Vindication of Ecclesiastical Volume 3
Teste A. Regina nostra, & R. Comite Cornubiae fratre nostro, apud Winds. 16 die Februarii.
Per Consilium.This right of the Kings in Ireland, is thus ratified by the Kings own license granted to the Dean and Chapter of Waterford, whiles in Gascoigne.
REX concessa Decano & Capitulo Waterford. Ecclesiae licentia eligendi, volens eorum parcere laboribus & expensis mandat J. filio Galfr. Justic. suo Hiberniae, quod cum eorum electus vel postulatus ei fuerit praesentatus, Regium ei assensum adhibeat et favorem, dum tamen nulla sit Regi ration suspectus: et cum assensum suum loco Regis obtinuerit, et postea beneficium confirmationis obtinuerit, & hoc eidem Justic. constiterit de praedicto Episcopatu & omnibus ad eundem Episcopatum pertinentibus quae fuerunt in manu Regis, eidem electo vel postulato plenam seisinam habere fac. accepto prius, ab eodem electo vel postulato fidelitate Regidebita et consueta. Et quod provideat, quod ab eodem Decano & Capitulo Literas habeat Patentes & continentes, quod istam gratiam R. temporibus futuris non trahat in consequentiam. In cujus, &c. Dat. per manum nostram apud Milan. 28 die Marcii, Anno Regni nostri 38.
The King being in Gascoigne and wanting aid, sent this Writ to the Chief Justice of Ireland, to come thither in person with a good Traine of men to aid him, if there were no danger of an insurrection from the Irish, else to send Maurice fitz Gerald to him with a competent Train, and to borrow money from the Popes Collector in Ireland with his consent for that affair, to be repaid him at a certain day.
REX J. filio Galfridi Justic. suo Hyberniae, salutem. Quia audivimus, quod Hybernienses nimis superbiunt propter adventum vestrum, & dilecti & fidelis nostri Mauritii filii Ger. & aliorum Magnatum nostrorum Hyberniae ad nos in Wascon. comminantes paci & tranquillitati Terrae nostrae Hyberniae: Vobis mandamus, quod si salvo statu praedictae Terrae, & sine periculo ejusdem ad nos venire possitis in Wasconiam, ad nos illuc cum honesta Comitiva armatorum, tàm ad denarios nostros si opus fuerit, quàm aliunde, cum omni festinatione veniatis; dimissis in praefata terra Hyberniae, ad defensionem ejusdem Terrae praefato Mauritio, & aliis probis hon inibus praedictae Terrae, quos ad defensionem ejusdem Terrae sufficientes & idoneos reputatis. Ita quod securi sitis, quod propter recessum vestrum nullum nobis aut dilecto filio nostro Edwardo immineat periculum in hac parte. Et si forte tantus sit timor, vel tantum periculum Terrae Hyberniae memoratae, quod vos personaliter ad nos venire non possitis, tunc cum omni celeritate m • ttatis ad nos in Wascon. honorabilem Comitivam Militum & servientum quantum poteritis cum dicto Mauritio, vel aliquo alio probo Capitaneo quem ad hoc eligatis, salva securitate praedictae Terrae. Et si a Magistro Johanne de Frissinon, de pecunia quam Dominus Papa habet in Hybernia, mutuum ad opus nostrum habere possitis, mutuum illud per bonam voluntatem ejusdem Johannes contrahatis certis die et loco reddendam, deferentes vobiscum vel mittentes pecuniam quam ab eo mutuo receperitis, & de Thesauro nostro Hyberniae quantum fieri poterit tàm de Termino Pasch. proximo praeterito quàm aliunde. In cujus, &c.
The King issued this Prohibition to stay a Suit concerning Common of Pasture in the Spiritual Court, belonging to the Temporalties of the Bishopric of Lincoln, then in his hands.
MAndatum est Magistro Willielmo de Haya, ne teneat placitum in Curia Christianitatis de Communa Pasturae in Newenton, pertinente ad Episcopatum Lincoln. qui vacans est & in manu Regis. Unde Galfr. de Parco queritur quod Robertus Vicarius de Newton trahit, &c. quia Rex vult & tenetur servare Temporalia praedicti Episcopatus in eodem statu in quo ea recepit, & hujusm odi placita spectant, &c.
Teste, &c. apud Merleberg. 28 die Marcii.
Per H. de Bath.The 12. day of October 38 H. 3. the King issued this Writ under the Teste of the Earl of Cornwall, declaring the Archbishops right of Patronage to the Temporalties of the Bishopric of Rochester, and to have the aid due from him to make the Kings son a Knight.
CUM Archiepiscopus Cantuar. totius Angliae Primas patronatum habeat omnium Temporalium Episcopatus Roffensis, per * Chartam Domini J. Regis, quam Regi ostendit, & Episcopus Roffensis servitia inde Regi debita facere debeat tanquam Domino & Patrono: Mandatum est Baronibus de Scaccario, quod auxilium quod levatur in feodis Episcopatus Roffensis, ad primogenitum filium Regis Militem faciendum, à dicto Episcopo Roffensi habere faciant Archiepiscopo praedicto, non obstante si aliquis Episcoporum Roffensium, illud aliquando solverit ad Scaccarium Regis, Cantuariensi Archiepiscopo ignorant. Teste R. Comite Cornubiae apud Westmonasterium, 12 die Octobris.
Cum Archiepiscopus Cantuar. returnum brevium Regis habeat in feodis Cantuar. Ecclesiae, & patronatum omnium Temporalium Episcopatus Roffensis, sicut de feodis Cantuar. Ecclesiae, per Chartam J. Regis, quam idem Archiepiscopus Regi ostendit: Mandatum est Vic. Norff. quod returnum brevium Regis in feodis praedicti Episcopatus Roffen. in Balliva sua sicut in caeteris feodis Cantuar. Ecclesiae, eidem Archiepiscopo habere faciat. Teste ut supra.
But upon better advice October 30. there issued this memorable Prohibition to the Archbishop of Canterbury, not to demand any Escuage from the Bishop of Rochester, and to him not to pay it, without consideration of his Council, and judgment first had to which of them it belonged.
REX Archiepiscopo Cantuariensi, salutem. Datum est intelligi Consilio nostro in Anglia commoranti, quod vos exigitis à à L. Roffensi Episcopo Scutag. de feodis Militum quae tenet, unde nos sumus inseisina. Et cum nobis agentibus extra Regnum deputati sitis unus ejusdem gubernator, tolerare non debetis nos privari possessione nostra in hac parte. Quapropter paternitatem vestra • rogamus attente, quatenus à praedicta exactione de • istere velitis, do nec discutiat • r ad quem nostrum pertineant praedictorum feodorum servitia.
Teste A. Regina, & R. Com. Cornub▪ fratre, apud Westm. 30 die Octobris.
Per R. Com. Cornub. & Consilium.Et mandatum est Roffensi Episcopo, ne de hiis de quibus Rex possessionem habet, eidem Archiepiscopo vel alii aliquid faciat stne consideratione Curiae Regis. Teste ut supra.
The Archbishops Official having given sentence in a case of Matrimony for Henry de Sobburr, that Hawis was his lawful wife, the King issued this Writ to the Sheriff of Gloucester to put him in full possession of her lands and goods.
QUia B. Cantuar. Archiepiscopus Regi per Literas suas Patentes signisicavit, quod Hawis de Longo Campo adjudicata est Henr. de Sobburr in uxorem legitimam, per sententiam diffinitivam latam in causa Matrimoniali quae vertebatur coram Magistro Eustach. de Lenn Offic. ipsius Archiepiscopi, inter ipsum Henricum ex una parte, & dictam Hawis ex altera: Mandatum est V • c. Glouc. quod eidem Henr. de terris, possessionibus & catallis ipsius Hawis plenam seisinam sine dilatione habere fac. Teste R. Com. Cornub. apud Westm. 12 die Octobris.
He likewise by his Ecclesiastical Prerogative, issued this Writ to the Sheriff of Lincoln, to deliver some persons taken upon a Writ of Excommunicato capiendo, to the Archbishops Official, during the vacancy of the Bishopric of Lincoln.
MAndatum est Vic. Linc. quod Willielmum de Trikingham, & Robertum de Howton quos ob contumaciam Excommunicatos ad suggestionem R. Linc. Episcopy nuper defuncti Rex capi & in prisona detrudi praecepit, liberet Magistro Eustachio de Lenn, Offic. B. Cantuar. Archiepiscopi, qui Jurisdictionem Episcopalem obtinet in praesenti.
Teste A. Regina, & R. Com. Cornub. apud Westm. 27 die Novembris.
Per mandatum Archiepisc. Cantuar. & Consil.The King having seised into his hands the Lands and Tenements of the Dean and Chapter of York, upon a complaint for encroaching upon the Rights of his Crown, and Citizens Liberties, in their Ecclesiastical Court, commanded the Sheriff to restore them, provided that they should answer their offense in the Kings Court, whenever they should be summoned.
MAndatum est Vic. Eborum, quod terras & tenementa Decani & Canonicorum Ecclesiae Sancti Petri Eborum, quae in manum Regis occasion contentionum inter ipsos & Cives Regis Eborum ortarum capi praecepit, eisdem Decano & Canonicis per plevinam rehabere faciat. Ita quod in Curia Regis coram Rege vel consilio suo respondeant praefatis Civibus de hiis quae erga eos proponere voluerint, cum iidem Decanus & Canonici ad hoc summoniti vel attachiati fuerint.
Teste A. Regina, & R. Com. Cornub. primo die Maii.
Per Com. Richard.The complaints follow in Claus. 39 H. 3. of which in due place.
The King from beyond Seas issued this precept to the Barons of the Exchequer to issue monies for the repair of the Church of Westminster, which he intended to have consecrated before his voyage to the Holy Land.
QUia Rex proponit per auxilium divinum, quod Ecclesia Westm. dedicetur, antequam iter arripiat in Terram Sanctam, videlicet à die Sancti Edwardi, Anno Regni, &c. Tricesimo octavo, in unum annum, quo die per Dei gratiam Regia Corona decorabitur. Mandatum est Phil. Luvel Thesaurario, & omnibus Baronibus suis de Scaccario, quod tria millia Marc. per annum assignari fac. ad opus Ecclesiae praedictae promovendum & expediendum. In cujus, &c. Et mandatum est Reginae & Com. quod hoc fieri fac. Dat. per manum nostram apud Milan. 20 die Marcii, Anno Regni nostri 38.
The King by virtue of his Prerogative Royal, issued Writs to inquire of the real values of the Manors, Lands, Rents, and Revenues of Religious persons, (in nature of Doomsday Book) that he might the better improve them when they fell into his hands by vacancies, or deaths of Abbots and Priors, towards the debts he contracted by his foreign Wars, which the Monkish Historians thus relate.
Circa idem tempus, scilicet in festo Sancti Edwardi, egressum est breve inauditum à Cancellaria Domini Regis, in quo nil boni poterat sperari vel autumari. Henricus Dei gratia, &c. Inquiratur in Maneriis Religiosorum, quot sint carucae propriae ad colendum Dominicum, & quot sint consuetudinariae, & utrum illae ex sui diminutione possint constituere unam carucam per annum, vel majus vel minus? Similiter inquiratur de carucis precariis. It erum inquiratur cujus aestimationis sit, quilibet per se communibus annis singillatim, deductis expensis necessary impensis. Item inquiratur cujus aestimationis sint opera & servitia rusticorum per annum quae praestantur Dominis pro terris suis. Item, qui, & quanti & quales sint redditus eorum in singulis Maneriis per annum. Ista inquisitio fiat per quatuor viros fideles & praepositos loci ex singulis Maneriis Religiosorum.
Rex interea moram in Gasconia protrahens infructuosam, Thesauri sui non tantum habiti, sed habendi inaestimabilem summam consumpsit. Et se suumque Regnum & Ecclesiam Anglicanam gravibus debitis irretivit: & si esset venalis Gasconia, non tanti esset, ut arbitramur. Et cum de morte Abbatum memoratorum certificaretur, & quorundam aliorum Praelatorum defunctorum, utpote Episcopy Eliensis, & Abbatis Seleby, & multorum aliorum, quorum memores non sumus in praesentiarum, bona Ecclesiarum eorum jussit in fiscum redigi, et usurariis, quibus tenebatur debitis obligatus, non veritus horribilem sententiam Londini latam, persolvi. Nec tamen aliquatenus Chartas pactas observavir.
What new unheard of forgeries, and unjust devices were set on foot by the Pope and his Agents to oppress the Clergy of England, and involve them in bonds and debts to the Pope and King, (who served each others turns) and that by the treachery of the Bishop of Hereford and other Prelates, to ingratiate themselves with both, these passages fully relate.
Diebus autem sub eisdem, Episcopus Herefordensis Petrus de Eg •• l •• ke (cujus memoria sulphureum foetorem exhalat ac deterrimum) ad Regem vo •• t, quem noverat totis nisibus Thesauros desiderare, & eis indigere: illiusque auribus instillavit hoc virosum consilium, dicens: Consenti Domine mi proposito meo, & inopiam tuam non tantum relevabo, sed te faciam us{que} ad summam abundantiam Thesauris abundare. Si enim quasi ad aliquod leve negotium mihi feceris tria vel quatuor sigilla de aliquibus authenticis Angliae Praelatis haebere: ego nova interpretation inducam Dominum Papam (ut firmiter spero) ad hoc, ut obligent se singuli Angliae Praelati, quasi coacti nolentes, ad maximam pecuniae solutionem, ut indigentiae tuae ad plenum satisfiat. Et cum inclinasset cor Regis ad consensum, gavisi sunt quamplurimum. Et confestim transalpinavit Episcopus, ut promissa effectui manciparet, adjuncto sibi quodam socio Roberto videlicet Walerano, ut efficacius Dominum Papam fascinaret. Et cum Romam pervenisset, invenit Papam moestum & confusum, pro adversis quae Ecclesiae nuper contigerunt. Erat insuper tot debitis innodatus, quod audientium mentibus merito stupoporem poterant generare. Quae omnia, Rex Angliae sub poena exhaeredationis solvere tenebatur. Instabant insuper Mercatores transalpini usurarii, exigentes urgentissime & assidue, ut persolvantur eis debita sua: quae quotidie propter usuras, poenas, & interesse, non minima suscipiebant incrementa. Et cum sic angeretur Papa, respondit Episcopus: Sancte Pater, ne sollicitetur paternitas tua de quantitate & numero debitorum, licet inaestimàbili, quia ante recessum nostrum ab Anglia, Dominus Rex, ego & hic miles peritissimus, providimus tutam viam & certam formam, qualiter omnia sine difficultate solventur: dummodo de favore & licentia tua, liceat mihi, quae cor meum parturiunt, prosequicum effectu. Dominus enim Rex tibi & Ecclesiae Romanae devotissimus, adeo Ecclesiae & viris Ecclesiasticis pronus est & munificus, tot exhibens officia, tot conferens beneficia, in holosericis, aedificiis, cereis, donativis, pretiosis & variis, quod Dei & omnium hominum sibi gratiam comparavit. Similiter & Nobilibus suis tot confert munera, interris, gardis, & redditibus, ut merito debeat charissimus omnibus reputari. Nuper per Franciam transiens, tot Ecclesiis cyphos argenteos, pallas, monilia, & Magnatibus Francorum & Praelatis tot contulit donativa in vasis, annulis, zonis, & firmaculis, tàm opere quàm materia pretiosis; ut Francis suscitaret laudem & admirationem, per quod nomen Anglorum famosum sydera penetravit. Hinc est quod desiderant Angli sitienter, & multum complaceret eis, ex praecepto tuo seipsos exinanire & gravare, & ad hoc obligare, ut cogerentur pia voluntate ipsum jam dilectum Regem à debitis omnibus liberare. Et ostendens Literas, quas vulpina calliditate de quibusdam Praelatis extorserat, & sigillis eorum consignaverat, se reddidit de praedictis commentis credibilem, & Papam fallaciis proniorem. Cui Papa: Frater & amice charissime, fac super hoc quod industria vestra quamplurimum commendamus, viderit expedire.
Episcopus igitur Herefordensis adjunctis sibi quibusdam Cardinalibus, quorum arbitrio bulla exponebatur, quorumque consilio Papa praedecessoris sui praesumptuosum factum exequebatur, Praelatos Angliae hujus fraudis penitus ignaros ad libitum obligavit, ita graviter, ut si omnia retroacta gravamina recenserentur, hujus exactionis respectu levia possent reputari, annectens in Literis quaedam mendacia manifesta. Quod scilicet tenebantur Praelati singuli, ad solvendum tali & tali Mercatori Senensi, aut Florentino, tantam pecuniam; quam mutuo, ad expedienda quaedam utiliter negotia Ecclesiarum suarum, receperunt; cum tamen nullum eorum unquam vidisset, vel cognovisset, vel de aliqua mentio pecunia facta fuisset. Sin autem infra brevissimum terminum injuncta non persolverent, plenam habebant potestatem ipsi usurarii, (quos Franci Bugeros vulgariter appellant) insontes Dei famulos, Ecclesiae Praelatos, ommmodis punire sententiis, jacturis gravibus condemnare, & angariis fatigare, sicut sequens sermo loco suo & tempore declarabit. To promote these Papal frauds and other Exactions.
Circa dies eosdem, Dominus Papa Alexander destinavit ad partes Anglicanas, Magistrum Rustandum Legistam, natione Gasconiensem, Subdiaconum suum, dans Domino Archiepiscopo Cantuariersi, & Ep scopo Herefordensi, & eidem Rustando potestatem colligend decimam de Anglia, de Scotia, & de Hibernia, ad opus Domini Papae vel Regis indifferenter, non obstantibus aliquibus Literis indulgentiis prius directis, sub quacunque forma verborum, vel etiam causa, pro qua concessa • uit, vel omni quod intelligi possit obstaculo. Dedit etiam eisdem Dominus Papa potestatem absolvendi Dominum Regem crucesignatum a voto suo, ne iret in terram Hierosolymitanam, ita tamen ut iret in Apuliam hostiliter, ad debellandum Manfredum filium Frederici quondam Imperatoris validum Ecclesiae Romanae inimicum. Accepto à Domino Rege Sacramento per Episcopum Bononiensem, specialiter ad hoc à Domino Papa destinatum, & ad investiendum Aedmundum de Regno Siciliae, ut praedictum est.
The Pope having conferred Sicily and Apulia upon the King, to engage him against Conrade and Manfred, writ Letters to Richard Earl of Cornwall to lend him monies and promote an aid to carry on that War, which the Earl, Nobles and Prelates assembled in Parliament utterly refused to lend or grant upon the Popes account.
Anno vero sub eodem, ad festum Sancti Edwardi, fuerunt apud Westmonasterium omnes fere Angliae Magnates. Inter quos prius Rex alloquebatur fratrem suum Comitem Cornubiae Richardum, petens ab eo instantissime auxilium pecuniare. Cui Comiti Dominus Papa similiter Literas deprecatorias direxerat, supplicans in quadraginta millibus, salvo fratri suo, mutuo subveniret, ut quasi dans ea eidem, pium daret aliis exemplum subveniendi. Comes autem nec preces Regis, nec Papae voluit exaudire, & eo maxim, quod negotium eundi in Apuliam assumpsit sine consilio suo & assensu Baronagii su • , sibilis Transalpinantium fascinatus. Ab aliis autem interpellatum fuit, de subventione facienda. Et responsum fuit, quod omnes tunc temporis non fuerunt juxta • enorem Magnae Chartae suae vocati, & ideo sine paribus suis tunc absentibus, nullum voluerunt tunc responsum dare, vel auxilium concedere, vel praestare. Rex itaque ad consuetas conversus cavillationes, ut Magnates flecteret ad consensum, per multos dies negotium Parliam • nt • distulit inchoati, ita ut usque in mensem, fictis occasionibus negotium protelaret. Et tunc ad alium locum conciliaturos, evacuatis in Civitate Londinensi crumenis, potius provocavit, quam convocavit. Comes vero Richardus, vir cautus & circum spectus, Episcopum Herefordensem, & Robertum Walerannum socium suum, acriter & merito redarguit, eo quod tam enormiter in Regni subversionem, Regem infatuarent. Et sic infecto negotio singuli provocati, ad propria remearunt. Sciendumque quod quando Dominus Rex rediit de Gasconia, tenebatur debito trecentarum millium Marcarum & quinquaginta. Nec tamen idcirco desiit inconsulte, tàm prodigialiter, quàm prodigaliter quotidie Thesaurum suum habitum & habendum alienigenis distribuere, quem Anglia, quam puteum reputavit inexhaustum, fuerat ejectura. Electo etenim Tholet • no, redditum & Thesaurum contulit non modicum. Similiter & Episcopo Bononiensi, Rustando quoque cum donativis charissimis, contulit unam opimam Praebendam in Ecclesia Eboracensi.
How much the Bishop of Hereford, and Rustand the Popes Legate, abused, oppressed the Religious persons and Clergy of England this year, and what complaints they made against them, these passages discover.
Episcopus Herefordensis cum suo Rustando in Praelatos Angliae, maxim Religiosos, authoritate Apostolica roboratus, desaevire coepit his Literis. ALEXANDER Episcopus servus servorum Dei, Episcopo Herefordensi, &c. Cum te sciamus pro utilitatibus & Conventus Sancti—ac Monasterii Sancti—pro quibus ad sedem Apostolicam accessisti, magna oportere subire gravamina expensarum, nepro defectu ipsarum eadem inexpedita remanere contingat, fraternitati tuae contrahendi mutuum propter hoc usque ad summam quingentarum, vel sexcentarum, vel septingentarum, vel amplius Marcarum sterlingorum, nomine dictorum Abbatis et Conventus, et Monasterii, et ipsos Abbatem et Conventum, ac successores eorundem, et ejusdem Monasterii bona creditoribus obligandi, ac renunciandi constitutioni de duabus diaetis editae in Concilio generali, & beneficio restitutionis in integrum & omnibus Literis indulgentiis Apostolicis impetratis, & impetrandis, necnon & conventioni judicum, si ipsorum creditorum nomine Apostolicas Literas super hoc cujuscunque tenoris in posterum impetrari contigerit, plenam authoritate praesentium concedimus facultatem. Ita tamen, quod ipsi & successores eorum creditoribus hujusmodi pecuniam solvere, necnon ad damna & expensas ac interesse, si à termino à te statuendo, pecuniam eandem non solverunt, super quibus juramento ipsorum vel eorum alicujus, sine aliqua probatione, qui dictam pecuniam mutuaverint, credi volumus, teneantur. Et dictis creditoribus praetextu alicujus constitutionis Canonicae vel civilis, aut cujuscunque privilegii vel indulgentiae, de quibus in nostris literis plenam & expressam oportet fierimeutionem. Et ne ipsi successores eorum, amplius in aliquo valeant se tueri, dictam pecuniam in utilitatem ipsorum Abbatiis & Conventus, & Monasterii versam esse, probandi necessitas non incumbat. Data, &c. Eodem tempore, petiit Papa pecuniam sibi commodari à Comite Richardo, scilicet quinque millia Marcarum, ad promotionem nepotis sui Aedmundi. Cui Comes: Nolo thesaurum superiori commodare, quem non possum distringere. Haec et alia detestabilia, a sulphureo fonte Romanae Ecclesiae, proh pudor, imo et proh dolor, tunc temporis emanarunt.
Hereupon, Rustandus tunc temporis universos Aagliae Praelatos convocavit authoritate Papali Londinum conveniendos; ut ibi Domini Papae praeceptum obedienter audirent, in quindena sancti Michaelis. Et de arduis tam Domini Regis quam Papae negotiis contrectantes, tanquam filii obedientiae, discrete ac favorabiliter de rebus postulatis & postulandis responderent: Ubi cùm dictis loco & tempore convenissent, lectis & intellectis Rustandi potestatibus, fecit idem sermonem fieri ab Vniversis, exigendo infinitam pecuniam per scripta plena injuriis et iniquitate, quae possent patientissimi cor virulenter sauciare. Quae pecunia, si consideretur et colligeretur, Ecclesia Anglicana, imo totum Regnum vilissimae subjaceret servituti, et irrestaurabili laederetur paupertate. Erat autem onus importabile, quod aliis imposuit bajulandum, nolens illud digito movere. Vt enim de aliis sileam, soli domui Sancti Albani injunxit sexcentas Marcas Domino Papae numerare; exceptis usuris et gravibus conditionibus, quibus ipsam domum arctarent Mercatores usurarii, quibus concessa potestas ad suae voluntatis fuerit arbitrium Ecclesias opprimendi. Praeterea conabantur Rustandus & Episcopus Herefordiensis, & eorum complices, terminum solutionis festinando abbreviare, sub poena suspentionis et excommunicationis. Quem terminum, nullo modo tenere possent Obligati. Sed hoc factum est, ut cogerentur Praelati mutuo accipere ipsam pecuniam a Mercatoribus, et eorum usuris illico intricati subjacere. Quod omnibus & singulis non tam difficile, sed impossible videbatur. Et cùm strictissimum consilium super his per plures dies haberetur, longa trahens, praecordialiter suspitia Episcopus Londinersis Fulco, ait. Antequam tantae Ecclesiae consentiam servituti et injuriae, ab intolerabili oppressione profecto decapitabor. Cujus constantiam cum audisset Episcopus Wygorniensis Walterus, ait in propatulo: Et ego priusquam tali subjaceat Ecclesia sancta subversioni, suspendio condemnabor. Quorum salubribus assertionibus omnes alii firmiter animati, constanter promiserunt se vestigia beati Thomae Martyris, qui pro libertate Ecclesiae se permisit excerebrari, pedetentim sequuturos. Attamen arctabantur undique, Rex adversabatur, Papa pecuniae inhians inimicabatur, Magnates matri suae Ecclesiae non compatiebantur. Rustandus homo literatus & efficax ad nocendum stimulabat. Archiepiscopus Cantuariensis, qui vacillantis Ecclesiae Petri ac naviculae fluctuantis nauclerus esse teneretur; in partibus transmarinis ac remotis, terrenis negotiis implicatus, gregem suum minus quam expediebat gubernavit. Eboracensis Archiepiscopus, vir magni consilii & profundi pectoris, in fata concessit. Electus Wintoniensis, tum quia Pictaviensi • , tum quia frater Regis persequentis, tum quia nou Episcopus, suspectus habebatur, atque idcirco vitabatur. Herefordensis vero Episcopus non suspectus, sed manifestus adversarius habebatur. Invocata igitur Sancti Spiritus consolatione, appellantes ad praesentiam Papae, qui sinum refugii pandere habet omni oppresso, super tam intolerabili et inaudita exactione, contradixerunt voluntariis et impetuosis magistri Rustandi oppressionibus et comminationibus. Et illico acclamatum est Londini voice praeconia, authoritate Episcopy Londinensis, ne aliquis authoritate literarum magistri Rustandi placita moveret, vel exqueretur diebus pluribus. Quod cum eidem Rustando intimaretur, conquestus est Regi gravissime, asserens quod Episcopus Londinensis omnes alios Praelatos animavit, ad contradicendum voluntati Regiae ac Papali. Rex autem iratus valde conviciabatur Episcopo, asserens, quod nec ill Episcopus, ne aliquis de genere ejus ipsum Regem dilexisset. Et quod efficaciter pro urar • t, ut Papa animadverteret in ipsum et puniret. Ad quod Episcopus; Auferant Episcopatum, quem tamen, non possunt de jure auferre, Papa et Rex qui me fortiores sunt. Tollant mitram, galea remanebit. Ipso etiam tempore instillatum est multorum auribus quoddam incredibile, quod quidem absurdum est & nefas credere, quod scilicet quidam falsarii Bulla nequiter abutebantur. Et scedulis vacuis, Bullam appendebant; ut quid placeret, postea inscriberetur. Dicebant enim ad invicem: Non placeat Christo, ut Dominus Papa, qui proculdubio vir sanctissimus est, talibus consentiret enormitatibus, quem constat esse ad tantum apicem divinitus sublimatum; Qui fecit, quod nunquam aliquem Papam fecisse meminimus, postulavit enim ab Ecclesia precum devotionem sibi impendi. Et quomodo credi potest, quod hic faciat pejora prioribus? absit. Et ita querentes solatium suae imperitiae et angustiae, falsariistalia deliramenta sub involucro imputabant.
Procurare interim summopere nitebantur Episcopus Herefordensis & Rustandus, & alii Transalpini, suscitare schisma & divisionem inter Praelatos Angliae, ne concorditer cohaerentes, Dominum Papam in viam dirigerent veritatis; Et sic à proposito frustarentur, pecuniis inhiantes, secundum illud Evangelicum: Omne Regnum in se divisum desolabitur.
Per idem tempus, dum omnium Angliae Praelatorum universitas iterum coram magistro Rustando Londini congregarentur, & nimis quotidianis deceptationibus vexarentur: Tandem propter absentiam Archiepiscopi Cantuariensis, qui in ultramarinis partibus morabatur, & propter Ecclesiam Eboracensem, quae secunda est in R • gno, vacantem, & propter aliquorum Episcoporum absentiam; cepit certa responsio super postulatis à Domino Papa per magistrum Rustandum, dilationem usque ad festum Sancti Hilarii, ut tunc omnes ibidem congregati, efficaciter & precise responderent. Et sic divisi, singuli post multa damna, expensas, & taedia, nescientes quid acturi forent, ad propria remearunt. Sic enim sive juste, sive unjust, per dictum magistrum Rustandum suspenderetur quis, vel excommunicaretur, Rex quasi leo in abscondito, quaerens quem devoraret, post quadraginta dies omnia diriperet infiscata. Papa et Rex, velut Pastor et Lupus, in ovium exterminium confoederati, omnibns ruinam minabantur. Ex tunc igitur quasi caeci palpantes ad parietem, divisi sunt; & quilibet sibi consulere more Anglicorum satagebat. Qui si de communi assensu communem syndicum & prolocutorem ad Romanum Curiam destinassent, foelici pace congauderent communiter.
Transit igitur annus ill Romanae Ecclesiae, et Papali Curiae, si devotionem Populi reputet, virulentissimus. Expiravit enim, quae consuevit haberi devotio habita a Praelatis et populo penes matrem nostram Romanam Ecclesiam, et patrem et pastorem nostrum, Dominum videlicet Papam. Et si illa Curia fideles Christi multoties usque ad amaritudinem spiritus cruentaverit, nunquam tamen, sicut hoc, et sequenti anno, tam lethaliter Vniversos Christi servos et singulos sauciavit. Coguntur enim insontes idololatrare, et quasi Apostatae, veritati, quae Deus, abrenunciare. Et praeter hoc, quod etsi intolerabile sit, tamen tolerabilius reputatur, bonis temporalibus violenter depraedantur. Quae autem inconvenientia Annus iste Angliae praesentavit, praesenti pagina duximus inserenda. Cassantur Sanctorum privilegia indulgentiae, nec reputantur, et hoc non sine injuria eorundem; Potestatem habet * Papa in his quae operantur in aedificationem, non in his quae ad ruinam, secundum Episcopum Lincolniensem Robertum. Pro triennio commutatur quinquennium, in promissione decimae, subito, et tacit quia promissa sit per triennium. Novum super terram, consueverunt semper laici Praelatis decimare tantum, nunc Praelati laicis decimare coguntur. Concessa fuit decima in subsidium Terrae Sanctae, cogimur transfer eam in subsidium Apuliae contra Christianos. Concessa fuit decima pro observatione Chartae, quam tenere predictus Rex Henericus tenebatur, quae tamen non observatur. Concessa fuit decima ut Regi in Terram Sanctam peregrinanti, particulatim secundum provisionem distribueretur, non uti nunc; de Obligatione injustissime graviora subire cogimur, multipliciter mentiri, falso profecto juramento, quod caelitus prohibetur in utroque testamento. Concedere cogimur terminos solutionis, quos nullo modo tenere possumus, ut incidamus in laqueos usurariorum suorum, quos socios eorum novimus, & participes. Datur potestas personis prorsus indignis super Nobiles Ecclesias, & eorum Praelatos excellentes▪ Venduntur Praelati ut Boves et Asim, Ecce ultimae conditio servitutis. Ecce venditores ejiciendi a Templo, flagellandi. Sed quia ignobilius est facere injuriam violenter, quàm pati cum innocentia, credendum est, quod super hoc Clamor ascendat quaerulus ad Deum Dominum ultionum.
There being many suits and controversies between the Archbishop of Canterbury, and Bishop of Rochester, (much vexed, oppressed by his power) the King upon the Bishops complaint, as Supreme Patron and Ordinary, to preserve public peace, issued this Writ to the Justices Itinerant, to stay all suites between them; to summon the Archbishops Bailiffs, and the Bishop and their witnesses before him, his Nobles and Council the next Parliament, where he would hear and decide all differences between them by their and the Justices advice.
REX Gilberto de Preston, & sociis suis Justic. proximo itineraturis in Com. Kanc. salutem. Quia ex gravi quaerela venerabilis Patris L Roffensis Episcopy apertius intelleximus, quod districtiones & exactiones quas Ballivi Venerabilis Patris B. Cantuariensis Archiepiscopi faciunt in Episcopatu Roffensi, & pro juribus temporalibus quae idem Archiepiscopus exigit, & idem Episcopus debere fieri contradicit in Episcopatu praedicto, immensa damna, homicidia et aliae transgressiones, quae sunt contra pacem nostram, accidere possunt in terra nostra, in magnum praejudicium & turbationem pacis nostrae, et grave scandalum universalis Ecclesiae, maxim, si inter tales Ecclesias quales sunt▪ Ecclesia Cantuar. & Ecclesia Roffensis, quae tam ardua praeminent dignitate & authoritate talia debeant suboriri, Nos volentes hujusmodi infortunatis casibus obviare nisu quo possumus ampliori, Vobis Mandamus firmiter injungentes, quod omnes districtiones, exactiones & contentiones ortas & existentes inter praedictos Archiepiscopum & Episcopum, poni faciatis in respectum usque ad festum beati Edwardi proxim. futur. praefigentes tam magistro Hugoni de Mortuo Mari, & magistro Henrico de Gaunt Ballivis dicti Archiepiscopi, quam praedicto Episcopo diem illum, quod sint coram nobis apud Westm. sicut eis per literas nostras mandavimus. Et nos tunc per Consilium dilecti fratris nostri R. Com. Cornub. et aliorum Magnatum nostrorum qui ibidem intererint, vires et diligentiam apponemus in praemissis, ad praedicta inconvenientia praecavenda, prout utriusque Pontificis commodo et honori viderimus melius convenire; Et scire faciatis dicto Episcopo Roffensi, quod prisons pro quibus orta est principaliter contentio praedicta, dictis die & loco coram nobis venire faciatis, & vos ipsi sitis ibidem coram nobis, ad testificandum quantum ad vos pertinet quid actum, et ad consulendum quid faciendum fuerit in praemissis. Teste Rege apud Alnewick. 23. die Septembris.
The King by reason of his absence and business in the parts of Scotland, being unable to be personally present at the feast of St. Edward at Westminster, which he annually celebrated, by virtue of his Ecclesiastical authority, constituted several persons to solemnize this feast, and make offerings, processions, and give alms in his stead; and commanded the Parishioners of St. Margaret, and the Londoners to go to Westminster in procession with wax Tapers, and other formalities for the honor of this Saint and Holy day, by this Writ.
QUia Rex non est certus quod interesse possit solemnitati instantis festi beati Edwardi apud Westm. pro variis & urgentibus negotiis quibus intendit in partibus Scotiae, Mandatum est Phillippo Luvel, Thesaurario Regis & Edwardo de Westm. in fide & dilection quibus Regi tenentur, quod praedictum festum, una cum venerabilibus patribus Sar. Norwic. Bathon. & Cicestr. Episcopis, Abbatibus & Prioribus vicinis, quos ad festum illud Rex per literas suas invitavit, vice Regis reneant, & solemniter celebrent ad custum Regis, & Capitagium Regis & Reginae & liberorum suorum, scilicet de 36 ob. muciae nomine eorum offerri, & Cruci argenteae supra magnum Altare Westmonast. attachiari faciant, & unam platam auri ponderis unius unciae nomine Regis offerant, prout moris est in solemnitate missae praedicti Edwardi, acsi Rex praesens esset ibidem, & duas aulas Regis Westm. impleri pauperibus in dicto festo, & eos pasci faciant, sicut fieri consuevit, & processionem Ecclesiae beati Margar. & omnes processiones Civitatis Lond. cum cereis & aliis processionibus suis solemniter venire faciant usque Westm. in die Sancti Edwardi, prout Rex similiter mandavit Majori et probis hominibus London. Et haec & omnia alia quae viderint fore facienda ad honorem praedicti Sancti, & solemnitatem festivitatis ipsius honorifice fieri faciant, prout melius & decentius nomine Regis fuerit faciendum; Ita quod prudentiam suam Rex merito possit commendare. Teste Rege apud Werk. 13. die September.
He likewise enjoined all Sheriffs to proclaim in Cities, Burroughs and Market Towns, that all who had crossed themselves for the Holy Land should meet on Holydaies and other convenient times, and learn how to use slings and March in order, and to put them under Captains, for which end the King had procured the Pope to grant them 40. days pardon who should obey this Mandate.
MAndatum est singulis Vicecomitibus A • gliae, quod in singulis Civitatibus, Burgis & aliis Villis Mercatori • s de Balliva sua publice clamari faciant, quod omnes Crucesignati diligenter addiscant trahere cum Balistis, & hoc non omittant, quia Dominus Papa ad instantiam Regis, singulis Crucesignatis modum trahendi cum Balistis addiscentibus xl. dies indulgentiae concessit. Et omnes Crucesignati Civitatum, Burgorum & Villarum praedictarum poni faciant in constabulariis per Decenas sub aliquibus Capitaneis, qui eos ad trahendum modo praedicto diebus festivis & aliis diebus quibus ad hoc vacare poterunt, intendere faciant. Teste &c.
Some servants of John Baylol being excommunicated and imprisoned upon a Capias Excommunicatum by the Bishop of Durham, for entering forcibly into the Church of Long- Neuton, other of them by way of revenge assaulted the Bishop & his men with horse & arms, as they travelled by a wood, irreverently abused the Bishop, & carried four of his men prisoners to the Castle of Bernard, and there detained them, till the Bishop should release the persons excommunicated: upon the Bishops complaint of this riot and injury, the King issued this Writ to John Baylol, to release the Bishops men, who was ready to absolve and deliver his; threatening severely to punish this offense, if he did not enlarge them, and give the Bishop & his servants, competent satisfaction for the injury which he neither would, nor ought to pass by without due punishment.
REX dilecto & fideli suo Johanni de Baylol salutem. Ex parte venerabilis patris W. Dunolm. Episcopy nobis est ostensum, quod cum homines vestri intrusissent se in Ecclesiam de Longe-Neutun, Dunelm. D • oc. & ipsam manu armata contra justitiam occupassent; Et idem Episcopus homines illos ob eorum manifestam offensam et contumaciam excommunicationis sententia innodasset. Et postea eos sicut moris est in Regno nostro postquam in eadem sententia per xl. dies & amplius perduraverant, capi fecisset, Eustachius de Baylol, Gocellinus frater ejus, Henricus filius Ranulfi & alii plures cum equis & armis, latitantes in quodam bosco in transitu praedicti Episcopy & familiae suae per boscum illum emiserunt quosdam ex militibus & scutar • is suis, qui in praefatum Episcopum & Clericos & alios familiares suos insultum cum gladiis & aliis armis, turpiter & irreverenter fecerunt, & eos enormiter tractaverunt, & quatuor ex familiaribus suis ceperunt, & ad Castrum Bernardi duxerunt, & ibidem imprisonaverunt, & eos adhuc in prisona detinent, in libertatis Ecclesiasticae praejudicium manifestum, et perturbationem pacis nostrae, quam praefatus Episcopus habet in libertate sua regali inter Tynam et Teysam, eos quod praefatus Episcopus dictos Excommunicatos noluit ex forma Ecclesiae absolute deliberare. Quia vero dicta transgressio in pacis nostrae laesionem enormem redundat quam incorrectam relinquere nolumus, sicut nec debemus; vobis Mandamus firmiter injungentes, quod praedictos imprisonatos à prisona qua detinentur sine dilatione deliberari, & praefato Episcopo & suis de tam enormibus excessibus & injuriis, eis per vos et vestros illatis, competentes emendas sine dilatione exhiberi faciatis, quod pro defectu vestri iterata ad nos inde querela non perveniat, per quod manum ad hoc aliter apponere debeamus. Teste Rege apud Eborum, 13. die Augusti.
Idem Mandatum est Eustach. de Baylol: Et mandatum est Constabulario Castri Bernardi quod praedictos imprisonatos à carcere quo detinentur deliberet. Teste ut supra.
It seems the Bishop refused to release those excommunicated persons, though they tendered good caution according to Law; whereupon the King issued this Writ de cautione admittenda, commanding him to deliver them out of prison, and to receive their caution.
REX tali Episcopo salutem. Ostensum est nobis ex parte Petri le Orfeure, quem ad instantiam vestram per corpus suum tanquam claves Ecclesiae contemnentem praecipimus Justiciari, quod licet vobis frequenter obtulerit stare mandatis Ecclesiae, ut tenetur, vos tamen cautionem legitimam ab eo admittere recus • tis, quod miramur. Et ideo vobis mandamus, quod hujusmodi cautione recepta, praefatum Petrum à prisona liberari mandatis; scituri quod si secus egeritis, nos quod nostrum est in hac parte exequemur. Teste Rege apud Not. 24 die Julii.
Upon the complaint of the Archbishop of Tuam, and his suffragans, and likewise of all the other Bishops and Clergy of Ireland, of several grievances, oppressions suffered by them and their Courts against Law, and the liberties of the Church of Ireland, particularly related, the King issued this Writ to Prince Edward his Son then in Ireland, to hear and redress the same by advice of the Judges, Barons, Nobles, and his Council in Ireland.
REX Edwardo filio suo primogenito & Haeredi salutem, & paternam benedictionem. Accedens nuper ad praesentiam nostram Venerabilis Pater F. Tuamensis Archiepiscopus pro se & suffraganeis suis, nec non & ex parte totius Cleri Hibern. una cum Episcopo Aland. coram nobis exposuit quaedam gravamina quibus Hibernicana Ecclesia graviter opprimitur, & enormiter praegravatur. Adjiciens etiam, quod nisi maturis hiis apponere remedium curaremus, praedicta Ecclesia suis juribus & libertatibus defraudata opprob • ose corrueret & viliter tenderet in occasum. Primo quidem queritur, quod ipsi & tenentes eorum contra antiquas libertates Ecclesiarum suarum trahuntur in placitum coram Justic. extra suos Comitatus ad alias provincias, ità per laborem nimium & expensarum defectum, litibus cedere, vel damnosas Compositiones inire coguntur. Secundo, quod quidem Justic. Vicecomites & alii ballivi nostri in loquelis coram eis motis, paciscūtur cum una parte de lucro participando, per quod altera pars cito labitur in jacturam, & jure suo legitimo defraudatur, quod quam graviter ferimus & moleste, cum non solum Clericos verum etiam Universalem plebem Hybern. anxius angit hoc gravamen. Tertio, quod fiunt frequentius Attachiamenta & summonitiones in terris ipsorum sine Waranto, quae pecunialiter coguntur redimere, vel laborem & taedium de Com. in Comitatum discurrendo subire. Quarto, Quod quidem Barones. Hybern. impediunt quo minus fideles Hybernienses de bonis suis testari valeant, & quominus Crucesignati votum complere valeant, vel illud redimere cum voluerint. Quinto, Quod Burgenses & alii tenentes eorum distringuntur ad sequelas faciendas in causis non tangentibus dictos Episcopos vel seipsos. Et quod haec gravamina Ecclesiae Hybernicanae inferuntur contra jura & libertates suas quibus eadem antiquitus est gavisa. Unde cum nostram deceat Regiam Majestatem, vestraeque conveniat, utilitati congruat & honori, jura & libertates Ecclesiae defendere, & potenti patrocinio confovere, afflictisque compati, & refroenare rebels. Vobis mandamus firmiter injungentes, quod convocatis coram vobis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Baronibus, Justic. & omnibus Magnatibus terrae Hiberniae per Consilium dilecti & fidelis nostri Johannes filli Galfridi Justic Hyberniae & aliorum discretorum de Consilio vestro, necnon & de Consilio Magnatum praedictorum, in praemissis apponi faciatis celeriter remedium oportunum, prout Ecclesiae indemnitati, & vestrae & terrae Hyberniae utilitati, & tranquillitati videritis convenire. Quo decus Ecclesiae crescat per vos, & vestrae novitatis principium laudis suscipiat incrementum. Apposuissemus autem praemissis remedium nisi vester in Hiberniam praesens fuisset accessus; propter quod vobis & consilio vestro hoc negotium duximus totaliter committendum. Teste Rege apud Not. tingham. 30. die Julii.
He likewise issued this further Mandate to the chief Justice of Ireland.
MAndatum est Johanni filio Galfridi Justic. Hiberniae, Quod aut faciat Archiepiscopo Tuamensi rationabile Escambium de terra in Com. pro Villa de Eandon, & ibidem firmet quoddam Castrum, si sit ad profectum Edwardi filii Regis, prout pridem inter ipsum Johannem, & dictum Archiepiscopum fuit proloquutum, vel reddat dicto Archiepisco Villam suam antedictam solutam & quietam. Teste ut supra.
He likewise issued this Writ for the Dean and Canons of St. Martyns London to respite the amerciament of all their Tennants in Essex, before the Justices in Eyre, according to their Claimes.
QUia Decanus & Canonici Ecclesiae Sancti Martini London, vendicant sibi amerciamenta hominum suorum ubicunque amerciati extiterint; Mandatum est Vic. Essex, Quod demandam quam facit hominibus Theobaldi Archidiacono de Leges praedictae Ecclesiae de Christishale de una Marca, ad quàm amerciati fuerunt coram Justic. ultimo itinerantibus apud Chelmerford. ponat in respectum usque ad festum Sancti Edwardi quod erit in quindena Sancti Michaelis proximo futuro, ut tunc super hoc Rex quod justum fuerit fieri faciat. Teste Rege apud Not. primo die Augusti.
He likewise sent this precept to the Sheriff of Nottingham and Derby, to pay his Chaplains officiating in Derby Castle their wages,
MAndatum est Rogero de Lovetot. Vic. Com. Not. & Derb. quod quamdiu fuerit Vic. eorundem Com. singulis Annis faciat habere Capellanis Regis Ministrantibus in Castro Regis Not. stipendia sua ad duos terminos, videlicet unam medietatem ad festum Sancti Michaelis, & aliam Med. ad Pascha. Teste ut supra.
The King by his Ecclesiastical perogative sent this pious Writ to the Cistercians, and other Abbots in their general assembly, to make this special devout prayer unto God for him, his Queen and Children.
REX Abbatti Cicester. & caeteris Abbatibus in generali Capitulo Cistercien▪ convenientibus salutem. Cum Regnorum gubernacula been prosperari nequeant, nec administrari feliciter sine eo in cujus dispositione cuncta sunt Regna; per quem etiam omnia gubernantur, Universitatem vestram attentius exoramus, quatenus pro statu nostro & Reginae liberorumque nostrorum, devota precum suffragia suppliciter offeratis altissimo, ut Actus nostros ita misericorditer ad laudem sui nominis & fidei Catholicae exaltationem dirigere dignetur, quod consummatis praesentis vitae curriculis, aeternae felicitatis praemia consequamur, & vos proinde debeamus arctiori dilectionis vinculo amplexari. Teste Rege apud Warsop. 4. die Augusti.
One Ralfe de Ribeford a Clerk accused of Robery, and delivered to his Ordinary, suing Michael Thoni late Mayor of London, in the spiritual Court before the Dean of the Arches, (for a defamation,) for what he did in Execution of his office as the Kings officer, who ought not to be questioned in such Courts for a anything done in the execution of his Office, it being to the prejudice of the Kings Crown and dignity, the King thereupon issued this memorable prohibition to the Dean, and another to this Prosecutor, not to proceed therein
REX Decano Sanctae Mariae de Arcubus London. salutem. Monstravit nobis Michael Thoni, quondam Major Civitatis nostrae London. quod cum ipse Radulphum de Ribeford tanquam malefactorem rectatum de Roberia & Societate latronum, in eadem Civitate secundum legem & Consuetudinem Regni nostri arrestari fecisset, quem etiam postmodum Venerabili Patri W. Wygorn. Episcopo, qui ipsum tanquam Clericum & foro Ecclesiastico liberandum petiit, secundum Consuetudinem ejusdem Regni à Carcere & Custodia nostra liberasset, idem Radulphus praefatum Michaelem occasion praedicta, trahit in placitum coram te in Curia Christianitatis. Quia vero in manifestum praejudicium Regni nostri, et Coronae nostrae est, quod aliquis Ballivus noster occasion Ministerii sui, et eorum quae pro conservatione pacis nostrae et Regni nostri in hujusmodi casibus secundum consuetudinem et legem praefati Regni nostri fiunt, trahatur in placitum in Curia Christianitatis; tibi prohibemus, ne placitum illud ulterius tenere praesumas. Teste Rege apud Woodst. 5. die Junii.
Sub eadem forma mandatum est Radulpho de Ribeford, ne prosequatur idem placitum in Curia Christianitatis.
The like Prohibition issued to the Bishop of Worcester, who sued the Sheriff of Worcester and his Bailiffs in his Court Christian, for levying the debts due to the King and himself upon some of the Bishops Tenants.
REX W. Wygorn. Episcopo, salutem. Monstravit nobis dilectus & fidelis noster Wilhelmus de Bello Campo, Vic. noster Wygorn. quod cum Robertus de Wikeman Clericus suus, & quidam alii Ballivi & Ministri nostri ex officio suo, secundum consuetudinem Regni nostri, facerent districtionem quibusdam hominibus Ecclesiae vestrae pro debitis nostris, & debitis ad ipsum Vic. ration Ballivae suae spectantibus, & alia exequerentur quae ad officium ejusdem Vic. pertinent, vos ea occasion, et etiam eo quod extractae Rotulorum et Brevium vobis non liberantur modo quo petitis, Clericum et Ballivos praedictos trahitis inde in placitum in Curia Christianitatis. Quia vero manifest est contra Coronam et dignitatem nostram, quod hujusmodi occasion trahatur aliquis Ballivus noster in placitum in Curia Christianitatis, cum ad nos pertineat corrections transgressionum, et delictorum suorum, et prompti simus et parati vobis in Curia nostra Iustitiae complementum exhibere de praedictis Ballivis, si qua contra libertatem Ecclesiae vestrae attemptaverint: Vobis firmiter inhibemus in Curia Christianitatis super praemissis ulterius procedatis, ab injusta vexatione et molestatione praedicti Vic. Clericorum, Ballivorum suorum a modo desistentes.
Teste Rege apud Westm. 24▪ die Octobris.
Per Henr. de Bathon. & Henr. de Mare.Such were the bold encroachments of the Bishops, Deans, Chapters, and their Officers then, as to draw most temporal Officers into their Courts, and there vex and excommunicate them, for executing their Offices upon any Clerk, Prelate, or their Tenants, Tenements; and to hold Plea of Lands and Goods, not belonging to their Jurisdiction, but the Kings Courts; and invade the Rights of the Kings Crown, the Kingdoms and Subjects Liberties in sundry particulars, in a very high degree; which intolerable grievances, in high affront to the Kings Crown and dignity, obstructing the execution of public Justice, tending to make Prelates, Clergymen lawless, and all Laymen mere slaves to their Lordly wills, and exorbitant Courts, these Prohibitions timely prevented, and checked in some measure; witness this memorable complaint of the Mayor and Citizens of York, against the Dean and Chapter of St. Peters of York, and this memorable Prohibition issued thereupon, wherein their intolerable Usurpations in sundry kinds upon the Kings Rights, Royal Authority, Officers, Courts, and proud presumption in Excommunicating the Mayor and Citizens, tendering an illegal Oath unto them de parendo jure Ecclesiastico, are particularly recited, severely prohibited; and their obstinate contemptuous persisting in these their Usurpations and Extravagancies, notwithstanding the Kings Prohibitions, fully displayed.
REX Decano & Capitulo Sancti Petri Eborum, salutem. Ex querelis Majoris & Civium nostrorum Eborum frequenter intelleximus, quod usurpastis vobis placita de Laicis feodis, et de catallis et debitis quae non sunt de Testamento vel Matrimonio, et alia jura et libertates in praedicta Civitate ad Majorem et Ballivos nostros ejusdem Civitatis spectantes: Nec permittitis custodes mensurarum nostrarum in eadem Civitate probare mensuras in terris quas dicitis esse vestras, nec ease signo nostro signare, sed signo adulterino ease facitis signari. Item non permittitis eosdem Cives capere nomina hominum vestrorum pro debitis suis, secundum tenorem Chartae nostrae quam inde habent, in qua nec homines vestri, nec alii excipiuntur. Item appropriastis vobis homines nostros, et omnia placita eorum tenetis in Curia vestra, vi excommunicationis, ration terrarum in quibus manent; nec permittitis Ballivos nostros praedictae Civitatis ingredi terras quas dicitis esse vestras, licet non sint, ad debita nostra levanda, nec ad latrones seu malefactores capiendos vel arrestandos, sed si terras vestras ad hoc sine licentia vestra ingrediantur, vel gravaminibus praedictis, pro jure nostro salvando se opposuerint, statim in eos assensu nostro irrequisito, de emendis faciendis sententiam Excommunicationis promulgari facitis, (the Popes, Prelates, Clergymens grand, intollerably profaned, abused engine, to oppress, vex, suppress, enslave both Emperors, Kings, Kingdoms, Subjects of all sorts, and wreck their malice or revenge upon them:) nec eam pro aliquo mandato nostro relaxare curatis, nisi praestito Sacramento de parendo jure Ecclesiastico, (an abuse, usurpation since practiced by such Courts, persons, to the Subjects grand oppression) Cum igitur praemissa in jurium nostrorum praejudicium non modicum, et dignitatis Regiae maximam cedant laesionem, (let all Prelates, persons guilty of such exorbitances well observe it) et per Literas nostras frequenter requisiti fueritis, quod ab hujusmodi exactionibus et usurpationibus desisteritis; Vos iterato monendos duximus, et exortandos mandantes, quatenus Majorem et Ballivos et Cives praedictos, imo nos juribus et libertatibus prius usitatis in Civitate praedicta gaudere pacifice permittentes, de caetero nihil attemptetis, quod in jurium nostrorum cedat praejudicium, sententiam Excommunicationis si quam in Ballivos vel Cives praedictos occasion praedicta promulgari feceritis, sine dilatione revocantes: Scituri indubitanter, quod nisi feceritis, diutius sustinere non poterimus, sicut nec debemus; quin de tantis excessibus et injuriis nobis illatis, quae non solum in exhaeredationem nostram, sed etiam in dedecus nostrum et opprobrium redundant, (mark it well) gravissimam vindictam qualem debebimus capiemus: (a just, royal, heroic, necessary resolution.) Injunximus etiam Majori et Ballivis praedictis, quod jura et libertates nostras illaesas pro posse suo conservent, et firmiter ex parte nostra inhiberi faciant, ne aliqui de Civitate praedicta coram vobis compareant in Curia vestra, ad respondendum de aliquibus pertinentibus ad Coronam et dignitatem nostram. Teste Rege apud Westm. 19 die Februarii.
Eodem modo mandatum est Abbati Sanctae Mariae Eborum, & Priori Sanctae Trinitatis, & Magistro Hospitalis Sancti Leonardi Eborum, eo excepto, quod in Literis istis nulla fit mentio de sententia Excommunicationis lata in Majorem, Cives & Ballivos ejusdem Civitatis. Nec quod praedicti Abbas, Prior & Magister alias requisiti fuerint per Literas Regis, quod ab hujusmodi exactionibus desisterent. Teste ut supra.
Those Prohibitions were seconded with these ensuing of like nature, upon the complaints of particular persons unjustly prosecuted in the Courts Christian at York, for Chattels and Debts, not in cases of Matrimony or Testament, to the prejudice of the Kings Crown and Dignity.
REX Decano & Praeceptori S. Petri Eborum, & eorum Commissariis, salutem. Prohibemus vobis ne teneatis placitum in Curia Christianitatis de Catallis vel Debitis unde Walterus de Rudham Clericus, sicut ex relatu quorundam fidelium nostrorum intelleximus, trahitur in placitum coram vobis in Curia Christianitatis authoritate Literarum Domini Papae, per Abbatem et Conventum de Fontibus, nisi Catalla illa vel Debita sint de Testamento vel Matrimonio, quia placita de Catallis et Debitis quae non sunt de Testamento vel Matrimonio, spectant ad Coronam et dignitatem nostram: inhibuimus etiam praedicto Waltero ne in Curia Christianitatis super hujusmodi Catallis vel Debitis examen Ecclesiasticum in juris et dignitatis Regiae praejudicium aliquatenus subire praesumat.
Eodem modo scribitur Abbati & Conventui de Fontibus.
By which several Writs it is most apparent, that there was a strong combination and endeavor at this time between the Bishops, Abbots, Deans, Chapters, and others who had Ecclesiastical Courts and Jurisdiction, and the Court of Rome, to usurp and engross the cognizance of most Temporal causes concerning Lands or Goods (especially of Clergymen and Religious persons) into their own hands, and to trample the Kings Temporal Courts, Officers, Crown, Dignity, and Lay-Subjects under their feet; which they unanimously and strenuously opposed, and endeavored to prevent by the precedent, and these subsequent Prohibitions to them, in the case of the Monks of Winton, who suing the Bishop elect of Winton in the Court of Rome, and before the Popes Delegates, touching the propriety of the Manor of Taunton, and other Lands held immediately of the King, moving from him, and part of the Barony of the Bishop, to the prejudice of the Kings Crown and dignity, whereof neither the Pope nor any Court Christian had or ought to have any cognizance or jurisdiction, but only himself and his own Courts, the King thereupon issued this memorable Prohibition to the Bishop, not to appear or answer to any such Suit before the Pope, or in any Court Christian, under pain of seising his Temporalties, being contrary to his Oath of Fealty to the King, and to the prejudice both of his Crown and Realm.
REX A. Winton. electo, salutem. Intelleximus ex relatu quorundam fidelium nostrorum, quod Monachi Winton. vos super Manerio de Taunton, & quibusdam aliis quae de nobis immediate tenetis, & quae à nobis indubitanter movere noscuntur, coram Domino Papa vel auditoribus suis in Curia Romana trahunt in causam, et super proprietate Maneriorum ipsorum sibi cum instantia a vobis postulant responderi. Quia vero ad nos tanquam ad Dominum principalem cognitio praedictorum, sicut et aliorum feodalium Regni nostri, indubitanter noscitur pertinere, vobis sub debito fidelitatis in qua nobis tenemini, et sub poena animadversionis debitae et condignae, in temporalia et feodalia quae de nobis tenetis, districtius inhibemus, ne de praedictis in foro Ecclesiastico, seu coram alio quam coram nobis, in nostrum et Regni nostri praejudicium et gravamen, aliquatenus respondere praesumatis, praesertim cum hoc sine transgression Iuramenti quo nobis tenemini facere non possitis, sicut nec debetis: Pro certo tenentes, quod si secus egeritis, omittere nec volumus nec valemus, quin nos ad temporalia et feodalia vestra secundum legem et consuetudinem Regni nostri capiemus. In cujus, &c. Teste Rege apud Novum Castrum super Tynam, 29 die Augusti.
The King being further informed, that the Monks of Winton in this Suit between the Bishop and them, had procured a sequestration of the Temporal goods belonging to the Priory, to the Abbots of Stafford and Boxley, towards the satisfaction of the debts of the Priory, and expenses of the Monks in this Suit, which they intended to execute in derogation of the Rights of his Crown, and contrary to the Law and Custom of the Realm, issued this Prohibition to them, not to proceed therein under pain of seising their Temporalties.
REX Abbatibus de Stafford & de Boxlegh Cisterciensis ordinis, salutem. Intelleximus & miramur plurimum et movemur, quod in causa quae vertitur inter venerabilem Patrem electum Winton. ex una parte, & Monachos loci ejusdem ex altera, Dominus Papa, non intelligens nec advertens qualiter et quantum negotium hujusmodi nos tangebat, in nostrum praejudicium et gravamen ordinat vel ordinare proponit, Quod facta sequestratione bonorum Temporalium ad Prioratum Ecclesiae Winton. spectantium, vobis eorundem bonorum custodia assignetur, de quibus secundum quod fieri poterit, fiat solutio debitorum, et provideatur Monachis hinc inde sibi adversantibus in expensis, sicque durante sequestratione hujusmodi, Prior ibi non existeret qui possessionem Temporalium obtineret. Cum autem Prior Winton. in Curia nostra certis temporibus satisfacere, et multa nobis alia consueta servitia exhibere, et coram nobis et Iustitiariis nostris respondere omnibus de se conquerentibus teneatur, nec ad haec de consuetudine Regni nostri inviolabiliter hactenus observata, procuratorem vel atoruatum possit constituere loco suo, nisi praesens in Curia ipsum constitueret viva voice, et quociens in aliquo praedictorum defecerit in amerciamentum nostrum incidat, et nobis debeat propter hoc certam pecuniae quantitatem, per ordinationem et sequestrationem hujusmodi, cum non esset qui praedicta faceret, nos debitis consuetudinibus et servitiis contingeret defraudari. Praeterea cum bona temporalia Prioratus praedicti, de Baronia nostra esse et a nobis teneri noscantur, et non existente ibi Priore ad Episcopum Winton. vel si Episcopus ibi non existeret, ad nos bonorum custodia pertineat eorundem, Dominus Papa de bonis ipsis quae de Baronia nostra existunt, nobis irrequisitis in nostrum praejudicium nihil potuit aut debuit ordinare. Nec aliquid sine dubio, ut credimus, ordinasset si veritatem super hoc cognovisset, cum nullus alius, ubi nos maxim in justitiam non desicimus, judicare vel ordinare habeat de eisdem. Vnde vobis mandamus prout districtius possumus inhibendo, quatenus si Literas forte super hoc receperitis, vos de bonis praedictis donec saltem Dominum Papam super hoc consulueritis, nullatenus intromittere praesumatis: pro certo tenentes, quod si secus egeritis, in omnibus et singulis consuetudinibus, juribus et servitiis a Priore Winton. nobis debitis quibus propter hoc nos defraudari continget, habebimus quantum district poterimus, ad vos et bona vestra recursum, et vobis super hiis in aliquo non parcemus. Teste Rege apud Woodst. 18 die Junii.
He likewise as supreme Ordinary and Patron of the Monastery, to preserve it from ruin, issued this Writ to all Merchants, Citizens and others, not to lend the Monks any money upon their Common Seal, in defense of the Prior justly removed, or on any other occasion.
REX Universis Mercatoribus, Civibus, & aliis Christi fidelibus, salutem. Ad universitatem vestram volumus pervenire, & omnibus fieri manifestum, quod Monachi Cathedralis Ecclesiae Winton. modum expensis superfluis non ponentes, & fines largitatis excedentes, terminos prodigalitatis appetentes tantis Ecclesiam suam debitis obligaverunt diversis creditoribus, quod vix speratur, istis temporibus posse ab hujusmodi debitorum onere sublevari. Nos igitur, licet obstandum fuisset principiis ne scintilla tenuis in flammam prosiliret, destructivam tamen dum scimus rei seriem, et possumus, quamvis tarde, eidem Ecclesiae compatientes, et merito cum nostra intersit, cum ejus patroni simus, et nostri antecessores fundatores, ne nostris temporibus gravem sui jacturam patiatur, et ipsis mobilia et immobilia ad pios usus a diversis concessa fidelibus ob culpam eorundem Monachorum propter aes alienum necessario distrahantur, vobis omnibus praedicta publice nunciamus. Contradicentes et inhibentes, ne Monachis ejusdem Ecclesiae, vel Willielmo de Taunton, qui juste ab administratione Prioratus ejusdem Ecclesiae est amotus, si pro Priore se gerit, aliquid mutuo sub sigillo ejusdem Capituli, vel alio modo concedatis. Si vero contra hanc inhibitionem nostram feceritis, hoc ipso nostram Regiam Majestatem offenderitis, et vobis in repetitione pecuniae eisdem creditae quibuscunque modis poterimus opponemus, et etiam in aliis si locus affuerit, vobis utpote nostro Edicto et voluntati contrariis, curabimus ut decebit, pro meritis respondere. Teste Rege apud Westm. 5 die Februarii.
The King as founder of the new Priory of Ravenstone presented thereunto, and constituted a Proctor to see it effected, by this Patent.
REX H. Lincolniensi Episcopo, salutem. Cum ad Prioratum quem nuper incepimus fundare apud Ravenstone, fratrem Willielmum de Divisis, virum vita & moribus commendabilem, Vobis praesentaverimus, nos Magistrum Johannem de Chisehull ad praesens negotium procurandum & prosequendum Procuratorem nostrum constituimus. Dantes eidem potestatem appellandi & prosequendi nomine nostro si opus fuerit, & omnia alia facienda quae in praesentis negotii prosecutione sibi visum fuerit expedire. Teste Rege apud Werk, 9 die Septembris.
The King as supreme Patron, Ordinary, and by custom of the Realm, claimed the Palfrye and Cup of every Bishop or Abbot that was translated or deceased, as is evident by this memorable Writ issued to the Abbot of Oseney, demanding the Palfrye and Cup of his predecessor to be presently delivered to the King, or to show cause to the contrary.
REX Abbati de Oseneye, salutem. Cum ex consuetudine approbata & obtenta habere consueverimus Palefridos & Cuppa • Episcoporum & Abbatum Regni cedentium & decedentium: Vobis mandamus sicut alias mandavimus, quod Palefridum & Cuppam Adae Abbatis praedecessoris vestri, nobis sine dilatione mittatis. Alioquin sitis coram nobis in instanti media quadragesima, ubicunque fuerimus in Anglia, ostensuri, si quod Warrantum habeatis, quare Palefridum illum & Cuppam habere non debeamus. Quia consuetudinem nostram in hac parte obtentam nullo modo sine ration demittemus. Teste Rege apud Westm. 22. die Febr.
You heard before (p. 808, 809.) of the Popes proffer of the Kingdom of Apulia to our King Henry and his son Edward, which he commanded the Bishop of Hereford and other Clergymen to accept of under their Seals, (thereby to engage them to supply him with monies to gain it, and carry on the Wars against Conrade and Manfred ) as appears by this Patent.
REX Johanni Mansell Praeposito Beverl. salutem. Cum Dominus Papa Regnum Apuliae nobis & dilecto filio nostro Edmundo duxerit concedendum, & conferendum, quod per Venerabilem Patrem Herefordensem Episcopum, duximus admittendum: Vobis mandamus in fide & dilection quibus nobis tenemini, & sicut commodum & honorem nostrum & nostrorum affectatis, & sicut indignationem nostram & nostrorum in perpetuum vitare volueritis, illud una cum aliis fidelibus nostris acceptetis, & rescripto super ipsa acceptatione confecto sigillum vestrum, una cum sigillis quorundam aliorum fidelium nostrorum, qui dictam admissionem similiter acceptarunt, apponatis. In cujus, &c. Teste Rege apud Westmonasterium, 18 die Octobris.
The King to promote the business of the Croysado, under pretext to raise monies to relieve the Holy Land, but in truth to fill the Popes coffers, and gain the Realm of Apulia and Sicily, which he had (without right or title) conferred on him and his Son, issued this Patent to the Provincials of the Freers Preachers and Minors, entreating them to further this affair.
REX rogat per Literas suas Priorem Provincialem fratrum Praedicatorum, quod in instanti Capitulo suo Provinciali disponat de fratribus, ad praedicandum verbum Crucis (instead of the Gospel of Christ) in singulis Diocaesibus, cum per Venerabilem Patrem Norwicen. Episcopum negotii Crucis exequutorem, super hoc fuerit requisitus. Teste Rege apud Novum Castrum super Tynam, 28. die Augusti.
Et eodem modo rogat Ministrum generalem ordinis fratrum Minorum. Teste ut supra.
Yet notwithstanding he respited the levying of this Disme upon the Priors and Rectors of the Hospitals of the poor people and religious persons within the Diocese of Winton, till the next Parliament, by this Patent.
REX Norwicen. & Cicesteren. Episcopis, & Abbati Westm. executoribus negotii Crucis in subsidium sibi à seed Apostolica concessum, & eorum Commissariis, salutem. Mandamus vobis, quod Priores & Rectores pauperum Hospitalium, aliosque paupers viros religiosos Winton. Dioc. pacem habere permittatis de omnibus demandis quas eis facitis occasion praefatae gratiae nobis concessae usque ad Parliamentum nostrum quod erit apud Westmonasterium à die Pasch prox. futur. in tres Septiman. In cujus &c. Teste Rege apud Westm. 19. die Febr.
He likewise respited the levying of this Disme, upon a Clerk then Treasurer to the Queen, by this Mandate.
MAndatum est W. Norwic. Episcopo collectori gratiae Regi in subsidium Terrae Sanctae à seed Apostolica concessae, quod exactionem praedictae gratiae quam facit Magistro Jacobo d • Egga alba Thes. Reginae de proventibus Ecclesiae Sancti Michaelis super Wyram. quae est in Custodia P. Hereford. Episcopy, qui est in servitio Regis, & in partibus transmarims, ponat in respectum quousque Rex cum praedict. Norwic. Episcopo super hoc,—vel aliud à Rege receperit mandatum. Teste ut supra.
The King by his Royal Prerogative granted this protection to the Church of St. Martyns the Grand in London, being his free Chapel.
REX Omnibus &c. Quia Ecclesia Sancti Martini Magni London. quae a praedecessoribus nostris Regibus Angliae fundata est, libera Cappella nostra est, et liberior caeteris Capellis nostris Angliae, suscepimus in protectionem et defensionem nostram homines, terras, redditus et omnes possessiones Decani Capituli ec Canonicorum Ecclesiae praedictae. Et ideo Vobis Mandamus, quod manuteneatis, protegatis, & defendatis homines, terras res, redditus & omnes possessiones praedictorum Decani & Capituli & Canonicorum, non inferentes eis aut inferri permittentes injuriam, molestiam, damnum aut gravamen. Et liquid eis forisfactum fuerit, id eis sine dilatione faciatis emendari. In cujus &c. Teste Rege apud Westm. 28. die Februarii.
There being many Jewish Converts in England, for whom the King by reason of his Wars had not provided sufficient maintenance, he thereupon out of his Christian care to support them, issued these ensuing Writs to the Abbots, Priors and Covents of most religious Houses through England, to entertain and receive one or more of them for two years, and to allow them a daily pension or Conrody not exceeding such a sum; wherein the names of each male and female Jewish convert sent to every house are thus recorded in the fine Rolls of this year.
REX Priori & Conventui Sanctae Mariae de Walsingham salutem. Cum per Guerra nostra quàm nuper sustinuimus, in Wascon. & aliis arduis negotiis, statum nostrum & Regni nostri tangentibus, de statu Conversorum adhuc plene ordinare non possumus, devotionem vestram rogamus attente, quatinus latorem praesentium adhuc per biennium, in victualibus et aliis necessariis exhibere velitis. Ita tamen, quod si liberatione sua diurna noluerit esse contentus, tunc in optione vestra sit conferendi ei tres obolos per diem tantum ad sustentationem suam. Nullam super hac petitione nostra praetendentes excusationem pro qua vos debeamus alias inde solicitare. Quia volumus modis omnibus preces nostras in hac parte a vobis eraudiri. Quibus exauditis, in negotiis vestris gratiam & favorem a nobis obtinebitis cum specially gratiarum action; rescribentes nobis per unum de vestris qualiter has preces nostras duxeritis exaudire. Teste apud Merton 20. die Janwar.
Consimiles literas habet Wilhelmus de Kanc. Abbati & Conventui de Bello.
- Marger. Conversa, Abbati & Conventui de Waltham.
- Joeca de Hingeshay, Abbatissae & Conventui de Godestow.
- Elena Conversa, Abbati & Convetui de Bruera.
- Robertus Grosteste, Conversus Priori Sancti Swithini Winton.
- Hen. Clericus, Conversus Magistro & fratribus Hospital Oxford.
- Mabilla Conversa, Priori & Conventui Sancti Gregorii Cantuar.
- Otto Conversus, Priori & Conventui de Bernwell.
- Johannes Conversus, Priori & Conventui Roff.
- Wilhelmus de Wygorn. Conversus Priori & Conventui Wygorn.
- Richus Conversus, Priori & Conventui Sanctae Frecheswith.
- Johannes Conversus, Abbati & Conventui de Fontibus.
- Robertus Conversus, Abbati & Conventui de Bellaland.
- Memoratum quod Rex concessit Abbati & Conventui de Certeseye, ne aliquis conversus vel conversi admittatur in domo sua.
- Wilhelmus de Cantuar. & Johanni fil. ejus Abbati & Conventui de Stanley in Wilts.
- Robertus Windour. & Jsabell uxor ejus, Abbati & Conventui de Dore.
- Dionysia uxor Otton. & fil. ejus Priori & Conventui Huntendon.
- Rich. de Dunton, & Riohold. uxor ejus Abbati & Conventui de Buldewas.
- Augustinus de London, Conversus Abbati & Conventui de Boxele.
- Robertus & Hugo filii Rithardi Conversi Abbati & Conventui de Boxcle.
- Johannes de Plessetis Abbati & Conventui de Roches.
- Galfridus Conversus Priori & Conventui Ley.
- Rich. fil. Galfrid. Conversi Abbati & Conventui de Rival.
- Hodierna filia Willielmi Conversi Priori & Conventui de Farnley.
- Priori & Conventui de Horton pro Matilda uxore Roberti Grosseteste Conversi & Johanne filio ejus.
- Priori & Conventui de Wenlock pro Johan. de Hereford. & Matt. uxor ejus, conversis Abbati & Conventui de Paro Lude pro Rogero de Linc. Conversi.
- Maria de Linc. Conversa & fil ejus, Abbati & Conventui de Kirk stead.
- Christiana de Glouc. Conversa Priori & Conventui Sancti Oswaldi.
- Hugo fil. Philippi Conversus, Priori & Conventui Sanctae Fidis.
- Constantia. Conversa, Abbati & Conventui de Rading.
- Johannes de Lamburne Conversus Abbati & Conventui de Waleden.
- Richus Conversus & Martha uxori ejus Abbati & Conventui de Abbandon.
- Johannes Mansel Conversus Priori & Conventui de Louis.
- Richus de Sancta Swithin & Matild. uxor ejus Abbati & Conventui Colecestr.
- Thomas de Exon Conversus Abbati & Conventui Sancti Edmundi.
- Mattheus Conversus & Tecla uxor ejus Priori & Conventui Norwic.
- Richus de Wygorn. Conversus Abbati & Conventui Glaston.
- Johanna fil. Richardi Conversi Priorissae & Conventui de Stratford.
- Muriel Conversa, Abbati & Conventui de Pipewel.
- Richus Conversus Abbati & Conventui Osolveston.
- Johannes & Odierna filii Will. Conversi Priori & Conventui de Thorinton.
- Henr. & Hawis. fil. Rich. Conversi Abbati & Conventui Sancti Aug. Bristol.
- Helewis fil. Muriel, Conversus Abbati & Conventui de Begeham.
- Dionisia fil. Johan. Mansel. Conversi Priori & Conventui de Michelham.
- Richus fil Galfridi, Conversi Abbati & Conventui de La Dale.
- Gilbertus le Deboner. Conversus Priori & Conventui de Bathon.
- Philippus Conversus Priori & Conventui de Monteacuto.
- Thomas Conversus, Abbati & Conventui de Beland.
- Richus de Stamford. Priori & Conventui de Selford.
- Stephanus & Galf. Sancti Thomae Conversi Abbati & Conventui de Coggeshal.
- Dyonis. & Julian fil. ejus Priori & Conventui de Bosegrave.
- Thom. Conversus & Juliana uxor ejus Abbati & Conventui de Dunkwel.
- Stephanus fil. Thom. Conversi Abbati & Conventui de Tiletey.
- Christiana uxor ejus Conversa Abbati & Conventui de Malmbur.
- Susanna quae fuit uxor, Johannes de Lincoln. Abbati & Conventui Ramm • s.
- Sybilla Conversa Priori & Conventui de Wyrksop.
- Juliana de Nottingh. Conversa Abbati & Conventui de Neusom.
- Petrus fil. Will. Conversi Abbati & Conventui de Welebeek.
- Priori & Conventui Sanctae Trinitatis Eborum pro Matil de Linc. Conversa. Galfr. de Hereford. & Alic. uxor ejus apud Sunieshevet.
These Religious Houses had generally so little charity and dovotion towards these converted Jews as not to entertain them upon the Kings former Writs and entreaties; who much wondering at it, issued these second Letters to them on their behalfes, thus registered in the fine Rolls.
REX Abbati & Conventui de Abendon salutem. Cum preces nostras nuper vobis directas pro Richardo converso & Martia uxore ejus per biennium in necessariis exhibend. nobis existentibus in Anglia, minime curavistis exaudire, unde plurimum miramur et movemur, praesumentes ex hoc indubitanter, quod si absentes essemus et in partibus transmarinis eaedem preces nostrae parum vel nullum penes vos obtinerent effectum, maxim cum in praesentia nostra illas admittere recusaveritis; volentes autem adhuc experiri si erga devotionem vestram in hac parte exaudiri vel repulsam pati debeamus pro eisdem Conversis, iterato vos durimus solicitandos, rogantes quatinus juxta tenorem priorum liberarum nostrarum vobis inde directarum in necessariis exhibere velitis, taliter in hac parte preces nostras effectui mancipantes, quod dilatio praecedens per effectum subsequentem penitus expietur, et quod a Summo Remuneratore dignam inde remunerationem et a nobis grates reportare mereamini. Teste Rege apud Westm. 6. die F. bruarii▪
Consimiles Literas habet Matill▪ de Oxonia, Abbati & Conventui de Oseni▪
- Willus Conversus Abbati & Conventui de Bello.
- M • bell Conversa Priori & Conventui Sancti Grigor. Cantuar.
- Henricus le Clerk, Conversus Magistro Hospital. Sancti Johannes Oxford.
- Robertus Grosetest Conversus Priori Sancti Swithini Winton.
- Philippus Conversus Priori Sanctae Mar. de Walsingham.
- Ochi • Conversus Priori & Conventui de Bernewel.
- Juliana uxor Rogeri Conversi & duae filiae suae Abbatissae & Conventui de Ann • st • w.
- Philippus Conversus Priori & Conventui de Monte • cuto.
- Jsalell Conversa Abbati & Conventui de Dore.
- Richolda Conversa Abbati & Conventui de Beldewas.
- Thomas de Sancto Laur. Conversus Abbati & Conventui de Cumba.
- Christiana de Winton. Conversa Priori & Conventui Sancti Bartholomai. London.
- Willus de Cantuar. & Johannes fil. ejus Abbati & Conventui de Stanleg. in Wiltes.
- Abbati & Conventui de Rupe pro Johannes de Plessetis Converso.
- Abbati & Conventui de Kirk • st. pro Mar. de Linc. & fil. ejus.
- Richus fil. Galf. Conversus apud Tukebir.
- Willus de Cantuar. Conversus apud L • nynton,
- Robertus Grosseteste, Priori Sancti Swithini Winton.
- Galf. Conversus Priori & Conventui Leycestr.
- Richus de Wygorn. Conversus Abbati & Conventui de Glaston.
- Johannes Mansel, Priori & Conventui de Lewis.
- Muriel Conversa Abbati & Conventui de Pipewell.
- Helewisa fil. Muriel, Conversa Abbati & Conventui de Bogeham.
- Windour. & Isabel. uxor ejus Abbati & Conventui de Dore,
- Dyonisia uxor Otton. & fil. ejus Priori & Conventui Huntend.
- Richus de Punton. & Richalda uxor ejus Abbati & Conventui de Buledewas.
- Simon. fil. Isabel. & Sibil. soror ejus Abbati & Conventui de Flaxele.
- Joh. de Hodiern. Pueri Will. Conversi Priori & Conventui de Thornton.
- Henricus & Hawis Conversi Abbati & Conventui Sancti Aug. Bristol.
- Willus Conversus Priori & Conventui de Wygorn.
- Dionis. & fil. ejus Conversa Priori & Conventui de Bosgrave.
- Dionisia fil. Johannes Conversi Priori & Conventui de Michelham.
- Richus Conversus Priori & Conventui de Selford.
- Christiana de Glou • . Priori Sancti Oswaldi.
De Conversis iterato missis Abbatiis, & Prioratibus in quibus prius morati snnt ad instantiam Regis.
- Alicia Conversa Priori & Conventui de Surgeston.
- Willus Conversus fr. Galfr. Conversi Priori & Conventui Dunolm.
- Willus de North. Conversus Priori & Conventui de Benner.
- Robertus fil. Galfr. Conversus Abbati & Conventui de Gerewedon.
- Richus de London. Conversus Abbati & Conventui de Mirevall.
- Drogo Conversus Abbati & Conventui de Stanlegh in Arden.
- Laur. Conversus uxor ejus & fil. ejus Hosp. Sancti Leon. Ebor.
- Alic. de Linc. Conversa apud Dunestaple.
- Susanna apud Rammes. ad vitam suam.
- Johan. de Cantuar. Conversus apud Roffam.
- Walterus fil. Muriel & Helewisa, soror ejus Abbati & Conventui de Topham.
- Muriel & Johunnes fil. ejus Priori & Conventui de Kynes.
- Cecilia uxor Will. Conversi Abbati & Conventui de Flexl.
- Johannes & Odierna, Conversi Priori & Conventui de Trenth.
- Willus de Cantuar. Conversus Abbati & Conventui de Crokesden. posteà habuit secundum breve.
- Aug. fil. Will. de North. Conversus Priori & Conventui Sancti Barth. Linc.
- Willus de North. Abbati & Conventui de Valle Dei.
- Johannes Clericus Conversus Abbati & Conventui de Bello Capite.
- Agnes Conversa Abbati & Conventui de Sautre.
- Heur. de Ebor. Conversus Priori de Tinemuth.
- Sibilla. de Cestene sham, & Agu. fil. ejus apud Messenden:
- Johan. de Oxford. Conversa Abbati & Conventui de Middleton. postea habuit secundum breve.
- Jsabella de London, Conversa Abbati & Conventui de Abbodesbr.
- Edith de Glouc. Conversa apud parvam Mauverne.
- Johannes de Derlinton. Conversus Abbati de Derleg.
- Matil. uxor Roberti Crosscoate Conversa & Johanni fil. ejus Abbati de Hyda.
De Conversis missis per Abbatias.
- Thom. de North. Conversus Abbati & Conventui de Holcoliram.
- Petronilla de Eborum Priori & Conventui de Hex stilde sham.
- Rhicus de Kanc. Conversus Priori & Conventui Bathon.
- Johan. fil. Walteri Conversus Priori & Conventui de Encresay.
- Johan. de Sancto Albano Conversus Abbati & Conventui de Ouburn.
- Sabina Conversa uxor Johannes de Sancto Albano Abbati & Conventui de Kings-Wood.
- Johan. de London. Conversa Abbati & Conventui de Eynsham.
- Claramunda Conversa Abbati & Conventui de Alnestow.
- Johan. de Sutton. Conversus Priori & Conventui de Daventr.
- Johan. de North. Conversus & Mabel uxor ejus Abbati de Sancta Agatha.
- Will. Conversus & Jul. soror ejus Priori de Kirkhaem.
- Petronilla de Eborum Priori de Bolinton.
De Conversis missis ad domos Religiosorum per primum Breve, & qui habent talem Cyphram O, in Capite habent utrum{que} breve, & forma Brevium poterit inveniri in principio hujus Rotuli finium 39. Hen. 3.
- Willus de Kanc. Conversus Abbati de Bello.
- Margeria Conversa Abbati de Waltham.
- Joeta de Hyngesby Conversi Abbatissae de Godestow.
- Elena. Conversa Abbati de Bruer.
- Robertus Grosseteste Conversus Priori Sancti Swithin Wint.
- Hen. Cloricus Conversa Hosp. Sancti Johannes Oxford.
- Mabil. Conversa Priori Sancti Gregor. Cantuar.
- Otto Conversus Priori de Bernwell.
- Johannes de Cant. Conversus Priori Roffen.
- Willus de Wygorn. Conversus Priori Wygorn.
- Richardus Conversus Priori Sanctae Frecheswyd.
- Johannes Conversus Abbati de Fontibus.
- Robertus Conversus Abbati de Bella Landa.
- Willus de Cantuar. & Johannes filius ejus Conversus Abbati de Stanleg. in Witesyr.
- Robertus de Wyndevur & Isabella uxor ejus Priori & Conventui de Bridlington.
- Dionys. uxor Othonis & fil. ejus Conversus Priori de Huntedon.
- Richardus de Dunton & Richold. uxor ejus Conversus Abbatide Buldewas.
- Augustinus de London Conversus Abbati de Boxlegg: Johannes de Cantuar. Conversus.
- Johannes de Plessetis Conversus Abbati de Roches.
- Galfridus Conversus Priori de Leyc.
- Richus fil. Galfridi Conversus Abbati de Ryvaus.
- Hodiern. fil. Willielmi Con. Priori de Pharlegg.
- Johannes de Hereford & Matild. uxor ejus Conversus Priori de Wenlock.
- Rogerus de Linc. Conversus Abbati de Parcolud.
- Mariae de Linc. & fil. ejus Conversa Abbati de Kirkstead.
- Christina de Glovernia Conversa Priori Sancti Oswaldi.
- Hug. fil. Philippi Conversus Priori Sanctae Fidis.
- Constanc. Converi. Abbati de Redigg.
- Johannes de Lamburne Conversus Abbati de Waleden.
- Richardus & Martha uxor Conversi Abbati de Abbaden.
- Johannes Mansell Conversus Priori de Louis.
- Richardus de Sancto Swithino Conversus, & Matild. uxor ejus Conversa Abbati de Colecestr.
- Thomas de Oxford. Conversus Abbati Sancti Edmundi.
- Matthaeus & Tecla uxor ejus Conversi Priori de Norwic.
- Richardus de Wygorn. Conversus Abbati de Glassingbyr.
- Johanna fil. Richardi Conversa Priorissae de Sacford.
- Muriell Conversa Abbati de Pypewell.
- Richardus Conversus Abbati de Oson feston.
- Johannes & Hodiern. fil. Willielmi Conversi Priori de Thornthou.
- Henr. de Hawys fil. Richardi Conversus Abbati Sancti Augustini Bryston.
- Helewys fil. Muriell Conversus Abbati de Begeh.
- Dionys. fil. Johannes Mansell Conversus Priori de Mychbelh.
- Richardus fil. Galfridi Conversus Abbati de la Dale.
- Gilbertus de la Boneyr Conversus Priori de Bathon.
- Philippus Conversus Priori de Monte Acuto.
- Thomas Conversus Abbati de Beland.
- Richardus de Stau • ford Conversus Priori de Selford.
- Stephanus & Galfridus fil. Thom. Conversi Abbati de Coggesh.
- Dionys. & Julian fil. ejus Conversi Priori de Bosegrave.
- Thom. & Julian uxor ejus Conversi Abbati de Dunkwell.
- Stephanus fil. Thom. Conversus Abbati de Tyletteyl.
- Christiana Conversa uxor Willielmi le Serjeant Abbati de Malmsbyr.
- Susanna quae fuit uxor Johannes de Linc. Conversa Abbati de Rames.
- Sibilla Conversa Priori de Wyrcsop.
- Juliana de Notingh. Conversa Abbati de Newson.
- Petrus fil. Willielmi Conversus Abbati de Wellebeck.
- Matilda de Linc. Conversa Priori Sanctae Trinitatis Eborac.
- Galfridus de Hereford & Alic. uxor ejus Conversi Priori de Swynesheved.
- Alic. Conversa Priori de Surgurston.
- Willus Conversus fratr. Galfridi Conversi Priori Dunolm.
- Willus de Northampton Priori de Benver.
- Robertus fil. Galfridi Conversus Abbati de Gerwedon.
- Richardus de London Conversus Abbati de Muryvall.
- Drogo Conversus Abbati de Stanlegg in Ardern.
- Laurentius Conversus, uxor & filius ejus Conversi Hospital. Sancti Leonard. Ebora • .
- Alic. de Linc. Conversa Priori de Dunstaple.
- Walterus fil. Muriell & Helewys soror ejus Conversi Abbati de Thoph.
- Muriell & Johannes filius ejus Conversi Priori de Kines.
- Cecilia uxor Willielmi Conversa Abbati de Flexleg.
- Johannes & Hodiern. Conversi Priori de French.
- Willus de Cantuar. Conversus Abbati de Crokesden.
- Agnes fil. Willielmi de Northant Conversa Priori Sancti Bartholomaei Linc.
- Willus de Northant Conversus Abbati de Valle Dei.
- Johannes Clericus Conversus Abbati de Bello Capite.
- Agnes Conversa Abbati de Sautre.
- Henr. de Ebor. Conversus Priori de Tymenue.
- Sibill. de Chestnesh & Aug. fil. ejus Conversi Abbati de Messenden.
- Johanna de Oxford. Conversa Abbati de Middleton.
- Isabella de Lond. Conversa Abbati de Abbodesbyr.
- Edyth. de Gloucestr. Conversa Priori de Parva Malvern.
- Johannes de Derlington Conversus Abbati de Derl • g.
- Matild. uxor Roberti Grosseteste, & Johan. fil. ejus Conversi Abbati de Hyde.
- Thomas de Northampton Conversus Abbati de Holcoltr.
- Petronill de Eborac. Conversa Priori de Hexstrildesh.
- — de Cantuar. Conversus Priori Bath • n.
- —fil. Walteri Conversus Priori Eucreasy.
- — de Sancto Albano Conversus Abbati de Woburne.
- —come. uxor praedicti Johannes Abbati de Kingswode.
- — de London Conversus Abbati Eynsh.
- Claramunda Conversa Abbati de
- Johan. de Su • thon, Conversus Priori de Daventr.
- —& Mabill. uxor ejus Conversa Abbati de Sancta Agatha.
- —uxor ejus Conversi Priori de Kyrkham.
- —Priori de Boyling.
- —Abbati de Ose.
- Galfrid. fil. Thom. Conversus Priori de Bukenham.
- Johan. fil. Thom. Conversus Priori de Liwehull.
- Johanna Conversa Abbati & Conventui de Notle.
- Edith. de Glouc. Conversa Abbati de Tynterne.
- Christiana de Glouc. Conversa Priori & Conventui Sancti Gutlac. Hereford.
- Emma quae fuit uxor Richardi Conversi Hawis & Hodiern. fil. ejus Priori de Brethenhah.
- Willus de Cantuar. Conversus Abbati de Hale.
- Ph. de Winton. Conversus apud Wimundale.
- Willus de Nottingh. apud Merkeb.
- Petrus fil. Willielmi Conversus apud Novum locum super Acolne.
- Emma quae fuit uxor Richardi Conversi apud Langedon.
- Hugo fil. Phi. Conversus apud Boleg.
- Priori de Lanc. Ingramus & Thom. Conversi.
- Thom. & Jul. soror ejus Conversi apud Kokersand.
- Nich. Conversus apud Bradenest.
- Hear. fil. Christianae Conversus apud Sanctum Jacobum North.
- Juliana de Derb. Conversa apud Haverholm.
- Christiana de Winton. Conversa apud Rufford.
- Johanna uxor Richardi de Stamford Conversa apud Totebyr.
- Willus de Lond. & Jul. soror ejus apud Merlus.
- Ran. Conversus & Elizabeth uxor ejus apud Whiteby.
- Thom. de Nor. Conversus apud Sanctum Nicholaum Exon.
- Steph. de London. Conversus apud Brumor.
- Johan. de Sancto Albano & Sabina uxor ejus apud Clyve.
- Rob. de Lond. Conversus. Priori Sanctae Elenae de With.
- Willus de Cantuar. Conversus Priori Sancti Jacobi Bristol.
The Bishops having unanimously and resolutely withstood the Popes and Rustands demanded Exactions the year before, as you have heard, being adjourned to a further day, were so terrified and divided in the interim by Rustands policy, power, and the Kings, who joined with him for his own advantage, that they durst scarce open their mouths or mutter against him, but only appeal.
In festo autem Sancti Hilarii, congregati sunt Londini Episcopy Angliae & Archidiaconi, undique vehementer angustati, ut darent responsum Magistro Rustando, Papae et Regis Clerico, Papae Nuntio, Regis Procuratori. Coram quo, cum Magister Leonardus, de quo priùs fit mentio, quasi Cleri advocatus, & Proloquutor universitatis, verba faceret pro Episcopis; & inter caetera responderet Rustando, qui se erigebat contra Magistrum Leonardum; dicens, quod omnes Ecciesiae sint Domini Papae; & diceret satis modeste; verum est, ad tuitionem, non fruitionem, vel appropriationem: secundum quod dicimus, omnia esse Principis; ac si diceretur, defensione, non dispersione. Et haec intentio fundatorum. Ad haec iratus Magister Rustandus, ait: Loquatur de caetero quisque pro se, ut sciat tam Papa, quam Rex, quid quis in eorum dicat negotio. In quo verbo omnes ita fuerunt attoniti, quod mutire vel non audebant, vel ignorabant. Patuit enim •• m luce clarius, quod Papa et Rex in gravamen Ecclesiae et Cleri confoederabantur. Contra igitur postulata appellatum est. Noluit enim Magister Rustandus mutare unum iota unius scripti quod scripserat: in quo insertum fuit, ut affirmarent Praelati, se recepisse mutuo a Mercatoribus Transalpinis pecuniae memoratae quantitatem non minimam, et ipsam fuisse conversam in suarum commodum Ecclesiarum, quod profecto manifest falsum esse constitit universis. Unde affirmabant, nec • ine ration, quod mori in hac causa, via fuisset martyrii manifestior, quam fuerat in causa beati Thomae Martyris. Cum autem Magister Rustandus videret omnes usque ad amaritudinem spiritus contristari, mansuetior effectus, dissimul • vit, dicens, se velle cum Domino Papa super hoc habere colloquium. Veruntamen missus est Romam Decanus Londinensis, scilicet Sancti Pauli, & quidam alii, pro universitate Ecclesiae Anglicanae. Timebatur autem super omnia, ne in hac causa occumberent Praelati prae duplici impetu tam validorum adversariorum, videlicet Papae et Regis, et ne haec servitus detestanda, et oppressio Ecclesiae et Cleri, traheretur in consequentia; quod esset per saecula deplorandum.
At last, Episcopy Angliae, variis exagitati angariis, in quindena Paschae convenerunt Londini, Rustando praecise super exactione postulata responsuri. Qui primo fracti et discordes, fuerant recessuri. Postea vero, animati per Barones, contradixerunt; ne Domino Regi de Baroniis suis aliquid contribuerent.
The Nobles and Prelates to preserve their Liberties against all Papal and Regal encroachments, procured the Great Charter of Liberties, and another for free Elections, to be again ratified, and a solemn Excommunication denounced again in Westminster-Hall against all infringers of them, agreeing verbatim with the last forecited; which Charters being sent to Pope Alexander to ratify, (as heretofore they were confirmed by Pope Innocent ) what cold entertainment and answer they there found and received, is thus related.
Provisumque est salubriter, ut Magnae Chartae Regis Johannes, quas sponte promisit Baronagio Angliae, & iste Rex praesens iterum, & nunc iterum de novo in magna aula Westmonasteriensi sponte & liberaliter concessit, sub poena horribilis Anathematis conserventur. Et propter Regis tyrannidem, quam non desinit exercere in Ecclesiis vacantibus; alia Charta, quam memoratus Rex Johannes concessit Regno, conspect bus Papae praesentaretur: concerning the freedom of Elections, which I have already cited, p. 336, 337, 338.
Haec & alia Romam deferenda, salubriter à Summo Pontifice discutienda, providebantur. Sed quid juvat? Haec adjectio detestabilis (Non obstante) omnia infirmat. Praevaricatores, susurrones, & Magnatum adulatores, pervertentes omnia, sinistre interpretantur universa. Reportantgue frequenter queruli a Romana Curia tale responsum, videlicet a Dominio Papa et fratribus: Nolumus his diebus principes offender: & addunt, Oportet multa dissimulare, & conniventibus oculis (licet laedant) pertransire. Et sic, proh dolor, per meticulosos rigor justitiae, maxim in illa Curia, cernitur vacillare.
Eisdemque diebus, obiit Johannes Romanus Archidiaconus Richemundiae, quamplurimis saginatus redditibus & thesauris, hominum avarissimus. Hic ferme quinquaginta annis thesauris incumbens acervandis, unus de nobilioribus Canonicis Eboracensis Ecclesiae, primus, vel de primis fuit, qui quasi explorator impiissimus arcana Angliae reseravit, et provocavit Romanos, ut redditibus Angliae solito avidius et thesauris per fas et nefas inhiarent. Quo defuncto, Rex illico ejus praebendam & alia bona, quae poterat occupare, ad suum contulit, ration vacationis Archiepiscopatus, beneplacitum.
The Archbishop of Canterbury oppressing the Bishop of Rochester, notwithstanding the Kings premised Writs, by reason of the Queens power and favor, reiterated his complaint to the King against him, thus related.
Diebus sub eisdem, Archiepiscopus Cantuariensis Boniface, Ecclesiam Roffensem praegravans, ejusque invadens possessiones; tantam de facto suo notam incurrit vituperii, ut Ecclesia, cujus esse debet defensor, per eum dicatur vexari. Episcopus autem Roffensis, cum Domino Regi hujus ultori, lachrymabiliter super tanta injuria conquereretur, Rex demisso vultu respondit: Non possum eum flectere ad justitiam vel humilitatem, ne ipsum tam generosum, & genus suum tam magnificum, praecipue Reginam, offendam velcontristem.
Anno 1256. John de Camezane an Italian, by pretext of Pope Innocents Bull of Provision, prosecuting the Abbot and Covent of St. Albans in the Court of Rome, to hold the Church of Herteburne by Provision, though impropriated, to the great prejudice of the Abby and right of the Kings Crown; they thereupon sent their Proctors to Rome, together with the Kings Letters to the Pope and Cardinals, in their behalf, thus related.
Et circa idem tempus, cum quidam Clericus Transalpinus, Ecclesiae beati Albani nocumenta & damna • machinaretur, missus est unus fratrum ejusdem Ecclesiae ad Romanam Curiam, ut contra dictum Clericum, qui Johannes de Camezana dicebatur, quod justum erat, impetraret. Dictus igitur frater, videlicet Dominus Wilhelmus de Hortuna, memoratae Ecclesiae Cellerarius, assumpto secum Magistro Willielmo de Sancto Edwardo, Dominica Palmarum iter arripuit Transalpinum. Habuit etiam secum Literas Domini Regis elegantissimas, pro ipso deprecatorias, tàm Domino Papae, quàm Cardinalibus. Quas quia Rhetorice & optime conceptae & compositae fuerunt, redarguit ill Johannes cavillator, falsitatis: asserens quod tam magnus intercessor, tam specialiter, tam familiariter, nunquam pro quodam simplici Monacho literatorie Domino Papae & aliis gravibus & autenticis personis intercessit. Sed ipsius versuta redargutio, Regis posteà testimonio patuit denudata. Si quis illas Literas videre desiderat, in libris Additamentorum poterit reperire; thus registered therein.
DOmino Papae Rex Angliae salutem, cum reverentia & honor. Dilectionis praerogativa specialis, qua inter caetera nostrae ditionis Collegia Abbatem & Monachos Sancti Albani Lincolniensis Diocaeseos, charius amplexamur, ad providendum utilitati & tranquillitati ipsorum cum opus est, multipliciter nos inducit. Cum igitur venerabilis pater Dunelmensis Episcopus, non absque consensu & consilio Capituli sui, ad sustentationem hospitalitatis quae apud dictos Abbatem & Monachos specialiter vigere dignoscitur, & ad quam suarum possessionum facultas sufficere nequiverat, duas partes Ecclesiae de Herteburne, Dunelmensis Diocaeseos, ipsorum usibus, interveniente consensu Prioris & Conventus de Thinemua (qui unâ cum Abbate praedicto jus patronatus obtinuerant in eadem) & residuum, usibus vicarii in ea ministrantis, dudum charitative, necnon et precum nostrarum instantia, duxerit ordinandum: Magister Johannes de Camezane, cui in Ecclesia de Wengrave extat provisum, praetextu cujusdam Literae Papalis, quâ foelicis recordationis Innocentius quartus praedecessor vester, ultimus, sibi à dictis Abbate & suo Conventu, Ecclesiam suam praedictam in beneficium uberius mandaverat commutari, ipsos super dicta Ecclesia de Herteburne, in ipsorum grave dispendium, et nostrae mentis turbationem non modicam, aggravat et molestat. Sed et causam ipsam, in laesionem juxis nostri et privilegiorum nostrorum, extra Regnum nostrum trahi procurans; suppressa Litera contra ipsos impetrata, per quam in Anglia iidem Abbas & Conventus, infra certum tempus in eadem Litera comprehensum, poterant conveniri, & causa ipsa similiter ibidem terminari, nullo sibi die infra dictum tempus praefixo, causam eandem a suo judice, nullis rationibus vel causis legitimis admissis, ab eodem ad Curiam Romanam nequiter obtinuit remitti: Sanctitati igitur vestrae, quae nobis & nostris toties extitit gratiosa, cum quanta possumus affectione supplicamus, quatenus Monasterium supradictum, quod & de nostro extat patronatu, & vobis est immediate subjectum, suo jure destitui non permittatis, sed potius ordinationem praedictam, de consueta benignitate sedis Apostolicae confirmare, & in aliis ejusdem Monasterii negotiis coram Sancta paternitate vestra expediendis, sibi favorem & gratiam impertiri velitis. Super quo, vestris beneplacitis cum gratiarum action multiplici, uberius reddamur astricti. Teste meipso apud Leystonam, primo die Aprilis.
Literae Regis ad Cardinalem J.
HENRICUS Dei gratia Rex Angliae, &c. Venerabili Patri J. eadem gratia titulo Sancti Laurentii in Lucina, Presbytero Cardinali, salutem, & sincerae dilectionis affectum. Dilectionis Praerogativa specialis, qua inter caetera nostrae ditionis Collegia, Abbatem & Monachos Sancti Albani Lincolniensis Diocaeseos, charius amplexamur, ad eorum indemnitati (cum opus fuerit) providendum multipliciter nos inducit. Cum igitur Magister Johannes de Camezane, Domini Papae Capellanus, Abbatem & Conventum Sancti Albani super commutatione Ecclesiae de Wengrave sibi facienda, de Ecclesia de Herteburne, quam Episcopus Dunelmensis ad exhibitionem hospitum, eis ad precum nostrarum instantiam charitatis intuitu concessit, nos, Abbatem & Conventum intolerabiliter aggravet & molestet, trahendo ipsos in causam extra Regnum nostrum, contra indulgentiam nobis a seed Apostolica concessam, quod grave ferimus et molestum, ac idem Abbas dilectum nostrum fratrem Willielmum de Horton commonachum suum, ad praesentiam Domini Papae transmittat, tàm pro praedicto negotio, quàm aliis utilitatem Ecclesiae suae contingentibus (pro ut idem Wilhelmus vobis viva voice intimabit) dilectionem vestram, de qua plenam gerimus fiduciam, affectuose rogamus, quatenus eundem Willielmum habere velitis in praemissis specialiter recommendatum, consilium & juvamen vestrum ei pro amore nostro taliter impensuri, quod vobis propter hoc ad retributionem condignam, & ad gratiarum merita oportunis temporibus teneamur. Teste meipso apud Framlingham, 11. die Aprilis, Anno Regni nostri 40.
To these precedent vexations of the Abbot by Suits at Rome, they superadded the payment of a great sum of money to the Popes Merchants within one month, by a forged Obligation, under pain of suspension, notwithstanding all their former Privileges and Bulls.
Eodemque die missae fuerunt Literae à Domino Papa, Abbati & Conventui memoratae Ecclesiae Sancti scilicet Albani; ut infra mensem solverent quibusdam Mercatoribus quingentas Marcas, in quibus tenebantur eisdem Mercatoribus. Quem terminum si transgrederentur, scirent se ex tunc suspensos. Hocinsertum fuit in tenore Literarum, cum tamen nunquam scirent se alicui obligari. Et simili modo multis aliis Coenobiis factum est, ut videlicet sic cogerentur jugum subire Mercatorum foeneratorum. Et ut efficacius pecuniam extorquerent exactores, dicebant omnia exigi ad opus Domini Regis, praeparati ad iter peregrinationis arripiendum.
That Pope Alexander himself was the original fountain of these forged Obligations, made and sealed in the names of Abbots and others, for great sums of money supposed to be borrowed by them from the Popes Merchants, was thus evidenced.
Ut autem manifest pateat cuilibet Lectori, quod haec virulenia obligatio, quae ab Episcopo Herefordensi emanat, fontem habet initialem ab ipso Papa, nisi Bulla adulteretur; has literas duximus huic libello, ut perpetuetur memoria, inseri; Praelatorum modernorum et servitutis Ecclesiasticae commendandas.
ALEXANDER, &c. Dilecto filio Magistro Rustando, &c. cum olim Bertolde, Marchioni de Cambrigia, pro negotii Regni Siciliae procuratione, duo Millia unciarum auri per dilectos filios, Reinaldum, Remerum, Pervium, Scottum, & Christopherum Colum, eorumque socios, Cives & Mercatores Senenses, persolvi mandaverimus, & propter hoc quaedam Monasteria Ecclesiae Regni Angliae fuerunt in duobus Millibus Marcarum sterlingorum novorum, de mandato nostri eisdem Mercatoribus obligata. Quia praedictus Marchio & fratres sui multorum & beneficiorum quae a nobis & Ecclesia Romana receperant, immemores existentes, manifestam proditionem adversus nos & eandem Ecclesiam, & Charissimum in Christo filium nostrum Regem Angliae illustrem commiserunt in Regno praedicto Siciliae, propter quod omnibus beneficiis & gratiis à nobis impensis eisdem, merito sunt privandi. Et de hujusmodi pecunia non nisi tantum trecentae unciae fuerunt per dictos Mercatores eisdem Marchioni & fratribus persolutae; discretioni tuae in virtute obedientiae per Apostolica scripta firmiter praecipimus, quatenus pradicta duo Millia Marcarum, ab hujusmodi Monasteriis et Ecclesiis colligas, vel per alium colligi facias, et hoc per dilectum filium Magistrum Bernardum de Sen. Capellanum et nuncium nostrum, vel per quemcunque alium Collegam suum, et eisdem Mercatoribus antedictis assignata, valore praedictarum trecentarum Marcarum auri demisso Mercatoribus saepedictis, residuum tibi facias a detentoribus exhiberi, contradictores et detentores hujusmodi per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, non dbstantibus aliquibus literis Apostolicis vel indulgentus cujuscunque tenoris existant impetratis, vel in posterum impetrandis, per quas hujusmodi solutio impediri valeat vel differri, seu si aliquibus literis Apostolicis a s • de Apostolica sit indultum, quod excommunicari, interdici nequeant vel suspendi. Postquam vero praedictam pecuniam collegeris vel receperis 〈◊〉 dem detentoribus quibuscunque, tu Monasteria ipsa, & Ecclesias supradictas ab obligatione qua super solutione facienda Mercatoribus ipsis de supradicta summa pecuniae tenebantur, Apostolica authoritate absolvens, instrumenta publica, et lireras super hujusmodi obligatione confecta, viribus in posterum carere decernas. Quid autem & quantum ab hujusmodi Monasteriis & Ecclesiis, vel Magistro Bernardo, & Mercatoribus supradictis, & aliis detentoribus quibuscunque receperis, dilectis filiis Carbuco, & Jacobo de Last. vel eorum alteri, I. Remero, Gilberto Cremonensi, & Mercatoribus Florentinis, qui pro mumtionibus civitatum & castrorum aliorum & locorum ejusdem Regni Siciliae, duo Millia Marcarum sterlingorum nobis liberaliter mutuarunt, ad quorum solutionem nos & Ecclesiam Romanam eis certo termino faciendam obligati sumus eisdem, sicut caram gratiam nostram habes, assignare procures. Non obstante quod tibi super solutionibus quibusdam pecuniarum summis eis & quibus aliis communiter faciendis, aliàs direximus scripta nostra, quantitatem pecuniae, quam eis duxeris assignandam, tuis nobis patentibus literis intimando. Nos igitur de hujusmodi summa pecuniae in praedictis Carb & Jacobo, vel eorum alteri, fuerit nostro & Ecclesiae Romanae nomine persoluta, reputabimus nobis et Ecclesiae praedictae fore plenary satisfactum. Mandatum autem nostrum taliter studeas adimplere, quod ipsos Carb. & Jacobum, propter hoc non oporteat ulterius ad nos habere rerursum. Quod autem haec omnia de voluntate nostra procedant eidem Regi intimare procures. Abbates vero & Priores, & Conventus Monastenorum & Ecclesiarum, quae propter hoc obligata fuerunt, nec non et quantitatem pecuniae in qua quodlibet eorum Monasteriorum, in quibus Ecclesiarum ipsarum tenetur ex obligatione hujusmodi, praesentibus fecimus annotari. Prior et Conventus de Dunelm. in quingentis marcis. Bathon. in quadringentis marcis. Abbas et Conventus de Thornela, in quadringentis marcis. Abbas et Conventus de Croilandia, in quadringentis marcis. Prior et Conventus de Giseburnia ordinis S. Augustini, in trecentis Marcis fuerunt Authoritate sedis Apostolicae obligati. Datum Anagniae decimo cal. Julii, Pontificatus nostri Anno secundo.
Cum autem audissent Praelati Angliae, ut praedictum est, quod Papa & Rex confoederarentur in subversionem Anglicanae Ecclesiae, quod intelligi potest per praedicta, adeo in ambiguum rotabantur, et quasi inter duas molas conterebantur, ut caeci nescirent penitus quid agendum. Veruntamen Prior et Conventus Dunelmensis, neque Prior vel Conventus de Giseburnia, aliquo modo voluerunt flecti, ut consentirent illi virulentae obligationi, ut ipsi suas Ecclesias tam enormi servituti inclinarent, licet omnes fere alii genua Baal incurvarunt. Sed steterunt, et suspensionem diutinam, et Romanae Curiae persecutionem, et Mercatorum id est, usurariorum Convitia, jurgia, et comminationes alacriter et viriliter, pro libertate suae Ecclesiae dimicantes suffinuerunt. Er sicut ipsi doluerunt non habere in tali certamine consortes, ita timuerunt super omnia Papales, ne alii praestarent illis in tribulatione subsidium compatiendo, et similia cum suis fratribus aggrediendo. Sed pusillanimes et meticulosi incurvati sunt, ut ab hostibus calcarentur. Et sic non erat qui solatium impenderet, vel subsidium erhiberet, sed divisi, quasi vento agitati, quilibet quae sua fuerunt, Charitatis expertes, defendebant, et defendendo succumbebant. Et haec cornua praestabant inimicis.
In what strange forms of obligations those Papal usurpers and Merchants involved the King, his Proctors and others, this president of the Kings Proctors obligation to them under Pope Innocent the 4th. An. 1254. will evidence, the Original whereof I found in the White Tower Chapel.
IN Nomine Domini Jesu Christi Amen. Anno Nativitatis ejusdem Millessimo Ducentessimo Quinquagessimo quarto. Indictione duodecima, mensis Maii die Sextadecima, Pontificatus Domini Innocentii Papae quarti, Anno undecimo, in praesentia mei Morborii Scovarii & Testium subscriptorum, ad hoc specialiter vocatorum & rogatorum▪ Dominus Guido de Positione Archidiaconus Lugduni, Nuncius & procurator Illustris viri Domini H. Dei gratiâ Regis Angliae, Domini Hybernia, Ducis Normaniae & Aquitaniae. & Comitis Andegaviae, apud sedem Apostolicam constitutus, habens à dicto Domino Rege Mandatum de mutuo contrahendo usque ad summam Trecentarum Marcarum Sterlingorum novorum, prout in Literis Domini Regis exinde confectis plenius continetur; Confessus est & recognovit se pro negotiis dicti Domini Regis ac necessariis utilitatibus apud eandem sedem Apostolicam promovendis & expediendis, mutuo recipisse & habuisse à Bonifacio Bonsignoris, & Bonaventura Bernardini, mutuantibus & solventibus, tàm pro se, quàm pro Bernardino Prosperi • i Aldebrando, Hildebrandi, Civibus & Mercatoribus Senen. trecentas Marcas bonorum novorū legalium sterlingorum, tredecim solidis & quatuor sterlingis pro Marca qualibet computatis, de quibus dictus procurator procuratorum nomine se been quietum & pacatum vocavit, exceptioni non numeratae & non solutae sibi pecuniae omnino renunciando. Quas praetaxatas Trecentas Marcas sterlingorum ipsis vel uni eorum, aut ipsorum Nuncio praesens publicum instrumentum deferenti & restituenti, in festo beati Michaelis proximo futuro London. apud scaccarium Regis per legitimam stipulationem, promisit dictus procurator procuratorio nomine, jam dictum Dominum Regem plene soluturum & integre redditurum. Quod si in dictis loco & termino praedicta pecunia ipsis, ut dictum non fuerit integre persoluta, extunc in antea stipulatione praedicta promisit eis dictus procurator procuratorio nomine, pro damnorum & interesse recompensatione, persolvere per singulos duos menses pro singulis decem Marcis praedictis, unam Marcam ipsorum sterlingorum, & expensas unius Mercatoris, cum uno equo & uno servienter ubicunque fuerit usque ad plenam totius dictae pecuniae solutionem▪ quam praedictam recompensationem dampnorum, expensarum & interesse antedictis Mercatoribus promisit in sort̄ dicti debiti nominatus procurator procuratorio nomine nullatenus computare, ac non detinere memoratum debitum contra ipsorum Mercatorum voluntatem, sub praeceptore compensationis praedictae ultra terminum praelibatum. Pro quibus omnibus & singulis supradictis firmiter observandis & plenary adimplendis, memoratus procurator procuratorio nomine jam dictum dominum Regem & successores suos praedictis Mercatoribus principales constituit debitores & pacatores; ipsum Dominū Regem cum omnibus bonis suis mobilibus & immobilibus praesentibus & futuris, eisdem Mercatoribus propter hoc specialiter obligando. Renunciavit in praescriptis omnibus dictus procurator procuratorio nomine dicti Domini Regis & successorum suorum, omni juris & legum auxilio Canonici & Civilis, consuetudini & statuto, privilegio fori, beneficio restitutionis in integrum, & exceptioni etiam quod praedicta pecunia non sit conversa in utilitatem dicti Domini Regis & terrae suae, constitutioni de duabus dietis Concilii generalis, omnibus Apostolicis Literis, indulgentiis & aliis quibuscunque à seed Apostolica impetratis ac etiam impetrandis, & omni exceptioni, actioni, defensioni, & rei quae objici posset contra hoc instrumentum vel factum. Ad majorem autem dictorum Mercatorum cautelam praefatus procurator bona fide promisit apud dictum Dominum Regem studiose & fideliter laborare, ut • uncta omnia & singula supra dicta, antedictis Mercatoribus observentur; In hujus itaque rei testimonium & evidentiam pleniorem, praesens instrumentum dictus Dominus Archidiaconus suo sigillo roboravit. Actum Assisi coram hiis testibus, scilicet Magistro Hugone Cumonjaco test. Pontio de Sal • sto Clerico Test. Willielmo de Resilione Test. Thomasio de Uenant famul. dict. Arch.
Eodem anno, protervientibus Papalibus exactoribus, Ecclesia Beati Albani, circa festum Simonis & Judae, per quindecim dies supposita est interdicto, non quia magnificis destituta sit privilegis, sed quia haec adjectio detestabilis, Non obstante, omnium sanctorum Patrum pias enervat concessiones, et annullat auctoritatem. Maluit igitur Conventus injustam ac violentam sententiam, ne contemptus tribulationem suscitaret, observare reverenter, quàm temere non tenere. Cessavit igitur à campanarum pulsatione, divinorumque celebratione: & interim in Capitulo horas Canonicas cum Matutinis, complevit voice demissa. Animante igitur fratre Johanne de Dia, qui quasi vices egit Legati tunc in Anglia, Conventus divina modo consueto celebravit. The like opposition was made by the Cestorian Abbats, thus related.
Diebus sub eisdem, Magister Rustandus vocavit omnes Abbates Cisterciensis ordinis in Anglia authoritate Apostolica: ut coram eo quarta Dominica post Pascha apparerent, mandatum Domini Papae ibidem audituros. Qui cum convenissen • loco et die quo eos vocaverat, Rustandus facto prologo satis prolixo, postulat ab eis ad opus Papae et ad opus Regis juvamen pecuniare non modicum, quantum ascendit pretium lanarum suarum, vel amplius. Et novit mundus, quod in lanis eorum omnis eorum subsistit commoditas et sustentatio. Quod cum audissent Abbates, communicato consilio, omnes constanter responderunt unanimiter, quod non licuit tali ac tantae exactioni praecise respondere, irrequisito assensu et consilio Abbatis et Capituli Cisterciensis, cujus membra erant et filii. Et sic irato valde magistro Rustando, ad sua coenobia remearunt. Magister igitur Rustandus sicut solet infans laesus et querulus ad sinum matris, ad Regem festinavit quantocyus pervenire, asserendo enarrans et conquestus, quod Abbates Cisterciensis ordinis uno spiritu procaci et superbo responderunt, se nullo modo ipsum in hac sua necessitate adjuturos. Rex igitur iratus juravit, quod singulos damnificaret, quos omnes nequiverat flectere ad consensum. Et quia dixerant, quod Regem plus decuit orationes ab iisdem exigere, quam pecuniam: juravit, quod voluit et orationes habere ab eis, et pecunia non destitui. Erat autem tunc forte in Curia Abbas de Bildewas ordinis Cisterciensis, quem Rex objurgans jussit sibi accersiri, & ait: Quid est Abbas, quod mihi indigenti & humiliter postulanti, auxilium pecuniare denegasti? Nonne sum patronus vester? Cui Abbas: Utinam patronus, pater, & defensor. Ueruntamen non expedit vobis nos in extorsione pecuniae damnificare, sed potius cum devotione orationum suffragia postulare, exemplo pii Regis Francorum salubriter informatus. Cui Rex: Vtrumque exigo, pecuniam videlicet cum orationibus. Cui Abbas: Non credo hoc posse contingere. Alterutro oportet te carere. Si enim substantiolas nostras a nobis violenter extorqueas, quomodo devote & sinceris cordibus pro te orabimus? Oratio nempe sine devotione parum vel nihil prodesse praevalebit. Rex autem, licet satis eleganter respondisset Abbas, tamen Abbatibus Cisterciensibus tacitus insidiabatur universis.
Erat autem tunc temporis quidam Miles dives, Wilhelmus de Bello Campo dictus, uxorem habens nomine Ydam, genere nobilem, sed moribus degenerem nimis, & religiosorum & religiosarum, persecutrix fuerat indefessa. Haec igitur nacta jam nocendi Abbati de Wared de Regis ira oportunitate, more foemineo nocere machinans, gravem movit contra dictum Abbatem in Regis Curia quaestionem; sciens quod Rex ipsum juste vel unjust, quia iratus, damnificarēt. Et cùm ex causa pusilla, vel nulla, in misericordiam Regis cecidisset, & necesse haberet Abbas à Rege ipso, quia alias Rex vias praecluserat, misericordiam humiliter postulare, Rex torvo vultu jurando horribiliter respondit; Qua front, Abbas, misericordiam postulas? Qui nuper mihi indigenti misericordiam cum tuis Coabbatibus denegasti. Et damnificavit eum Rex in multae pecuniae, ad arbitrium & persequentem voluntatem, effusione. Similiter autem & Abbas de Rufore Cisterciensis ordinis, pro quadum non causa, ut causa, quam provocarunt & excitarunt duae viles personae, quas garciones vocant, ad solutionem non minimae pecuniae, licet unjust, cogebatur. Similiter & alii Cisterciensis ordinis Abbates, damna & injurias & subire multipliciter compellebantur.
Missi sunt igitur viri discreti de ordine Cisterciensi ad curiam Romanam, ut super hoc gravamine remedium impetrarent. Contra quos & Rex pro eo Dominum Willielmum Boncoque, Militem & Jurisperitum, ad eandem curiam, & ob alia negotia destinavit. Impetratio autem Cisterciensium talis erat. Alexander Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Abbatibus & Conventibus Cisterciensis ordinis in Regno Angliae, ac locis qui sub eisdem Regni Dominio subsistunt constituti, salutem & Apostolicam benedictionem. Quanto excelsiorem eximiae religions gradum ordo vester gratia divina conscendit, & sublimius suae conversationis stationem ac sanctimoniae collocavit: tanto eum amplius sedes Apostolica, pia mater, continuis semper promovit augmentis & spiritualibus favoribus communivit. Nos igitur, qui eundem ordinem affectu prosequimur intimae charitatis, attendants ejusdem ordinis Monasteria Regni Franciae, à praestatione decimae Ecclesiasticorum proventuum, à foelicis recordationis Innocentio Papa praedecessore nostro, charissimo in Christo filio nostro Regi Francorum illustri concessae in Terrae sanctae subsidium, excepta fuisse, eodem Rege devotarum orationum ejusdem ordinis suffragia pluris quàm temporalia subsidia aestimante. Ac volentes quieti vestrae, quantum cum Deo possumus, providere, specialem gratiam vobis faciendo, ne praetextu concessionis charissimo in Christo filio nostro Regi Angliae illustri à praedicta seed factae, de decimis Ecclesiasticorum proventuum Regni sui & locorum suo Domino subjectorum certo percipiendis ab eo tempore, in subsidium Terrae sanctae, decimam reddituum & proventuum vestrorum ipsi Regi seu alii solvere teneamini, nec ad ipsarum solutionem compelli possitis, authoritate praesentium vobis indulgemus. Decernentes vos nihilominus à praestatione harum decimarum, & quarumlibet exactionum genere, seu obligatione bonorum vestrorum occasion hujusmodi, penitus liberos & immunes, omnes indulgentias & li • eras super hoc ab eadem seed concessas, & processus, si qui contra vos & Monasteria vestra, penitus revocamus. Ac statuimus insuper, concedendas, cujuscunque tenoris indulgentias & literas super hoc ab eadem seed concessas, & processus, si qui contra vos & Monasteria vestra, penitus revocamus. Ac statuimus insuper concedendas, cujuscunque tenoris indulgentias & Literas, nisi de hac specialem & plenam de verbo ad verbum fecerint mentionem; vires aliquas adversus vos & Monasteria vestra non habere. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostrae constitutionis & revocationis infringere, vel ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei & beatorum Petri & Pauli Apostolorum, se noverit incursurum. Data Neapoli, octavo Calend. Junii, Pontificatus nostri anno primo.
Misit insuper eodem tempore Papa Literas Regi deprecatorias (praedictas) pro ordine Cisterciensi. Scripsit insuper Albus Cardinalis Regi devotissime pro ordine Cisterciensi; ne pro Deo ipsum sacrum ordinem talibus vexaret exactionibus, & sic ad horam Cistercienses respirarunt, qualiquali pace gaudentes.
But soon after, Rex praecepit, ne aliqua gratia exhiberetur Cisterciensibus, sed ut vexarent eos Vicecomites & alii Regii satellites, nec fieret eis jus, nisi commune. Et iratus quia intercessores procurabant pro eis, permisit, ut exigeretur & extorqueretur ab illis, cum redirent de generali eorum Capitulo, Telonium, quod vulgariter dicitur Paagium, contra libertatem & antiquam, & approbatam eorum consuetudinem. Unde multi super hoc non praemuniti, cucullas & tunicas vendere cogebantur.
Qui vero ex parte universitatis Praelatorum ad Romanam Ecclesiam destinabantur, talem adepti sunt modificationem, & de intolerabili rigor remedium. Alexander, &c. Praelatis, &c. Provisionis nostrae provenire debet auxilio, ut unde nullum est is commodum assequuti, detrimentum minime sentiatis. Cum igitur venerabilis frater noster Herefordensis Episcopus, de nostra licentia sibi per Literas nostras concessa, à dilectis filiis specialibus, Olivero Rosa, ac eorum sociis, Civibus ac Mercatoribus Florentinis, quingentas Marcas sterlingorum mutuo receperit, pro negotiis charissimi in Christo filii nostri Anglorum Regis illustris: quanquam in Literis ipsis & instrumento publico confecto super hujusmodi mutuo contineatur express, quod non pro vestris & Monasterii vestri negotiis fuit hujusmodi pecunia mutuata, pro qua etiam idem Episcopus vos ac dictum Monasterium & ejus bona, praefatis Mercatoribus obligavit. Nos volentes super hoc taliter providere, quod vos vel dictum Monasterium ex hoc non incurratis aliquam laesionem, actoritate praesentium vobis indulgemus, ut si eundem Regem in praedictae pecuniae solutione cessare contigerit, & vos de ipsa Mercatoribus satisfacere memoratis, liceat vobis decimam vestrorum proventuum Ecclesiasticorum, dicto Regi ab Apostolica seed pro Terrae Sanctae subsidio deputatam, usque ad quantitatem praedictae pecuniae, quam Mercatoribus solvetis eisdem, ac damnorum & expensarum, quae forte propter hoc incurretis, libere retinere: non obstantibus aliquibus Literis super executione praedictae decimae, sub quacunque forma verborum, ad quoscunque Judices seu exequutores, à seed impetratis, vel etiam impetrandis. Caeterum, si occasion hujus retractionis praedictae decimae, fuerint in vos vel aliquem vestrum per quoscunque suspensionis, excommunicationis, vel interdicti sententiae promulgatae, decernimus ease authoritate praesentium nullas esse, et vos ad ipsorum conservationem non teneri.
What an opinion many had of this Pope hypocrisy, occasioned by his rapines, this passage clearly discovers.
Diebus sub eisdem, tepuit devotio multorum, quem de Papa nostro patre, et Ecclesia Romana matre nostra habere consueverant. Ex quo enim in principio creationis suae precum suffragia exigebat à fidelibus; hypocrisim reputant et saecularitatis palliationem quamplurimi, sed de sua suspicione decepti: cum sanctus nos admoneat, dicens: Cum quid inceperis bonum, instanter Deum posce, ut ipse perficiat, &c. Sed quia hujusmodi devotionem opera subsequuntur contraria, verba de eo percurrunt incongrua. Spes igitur praeconcepta de sanctitate Papae, prorsus evanuit exsuffiata. Veruntamen multorum auribus veraciter instillatum est, quod de Bulla decepto Papa fraus committitur multiformis. Sed haec ratio, si-tamen ratio est, Papam non excusat.
What ill success Boniface Archbishop of Canterbury and his Brother had in their Wars, supported with the Archbishops rapines in England, and what a flattering consolatory Letter Pope Alexander writ to the King and Queen of England, to allay their grief for this loss, to seise the goods of these Delinquents, and promote his rapines by their favor, is thus related by Matthew Paris.
Petrus autem de Subaudia constantissime cum Magnatibus generis sui, videlicet Archiepiscopo Cantuariensi, & electo Lugdunensi, & aliis Subaudiensibus, Urbem Taurinam infestat, ita ut deficientibus victualibus, nec poterat eis pondus proficere, Urbem suam imbelli populo vacuarent. Cives igitur quanto plus arctabantur, tanto firmius Comitem Thomam tenuerunt vinculatum: ut si Cives puniendi forte caperentur, ipse Comes, qui primus & ultimus causam perturbationis suscitaverat, primitus puniretur. Dominus autem Papa, ut videretur Domino Regi Anglorum & Reginae in hoc casu profuisse, ipsos blandis consolationibus demulcendo, scripsit eisdem sic.
ALEXANDER Episcopus, &c. Charissimae in Christo filiae illustri Reginae Anglorum, salutem & Apostolicam benedictionem. Nimis amarae nimiumque molestae sunt nobis injuriae, quae devotis Ecclesiae filiis irrogantur: valde cor nostrum offensae fidelibus Apostolicae sedis illatae conturbant. Sed de illorum molestiis plus dolemus, quorum circa sedem Apostolicam semper devotio ferbuit, claruitque sinceritas, quod inter alios puritatis titulo praesigniri meruerunt, & uberiori ab eadem seed fulciri favore, & attolli honorificentia potiori. Horum namque gravamina illico sentimus in nobis, qui mox cum laeduntur, degustamus suarum amaritudinem laesionum. Sane ad audientiam nostram, non sine cordis amaritudine, & mentis tribulatione pervenit, quod nuper Astensibus Civibus ad depopulationem Castri Montis Calerit hostiliter procedentibus, dilectus filius nobilis vir Thomas de Subaudia Comes, avunculus tuus, qui in eodem Castro tunc temporis morabatur, recedens exinde, ad Civitatem se transtulit Taurinensem, sperans cum auxilio Civium Civitatis ejusdem, suorum utique Vassallorum, in successu praedicti Castri, quod ad eum spectare dignoscitur, recuperare. Sed dicti Cives, tanquam contemptores divini timoris, & famae propriae neglectores, fidelitatis juramento, quo praedicto Comiti tenebantur astricti, temere violato, eisdem Astensibus procurantibus, & ad id auxilium impendentibus, ipsum capere & detinere, non sine proditionis nota, nequiter praesumpserunt. Et quidam rumor jam sinister, interiora nostra dolore immani acriter vulneravit: quia tanto venit auribus nostris acerbior, quanto detenti nobis charior est persona. Tristamur itaque, nec indign, quod filius, quem inter alios praecipue complectimur, taliter detinetur. Dolemus, nec mirum, quod tanti persona Magnatis, de cujus sincero confidebamus obsequio, in manus suorum incidit proditorum: arctiusque tenetur, quia devotione assidua invalescens, ad praedictae sedis exaltationem indefessa sollicitudine laborabat. Cum enim praedictum Comitem suumque genus singulari benevolentia prosequimur, cum ejusdem domum propter suae devotionis merita quodam semper affectu praetulerimus specially, magis ex hoc suarum sentimus aculeos passionum, amplius ob id adversitatum ipsius amaritudinem delibamus. Quin imo sic proximo nos ejus detrimenta contingunt, quod ea patienti compatimur statim: similiter non potest unquam adversitatis flagello feriri, quin percutiamur protinus cum eodem. Similes quippe nobis affectus commisit, propriosque dolores amara nobis transfusione partitur. Ideo serenitatem tuam rogandam intentius duximus, & hortandam, quatenus personas & bona Civium Taurinensium & Astensium, in terris tuae ditioni subjectis existentium, capi facias, & tam diu detineri, donec praedictus Comes restituatur pristinae libertati. Regi quoque consimilis Epistola est transmissa.
Circa festum beatae Catharinae applicuit Cantuariensis Archiepiscopus de partibus Italiae, post multas inutiles Anglicanae pecuniae effusiones, et labores infructuosos, qui parum profecit in bellicis negotiis apud Taurinam Civitatem. Nec est liberatus frater ejus Thomas, quandoque Comes, à carcere Civium, licet Subaudienses omnes vires effuderint ad ipsius liberationem, & quamvis Papa ipsum liberare conaretur, scribens Reginae Anglorum contra Cives, ad eorum impedimentum: as aforesaid.
What Authority the Pope exercised this year in disposing Archbishoprics in Ireland, is thus storied in one particular.
Magister insuper Radulphus de Norwico, Cancellarius Hiberniae, vir dapsilis & facetus, sed à primis annis plus in Regis Curia, quàm liberalium artium schola Canonice eruditus, electus est à Canonicis Dublin. in Archiepiscopum Dublinensem. Sed propter aliquorum contradictionem, dilata est ejusdem confirmatio. Reprehendebantur nempe electores, eo quod hominem elegissent penitus saecularem, et adhuc in Regis clientela ac custodia, Hiberniae telonio assidentem. Et sic cassabatur. Matthew Westminster relates, A suis procuratoribus in Curia Romana nequiter proditus est et cassatus, et Fulconi de Sandford, qui a causa aderat, idem Archiepiscopatus confertur: who it seems was put by, and Fulco Basset preferred by the King.
Circa diem vero Sancti Dunstani, prohibuit Rex, nescitur qua ration, (though it appears it was principally to prevent Letters and Bulls from Rome ) portus, ne quis Praelatus, Miles, vel Clericus, transfretaret: cum tamen transfretaverant Episcopus Bathoniensis, et Episcopus Roffensis▪ (with the Kings license.)
Soon after, Dominus Abbas Westmonasteriensis, & Magister Rustandus, electusque Sarum pro Domini Regis negotio, eodem Rege sic volente; nesciebatur ad quid, sed ob arcanas causas, utinam bonas, transfretarunt. Et pro multiplicatis saecularium discordiarum redivivis seminibus extirpandis, Bathoniensis & Roffensis Episcopy latenter et festinanter transalpinaverunt.
The Bishop elect of Winton having forcibly and unjustly by his power deprived the Prior of Winton, and thrust another into his place without due election, the deprived Prior thereupon appealed to the Pope and Court of Rome, where he expected to be restored with great confidence; but to show how much more prevalent money then was in that corrupt Court, then justice, this intruder was confirmed, and he returned after great expense frustrate of his expectation, having some Manors assigned him for his support during life, out of which the Pope had an annual pension of 365. Marks to support his Table.
Prior autem Wintoniensis per electum intrusus, Andraeas nomine, adminiculo ipsius electi, in loco suo, quem occupaverat, contra omnium opinionem (ut sciatur quantum possunt munera Romae ) stabilitur. Et qui tot expensas pro jure suo obtinendo effuderat, rediit in Angliam, suo defraudatus proposito, quamvis de promissione certissima, non sine opima retributione, spem praeconceperat, ut Prior in domo sua, prout jus exegerat, restitueretur. Assignata igitur sunt ei quaedam Maneria, ut inde vitam confusionis quoad viveret, continuaret, de domo Wintoniensi, ut sciant omnes quantum valent munera in Curia Romana. Dispersi igitur Monachi non sine rubore revocantur.
Anno sub eodem, ex prodigalitate Prioris Wintoniensis expulsi, recepit mensa Papalis incrementum qualibet die per annum, unius marcae argenti in reditu perpetuo. Quem Dominus Papa patentibus rictibus deglutivit. Sunt autem dies in anno 365. Reditus igitur extortus ad tot marcas ascendit. Et cachinnantibus Romanis, recessit idem Prior infecto negotio a Curia, omni fraudatus proposito desiderato: Nam munera sui adversarii, videlicet electi Wintoniensis, ad plus ascendisse perhibentur.
How fraudulently and forcibly Pope Alexander and his Instruments by a Provision from Rome, intruded and installed one Jordan an alien, Dean in the Church of York, and how much he vexed the Archbishop, Sewal, for opposing it in the Court of Rome, this History informs us.
Per idem tempus, venerunt quidam ignoti in Ecclesiam Eboracensem, in hora dum discumberent homines soli mensae intendentes, clanculo intrantes: inquisiverunt à quodam ibidem orante, quodnam esset stallum Decani? Et responsum est, hoc, demonstrato stallo Decanali. Duo igitur tertio, quem installarunt, dixerunt: Frater, nos te authoritate Papali installamus. Quod cum cognovisset Archiepiscopus Sewalui, noviter creatus, & quandoque illius Ecclesiae Decanus, doluit inconsolabiliter de tali fraud perpetrata, et factum illud subdolum, quantum in se potuit, irritavit. Fraudulenti tandem Romanam Curiam, de qua venerant, adeuntes, illum bonum virum et modestum Archiepiscopum, interdici fecerunt, et damnis et laboribus immensis fatigarunt. Quae omnia Sanctus Praesul sustinuit in patientia, ut immineret ei evidenter tribulatio, quam Magister, ejus amicus quondam & socius, Sanctus Edmundus, praedixerat profuturam. Haec autem fraudulenta praesumptio, omnes Canonicos ita reddidit attonitos, quod quid agendum penitus ignorarunt. Absurdum namque et omni rationi dissonum, imo detestabile eis merito videbatur, tam nobilem Praebendam, tam arduum officium, despicabili et ignoto, sic intruso, conferri permittere, ut in tam nobili Ecclesia fieret talis et taliter suo Archiepiscopo secundarius. Authoritatem tamen tyrannicam Domini Papae, cui se Rex totum inclinavit, et ut aptius dicam, incurvavit, vehementer formidabant.
What Bishops and other Ecclesiastical persons died this year, how the King and Pope disposed of their Temporalties, Goods, Elections of their Successors, and Suits against each other, the continuer of Matthew Paris thus relates.
Eodemque anno coepit aegrotare lethaliter Archiepiscopus Burdegalensis, jam senex & decrepitus. Et cum penitus crederetur, qui semivivus extitit, mortuus Episcopus Herefordensis (qui summo desiderio ad illum Archiepiscopatum ambiens an • elabat) impetratis Literis Domini Regis, quem habuit favorabilem, utpote Telonearius ejus, cum veritas pateret quod viveret, iter, laborem, operam perdidit, & expensas, multis sannis appetitus, sicut de quodam Magistro Lambino dicitur contigisse, de quo licet tantillum à materia digrediar, duo versiculi componebantur:
Eodemque tempore obiit Landanus, & alius est substitutus. Eodem quoque anno Episcopus Karleolensis Magister Thomas in principio Octobris, qui sicut Episcopus Eliensis, vix uno anno suum rexerat Praesulatum, de medio sublatus est. In quibus pendula gloria dignitatis saecularis, quàm sit transitoria, luce clarius declaratur. Episcopus autem Elyensis Wilhelmus, in itinere Hispaniensi, dum Regi terreno ministraret obsecundans; ad tribunal summi tractus Imperatoris, in fata concessit peregrinus. Cor autem ipsius ad suam Ecclesiam Elyensem defertur tumulandum solenniter in eadem. Episcopus quoque Cestrensis, Magister videlicet Rogerus de Westham, die Omnium Sanctorum, ultro suo concessit Episcopatui. Obiit quoque eodem tempore Prior de Newburgo Johannes Canonicus, qui sicut Episcopus Elyensis Wilhelmus de quo praedictum est, Domino Regi familiaris, & consiliarius extitit specialis.
Eodem anno, quibusdam controversies inter Episcopum Bathoniensem & Conventum Glastonensem exortis, intrusus quidam in illud Coenobium violenter, & invito Episcopo, authoritate Regia, coepit omnia ausu temerario ordinare, sigillum sibi adulterinum fabricare. Interim dum Episcopus, pro jure suo prosequendo, Romam peteret, rerum fiebat utrobique distractio. Intrusus autem quoscunque poterat convocat nebulones & gyrivagos, & convocatos indignos, in laesionem honoris Monastici, (ut suam partem contra Episcopum roboraret) Monachavit decem & octo, & tertia die fecit professos, non veritus istam Dominicam comminationem, imo potius maledictionem, Vae homini per quem scandalum suscitatur. Similique modo nobilis Ecclesia Wintoniensis schismate turpabatur. Et sicut illi histriones, quos electus Wintoniensis in contumeliam Prioris convocatos Monachaverat, apostatantes recesserunt, sic non aliud ab istis sperabatur.
It seems there was a Suit pending in the Archbishops Court, prosecuted by the Bishop of Bath and Wells against this Abbot, to deprive and excommunicate him, and another Suit at the same time in the Kings Court, for the Temporalties of the Abbey, whereupon the King issued this Prohibition to stay the proceedings touching the Deprivation and Excommunication.
REX Magistro Hugoni de Mortuo Mari Offic. Cantuar. salutem. Intelleximus quod Episcopus London. & alii vicini Episcopy ad preces Episcopy Bathon▪ & Wellen. circumventi, per errorem facti quia forte ipsos latebat, quod causa pendet in Curia Cantuar. coram vobis inter praedictum Episcopum, & Rogerum Abbatem Glaston. super depositionis et excommunicationis sententiis, et quibusdam aliis Articulis, et in Curia nostra de temporalibus certis diebus in utraque Curia assignatis, intendunt praedictum Rogerum, depositum et excommunicatum publice denunciare: Vos rogamus attente, quatenus sicut honorem Coronae nostrae diligitis, suffraganeis Ecclesiae Cantuar. et praecipue Episcopo London. mandare velitis, quod pendente lite praedicta ab hujusmodi denunciationibus et diffamationibus omnino supersedeant. Quod si forte facere neglexerint, ease publice denunciari mandetis irritas et inanes, quia causa quae inter eos vertitur manifest tangit honorem et dignitatem Coronae nostrae. Eo libentius et favorabilius si placet statum ipsius Rogeri qui dudum ante ad vos appellaverat, et pro jure nostro contendit, sicut ad vos pertinet, defendere velitis. Et hoc statim mandetis praefato Episcopo London. & Archid. London. & ejus Offic. Teste Rege apud Norwicum 27. die Martii.
Eodem modo & per eandem narrationem scribitur Episcopo London. adjecto quod supersedeat &c. quousque cum Rege habuerit colloquium, & Rex super facto illo quatenus eum contingit plenius instruat, et quod rescribat, &c. Teste.
Temporibus quoque sub eisdem, stabiliuntur prosper in Archipraesulatibus suis Dublinensis, scilicet Magister Falco Basset, & Eboracensis, Magister Sewallo, Domino Papa manum apponente, post multas ipsorum Episcopatuum vastationes irrestaurabiles. Et sic Regis auctoritas, eo ipso procurante, cum Regni dignitate diatim declinavit.
Thomas Stubs informs us concerning Sewal; Eo quod defectum patiebatur in natalibus, & ideo non fuit secum dispensatum quoad talem dignitatem; ejus electioni cum Rex Henricus 3. negaret assensum, idem electus misit ad Curiam Romanam, & Dominus Papa Alexander 4. confirmavit ejus electionem, & ut in Ecclesia Eboracensi consecraretur cum eo gratiose (but not gratis ) dispensavit. Consecratus est autem Sewallus in Ecclesia Sancti Petri Eboraci, à Suffraganeis quos advocaverat die Dominica 2. Kal. Augusti, Anno Domini 1256. et sic nolente volente Rege obtinuit et Pontificatum et Pallium.
Ipso quoque anno muneribus Electi Wintoniensis in Curia Romana discurrentibus, et Simonialibus praemiis et precibus Prioris intrusi Wintoniensis, quem idem Electus creaverat, intermeantibus, stabilitur intrusus, scilicet Andreas. Alteri autem post labores transalpinos, & pecuniae infinitam effusionem, & enormem sui Prioratus laesionem, quoddam manerium ad sui sustentationem providetur. Conventus autem dispersus, imperiose sub poena anathematis convocatur ab Electo: & sic diatim in Nobilibus Ecclesiis Conventuabilibus, opprobria per schismata suscitantur. Quae propter discordias et ambitiones, Curiae Romanae pabula ministrantur: ita videlicet ut per hanc solam discordiam, additus est annuus redditus mensae Papali qualibet die una marca argenti.
After long expensive suites between the Bishop Elect of Winton, and the Monks of St. Swithin about deposing▪ of the old, and enforcing of a new Prior on them by the Bishop in the Court of Rome, upon a Reference from Pope Alexander, they came to this final accord, which the King himself thus recited and ratified under his great Seal.
H. Dei gratia Rex Angliae, &c. Universis ad quos, &c. Salutem in Domino sempiternam. Noverit Universitas vestra quod nobis personaliter existentibus in Capitulo Sancti Swithini Winton. praesentibus A. Dei gratia Electo Winton. & A. Prior & Conventu ejusdem Ecclesiae, pax & concordia inter dictum Electum ex una parte, & Priorem & Conventum & procuratorem Willide Taunton ex altera, fuit de consensu partium recitata sub hac forma. Universis Praesentes Literas inspecturis vel audituris Fr. Adam. de Marisco de ordine fratrum minorum, Judex à Domino Papa delegatus in causis motis inter Venerabilem Patrem A. Dei gratia Winton. Electum ex una parte, ad dictum Will. de Taunton, pro se & Convent. Winton. ex altera, & deputatus & tractandum de pace & faciendum inter eosdem, salutem in Domino. Mandatum Domini Papae suscepimus in haec verba▪
ALEXANDER Episcopus, servus servorum Dei, Dilecto filio fratri Adae de Marisco ordinis minorum, salutem & Apostolicam benedictionem. Dudum inter dilectum filium A. Electum Winton. ex una parte, & Dominum Willielmum de Taunton Capellanum nostrum Priorem ac Conventum Winton ex altera, super diversis Articulis questione suborta & praesatis Electo & Conventui per procuratores, ipso vero Willielmo personaliter comparentibus coram nobis tàm ex ipsius, W. quàm ex praedicti Conventus parte plures & varii libelli contra procuratorem praefati Electi ejus nomine oblati fuerunt, super quorum aliquibus litis contestatio per eundem ipsius Electi pr • curatorem facta extitit, & super eisdem hinc inde de veritate dicenda juratum; & tandem factis hinc inde rationibus, ad ipsarum aliquas fuit ex utraque parte responsum, prout haec omnia in Actis super hiis confectis, quae venerabilis frater Praenestinus Episcopus & dilectus filius noster F. Sancti Nicholai in carcere Tulliano Diaconus Cardinalis quos eisdem partibus audituros concessimus, tibi sub signis transmittunt inclusa plenius perspicies contineri. Verum quia de assertionibus partium apud Apostolicam sedem facere liquere non poterat, nos nolentes causas hujusmodi per Commissiones & remissiones varias in grave Winton. Ecclesiae dispendium prorogari, discretioni tuae per Apostolica scripta in virtute obedientiae district praecipiendo Mandamus, quatenus dictis libellis & Actis diligenter inspectis, hujusmodi negotia pace vel concordia, si de partium voluntate processerit, terminare procures, Alioquin per Judicii tramitem seu aliàs per provisionem prout secundum Deum expedire videris, usque ad sententiam in negotiis ipsis procedas processum postmodum tuum sive causas sufficienter instructus remittens ad praedictae sedis examen, praefigendo partibus terminum peremptorium competentem, quo se Apostolico Conspectui representent, justam dante Domino sententiam recepturae. Proviso, quod praefato Priori & Monachis hujusmodi negotia prosequentibus, expensas ad prosecutionem ipsarum necessarias de bonis ejusdem Ecclesiae fac exhiberi, & super aliis sumptibus, qui in negotiis ipsis opportuni suerint, quod de praedictis bonis fiant; nihilominus providendo concedimus quoque tibi, ut omnia bona dictae Ecclesiae ad ipsum Conventum spectantia, sive antequam incipias in negotiis ipsis procedere, sive post, si volueris, vel tibi videbitur expedire, valeas sequestrare. Contradictores per Censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, non obstante si personis aliquibus a praedicta seed sit indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari, quodque extra suam Diocesim in Com. trahi, vel ad Iudicium evocari non possint per literas Apostolicas, plenam et expressam non facientes de indulto hujusmodi mentionem, et constitutione de duabus dietis edita in Concilio generali, nec non indulgentia quae fratribus tui ordinis a praefata seed dicitur esse concessum, quod de causis quae ipsis a seed committantur eadem se nullatenus intromittere teneantur. Data Anagni • 10. Calend▪ Octobris Pontificatus nostri Anno primo.
Vestrae Universitati notum facimus, quod dicto Domino Electo & Conventui Winton & procuratoribus ejusdem, nec non procuratore Domini W. de Taunton▪ in nostra praesentia legitime constitutis, apud Winton in Capitulo Sancti Swithini dictus Conventus & dicti procuratores destiterunt ab omnibus litibus & questionibus propositis ex parte eorundem in Curia Romana contra eundem Electum, et renunciaverunt eisdem quamdiu dictus Electus Episcopatum Wintoniae tenuerit. Quam desistentiam & renunciationem ipse Electus in Capitulo acceptavit. Dictus vero Conventus & procuratores memorati protestati fuerunt, quod ipso Electo cedente vel decedente salvae sint ei omnes quaestiones quas se dicunt habere contra eundem. Promiserunt etiam & concesserunt quod Prior & Obedientiarii rationem summariam sive compotum reddent de administrationibus suis dicto Domino Electo suo perpetuo, vel duobus vel tribus viris honestis quos ad hoc deputaverit infra septa Monasterii Sancti Swithini praesentibus senioribus Conventus ejusdem. Insuper supplicaverunt dicto Domino Electo; quod si penes eum aliqua residua de bonis Prioratus remanserint, faciat eis exinde subventionem ad debita Monasterii relevanda, & de gratia sua provideat dicto Domino Willielmo de Taunton in competenti sustentatione de bonis ipsius Prioratus, & quod circa reformationem Monasterii curam adhibeat diligentem tàm in spiritualibus quàm temporalibus▪ in Priore & in Monachis, ad honorem Dei & salutem animarum, cum ea qua fieri potest Celeritate, & quod de Coquinar. Celeri serviente, infirmariae fiat inquisitio per viros discretos neutri parti suspectos, qualiter praecedentibus temporibus fuit observatum, & prout per inquisitionem invenerit futuris temporibus observetur, & literas suas patentes concedat eisdem pro se & suis, nec ipse nec auditors computi aliquid ad opus suum recipiant. Et si quod residuum suerit in usus Monasterii convertatur per manus officialium ejusdem Monasterii, de Consilio & consensu Prioris & Conventus. Et pace inter eos taliter reformata, & omni materia discordiae totaliter sopita, dicto Conventui & singulis de Conventu rancorem, si quem habebat contra eos, ad oscula pacis benigniter recepit. Haec omnia acta sunt coram nobis ultimo die Maii, Anno Domini 1256. In quorum omnium fidem & testimonium praesentibus sigillum nostrum apposuimus. Nos vero utilitatem Ecclesiae attendants & tranquillitatem ejusdem pro viribus amplectentes, dictam pacem Approbavimus, & ad instantiam dicti fratris Adae, & petionem partium sigilium nostrum praesenti scripturae apponi fecimus in testimonium veritatis una eum sigillo dicti Conventus. Teste Rege apud Winton. 26. die Junii.
The King by reason of the vacancy of the Archbishopric of York, presented John Maunsel to the Treasureship of that Church, the Dean and Chapter refused to install him therein by his Proctor, unless he were personally present, though then employed in the Kings service, pretending it to be contrary to the Custom of that Church, and an Oath thy had taken. Whereupon the King issued this Writ, commanding them to install him by his Proctor, notwithstanding this pretended Custom and Oath, being so employed in his and his Kingdoms service that he could not personally resort thither, and that within three days space; or else in their default, the Guardian of the Archbishopric should install him.
REX Decano & Capitulo Eborum salutem. Cum nuper vacantem Thesaurariam Ecclesiae Eborum dilecto & fideli nostro Johanni Maunsel Praeposito Beverla. prout ad nos pertinet ration Custodiae Archiepiscopatus Eborum in manu nostra existentis, contulerimus; ac Mandaverimus ipsum procuratorem suum ipsius nomine per vos, prout moris est, in ipsius possessionem induci: intelleximus, quod vos praetextu consuetudinis Ecclesiae vestrae, ut dicitur, Iuramento firmatae; per quam observatum est, quod absens per procuratorem super hoc non admittatur in ipsa ad aliquam dignitatem, ipsius procuratorem super hoc admittere, & stallum & locum sibi debitum pro vestra voluntate, non sine nostri juris injuria distulistis assignare. Verum cum idem praepositus in nostris & nostrorum desudando incunctanter obsequiis dudum fuerit Canonicus vester, non videtur nobis, quod pro permutatione hujusmodi debeatis vos sibi sicut in receptione extranei, difficiles exhibere, vel ei necessitatem imponere occasion hujusmodi illuc personaliter veniendi. Quia insuper pro arduis negotiis nostris quae alii ad praesens credere non possumus nec committere, necesse habuimus ipsum sine dilatione ad partes Gallicanas destinare, universitatis vestrae sinceritatem affectuose rogamus, quatenus attendants provide quod, Clericus absens de beneficio Ecclesiastico rite poterit per alium investiri, nec ullo unquam tempore reperimus aliquos in regno nostro contrarios vel rebels in exquutione hujusmodi mandati nostri cujuscunque consuetudinis occasion vel statuti in aliquibus Ecclesiis quantum cunque privilegiatis, quodque ipsius circumspectio & industria, & nobis & Regno nostro perutiles & necessariae, & poterit vobis & Ecclesiae vestrae esse valde fructuosa, possessionem praedictae Thesaurariae procuratori suo ipsius nomine assignatis sibi stallo in Choro & loco in Capitulo tam favorabiliter quàm benign, absque dispendio morae interim ad eandem Thesaurariam pertinentibus integre assignare curetis, praecipue, cum ipse paratus sit quàm cito poterit ad partes illas commode declinare, quicquid de Jure vel consuetidine fieri debeat in hujusmodi negotio libenti animo facere personaliter & adimplere: Taliter has preces nostras exaudientes, quod in agendis vestris & Ecclesiae vestrae grata vobis debeamus vicissitudine respondere. Caeterum quia frustroria esset nostra collatio, quod absit, nisi iis cui eam duxerimus faciendam rei collatae plena ac corporali possessione laetetur, dilecto & fideli nostro Magistro Joh. Clarel, Custodi nostro Archiepiscopatus memorati, nostris literis damus in mandatis ut si vos post receptionem praesentium infra trium dierum spatium praedictum mandatum nostrum exequi neglexeritis, ipse extunc illud amoto cujuslibet difficultatis obstaculo exequatur.
Teste Rege apud Winds 20. die Jan.
Per ipsum Regem, Johannem filium Galfridi, & Robertum Walter.The Dean & Canons of the Cathedral Church of Lincoln. petitioning the King, that they might enlarge and remove their Church toward the East part thereof, the King thereupon issued this memorable Writ of Quod damnum, concerning it▪ before he granted any such hcence to them.
REX Henrico de Bathonia salutem. Cum dilecti nobis in Christo Decanus & Canonici Linc. Ecclesiae nobis supplicaverint, quod licentiam eis concederemus elongandi Ecclesiam suam versus orientem, per remotionem muri orientalis civitatis nostrae Linc. qui est ex opposito ejusdem Ecclesiae. Ignorantes utrum hoc fieri posset sine dampno nostro, & detrimento aut nocumento ejusdem Civitatis, Constituimus vos ad inquirendum per Sacramentum proborum, utrum esset ad dampnum nostrum, aut detrimentum vel nocumentum Civitatis praedictae si concederemus praedictis Decano & Canonicis quod elongare possint praedictam Ecclesiam suam, & removere praedictum murum versus orientem necne; Et si esset ad dampnum nostrum vel detrimentum seu nocumentum praedictae Civitatis, ad quod dampnum, quod detrimentum & quod nocumentum. Et si non esset ad dampnum &c. per quae loca & per quas divisas posset praedicta Ecclesia elongari & praedictus murus removeri sine dampno nostro, & detrimento ac Nocumento ejusdem Civitatis. Etideo vobis mandamus quod in propria persona vestra accedatis ad praedictam Civitatem, in praesentia Majoris & Ballivorum & aliorum Civium ejusdem Civitatis dictam Inquisitionem & sicut praedictùm est, faciàtis. Et quod inde inveneritis nobis in reversione vestra ad nos distinct & aperte scire faciatis. Mandavimus enim Vic. nostro Linc. quod ad diem &c. venice fac. coram vobis tot & tales, &c. de Balliva sua per quos &c. In cujus, &c. Teste Rege apud Westm. 5. die Nov.
King Henry to ingratiate himself with Rustand the Popes Legate besides the liveings he obtained by the Popes provisions, granted him provisions out of the Ecclesiastical benefices, dignities and prebendaries which should first happen in his own gift, amounting to 300. Marks a year, to be preferred before all others formerly granted by him, one only excepted.
REX Omnibus &c. salutem. Sciatis quod nos damus & concedimus venerabili Patri P. Hereford. Episcopo & dilecto Clerico nostro H. de Wengham plenam & l • beram potestatem providendi dilecto nobis in Christo Magistro Rustando Domini Papae S • bdiacono & Capellano, vice nostra in primis beneficiis, Ecclesiasticis dignitatibus vel praebendis nobis vacaturis in Regno nostro, ad Collationem nostram suspectantibus usque ad summam CCC. Marcarum per Annum. Quam quidem provisionem omnibus aliis provisionibus a nobis concessis praeferri volumus, excepto provisione quam prius concesseramus praefato Henrico fac. in dignitate vel praebenda ad collationem nostram spectante in Ecclesia Sarr. vel alibi in Regno nostro, si eidem Henrico in praedicta Ecclesia Sarr. per nos non fuerit provisum. In cujus &c. Teste Rege apud Winds. 12. die Maii.
The Jews of Lincoln having crucified a Christian Child to the great dishonor and disgrace of Jesus Christ, the King out of his Ecclesiastical supremacy and zeal to vindicate the honor of the name of Jesus Christ, and for the Exaltation of the Christian faith, appointed special Justices, diligently to inquire of, and severely to punish this grand offense, by this Patent and Commission.
REX &c. Rogero de Turkleby & Nicholao de Turri. salutem. Quia horrible factum nuper perpetratum in Civitate nostra Linc. de Puero Christiano ibidem Crucifixo in dedecus et vituperium Jesus Christi, toto Cordis desiderio vindicari peroptamus, ad ipsius Jesus Christi nominis honorem, fidei Christianae exaltionem, nec non et pacis nostrae conservationem,