari, & impugnatores defendit; sicut patet in facto Bothon, & aliis casibus, quos ad praesens tacemus, sperantes, quod ad singulorum querelas, singulares injurias faciet emendari.

These were the 50. Articles tendered to the King by the Archbishops and Bishops, for which (like that Arch-traitor Becket ) they resolved to contend even to death, if they could not purchase them with this gift of money: Indeed some of them were real grievances, and matter of just complaint, fit to be reformed, but the major part most injurious Prelatical, or rather Papal Encroachments upon the Rights and Prerogative of the Kings Crown, Dignity, Temporal Courts of Justice, the Laws, Statutes, Customs of the Realm, and his Writs of Prohibition in defense of the Rights of his Crown, and his Judges, Officers, Lay-Subjects Rights and Liberties, which they then endeavored to trample under feet, or subject to their new exorbitant Jurisdictions, Canons, Courts, Excommunications, Interdicts, Censures, Oaths, Inquisitions; whereupon the King justly refusing to give or sell them these Articles for the great sum of money they then granted him, they resolved to right themselves by their own usurped Papal Authority, without the Kings, Nobles, and Commons consents in Parliament, and meeting in their prohibited Council at Westminister this year or Lambethe (not Anno Dom. 1270. vel 1272. as Johannes de Aton mistakes) Enacted by their own power the ensuing Provisions, like so many dominering Popes, Contra praedicta gravamina Laicorum, Printed in Matthew Paris his Additamenta after the premised Articles; in Johannes de Aton, (a Canon of Lincoln, Doctor of both Laws) in his Constitutiones Legitime Ecclesiae Anglicanae; and in▪ Lindewode, wherein they presume to interdict and excommunicate, not only the Kings Judges, Officers, Persons and Lands, but to interdict the King himself, his Castles, Cities, Manors, Lands, as well as his Subjects, yea to deprive all Priests and make them uncapable of any Ecclesiastical preferments, in case they neglected or refused, after admonition, to submit to their Papal Usurpations, Octobon the Popes Legat, and Boniface Archbishop of Canterbury, under whom this Council was held, being (as Johannes de Aton informs us, in his Prologue to his Institutions,) like another Jeremiah, Constitutus super Gentes et regnum istud, ut evellat, dissipet, aedificet atque plantet; sarculis, imo novaculis acutis, id est, traditionibus paenarum asperrimus, in orto Dominico Anglicano jugiter laborare, felici mucroue piacula resecans.

The Constitutions in Matthew Paris his Additamenta, are not so large and full as those collected and published all together by Johannes de Aton, and scatteringly in William Lindewode his Provincial Constitutions, (who peradventure made some Additions to them, for advancement of the Prelates Ecclesiastical Jurisdiction, being both Canonists) and they differ somewhat in their prologues and expressions, I shall therefore present you with the prologue and first Constitution in Matthew Paris; then with the prologue, the first and residue of the Constitutions as they are in Aton and Lindewode, adding only one in Matthew Paris concerning Oaths, which they omit.

Articuli observandi per provisionem Episcoporum Angliae.

TRia sunt genera Articulorum, quibus agitur in praesenti.

Sunt enim quidam Articuli, in quibus Praelati nullo modo dissimulare possunt.

Sunt alii, in quibus possunt judicio charitatis, non perturbatione infirmitatis dissimulare.

Sunt & alii, in quibus dissimulare possunt, sine discrimine salutis aeternae & periculo animarum.

Articuli qui dissimulari non possunt, absque interitu salutis aeternae Animarumque periculo, et subversione Ecclesiasticae libertatis, ac Ecclesiasticarum personarum praejudicio manifecto, proximo sunt subscripti.

Cum Ecclesia Anglicana, non solum contra jura divina & statuta Canonica, sed etiam contra libertates à Regibus, Principibus, & aliis regni magnatibus sibi concessas, ausibus sacrilegis, novis usurpationibus, diris concussionibus, & oppressionibus nefariis multipliciter sit attrita, & hoc absque perpetuo Animarum periculo, Praelatorum, Domini Regis, & aliorum Regni Magnatum, sub dissimulationis silentio nequàquam valeat ulterius pertransiri; De unanimi assensu Religiosorum, et totius Cleri Ecclesiae memoratae salubriter est provisum: ut machinis secularium potestatum salutis, maenia laborantis Ecclesiae dilapsa, inflexibili reparentur instantia, per statutorum remedia quae sequuntur.

Quia igitur saepe contingit Archiepiscopos, Episcopos & alios Praelatos inferiores, per Literas Domini Regis ad seculare Judicium evocari, ut ibi respondeant super hiis quae mere ad ipsorum officia, & forum Ecclesiasticum pertinere noscuntur; Ut si forte Clericos, ad Ecclesias & Capellas vacantes seu non vacantes admiserint, Rectores instituerint in eisdem, suos subditos excommunicaverint, excommunicatos denuncivaverint, interdixerint, Ecclesias dedicaverint, ordines celebraverint, de causis mere spiritualibus cognoverint, ut puta de decimis, oblationibus, Limitibus parochiarum & similibus, quae non possunt ad seculare forum aliquatenus pertinere: sive etiam cognoverint de peccatis & excessibus subditorum, sicut de perjurio, fidei transgression, sacrilegio, violatione ac perturbatione Ecclesiasticae L bertatis, praesertim cum ipsius violatores, necnon & Libertatum per Chartas Domini Regis Ecclesiae concessarum, in sententiam Excommunicationis incidant ipso facto. Et si inter Clericos suos cognoscant, vel inter Laicos conquerentes, & Clericos defendentes, in personalibus actionibus, super contractibus vel delictis, si personas Ecclesiasticas ad mandatum Dom •• i Regis, in foro seculari non exh buerint, Clericos in foro seculari amerciatos non compulerint, ad Amerciamenta hujusmodi exsolvenda, seu ipsa non solverint, pro eisdem si Jurisdictionem suam in Ecclesiis & Capellis, Episcopatibus seu Monasteri s annexis per mortem Praelatorum aut cessionem vacantibus, exercuerint Canonicam & Consuetam; & si qua alia hiis similia fecerint pertinentia ad officia ordinariorum: Providemus, quod dicti Archiepiscopi et caeteri Praelati non veniant, taliter evocati, ut cum honor deferatur. Majores Praelati Domino Regi scribant, quod hujusmodi mandatis Regiis parere non possunt absque subversione Ecclesiasticae libertatis, et ad haec ideo non tenentur, eidem nihilominus Literas Exhortatorias dirigendo, ut animae suae saluti consulendo ab hujusmodi mandatis ulterius desistat. Et si Dominus Rex hujusmodi exhortationibus spretis, ad attachiationes vel districtiones processerit eorundem, tunc Vicecomites et alii quicunque Ballivi ipsos attachiantes et distringentes, per eosdem attachiatos et districtos in forma Iuris excommunicentur, et loca in quibus commorantur, et terrae eorum quas habent in Regno Angliae per locorum diocesanos, ad denunciationem attachiati, et districti, interdicto Ecclesiastico supponantur. Et si Clerici fuerint beneficiati, suis beneficiis priventur, non beneficiati, per quinquennium ad beneficium Ecclesiasticum in Regno Angliae (si forte praesentati fuerint) minime admittantur; Cleriei autem qui hujusmodi brevia attachionum seu districtionum dictaverint, scripserint, signaverint, consilium aut auxilium adhibuerint, solemniter excommunicentur, et excommunicati denuncientur, nec aliqui de praemissis certa ration suspecti, ad aliquod beneficium Ecclesiasticum donec se super hiis Canonice purgaverint, admittantur. Et si Dominus Rex monitus, hujusmodi districtiones non revocaverit, Episcopus qui districtus fuerit, terras, villas dominicas, et Castra quae Rex habet in suo Episcopatu Ecclesiastico, supponat interdicto. Et si Rex in sua duritia perseveret, caeteri Coepiscopi, districtionem unius quasi Communem omnium, et etiam communem Injuriam Ecclesiae reputantes, Civitates, terras Dominicas, Burgos, Castra et Villas ipsius Regis in suis Episcopatibus consistentes, simili supponant interdicto. Et si nec sic infra viginti dies postmodum attachiationes et districtiones hujusmodi revocaverit, aut ob hoc manum contra Ecclesiam aggraverit: singuli Archiepiscopi et Episcopy suas Dioceses Ecclesiastico supponant interdicto. Et si Aliquis Episcoporum in hac parte inventus fuerit negligens et remissus, per suum Metropolitanum gravitur arguatur. Et si perseveraverit in negligentia, Canonice puniater per eundem. Et nihilominus, Diocesis omnis Praelatorum et sua Authoritate et consensu in praesenti ordination adhibitis Ecclesiastico subjaceat interdicto. A right Prelatical, not Apostolical Constitution.

I shall now present you with the entire body of the Prelatical Constitutions, as they are Collected and Printed in Johannes de Aton, quoting Lindewode, who cites and glosseth upon most of them, under several Titles, in the Margin of every of them, where you may peruse them, with his Canonical Gloss.

Constitutiones Domini Bonifacii Archiepiscopi Cantuariensis in Concilio Westmon. vel Lambethe, Anno Domino 1270. vel 1272.

UNiversis Sanctae matris Ecclesiae filiis per Cantuarien. Provinciam Constitutis, Boniface, miseratione divina Cantuariensis Archiepiscopus, totius Angliae Primas, ejusque Suffraganei, ad certitudines praesentium & memoriam futurorum.

Aeternae Sanctio voluntatis quae rerum ordinem omnium, cunctarumque semina naturarum in ponder, numero & mensura decrevit, ad exemplar coelestium procedere censuit reg men terrae, nostrum humanum genus quod caeteris praestare voluit, dignitatis excellentia creaturis constringens à sensualitatis prurigine naturalibus regulis, & ab arbitrii lubricitate (alias praecipitio) legalibus cohibens institutis, ut potentiores laxatam sibi passim non crederent in humiles imperandi licentiam, et humiliores quos etsi natura pares, causarum faciat series indeflexa praelatis dissimiles, majorum non contemnerent disciplinam. Et sicut terrenae domicilium mansionis pro coelestium luminum qualitate lucis vices ac noctis (alias votis) continuis successibus mutuatur (alias imitatur) & coelestium subigitur moderamini potestatum; Sic ordo rectorum ipsius; Ecclesiasticus alius spiritualis, terrenus, sacerdotalis et regius videlicet, et mundanus, concessae sibi dominationis habenas dirigeret, quod unius impetus processum alterius non turbaret, nec impediret, sed accederet unius alter suffragator in mutuae Charitatis subsidium, quo simul invicem ad humanae noctis caliginem expellendam, suscepti participent luminis ornamentum. Sane olim attendants patres & praedecessores nostri Cantuariae Archiepiscopi totius Angliae Primatis, & suffraganei eorundem, & potissimum temporibus Patrum retro decursis, amicus Dei Edmundus praedecessor noster, cujus memoria in benedictionem, & inter Electos sors illius est computata, nosque sibi licet immeriti in locum regiminis sibi immediate successimus, cum fratribus & Coepiscopis nostris suffraganeis Cantuariae Ecclesiae, nostris temporibus ponderantes solicit, quod gravamina et oppressiones quibus Anglicana libertas Ecclesiastica deprimitur et calcatur, illustri Domino Regi nostro nequaquam accedant ad commodum, sed potius ad non modicum salutis suae et nostrarum simul periculum animarum, et honoris tam personae suae, quam totius Regni detrimentum, ipsum frequenter monuimus, et supplicavimus ei, ac supplicari fecimus cum instantia saepius reverenter, nec non apud Principes et Magnates Regni et consiliarios, quorum moderamine disponuntur negotia regni, precibus et exhortationibus pulsavimus importuna oportunitate, et frequenter quatenus intra memoriam recolentes, quot plagis Egyptii fuere percussi, pro eo quod populum Dei filios videlicet Israel typum gerentes Ministrorum altaris) in luto cogebant servire et latere; subjicientes eos indebitae servituti, contra praeceptum Domini et Iuris privilegium naturalis: quo quis tenetur, alteri non facere, quod nollet ab alio sustinere; pensantesque prudenter, quod Christus tantùm dilexit Ecclesiam, cujus body peccatis exigentibus patres angariantur, à filiis, & oves desaeviunt in Pastores, quod vetuste chirographum servitutis in prothoplasti privatione conscriptum proprio cruore delevit; et sanguinem Martyrum in armis fidei expugnantium mundi Principes et seculi potestates rubricavit: privilegium libertatis e coelo prius concessum Ecclesiae, et in terris postmodum a principibus hujus mundi fidelibus innovatum. Huic inquam privilegio, tam pio tamque nobili precio comparato deferrent, humiliter, ob reverentiam redemptoris, permittendo Clerum Anglicanum in solicitudine libertatis laudis sacrificium Domino immolare, ne persecutores submergi contingat in fluctibus irae coelestis, si contemptis impiis ipsum cogant ad paleas servitutis. Licet autem in precibus inculcandis diu laboraverimus, sustinendo, et sustinuerimus laborando: adhuc tum instantia nostra saepius iterata, ad exauditionis gratiam ingressum mereri non potuit; nec effectum sortiri diutius expectatum. Quia vero periculose negligitur quod contra coeli principem usurpatur, contra gravamina praelibata, quae absque Dei offensa ulterius continere non possumus, nec debemus, ad arma Iusticiae, ( quod est verbuus Dei ) cum fiducia recurrentes, penetrabilius omni gladio ancipiti, infra scripta remedia sacro approbaute Concilio providimus adversus conatus perversorum siatuendo provide sub hac forma.

In nominae Sanctae Trinitatis & individuae Patris, & Filii, & Spiritus Sancti, Amen.

Clerici non veniant ad Summonitionem Laicorum.

CUm Ecclesia Angliana, portiuncula divinae messis, non solum contra divina jura & canonica statuta, sed etiam contra libertates à regibus & principibus, & aliis regni Magnatibus concessas, eisdem ausibus sacrilegis, novis usurpationibus, diris concussionibus, et oppressionibus nefariis multipliciter sit attrita, et haec nec absque superni Regis offensa, et perpetuo Regis nostri temporalis animarum et aliorum regni Magnatum et nostrorum subditorum periculo, sub dissimulationis conniventia pertransire ulterius non possumus, authoritate praesentis Concilii inhibendo statuimus, ut si contingat ab hac die in aliam, (quod Deus avertat à sensibus fidelium Sanctae matris Ecclesiae filiorum) quempiam Archiepiscopum, Episcopum, vel alium praelatum inferiorem per literas Domini Regis, vel alicujus alterius potestatis, ad seculare judicium evocari, ut ibi respondeant, super his quae mere ad officium ipsius, & forum Ecclesiastium pertinere noscuntur, prout temporibus retroactis usurpatione quadam contra Deum & Justitiam, ac libertatem Ecclesiasticam pluries est praesumptum. Statuimus, inquam, et statueudo inhibemus, quod Archiepiscopus, Episcopus, et caeteri Praelati, majores et minores, ad seculare judicium non veniant, sicut nec venire tenentur, pro hujusmodi spiritualibus evocati; ut si forte Praelati vocentur responsuri in seculari judicio, pro eo quod Clericos ad Ecclesias vacantes admiserint, vel non admiserint, rectores instituerunt in eisdem, suos subditos excommunicaverint, excommuicantes suspenderint, vel interdixerint, vel denunciaverint interdictos, vel suspensos, sive pro eo quod dedicaverint Ecclesias, vel ordines celebraverint, aut tantum de causis mere spiritualibus cognoverint, ut puta de decimis, oblationibus, limitibus parochiarum, & similibus, quae non possunt ad secularem forum aliquatenus pertinere; sive etiam cognoverint, de peccatis & excessibus subditorum, sicut de perjurio, fidei laesione, sacrilegio, violatione ac perturbatione Ecclesiasticae libertatis, praesertim cum ipsius violatores, nec non et libertatum perturbatores per Chartas Domini Regis Ecclesiae concessarum in sententia excommunicationis incidant ipso sacto. Et si vocetur Praelatus ad judicium secularem, pro eo quod cognovit, vel cognoscit, inter Clericos suos, vel inter laicos conquerentes & Clericos defendentes, in personalibus actionibus super contractibus, vel delictis, vel quasi, aut pro eo quod personas Ecclesiasticas, aut mandatum Domini Regis in foro seculari non exhibuerint se Clericos in foro seculari, pro negotiis ad forum Ecclesiasticum pertinentibus; amerciatos nec compulerint ad amercimenta hujusmodi persolvenda, aut ipsa non solverint pro eodem in ejusdem si jurisdictionem suam in Ecclesia, vel Capellis Episcopalibus, vel monasteriis annexis per mortem Praelatorum, vel cessionem vacantibus canonicam & consuetam, & siqua hiis similia fecerint pertinentia ad officia eorundem & ad forum seu jurisdictionem Ecclesiasticam evidenter: Pro talibus inquam, & hiis similibus; Praelati ad judicium seculare vocati, ut ibidem pro hiis judicium subeant nullatenus venire praesumant; cum judicandi Christos Domini nulla sit laicis attributa potestas, apud quos manet necessitas obsequendi. Ad tantas abusiones to lendas & libertates Ecclesiae conservendas statuimus authoritate praesentis Concilii, ac etiam ordinamus quod paedicti Archiepiscopi, & caeteri Praelati non veniant praedicto modo evocati, Vt tum honori regio deferatur, Majores Praelati Dominum Regem adeant, vel sibi scribant, quod hujusmodi mandatis Regiis parere non possunt, absque periculo sui ordinis, et subversione Ecclesiasticae Libertatis. Et fi forte Dominus Rex in suis inhibitionibus, seu summationibus non de decimis, sed de jure Patronatus; non de fide mentita, vel perjurio, sed de Catallis: non de sacrilegio vel perturbatione Ecclesiasticae libertatis, sed de transgression subditorum, vel Ballivorum suorum, quorum corrections tantum ad se asserit pertinere, fecerit mentionem, tunc intiment ei Praelati praedicti, quod non de jure Patronatus cujus cognitionem Rex de facto exercet, neque de Catallis, vel aliis ad forum ipsius pertinentibus cognoscunt, vel cognoscere intendunt; sed de decimis praedicts & aliis merae spiritualibus ad officium, vel jurisdictionem ipsorum pertinentibus, & animarum salutem: admonendo vel rogando eundem, quod ipsos non impediant in praemissis. Et nichibominus Episcopus cujus res agitur Dominum Regem moneat iterato, quod animae suae saiuti consulat, et ab hujusmodi mandatis omnino desistat. Et si non destiterit, tunc ad denunciationem Episcopy, Archiepiscopus convocatis duobus Episcopis, vel tribus, vel pluribus quos duxerit evocandos, si in provincia extiterit; Alioquin London. Episcopus, tanquam Decanus Episcoporum duobus Episcopis, vel tribus sibi adjunctis, Dominum Regem adeant, et ipsum moneant, diligentius requirendo, quod mandatis supersedeat ejus. Et si Dominus Rex expressis exhortationibus hujusmodi et monitionibus ad Attachiones, vel districtiones per se, vel per alios processerit, tunc Vicecomites et alii quicunque Ballivi, ( quod non procedant contra ipsos attachiatos per locorum Diocesanos in forma juris per excommunicationis et interdicti sententias arceantur. Idem fiat si Vicecomites, vel Ballivi ad Attachiationes, vel districtiones processerint pendentibus supradictis monitionibus Domino Regi ( ut supradictum est ) faciendis. Et si Vicecomites, vel Ballivi in sua duritia perseveraverint; loca in quibus commorantur in terra eorum quas habent in Provincia Cantuariensi per locorum Diocesanos ad denunciationem Diocesani, in cujus Episcopatu tales fuerint districtiones, interdicto authoritate praesentis Concilii supponantur. Et si taliter attachiantes Clerici beneficiati fuerint, ab officio suspendantur. Et si in eorum malicia perseveraverint, ad desistendum, et ad satisfaciendum per substractionem proventuum beneficiorum suorum, quae obtinent arceantur. Non beneficiati per quinquennium, si ad beneficium Ecclesiasticum in provincia Cantuariensi extiterint praesentati non admittantur. Clerici vero qui hujusmodi brevia attachiationum, vel districtionum dictaverint, scripserint, signaverint, consilium vel auxilium adhibuerint, canonice puniantur, nec aliqui praemissorum de hiis ration suspecta, ad aliquod beneficium Ecclesiasticum obtinendum donec super his canonice se purgaverint, admittantur. Et si Dominus Rex competenter super hoc monitus, vel alia secularis potestas hujusmodi districtiones seu attachiationes non revocaverint, Episcopus qui districtus fuerit, terras, Villas Vicos, et Castra quae Dominus Rex, vel alia secularis persona taliter distringens in suo Episcopatu obtinet, Ecclesiastico supponat interdicto. Et si Dominus Rex vel alia secularis potestas contemptis poenis hujusmodi in sua duritia persevaraverint, tunc Archiepiscopus ad denunciationem Episcopy conquerentis, convocatis duobus Episcopis, vel pluribus quos duxerit evocandos, si sit in Provincia; alioquin Episcopus London. tanquam Decanus Episcoporum, duobus Episcopis, vel tribus, vel pluribus sibi adjunctis, Dominum Regem adeant, et ipsum moneant diligenter requirentes, quod a mandatis supersedeat supradictis. Et si Dominus Rex hujusmodi exhortationibus et monitionibus obauditis ad attachiationes vel districtones per se, vel alios processerit; tunc caeteri coepiscopi districtionem hujusmodi quasi communem injuriam Ecclesiae reputantes, cunctas terras dominicas, burgos, castra et Villas ipsius Regis alteriusve potestatis in suis Episcopatibus existentes authoritate praesentis Concilii Ecclesiastico supponant interdicto. Et si non infra 20. dies postmodum attachiationes seu districtiones hujusmodi Rex, vel potestas attachians, vel distringens revocaverit; effectus cum Pharaone durior inter flagelia paenarum; ex tunc Archiepiscopus suas dioceses Ecclesiastico supponant interdicto. Idem fiat de castris, terris et burgis Magnatum regalia habentium in Provincia memorata. Et si aliquis Episcoporum contra executionem praemissarum paenarum in suis casibus inventus fuerit negligens vel remissus, per suum metropolitanum graviter arguatur. Et si perseveraverit in sua negligentia canonice puniatur per eundem, et nichilominus sua Dioc. omnium Praelatorum, et sua Authoritate, voluntate et consensu in praesenti Concilio interpositis et expressis, Ecclesiastico subjaceat interdicto. Item statuimus, vel si forte ab hac die in antea ab aliquo Episcopo, vel Iudice, vel Ecclesiastico, vel inferiori praelato compulso per districtiones, vel spontanee comparente coram Domino Rege, vel Iusticiariis suis, vel aleget privilegium suum et forum nisi in casu a jure praemisso, vel ut eos moneant, ut a praedictis desistant injuriis, acta processus sui exigi contingat, ut per ea appareant, utrum contra prohibitionem regiam in aliquo praedictorum casuum et similium processerit, vel petatur super hiis ab eo juramentum excusationis vel purgationis, nullo modo exhibeat acta vel juret, cum instrumenta sive acta possint a partibus, vel aliqua partium si necesse fuerit exhiberi. Et si clericus super hoc arrestetur, Dioce sanus taliter arrestati, vel impediti Clerici, vel Archiepiscopus, vel Episcopus London. tanquam Decanus Episcoporum, cum aliquibus sibi associatis Episcopis Si Episcopus fuerit iste qui arrestatus extitit, requirant eum ut puniant detentores. Et si necesse fuerit ad paenas alias procedant superius annotatas. Item, si in aliquo evincente placito ita jus patronatus contra aliquem in foro Regio scribat Rex Episcopo, vel alteri ad quem institutio pertinet: quod praesentatum ab illo qui evi it admittat si vacaverit beneficium, ne Patrono fiat injuria (si alias nil Canonicum aliud obsistat) admittat libere praesentatum. Si vero non vacat beneficium illud, hoc Domino Regi, vel Iusticiario, studeat intimare praelatus, excusando se, quod quia beneficium tale non vacat, et quod non potest mandatum regium adimplere, liceat autem patronis si velint possidentem iterum praesentare, vel illius evincentis▪ jus patronatus in posterum declarare.

De iis qui Ecclesias per Laicalem potestatem accipiunt.

ITem, quia frequenter accidit, quod nonnulli Clerici per Laicalem potestatem Ecclesias occupant Parochiales, & Praebendales, etiam curam animarum habentes, & in eisdē abs{que} authoritate Ecclesiastica intruduntur. Statuimus, quod Clericus per se vel per Laicalē potestatem intrusus in Ecclesia vel praebenda, servata juris form excommunicetur, et excommunicatus per loci Diocesinum publice denuncietur et illo beneficio imperpetuum careat ipso facto. Ac post latam sententiam si in intrusione hujusmodi pertinaci animo per duos menses steterit, per locorū Diocesanos ubi habet Ecclesiastica beneficia, ad denunciationē illius Episcopy in cujus Diocesi se intrusit, cujus monitionē & Ex ō nunicationē ad praedictum tempus contemserit proventus illorum beneficiorū quous{que} congrue satisfecerit, subtrahantur. Et si per idem tempus, scilicet annum, intrusus in excommunicationis sententia perseveraverit, extunc ad aliud beneficium vel Ecclesiam in Provinciae Cantuarien. minime admittatur; si vero per Clericum procuratorem Clericus fuerit intrusus, contra eundem procuratorem Clericum simili modo procedatur, ut poenis subjaceat supradictis. Si vero procurator Laicus talis fuerit; in forma juris excommunicetur, et excommunicatus publice denuncietur, Dominus autem absens citetur, qui si comparens ratificaverit factum procuratoris sui in hac parte, poenis subjaceat supradictis; si vero per contumaciam se absentaverit, post spacium trium mensium expectatus si sit in Regno, majoris excommunicationis sententia innodetur, paenas nihilominus praetaxatas incurrat, maxim cum Sacrilegio inobedientiam adjecerit et contemptum. Si vero fuerit extra Regnum, contra ipsum vocatum post dilationes transmarinas, modo praedicto procedatur, et Praebenda vel Ecclesia in qua fuerit talis intrusio facta Ecclesiastico supponatur interdicto. Fautores vero et cooperatores hujus intrusionis, si Clerici fuerint, praefatas paenas contra Clericos editas perferant. Et si Laici fuerint, plectantur paenis contra Laicos superius annotatis. Loca vero et terrae hujusmodi intrudentium, et intrusorum si intra unum mensem non satisfecerint, supponantur Ecclesiastico interdicto. Si vero hujusmodi intrusiones factae fuerint ex Regia potestate, per loci Diocesanum moneatur Dominus Rex quod ea faciat intra tempus competens revocari. Alioquin terrae, et loca quae Dominus Rex habet in illa Diocesi in qua facta fuerit intrusio, supponantur Ecclesiastico interdicto secundam formam superius annotatam. Si vero per alium magnatem vel potestatem fiat talis intrusio, per interdicta et excommunicationis sententias ut superius arceantur. Et si per duos menses hujusmodi sententias sustinuerit propter hoc in se latas, extunc terrae et loca quae obtinet in illa Diocesi per loci Diocesanum supponantur Ecclesiastico interdicto, nec relaxentur praefatae sententiae donec de injuria, inobedientia et contemptu satisfecerit competenter.

De Excommunicatis Liberatis à Carcere sine Consensu Episcopy.