Vindication of Ecclesiastical Volume 3
Tempore quoque sub eodem, Magister Hospitalis Hierosolymitani in domo de Clerkenwelle, in pace expectans donec tempus quietis idoneae inveniret confabulandi cum Rege, de quadam manifesta injuria ipsi illata querulus patefecit: Chartas quoque Regum & suam de protectione ostendit. Cui Rex voice elevata, iratus respondit, praevio magno Juramento: Uos Praelati et Religiosi, maxim tamen Templarii et Hospitalarii, tot habetis Libertates et Chartas, quod super fluae possessiones vos faciunt superbire, et superbientes insanire. Revocanda sunt igitur prudenter quae imprudenter sunt concessa; et revocanda consulte, quae inconsuite sunt dispersa. Et addidit; Nonne Dominus Papa quandoque, imo multoties factum suum revocat? Nonne apposito hoc repagulo, Non obstante, Chartas cassat praeconcessas? Sic et ego infringam hanc et alias Chartas, quas praedecessores mei, et ego temere concessimus. Cui Magister Hossitalis, quem Priorem appellant, respondit alacriter vultu elevato: Quid est quod dicis, Domine Rex? Absit, ut in ore tuo recitetur hoc verbum illepidum & absurdum. Quamdiu iustitiam observas, Rex esse poteris; & quam 〈 in non-Latin alphabet 〉 hanc infregeris, Rex esse desines. Ad quod Rex nimis incircumspecte respondit; O quid sibi vult istud, vos Anglici! vultis ne me, sicut quondam patrem meum, à Regno praecipitare, atque necare praecipitatum?
The same year the Pope to promote his own designs to the prejudice of the King, in vindicating his Rights in France, and to empty Earl Richards coffers, and employ him in his Wars, by proffering him a Crown, which he had no lawful title to dispose of, like the Devil when he tempted our Savior to fall down and worship him, sent his Notary into England to effect these designs.
Circa festum quoque Sancti Martini, venit Magister Albertus Domini Papae Notarius in Angliam, qui jam biennio elapso venerat, quando scilicet parabatur Rex Erancorum transfretare, ex parte Domini Papae prohibiturus, ne Rex Anglorum terras Regis Francorum Deo militaturi quomodolibet infestaret. Causa autem adventus sui, multos latuit in principio; sed effectus per opera causam posteà patefecit. Dominus autem Papa, sciens Comitem Richardum fratrem Domini Regis prae omnibus optimatibus Occidentis pecunia abundare (non curans qualiter adquisita) satis astute providit, ut ipsum ad Regnum Apuliae, Sieiliae, & Calabriae eligeret et vocaret, ut ipse Comes Papae militans, exposita sua pecunia dubiis Martis ca • bus, et corpore suo periculis praesentato, haec omnia adquireret ad Romanae Curiae emolumentum, et Thesauros in sui damnum maximum accumulandos. Hujus fretus sophistica deceptione, qui dixit, Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Noverat enim Papa, quod Comes Hydropisi pecuniali insatiabiliter laborabat, et dignitate temporali. Tali igitur edulio hamum recurvum fecit concupiscibilem, quo credidit eum citius inescare. Et tunc mysterium manifestatum est, quare Dominus quondam apud Lugdunum tantum honorem fecerit Comiti Richardo; ut cum ipso prudenter collateraliter, & tantum applausum ei fecerit, ut omnes mirarentur; sed non credebatur aliquatenus à quampluribus, ut consentiret aliquatenus Comes Papalibus promissionibus; tum quia corpore sanus & integer nullatenus extitit, tum quia in armis strenuus nec exercitatus extitit, tum quia inhonestum videretur nepotem suum Henricum supplantare, tum quia certa pro incertis non est sapientis commutare. Sed haec omnia Dominus Papa tolerabilia, sed nec inconvenientia fuisse judicavit. Sciendumque, quod ea die qua Comes Richardus epulabatur cum Papa, captus est infoelici sidere Rex Francorum. Hoc mihi haec scribenti, idem Comes assertive narravit. Matthew Westminster adds, Sed cum Comes exigisset securitatem, videlicet quaedam castra Domini Papae & obsides ut esset in possessione, & aliqua saltem securitate de Papali promisso: Respondit Albertus se Papam super haec convenire. Albertus interim multa sibi beneficia acquisivit, quibus acquisitis, transalpinavit: Et audita (Dominus Papa) Comitis responsione, noluit aliquod propositum continuare de praemissis.
I find that the King upon this Popes proffer of the Kingdom of Sicily to Earl Richard his Brother, returned him special thanks; assenting that he should grant to his Brother, or his Heir, a competent Ayde from the Clergy of his Realm to gain this Kingdom, always saving the Ayde formerly granted to himself for his voyage to the Holy Land, thus entered in the Clause Rolls.
SAnctissimo in Christo Patri I Summo Pontifici, H. Rex Angliae, salutem. Ecclesiae Romanae matri nostrae & praecipue piae Paternitati vestrae quantas potest humana devotio referimus gratiarum actiones, de eo quod Richardum Comitem Cornub. prae caeteris mundi Magnatibus elegistis ad culmen Regni Siciliae, quod inter caetera Regna magnum esse cognovimus, cencenties nos in ipsius exaltatione non mediocriter honoratos. Verum cum venerabilis vir Magister albertus Notarius vester nos, ex parte vestra curious sollicitaret, quod ipsius fratris nostri negotio, circa praedictum Regnum adquirendum consilium & auxilium impenderemus, non immemores omnium bonorum & gratiarum specialium, quae multociens ab Ecclesia Romana suscepimus, ut filii grati & devoti acceptamus, quod a Clero Regni nostri praefato Com. vel Haeredi suo negotium adquisitionis ejusdem Regni prosequenti competens auxilium impertiatur. Salva nobis per omnia gratia vestra concessa, et si placet concedenda ad negotium crucis, quod assumpsimus exequend. Teste Rege apud Westm. 23. die Januarii.
Bishop Grosthead being suspended his Bishopric this year by the Pope. for opposing his provisions, and trampling them under his feet, as you heard before, caused his Clerks to make a diligent inquiry to what an annual sum they amounted to, who found them to exceed about 70. thousand Marks, and treble the sums of the King ordinary revenues, wherewith he enriched his kindred and attendants three times more then any his predecessors had done.
Ipso quoque Anno in tantum permissa est Romanorum avaritia, et in tantum adeo ascendisse, quod Episcopus Rob. Lincolniensis super hoc stupefactus, fecit a suis Clericis diligenter computari et considerari alienorum proventus in Anglia, per istum Papam, scilicet Innocentium promotorum, et inventum est et veraciter compertum, quod nunquam aliquis praedecessorum suorum in triplo aliquos sui generis vel patriae tot ditaverit: et quod iste Papa praesens videlicet Innocentius quartus, plus Ecclesiam Universalem depauperaverat quam * omnes praedecessores a tempore Papatus primitivi (prout manifest patet in lugubri querimonia quam posuerunt Franci, coram Papa pro suis intolerabilibus oppressionibus▪ quae reducta est in scriptum Epistolae admodum prolixae, As Matthew Paris adds in his Historia minori. ) Redditusque Clericorum per ipsum in Anglia alienorum, quos Ecclesia Romana ditaverat ad plusquam • 0. Millia Marcarum ascendit. Bedditus Regis merus, non ad ejus partem tertiam computatur.
As this Pope multiplied his Provisions in England, more then all his predecessors, so did he likewise in France, as the French agent told him to his face this year, in the name of the whole Realm, who by a pubilck letter and remonstrance, thus protested against his intolerable innovations, oppressions, which they neither would nor could tolerate any longer.
Dicturus quod injunctum est mihi, certe non multum temporis elapsum est, ex quo Dominus Papa Alexander, persecutionis cogente incommodo, venit in Franciam, confugiens ad subsidium inclytae recordationis Regis Ludovici patris Regis Philippi; à quo benign susceptus est, & stetit ibi diu; & forte vivunt aliqui qui viderunt • um: ipse tamen in nullo gravavit Ecclesiam Gallicanam, ut nec unam solam praebendam aut aliud beneficium ipse Papa dederit ibi, sed nec aliquis praedecessor suus, nec multi etiam de successoribus dederunt in sua Auctoritate beneficium aliquod, usque ad tempora Domini Innocentii 3. qui primus a • sumpsit sibi jus istud: in tempore suo, Revera dedit multas praebendas, et similiter post ipsum Dominus Honorius, et Dominus Gregorius simili modo fecerunt, sed omnes praedecessores vestri, ut publice dicitur, non dederunt tot beneficia ut vos solus dedistis. &c. as well in England as in France.
W ••• therefore might Matthew Paris thus conclude this year in relation to England. * Anglia vero ab alienigenis conculcata, et multis Dominis inclinata, su • que Regis sincera dilection viduata, extremis quoque subjacens conditionibus, inconsolabiliter contabuit desperata. Et quod gravissimum est, diatim inter Ecclesiam et populum odium venenosum suscipit incrementum.
And here before I proceed further, • shall present you with the opinion o • our learned judicious Antiquary Sr. Roger Twysd • n of the Original, & progress of Papal provisions in England; After his Relation of the deprivations of Anselm, and William, elected Archbishops of Canterbury and York, by the Pope upon appeals An. 1136. and between 1142. and 1152. (the two first Elections nulled by Papal authority in England. ) he subjoins,
Here I may observe, that at first when even the Pope made void an Election, he did not take upon him to appoint another in the place vacant, but either sent to the Clergy of the same Church to choose another, as those to whom it appertained; so did Euge • us, to York, when Henry Murdac was chosen, Innocentius 3d. when Stephen Langton, or else the Bishopric lay vacant, as London after Anseline, from 1139. to 1141. But Elections being with much struggling settled wholly in the Clergy, and Innocentius 3. having by definitive sentence excluded the English Bishops from having any part in that of the Archbishop of Canterbury, they becoming wholly appropriated to the Chapters, and Cathedrals, the Pope began to creep in, & ex concessa plenitudine Ecclesiasticae potestatis, as h • spea •• , without aeny formality of choice, to confer not only Bishoprics, but other Ecclesiastical promotions, within the precincts of Dioceses, by that means to fill the fat benefices of the Nation. The first Archbishop of Canterbury promoted by this absolute power of the Church of Rome, seems to have been Richard Anno 1229. non electo sed dato ad Archiepiscopatum.
The French Agent in his Remonstrance to Innocent 4. attributes the beginning of these Collations to Innocent the 3. (whose words forecited he recites at large, with those of Matthew Paris.) By which it appears, that great liberty the Pope took in conferring Ec • lesiastical preferments within the Dioceses of others, took its rise from Pope Innocent 3. and as it seems to me, not at the beginning of his time ; for Anno 1199. Gelardus Archbishop of St. David's coming from Rome, quia idem G. Menevensis Ecclesiae in Curia Romana se dicebat electum, hoc ipsum cassavit Archiepiscopus, & alium sacravit Canonice electum: though he afterwards bestowed on him a Church of 25. marks; and this in a case the Pope had so earnestly estoused, as he writes to the Bishops of Durham, Lincoln, and Eli, si Archiepiscopus saepe dictum Gelardum consecrare differret, ipsi Apostolica authoritate freti, illum consecrare non differrent; which yet the Archbishop as against the English Liberty, did not doubt to oppose and disannul.
But this it continued not long, for Honorius the imm • diate successor to Innocentius, showing such as served the Apostolic See, and resided with it were worthy, congruis beneficiis honorari, and were therefore possessed of divers both in England and other parts, w ch they did administer with so great care, quod non minus beneficiantibus quam beneficiatis utiliter est provisum, unde, quia nonnunquam beneficiatis hujusmodi decedentibus beneficia quae obtinuerunt, inconsultis hiis ad quos eorum donatio pertinebat aliis successive collatis, perpetu • illis ad quos pertinent videbantur amitti, propter quod etiam murmurabant plurimi, et alii se difficiliores ad conferendum talibus beneficia exhibebant: Nos volentes, super hoc congruum remedium adhibere, ne cuiquam sua liberalitas sit dampnosa, per quam potius meruit gratiam & favorem, statuimus, ut Clericis Ecclesiae Romanae, vel aliis Italicis, qui Praebendas vel Ecclesias, seu alia Ecclesiastica beneficia in Anglia obtinent vel obtinuerint, à modo decedentibus, Praebendae vel Ecclesiae, seu alia beneficia nequaquam à nobis vel alio illa vice alicui conferantur, sed ad illos libere redeant ad quos illorum donatio dignoscitur pertinere. Datum Laterani, quarto Calendas Marcii, Pontificatus nostri anno quinto.
Yet neither this, nor the renewing of it by Gregory the 9th. with a special Indulgence, directed, Venerabilibus fratribus universis Archiepiscopis & Episcopis, ac dilectis filiis Abbatibus, & aliis Ecclesiarum Praelatis per Angliam constitutis, &c. ut si quando ad vos Literae Apostolicae pro beneficiandis hujusmodi de caetero emanarunt, ad provisionem ipsorum inviti non teneamur, nisi de hac indulgentia plenam fecerint mentionem. Datum Laterani, 15 Calendas Maii, Pontificatus nostri anno quarto, &c. could quiet the English, or keep them from that Confederation in Matthew Paris Anno 1231. beginning, Tali Episcopo & tali Capitulo, universitas eorum qui magis volunt mori quam à Romanis confundi, &c. Which th • Popes by wisdom, and joining the Regal authority with their Spiritual, found means to bring to naught, and pursuing the Papal Interest without regarding what had past from them, gave the Kingdom occasion Anno 1241. to observe, that in only three years Otho had remained Legate here, he bestowed more then 300. Spiritual promotions, ad suam vel Papae voluntatem, the Pope having contracted (as the report went) with the Romans to confer to none but their Children and Allies the Rich Benefices here, especially of Religious Houses, (as those perhaps he had most power over) and to that effect had written to the Bishops of Canterbury and Salisbury, ut trecentis Romanis in primis beneficiis vacantibus providerent. So that in the Council at Lions An. 1242. they complained of these Exorbitances, and show the Revenues the Italians received in England, not to be less then 60 or 70 thousand Marks. And in the year following An. 1246. reiterated their griefs to Innocent 4. Quod Italicus Italico succedit; which yet was with little success, for the Popes having (as we have heard) first settled all Elections in the Ecclesiastics, and after upon several occasions, on the submitting of the English to his desires, bestowed the Benefices in this and other Kingdoms on his Dependents, John the 22. (or as some think Clement 5. his immediate predecessor) endeavored the breaking of Elections by Cathedrals and Convents, reserving the free Donation of all preferments to himself alone. From whence proceeded the reiterated complaints against Papal Provisions, in the Parliaments of Edward the 3. and Richard the 2. for this Kingdom never received his attempts in that kind. Of which (God willing) I shall render you a full account in due place and time, out of our Parliament Rolls and other Records.
Upon the great complaints and opposition then made against the multitudes of Popes Provisions to foreigners both in France, and England, the Pope was enforced to grant some seeming mitigation and relaxation of them this year, thus related by Matthew Paris.
Tempore quoque sub eodem, concessit Dominus Papa his qui dignitatibus gaudebant, & supra modum, in partibus maxim Transalpinis opprimebantur, ut rite de ipsis dignitatibus, ipsi, ad quos pertinebat electio, Deum habentes prae oculis, ordinarent. Literae autem super hoc in libro Additam ntorum annotantur; where they are thus entered.
INNOCENTIUS Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati & Conventui monasterii Sancti Albani ordinis sancti Benedicti, ad Romanorum Ecclesiam nullo medio pertinentis, Lincolniensis Dioecesis, salutem & Appostolicam benedictionem. Editum a nobis de novo statutum, de verbo ad verbum praesentibus fecimus annotari. Cujus tenor talis est. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis & Episcopis, ac dilectis filiis Abbatibus, Prioribus Praepositis, Decanis, Archidiaconis, Archiepresbyteris, aliis Ecclesiarum Praelatis, earumque Capitulis, & Conventibus, seu Collegiis tam exemptis quam non emp •• s, ac patronis, clericis, ac laicis praesentes literas inspecturis, salutem & Apostolicam benedictionem. Postquam regimini generali Ecclesiae, nos (licet immeritos) divina pietas voluit praesidere, cordi semper habuimus, quod honestatem & ordinem in omnibus servaremus, ac in provisionibus faciendis haberemus illius providentiae modum, per quem Ecclesiis & monasteris, sive aliis piis locis, honor & commodum perveniret. Quod autem quandoque contrarium accidisse dignoscitur, tum propter improbitatem nimiam petitorum, saepe nobis dolorem intulit, & cordi nostro suspiria cumulavit. Maxim cum post multa diffugia et excogitatae resistentiae studium, provisiones quasdam prorsus inviti fecimus, quas potuisse vitare pro magno et solenni gaudio duceremus. Cum itaque dudum fuerimus mente vigiles, ut super hiis adhibere remedium possemus opportunum; nos pro quiet mentis nostrae, ac pro Ecclesiarum, monasteriorum, & locorum praedictorum salute duximus statuendum, quod singuli vestrum canonias & praebendas, ac beneficia, seu personatus, & dignitates, cum cura vel sine cura, redditus & etiam pensiones, ad collationem, aut electionem, seu praesentationem vestram spectantia, quae obtinentur à quibuscunque oriundis extra regna, in quibus Canonicatus & praebendae, ac alia supradicta, seu apud sedem Apostolicam maneant, seu alibi commorentur; extunc personis idoneis, Deum habendo prae oculis, confer, vel ease ad illa eligere, ac electas confirmare, praesentatas admittere, sublato cujustibet contradictionis et appellationis obstaculo, valeatis, & extunc personae ipsae in eisdem Canon •• s, & Praebendis, ac beneficiis, seu dignitatibus, & personatibus, redditibus, & pensionibus, plenum jus & inconcussum obtineant. Nec tamen de iis priusquam vacent se aliquatenus intromittant, sed ipso jure quam citiùs vacaverint, assequantur, & ipsi intrandi ac retinendi, nullius requisito consensu, liberam habeant facultatem. Ita tamen, quod illi qui nunc ipsa obtinent, ea quousque cessarint, vel decesserint, pleno jure pacifice habeant et quiet, ac nullum omnino super hiis praetextu statuti ejusdem, praejudicium patiantur. Volumus tamen, quod si sub expectatione praebendarum, in Ecclesiis in quibus provisum fuerit dictis personis, prius aliqui sint recepti, vel si super provisione sua in eis literas Apostolicas impetrarunt, sicut in receptione vel impetratione, sic in Praebendarum assecutione, personis praeferantur eisdem. Si vero aliqua personarum ipsarum, cui obtentu ejusdem statuti provisum suerit, vel ei juxta modum inferius annotatum contigerit, de vestra liberali gratia provideri, cedat interim vel decedat, licitum sit vobis, tam cito loco sui aliam idoneam subrogare ac successive hoc facere, in cujusvis earundem cessione vel obitu personarum, sub divini tamen judicii obtestatione praecipimus, quod personae ipsae contra possessores dictorum Canonicatuum & beneficiorum, ac praebendarum, seu personatuum, & dignitatum, reddituum, seu pensionum, nullasinsidias, aut fraudem, vel molestias, sive quod • umque aliud inconveniens machinentur. Alias autem ipso facto cadant ab omni jure, eis super provisione hujusmodi adquisito cum dignum sit quod sicut gratia pro virtute tribuitur, ita paena pro vitio compensetur. Pro malitiis autem cohibendis, quae hujusmodi forsan occasion statuti oriri possent in mentibus perversorum, volumus, quod si aliquem cui subrogatio ejusdem statuti facta fuerit (quod absit) perimi contigerit, quoquo modo, taliter subrogatus possessionem suae provisionis non habeat, nec aliquod apprehendat, nisi prius Apostolicas vel Ordinarii & aliquorum religiosorum virorum Deum timentium, patentes litteras obtinuerit, quod de morte sic occisi suspectus nullatenus habeatur. Caeterum quia personis eisdem in grave nosset redundare taedium, quod vacationem Canonicatuum, & praebendarum, ac aliorum praedictorum, perlonga tempora expectarent, ad hoc nostra desudet intentio, ut de Canoniis & praebendis, ac beneficiis, seu personatibus, & dignitatibus, redditibus, & pensionibus, ad vestram collationem aut electionem vel praesentationem spectantibus, quae praeter hujufmodi provisionem vestram vacant ad praesens, seu vacare contigerit, dummodo nulli alii de jure competant, liberaliter ac sine mora provideatis eisdem, & postquam ipsarum loco alias personasidoneas quàm citiùs subrogetis. Ad haec statutum praedictum quamvis juri oppositum, quod pro causa legitima & salubri ad nullius requisitionem vel instantiam, proprio motu fecimus, plenam & inviolabilem firmitatem volumus obtinere. Sed tamen ad alias collationes, & electiones, seu praesentationes, quas à quocunque de caetero fieri contigetit, idem statutum nullatenus extendatur, nec sanctionibus Canonicis propter ipsum, imposterum aliquod praejudicium generetur. Praeterea, null • privilegia vel indulgentiae, seu literae Apostolicae Sedis, vel Legatorum ejus, sub quacunque forma verborum de caetero intrandae, obsistant praefato statuto, cum jam plenum jus per hujusmodi collationem, aut electionem, seu praesentationem, adquiratur personis eisdem, & illud eis tolli non possit absque divini offensa nominis, & Sedis Apostolicae injuria manifesta, Nos enim nihilominus si aliquid super iis contra praefatum statutum contigerit attemptari, non solum irritum ac inane decernimus, sed omnes qui contra venire praesumpserint, divinae maledictioni ac nostrae volumus subjacere. Licitumque sit vobis universis & singulis tanquam nostris in hac parte ministris, nostras seu legatorum nostrorum lacerare literas, si quae statuto ipsi contrariae, vobis aut alicui vestrum fuerint praesentatae. Canonicatuum insuper & praebendarum, ac beneficiorum, & aliorum praedictorum, possessio (sicut praedictum est) nihilominus intretur, ac retineatur libere: non obstantibus literis memoratis. Saepe dictum vero statutum, ad Pontificatus & Abbatias, ac alias regulares, extendi volumus dignitates. Vos itaque filii Abbas & Conventus, statutum ipsum prout expedire videritis, authoritate nostra diligenter & fideliter exequi studeatis. Datum Laterani, tertio nonarum Novembris, Pontficatus nostri Anno undecimo.
Thus much for the Papal provisions to rob Patrons; I proceed to Bishops devices to deprive the King of his right of presentation to Churches in that age.
The Bishop of Lincoln, and Vicar-general of the Bishop of Hereford, by new tricks and devices endeavoring to deprive the King of his Right of presentations, and to vex his Clerks presented to them in their Courts, in derogation of his Crown and its Rights; the King thereupon issued these two Writs against them, to answer their contempts and redress these abuses, under pain of seising their Baronies.
REX Vicecomiti Buck. salutem. Praecipe Roberto Lincolniensi Episcopo, quod admittat Artaldum de Sancto Romano ad Ecclesiam de Flamstede; Et nisi fecerit, pone per Vadium & salvos Plegios praedictum Episcopum, quod sit coram nobis à die Pasche in 15. dies, ubicunque, &c. ostensurus, quare non fecerit. Teste Rege apud Dovor, 5. die Marcii.
REX Priori Campan. gerenti vices P. Hereford. Episcopy, salutem. Frequenti quorundam relatione jam pervenit ad aures nostras, quod vos praesentationem nostram factam de Johanne Capellano ad Ecclesiam de Manselowe, quadam perpetua calliditate nitimini pro viribus vestris adnullare, denegando praefato Capellano nostro Inquisitionem, quae nulli de populo deberet unquam in Regno nostro denegari, sicque delusorie mandata nostra, pluries vobis inde directa parvipendendo, set potius spernendo, praefatum Johannem non mediocriter infecto negotio fatigatum, ad nostram praesentiam fecistis esse reversum, quod quidem moleste ferimus, & indignum, veruntamen hoc diutius aequo animo ferre non valemus: Vobis mandamus firmiter injungentes, quatenus cum in vacationibus Ecclesiarum quarum ad nos pertinet praesentatio, nullum tempus contra nos currat, in Inquisitione facienda, & ulterius ad institutionem ipsius Johannes secundum ritum Ecclesiasticum procedatis, ne super hoc oporteat nos de caetero sollicitari: Scituri pro certo, quod nisi praecedentes machinationes ad nostram exhaeredationem excogitatas, per subsequentia purgaveritis, dissimulare non poterimus, quin ad Baroniam ipsius Episcopy manus Regias apponamus, quia nolumus hujusmodi frivolis machinationibus exhaeredari. Teste Rege apud Westm. 20. die Marcii.
He likewise issued this Writ to the Sheriff of Hertford, to remove the Queens Chaplain out of the Church and Rectory of Flamstede, belonging to him by his Prerogative, by reason of a Wardship, and to put his Clerk in possession thereof.
MAndatum est Vicecomiti Hertford. quod sine dilatione amoveri faciat Willielmum de London quondam Capellanum Reginae, & omnes suos existentes in Ecclesia de Flamstede▪ non permittens ipsum vel suos aliquam habere administrationem de domibus vel bonis ejusdem Ecclesiae, quam Rex contulit Artaldo de Sancto Romano, quia nullus praeter ipsum Artaldum possession • ejusdem Ecclesiae posset incumbere▪ sine praejudicio juris patronatus ad Regem specta •• is r ••• one custodiae terrae, & Haeredis Radulfi de Tony. Teste Rege apud Wistm. • 5. die Martii.
The Archbishops Official holding Plea concerning the right of an Advowson and presentation, appertaining to the King by his Prerogative, by reason of a vacancy, to the prejudice of his Crown and Dignity, the King thereupon sent this memorable Prohibition to him.
REX Magistro A. de Len. Offic. Cantuar. & Commissionar. suis, salutem. Cum tempore Progenitorum nostrorum Regum Angliae, et nostro hactenus sit obtentum, quod vacantibus Abbatiis, Prioratibus, et aliis quibuscunque domibus Religiosis Regni nostri et in manu nostra existentibus, confer possimus Ecclesiastica Beneficia ad hujusmodi domos pertinentia; et nos ration vacationis domus Sancti Thomae de Acon in London. dilectum Clericum nostrum Rogerum de Messenden ad Ecclesiam de Colchirch in London. durerimus praesentandum; fratres ejusdem domus, et Hugo Capellanus eorum ab eisdem fratribus indebite praesentatus ad eandem, dictum Clericum nostrum inde trahit in placitum coram vobis in Curia Christianitatis. Et quia hoc est contra Coronam et Dignitatem nostram, et manifest cederet in nostram et Haeredum nostrorum exhaeredationem, vobis prohibemus ne placitum illud de caetero teneatis. Teste Rege apud Woodstock, 18. die Augusti.
Though Bishops might usually grant administration of the Goods of Clerks deceased, yet the King by his Royal Prerogative issued these Writs to the Bishops of Norwich, Coventry and Lichfield, not to make any disposition, or grant any Administration of the Goods of a Clerk deceased, indebted to him, till his debt was satisfied, and his further order.
QUia Simon. de Norwic. in pluribus debitis Regi tenebatur: Mandatum est Norwic. Episcopo, quod de bonis quae fuerunt ipsius Simonis nullam alienationem seu etiam dilapidationem de caetero fieri sustineat, vel aliquem aliquam habere Administrationem, donec praedicta debita de bonis praedictis Regi solvantur, & aliud à Rege habuerit in mandatis.
Teste Rege apud Westm. 23. die Februarii.
Eodem modo mandatum est R. Coventr. & Lichfield. Episcopo.The Archbishops Official proceeding in a cause of Bastardy upon an Appeal, according to the Canon Law, against the Law of the Land, and Statute of 20 H. 3. c. 9. against a former Certificate of the Bishop of the Diocese, the King thereupon issued this Prohibition to him.
MAndatum est Magistro E. de Len. Offic. Cautuar. quod quia R. Landavensis Episcopus significavit Regi, quod Mereduc filius Griffini de legitimo Matrimonio coepit originem, in causa quae vertitur coram ipso super Bastardia ipsius Mereduc, non procedat, quia si ulterius procederet, hoc esset contra legem terrae, et ad exhaeredationem ipsius Mereduc. Teste, &c.
And whereas the Kings Justices without his privity issued a Writ to the Bishop of Landaffe, to make a new Inquisition and Certificate in this case of Bastardy, the King thereupon sent this Supersedeas to the Bishop, not to proceed therein.
REX W. Landavensi Episcopo, salutem. Quod Justiciarii nostri de Banco nomine nostro Paternitati vestrae demandaverunt, Inquisitionem facere de legitimatione Mereduc filii Griffini, ex nostra conscientia non emanavit, cum alias nobis ad mandatum nostrum significastis, ipsum legitimum esse, et de legitimo matrimonio natum, unde non est necesse, quod super hoc iteratam facias Inquisitionem. Teste Rege apud Eveshaw▪ 14. die Novembris.
The Archbishop of York suing and vexing the Barons of Heth both in the Spiritual and Temporal Courts, in a case of Wreck, against their Privileges, the King thereupon issued these Writs of Prohibition to relieve them from these unjust vexations.
REX been recolit, quod querela quae nuper erat inter Archiepiscopum Eborum, & Barones Regis de Heth, de wrecco maris, posita fuit in respectum usque ad adventum ejusdem Archiepiscopi in Angliam. Et quia contentio illa jam resuscitatur, sicut ex querela praedictorum Baronum Rex intellexit. Et mandatum est E. de Lenne Offic. praedicti Archiepiscopi, ne super hoc ipsos molestet, aut in aliquo vexet ante adventum praefati Archiepiscopi. Teste Rege apud Dover. 5. die Marcii.
Monstraverunt etiam iidem Barones Regi, quod Ballivi Archiepiscopi in Com. Kanciae eos unjust molestant, trahendo eos in placitum pro transgr. & aliis ad forinsecas Curias, quae in Villa Regis de Heth placitari & terminari debuerunt & consueverunt. Et mandatum est praedictis Ballivis, quod ab hujusmodi vexatione & molestia penitus desistant, ne pro defectu, &c. Teste ut supra.
Et mandatum est Vic. Kanciae, quod si praedicti Ballivi contra mandatum Regis venerint, nullatenus permittat praefatos Barones ad forinsecas Curias à Ballivis suis super praemissis trahi, aut ab eis in aliquo unjust molestari.
The Dean and Canons of Arfarden in Ireland, petitioning the King in an illegal form for a License to Elect a new Bishop, the King out of his mere grace, gave power to his chief Justice in Ireland, in his stead, to give them a License to elect, so as they duly presented the person elected to him for his confirmation when elected.
LIcet Decanus & Canonici Arfardens. Ecclesiae vacantis, per cessionem Brendani quondam loci ejusdem Episcopy, licentiam eligendi sibi alium in patrem & pastorem per literas suas clausas, et aliter quam deceret a nobis, per simplicitatem forte petierunt, ob quod petitioni suae acquiescere non debuimus, volentes tamen eis in hac parte gratiam facere specialem; Mandavimus Justic. Hiberniae, quod licentiam eligendi eis ad praesens vice nostra concedat, ut electione facta electum suum nobis per literas & personas quas decet praesentent.
Teste Rege apud Westm. 20. die Aprilis.
Per Regem.The Bakers of Essex, Hertford, and other Counties presuming this year to make the sing or print of the Cross, Agnus Dei, or the name of Jesus, upon the Bread they sold, to their great abuse and profanation, the King thereupon by his supreme Ecclesiastical Authority, issued Writs to the Sheriffs to prohibit this profanation for the future, by public Proclamation.
MAndatum est Vicomiti Essex. & Hertford. quod clamari faciat per totam ballivam suam, et firmiter ex parte Regis prohiberi, ne quis Pistor panem faciens venalem, signum Crucis, vel Agni Dei, vel etiam nomen Jesus Christi, imprimi faciat in pane suo, ne per culpam Pistoris, vel alio casu inopinato, signa praedicta, vel nomen Domini, quod absit, deturpetur. Teste meipso apud Sanctum Edmundum 1 die Septembris.
Eodem modo mandatum est aliis Vic▪
The Church of Henechdun in Ireland, being but a Parish Church within the Archbishopric of Tuam, belonging to the Archbishopric, was made a Bishopric by the King, by presenting two Bishops to it; whereupon the Archbishop procuring a Bull from the Pope, to reduce it to a Parish Church as before, humbly petitioned the King, for his confirmation thereof; which he did upon condition that the King should enjoy a parcel of Lands within the Town, by way of exchange for other Lands to be settled in lieu thereof, to build and fortify a Castle, as this Writ more at large relates.
REX Justiciario Hiberniae, salutem. Accedens nuper ad nos venerabilis Pater Tuamensis Archiepiscopus cum quibusdam privilegiis & scriptis continentibus, quod Henechdun Ecclesia ab antiquo, non Cathedralis, set Parochialis extitit, licet duo Episcopy successive de facto ibidem sedem obtinuerunt Cathedralem, nobis devote supplicavit, ut hiis quae Authoritate sedis Apostolicae de reducendo eandem Ecclesiam ad statum antiquum, fuerant ordinata, regium favorem et assensum impendere dignaremur: (the Popes Bull being null without it,) Nos igitur prudentiae vestrae committimus, ut retenta nobis & Haeredibus nostris quadam placia in Villa de Henechdun. idonea, ad Castrum firmandum, de ejusdem Archiepiscopi & Capituli assensu, ac exceptis quibusdam Aedificiis Archiepiscopi & Clericorum Ecclesiae circumjacentibus extendi faciat Villam, antedictam quantum valeat in terris, redditibus & omnibus aliis exitibus; ut habito valore praedicto, possimus eidem Archiepiscopo & successoribus suis providere in terra, in loco competenti sibi proficuo & nobis minus damnoso, ad valorem Villae memoratae, & vos praevideatis & extendatis terram dicto Archiepisco in excambium assignandam, nobis plene rescribentes extentam tam Villae praedictae, quàm terrae praefato Archiepiscopo & suis successoribus in Escambium assignandae. Et quia sumus possessione, vel quasi juris patronatus praedictae Ecclesiae, ex hoc quod licentia eligendi a nobis petita fuerit, et facta Electione assensus noster requisitus, nolumus quod perdonatio jus Patronatus in manibus nostris remaneat, donec de hoc plenius fuerit discussum. Et nobis scire faciatis de cujus patronatu praefata Ecclesia fuerit antequam Episcopus ibidem praeficeretur, & inquiratis diligenter in quarum terrarum possessione fuerit Ecclesia Henechduamensis antequam Episcopus crearetur in Ecclesia antedicta. Et salva tenura tenentium, terras illas & redditus quos percepit Episcopus Henechduamensis de eisdem, faciatis Archiepiscopo saepe fato assignari, & idem Archiepiscopo contra tenentes supradictos in prosequendo jus suum Justitiam exhibeatis & favorem, eisdem in Curia nostra de mense in mensem diem assignantes. Teste Rege apud Woodstock. 18. die Augusti.
The Archbishop of Dublin having excommunicated Stephen Lungespe and his servants, against law, the King issued this Mandamus to him to absolve them.
MAndatum est Archiepiscopo Dublin. quod sententiam excommunicationis Stephani Lungespe illatam penitus relaxet, quam in homines ipsius Stephani promulgavit. Et mandatum est Justic. Hiberniae quod ipsum ad hoc inducat.
The King this year out of his mere grace, gave his royal assent to the Election of an Abbot, and of a Bishop of Ireland, approved by the Pope, which he would not have drawn into president for the future, they first swearing Fealty to him.
REX Volens Willo. Electo in Abbatem Sancti Thomae Dublin. gratiam facere specialem, quam trahi Rex non vult in consequentiam, mandavit I. filio G. Iustic. Hiberniae, quod confirmat a Electione sua et ipsius accepta fidelitate, de omnibus terris & possessionibus ad Abbatiam suam spectantibus, plenam eidem Electo seisinam habere faciat. Teste Rege apud Merton. 21. die Maii.
REX postulationi factae de Philippo quondam Decano de Waterford, quam Dominus Papa approbavit in Episcopum Waterford, assensum Regium adhibuit, et favorem. Et quia idem Phillippus fecit Regi fidelitatem quae ad Regem pertinet. Mandatum est I. filio Galfridi, Justic, Hiberniae, quod de praedicto Episcopatu & de temporalibus ad illum spectantibus eidem Philippo plenam seisinam habere faciat, prout moris est.
Teste Rege apud Win • s. 15. die Junii.
Et Mandatum est omnibus de Episcopatu illo tenentibus, quod ei intendentes sint & respondentes. Per Regem.The King to ingratiate himself with the Pope, as he issued a special Writ to pay the thousand Marks Annual Tribute for England and Ireland, granted by King John to the Pope himself, and another pension to a Cardinal the year before, so he this year gave order for present payment of an annual pension, to the Popes Chamberlain, to facilitate his affairs at Rome.
REX Thesaurariis & Camerariis suis, salutem. Liberate de Thesauro nostro sine dilatione Bernardo Prosper Mercatori Senen. 30. Marcas ad opus Magistri Boccii, Camerarii Domini Papae, de termino Sanct. Michaelis, Anno &c. 29. deannuo feodo suo, 30. Marcarum quas ei concessimus singulis annis percipiendas ad Scaccarium nostrum.
Teste Rege apud Westmonast. 19. die Marcii.
Per Regem.This year the King by these Letters Patents constituted a Proctor for 3. years, to prosecute and defend his Suites and affairs in the Popes Court.
REX Omnibus &c. salutem. Noverit universitas vestra quod nos dilectum Clericum nostrum Rogerum Luvell, in Curia Domini Papae procuratorem constituimus adimpetrand. contradicend. et Iudices eligend. In cujus, &c. duraturus a Natali Domini Anno, &c. 36. usque ad finem trium annorum proxime sequentium.
Teste Rege apud Glouc. 10. die Novembris.
Per ipsum Regem.You heard before what tumults Archbishop Boniface had raised in his Visitation, about which he went to Rome; upon his return into England, Anno 1252. there fell out a very high contest and fray between him and the Bishop elect of Winchester, and their parties, Excommunicating, Imprisoning, and assaulting each other, to the high violation of the public peace, the scandal of the Church, Government, and derision of all sober persons, thus recorded to posterity.
Anno quoque sub eodem, infra Octavis Sancti Martini, quidam Sacerdos authoritate electi Wintoniensis, se ingessit in custodiam cujusdam Hospitalis in Suwerc, quod in Episcopatu Wintoniensi esse dignoscitur. Vocatur autem Prior qui custos est ipsius Xenodochii, de consuetudine cohabitantium, quod beatus Thomas Martyr fundasse perhibetur. Magister autem Eustachius de Len Archiepiscopi Cantuariensis Officialis, videns sibi in hoc facto derogari, eo quod ration patronatus debuit ejus assensus intervenisse, quod per contemptum omissum est, admonuit dictum cedere Sacerdotem, iterum & tertio; eo quod introitus ejus extitit injuriosus & praesumptuosus. Sacerdos autem, qui & Prior dicitur, hoc facere renuit, suae incumbens possessioni. Officialis autem ration contumaciae, ipsum fecit excommunicari. In qua excommunicatione, dictus Prior stetit diebus quadraginta, multiplicans minas et convitia. Officialis igitur talem non ferens superbiam, jussit ipsum tanquam contumacem capi. Quod audiens Prior, se vestimentis Sacerdotalibus intrans Ecclesiam communivit. Ministri autem ad hoc missi ut ipsum caperent, ipsi minime pepercerunt, quia claves Ecclesiae excommunicatus contempserat. Jussit igitur Officialis ipsum duci apud Maidenestone Manerium Archiepiscopi donec deliberaretur quid super hoc faciendum, quia dicebatur, quod Archiepiscopus prope jam erat, reservaturum.
Hoc autem audiens electus Wintoniensis, secus quam decuit ira excanduit. Et quasi magnam cum dedecore passus injuriam, fratribus suis gravem praesentavit querimoniam. Quorum elatus auxilio et consilio, convocata manu militari armata, cum Comitatu non minimo consequente, misit eos ut quaererent et caperent hujus auctores violentiae. Ipsi igitur cum magno impetu et tumultu quasi in hostili bello, venerunt apud Suwerc, credentes ipsos illic invenisse. Omnia igitur perlustrantes, cum nullum invenissent, festinanter ad Maidenestonenses, ut Priorem captum & retentum potenter liberarent, rapido cursu pervenerunt. Et obstantia violenter confringentes, & abdita rimantes, cum quem quaerebant non invenissent, quia absconditus extitit, ignem postularunt, ut omnia redigerent in favillam. Et post multas injurias ibi perpetratas, postquam quod quaesierunt non invenerunt, certificati per aliquem susurronem ubi tunc extitit quaesitus Officialis, scilicet apud Lamhet, juxta London. illuc glomeratim avolarunt. Ubi subvectis à vectibus ostiis vel confractis, intrantes catervatim, subito ante horam prandii, ipsum Officialem, nil tale praemeditatum, hostiliter ceperunt & indecenter. Et captum trahentes, imposuerunt eum quasi vilissimum mancipium furto deprehensum, quo volebant abducendum. Nec permissum est ad ipsum equiferum dirigendum lora retinere. O temeraria praesumptio! O inexcusabilis irreverentia! quae tam autenticum virum, tam excellenter literatum, tam perspicue famosum, personamque Archiepiscopi representantem, tam ignominiose tractavit et fatigavit. Capellanum insuper qui Capellae deserviebat, ad cornu altaris confugientem, convitiis affectum inhumane tractaverunt: Manibus sacrilegis res Ecclesiasticas invadentes. Magister autem Henricus de Gaunt hunc audiens tumultum, pavore qui poterat in constantem cadere perterritus, caute effugiens, elapsus est; ne in manus caderet animam ejus requirentium. Officialem igitur, postquam omnia quae ira, imo furor persuaserat, perpetraverant, usque Fernham traxerunt per habenas; donec de restitutione capti Prioris certificarentur, violenter invitum retinentes. Tandem permissus abire, abjecte & viliter est expulsus. Qui pro tempore gaudens, quod manus aduncas & hamatas evasisset, pedes, nec ausus retrospicere ne in statuam verteretur, usque Walerle, domum Cisterciensium, licet senex, avolavit. Quem cum viderent Monachi, admirabantur, quisnam casus ipsum solum & fugitivum ad ipsos sic fugarat. Ibi igitur consolatione suscepta, respiravit.
Passi igitur tantam injuriam Archiepiscopales, coram ipso Archiepiscopo super tanta praesumptione, de magnis majora, & de gravibus graviora derivantes, cum fletibus & suspir • is gravissimam reponunt querimoniam. Archiepiscopus igitur plusquam dici potest ira motus, ait: Hi sunt dur▪ rumores, in primo adventu nostro. Assumptis igitur secum Cicestrensi & Herefordensi Episcopis, Londinum profectus est. Et ipse et duo Episcopy memorati, Pontificalibus redimiti, coram innumerabilibus, quos ad hoc fecerant voice praeconia convocari, concessa advenientibus venia triginta dierum, apud Sanctam Mariam de Arcubus, horribiliter nimis ac solenniter omnes hujus temeritatis auctores et fautores (exceptis duntaxat Domino Rege et Regina cum liberis eorum, et Comite Richardo et Comitissa uxore ejus, et liberis eorundem) excommunicavit. Scripsit insuper omnibus Episcopis Suffraganeis suis, quatenus in virtute obedientiae, qua tenerentur Ecclesiae Cantuariensis obligati, similia facerent in Ecclesiis suis singulis diebus dominicis et festivis, district praecipiendo. E contra electus Wintoniensis confestim demandavit Decano de S • we • c, & quibusdam sibi subjectis aliis, ut ipsi Archiepiscopo contradicentes, in faciem denunciarent palam, ipsam sententiam penitus nullam esse: Imo inanem et frivolam, in peccatis esse vulpinam excusationem. Sed Archiepiscopales de hac injuria et scandalo jam inde orto, ad summum Pontificem appellarunt. Fuerunt equidem nonnulli neutri partium faventes, qui dicerent Archiepiscopum manifest injuriatum fuisse electo. Quia ut cessarent tales controversiae, procuratum fuerat, ut fieret compositio quaedam, quod tota domus memorata non obstante titulo patronatus, dispositioni Episcopy Wintoniensis solvendo inde tres solidos annuos pro recognitione, subjaceret. Et ita uterque diffamatus notam incurrit injuriosae violentiae, dum Cives memores procacitatis, quam Archiepiscopus in primo suo impetu Londini fecerat, et extorsiones pecuniae infinitas, quas idem procuraverat, necnon violentiam Regis in sui creatione, et suorum beneficiorum enormem collationem, recitarent. Et ex alia parte Regales, scilicet Pictavenses notam proditionis sibi innatae, cum aliis convitiis, sicut moris est objurgantium, sortiuntur. Fueruntque de Civibus haec audientibus non pauci qui optarent, ut hii illos excerebrassent, alii reliquos eviscerantes. Et cum scribatur, Vae illi, vel illis, per quos scandalum v • nit: utraeque partes ortis opprobriis et scandalis non minimis periclitabantur. Sic igitur Regales contra Reginales, Pictavenses contra Provinciales, quos multae faciunt possessiones insanire, miseris Anglis dormientibus debacchantur, ac si certarent qui eorum eliminatis indigenis, Regno praefore excellentius mererentur. Veruntamen famae ventilatio Pictavenses plus condemnavit, quia Electus contra superiorem suum, tam superbe excedendo modum, confisus de fratre suo Rege, qui ipsum ut Deus novit, creaverat. Et sic maxim, quia per proditionem patris dicimur Pictaviam amisisse.
Archiepiscopus autem Boniface ignem irae conceptae sub cinere thesaurizans, & condign insistens; prout Magister Eustachius qui magis laedabatur, & magis doluit, instigavit ultioni de tam enormi transgression, versus Oxoniam gressus maturavit, ut ibidem convocata Scholarium universitate, quae de diversis mundi partibus illic studuit congregata, factum tam nefarium seriatim in publico propalaret▪ Ut sic non lateret per relationes eorum tanta culpa remotas etiam nations. Qui cum illuc veniens, Civitati appropinquaret, perrexit ei obviam in equis faleratis & praeelectis indumentis, innumerabilis Cleri multitudo; & ei, ut decuit, tanquam Archiepiscopo & totius Angliae primati, ac genere praeclarissimo reverenter occurrendo, applausum fecit & honorem, & pransurum in esculentis & poculentis abundanter respexerunt. Quorum facetiam, gestus maturitatem, vestium compositionem, morum severitatem cum Archiepiscopus & ejus umbratiles Clerici Provinciales considerassent, confiteri cogebantur, quod Oxoniensis universitas aemula Parisiensis censeri promeretur.
In crastino igitur beati Nicholai, coram universis Clericis, quos pulsato signo communi fecerat ad hoc congregari, praesumptuosam temeritatem, ac temerariam praesumptionem electi Wintoniensis, sumens ex Rege confidentiae audaciam, fratrumque suorum & complicum, in propatulo fecit recitari, & nomina transgressorum express publicari, & sententiam saepedictam innovavit, quae in Literis plenius conscribuntur, quas idem Archiepiscopus constituit Episcopis suis Suffraganeis transmitti universis. In quibus plenius nomina transgressorum exprimuntur. Quas qui intueri desiderat, librum requirat Additamentorum, qui apud Sanctum Albanum repositus, omnem hujus negotii summam plenius declarabit. Constat autem universis & singulis, electum & fratres ejus, hujus factionis auctores extitisse.
The Archbishops Narrative in his Additamenta to which he refers, followeth in these words.
Humani generis inimicus modernis non cessat temporibus subtiliter indagare modos, quibus in Dei Ecclesiam seminet zizaniam, ut ea pullulante▪ in ipsius densitate pacis tranquillitas & virtutum suavitas, in agro Domini suffocentur. Cujus tortuosae calliditati est remedio celeri obviandum: ut sic principiis occurratur morbo, ne in immensum augmentato, sero medicina paretur. Ut igitur per nostram prudentiam error corrigatur, & excessus emendetur, fraternitati vestrae dolentes referimus, quae in ignominiam Jesu Christi, in vituperium Ecclesiae Dei, in scandalum Cleri, necnon & pacis Regni fracturam, temera crudelitate sunt atrocius perpetrata. Quidam filii Belial suae salutis immemores, famae prodigi, malignitatis cupidi, videlicet, Philippus de Foresta Senescallus domus electi Wintoniensis, Guido Peverel, Walterus de Rale, Gulielmus de S'Earmund, Oliverus de familia Domini Galfridi de Lizinum, Gulielmus de Sancto Leodegario, Robertus Agoillun Milites. Prior de Lizinni, cum Monacho suo, Martinus balistarius, & frater ejus Johannes Picard, Gulielmus Gaucer, Stephanus de Croinden, praefati electi Clerici, Gulielmus Clericus, Ballivus ipsius electi, & alii quamplures quorum nomina ignoramus, die Dominica post Festum Omnium Sanctorum proxime praeteritum, de die ante horam prandii ad Manerium nostrum de Lamheth, juxta Londoniam, cum equis & armis in furoris spiritu accesserunt, nobis agentibus in partibus transmarinis, & ostia domorum & Capellae frangentes, ibidem in Magistrum Eustachium de Len Officialem nostrum, qui nostram personam repraesentat, ac in Presbyterum nostrum qui in Capella beatorum Stephani & Thomae Martyrum deserviebat: Insuper in quosdam homines nostros, qui in dicti loci Ecclesia Parochiali, se receperant; Atque in res sacras & alias quae in praedicta Ecclesia & dicti Manerii Cameris existebant, manus sacrilegas extenderunt, & dictum Officialem ceperunt, & alios qui erant in Ecclesia, à cornu Altaris ad quod confugerant, violenter extrahentes, ipsum Officialem in Dei contumeliam, Clericalis ordinis ignominiam, & nostri ac Ecclesiae nostrae, & in totius Angliae dedecus & contemptum, sine capa in equo demissis de collo habenis, & insidenti non permissis, Presbyterum vero peditem per lutum, & alios captos pulsando, & verberando, ad domum Wintoniensis electi in Suwerc, in conspectu populi turpiter abduxerunt, captos detinentes ibidem. Postmodum vero ipsum Officialem & Laicos captos in Ecclesia, die & nocte ad loca remota prope Fernham, ad unum miliare in districtu dicti Electi, inde viliter & violenter captivatos transtulere: quoad sibi placuit detinentes eosdem, & res ipsorum & nostras, apud Lamheth raptas, exinde asportantes. Cum igitur tot & tanta enormia, necnon & plura alia non solum contra nos, & Ecclesiam Cantuariensem, verum etiam contra universalem Ecclesiam, & Clerum Cantuariensis Provinciae, evidenter appareant perpetrata: Nos attendants dictos malefactores, propter injectionem manuum in Clericos violentam, in Canonem latae sententiae incidisse: Et quia libertates & immunitates Ecclesiae violarunt, incurrisse Excommunicationis sententiam, in Concilio Oxoniae contra malefactores hujusmodi promulgatam. Insuper quia sacrilegia in hiis multipliciter commiserunt, ac pacem Domini Regis ac Regni vi & armis timore Dei postposito, & abjectâ principis reverentiâ, ausu temerario infregerunt: ipsos & omnes illos qui eis in dicto maleficio asteterunt, necnon & qui opem, authoritatem, & consilium, & assensum praebuerunt, authoritate Dei Omnipotentis, Patris, & Filii, & Spiritus Sancti, & Beatae Dei genetricis Mariae, Beati Thomae Martyris, Sancti Edmundi Confessoris, & omnium Sanctorum, Excommunicatos denunciamus: Vobis mandantes in virtute obedientiae qua tenemini Ecclesiae Cantuariensi, firmiter injungentes, quatenus praefatos malefactores in vestra Cathedrali Ecclesia solemniter ac publice Excommunicatos denuncietis, ac per vestram Diocaesim Excommunicatos denunciari publice faciatis: pulsatis campanis, candelis accensis, singulis diebus Dominicis & festivis, & tanquam Excommunicatos ab omnibus arctius evitari. Caeterum, quia vicini res agitur, paries cum proximus inflammatur, & merito timeatur, quod si haec impune fiant in viridi, hiis deteriora perpetrentur in arido, cum impunitas delicti incentivum pariat delinquendi, fraternitatem vestram de qua plenam in Domino gerimus fiduciam, rogamus, quatenus adversus malignantes pro domo Domini, nobiscum viriliter assurgentes, nobis consulatis, & per Literas vestras certificetis, qualiter in hoc negotio ulterius fuerit procedendum. Datum apud Croindenam in crastino Sanctae Catharinae, Anno Domini 1252. Ab hac denuntiatione tamen excipimus Dominum Regem, Dominam Reginam, et liberos eorundem, Dominum Richardum Comitem Cornubiae, et Dominam Comitissam uxorem ejus. Has quidem Literas missas ab Archiepiscopo, transmittit Episcopus Eliensis suo Archidiacono.
During this contest between the Archbishop of Canterbury and Bishop of Winchester, the King fearing it might draw the Nobles into parties, and raise a War between them, for preserving the Kingdoms peace, by his supreme power issued these Writs to several Nobles to take part with neither side, and to raise no arms nor tumults by reason of this quarrel, being merely Ecclesiastical.
REX Com. Glouc. salutem. Quia contentio inter Venerabiles Patres B. Cantuar. Archiepiscopum & A. Winton. electum nuper orta, ex causa spirituali sumpsit exordium, ad nos vel ad vos, vel ad alias personas Laicales non pertinet, alteram partem juvare, seu fovere, per quod hujusmodi contentio inter eos acrius convalescat, & Regni nostri tranquillitas perturbetur. Et ideo vobis mandamus, in fide qua nobis tenemini firmiter injungentes, quod super praemissis in nullo vos intromittatis, firmiter inhibentes omnibus vestris ex parte nostra, sub amissione terrarum & tenementorum suorum, ne propter hoc arma portent vel tumultum faciant, ad perturbationem pacis nostrae, neutri partium vel eorum fautoribus auxilium impendendo. Teste Rege apud Brommere, 3. die Decembris.
Idem mandatum est Com. Hereford. Com. Maresc. Com. Albemarl. Johanni de Waren. Edmundo de Lacy.
What high contests then likewise grew, between the Archbishop of Canterbury his suffragans, and religious houses of his Province, the Bishop of Lincoln, the Canons, Priests, Monks, Nuns, of his Diocese and others, and what confederacies, expensive Appeals, Journies to, and bribing in the Court of Rome, concerning Visitations, procurtaions, purchasing moderations of, or exemptions from them, to the great disturbance of the Church and State, through their covetousness, pride, oppression, ambition, you have heard already in part, of which our Histories render us this further account. I shall begin with those relating to religious persons or orders first, in all which we find no inquisitions upon oath, being expressly prohibited by the Popes Decretals prescribing the manner and form of visitations.
Diebus quoque sub eisdem, Abbas Cluniac. venit Angliam, Monachorum suorum visitator, ordinis resartor, et pecuniae sedulus investigator. Et dum in Anglicanis partibus emolumentis intentus, moraretur, quidam confines sui in ultramarinis partibus quaedam sua castra cum pertinentiis violenter occuparunt. Unde oportuit ipsum, festinanter remeare.
Anno quoque sub eodem circa festum sancti Michaelis significabant literatorie Monachis sancti Albani, Dominus Theobaldus Prior de Hurleia, & Dominus Jacobus Supprior Ecclesiae sancti Augustini Cantuariensis, Domini Papae Capellanus, quod venturi erant ad sanctum Albanum ad visitationem ibidem faciendam, sicut provisum fuit apud sanctum Salvatorem Londini. Et postulatae sunt induciae apud Suwerc in Ecclesia sanctae Mariae ex parte Conventus, usque in diem Dominicam proximam ante diem omnium Sanctorum, quod concessum est ab eisdem, qui proposuerant & mandaverant, quod in die sancti Dionysii advenirent. Interim promisit Dominus Abbas sancti Albani, ut quicquid emendabile foret, laudabiliter ante adventum eorum declararetur, & ipse procul dub • o processu temporis, omnia emendanda emendaret. Quod & compromissum est, ne aliquid scrupulosam querelam suscitaret tumultuosam. Cùmque dicto die ambo venirent, in crastino fecit Supprior sermonem in Capitulo. Deinde fecit legi suum autenticum. Posteà statuta quae in Provinciali capitulo, celebrato Londini, salubria fuerant, & ordine Monastico valde necessaria, prout patet in libro Additamentorum, ubi plene scribuntur. Et cum nullum offendiculum invenissent, licet per singulos requisitos diligens fecissent scrutinium Monachos, per moram quatuor dierum, in pace recesserunt. Aliqui autem de Monachis Ecclesiae sancti Albani, ad visitationem apud sanctum Aedmundum & alibi faciendam sunt directi. Abbas autem sancti Albani Johannes secundus, eodem modo satisfecit Conventui in omnibus quae se promiserat ante visitationem emendaturum posteà, sicut satisfecerat suus praedecessor Abbas Wilhelmus, quando fuerat ab Abbate de Boxle & Abbate de Begcham authoritate Papali visitandus.
Scilicet neuter been: promisit enim Conventui inter alia, quod generale suum & pitantias, quas primus omnium ad cameram suam attraxerat, omnino remitteret, nisi in refectorio vel oriolo cum sociis suis pranderet: & quod pitantias, quas Wilhelmus Abbas praedecessor suus à fratibus infirmis abstulerat, & pretium earum in vinum suum convertebat, integraliter restitueret: sed completa visitatione, cum nihil de praemissis sibi objectum fuerat, promissa sua ad effectum minime perducebat. Such was the faith, integrity, honesty, of those religious Persons promises to each other in that age.
Concerning the Archbishop of Canterbury and his suffragans, contests, appeals, about their visitations, the Popes moderating of them, and procurators with the bribes and proceedings therein this year, our Historians render us this account.
Tempore quoque sub eodem fuit quidam procurator Generalis Magister 1. ex parte Episcoporum Angliae, contra Archiepiscopum Cantuariensem exigentem totalem Angliae visitationem, in gravamen Ecclesiae Anglicanae intolerabile, in curia Romana. Qui ut gravamini tanto resisteret, contulit Domino Papae sex millia marcarum (No mean bribe in that age) Et sic moderata est visitatio Archiepiscopi, exigentis visitationem plenariam: ita scilicet, quod nullam Ecclesiam visitabit parochialem, nisi vocatus per loci rectorem , sed tantummodo Ecclesias Conventuales, non exemptas: & tunc non debet recipere pro procuratione sua, nisi quatuor tantum marcas. Hujus negotii tenor propensius intelligi potest per literas Domini Papae, quae in libro scribuntur Additamentorum. Diligens autem intentionum in ipsis perscrutator been poterit intelligere, qualiter Episcopy religiosos Regni, sed & maxim exemptos diligant, sed ut Deo irato generalis sit haec pestis tam in Praelatis quam Laicis, quod divisio desolationem generabit.
In Octavis autem beati Martini, applicuit in Arglia Archiepiscopus Cantuariensis Boniface: cujus adventus nullum penitus laetificavit, imo, quod inviti dicimus, potius perturbavit. Reducebant enim omnes et singuli ad memoriam, quam inordinate, quam crudeliter se gerebat Londini, cum visitationem a viris religiosis ibidem exigisset. Imo et qualiter Regnum multipliciter depauperaret, et Ecclesiam nunc undecim millia marcarum, et nuper sex millibus marcarum, quae occasion suae visitationis tyrannice extorquebantur. Necnon et qualiter nobilem Ecclesiam Cantuariensem, cui tot sancti praefuerunt, enormiter succisis sylvis, et conculcato Conventu, depauperavit. Qualiter quoque opimos reditus alien genis penitus, in suo tempore vacantes contulerit. Unde credebatur quod super Palustre fundamentum debile surgeret aedificium. Sed hoc Altissimi dispositiom est relinquendum.
Diebus sub eisdem, Dominus Papa ut ambabus partibus satisfaceret, & tolerabiliter providit & decrevit, ut Archiepisc. & alii Praelati ad quod spectat visitatio, visitationem facerent debitam & consuetam. Ita tamen, ut visitati non gravarentur in procurationibus visitantium, limitando taxavit precium cujuslibet visitationis, prout literae Additamentorum libri declarent, where they are thus recorded.
Decretalis Papae Innocentii, de privilegi • exemptionis.
VOlentes libertatem quam nonnullis Apostolica sedes privilegium exemptionis indulsit, sic integrum conservari, ut & illam alii non infringant, & ipsi ejus limites non excedant, declaratione irrefragabili diffinimus, quod quantacunque sic exempti gaudeant libertate, nihilominus tamen ration delicti sive contractus aut rei de qua contra ipsos agitur, ri • e possunt eorum Ordinario conveniri: Et illi quoad hoc in suam ipsos jurationem, prout jus exigit, exercere. Nunquid ergo carent omnino in iis commodo libertatis? Non utique: quia nec coram Ordinariis ipsis, dum sit in loco exempto commissum delictum, vel contractus initus, aut res litigiosa, nec ubi domicilium habent si alibi delinquant vel contrahant, aut res ipsa consistat, conveniri possunt aliquatenus super istis domiciliorum praetextu locorum Diocoesanorum. Si ubi delinquerunt vel contraxerint, aut res ipsa consistit, illi conveniantur remittendi, eos illuc vel ipsis, ut illuc respondeant, injungendi aliquam habent potestatem. Salvis nihilominus casibus aliis, in quibus eos Episcoporum jurisdictioni subesse Canonica praecipiunt instituta. Et id ipsum decrevimus circa illos, quibus ut non nisi sub uno judice teneantur de se conquerentibus respondere, Apostolico privilegio est commissum in eos, quibus ne interdici, suspendi vel excommunicari, à quoquam valeant, à seed Apostolica est indultum. Sicut sunt religiosi quamplures, in quorum privilegiis continetur, ne quisquam Episcopus vel Archiepiscopus, monasteriorum suorum monachos, pro ulla causa quantum ad ista, ubicunque illi fuerint, penitus exercere non possunt; nisi forsan ipsi monachi ad monasteriorum suorum Prioratus eisdem Ordinariis subjectos, ut vel gerant ipsorum regimen, vel in eis tanquam locorum ipsorum proprii monachi resideant, fuerint destinati. Tunc enim, etsi libere possint ad eadem monasteria revocari, ac tam illorum quam ipsorum Prioratuum monachi recipi, cum non sit inconveniens aliquem utrobique locum habere monachi, cum unum alteri subesse monasterio vel ab alio noscitur dependere. Ration tamen eorundem Prioratuum, dicti Ordinarii sui jurisdictionem in ipsis, quoad praemissa quamdiu morantur in illis, licite uti possunt.
INNOCENTIUS quartus, &c. Ad memoriam & observantiam perpetuam, contra gravamina quae in procurationibus ration visitationis debitis inferuntur sudditis a Praelatis, providerunt salubriter canonica instituta circa evectionum & personarum multitudinem, epularum immoderantiam, aliasque superfluitates: statuendo modestiam debitam observari, ut nec in exigendo numerum excederent Praelati, nec in exhibendo superflue subditi gravarentur. Verùm quia nonnullae adhuc de hujusmodi procurationibus querimoniae audiantur, Nos volentes Pastorali sollicitudine providere taliter in hac parte, quod tollatur omnis occasio gravandi, & cesset prorsus materia injuriandi, Apostolica authority statuimus, ut Archiepiscopis, Episcopis, Archidiaconis, aliisque Praelatis personater visitantibus, ab Ecclesiis & locis visitatis exhibeantur procurationes in victualibus, & aliis necessariis moderate. Ita quod haec secundum communem vestram aestimationem, singulorum locorum vel sumptuum qui super iis fient, summam vel valentiam quatuor marcarum argenti, in nulla procuratione transcendent. Proviso tamen, quod secundum majorem vel minorem evectionem, vel personarum numerum pro majoritate vel minoritate Praelatorum in Lateranensi Consilio taxatorum, fiant usque ad summam ipsam, vel infra hujusmodi procurationum expensae. Sed in locis in quibus major fertilitas vel copia rerum haberetur, & ubi minores sunt redditus, & Ecclesiasticae facultates, minus secundum ampliorem necessariorum ubertatem, & parvitatem proventuum, in ipsis procurationibus expendatur. Si autem in hujusmodi procurationibus amplius fuerit expensum, Praelati ease recipientes restituere in utilitatem Ecclesiarum à quibus ipsi receperint, & illi qui ease exhibuerint, & erogare de suo proprio pauperibus in duplum eis quod taliter ultra expensum extiterit compellantur. Et aliâ poenâ nihilominus quae pro talibus visitationibus, seu exactionibus, generaliter statuta esse noscuntur, manentibus semper salvis. Nulli ergo omnino hominum, &c.
In pursuance of this Papal decree the Bishop of Norwich issued this instrument, concerning the rates of Procurations in visitations.
W. Dei gratia Norwicensis Episcopus, dilecto filio Decano de Hengam, salutem, gratiam, & benedictionem. Mandatum venerabilium Patrum R. Lincolniensis, F. Londinensis. & W. Wellensis & Bathonensis Episcoporum recepimus, quod vobis transmittimus inspiciendum, & transcribendum. Eadem authoritate vobis & omnibus subditis vestris, in virtute obedientiae & sub poena Canonicae districtionis mandantes & praecipientes, quod cum Archidiaconi vel alii ad quos officium visitationis pertinere dignoscitur, personaliter ad vos causa visitandi accesserint, ipsos cum numero equitaturarum in Constitutione Lateranensi proviso, honest recipiatis, & victualia usque ad summam septem solidorum & sex denariorum, secundum communem aestimationem, vel ipsam numeratam pecuniam, prout maluerint ministretis eisdem, pro certo scituri, quod si plus in pecunià vel victualibus persolveritis, sive ipsi plus receperint, seu ipsis non visitantibus quid nomine visitationis praestiteritis, nostam solventes quàm recipientes, per nos vel ipsos Conservatores antedictos, secundum formam Constitutionis antedictae, puniemus. In Ecclesiis autem minoribus, ubi propter bonorum insufficientiam, minorem quantitatem percipere consuerunt, percipiant ut solebant: donec cum ipsis communiter aliter ordinaverimus. Nos autem cum in locis quae favente Domino in posterum visitabimus, in victualibus usque ad summam triginta & unius solidorum & decem denariorem, secundum communem aestimationem, vel ipsa pecunia & minori secundum loci facultates, volumus esse contenti. Datum Londoniae quarto nonarum Februarii, Pontificatus nostri anno octavo.
The Abbot and Monks of Canterbury to make sure work, not willing to fall under the Archbishops lash, by great sums of money procured several Bulls of Exemption and Privilege from Pope Innocent 4. relating to Procurations, and likewise Exemptions from Popes Provisions to their Benefices, at which the Archbishop grew so angry, that he burnt them at St. Albans before he had scarce read them over, as we are thus informed.
In recessu autem à Sancto Albano recepit idem Archiepiscopus Literas Papales à quodam Monacho S. Augustini Cantuariensis, Ne scilicet Abbatem illius domus, vel Conventum, visitando, suspendendo, excommunicandove perturbaret. Quod tamen proposuerat, & praetemptaverat. Quas Literas vix perlectas, jussit ignibus praesentari: (so little did he value the Popes Letters, that he burnt them as Heretical.) Ipsas quoque poteris in libro reperire Additamentorum. Et tunc complacuit ipsi Archiepiscopo & illis qui consilium ei dederunt, quod pacifice & modeste se habuit apud Sanctum Albanum.
Two of these Bulls are registered in Matthew Paris his Additamenta, p. 188, 189. but all of them more largely in Chronica Willielmi Thorn, c. 23. out of whom I have transcribed them.
Benedictio Abbatis Rogeri de Cicestria.
ANno Domini 1252. die Sancti Laurentii Archiepiscopi, electus est in Abbatem Rogerus de Cicestria Camerarius per viam compromissi; pro cujus benedictione Innocentius Papa 4. scripsit Bonifacio Archiepiscopo Cantuariensi inter caetera sic.
Quocirca fraternitatem tuam rogamus & monemus altente, per Apostolica scripta tibi mandantes, quatenus eidem Rogero in Monasterio supradicto juxta tenorem compositionis inter Sanctae memory beatum Edmundum Cantuariensem Archiepiscopum & Monasterium ipsum initae, ac per sedem Apostolicam, ut dicitur, confirmatae, munus benedictionis impendas, recepturus ab ipso postmodum pro nobis & Romana Ecclesia fidelitatis debitae juramentum, secundum formam quam tibi sub Bulla nostra mittimus interclusam. Formam autem juramenti quod ipse praestabit de verbo ad verbum per ejusdem Patentes Literas suo sigillo signatas per proprium nuncium nobis quantocius studeas destinare. Alioquin liceat ei quemcunque maluerit Ca • holicum adire antistitem gratiam & communionem ejusdem sedis habentem, qui nostra fretus authoritate sibi quod postulatur impendat.
Archiepiscopo vero eidem electo in suo Monasterio sine professionis praestatione benedicere penitus recusante, die decollationis Sancti Johannes Baptistae in Ecclesia sua ab Episcopo Lincolniensi benedictus, praelationis accepit dignitatem. Item, Innocentius 4. indulsit etiam huic Ecclesiae quod non tenemur ad provisiones nec provisores admittere nisi sub certa forma. Tenor hujus talis.
INNOCENTIUS. Dilectorum filiorum precibus inclinati, eis per nostras Literas duximus indulgendum, ut per reservationes & inhibitiones quas sibi praetextu Literarum super quorumcumque provisionibus à seed Apostolica obtentarum per quas non sit plenum jus alteri adquisitum, seu impetrandarum, in posterum fieri contigerit, nullum possit eisdem Abbati & Conventus fieri obstaculum interponi, quo minus Ecclesias & alia beneficia Ecclesiastica ad ipsorum collationem spectantia cum vacaverint confer, ac ad Ecclesias quae ad praesentationem ipsorum pertinent, personas idoneas praesentare libere valeant, nisi ea • em Literae impetrandae plenam & expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi & toto tenore ipsius fecerint mentionem. Hujus privilegii Abbas & Prior Sancti Edmundi existunt conservatores.
Idem indulsit huic Monasterio autenticum privilegium, quod cum pensionarii nostri eliguntur in Episcopos, cessabit pensio eorundem, unde sic.
INNOCENTIUS Episcopus: & infra, Nos vestris supplicationibus annucutes, pensionem aliquam praetextu prioris concessionis cuiquam electo in Pontificem de caetero solvere minime • eneamini. Item privilegium. INNOCENTIUS Episcopus: & infra, Hinc est quod nos vestris supplicationibus inclinati, authoritate praesentium indulgemus, ut ad receptionem vel provisionem alicujus in pensionibus seu Ecclesiasticis beneficiis cogi de caetero per nostras Literas non possint, nisi de hac indulgentia plenam fecerit mentionem. ( A pretty Postern to evade this Bull. )
Item ne aliquis delegatus vel subdelegatus, executor vel conservator possit nos excommunicare. INNOCENTIUS Episcopus: & infra, Ut igitur ex specially devotione qu madnos & Romanam Ecclesiam ad quam Monasterium tuum, sicut dicitur, nullo medio pertinet, habere dignosceris, sentias tibi favorem Apostolicum accrevisse, ut nullus delegatus vel subdelegatus, executor aut etiam conservator authoritate sedis Apostolicae vel del • gatorum ipsius, in te vel Ecclesiam tuam excommunicationis, suspersionis, aut interdicti sententias valeat promulgare absque mandato sedis Apostolicae specially, faciente plenam de hac indulgentia mentionem, authoritate tibi praesentium indulgemus.
Item, aliud de procurationibus non dandis de Ecclesiis quas habemus in proprios usus, isto tenore. INNOCENTIUS. Principalem causam: & infra, Ecclesiae igitur vestrae sedi Apostolica immediate subjectae, à futuris gravaminibus quibus tales, impellente plerosque ad haec zelo invidiae, interdum solent affici, providere volentes, authoritate praesentium districtius inhibemus, ne quis praetextu Ecclesiarum quae sunt vobis in usus proprios per sedem Apostolicam deputate, procurationes ration visitationis à vobis exigere vel extorquere, seu alia vobis aut Ecclesiis ipsis imponere o •• ra contra justitiam quoque modo praesumat, de quarum proventibus est congrua portio pro consuetis oneribus sustinendis earundem Ecclesiarum vicariis assignata.
Anno Domini 1253. transmissa fuerunt statuta Gregorii Papae 9. una cum Litera Papali super hiis executoria Bonifacio Archiepiscopo Cantuariensi; qua quid •• Litera mediante, cum idem Archiepiscopus Monasterium Sancti Augustini ut de dictis statutis inquireret ingredi voluisset, nec à Conventu istius loci admissus fuisset, idem Archiepiscopus quasdam sententias in istud Monasterium & in quasdam certas personas ipsius proferebat. Quas quidem sententias & jurisdictionem eidem Archiepiscopo in hac parte attributam, revocari procurarunt sub hac forma quae inferius annotatur.
Litera directa Archiepiscopo super revocatione processus.
INNOCENTIUS Episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Bonifacio Archiepiscopo, &c. Licet Monasterium Sancti Augustini Cantuar. ordinis Sancti Benedicti eo favorabiliter prosequi debeamus quod ad Romanam Ecclesiam nullo pertinet mediante, inde tamen illud specialiori amplectamur in Domino charitate, quod inter alia ejusdem ordinis Monasteria & regularis observantia, & hospitalitatis bonum, prout accepimus, praecipue locum obtinet in eodem. Sane olim sub certa forma per nostras tibi Literas dedimus in praeceptis, ut statuta pro reformatione dicti ordinis à felicis recordationis Gregorio Papa praedecessore nostro edita, faceres ab universis personis ejusdem ordinis tuae Civitatis & Diocesis exacta diligentia observari. Quarum Lit rarum authoritate super hoc praeceptum Apostolicum exequens, diligenter in praefato Monasterio, ut dicitur, processisti: cum igitur de ipsius Monasterii personarum religione ac vita bonam habentes opinionem fide dignorum testimoniis informatam, sententias si quas ob hoc in personas saepedicti Monasterii promulgasti, relaxari mandamus, fraternitatem tuam rogandam duximus & ortandam per Apostolica scripta mandantes, quatenus praedictarum Literarum occasion ipsius personas Monasterii ulterius non molestes, sed hab • as ipsas cum eodem Monasterio pro nostra & Apostolicae sedis reverentia, in suis juribus propensius commendatas, adversus aliorum molestias eisdem, quantum in te est, favorabilem & benivolum te inpendens. Sed idem Archiepiscopus mandatis Apostolicis non parens, praedictas sententias in Monasterium & diversas personas ejusdem latas non revocavit, sed easdem ratas & firmas esse promulgavit; unde Abbas Rogerus pro remedio salubriori Dominum Papam iterum consulere coactus est.
Anno igitur Domini 1253. ab Abbate de Waltham in hujusmodi negotio per Dominum Innocentium Papam 4. delegato, emanavit eidem Archiepiscopo mandatum sub hac forma. Venerabili in Christo Patri Bonifacio, &c. E. eadem gratia Abbas de Waltham, &c. Mandatum Domini Papae suscepimus in hac verba.
Privilegium dispensandi super statutis Gregorii 9.
ANno supradicto idem Papa Innocentius quartus ob singularem affectionem quam habuit erga istud Monasterium, concessit Abbati & Priori hujus loci super statuta Gregorii noni gratiam dispensandi, sub isto tenore.
INNOCENTIUS, &c. Ex parte tua fuit nobis humiliter supplicatum, ut cum observantia tui ordinis, ab ipsa sui institution multum sit rigida & difficilis ad ferendum, fuerintque postmodum per felicis recordationis Gregorium Papam praedecessorem nostrum super addita gravia statuta, diversarum poenarum adjectione vallata, ne contingat sub tantis oneribus deficere • neratos, providere super hoc paterna sollicitudine curaremus. Attendens ig itur quod expedit calamum quassatum non conteri, & in erasione aeruginis vas non frangi, devotionis tuae precibus inclinati, praesentium tibi authoritate concedimus, ut super observatione statutorum quae de substantia regulae non existant, tu & successores tui cum Monasterii tui Monachis praesentibus & futuris, libere dispensare possitis, hiis casibus duntaxat exceptis super quibus in eadem regula est dispensatio interdicta, in quibus casibus dispensandi super poenis adjectis & irregularitatibus quas tui subditi hactenus incurrerunt vel incurrent de caetero, eosque absolvendi ab excommunicationis vinculo quo ipsos ob transgressionem praedictorum statutorum involvi contigit vel contigerit, injuncta sic absolutis poenitentia salutari, libera sit tibi & eisdem successoribus de nostra permissione facultas. Priori nihilominus Monasterii tui ac ipsius successoribus, concedendi tibi tuisque successoribus hujusmodi dispensationis & absolutionis beneficium, si fuerit oportunum, indulgentes authoritate praesentium facultatem, non obstantibus aliquibus Literis venerabili fratri nostro Archiepiscopo Cantuariensi vel cuicunque alii ab Apostolica seed sub quocunque tenore directis, & processibus habitis per easdem, de quibus for sitan oporteat fi • ri mentionem, & etiam obtinendis, licet contineatur in eisdem Literis Apostolicis non obstante, si aliquibus Abbatibus, Prioribus, aut Monachis, & eorum collegiis quod excommunicari, suspendi, vel interdici non valeant à seed Apostolica sit indultum, sive quibuscunque indulgentiis, privilegiis, immunitatibus seu Literis Apostolicis obtentis vel etiam obtinendis, & aliis etiam per quae hoc impediri vel deferri valeat, & de quibus vel de quorumlibet ordinibus vel locis, aut eorum nominibus in nostris Literis specialem & expressam oporteat fieri mentionem. Hujus privilegii sunt conservatores Abbas de Waltham & de Bello.
Indulsit etiam huic Monasterio idem Papa, quod per Literas Apostolicas vel Legatorias de Ecclesiis nostris vel pensionibus non tenemur providere. Istam sequens formam.
Privilegium contra Provisores.
INNOCENTIUS Episcopus, &c. Devotionis vestrae merita: & infra. Hinc est quod nos vestris supplicationibus inclinati, devotioni vestrae authoritate praesentium indulgemus, ut nulli de caetero per Literas Apostolicas vel Legatorias Apostolicae sedis impetratas, nisi jam sit earum authoritate processum, vel etiam impetrandas, de beneficiis Ecclesiasticis in quibus jus patronatus habetis, aut pensionibus in Monasterio vestro vel Ecclesiis vestris provideri valeat, nec vos vel rectores Ecclesiarum ipsarum per hujusmodi Literas ad cujuscunque provisionem in praedictis beneficiis vel pensionibus compelli possitis, nisi plena & expressa in eisdem Literis Apostolicis de Monasterio Sancti Augustini Cantuariae, & hujusmodi toto tenore indulgenti • mentio habeatur, etiamsi in eisdem Literis contineatur express, quod ipsis aliqua sedis Apostolicae indulgentia non obsist at sub quacunque forma vel expressione verborum aliquibus concessa, per quam facta eis gratia impediri valeat vel differri, aut de qua vel de cujus tenore specialem vel expressam, seu de verbo ad verbum fieri oporteat in nostris Literis mentionem. Conservatores hujus privilegii Abbas Sancti Edmundi cum suo Priore.
Idem concessit huic Monasterio suum autenticum privilegium, scilicet quod possumus semper providere de Ecclesiis vacantibus, quamvis Papa suspendit et reservat sibi collationem, sub isto tenore.
INNOCENTIUS Episcopus. Devotionis vestrae: & infra. Vestris itaque precibus inclinati, authoritate vobis praesentium indulgemus, ut ad Ecclesias vel non habentes curam animarum annexam, nunc vacantes vel inposterum vacaturas, in quibus jus patronatus habetis, personas idoneas pr • sentare Canonice valeatis, non obstantibus aliquibus suspensionibus à beneficiorum collatione, sen illarum reservationibus per Literas Apostolicas generales vel speciales factis aut in post • rum faciendis; etiamsi in eisdem Literis contineatur express, quod aliqua ipsis Apostolicae sedis indulgentia non obsistat, de qua oporteat etiam de verbo ad verbum fieri mentionem. Conservatores hujus illi qui supra.
Idem etiam, quod nec per generales nec per speciales Literas Papae vel Legati de Ecclesiis nostris providere non debemus.
INNOCENTIUS, & infra, Vestris itaque precibus inclinati, authoritate vobis praesentium indulgemus, ut per Apostolicae sedis vel legatorum ipsius literas generales vel etiam speciales cujuscunque tenoris existant, nulli vobis invi • is de Ecclesiis in quibus jus patronatus habeatis valeat provideri, nec vos ad providendum de illis cogi aliquatenus valeatis, nisi eaedem literae Apostolicae plenam & expressam de vestro monasterio & hac indulgenis • ejusque toto tenore fecerint mentionem, etiam • icatur in illis quod eis aliqua indulgentia sedis Apostolicae non obsistat, de qua oporteat etiam de verbo ad verbum fieri mentionem. Defensores hujus privilegii, conservatores suprascripti.
Idem etiam concessit Abbati & hujus loci Monachis, & indulsit ne ultra duas diaetas à nostro Monasterio super hiis quae idem obtinet negotii trahi in causas vel ad judicium per Apostolicas literas, nisi eaedem literae plenam & expressam fecerint de indulgentia mentionem. Conservatores hujus Abbas & Prior praenominati.
Item de confirmatione libertatum hujus monasterii sic.
INNOCENTIUS Episcopus: & infra. Propterea dilecti iu Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, libertates & immunitates ac jura à praedecessoribus nostris Monasterio vestro concessa, necnon exemptiones secularium exactionum a regibus, pri • cipibus, & aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas; terras quoque, possessiones & alia bona vestra, sicut ea omnia juste ac pacifice optinetis, vobis & per vos eidem Monasterio authoritate Apostolica confirmamus.
The procuring of these exemptions, involved the Abbot & Convent of Canterbury in debts amounting to above 4000▪ Marks; for discharge whereof they were enforced to mortgage six of their best mannors to John de Gatesden Knight upon very hard prejudicial terms, ne penitus in abyssum confusionis demergerentur.
The Prelates and Nobles refusing to grant the King any aid toward his voyage to the Holy Land, upon the forementioned Bulls to the King, he was enforced to summon them to a new Parliament, and there to crave an aid of them in a legal Parliamentary way; which they after many debates condescended to grant, upon the Kings promise to ratify the Great Charter of Liberties and the Forest, and the freedom of Elections ( forecited) which he condescended to, and therefore ratified them a fresh, with a solemn excommunication denounced against all infringers of them, thus recorded.
In quindena vero Paschae mense Aprili, tota edicto Regio convocata Angliae Nobilitas convenit Lond. de arduis Regni negotiis simul cum Rege tractare. Extiterunt igitur ibidem cum Comitibus & Baronibus quamplurimis, Archiepiscopus Cantuariensis Bonif. Episcopy Angliae fere omnes. Archiepiscop. vero Eboracensis (qui in quantum potest Regis consilia vitare consuevit, qui expertus ea frequenter esse vana) excusavit se▪ asserens se esseremotum & senem. Pro Cestrensi autem absent, valetudo manifesta allegavit: Episcopatus Cistrensis tunc vacavit, Et cum de magna Regis exigentia qui postulavit sibi peregrinaturo infinitam exhiberi pecuniam, diu et inaniter contractassent, et hinc inde nuntios utrobique consensus haberetur, contigit ut ex parte Episcoporum et omnium Praelatorum, destinarentur ad Regem Archiepiscopus Cantuariensis, et Carleolensis et Sarisburiensis Episcopy, et electus Wintoniensis, ad persuadendum et inducendum Regem ut permitteret, prout saepius solenniter jurando promisit, sanctam Ecclesiam suis gaudere libertatibus, maxim de electionibus, in quibus praecipue Ecclesiastica consistit libertas. Nullibi enim jam in Ecclesiis Cathedralibus vel Conventualibus potest aliquis promoveri, nisi per Regem intrusus. Unde Praelati et subditi ruunt in perditionem, et Ecclesiae enormiter damnificantur. Quod si hunc et alios errores, secundum Magnae Chartae de libertatibus confectae tenorem, emendaret, ipsi usque ad gravamen magnum petitionibus suis inclinarent▪ Quibus Rex: Verum est, inde doleo, & paenitet me graviter hoc fecisse, Instanter igitur procurandum ut & talia peracta corrigantur, & amplius similia non perpetrentur. Et vos in hoc mihi sitis coadjutores, ne sic promoti cum subditis condemnentur. Recolitis enim memoriter, quod hunc Archiepiscopum Cantuariensem Bonifacium, ad tantam dignitatem promoverim, & te Willielme Sarisburiensi. ex imo exaltaverim, qui meorum brevium scriptitor extitisti, & multis judiciis periculosis tanquam Justitiarius & conductitius interfuisti. Et te Silvester Karleolensis, qui diu lambens cancellariam, clericorum meorum clericulus extitisti, qualiter postpositis multis Theologis & personis reverendis, te in Episcopatum sublimavi. De te similiter frater Aethelmare liquet, qualiter, invitis Monachis, vel prece, vel timore corruptis, te ad nobilem Wintoniensem Ecclesiae apicem evexi, aetate & scientia & paedagogo adhuc indigentem. Expedit primo et principaliter mihi et vobis, ut vos quae unjust adepti estis, poenitentia deducti resignetis, ne aeternaliter condemnemini. Ego vero tali exemplo justificatus et castigatus, de caetero nullum nisi dignum curabo promovere. Ipsi vero satis civiliter et cynice reprehensi, responderunt: Domine Rex, non facimus de praeteritis mentionem, sed sermonem extendimus ad futura. Omissis igitur talibus frivolis, quae jurgia poterant suscitare, se ad ardua serio contulerunt. Tandem protracto tempore diuturno & multis revolutis discepationibus, post quindecim & amplius dierum continuationem, in hoc resedit omnium unanimis consensus, ut voluntas Regis peregrinaturi, & ideo pia, non pen • tus suo desiderio fraudaretur, nec Ecclesiae vel Regni status enorme pateretur detrimentum. Concessa est igitur Regi decima pars proventuum ab Ecclesia recipienda, cum iter Hierosol per visum Magnatum arriperat, in viaticum distribuenda, per triennium, in succursum Terrae sanctae contra Dei inimicos: et a militibus scutagium illo anno, scilicet ad scutum tres marcae: et Rex bona fide et sine aliqua cavillatione, promisit se Chartam magnam et omnes ejus articulos fideliter observaturum. Quam tamen a multis retroactis annis, pater ejus Rex Johannes tenere juravit, et similiter qui praesens est in succeptione coronae, et postea multoties, unde infinitam emunxit pecuniam. Fuerunt autem tunc ibidem praesentes Praelati, Archiepiscopus Cantuariensis B. Londinensis; Roffensis, Lincolniensis, Wygorniensis, Norwycensis, Herefordensis, Sarisburiensis, Bathoniensis, Exoniensis, Carleolensis, Dunelmensis, Menevensis, electus Wintoniensis, Cicestriensis nuper obierat. Cestrensem vero excusavit valetudo, Eboracensem vero senium & remotio. Tertio igitur die Maii, in majori aula Regia Westmonasterii, sub praesentia & assensu Domini Henrici Dei gratia Regis Angliae illustris, & dominorum Richardi Comitis Cornubiae fratris sui, & R. Comitis Northfolkiae & Suffolkiae Marescalli Angliae, H. Comitis Herefordiae, H. Comitis Oxonii, I. Comitis Warewickiae, & aliorum optimatum Regni Angliae, nos B. divina miseratione Cant. Archiepiscopus, totius Angliae primas, F. Londinensis, H. Eliensis, R. Lincolniensis, W. Wygorniensis, W. Norwycensis, P. Herefordiensis, W. Sarisburiensis W. Dunelmensis, R. Exoniensis, S. Carleolensis, W. Bathoniensis, L. Roffensis, T. Menevensis Ep. scopi, Pontificalibus induti, candelis accensis, in transgressores libertatum & Ecclesiasticorum & libertatum, seu liberarum consuetudinum Regni Angliae, & praecipue earum quae continentur in Charta libertatum Regni Angliae, & Charta de foresta, excommunicationis sententiam solenniter tulimus sub hac forma. Authoritate Dei omnipotentis, & filii, & spiritus sancti, & glorios • Dei genetricis semperque Virginis Mariae, & beatorum Apostolorum Petri & Pauli, omniumque Apostolorum, & beati Thomae Archiepiscopi & Martyris, omniumque Martyrum, B. Edwardi Regis Angliae, omniumque Confessorum atque Virginum, omniumque Sanctorum Dei, excommunicamus, anathematizamus, & à limine sanctae matris Ecclesiae sequestramus, omnes illos quiamodo scienter & malitiose Ecclesias privaverint vel spoliaverint suo jure. Item, omnes illos qui Ecclesiasticas libertates & liberas consuetudines probates, & praecipue libertates & liberas consuetudines, quae in chartis communium libertatum Angliae, & de foresta continentur, concessis a Domino Rege Angliae, Archiepiscopis, Episcopis, & caeteris Angliae Praelatis, Comitibus, Baronibus, Militibus, & libere tenentibus, qualicanque art vel ingenio temere violaverint, diminuerint, seu immutaverint clam vel palam, facto, verbo, vel consilio, contra illas vel earum aliquam, in quocunque articulo temere veniendo. Item, in illos qui contra illas vel earum statuta, aliqua edideriat vel edita servaverint, consuetudines introduxerint, vel servaverint introductas, scriptores statutorum, necnon consiliarios & executores, & qui secundum ea praesumpserint judicare. Qui omnes & singuli superius memorati, hanc sententiam incursuros se noverint ipso facto, qui scienter aliqui • commiserint de praedictis▪ qui vero ignoranter, nisi commoniti, infra quindenam a tempore commonitionis se correxerint, ex tunc sint hac sententia involuti. Eadem etiam sententia innodamus omnes illos, qui pacem Regis & Regni praesumpserint pertubare. In cujus memoriam sempiternam nos sigilla nostra praesentibus duximus apponenda. ▪Prolataque fuit in medium Charta patris sui I. in qua iterum concessit idem Rex I. mera voluntate, & recitari fecit libertates supradictas. Dum autem Rex memoratam sententiam audisset, tenuit manum suam ad pectus suum sereno vultu, voluntario, & alacri. Et cùm in fine projecissent candelas extinctas & fumigantes, & diceretur, & foeteant hujus sententiae incursores in inferno, & campanae pulsarentur, dixit ipse Rex: Sic me Deus adiuvet, haec omnia illibata servabo fideliter, sicut sum homo, sicut sum Christianus, sicut sum miles, & sicut sum Rex coronatus, & inunctus. Et sc endum quod in principio sententiae ferendae, cùm traderentur omnibus candelae accensae, tradita fuit Regi una, & cum accepisset eam, noluit eam tenere, sed tradidit cuidam Praelatorum, dicens: Non decet me candelam talem tenere, non enim sum Sacerdos; Cor autem majus perhibet testimonium. Et ex tunc tenuit manum expansam ad pectus, donec tota sententia finiretur Episcopus autem Lincolniensis Robertus praeconizans in cord suo, & timens ne Rex à pactis resiliret, fecit illico cùm rediret in Episcopatum suum excommunicari solenniter, in qualibet Ecclesia Parochiali per Diocesim suam, quae prae numerositate sua vix possunt aestimari, & praecipue Sacerdotes omnes supradictarum Chartarum infractores, quae sententia potuit aures audientium tinnire, & corda non mediocriter formidare. Yet none violated these Charters more then the Pope and his instruments, and the King by the Popes own instigations.
The King having employed the Bishop of Chichester, as his prime agent to preach up and collect the monies granted him by the Prelates and Popes Croysado towards the relief of the Holy Land, sent this Letter to the Pope in his favor, to bestow Provisions of Beneficies and livings on some of his Chaplains, for their encouragement and recompense of this service, within the Diocese of Canterbury not Chichester.
REX Domino Papae salutem. Sanctae Paternitati vestrae tanto confidentius pro nobis & devotis nostris preces nostras frequenter porrigimus, quanto nos inter aliis vobis & Ecclesiae Romanae devotis promptiores ad debitam devotionis obsequia & honoris constantius per Dei gratiam reperire poteritis, semper paratos, ad ea quae ad honorem Dei & exaltationem Ecclesiae, & ad defensionem fidei Christianae poterunt pertinere. Hinc est, quod pro venerabili patre Episcopo Cycestr. qui ad mandatum vestrum & instantiam nostram prae aliis terrae nostrae Praelatis quibus idem mandastis officium praedicationis Crucis Christi, devotius assumpsit & laboriose exequitur diligentius, Sanctitati vestrae cum ea qua possumus affectione supplicamus, quatinus devotionem ipsius, tenuiatem ac raritatem beneficiorum Episcopatus sui, onus quod gratis subiit & exequitur, in negotio Crucis attendants, ac eidem precum nostrarum interventu compatiente, per literas vestras sibi concedere dignemini, ut ad exonerationem sui et Ecclesiae sibi commissae Theodos. de Lavan. Capellano vestro in provincia Cantuar. secundum directarum ad ipsum prius super ejusdem Capellani provisione, in Civitate vel Diocesi Cicest. continentiam literarum, authoritate vestra valeat providere. Concedentes insuper si placet eidem Episcopo, ut duobus Clericis sibi in negotio Crucis per nos ei familiariter assistentibus, valeat in Regno Angliae in competentibus Ecclesiasticis beneficiis providere. Taliter si placet preces nostras exaudientes quod tam nos quam ipsum Episcopum vobis proinde reddatis obnoxios ad grates speciales, & ad peragenda libentius vestrae sanctitatis beneplacita.
Teste Rege apud Westm. 11. die Martii.
Per I. Mansell.The King likewise sent this Letter to the Pope to excite all other Christian Kings and Princes to join which him in assisting the Holy Land, being too great an undertaking for him and his subjects alone.
I. Dei gratiâ summo Pontifici, H. Dei gratia Rex Angliae, &c. salutem. Non ignorat sanctitas vestra quod cum Dominus I. Rex pater noster vitam excessit, praesentem nobis adhuc infra adultam aetatem existentibus, sub alis sedis Apostolicae defensi fuimus contra multorum inimicorum incursus, & tunc charactere Crucis insigniti, quem postea consilio quorundam ab humeris nostris deponentes, meruimus à vobis Crucis ad tempus absolvi. Sed jam non immemores horum quae tunc nobis acciderunt, Crucem de novo saluberrimo voto, sicut sanctitati vestrae non est incognitum, humeris nostris assumpsimus. Verum cum non sit tantum unius Principis opus negotium Crucis ut tanta res expostulat adimplere, sanctitatem vestram cum mentis affectu devotissime rogamus, quatinus generaliter per caetera Regna Christicolarum, Crucis negotium solempniter praedicari simul, & passagium nostrum quod statutum est à festo Nativitatis sancti Johannes Baptistae proximo futuro in tres annos, per praedicatores publicari fac. Principes etiam & alios Christianos Crucesignatos modis quibus expedire videritis moveri jubeatis & induci, quod ad terminum praedictum secundum votorum suorum exigentiam, proficiscantur ad impendendum una nobiscum negotio Crucis subsidium desideratum. Nos etiam per Crucifixi misericordiam totis viribus mentis & Corporis, caeterisque adminiculis secularibus iter nostrum praeparabimus exequendum, praedictum negotium Crucis ad excellentiam honoris ipsius, cujus amore Crucem bajulamus. Caeterum cum soli non valeamus sine caeterorum fidelium auxilio, votum Crucis ut deceret expedire, perquam durum nobis esset quod gens nostra propria crucesignata se diverteret alias quam nobiscum in Terram sanctam, cum praecipue de gente propria majorem geramus fiduciam quàm aliena; super praedictis igitur tam sanctae Terrae quam nobis solita clementiae vestrae providentia salubriter prospicere non omittat. Teste Rege apud Westm. 28. die Januarii.
The King to ingratiate himself with the Clergy of Ireland, the better to promote the levying of his disme there towards his voyage to the Holy Land, commanded his Justice in Ireland to provide cups for the Eucharist for all Cathedrals there, and to bestow alms on the Freers Minorites and Preachers, who were principally employed to preach up that Croyssado.
MAndatum est Justic Hiberniae quod in singulis Ecclesiis Cathedralibus Hiberniae inveniat unam cuppam ad Eucharistiam, in ea reponendam, videlicet in Ecclesiis ubi sedes est Archipraesul. Cuppas precii quatuor Marc. & in caeteris Ecclesiis Cathedralibus Cuppas precii trium Marc. distribuis etiam faciat, charitative usque ad summam Centum Marcarum Hosp. Sancti Johannes Dublin. & fratribus praedicatoribus & Minoribus, & alibi in terra nostra Hiberniae ubi viderint expedire. Teste Rege apud Portesm. primo die Augusti.
What occurrences and bribes to the Pope happened this year concerning visitations and exemptions from them, is thus related.
Tunc quoque temporis, Papa argumentose nimis intendens, injunxit. Episcopis, ut quilibet Abbates et Conventus in sua Diocesi constitutos visitaret. Injungens eisdem, ut cogerent eos sub poena excommunicationis observare quosdam articulos regulae sancti Benedicti impertinentes, nec sunt de regulae substantia, quos iidem Monachi nunquam tenere consueverunt, nec voverunt. Franciae vero Monachi Nigri ordinis, videntes se Regali munimine penitus destitutos, ne arbitrio Episcoporum, quibus exosi sunt marime privilegiati, exponerentur, cogitaverunt sibi pacem redimere. Datis igitus quatuor millibus librarum Turonensium Papae, sic hujusmodi tyrannidis impetum compescuerunt. Cujus rei series & articuli, in libro Additamentorum plenius describuntur. (where you may peruse them at your leisure, p. 173. to 179.) Abbas autem & Conventus sancti Albani, appellaverunt ad praesentiam Domini Papae, ne ab Episcopo Lincolniensi visitarentur, quia sic eorum privilegia cassarentur. The form of their procuration you may find in his Additamenta, p. 184.
Per idem tempus, Archiepiscopus B. facta visitatione apud Feversham & Roffam, visitavit Canonicos sancti Pauli & alios in urbe. Et propter moderationem admissus est benign. Et haec caute fecit, ut scilicet sic visitandi haberet ingressum et possessionem.
You heard before, how much Grost head Bishop of Lincoln opposed the Popes Provisions, directed to him, for which the Pope suspended him from his Bishopric; whereupon he Writ, and sent this notable Epistle to Pope Innocent, rendering him the reasons why he was bound in conscience to disobey his unjust Letters and provisions, as most contrary to the Doctrine and practice of Christ and his Apostles; and most great and heinous offenses, tending to the destruction of people's souls; and that no Bishop or other person, was bound to obey any of the Popes Mandates as Apostolical, but what were warranted by the Doctrine and Practice of Christ and his Apostles, thus recorded by Matthew Paris.
Diebus sub eisdem, cum Dominus Papa Innocentius 4. significasset per Apostolica scripta, praecipiendo Episc. Lincoln. R. quatenus quiddam faceret, quod ei videbatur injustum et rationi dissonum, prout frequenter fecerat illi et aliis Angliae Praelatis, rescripsit ei in haec verba, Salutem. Noverit discretio vestra, quod Mandatis Apostolicis affectione filiali devote & reverenter obedio. His quo{que} quae Mandatis Apostolicis adversantur paternum zelans honorem, adversor & obsto. Ad utrum{que} enim teneor ex divino Mandato. Apostolica enim Mandata, non sunt, nec esse possunt alia, quam Apostolorum doctrinae, et ipsius Domini nostri Jesu Christi Apost. magistri et Domini, cujus typum et personam maxim gerit in Hierarchia Ecclesiae Dominus Papa consona et conformi. Ait enim Dominus ipse noster Jesus Christus Qui non est mecum, contra me est. Contra ipsum autem nec est, nec esse potest Apostolicae sedis sanctitas divinissima. Non est igitur praedictae literae tenor, Apostolicae sanctitati consonus, sed absonus plurimùm & discors. Primo quia de illius literae & ei consimilium longe lateque dispersarum superaccumulato Non obstante, nec ex legis naturalis observanda necessitate inducta, scatet cataclysmus inconstantiae, audaciae, et procacitatis, inverecundiae, mentiendi, fallendi, diffidenter alicui credendi, vel fidem adhibendi: et ex his consequentium vitiorum, quorum non est numerus, Christianae religions puritatem, et soclalis conversationis hominum tranquillitatem commovens et perturbans. Praeterea, post peccatum Luciferi, quod idem erit in fine temporum ipsius filii perditions Antichristi, quem interficiet Dominus spiritu oris sui, non est, nec esse potest alterum genus peccati, tam adversum et contrarium Apostolorum doctrinae et Evangelicae, et ipsi Domino Jesu Christo tam odibile, detestabile, et tam abominabile, quam animas curae Pastoralis officii et Ministerii defraudatione mortificare et perdere. Quod peccatum evidentissimis scripturae sacrae testimoniis committere dignoscuntur, qui in patestate curae pastoralis constituti, de lacte et lana ovium Christi vivificandarum et salvandarum pastoralis officii et Ministerii salarium comparant, debita non administrant. Ipsa enim ministeriorum pastoralium non administratio, est scripturae testimonio, ovium occisio & perditio. Quod autem haec duo genera peccatorum, licet disparirer sint pessima, & omne alterum genus peccati inaestimabiliter superexcedentia, manifestum ex hoc, quod ipsa sunt duobus existentibus & dictis, licet dispariter & dissimiliter, optimis direct contraria: pessimum enim est, quod optimo contraerium. Quantum autem est indictis peccantibus, unum peccaminum est ipsius Deitatis superssentialiter & supernaraliter optimae. Alterum vero deformitatis & deificationis, ex divini radii gratifica participatione essentialiter & naturaliter optimae interemptio; & quia sicut in bonis, causa boni melior est suo causato, sic & in malis, causa mali pejor est suo causato. Manifestum, quoniam talium pessimorum interemptorum deformitatis & deificationis in ovibus Christi in Ecclesia Dei introductores, ipsis pessimis interemptoribus sunt pejores, Lucifero et Antichristo proximiores, et in hac pejoritate gradatim, quanto magis superexcellentes, quia ex majore et diviniore potestate sibi divinitus in aedificationem, non in destructionem, tradita, magis tenerentur ab Ecclesia Dei tales interemptores pessimos excludere et extirpare. Non potest igitur sanctissima sedes Apostolica, cui à sancto sanctorum Domino Jesu Christo tradita est potestas omnimoda, testante Apostolo in aedificationem, non in destructionem, aliquid urgens in hujusmodi peccatum, Domino Jesu Christo tam odibile, detestabile, & abominabile, & humano generi sum perniciabile, vel mandare, vel praecipere, vel quoque modo ad aliquid tale conari. Hoc enim esset suae potestatis evidenter sanctissimae et plenissimae, vel defectio, vel corruptio, vel abusio, vel a throno gloriae Domini nostri Jesu Christi omnimodo elongatio, et in Cathedra pestilentiae, poenarum gehennalium duobus praedictis tenebrarum principibus proximo coassessio. Nec potest quis immaculata et sincera obedientia eidem sedi subditus et fidelis, et a corpore Christi, et eadem sancta sediper schisma non abscissus, mandatis vel praeceptis, vel quibuscunque conaminibus, undecunque emanantibus, etsi a supremo Angelorum ordine, obtemperare, sed necesse habet totis viribus contradicere et rebellare. Propter hoc, reverendi Domini, ego ex debito obedientiae & fidelitatis qua teneor verique paren • i Apostolicae sedis sanctissimae, & ex amore unionis in corpore Christi cum ea, his quae in praedicta litera-continentur, & maxim, quia, ut praetactum, ad peccatum Domino Jesu Christo abominabilissimum, et humano generi perniciosissimum evidentissime vergunt, et Apostolitae sedis sanctitati omnino adversantur, et contrariantur Catholicae fidei, unice, filialiter, et obedienter non obedio, contradico et rebello. Nec ob hoc potest inde vestra discretio quicquam durum contra me • tatuere, quia omnis mea in hac parte & contradictio & actio, nec contradictio est nec rebellio, sed filialis divino mandato debita patri & vestri honoratio. Breviter autem recolligens dico; Apostolicae sedis sanctitas non potest uisi quae in aedificationem sunt, et non destructionem: haec enim est potestatis plenitudo, omnia posse in aedificationem. Haec autem quas vocant provisiones, non sunt in aedificationem, sed in manifestissimam destructionem. Non igitur ease potest beata sedes Apostolica acceptare, quia caro et sanguis, quae Regnum Dei non possidebunt, ease revelavit, et non Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est in caelis.
How strangely pas • ionate Pope Innocent grew upon the reading of these Letters, what Oaths, yea most proud insolent speeches he used both of the King of England, styling him not only his vassal, but slave, and of this Learned conscientious Bishop for reprehending, disobeying his impious, unapostolical mandates; and how unlike he was to our Savior Jesus Christ, or St. Peter, whose Vicar and Successor he pretended himself, this ensuing narrative will discover.
Haec cum ad Domini Papae audientiam pervenissent, non se capiens prae ira et indignatione, torvoaspectu et superbo animo ait Quis est iste senex delirus, surdus & absurdus, qui facta audax, imo temerarius, judicat? Per Petrum et Paulum, nisi moveret nos innata ingenuitas, ipsum in tantam confusionem praecipitarem, ut toti mundo fabula foret, stupor, exemplum, et prodigium. Nonne Rex Anglorum noster est Vassallus, et ut plus dicam, mancipium, qui potest eum nutu nostro incarcerare, et ignominiae mancipare? Et cum haec inter fratres Cardinales recitarentur, vix compescentes impetum Papae, dixerunt ei, Non expediret, Domine, ut aliquid durum contra ipsum Episcopum statueremus: ut enim vera fateamur, vera sunt quae dicit. Non possumus eum condemnare. Catholicus est, imo et sanctissimus, nobis religiosior, nobis et sanctior, excellentior, et excellentious vitae, ita ut non credatur inter omnes Praelatos majorem, imo nec parem habere. Novit hoc Gallicana & Anglicana Cler • universitas, nostra non praevaleret-contradictio. Hujusmodi Epistolae veritas, quae jam forte multis innotuit, multos contra nos poterit commovere. Magnus enim habetur Philosophus, Latinis & Graecis Literis ad plenum eruditus, zelator justitiae, lector in Theology Scholis, praedicator in populo, castitatis amater, persecutor simonialium. Haec dixerunt Dominus Aegidius Hispanus Cardinalis, & alii, quos propria tangebat conscientia. Consilium dederunt Domino Papae, ut omnia haec conniventibus oculis sub dissimulatione transire permitteret, ne super hoc tumultus excitaretur. Maxim propter hoc, quia scitur, quod quandoque discessio est ventura.
Diebus sub eisdem, cum dies caniculares suàm exercuissent malitiam, Episcopus Lincolniensis Robertus apud Bukedonam Manerium suum, decubuit graviter infirmatus. Vocavit igitur ad se quendam fratrem de ordine Praedicatorum, Magistrum Johannem de Sancto Aegidio, in art peritum Medicinali, & in Theologia lectorem, eleganter eruditum & erudientem, ut ab eo corporis & animae reciperet consolationem. Noverat enim in spiritu, tribulationem in proximo Ecclesiae ingruere, quam non providimus. Unde praecepit Sacerdotibus per suam Diocesim constitutis, ut solenniter in omnes Chartarum Magnarum de Regni libertatibus violatores, ubicunque cognoscerent homines conventuros, sententiam Excommunicationis indefesse innovarent. Cui praecepto quidam aulici tàm Clerici quàm Laici, procaciter resistentes, Presbyteris contumelias inferebant. Unde ex ipso facto, ipsos novimus vinculo anathematis irretitos. Et cum una dierum confabularetur Episcopus cum memorato fratre Johanne physico, recitando facta Papae, redarguit graviter confratres suos Praedicatores, & alios, similiter Minoribus non pepercit, eo quod ordo eorum idcirco in paupertate voluntaria, quae est paupertas spiritus, salubriter constituitur, ut liberius vitia potentum non palpent, sed censoria austeritate acriter reprehendant. Quia
Cantabit vacuus coram latrone viator.
In hoc autem▪ quod tu frater Johannes, & alii Praedicatores peccata magnatum audacter non redarguitis, & facinora non detunicatis, haereticos censeo manifestos. Et addidit Episcopus, Quid est haeresis? Da definitionem. Et cum haesitasset frater J. non recolens authenticam ipsius rei rationem ac definitionem, subjunxit Episcopus fideli interpretation Graeci Idiomatis in Latinum: Haeresis est sententia humano sensu electa, scripturae sacrae contraria, palam edocta, pertinaciter defensa. Haeresis Greece, electio Latin. Et consequenter subjunxit, reprehendens Praelatos maxim Romanos, qui consanguineis suis indignis, aetate et scientia insufficientibus, curam committunt animarum. Dare curam animarum parvulo, sententia est alicujus Praelati, humano sensu electa propter carnem vel terrenitatem. Et est contraria scripturae sanctae, quae prohibit fieri Pastores, qui non sunt idonei ad arcendum lupos: & est palam edocta, quia manife •• e portatur Charta sigillata vel Bullata, et est pertinaciter defensa, quia siquis voluerit contradicere, suspenditur, excommunicatur, et super eum praelium sanctificatur. Cui tota definitio haeretici convenit, haereticus est. Sed quisque fidelis tenetur opponere se haeretico quantum potest▪ qui ergo potest contradicere, & non contradicit, peccat, & videtur fautor esse, secundum illud Gregorii: Non caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare. Sed fratres tàm Minores quàm Praedicatores maxim obligantur ad oppositionem contra talem, cum utrique habeant ex officio gratiam praedicandi, sunt ad illud officium per paupertatem liberiores: non solum peccant▪ si ei non contradicunt, imo fautores ipsius existunt, sicut & Apostolus ad Romanos, id est, non solumqui talia agunt, sed qui consentiunt, digni sunt morte. Potest ergo concludi, quod tam Papa, nisi ab hoc vitio cesset, quam dicti fratres, nisi curiosos se exhibeant ad arcendum talem, digni sunt morte, scilicet perpetua. Item dicit Decretalis, quod super tali vitio, videlicet heresy, potest et debet Papa accusari.
Et quia noctes tunc temporis in longum protrahebantur, erat autem tertia nox ante festum Sancti Dionysii, Episcopus lethali taedio & infirmitate praegravatus, accersiri praecepit aliquos de Clericis suis, ut saltem mutuis collocutionibus recrearentur, quibus Episcopus dolens de jactura animarum per Papalis Curiae avaritiam, suspirans ait, Christus venit in mundum ut animas lucraretur: Ergo si quis animas perdere non formidat, nonne Antichristus merito est dicendus? Dominus sex diebus mundum condidit universum, sed ut hominem repararet plùs quam triginta annis laboravit; nonne ergo animarum destructor inimicus Dei et Antichristus censetur? Privilegia Sanctorum Pontificum Romanorum praedecessorum suorum, Papa impudenter annullare per hoc repagulum, Non obstante, non erubescit, quod non fit sine eorum praejudicio et injuria manifesta: sic enim reprobate et diruit, quod tanti et tot Sancti aedificarunt; ecce Sanctorum contemptus! Merito igitur contemptor contemnetur, secundum illud Isaiae, Vae qui s • ernis, nonne contemneris? Quis ejus privilegia conservabit? Errorem suum ad hoc respondens Papa sic tuetur, Par in parem non habet imperium: Ergo Papa me Papam minime praevalet obligare. Ad hoc respondeo, ait Episcopus; Mihi videtur, non sunt pares navigans in mundi periculo, & gratulans in portus securitate. Da, ut aliquis Papa salvetur. Absit dicere contrarium; dicit Salvator, Qui minor est in Regno coelorum, major est Johanne Baptista, quo major inter natos mulierum nemo surrexit. Nonne major est ergo aliquis Papa dator privilegiorum vel confirmator, isto vivente? Profecto, major mihi videtur, ergo in minorem habet imperium, non igitur debet praeteritorum. Nonne dicit Papa de suis plerisque praedecessoribus, ill vel ill piae recordationis praedecessor noster, &c. & saepe, adhaerentes Sancti praedec ssoris nostri vestigi • s, &c. Quare ergo quae jecerunt, diruunt fundamenta qui sequuntur? Plures Apostolici viri •• um all ••• uod privilegium prius pie concessum con •• marunt. Nonne plures divina gratia salvati, majores sunt uno solo adhuc periclitante? Item, antiqui Patres nostri v ••• Apostolici tempore sunt priores▪ et quos antiqui temporis attollit reverentia, venerabiles habere tenemur. Hoc been attend • bat Sanctus virtute venerabilis Benedictus, omnium spiritu sanctorum repletus in regula sua; qui prius venientes qualescunque authenticis viris tardius ad ordinem accedentibus p • aeponit, & esse praecipit venerabiles & priores. Vnde ergo haec injuriosa temeritas, privilegia antiquorum sanctorum multorum in irritum revocare?
Praeterea, etsi multi alii viri Apostolici Ecclesiam afflixerint, ill gray us aliis coegit ancillari, et inconvenientia multiplicavit. Caursini enim manifesti usurarii, quos Sancti Patres & Doctors nostris, quos vidimus & audivimus, videlicet Magister eximius in Francia Praedicator, Abbas quoque de Flay Cisterciensis ordinis, Magister Jacobus de Viteri, Cantuariensis Archiepiscopus Stephanus exulans, Magister Robertus de Curcun, praedicando à partibus Franciae ejecerunt, quia anteà hac pe •• e Anglia non laborabat, iste Papa suscitavit et protegit suscitatos; et si quis obloquatur, damnis et laboribus, teste Episcopo Londinensi Rogero, fatigatur. Novit mundus, quod usura detestabilis habetur in utroque Testamento et a Deo prohibetur, nunc Domini Papae Mercatores vel Scambiatores, obmurmurantibus Judaeis, palam Londini foenerantur, viris Ecclesiasticis et maxim religiosis diversa machinantur gravamina, cogentes quos gravat egestas mentiri, et signa sua scriptis mendac •• us appendere: quod est idololatrare, et veritati, quae Deus est abrenunciare. Verbi gratia, mutuo accipio marcas per annum pro centum libris: cogor conficere scriptum & signare, in quo confiteor me centum libras mutuo in fine anni solvendas recepisse. Et si forte sortem pecuniae tibi infra mensem vel dies pauciores adqui • tam usurario Papali solvere volueris, non recipiet, nisi integraliter centum libras: Quae conditio gravior est quam Judaeorum, quia quandocunque sortem Judaeo attuleris, recipiet benign, cum tanto lucro quod tempori tanto se commensurat. Praetereà, novimus Papam fratribus Praedicatorum & Minoribus praecepisse, ut morituris assistentes, quos inquirant diligenter, persuadeant urgenter, ut condant testamenta sua ad commodum & subsidium Terrae Sanctae, & crucem assumant, ut cum convaluerint substantiolas eorum emungant, vel si moriantur ab executoribus tantum recipiatur vel extorqueatur. Cruce quoque signatos personis Laicis, sicut quondam in templo oves et boves venundari consueveruut, vendit apporiando. Inspeximusque Literam Papalem, in qua insertum reperimus, quod testamenta condentes, vel crucem suscipientes, et subsidium Terrae Sanctae impendentes, tantundem recipient indulgentiae, quantum pecuniae largientur. Praecepit insuper Papa •• t multis suis scriptis, Praelatis, ut tali vel tali alieno et absenti et penitus indigno, qui nec Literas vel linguam novit indigenarum, ut praedicare posset vel confessiones recipere, vel saltem propter paupers reficiendos et transeuntes suscipiendos, residentiam facere, providerent in Ecclesiastico beneficio, quantum vel quale duceret acceptandum. Item scimus Dominum Papam scripsisse Abbati de Sancto Albano, ut provideret cuidam Johanni de Camezana, quem nunquam viderat, in beneficio compecenti: et infra breve tempus provisum est ei in Ecclesia, quae annuatim 40. marcas et amplius valebat: sed ipse ea non contentus, conquestus est Papae. Scripsit igitur Papa Abbati memorato, ut dicto Clerico uberius provideretur: nihilominus tamen reservata eidem Domino Papae prioris Ecclesiae donatione. Et non post haec dies multos venerunt ad praedicti Abbatis coenobium, duae satis despicabiles personae Literas Papales deferentes; in quarum tenore insertum fuit, ut illico ipsis viris nobilibus ad sua negotia expedienda sine difficultate ad manum decem marcas Abbas conferret, quibus ampullosa et minantia verba proferentibus, Abbas finem fecit. De viris quoque sanctis et literatis, qui saeculum ordine irregressibili pro Deo imitando reliquerunt, suos facit Papa telonarios, ad pecuniam argumentose extorquendam. Quod & ipsi onus inviti suscipiunt, ne inobedientes esse videantur. Et sic de saecularibus fiunt saeculariores, & mentitur in eis tragulorum vilitas, dum sub habitu paupertatis spiritus habitat elationis; et quia non debet mitti in Angliam Legatus, nisi a Rege postulatus, mittit Papa Legatos sophisticos et transformatos, sed non rubeis vestibus redimitos, magnis armatos potestatibus, nec est difficile exemplum invenire. Tot enim frequenter adveniunt hujusmodi, ut eorum nomina audientibus taedium generaret. Caeterum, quod videre non consuevi, concedit Papa ob favorem saecularem, ut aliquis Episcopatum obtineat▪ nec tamen Episcopus existat▪ sed electus sempiternus: quod tantundem significat, ut lac et lanam habeat ovium, lupos tamen non abigendo, pristinos etiam reditus retinendo. Et cum haec et alia enormia, videlicet omne genus avaritiae, usuram, symoniam et rapinam, omne genus luxuriae, libidinem, gulam, et ornatum, quae in Curia illa regnant, detestaretur▪ ut vere de ipsa judicatur,
Nitebatur prosequi, quomodo confisa Curia illa, ut Jordanus influat in os ejus, patulo hiatu aspirabat, ut etiam bona intestatorum et distinct legatorum sibi usurparent; et ut licentius hoc facerent, Regem in rapinis suis consortem facerent et participem. Nec liberabitur Ecclesia ab Aegyptia servitute, nisi in ore gladii cruentandi. Sed haec profecto levia, sed in brevi, scilicet hoc triennio▪ ventura sunt graviora. In calce vero hujusmodi propheticae locutionis, quem praerumpentibus singultibus, lachrymis, & suspiriis vix pronunciasset, abbreviata est lingua ejus, & deficiente halitu, organum vocis siluit mutilatum.
Migravit igitur ab hujusmodi mundi, quem nunquam dilexit, exilio, Sanctus Lincolniensis Episcopus Robertus secundus, apud Bugedonam Manerium suum in nocte Sancti Dionysii. Domini Papae et Regis redargutor manifestus, Praelatorum correptor, Monachorum corrector, Presbyterorum director, Ciericorum instructor, Scholarium sustentator, Populi praedicator, Incontinentium persecutor, Scripturarum sedulus perscrutator diversarum, Romanorum malleus et contemptor. In mensa refectionis corporalis, dapsilis, copiosus, & civilis, hilaris & affabilis. In mensa vero spirituali devotus, lachrymosus, & contritus. In officio Pontificali sedulus, venerabilis, & infatigabilis.
What melody was beard in the air near Bugden, ravishing the ears and hearts of the hearers, what ringing of Bells to the astonishment of the Auditors, that night this Bishop died and passed from Earth to Heaven, what miracles upon miracles were wrought at his Tomb after his decease, you may read at large in Matthew Paris, he being generally reputed a Saint worthy Canonization; therefore his declamations against the Pope and his premised exorbitances, whiles ready to give up the ghost, must needs be real, weighty, and worthy consideration.
These his oppositions and declamations against the Pope, induced Mat. Paris to give this character of the year 1253. (wherein he died) at the close whereof, * Transiit igitur annus ill Papae et Papalibus, arctus et augurialis. The Pope being extremely angry with Grosthead, writ a Letter to the King of England, to dig up his bones and cast them out of the Church, as if he were a Heathen; whereupon this Bishops ghost appeared to him that night, expostulated with him, pricked him in the side, and haunted him till his death, thus related by Matthew Paris and others.
Hoc etiam anno, Dominus Papa dum una dierum iratus supra modum, vellet cum mala gratia omnium fratrum Cardinalium ossa Episcopy Lincolniensis corporis extra Ecclesiam projicere, et ipsum in tantam infamiam praecipitare, ut Ethnicus, rebellis, et inobediens per totum mundum acclamaretur: jussit talem Literam scribi Domino Regi Anglia transmittendam, sciens quod ipse Rex libenter desaeviret in ipsum, & in Ecclesiam depraedandam. Sed nocte sequenti apparuit ei idem Episcopus Lincolniensis Pontificalibus redimitus, vultuque severo, intuituque austero, ac voice terribili, ipsum Papam in lecto sine quiet quiescentem aggreditur & affatur, pungens ipsum in latere ictu impetuoso suo cuspide baculi, quem bajulabat, pastorali. Et dixit ei: Senebalde Papa miserrime, proposuistine ossa mea in mei & Ecclesiae Lincolniensis opprobrium extra Ecclesiam projicere? unde haec tibi temeritas? Dignius foret, ut tu, à Deo sublimatus & honoratus, Dei zelatores, licet defunctos, coleres. Nullam potestatem in me haberae, te Dominus amodo patietur. Scripsi tibi in spiritu humilitatis & dilectionis, ut errores tuos crebros corrigeres. Sed tu monita salubria superbo oculo, & fascinanti cord contempsisti. Vae qui spernis, nonne & tu contemneris? Et sic recedens Pontifex Robertus, ipsum Papam, qui quando, ut dictum est, pungebatur, ab alto ingemuit, quasi lancea transverberatus, dereliquit seminecem, & voice flebili cum suspiriis ingemiscentem. Unde Camerarii ejus haec audientes, attoniti interrogaverunt, quidnam hoc sibi vellet? Papa vero cum gemitibus & suspiriis respondit, dicens: Terrores nocturni conturbaverunt me vehementer. Nec mihi penitus ut prius restaurabor restitutus, heu, heu, quantum latus dol • o, sum lancea genii lanc • atus. Nec comedit nec • ibit illa die, fingens se anhelis febribus inflammatum. Nec adhuc quievit Domini super eum ultio, cum indignatione.
Nec multo post, Papa non sentiens divinas per servum suum admonitiones, sed bellicis nimis & saecularibus negotus intendens, minus in eis prosperatur, licet curam, laborem, & sumptus non paucos expendendo. Sed Marte ci, imo Domino exercituum adversante, exercitus ejus, quem contra Apulos maximis sumptibus direxerat, sub ducatu consanguinei nepotis sui Willielmi, dissipatu • , victus & confusus, cum ejus Duce lethaliter vulnerato occubuit. Referuntur ibidem interfecti Christiani milites & servientes praevalidi stipendiarii Papae militantes, ad quatuor mille virorum. Et luxit tantum sanguinem Christianum effusum tota patria Romanorum. Direxerat autem Papa iter illis diebus versus Neapolim: licet in latere quasi pleuresi infirmatus, vel lancea sauciatus. Nec potuit ei Cardinalis Albi physica suffragari. Non enim pepercit Robertus Lincolniensis Senebaldo Januens. Et qui vivum noluerat audire corripientem, senserat mortuum impingentem. Nec unquam postea, ipse Papa unum bonum diem vel prosperum continuavit usque ad noctem, vel noctem usque ad diem, sed insomnem & molestam.
This History is thus related by a Ranulphus Cestrensis, and b Henry de Knighton. Hoc anno obiit sanctus Robertus dictus Grosteteste Episcopus Lincolniensis 7. Idus Octobris, qui in cunctis liberalibus artibus excellenter eruditus, praecipue in Logica, & Astrologia plurima commentatus est, ad Innocentium Papam misit Epistolam satis tonantem, quae sic incipit. Dominus noster Jesus Christus pro eo quod Ecclesias Anglicanas indebitis, & insolitis exactionibus gravare videretur, & quia nepotulo suo Puero Papa contulisset Canonicatum cum proxima praebenda vacatura in Ecclesia Lincolniensi, quem tamen Robertus admittere noluit, rescribens Papae, nec velle debere tales ad curas animarum admittere, qui se nescirent nec possent regere, Qua de causa ad Curiam vocatus et excommunicatus, appellavit a Curia Innocentii, ad tribunal Christi, unde contigit ut post biennium mortis Roberti, apparuit Papae de Nocte quiescenti quidam Episcopus Pontificalibus indutus sic inquiens, Surge miser veni ad judicium. Et statim cum baculo pastorali pupugit Papam in latere sinistro usque ad cor, unde & lectisternium Papae inventum est mane sanguinolentum, & ipse defunctus hac de causa, quamvis Robertus perspicuis effulgeret miraculis, non est permissus a Curia Canonizari.
What passages fell out between the King, Archbishop and Canons of Lincoln about electing a new Bishop and Archdeacon after Grostheads death, I find thus related.
In crastino vero beati Thomae Martyris, Canonici Lincolnienses elegerunt sibi in Episcopum Magistrum Henricum de Lexintona, ejusdem Ecclesiae Decanum, & transfretavit electus ut Regem videret, & ut à Rege videretur & acceptaretur, tàm electo quàm electione approbata vel reprobata. Formidabat a • tem apparere coram Rege, qui secundum consuetudinem suam, ipsum Decanum, et totum precibus sollicitaverat urgentissimis Capitulum, ut Episcopum Herefordensem (qui manifest reprobandus fuerat, tum quia alienigena Anglioum idioma ignoravit, tum quod fama, vel potius infamia ejus extitit, quod Regno fuerat inimicissimus & infidelissimus) eligerent in Episcopum & suarum pastorem animarum. Cui licet Regiae petitioni instantissimae, nullatenus voluerunt Canonici electores favorem exhibere. Ipse enim per manum saecularem, in ipsum Episcopatum violenter intrusus Herefordensem, tam religiosos quam saeculares in partibus ultramarinis (utinam honest commorans) gregem sibi commissum, lacte, lana, et aruina saginatus, lupinis dentibus dereliquit. Veruntamen Rex non inveniens in dicto electo, causam reprobationis, ipsum, licet non sereno cord, admisit: being consecrated soon after by Archbishop Boniface beyond the Seas.
Ipsisque diebus, revertente Archiepiscopo Cantuariensi Bonifacio, à sepultura Episcopy Lincolniensis Roberti, orta est discordia inter ipsum & Capitulum Lincolniensem. Vendicabat enim sibi Archiepiscopus de jure communi, potestatem conferendi praebendas & redditus in Episcopatu Lincolniensi, pastore suo viduato. Decanus vero & Capitulum specially beneficio innitentes, & consuetudini approbatae & antiquae, e contra dicebant. Quibus testimonium perhibebat Magister Walterus de Billesdona, vir Jurisperitus & fidedignus, qui enumeravit tres Ecclesias à Decano seed vacante collatas. Et multi alii, qui hoc noverant, & viderant. Archiepiscopus de multiplici confisus potestate, contradictores omnes excommunicavit. Solus autem Lincolniensis Archidiaconus, Magister videlicet Wilhelmus Lupus, vir quidem Jurisperitus, eleganter literatus, & magnae auctoritatis, contradicens Archiepiscopo in faciem, pro jure et libertate Ecclesiae constanter appellavit ad Summi Pontificis praesentiam: Unde quoniam solus se murum opposuit pro suae possessione & libertate Ecclesiae, usque ad mortem miserabiles, sicut sequens sermo declarabit, tribulationes toleravit. Canonici vero ex antiquis causis inutiliter ventilatis fatigati, nec valentes nec volentes contra tantum adversarium dubia causarum fata contendentes experiri, succubuerunt, et succumbentes, absolutionis beneficium promeruerunt. Archidiaconus vero consistens stabilis in proposito, quaesivit interim diverticula. Tandem tutum credens habere refugium apud Sanctum Edmundum, quia illic & in terra Sancti Albani consueverant esse afflictorum refugia & protectiones, postquam stetisset quadraginta diebus in sententia juste vel unjust, se ad protectionem dicti Sancti Edmundi contulit & Civitatem. Ubi persequente Archiepiscopo, cum ibi non asylum refugii, sed carceris invenisset duritiem: nec eum poterat Abbas Sancti Edmundi protegere vel receptare: Archidiaconus pauper, profugus, et exul, Romam adiit, a Domino Papa aliquam saltem consolationem adepturus. Papa autem misertus ac miseratus, cognita veritate, pusillanimitatem Canonicorum, & Archipraesulis redarguens austeritatem, & Archidiaconi constantiam commendans, paternum sibi providit remedium. Archidiaconus vero nacta spe meliori, cum rediens à Curia in partes cisalpinas pervenisset, post tot labores & dolores, quos pro suae libertate Ecclesiae sustinuisset, viam universae carnis est ingressus, merito beato Thomae Martyri, qui ob similem causam occubuit, associandus. Sed ante mortem, fere triennalem sustinuit in hac causa tribulationem. Such was the Archbishops Tyranny.
The King (in imitation of the Pope) issued these Letters Patents in nature of Provisions, to provide Benefices for 12. Clerks, amounting to several Annual values, out of Livings belonging to his Donation, directed to Richard Earl of Cornwall, Guardian of the Realm in his absence, dated at Portesmuth, being there taking Ship for Gascoign.
REX R. Comiti Cornubiae, & Magistro Willielmo de Killkenni Archidiac. Coventr. salutem. Sciatis, quod concessimus dilecto nobis Thomae de Rusillum Clerico, quod in Beneficio Ecclesiastico, quod ad nostram Donationem pertineat, de 30. vel 40. Marcarum eidem provideatur: Et ideo vobis mandamus, quod in hujusmodi Beneficio eidem Thomae provideatis vice nostra. In cujus, &c. Teste Rege apud Portesm. 7. die Julii.
Eodem modo mandatum est eisdem pro Simone de Vertiers Clerico, de provisione ei facienda in 50. Marc. redditus. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est eisdem pro Hugone de Salinis, de provisione ei facienda in 40. vel 50. Marc. redditus. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est eisdem pro Radulpho de Dungun. de provisione ei facienda in Beneficio Ecclesiastico competenti.
Petrus Chaceport habet consimiles Literas eisdem de provisione ei facienda in 200. Libr. redditus, in Ecclesiastico Beneficio immediate post provisionem Henrici de Wengham.
Consimiles Literas habet Radulphus de Montibus eisdem de provisione ei facienda in Beneficio Ecclesiastico 60. Marc.
Consimiles Literas habet Magister Nicholaus de Plumpton de provisione ei facienda in Beneficio Ecclesiastico 24. Marc.
Consimiles Literas habet Magister Johannes de Lith, Clericus A. Winton. elect. de provisione ei facienda in Beneficio Ecclesiastico 60. Marc.
Consimiles Literas habet Robertus de Shottindon, de provisione ei facienda in Beneficio Ecclesiastico sibi convenienti.
Et Willus de Rupella in Beneficio Ecclesiastico 40. Marc.
Et Roberto de Cantuar. in Beneficio Ecclesiastico 50. Marc.
Et Bric. filio Willielmi Beaufiz Clerico, in Beneficio Ecclesiastico 15. vel 20. Marc.
The same year the King issued this Writ to the Bishop of Chichester, to publish throughout his Diocese the Privileges he had granted to all such who should cross themselves for the Holy Land, being the same in terms with those the year before, sent to the Archbishop of York to publish, the Writs running in the same form.
REX R. Cicestriae Episcopo, & Magistro Hugoni de Sancto Edmundo, salutem. Volentes Crucesignatis gratias facere speciales, &c. as in the forecited Writ. In the margin there is this Annotation. Postea substituti fuerant de novo Episcopo Norwic. & Cicestr. & Abbas Westm. & innovatae fuerunt Literae singulis illorum directae in festo Ascensionis Domini. Anno, &c. 38.
Et similiter Literae interius notatae de negotio Crucis.
The King to promote the levying of the Dismes granted him for his voyage towards the relief of the Holy Land, wherein the Bishop of Chichester was principally employed, sent this Patent to the Archbishops and Bishops to desire and require their favorable assistance of him and his Agents in this affair.
REX Archiepiscopis, &c. salutem. Cum venerabilis Pater Episcopus Cicestrensis ad instantiam nostram, & de Consilio nostro, authoritate Apostolica benign propter Deum, salutem animarum, Terrae Sanctae subsidium, & honorem nostrum assumpserit onus & officium praedicationis Crucis Christi exequendum, collectionem Decimae beneficiorum Ecclesiasticorum in subsidium praedictae Terrae Sanctae, authoritate praemissa nobis concessae & alia faciend. quae pertinent ad dictum negotium per Regnum nostrum, per se & per alios idoneos, quibus vices suas super hoc duxerit committendas, vobis supplicamus attentius, rogantes & exorantes in Domino in fide qua Deo & nobis tenemini mandantes, quatenus ob amorem Crucifixi, cujus negotium geritur in hac parte, & ob reverentiam nostram, sibi & aliis quos pro praedicto negotio per Literas suas ad vos contigerit destinari favorabiliter assistentes in omnibus hiis quae contingunt officium supradictum ad promotionem dicti negotii consilium, auxilium, & favorem benevolum praebere studeatis. Tantum facientes ut praeter merita quae vobis inde accrescend. à Domino vobis universis & singulis teneri debeamus, in vestris negotiis penes nos expediendis grata vicissitudine, ad gratias speciales. In cujus, &c.
Teste ut supra.
Per Regem.The Bishops of the Province of Canterbury being to meet in a Convocation at London, the King lest they should attempt anything therein against the Rights of his Crown, or Liberty of his people, appointed two Proctors by this Patent to sit and act therein in his behalf.
REX universis, &c. salutem. Quia intelleximus quod Venerabiles Patres Episcopy Provinciae Cantuar. London. convenerunt, ad tractandum super aliquibus articulis qui statum nostrum et Regni nostri contingere possint, ne jus nostrum et subditorum negligere videamur, Magistrum Nicholaum de Plimpton Clericum, et Rogerum de Lockinton nostros constituimus procuratores, ad proponendum de jure nostro qttae ipsis videbitur expedire: Et ad alia faciend. nomine •• Spand •• ro quae hujusmodi negotium requiret; Et ad appellandum si opus fuerit prout ordo juris dictabit. In cujus, &c.
Teste Rege apud Windles. 12. die Januarii.
Per Regem.The King having contracted with those of Marcelles for Ships to transport him, his forces and Subjects to the Holy Land, issued this Writ to all persons of all ranks who had taken the Cross upon them in Ireland, to certify him what number they amounted to, that so he might provide Ships accordingly.
REX Archiepiscopis, Episcopis, Comitibus, Baronibus, Militibus, & omnibus aliis Crucesignatis Hiberniae, salutem. Sciatis, quod juravimus & statuimus passagium nostrum in Terram Sanctam à festo Sancti Johannes Baptistae Anno Domini 1253. in tres annos, quod etiam Dominus Papa confirmavit, ac apud Marsill. mare ingredi proponentes, tractatum nuper habuimus ob nostrum & vestrum commodum super passagio cum probis hominibus Marsill. quos ad nos in Angliam venire propter hoc fecimus: Et ideo vobis mandamus rogantes, quod ad certo • diem & locum conveniatis ad sciendum quot, & qui vestrum nobiscum in Terram Sanctam personaliter profisciscentur, & de numero omnium illorum nos sine dilatione distinct & aperte certificetis, ut de securis naves contra praedictum passagium ad opus vestrum & nostrum provideri faciamus. In cujus, &c. Teste Rege apud Westm. 9. die Maii.
Idem mandatum Archiepiscopis, Episcopis, &c. Scoc. In cujus, &c. Teste ut supra.
The Archbishop of Ardmach in Ireland having occasion to repair to Rome concerning the affairs of his Church, durst not do it without the Kings license, which he upon his Petition obtained, together with a suspension of Suits against him during his absence, as this Patent manifests.
REX omnibus, &c. salutem. Cum Venerabilis Pater R. Archiepiscopus Armachan. profectus sit de licentia nostra ad Curiam Romanam pro negotiis Ecclesiae suae: Volumus, quod quietus sit de omnibus placitis & querelis usque ad festum Sancti Martini proximum futurum. Et ideo vobis mandamus, quod de omnibus placitis & querelis ipsum Archiepiscopum, usque ad eundem Terminum quietum esse faciatis. In cujus, &c. Teste Rege apud Windles. 11. die Junii.
The King by this Patent constituted two Proctors to promote the business of the Cross in the Court of Rome, promising to ratify what they should do therein.
REX I. Summo Pontifici, salutem. Noverat vestra Sancta Paternitas, quod nos constituimus & ordinavimus dilectos nobis in Christo Johannem de Amblion, Decanum Montis Sancti Andraee in Sabandia Capellanum vestrum, & Magistrum Nicholaum de Plimpton procuratores nostros ad impetrandum & contradicendum in Curia ve •• ra, ad petendum etiam gratias & indulgentias pro subsidio Terra Sanctae & alias, prout eis injunximus viva voice. Ratum habituri & firmum quicquid per ipsos in Curia vestra super praemissis factum fuerit & procuratum. In cujus, &c. Teste Rege apud Windles. 12. die Junii.
The King this year passing over into Gascoigne, and committing the custody of the Realm to the Queen and Earl Richard, when he was taking Ship at Portesmuth sent this Mandate to the Queen, (a badge of his Ecclesiastical power in divine Offices and Masses to be said for him) thus entered in the Clause Rolls.
MAndatum est Reginae Angliae, quod in Capella Regis apud Westmonaster. singulis diebus celebrari faciat Missam beati Edwardi, quamdiu Rex fuerit in partibus praedictis. Teste Rege apud Portesm. 5. die Julii.
Richard Earl of Cornwall (as you heard before) having refused the Popes proffer of the Kingdom of Sicily to him, only to pick his purse, and engage him in his quarrel against Conrade the rightful King, he thereupon tendered it to our K. Henry for the self-same ends, being less circumspect, and easier to be circumvented then his Brother, thus related.
Diebus sub eisdem, cum Magister Albertus ad Curiam Romanam perveniens, nunciasset Papae, quod nullo modo poterat Comitem Richardum flectere ad consensum, ut Regnum Siciliae & Apuliae sibi oblatum vellet recipere, & seipsum & omnia sua ambiguis casibus exponere, nisi primo Papa sibi de suo genere optimos praestaret obsides de securitate fidelitatis. Et praeterea, juvaret eum de aliqua quantitate pecuniae, in negotio Martio illo exponendae. Et insuper traderet ei quaedam Castra, quae Papa in confiniis habebat, ut secura sibi inveniret receptacula. Papa autem hoc videns sibi esse difficile, respondit: Nolumus tot subjacere conditionibus. Cui Magister Albertus: Comes mihi dixit, si sic non feceris, ut praelibatum est, idem est, ac si quis diceret, Vendo vel do tibi Lunam, asc • nde, & apprehend eam. At Papa considerans suam in dicto Comite admonitionem non valere, subjunxit: Non curamus cum ipso confoederari, vel aliquid commune habere. Cum igitur certificaretur Papa, quod frustra jecisset rete ante oculos pennatorum, missis secretis nuntiis ad Dominum Regem Angliae, ut simplicitatem ejus circumveniret (quoniam sciebat semper ad damna propria pronum & credulum) obtulit et concessit ei Regnum Siciliae et Apuliae: & ad hoc adquirendum, juvamen praestaret tale, quale poterat sine aliquo gravamine. Retorqueret enim omnes Crucesignatos à principali eorum proposito, videlicet ne transfretarent in Terram Sanctam, sed omnes communiter Regem Angliae sequerentur, & juvarent Siciliam & Apuliam adepturum. Unde hoc audientes Templarii & Hospitalarii, Patriarcha Hierosolymitanus, & omnes Sanctae Terrae Praelati & incolae, qui hostibus Christi opponuntur, & jam pejora formidabant, usque ad mortem doluerunt, Romanas fallacias detestantes. Rex autem de promisso Papali umbratili adeo exhilaratus est, & adeo dilatatum est cor suum inani gaudio, quod voice, gestu, & r • su exultationem protestans, filium suum Edmundum Regem Siciliae palam vocaret, credens pro facto se jam de ipso Regno subarratum. Nuntius vero Papalis instillavit auribus ejus, ne hoc arcanum divulgaret, ne videlicet ad notitiam amicorum suorum, qui pedicas Romanas cognoverant, perveniret, et sic praemuniretur. Rex igitur quicquid de Thesauro suo, quicquid de Scaccario, quicquid mutuo potuit à fratre suo Comite Richardo recipere, quidque poterat à Judaeis abradere, quicquidque de rapinis Justitiariorum itnerantium valuit extorquere, misit Papae, ut Conradum impugnaret, et omnes suos Siculos et Apulos expugnaret. Conradus autem doluit, quod Rex Angliae in retiacula Romanae Curiae cecidisset: & grates retulit Comiti Richardo, quod se non permiserit irretiri. Signi •• cans e • , quod sap • enter secisset, quod non confisus in verbis Papalibus, et pecuniae thesauris se à temerar • a praesumptione retraxisset prudenter, quia ubi Comes habu •• unum argenteum, Rex Conradus unum aureum poterat invenire exponendum. Papa autem pecuniarum multitudine saginatus, erectus est in confidentiam. Et infinitum, quem congregavit exercitum de conductitiis stipendiarus, ducatui & regimini Octaviani Cardina • is commisit, & copiose sterlingos distribut, & cùm defecissent, significavit Regi, quod defuit illi pecunia. Rex autem, instinctu Diaboli et avaritiae rescribens Papae, mittebat ei literas patentes obligatorias, Regio figillo consignatas, ut sufficienter, imo abundanter, mutuo caperet a mercatorib • s Italicis. Nec timeret thesauri quantitatem, vel usurarum multitudinem, ipse enim omnia plene adquietarat, et se ad hoc obligavit sub poena exhaeredationis. Papa autem his omnibus consentiens, hoc mandatum acceptavit: si been fece • it, judicet Judex omnium judiciorum Dominus, cui cura est de omnibus; non autem meum est facta Papalia judicare. Fecit igitur quasi edicto Imperiali vel Regali publice acciamar • , ut omnes qui desiderabant opima stipendia recipere, venirent ad Papalem exercitum. Habebat enim jam quoniam mutuo receperat ab usuariis Italicis thesaurum inaestimabilem. Confluebat igitur ad stipendia Papalia, Italicorum ignobilium multitudo copiosa. Qui desides & imbelles, necnon & infidels, nulli Domini Regis Angliae, vel etiam Papali commodo, sed tantum denariis deglutiendis intendebant, prout rei exitus comprobavit.
Rex igitur Conradus, potenter se opponens, exhorta • us est suos naturales commilitones & indigenas regionum illarum, ut stent viriliter & pugnent pro patria sua, nec colla subdant Dominis alienis: & exerc tum Papalem diatim diminuit & enervavit. Sed amor denariorum Anglicorum hostium multitudinem gravavit. Papa enim bursae Regis minime pepercit, ec infinitam pecuniam consumpsit, cupiens Regem Siculorum expugnare, et Regem Angliae in praedictum Dominum subrogare. Omnes tamen voluit à Corona commovere, & solum Edmundum Creare, ut de ipso & his quae ipsius forent, tanquam de creatura sua, secundum sui arbitrii faceret voluntatem. Interim Papa, (qui • e contrary to St. P • ters Doctrine, 2 Pet. 2. 10. to 20. and St. Paul's too, Tit. 3. 1, 2, 3. whose successor he pretended himself) non mediocriter diffamavit Regem Conradum, imponens ei enormia crimina, scilicet caedem fratris▪ sui Henrici, ut sic provocaret Regem Anglorum & omnes Anglos contra eum, & quod contemptor extitit clavium Ecclesiae, & multa alia, quae non oportet recitare, scripta autem sunt in libro Additamentorum, & in hoc praetacta. Rex igitur Conradus, irruptiones hostiles, comminationem, opprobia Papae sustinens, & di •• amatines, coepit supra modum contristari, et gravi dolore contabes • e • e. Et, ut dicitur, veneno propinato impellente, gravi dolore coepit contabescere, & lethali lecto decumbere, dicebatque, Uae mihi misero, vae vae mihi misero! ut quid me fudit Mater mea à gremio? ut quid Pater me •• me genuit, totaerumnis exponendum? Ecclesia, quae Mater Patri meo et mihi esse debuit, potius novercatur. Imperium, quod ante Christi nativitatem, usque nunc floruit, modo marcescit, e • datur letheae oblivioni. Maledicens ergo diei nativitatis suae, miseram & afflictam animam exhalavit.
Quod audito, Papa de morte ejus certificatus, cum magno▪ cordis jubilo, oris risu, & vocis exultatione, ait: Gaudeo plane, & gaudeamus Universi Ecclesiae Romanae alumni, quia jam sublati sunt de medio duo maximi inimici nostri, u • us Ecclesiasticus, alter saecularis: Episcopus Lincolniensis Robertus▪ & Rex Siculorum Conradus. Obiit autem memoratus Rex Conradus mense Junii. Et illico Papa ad ulteriores partes Apuliae se transferens, totum fere Regnum illud sibi subdidit in brevi, & usurpavit. Quod videntes optimates illius Regionis, quae quondam Ducatus extitit, indignati sunt vehementer. Et suscitantes quendam filium Frederici naturalem, nomine Manfredum, adhaeserunt ei, facientes ei homagium tanquam Domino & ligantiam. Et factus est error novissimus pejor priore. Et insurrexerunt Papae hosts redivivi.
The calumnies raised against Conrade by this implacable malicious Pope Innocent, were thus publicly answered and refuted by him before his death, wherein the Popes unchristian slanders, impiety, tyranny, injustice, and Conrades innocence will most evidently appear.
SIC Respondit procurator Domini Conradi, in praesentia Domini Papae & fratrum suorum, Senatoris & Concilii, ad Articulos datos contra ipsum, cùm esset ad hoc specialiter vocatus. Haec omnia proponunt citra formam judicii, cum nunquam fuerit Dominus Rex citatus: sed tanquam zelator famae suae, ad solum rumorem miserit pro sua innocentia ostendenda.
Primùm. Quod Regno Siciliae interdicto supposito, & Rege, Anathematis vinculo innodato, facit sibi celebrari divina, & Regni ipsius Clericos ad celebrandum coercet, claves Ecclesiae contemnendo. Quod cum non careat scrupulo haereticae pravitatis, de heresy & haeresis suspitione, intendit inquirere contra ipsum.
Responsio ad hoc, quod Dominus Rex in contemptu clavium, nunquam sibi vel aliis celebrari divina mandavit, vel immiscuit se divinis: sed cum ipsum in nullo conscientia remorderet nec remordeat, quod contra Sanctam Catholicam & Apostolicam Romanam Ecclesiam Matrem suam, cogitasset aliquid vel egisset: posito quod aliquando divinis interfuit (quod non fatetur in contemptu clavium suae fidei ut falso sibi impingitur, sed ob fervorem amoris fidei Christianae) omni devotione, reverentia, & honor, ut verus Christianus & princeps Catholicus poterat interesse. Pro cujus fidei orthodoxae irrefragabili veritate & charitate, cum necesse fuerit, paratus est exponere se & sua. Addit etiam, quod eo in Germania existente, & postquam venit in regnum, per Nuncios aut per litteras de excommunicatione quae lata proponitur contra eum, monitio, denuntiatio, aut citatio non pervenit ad eum. Nec obstat ei, quod dicitur fuisse Anathematis vinculo innodatus, cùm ante excommunicationem aliquam (si qua contra processit, quam ignorat) idem Dominus Rex Dei timore accensus, dubitans ne ad instantiam & falsam suggestionem proditorum & aemulorum suorum, & etiam patris sui, qui ad summum Pontificem se contulerat post detectam proditionem & conjurationem, quam in necem contrectaverant patris sui, & falsa contra ipsum Dominum Regem quotid • e confingere, non cessabant, coram suis proceribus tam in Germania quàm in regno, à quocunque gravamine legitime appellaverit, & appellatione ipsa per suos solemnes nuncios fecit solemniter publicari: sicut opportuno tempore probare poterit per legitima documenta. Unde post appellationem suam legitimam si processum fuit, processum fuit indebite contra ipsum: nec credit se in aliquo ligari.
Ad id autem quod sibi impingitur, videlicet, quod Regno interdicto (quod Dominus non fatetur) compulerit Clericos celebrare divina, taliter respondetur, quod eo veniente in Regnum invenit Clericos celebrantes, & prout ipsos invenit, sic eos celebrare permisit: nullam alicui, propter hoc, correptionem vel violentiam inferendo. Posito tamen, quod super hoc aliquae literae contrariae apparerent, dicit ease de sua conscientia minime emanasse: sicut apparet evidenter per literas missas Justiciariis & Officialibus Regni omnibus quam cito id ex fabuloso colloquio ad ejus pervenit notitiam. Quod idem probare vult tam per ipsas literas, quàm per legitima documenta: ut nullus eorum aliquem Clericum compelleret celebrare divina, contra voluntatem suam.
Ad aliud Capitulum quod opponitur subsequenter, quod in terris Lombardiae adhaerentibus & faventibus sibi, publice haeresis praedicatur: Respondetur sic, Quod semper persecutus est Dominus Rex haereticos quarumlibet Sectarum in Alemannia, quamdiu moratus est ibi, & postquam venit in regnum: & paratus eos persequi tam in Lombardia quàm alibi, tanquam princeps Catholicus & Christianissimus: Dolens quamplurimùm, quod non potest eos persequi cum effectu in partibus Lombardiae: sed ut constat publice toti mundo, Mediolani, Brissae & Mantuae, praedicatur publice haeresis, quia salua reverentia Praesidentis, dicuntur Ecclesiae filii speciales.
Ad aliud capitulum, quod dicunt quia favet Eost. de Roman. quem Dominus Papa pro haeretico reputat sicut ponit, Respondetur sic. Quod semper Dominus haereticos odit, nec unquam novit eum haereticum esse, nec fuit, nec favet ei tanquam haereticus.
Ad aliud vero, quod nequissime & falsissime ponitur, quod sanguinis foedere violato toxicari fecit Fredericum nepotem suum, licet non videretur necessarium respondere ad tam manifestissimam & apertissimam falsitatem: tamen ne simplices & vulgus, quod de facili credere consuevit, aliud crederet quam deberet: Dicit Dominus Rex, quicquid super hoc per quemcunque sibi opponitur, penitus esse falsum, rite probabit.
Ad aliud Capitulum consimilis falsitatis, quod contra natural amoris vinculum Henricum fratrem suum detinet captivatum, Dominus Rex respondet: quod nunquam dictum fratrem suum tenuit captivatum, imo tractavit eum honorifice, & dilexit ut fratrem, & si hodie viveret, faceret illud idem. Sed Dominus, in cujus manu sunt omnium potestates & omnium corda regum, prout sibi placuit, de hujus mundi ergastulo ipsum ad aeternam patriam revocavit. In cujus obitu, partem sui corporis reputat diminutam.
Super eo vero, quod in ipsorum capitulorum serie subsequenter ad jungitur, quod bona Ecclesiarum vacantium & non vacantium, ac doniús Templi, Hospitalis, & aliorum religiosorum in regno occupavit, & detinet occupata: Praelatos & rectores in Ecclesiis canonice institutos non permittens in ipsis Ecclesiis residere, alios praeficiens in eisdem: Respondetur, Quod bona Ecclesiarum Cathedralium vacantium & non vacantium, in regno suo nec occupavit, nec detinet occupata, sed in Ecclesiis ipsis vacantibus ipsius Regni, ration antiquae dignitatis competentis sibi & praedecessoribus suis tantum utitur jure suo, faciens bona eadem per procuratores suos idoneos commode procurari. Quod si videtut absonum Apostolicae Sedi, contentus est Dominus Rex illo jure in praedictis Ecclesiis vacantibus, quo nititur Rex Franciae & Angliae in Ecclesiis vacantibus regni sui.
Ad hoc autem quod dicitur, quod de bonis Hospitalis & Templi facit dissipationes taliter respondetur, videlicet, quod bona praedictarum domuum nec occupavit nec detinet occupata: sed si aliquis de dictis domibus velit conqueri de Domino Rege, paratus est ei facere omne justitiae complementum. Idem respondet, de bonis aliorum Religiosorum locorum.
Ad id vero quod subdit, quod Praelatos & rectores institutos Canonice, in Ecclesiis Regni non permittit residere in Ecclesiis ipsis, sed alios praeficit in eisdem, taliter respondetur, quod nullum in Ecclesiis ipsis institutum Canonice abjecit, non prohibuit in ipsis Ecclesiis residere: Dicit quod in Ecclesiis ipsis nullum praefecit; sed in Ecclesiis vacantibus (sicut dictum est) bona ipsarum facit per procuratores idoneos commode procurari, prout competit ex antiqua consuetudine dignitatis, quam habet in Ecclesis vacantibus Regni sui.
Ad aliud autem quod dicit, quod cum Regnum ipsum sit Sedis Apostolicae, Dominus Rex plura gravia praesumpsit contra Romanam Ecclesiam, & praesum • t, duras & abominabiles exercens ibi saevitias, & alia pessima & enormia: propter quae (si etiam dictum Regnum pertineret ad eum) deberet inde illo privari. Respondet Dominus Rex, Quod in Regno Siciliae tanquam haereditario Regno suo, quod a praedecessoribus suis a tempore quo non extat memoria, ad eum legitima succession pervenit, nulla gravia praesumit, nec saevitias aliquas exercuit vel exercet, sed cum Regnum ipsum in bono et pacifico statu gubernans, omnibus indifferenter monstrat justitiae complementum.
Ad hoc autem quod dicit, quod attemptat multa contra Romani Imperii dignitatem, Respondet Dominus Rex, quod contra Romani Imperii dignitatem non attemptavit aliquid nec attemptat, sed cum sit in Romanum Regem electus legitime (prout plene constat per legitima documenta) in eodem Imperio utitur jure suo.
Ad aliud quod vult & petit Dominus Papa, ut omnibus volentibus ire ad deponendum contra Dominum Regem, inquisitionem quam intendit facere contra ipsum super capitulis supradictis, Dominus Rex respondet. Quod cum nullo modo Inquisitio super praemissis debeat de jure procedere contra ipsum, eo quod causa propter quam in talibus Inquisitio debeat fieri, non praecessit, videlicet fama publica quae à bonis & gravibus ortum habuerit, & non semel, sed saepius, nec ab aemulis & inimicis, (prout jura Canonica & Civillia insinuant manifest) non tenetur Dominus Rex securitatem praestare petitam, quia sic videretur annuere, & consentire inquisitioni, quae de jure non debet fieri contra ipsum. Subest etiam alia causa, quae juste movet et movere debet Dominum Regem, quod petitam securitatem praestare non debeat: quod cum Angeli tenebrarum frequenter in lucis Angelos se transforment, et sub praetextu liciti, illicita committere non verentur, occasion hujusmodi possent alia tractare latenter, quae Domino Regi essent onerosa plurimum et damnosa.
The death of this most nocent, malicious, King-traducing, King-deposing, turbulent Pope, and his condition after it, is thus related.
Tempore quoque sub eodem, in crastino videlicet beati Nicolai, obiit Papa Innocentius quartus, apud Neapolim, duplici incommodo sauciatus. Postquam enim Escopus Lincolniensis Robertus in vision nocturna cuspide baculi sui pastoralis ipsum in latere iratus pupugit, & impetuose, ut praedictum est, impegit, pleuresi laboraverat irremediabiliter. Et postquam exercitus suus à Conrado adversario suo victus est & dissipatus, nunquam posteà mente vel corpore prosper egit, sed ad mortem sensim declinavlt. Iste semivivus, jam moriturus, cùm videret consanguineos suos circumstantes lugere, plangere, & ut moris est ibi, ululare, & vestes & capillos decerpere: ill sublevans oculos in morte natantes, ait, Quid plangitis miseri? Nonne vos omnes divites relinquo? Quid amplius exigitis? Et haec dicens districtum Dei judicium subituram animam exhalavit.
Cecidit autem eadem septimana, qua Papa Innocentius quartus migravit ab hoc saeculo, visio quaedam nocturna mirabilis cuidam Cardinali, cujus nomen supprimitur ad cautelam. Videbatur enim sibi, quod fuerat in coelo coram majestate Domini sedentis pro tribunali, à cujus dextris stabat beata Virgo Mater ejus, à sinistris vero quaedam Matrona nobilissima corpore, & habitu venerabilis. Quae extento brachio supra manum sinistram deferebat quasi Templum, & scribebatur in front Templi illius literis aureis, Ecclesia. Coram vero Majestate divina, incurvatus Innocentius 4. junctis manibus & erectis, flexisque genibus petens veniam, & non juditium; Nobilissima autem mulier ait ex adverso: Juste Judex, recte red judicium, Accuso enim eum super tribus. Primo, cum in terris Ecclesiam fundasses, libertatibus eam donasti, quae à teipso processerunt: hic vero eam reddidit ancillam vilissimam. Secundo, fundata est Ecclesia salus peccatorum, ut scilicet lucrifaceret animos miserorum: hic vero fecit eam mensam nummulariorum. Tertio, fundata est Ecclesia in fidei firmitate, justitia, & veritate: hic vero fidem et mores fecit vacillare, justitiam sustulit, veritatem obumbravit: justum ergo judicium red mihi. Ait autem Dominus: Vade et pro meritis tuis mercedem apprehend. Et sic ablatus est. Cùm vero ex terrore sententiae evigilasset Cardinalis, clamans, effectus est quasi extra se, ut omnes sui dicerent, ipsum furere. Tandem mitiga • o dolore, visionem suam pleniùs coepit enarrare, & publica facta est in partibus illis. Ista visio (nescitur si fantastica) multos perterruit; & utinam cum effectu, castigans emendavit.
Sublato igitur de medio Innocentio 4. Papa, subrogatus est alius vir, ut aiunt, satis benignus, & been religiosus, assiduus in orationibus, in abstinentia strenuus: sed sibilis adulantium seducibilis, & pravis avarorum suggestionibus inclinativus. Episcopus videlicit Ostiensis, nepos Gregorii Papae pridem defuncti, qui ipsum in Episcopatum promoverat: & vocatus est Alexander, videlicet quartus. Scripsit autem in principio creationis suae, cunctis Ecclesiarum Praelatis; postulans humiliter, ut orarent pro ipso, ut Dominus daret ei potestatem, gratiam, & voluntatem, Ecclesiam Dei congrue gubernare: & vicarius Dei, & Petri successor competenter appellari. In quo facto novo (alii enim ejus successores nil tale fecerunt) multorum corda in spem erexit meliorem. Veruntamen à collateralibus fratribus suis, decipi cito se permisit ejus simplicitas. Et de bulla sua, quae est pignus fidei Papalis, & testimonium, facta est, ut dicitur, fraus inopinata, non tamen in his ipsum excuso. Papa enim talis esse debet, ut non decipiat, vel decipiatur: utrumque enim in tanto viro reprehensibile est. Consilio nempe aliquorum, in quos confisa anima ejus requievit confidenter, & persuasu praedecessoris sui Papae Innocentii 4. qui fratres Cardinales ad hoc moriturus animaverat, bellum inchoatum contra Frede • icales, & praecipue Manfredum, filium Frederici naturalem, sed legitimatum, potencer continuare praesumpsit. Quibus cùm videretur Domino Papae durum in primitiis suis contradicere, ratum & gratum habuit, quod viri saecularibus pompis dedi • i consuluerunt: maxim cùm dixissent, quod absurdum esset, et manifest Ecclesiasticae Religioni contrarium, unam Civitatem Saracenis inhabitatam et refertam, quam revera Fredericus fundaverat, in finibus Christianorum tolerare. Quo color inductus Papa, simul cum quodam alio, videlicet quod inhumanum esset Dominum Regem Angliae de sua spe fraudari concepta, ex promissione Ecclesiae, de Regno Siciliae obtinendo, propter quod jam thesaurum exposuit infinitum. The Pope having given this Realm to King Henry, and he to his Son,
Post festum vero S. Lucae, edicto Regio convocata convenit Magnatum numerosa multitudo. Venerat autem illuc ad Regem Ep scopus Romaniae, ex parte Papae: qui apportans secum annulum, vice ejusdem Papae, contulit ipsum annulum Aedmundo filio Regis, investiens eum sic solenniter de Regno Sicilit & Apuliae. Unde elevatum est cor Regis in sublime, & exultavit, tanquam jam receptis Siculorum & Apulorum omnium homagiis, civitatibus, & castris, in Regem coronaretur. Et in propatulo Rex pater vocavit filium suum Ae • n u •• um Regem Siciliae. Nesciebat autem, ut creditor, memoratus Episcopus quod contrita fuit Papalis expeditio, & effusus totaliter thesaurus Regis Anglorum, insuper alieno aere terribiliter obligabatur: & si forte sciret, scire hoc caute dissimulavit, ne munera perderet sibi praeparata. Hoc autem nimis profecto Regem latuit, & Magnates; Episcopus autem antequam rei veritas in Anglia sciretur, pretiosis ornatus muneribus, illico repatriavit. Rex autem nimis propere coram optimatibus, ad altare prosiliens, confisus nimis de Papali adjutorio, juravit transitum in Apuliam per S. Edwardum, de uno tantum habens solicitudinem, scilicet, qualiter transiret in pace cum exercitu suo & thesauro Regnum Francorum. Unde statim cogitavit, quem ad hoc impetrandum ad Regem Francorum destinaret. Cogitavit insuper consequenter jura sua ultramarina imperiose reposcere ab eodem, & potenter readquirere. Quia inter Apuliam & Angliam, foret quasi inter duas molas Francia conterenda. Misitque illuc Dominum Johannem Mansell.
What power the King then exercised over the elections and vacations of Bishoprics, is thus related.
Tempore quoque sub eodem, Rex in quantum potuit, electionem Eboracensis Archiepiscopi fecit differri & impediri, ut diutiùs & liberiùs bona diriperet Archiepiscopatus. Ait enim: Nunquam illum Archiepiscopatum anteà in manu tenui; ideo cavendum est, ne nimis cito elabatur. Elegerunt autem tandem, sive postularunt Canonici unanimiter, magistrum Sewalum ejusdem Ecclesiae Decanum, virum modestum, sanctum, & in jure & aliis scientiis eleganter eruditum. Et misso magistro Rogero de Holdernessae, viro perito & gratioso, res foeliciter perducitur ad effectum, prout dicetur in sequentibus; he being consecrated not long after.
The Archbishops and Bishops having agreed to grant the King a Disme towards the relief of the Holy Land, by advice of the Kings Council in Parliament, appointed it to be collected by the Bishops of Norwich, Chichester, and Abbot of Westminster, in manner following, for which they assigned them an annual stipend, thus entered in the Patent Rolls.
MEmorandum, quod in Parliamento à die Paschae in tres Septiman. Anno Regni Regis Henrici, &c. 38. London. celebrato, praesentibus Domina Regina, R. Com. Cornub. & aliis Domini Regis fidelibus, W. & J. Norwic. & Cicestr. Episcopy, ac Abbas Westmonasterii, quibus negotium Crucis in Anglia, una cum collectione Decimae Beneficiorum Ecclesiasticorum Domino Regi in subsidium Terrae Sanctae, à seed Apostolica deputatae, est ejusdem sedis authoritate commissum Cantuar. & Ebor. Provincias, inter se taliter deviserunt; videlicet, quod Episcopus Norwicensis Vice sua & Collegarum suarum per Dioceses infra scriptas expediet negotia Crucis, tàm in dictae Decimae collectione quàm in omnibus aliis Crucis negotium contingentibus, scilicet, per Dioc. London. excepto Archidiaconatu Midd. & per Eliensem, Norwicensem, Lincolniensem, Coventr. & Litchfield. Civitates & Dioc. Item, per totam Provinciam Ebor. in Anglia, Episcopus vero Cicestr. per Cantuar. Roffen. Cicestr. & Winton. Civitates & Diocaeses; Abbas autem Westm. per Sarr. Bathon. & Wellens. Wygorn. Exon. Hereford. Menevens. Landavens. Bangor. & Sancti Asaph Civitates & Diocaeses; & per Archidiaconatum Midd. Dicti siquidem Regina & Com. & alii de Consilio Domini Regis tunc in Parliamento praesentes, praedictis Episcopis & Abbati pro se & Ministris suis in negotio Crucis laborantibus expensas assignaverunt in hac forma; videlicet, Episcopo Norwicen. D. Marc. Episcopo Cicestr. CC. Marc. & Abbati Westm. CCC. Marc. de pecunia Crucis per ipsos colligenda, annuatim percipiend. per illud triennium, quo fiet collecta dicto Domino Regi concessa de Decima proventuum Ecclesiasticorum Regni Angliae, & aliarum terrarum suarum. In cujus, &c.
Teste ut supra apud Winds. 17 die Maii.
Per Reginam & Com. Rich rd. & de consensu Episcoporum & Abbatis Westm. ad negotium Crucis assignatorum.They likewise issued this Patent to the Freers Minorites and Predicants to assist them therein.
REX dilectis sibi in Christo Ministris & Fratribus Minoribus universis per Angliam constitutis, salutem. Cum praedicatio Crucis Christi & caetera negotium Crucis contingentia, Venerabilibus in Christo Patribus W. & J. Norwicen. & Cicestr. Episcopis▪ & Abbati Westm. ad instantiam nostram, authoritate sedis Apostolicae sint commissa, vos affectuose rogamus, quatenus cum ab ipsis vel eorum aliquo fueritis requisiti, consilii & auxilii beneficium super hiis quae praedictum negotium contingunt, & praecipue super praedicatione verbi Jesu Christi eis, vel all is quibus vices suas commiserint in hac parte favorabiliter impendatis▪ ita quod apud homines vos accrescat dignae laudis praeconium, et apud Deum cujus negotium agitur (as was pretended) cumulus praecon • orum. Teste A. Regina & R. Comite Cornub. apud Wintoniam, 23. die Maii.
Eodem modo (scribitur) Priori Provinciali & Fratribus Praedicatoribus universis per Angliam constitutis. Teste ut supra, & Priori Provinciali Fratrum Praedicatorum in Anglia, & Ministro Fratrum Minorum in Anglia.
How and by what process they were to proceed herein, is thus recorded.
REX Venerabilibus Patribus W. & J. Norwicen. & Cicestr. Episcopis, & dilecto sibi in Christo R. Abbati Westm. salutem. Cum nuper consilio nostro commoranti in Anglia per Literas significaveritis, quod in ponenda Decima proventuum beneficiorum Ecclesiasticorum Regni nostri nobis à seed Apostolica in subsidium Terra Sanctae concessa, formam subscriptam provideritis, per quam creditis & firmiter tenetis vos posse procedere, videlicet, per sententiam Excommunicationis promulgandae in omnes personas Ecclesiasticas, qui justam proventuum suorum aestimationem, expensis tantum necessariis deductis, fraudulenter occultabant, & si aliquos suspectos merito habueritis, quod sua beneficia minus plene aestimaverint, per Sacramentum ipsornm vel vicinorum suorum rei veritatem plenius eruendo: Vobis significandum duximus, quod ex quo vobis videtur, quod forma illa est idonea, eam approbamus, consulentes, quod collectis fructibus primum terminum ad pecuniam solvendam circa festum Sancti Michaelis proximo futur. praefigatis, & si ad unum terminum haberi non poterit, praefigatis alios terminos solutionis ejusdem pecuniae prout nobis magis videritis expedire. Praetereà placet consilio nostro, quod aliquem Clericum de quo confideritis, & qui melius noverit Clericos Hiberniae quam nos noverimus, mittatis in Hiberniam ad dictam Decimam, una cum Venerabili Patri L. Dublinensi Archiepiscopo, & Magistro Johanne de Frissinton qui prius de negotio illo se intromiserunt colligendam, & ad negotium crucis cum ipsis exequendum. Constituentes ei quem ad hoc ad partes illas mittendum duxeritis necessarias expensas de Decima praedicta. Mittimus etiam vobis Literas nostras idem negotium contingentes de quibus praefato consilio nostro significastis. Vosque attente rogamus quatenus in dicto negotio procedatis, prout commodo nostro magis videritis expedire. Teste A. Regina nostra, & R. Com. Cornub. fratre nostro apud Winton. 28. die Maii, Anno Regni nostri 38.
In August following the King issued these Patents to the Archbishops, Bishops, Abbots, Priors, Archdeacons, Officials, Deans, and other Prelates in Ireland, specially to promote this Croysado and Disme in Ireland, and to assist those sent thither to collect it, whereof one was the Popes Subdeacon, (who shared with the King in this booty.)
REX Archiepiscopis, Episcopis, & dilectis sibi in Christo Abbatibus, Prioribus, Archidiaconis, Officialibus, Decanis, & omnibus aliis Ecclesiarum Praelatis in Hibernia constitutis, salutem. Cum venerabilem in Christo R. Dublin. Archiepiscopum, & dilectos Clericos nostros Magistrum Laurentium de Summercote Domini Papae Subdiaconum, & Canonicum Cicestr. & Magistrum Johannem de Frisin▪ assignaverimus ad negotium Crucis in Hibernia exequendum, & ad decimam proventuum beneficiorum Ecclesiasticorum ejusdem Terrae nobis in subsidium Terrae Sanctae à seed Apostolica concessam colligendam, universitatem vestram affectuose requirimus, quatenus eisdem Archiepiscopo Laurentio & Johanni & hiis quos ipsi ad vos ex parte sua destinaverint ad praedicta negotia foeliciter expedienda, consilium vestrum & auxilium efficaciter impendatis: Ita vos in hac parte habentes, quod diligentiam vestram ad hoc appositam merito debeamus Literae commendatam. In cujus, &c.▪ Teste R. Com. Cornub. apud Westm. 4. die Augusti.
The Bishops of Norwich, Chichester, and Abbot of Westminster being appointed chief Collectors of this Disme, sent this Commission to the Archbishop of Dublin and others to collect and lay up this Disme in Ireland, thus recorded.
OMnibus Christi fidelibus praesentes Literas inspecturis vel audituris, W. & J. Norwicen. & Cicestr. Episcopy, & R. Abbas Westmonasterii, salutem. Cum nobis specialiter per Summum Pontificem sit injunctum, quod per nos & alios quos ad hoc idoneos viderimus, negotium Crucis & collectionem Decimarum proventuum Ecclesiasticorum per Regnum Angliae & alias terras Regi Anglia subjectas exaequamur, prout in Literis Domini Papae nobis super hoc directis plenius continetur: Nos L. Archiepiscopo Dublin. Magistro Laurentio de Sumercote, & Johanni de Frissinon in executione dicti negotii Crucis, crucesignatorum tuitione, Justitiae exhibitione, & collectione Decimarum proventuum Ecclesiasticorum tàm minorum quàm majorum, & omnibus articulis dicta negotia contingentibus, & sine quibus expediri non possunt, per totum Regnum Hiberniae committimus vices nostras, ut • psi tàm per se quàm per alios quos ad hoc idoneos elegerunt, quibus omnibus & singulis vices nostras committimus, omnia & singula dicta negotia contingentia exequantur. Sententias vero quas tulerint in rebels ratas habebimus, & ease faciemus Deo auctore inviolabiliter observari. Volumus autem, quod pecuniam quam receperint in locis tutis deponant, quousque à Domino Rege vel à nobis aliud receperint in mandatis. Quod si non omnes hiis exequendis potuerint interesse, duo vel unus ea nihilominus exequantur, provisione quod in receptione pecuniae & ipsius depositione absque praesentia dicti Magistri Laurentii, vel alterius ab eo specialiter deputati, quem de consilio Domini Regis hiis negotiis praeficimus, nihil penitus attemptetur. Si autem circa dictorum negotiorum executionem dubitatio oriatur, damus specialem potestatem dicto Magistro eam interpretandi nomine nostro, qui in hiis omnibus nostras voluntates novit plenius & processus: Transcripta vero Literarum Papalium eidem Magistro tradidimus, quorum quaedam sigillo Domini Regis & nostris, quaedam nostris tantum, quaedam Cicestrensis Episcopy solummodo fecimus sigillari. In cujus, &c. praesentibus sigillum Domini Regis una cum nostris apponi procuravimus. Dat. &c.
These Commissioners granted this Annual Salary by another Writ, by advice of the Kings Council, to Laurence Sumercote, sent into Ireland to collect this Disine.
OMnibus, &c. ut supra, salutem. Noveritis nos Anno Domini 1254. in festo Sanctae Mariae Magdalenae convenisse cum Magistro Laurentio de Sumercote quem in Hiberniam mittimus pro negotio Crucis, & Decima Ecclesiasticorum proventuum ibidem colligenda de Consilio R. Com. Cornubiae, & aliorum Consiliariorum Domini Regis, quod idem Magister recipiet annuatim anno & termino praedicto currere incipiente, Centum Libras sterlingorum pro expensis suis & Clericorum suorum, ac familiae universae de pecunia Crucis in Hibernia per manus Collegarum suorum, quibus eadem negotia sunt commissa. Et si humanitus contingeret de altero Collegarum, alter qui superstes fuerit eidem Magistro eandem pecuniam numerabit. Hanc vero pecuniam recipiet idem Magister quamdiu se de praedictis negotiis intromittet, vel donec commissionem eidem factam duxerimus revocandam. Si autem medio tempore humanitus contigerit de eodem Magistro, tunc pro rata temporis solvetur eidem vel Executor. suis portio pecuniae supradictae. Praedictus vero Magister Juramento corporaliter praestito nobis promisit, quod fideliter & diligenter in praemissis laborabit, & de Administratione sua reddet nobis fideliter rationem. In cujus, &c. ut supra.
These Patents and Grants of theirs were backed with this other in the Kings name, signed by the Earl of Cornwall, then keeper of the Realm in the Kings absence.
REX L. Dublin. Archiepiscopo, & Magistro Johanni de Frissinon, salutem. Sciatis quod associavimus vobis Magistrum Laurentium de Sumercote, Domini Papae Subdiaconum, & Canonicum Cicestrensem, ad negotium Crucis exequendum in Hibernia, & ad Decimam proventuum beneficiorum Ecclesiasticorum ejusdem terrae nobis concessam unà vobiscum colligendam. Ipsumque ad vos ad hoc mittimus, mandantes, quatenus ipsum Magistrum Laurentium commendatum habentes, ipsum ad praedicta negotia vobiscum expedienda admittatis, & eidem de pecunia Crucis singulis annis habere faciatis Centum Libras sterlingorum pro expensis suis & Clericouum suorum, & familiae suae quamdiu de praedictis negotiis se intromiserit, & donec W. & J. Norwic. & Cicestr. Episcopy, & Abbas Westm. commissionem eidem Magistro factam duxerint revocandam, prout in Literis Patentibus eorundem Episcoporum & Abbatis vobis inde directis, quibus sigillum nostrum est appensum, continetur, quia de eadem pecunia nihil recepit in Anglia. Teste R. Com. Cornub. apud Westm. 5. die Augusti.
The Archbishop of Ardmach in Ireland consecrating one Geoffrey de Cusak Bishop of Meden in Ireland, elected without the Kings commandment, license, or subsequent confirmation, who thereupon took upon him to confer Benefices belonging to the Bishopric; the King upon complaint of another elected and confirmed Bishop thereof by the Kings consent, though not consecrated, issued this memorable Writ to the chief Justice of Ireland, to preserve the Rights of his Crown against these conspirators, to make void and null all presentations of the intruder, and to punish all resisters in such manner as the Writ prescribes.
REX Justic. Hiberniae, salutem. Monstravit H. Medensis Episcopus, quod postquam recuperaverat spiritualia Episcopatus sui ab illis ad quos confirmatio sua pertinebat, & à nobis Temporalia, frater Galfr. de Cusak, gerens se pro Episcopo Medersi, qui consecratus fuerat per Archiepiscopum Armacanum, in Regiae dignitatis praejudicium, cum id a nobis nullum habuisset assensum, nec ante confirmationem suam petivisset, contulit quasdam Ecclesias in praejudicium nostri, necnon et ipsius H. quarum unam recepit R. de Norwic. Cancellar. noster Hibern. Et ideo vobis mandamus, quod eidem Radulpho ex parte nostra firmiter injungatis, quod Ecclesiam illam in praejudicium nostri non praesumat retinere, et de caetero similia facere non praesumat; excommunicatos etiam ab eodem H. vel Officialibus suis cum vobis fuerint denunciati, secundum consuetudinem Hiberniae capi faciatis, ac resistentiam Laicalem quam in Ecclesiis contra ipsum vel suos inveneritis amoveri faciatis. Et si aliqui sibi vel suis de rebus vel corporibus suis fuerint minati, ab ipsis bonam securitatem per sufficientes plegios cap. quod nihil mali eidem electo vel suis per ipsos eveniet. E • praemissa eo diligentius exequamini, quod praedicti Archiepiscopus et frater G. nituntur excludere nos et haeredes nostros, ne licentia a nobis requiratur eligendi Episcopum in Ecclesia Medensi, quod in gravem laesionem juris nostri redundaret.
Teste A. Reginam, & R. Comitem, apud Westm. 8. die Maii.
Per Reginam.After which the intruded Bishop procuring a Letter from the Pope to some Bishops and other persons in Ireland, to examine this difference between the Bishop elected, approved by the Kings license, and this intruder, (by the Popes authority) in prejudice of the Kings ancient Right and Regal authority, the King thereupon issued this memorable Writ and Prohibition to them, not to do anything therein to his or the Bishop elects prejudice, under pain of seising their Temporalties; declaring his own and his Progenitors right, that no Bishops ought to be elected in Ireland, but by his precedent license, and subsequent ratification of them.