PPuritanSearch
Primary source research library
English Puritan & Reformed

Vindication of Ecclesiastical Volume 3

William Prynne (1600-1669) · 732,313 words · 3255 min

Large work readerShowing section 15 of 29. Corpus search still uses the whole work; source find opens the first matching section.
Section 15/29
Croysadoes, ending in the total overthrow and destruction of the French army, the Captivity of their King, the mischief and confusion of the whole Kingdom, yea in blasphemies against God and Christ himself; Apostasy from the Christian Religion, and detestation of these Papal Extortions, Cheats, are at large recorded by the same historian, & thus Epitomised by him.

Haec igitur lugubria postquam per aliquos ob Orientialibus partibus redeuntes, ad audientiam Dominae Blanchiae, & Magnatum Franciae pervenissent, &c. tota Franciae dolorem induit & confusionem, & tam Ecclesiastici viri quàm militares maerore querulo contabuerunt, nolentes recipere consolationem. Ubique enim patres, & matres suos filios, pupilli & orphani genitores, consanguinei consanguineos, amici amicos cecidisse conqueruntur: Immutata est mulierum speciositas, serta de floribus projecta sunt. Cantilenae suspenduntur. Instrumenta musica prohibentur. Omne quoque genus laetitiae in luctum, & lamenta commutatur. Et quod pejus est, Dominum de injustitia redarguentes, in verba Blasphemiae quae Apostasiam vel haeresim sapere videbantur, prae mentis amaritudine et doloris immanitate sapientes prorumpunt. Et multorum caepit fides vacillare. Venetia quoque Civitas Nobilissima, et multae Civitates Italiae quas inhabitant semi-Christiani, in Apostasiam prolapsi essent, nisi Episroporum et Sanctorum virorum religio sorum consolatione roborarentur. Qui veraciter affirmabant, ipsos occ sos jam regnare Martyrs in Caelestibus, nec modo velle, pro totius mundi auro in hujus mundi valle tenebrosa degere. Et sic vir quievit aliquorum, non tamen omnium indign atio.

He adds, Coeperunt igitur multi, quos firma fides non roboraverat, tàm desperatione & blasphemiis, quàm fame contabescere. Et fides, heu, heu, multorum coepit vacillare, dicentium ad invicem: Ut quid dereliquit nos Christus, pro quo & cui hactenus militavimus? I am multoties nostris diebus victi confundimur, & hosts nostri, imo Christi, de nostro sanguine & spoliis gloriantur triumphantes. Primo apud Damiatam Civitatem istam, quando Nili fluentis circundati, compulsi fuimus Damiatam tanto sanguine adquisitam, resignare. Iterum, non procul ab Antiochia, Templi inclyta militia, signifero detruncato, victa confundebatur. Iterum, à Saracenis paucis annis avolutis apud Gazaram occubuimus, à Comite Richardo quodam Anglico post redempti. Posteà vero à Chorosminis fere tota Christianorum universitas in Terra Sancta trucidabatur, qui loca omnia, quae dicuntur sancta, polluentes destruxerunt. Modo vero, quod omnibus gravius est, Rex noster Christianissimus miraculose suscitatus à mortuis, cum tota Franciae Nobilitate ignominioso patet discrimini, factus est nobis Dominus velut inimicus. Et qui solet Dominus dici exercituum, nunc, proh dolor, à suis hostibus tanquam multoties superatus aspernatur. Quid nobis nostra devotio, religiosorum orationes, amicorum nostrorum prosunt cle mosynae? Nunquid melior est lex Machometi lege Christi? Et sic deliramenta verborum ex fide titubante resonabant, & dies Quadragesimales, plus poenales quàm poenitentiales deducebant.

Tales igitur fructus parturiunt rapinae & depraedationes quas faciunt Magnates, pauperibus multimodas injurias patientibus, ut eorum marsupia repleantur permittente, imo docente Ecclesia Romana, quoties peregrinaturi ut Deo militent, proficiscuntur. Patet ergo luce clarius ex praemissis quantum Deo displicet quaestus talis, qui de pauperum surgit oppressionibus et depauperatione.

To pass from these Croysadoes; this year the Prelates and their Officials being summoned to Oxford, about the grace and indulgence forementioned, granted to Archbishop Boniface, the King to preserve the Rights and exemptions of his free Chapels from this Papal imposition, issued this memorable prohibition to them.

REX Universis Praelatis & eorum Procuratoribus vocatis et venturis apud Oxoniam pro gratia Cantuariensi Archiepiscopo à Domino Papa concessa salutem. Cum Capellae nostrae in Episcopatibus Cestriae, Sarum, London. & alibi in Regno temporibus nostris ac progenitorum nostrorum, adeo liberae extiterint & immunes, quod nec Dominus Papa, nec aliquis Archiepiscopus, Episcopus, sell Praelatus Jurisdictionem vel potestatem suam extenderit ad easdem, statuendo aliquid in eisdem vel exigendo subsidium, vel aliquid aliud quocunque nomine ab eisdem. Vobis district inhibemus, quatenus metis vestris hactenus usitatis contenti, nichil exigatis nomine gratiae praedictae Cantuariensi Archiepiscopo concessae, vel quacunque alia occasion a Capellis memoratis, vobis praecaventes ne sitis delatores vel accusators apud sedem Apostolicam vel alibi super juribus et libertatibus nostris, sicut indignationem nostram velitis evitare et fidelitatem nobis vinculo Iuramenti praestitam observare. In cujus, &c. Teste Rege apud Westmonasterium 20. die Aprilis

The Archbishopric of Tuam in Ireland becoming void by death, the King upon the humble Petion of the Dean and Chapter, issued this signification of his license to Elect another to the chief Justice of Ireland, provided they made choice of a fit person, profitable to his Realm of Ireland, and faithful unto his Majesty.

REX Dilecto & fideli suo I. filio Galfr. Justic. Hiberniae, salutem. Veniens ad nos Cristinus Canonicus Ecclesiae Tuamensis, intimavit nobis Ecclesiam suam per mortem Martini quondam Archiepiscopi ejusdem Ecclesiae esse pastoris solatio destitutam, humilter postulans ex parte Decani & Capituli loci memorati, quod eis concederemus licentiam eligendi alium in Patrem et Pastorem. Nos autem precibus eorum condescendere volentes, Vobis mandamus, quod si post mortem praedicti Archiepiscopi, si Archiepiscopatus ill in manu nostra extterit. tunc eis ex parte nostra licentiam eligendi concedatis liberaliter & benign. Eosdem rogantes attente, ut talem eligant qui Ecclesiae suae idoneus, regno nostro Hiberniae utilis, et nobis existat fidelis. In cujus, &c. Teste Rege spud Westmonasterium 16. die Januarii.

The Pope upon the Kings complaint, ordering the Bishop of Worcester to repeal a sentence given against William de Beuchamp and others, in a cause belonging to his temporal Court, and not to the Ecclesiastical, and in his default to the Archbishop of Canterbury to effect it, the King thereupon constituted Proctors by his Letters Patents to prosecute and accomplish it accordingly.

OMnibus Christi fidelibus praesentes Literas visuris vel audituris H. Dei gratiâ Rex Angliae, &c. salutem. Noverit Universitas vestra, quod cum Dominus Papa ad instantiam nostram Domino Wigorniensi Episcopo suis dederit Literis in mandatis, ut sententiam quam ipse in Willielmum de Bello Campo Vic. nostrum & alios pro hiis quae non ad Ecclesiasticum, sed ad nostrum Regium forum spectant, in nostri praejudicium proponitur promulgasse, si ita sit infra certum tempus sine difficultate relaxaxet. Ac insuper venerabili patri Domino Catuar. Archiepiscopo extunc juxta formam Ecclesiae sententiam relaxet eandem, prout in praedictis literis Apostolicis plenius continetur. Nos dilectos nostros Magistros Nicholaum de Plumpton, & Johannem Clarell constituimus & ordinamus, procuratores nostros subalternatione, unumquemque eorum in solidum ad praedictam causam & ad omnia facienda in praedicto negotio quae verus & legitimus procurator facere potest. Promittentes nos ratum habituros & firmum quicquid per ipsos vel eorum alterum quibuscunque diebus & locis coram quibuscunque Judicibus ordinariis vel delegatis super praemisso negotio nomine nostro factum fuerit justitia mediante. In cujus, &c. Sigillum nostrum fecimus apponi. Teste Rege apud Westmonasterium 7. die Maii.

The King this year by his Ecclesiastical supremacy, granted his Licence to the Jews of London, that the Master of their Law should publish a sentence of excommunication against all such Jews who had promised any aid towards the reparation of their Churchyard in London, and had not paid it, provided that all Jews thus excommunicated, should make amends only to himself, not to any other.

REX Justiciariis suis ad custodiam Judaeorum assignatis, salutem. Sciatis, quod concessimus Judaeis nostris London. quod Magistri Legis eorundem Judaeorum, in Civitate London. promulgare possint sententiam excommunicationis, in omnes illos Judaeos qui subsidium aliquod promiserint ad Coemiterium suum London. sustinendum et illud non solverint. Ita quod nos et non alius de Judaeis excommunicatis emendas recipiamus. In cujus, &c. Teste Rege apud Clarendon 28. die Julii.

The Pope by his Provisions intending to dispose of a Deanery belonging to the Kings presentation, by the vacancy of the Bishopric of Exeter, in derogation of the Kings Crown and Dignity: the King thereupon issued this Writ to the Sheriff of Cornwall, and Dean of Wells, to prevent it.

REX Vic. Cornubiae salutem. Audivimus quod J. Saracenus Decanus Wellen. occasion provisionis ei a seed Apostolica demandata, proponit ordinare, et instituere Decanum in Ecclesia sancti Carantoci. Et quia ordinatio et institutio praedictae manifest esset contra pacem Coronam et dignitatem nostram, praesertim cum vacante seed Episcopatus Exon, collatio Praebendarum praefatae Ecclesiae sancti Carantoci, ad nos pleno jure pertinere dignoscitur, mandamus eidem Decano, et ejus vices gerenti firmiter inhibendo, ne in praefata Ecclesia vel alibi contra libertatem nostram ordinando vel instituendo aliquid attemptare praesumat. Et ideo praecipimus quod si contingat ipsos ad praefatam Ecclesiam accedere vel destinare, ad ordinationem seu institutionem in eadem fac. tu quantum in te fuerit hoc nullatenus fieri permittas, sed ab eadem omnem vim Laicam penitus amoveas. Et ita te habeas in hac parte, quod diligentiam tuam merito debeamus commendare.

Teste Rege apud Westmonasterium 12. die Martii.

Et Mandatum est praedicto Decano ut supra.

The like Writ in substance he issued to the Sheriffs of Lincoln, to preserve the Patronage of the Abbot and Covent of Thorny, against all provisors intrusions to a Church to which they had presented his Brother Adomar; and to the Sheriffs of Worcester and Hereford, to defend the Church of Oke belonging to Philip Luvell, against Papal provisors, thus entered on Record.

MAndatum est Vicecomiti Linc. quod si Abbas & Conventus de Thorneia praesentaverint Adomarum de Lezignan. fratrem Regis, ad aliquam Ecclesiam quae sit in Balliva sua, non permittat aliquos provisores ingredi illam Ecclesiam. Et si sit in ea vis Laica eam amoveat. Teste Rege apud Westmonasterium 15. die Januarii.

Consimiles Literas habet Philippus Luvell, ad tuitionem Ecclesiae suae de Oke, directas Vic. Wygorn. et Hereford. Teste ut supra.

The King to gratify Cardinal Albo for some courtesies done him in the Court of Rome, sent him the ornaments of his Chapel and a rich Miter by his Servant, which was reputed no Sacrilege for a Cardinal to receive, or the King to dispose of.

MAndatum est Edwardo de Westmonasterio, quod ornamenta Capellae, cum Mitra, unde Rex ei dixit liberet Willielmo de Lucy, latori praesentium, deferenda▪ ex parte Regis Albo Cardinali Domino suo. Teste Rege, apud Woodst. 8. die Junii.

The same year, Anno 1250. (34. H. 3.) there fell out a great difference between Grosthead, Bishop of Lincoln, and the Religious persons of his Diocese, thus recorded by Matthew Paris.

Tempore quoque sub eodem, Religiosorum fatigator indefessus Episcopus Lincolniensis, Robertus, omnes suae diocesis Religiosos fecit citari ut in festo sancti Hilarii apud Legecestriam convenirent, mandatum domini Papae ibidem audituri. Ad haec enim idem Episcopus summo conamine anhelavit, ut Religiosorum per suam Diocesim constitutorum Ecclesias & redditus, de quibus idem Religiosi assensum Capitul. & super hoc instrumenta Testimonium evidens perhibentia non haberent, in suam, quod multis nimis damnosum foret, revocaret potestatem. Et ad impetrandum Magistrum Leonardum Clericum suum frequentem Romipedam, non sine maxima pecuniae effusione ad Romanam Curiam destinaverat. Quae inquam Curia, instar barathri potestatem habet, et consuetudinem omnium redditus absorbendi, imo fere omnia quaecunque Episcopy possident et Abbates. Hujus autem impetrationis literae potuerunt reperiri, in libro Additamentorum. Wherein they are thus Registred.

INNOCENTIUS Episcopus, &c. Venerabili fratri Episcopo Lincolniensi, salutem & Apostolicam benedictionem. Tua nobis fraternitas intimavit, quod nonnulli Religiosi quampluret Ecclesiarum p ssessiones ac Decimas, in proprios usus praesumunt convertere, licet ad id non accesserit Capituli tui consensus. Quocirca fraternitati tva praesentium authoritate concedimus, ut praedicta valeas legitime revocare; contradicentes per Censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita compescendo. Datum Lugduni, decimo sexto Kalendas Julii; Pontificatus nostri, anno. sexto.

The Religious persons hereupon appealling from the Bishop to the Pope notwithstanding this Bull, the Bishop soon after crossed the Seas to the Popes Court upon this occasion, to dismiss their Appeals and complaints against him.

Causa autem solius Episcopy Lincolniensis, quare transfretaret patuit; vigilanter laboravit, ut eos quos vocaverat ad Papale mandatum, ut praetactum est, & contra inaudita gravamina sua ad sedem Apostolicam appellaverant, strictius suae flecteret voluntati. Appellaverant enim exempti, Templarii, Hospitalarii, et multi alii, qui postea a Domino Papa pecunia interveniente, caute sibi pacem redimerunt, secundum illud Ethici,

Judicis auxilium sub iniqua lege rogato▪

Quod cum Episcopo post multas expensarum effusiones, & labores inutiles innotuisset; confusus & tristis venit ad Dominum Papam, dicens: Domine sancte Pater, erubesco confusus in proposito meo, quod in literis et pollicitis vestris confidenter solidadi; spe frustror praeconcepta, quia quos credideram edomuisse, liberi in meam recedunt confusionem. Cui Papa torvo vultu dicitur respondisse. Frater quid ad te? liberasti animam tuam, fecimus eis gratiam. Nunquid oculus (tuus) nequam est, quia bonus sum? & cum Episcopus suspirans in seipso diceret, tamen auditus a Papa: O pecunia, pecunia quam potens praecipue in Curia Romana: exasperatus Dominus Papa respondit. O Anglici, hominum estis miserrimi. Quilibet vestrum alium corrodit ac studet depauperare. Quam multos elaborasti reliogiosos tibi subjectos, tuasque oves & indigenas ac domesticos, orationibus & hospitalitati intendentes, deprimere, ut de bonis eorum tyrannidituae ac cupiditati satisfaciens, alios et forte alienos reddas locupletes! Et sic confusus, & ab omnibus protervius acclamatus, recessit Episcopus, & ne nihil fecisse videretur aliis negociis intendebat. Remansit autem in Curia Romana Lincolniensis, utversus Papam propositum perficeret praeconceptum. Which he was utterly unable to effect, the Religious and exempt persons out bribing him there.

The Bishop having incurred the Popes displeasure by his forecited reprehension; and the King complaining against him to the Pope by special Messengers, that he had, against the Right of his Crown, excomunicated the Sheriff of Rutland, for not taking and imprisoning one Ranulph a Clerk, whom the Bishop had deprived and excommun cated for incontinency; upon his significavit directed to the Sheriff, the Pope thereupon issued a memorable inhibition to him, and all other Bishops and Officials, thus Recorded by Mat. Paris.

Eodem quoque anno, contigit, quod Episcopus Lincolniensis privavit quendam Clericum beneficiatum, in Episcopatu suo, accusatum de incontinentia, nomine Ranulphum, & privatum excommunicavit, quia condemnatus, cedere recusavit. Nunc cum in sententia excommunicationis ultra quadraginta dies perseverasset, significavit Episcopus Vicecomiti Rotholandiae, in cujus Vicecomitatu idem clercus manebat, ut ipsum captum teneret tanquam contumacem. Vicecomes autem eo quod forte amicusd cti Ranulphi fuerat, hoc facere distulit vel recusavit, nuncemm erat Episcopo favorabilis. Quia enim, ut a t Seneca, qui diu distulit, diu noluit. Episcopus igitur Vicecomitis comperiens simultatem, ipsum excommunicavit solenniter. Vicecomes igitur ira us & verecundatus, Regem illico adiit, gravem super h c reponens querimoniam. Quod cum audisset, & sui omnes aulici, commoti sunt univern, Rex autem iratus nimis, respondit addito maximo juramento: siquis meorum versus Episcopum illum vel quempiam foris fecisset, coram nobis querimoniam deberet reposuisse. Sed ut videtur, me habuit contemptui. Missus igitur ad Romanam curiam Legatis solennibus, hanc meruit literam in Ecclesiasticae libertatis praejudicium, interveniente pecunia, celeriter impetrare.

INNOCENTIUS quartus Episcopus, &c. Dilectis filiis Abbati Westmonasteriensi Londini, salutem. Celsitudinis charissimi in Christo filii Regis Angliae illustris votis liberaliter annuimus, ut ei in his quae digne deposcit nos favorabiles exhibeamus. Cum igitur sicut ex parte sua fuit propositum coram nobis, nonnulli Pontifices et alii Praelati Regni sui Ballivos suos, super his quae ad jurisoictionem Regiam pertinent, coram se pro suo compellant libito litigare, ac in eos nisi coram ipsis litigent excommunicationis ferant sententias, in ipsius Regis praejudicium et gravamen, Nos ejus supplicationibus inclinati, ut nullus ipsius Regni Archiepiscopus, Episcopus, vel alius Praelatus, Ballivos ipsos coram se super his, quae ad Regiam jurisdictionem pertinent litigare compellat, vel hac de causa in eos hujusmodi ferant sententias, authoritate literarum district durimus inhibendum. Quocirca discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus praedictum super his, contra inhibitionis nostrae tenorem, non permittatis ab aliquibus indebite molestare Malefactores, &c. Datum Lugdini, 7 Idus Martii, Pontificatus nostri Anno 7. Hoc tamen non sine redarguatione peritorum, haec fecit Dominus Rex, Quod scilicet conquestus est super hoc Dominus Papae. Having royal power to redress it himself by his own Writs of Prohibition, asis evident by this remarkable Writ of K. Henry the 3d. in the 20th. year of his Reign, (casually omitted in its due place) directed to the Official of the Bishop of Winchester, enjoining him to absolve the Kings Bailiffs, whom he had unjustly Excommunicated at the suit of the Prior of St. Swithin in Winchester, for seising upon a Royal Fish, (belonging to the King by his Prerogative) which the Prior claimed, because drawn on shore upon his Land.

REX Magistro W. Officiali P. Winton. Episcopy, salutem. Ad nostram pervenit noticiam, quod cum quidam Piscis Regius nuper applicaret in terra Prioris Sancti Swithinis Winton. & constantibus illuc tàm Ballivis nostris, quàm Ballivis ipsius Prioris, manu communi esset ad terram tractus, & unanimi assensu Ballivorum nostrorum, & ipsius Prioris esset in quadam domo depositus & sale conditus, quia Ballivi nostri tandem non permiserunt dictum Priorem pro voluntate sua de dicto Pisce disponere, resumentes eum ad opus Regium; delata inde vobis querela per praefatum Priorem, sententiam Excommunicationis in Ballivos nostros praecipitatis, unde si miremur et movemur minime mirari debetis, cum nullus in Regno nostro jus habeat hujusmodi Regium Piscem vendicandi ubicunque applicuerit, nisi de jure specially a nobis vel Praedecessoribus nostris 〈◊〉 fuerat indultum: Et licet Ballivi nostri graves exstitissent ipso Priori vel 〈◊〉 super concessa ei à Regia potesrate libertate, ob Regiam tamen reverentiam requirendi essemus, ut id emendari faceremus, et tunc demum si negligentes essemus in hac parte, posset in Ballivos nostros honestius animadverti. Et ideo vobis mandamus rogantes, quatenus praefatos Ballivos nostros a dicta sententia Excommunicationis faciatis absolvi: Et si memoratus Prior ostendere velit, quod jus habeat in hujusmodi Regio Pisce, paerati sumus ipsum audire, & ei per considerationem Curiae nostrae Justitiam exhibere. Teste Rege apud Doncastr. 27 die Septembris.

By which Writ, and the Kings forecited complaint and Popes Letters in pursuance thereof, it is apparent: First, That no Bishop, nor Ecclesiastical person or Court, ought to draw any of the Kings Officers or Bailiffs into their Ecclesiastical Courts, for any matter belonging to the Kings proper Jurisdiction or Temporal Courts, nor for the execution or neglect of their Offices. 2ly. That they ought not to Excommunicate them in their Courts for any Temporal cause, or executing their Offices; and that the King by his special Writs may command them to absolve them if Excommunicated. 3ly. That Royal Fishes (as Whales and Sturgeon) belong only to the Kings of England, wherever cast on shore, by virtue of their Prerogative; and that none can claim them but by special grant from the Crown; and that they ought to sue for them only in the Kings own Courts. 4ly. That in that age Abbots, Prelates, and Ecclesiastical Courts were very insolent, ungrateful, severe, and uncivil in vexing, Excommunicating the Kings Bailiffs, Sheriffs, Officers, upon every trifling occasion, without complaining first to the King, notwithstanding they claimed all their Privileges, Royalties, Lands from the Crown. 5ly. That the King was very sensible of these affronts to him and his Officers, and industrious to redress them by Writs out of his Temporal Courts, for the maintenance of the Rights, Prerogatives of his Crown, and encouragement of his Officers to discharge their duties.

The forementioned high-spirited Bishop Grosthead in the second year of his Consecration, offered an high affront to the King, his Crown and Dignity, by prohibiting Clerks attached for holding Plea in the Spiritual Court of a Temporal matter, contrary to the Kings Prohibition, to appear or answer their contempts in the Kings Courts, whereupon he issued this notable Writ to him and his Justices of the Bench to maintain the Rights of his Crown against this Innovation and enchroachment.

REX Venerabili Patri R. eadem gratia Lincoln. Episcopo, salutem. Ad aures nostras nuper pervenit, quod cum temporibus Praedecessorum nostrorum Regum Angliae, et tempore nostro, Clerici, qui contra Prohibitionem Regiam in placitis ad Regiam dignitatem pertinentibus processerint in foro Ecclesiastico ea occasion attachiati secundum leges et consuetudines Regni, in Curia Regia inde respondere consueverint. Nosque ea semper gavisi sumus libertate et adhuc in ejusdem possessione. Vos in grave praejudicium dignitatis Regiae libertatem praedictam nobis intenditis auferre; non permittentes Clericos vestros de Diocaesi vestra post contemptum Prohibitionis nostrae inde in Curia nostra respondere, de quo cogimur (mirari) vehementer et moveri. Cum igitur tantam et tam enormem injuriam non possumus, sicut nec debemus aequanimiter toletare: Vobis mandamus rogantes, et bena fide consulentes, quatenus possessionem libertatis memoratae nobis relinquentes illaesam, nihil contra Coronam et Dignitatem attemptetis in hac parte, propter quod asperius erga vos moveri debeamus. Scituri indubitanter, quod nullo modo permittemus pro defectu defensionis sufficientis juri nostro aliquid deperire. Teste Rege apud Clarenden, 17 die Junii.

Et mandatum est Justiciariis de Banco, quod quatenus in eis Dominum Regem in seisina libertatis praedictae, ficut ea usus est hucusque, manuteneant, non permittentes quod pro defectu sui aliquid jure Regio depereat. Teste ut supra.

As this turbulent innovating Bishop had very ill success in these his Usurpations upon the Crown and Subjects Liberties, and in his forementioned Visitation Oaths and Inquisitions, so he had as bad success in the Appeals and complaints made against him to the Pope; whereupon after many months attendance and great expense of monies, despairing of success, he returned much damnified and discontented to his Bishopric, resolving to retire himself from the world, and desert his Bishopric; which resolution he suspended, fearing lest the King seising upon the Temporalties, should impoverish the Bishopric, and recommend an unworthy person to it, as Matthew Paris thus records.

Et circa idem sestum sancti Michaelis, Episcopus Lincolniensis Robertus, cum in Curia Romana pluribus diebus cum multarum expensarum inutili profusione stetisset, et conceptum propositum ad votum perficere non valeret, tristis et vacuus in Angliam remeavit. Multos tamen religiosos ut se ab ejus impetu defenderent fatigaret, et non mediocriter damnificaret. Et cum in Episcopatum suum pervenisset, videns materiam confusionis Ecclesiae universali cominus imminere, ut sibi contemplanti, oranti, & studenti liberius vacaret, exemplo instructus Episcopy Dunelmensis Nicholai, se exuens à mundanis, quibus se saepe inutiliter illaqueaverat, Magistro Roberto de Marisco, officiali suo, curam administrationis officii sui commisit sibi competentis, proponens mundo perituro valedicere, accedere Episcopatu: sed timens Regias rapinas, quae vacantes cousuevit depauperare, & demum indignas personas intrudere in eisdem, sub dissimulatione, suspenso adhuc tam arcano consilio, nescius quid in tanto mundi turbine ageret, anxius expectavit.

The same year Boniface Archbishop of Canterbury being inthroned in his See (from which he had been long absent) with great pomp and state, the Bishops of his Province met together at Oxford, to compute whether he had levied the sum of money out of the First-fruits of Benefices formerly granted him by the Pope, where although they found by the Collectors of each Bishopric, that he had received far more then the sum assigned, yet he demanded a great deal more upon pretext of his expenses, which he converted to his own profit; Episcopy igitur inviti quod exegit concesserunt, sentientes Dominum Papam sibi favorabilem. After which the Archbishop purposed to visit his Province, the better to fill his purse; which being the first Metropolitical Visitation I find extant in our Histories, wherein he met with much opposition, I shall relate the passages thereof at large, as Matthew Paris and others report them.

Diebus itaque sub eisdem, Archiepiscopus Cantuariensis Boniface, exemplo Lincolniensis Episcopy provocatus, qui ut Canonicos suos visitaret, impetraverat potestatem, in sua Provincia Visitationem facere attemptavit, scilicet super Episcopos, Abbates, Clerum, & populum. Fecit igitur Visitationem primo in Capitulo suorum Monachorum Cantuariensium rigide nimis, & immisericorditer, ut ad invicem dicerent: De eodem merito hoc patimur, quia peccavimus in praedecessorem ejus beatum Aedmundum quem austerum reputavimus, & protervum: vere quae promeruimus, toleramus, eligentes alienigenam, illiteratum, ignotum & inexpertum, bellicis plusquam spiritualibus negotiis idoneum et exercitatum. O quales habuit praedecessores, Martyrs, Doctors, Autenticos, & Sanctos Dei Confessores? Heu quare in hac enormi electione, plus Regi rerreno, quam coelesti obedivimus? Venit igitur illinc ad Abbatiam de Reversham, cujus visitationi propter tyrannidem suam non ausi sunt ipsi pusillanimes Monachi contradicere. Inde autem venit cum magno impetu, ad Roffensem Prioratum, ubi extorsit ab illa exili domo plus quam xxx Marcas: unde constat ipsum visitationis officium plus exercere cupiditate pecuniae, quam pro ordinis vel morum reformatione, cum sit ordinis et morum ignarus, ac literaturae.

Quarto veroidus Maii, videlicet die sanctorum Paneratii sociorumque ejus, venit idem Archiepis. Londinum, visitaturus Episcopum & ejus capitulum., & Religiosos ipsius civitatis, & hospitium suum cepit sine alicujus licentia, in domo nobilistima Episcopy Cicestrensis, non procul à domibus Conversorum, nec descendit apud domum suàm propriam apud Lamhith, & fecit marescallos suos violenter comparare cibaria su ad formam Regis, cum minis & convitiis, & injuriis mercatoribus illatis: paucos tamen vel nullos convivas invitavit. In crastino autem visitavit Episcop. Fulconem, apud quem inverecundiam ab eodem Archiepiscopo factam, si quis enarraret tum in poculentis,, tum in ferratura, scilicet equorum deferratorum, aures & animos offenderet audientium, imo & corda cruentaret. Visitaturo autem Capitulum Sancti Pauli London restiterunt Canonici, appellantes ad Pontificem, quamobrem Decanum et alios excommunicavit.

Et in crastino, ira adhuc umidus, & lorica, ut perhibent, qui viderunt, sub vestibus indutus, venit ad Prioratum Sanct. Bartholomaei, ut ibi Canonicos visitaret. Cui adventanti, & Ecclesiam intranti, occurrit Subprior, quia Prior tunc domi non fuerat, comitante Conventu processionaliter cum solemnitate in multorum accessione Cereorum, & sonitu Campanorum: erant autem in capis chorealibus & preciosis valde, quarum preciosissimam habuit Subprior memoratus. De quo sibi exhibito honor non multum curavit Archiepiscopus, dixit se illuc venisse, ut ipsos Canonicos visitaret. Erant autem jam omnes Canonici in medio Ecclesiae, scilicet in choro, ipseque Archepisc. cum majori parte familiae suae, inordinate sese comprimentis. Cui respondit unus Canonicorum pro omnibus dicens, quod Epis. haberent peritum & diligentem, qui eos habuit, cum necesse fuerat, visitare, nec voluerunt, nec debuerunt ab alio, ne contemptus videretur visitari. Quod audiens Archiepiscopus, in iram secus quam deceret conversus, irruit in Subpriorem, suaeque conditionis, et suorum antecessorum sanctitatis immemor, ipsum sanctum virum sacerdotem et religiosum in medio Ecclesiae existentem, pugno impie tum percussit, tum in pectus senile, tum in faciem venerabilem, tum in canum caput impulit trueulenter multoties, clamosa voice dicens: Siccine, siccine decet Anglicos proditores impetere; & horribilius cum juramentis irrecitabilibus delirans, gladium suum expostulavit festinanter afferri.▪ Et cum multiplicarentur tumultus, & niterentur Canonici suum Subpriorem de manibus tam violenter opprimentis liberare; ipse Archiepis. capam illam preciosam qua Subprior indutus erat, dilaceravit, & firmaculum, quod vulgariter morsus dicitur, avulsit, & inter pedes catervatim irruentium conculcatum est, & amissum, quod auro & argento & gemmis fuerat preciosum. Sed & ipsa capa Nobilissima concultata & disttacta irrestaurabiliter, violabatur, nec adhuc aversus est furor Archiepisc. Ipsum namque virum sanctum impetu violento repellens, & retroire cogens ad unam spondam, quae duos de stallis dividebat, & pro podio facta fuit, adeo senile corpus pressit, ut ossa cum medullis conquassaret & praecordia collideret furibundus. Caetiri autem cum tantam in Archiepis. viderent immoderantiam, virum seminecem de mortis confinio vix eripuerunt, oppressorem repellentes. Qui cum cecidisset retorsum, & aversa fuerunt ejus vestimenta, visa est lorica ipsius a multis manifest, qui abhorruerunt videntes Archiepis. loricatum, unde praenosticabant multi, quod non ad visitandum, vel errores corrigendum illuc venerat, sed potius ad praelium excitandum. Interim sui ministrales quos habuit impetuosos sibi comprovinciales in reliquos Canonicos imbelles, inermes, & improvisos, truculenter irruerunt, & tam ipse Archiepiscopus quam sui, jussu ejus exemplo, quamplures ex eis male tractaverunt, percutiendo, dilacerando, prosternendo & conculcando. Venerunt igitur Canonici pedes livore et cruore deturpati, et male laesi, hirsuti, et lacerati, ad Episcopum civitatis, super tam detestabili facto gravem querimoniam cum lachrymis reponentes. Quibus ill Episcopus: Dominus Rer est apud Westmonast. adite eum hoc monstraturi, ut saltem moveat eum suae pacis in sua principali civitate laesio tam violenta et manifesta.

Quatuor igitur ex ipsis Canonicis, quia caeteri non poterant prae dolore ictuum, Regis praesentiam ut adirent Westmonaster. in conspectu populi multum compatientes usque pervenerunt, monstrantes omnibus ictuum vestigia, cruorem scilicet, livorem, et tumorem, et vestes laceratas, qui tam enorme factum compatientes detestabantur. Quintus autem, videlicet Subprior memoratus, nullo modo eques vel pedes ad curiam venire valebat, sed gemibundus in infirmariam portatus, sese in lectum recipiens, reliquum aetatis protraxit in languore. Rex autem, licet ad ostium camerae suae diu expectassent, memoratos Canonicos querulos, nec audire voluit, nec videre. Unde cum majori confusion ad Ecclesiam, quam dictus Archiepiscopus sanguine sacerdotum et religiosorum pollutam prophanaverat, redierunt. Interim perturbata est tota civitas vehementer, et quasi seditione mota, proposuerunt cives communem campanam pulsare, et ipsum Archiepiscopum quicquid postea contingeret, in frusta detruncare. Resonabant interim cum probris convitia, & dicebant ei ad Lamhith domum suam properanti dum ipsum quaererent catervatim ruentes: Ubi est ill ruptarius, percussor impius & cruentus, non animarum lucrator, sed pecumarum exactor, quem non Deus, vel legitima vel libera promovit electio, sed Rex illicite potius intrusit, illiteratum et uxoratum, et teterrima de ipso infamia mota infecit totam jamjam civitatem? Et cito post transvectus clanculo per Tamesim, gravem super his coram Domino Rege reposuit querimoniam, justificans se, licet reum, & alios graviter accusando, & currens ad Reginam, coram ipsa reposuit graviorem. Rex igitur seditionem formidans vehementer, fecit voice praeconia in civitate proclamari, ne aliquis super vitam & membra se de hac controversia intromitteret. Et sic spretus tam apud Canonicos S. Bartholomaei quam apud S Trinitatem, constanter appellantes, perrexit Archiep. et sumens ex Regis favore cornua, apud Lamhith in capella dictam sententiam in Canonicos S. Pauli latam solenmter innovavit, involvens Episcopum Londinensem tanquam fautorem cum Canonicis memoratis. Ipsi igitur Canonici undi{que} laesionem et injuriam passi, sancto suo Bartholomeo cui jugiter nocte dieque servire dignoscuntur, causam hanc conquesti sachrymabiliter commiserunt, deprecantes, ut Deus ultionum Dominus, quod homo nequit, vel dissimulat, tantas dignaretur ulcisci transgressiones.

Archiepiscopus autem felle adhuc repletus iracundiae, in crastino ad manerium suum, quod Harewes dicitur, properavit, distans ab coenobio S. Albani 7. Milliaribus, ut ibi visitationis officium exerceret, ibi{que} sententiam memoratam innovavit. Et cum ab amicis suis & clericis, viris disertis & literatis dictum fuisset ei de nobilibus privilegiis illi Ecclesiae à seed Apostolica concessis, supersedit dissimulans. Et reversus praeparavit se ad transfretandum, ut in curia Romana, ubi praepotens fuerat, & consuetus magis quàm more boni Pastoris super gregem suam commorari, laqueos insontibus praepararet. Decanus autem S. Pauli Londinensis, vir quidem bonus & magni consilii & grandaevus, & magister Robertus de Barthona, & magister W. de Linchefelde. viri diserti & literati, ejusdem Ecclesiae Canonici, cum Procuratoribus sui Episcopy, & Canonicorum praedictorum, curiam Papalem adierunt, super his omnibus querelam coram summo Pontifice reposituri, instructique sufficienter, & multorum testimonio roborati, ad probandum praenotata.

Episcopus autem Londinensis super his perturbationibus non mediocriter motus, hinc Regalem versus suos naturales umbratilem amicitiam, illinc autem Sabaudiensium, quos offender non audebat, nobilitatem, vehementer, nec est mirandum, formidabat. Cupiens in harum angustiarum articulis habere Abbatis & Conventus S. Albani consilium & auxilium scripsit eidem in haec verba. Viris venerabilibus & amicis in Christo charissimis, I. Dei gratia Abbati S. Albani, & ejusdem loci Conventui, ac omnibus aliis eidem domui subjectis, Fulco divina permissione Londinensis Episcopus salutem, & sincerae dilectionis in Domino semper augmentum. Fama gradu multivago terram perlabitur, quae stateram minatur communis indicii, & edictum novelli discriminis in pluribus locis disseminat, pace quidem diutina nostra Diccesis, per patrem nostrum venerabilem Archipraesulem impugnata, via credemus juste defensionis arrepta, tanquam vestram bellatores pro jure omnium & singulorum provinciae in fortunae area praemissi, bellum nobis impositum; nisi omnipotentis, & vestri consilii solatio respiremus adjuti, vobis praedicimus aerius imponendum. Idem namque Dominus, quod forte vobis innotuit, visitationem totius Cleri & populi nostrae Diocesis, ac procurationem exigens ab eisdem à Capitulo nostro primitus, ac iterum à duobus Prioratibus civitatis, contradictionem passus pariter, & repulsam, licet cu ialem, prius in ipsos ipsum ad praemissa non admittentes. Secundo pro eo quod aliquibus nostrae ditionis, ne ipsum in praejudicium Ecclesiae nostrae admitterent mandavimus, in personam nostram excommunicationis sententias fulminavit, legitimis tum appellationibus praeventus, causis justis, veris, & probabilibus expressis. Nec haec inquiete sola quietem nostram aggrediens, imo sententias sic derivatas in sua Diocesi, & ut fertur, alibifecit publicari. Missis igitur ad curiam jam procuratoribus, quosdam Coepiscopos nostros super praemissis sumus alloquuti, qui jura sua & libertates magnanimitate assumpta praetendunt defendere. Quocirca dilectionem vestram duximus exorandam, quod causam hujus petitionis ac honorem vestrum & indemnitatem considerantes, nulla tepescat probitas, nulla frigescat virilitas, sed in ipso ponentes fiduciam, qui ab injustorum injuria tuetur oppressos, manum nobis velitis porrigere consilii salutaris. Valeat Universitas vestra semter in Domino. Decretales vero, ex quibus Archi▪ sumpsit hujus propositi occasionem, in libri Additamentorum plenius annotantur, cum disceptationibus partium ibidem conscribuntur.

This Archbishop held this his Metropolitical Visitation (as Grosthead Bishop of Lincoln did his Episcopal before him) not by his own inherent Archiepiscopal Authority, but by the special Bulls and new Decretals of Pope Innocent the 4th▪ thus recorded to posterity by Matthew Paris in his Additamenta, to which his History refers us.

Decretales novae Innocentii Quarti, quorum Auctoritate Archiepiscopus Cantuariensis Boniface, intendebat visitare in sua Provincia visitandos.

ROMANA, &c. Statuimus, ut quilibet Archiepiscopus suam volens visitare Provinciam, prius Ecclesiae suae Capitulum ac Civitatem, ac Diocesin propriam, plene visitare procuret. Nec sit solum erga majorum, sed etiam minorum Ecclesiarum; nec circa Clericorum tantum, sed etiam populorum visitationem intentus. Et si commode, vel absque difficultate accedere ad unamquamque non poterit, ( as he ought of right, Acts 15. 36.) de pluribus locis ad unam congregationem Clerieos & alios studeat evoeare: ne in illis visitatio postponatur. Deinde liceat ei per totam Provinciam vel ejus partem, visitationis officium exercere, Civitates, & Dioceses, Suffraganeos, & eorum subditos, Cathedralium & aliarum Ecclesiarum, Monasteria, & Ecclesias, & alia Religiosa, & pia loca, Cleros, & populos, libere visitando, ac procurationes a locis tantum recipere visitatis. Ex quo tamen aliquam de ipsis Diocesibus visitare ceperit, nunquam postea (sive totam sive partem ejus visitaverit) revertatur causa visitationis ad illam; priusquam omnes reliquae ipsius Provinciae Dioceses, in toto vel in parte (quàm scilicet secreto secure poterit) & suae denuo fuerint ab eo visitatae. Quod si forte eadem Diocesis, vel aliqua ibi Ecclesia plùs aliis indigeat visitari, tunc aliarum visitatione intermissâ, redeat ad eandem, si à loci Diocesano requisitus extiterit; vel de omnium aut majoris partis Episcoporum ejusdem Provinciae, processerit consilio & assensu. Ad quod idem se pronos exhibeant, ne animarum profectus aliquatenus negligatur. Si vero maliciose in hiis difficultatem quamlibet adhibuerint, Archiepiscopus super hoc licentiam postulet confidenter. Postquam autem semel omnes Provinciae suae Dioceses visitaverit, licitum sit ei postea (priùs tamen Suffraganeorum suorum requisito consilio) ipsius definitione super hoc habi â coram eis quae in scriptis redigi volumus, ut possint esse aliis nota, visitationem per eandem Provinciam recitare, juxta modum superiùs annotatum. Et si non interveniat in hoc Suffraganeorum ipsorum assensus, illam semper providentiam adhibendo, ut in posterioribus visitationibus, illas Ecclesias, illosque Cleros, & populos, priùs visitet qui non fuerant ab eo in prioribus visitati, nisi magis sit aliis visitationis officium oportunum. Sane hujusmodi impensurus officium, proposito verbo Dei, quaerat de vita & conversatione ministrantium in Ecclesiis, & divino cultur deputatis: ac caeteris quae ad officium ipsum spectant, absque contradictione et exactione qualibet Iuramenti, ad ipsorum emendationem per salubr •• monita, nunc levia nunc aspera, juxta datam à Deo sibi prudentiam diligenter intendens. Quod si de aliquibus orta fuerit infamia contra eos, Ordinariis ipsarum, ut super hiis solenniter inquirant, denunciet, si viderit expedire. Notoria vero crimina, quae examinatione non egeant, cum super hiis merito notari possit Ordinariorum negl gentia, eorundem libere corrigat; poenam de illis debitam infligendo. Procurationes autem recipiat, nullam autem pecuniam ipse vel aliquis de familia iua, occasion alicujus officii vel consuetudinis, seu quolibet alio modo, earum nomine, sed in victualibus tantum recipiat moderatas. Caveant insuper, ne ipse vel quisquam suorum, munus quod unque sic vel qua itercunque offeratur, praesumat recipere, ut non quae sua sunt videantur quaerere, sed quae Jesus Christi. Quod si fuerit contra praesumptum, recipiens maledictionem inveniat: a qua nunquam, nisi duplum restituat, liberetur. Volumus enim in hiis fraudem quamlibet penitus evitari.

Hanc autem visitandi formam, ab universis etiam Episcopis aliisque Praelatis, ordinario jure suos subditos visitantibus, plene observari praecipimus: salvis super hoc rationabilibus et approbatis Religiosorum consuetudinibus, et regularibus institutis.

By which Decree of this Pope it is apparent: 1. That all Archbishops and Bishops were precisely enjoined to proceed in all their Visitations, absque exactione qualibet Iuramenti, without any exaction of an Oath; wherefore Bishop Grostheads exaction of an Oath, was directly contrary to this Decretal, and justly prohibited by the King, his Court and Council, by the premised Writs of Prohibition, as an illegal Innovation; neither is there any mention, that Archbishop Boniface exacted any Oath in his Visitations. 2ly. That no Archbishop, Bishop, or their Officers, in such Visitations, ought to exact or receive any money, fee, or Procurations, but merely victuals, and that only from the Churches which they personally visited, under pain of Excommunication till they shall make double restitution; which how much Archbishop Boniface, other Bishops and their Officers violate, our Histories and Experience evidence.

You have heard before of the Archbishops sentence published against the Dean and Canons of St. Paul's in London, and their Appeal to Rome, upon hearing whereof the Pope issued a Bull, declaring the Archbishops sentence of Excommunication to be utterly null and void.

Diebus autem sub eisdem, videlicet in adventu Domini, significavit Dominus Papa, de Sancto Albano & de Wautham Abbatibus, & Archidiacono Sancti Albani, quatenus in Henricum Decanum Londinensem, Petrum Archidiaconum, Robertum Cantorem Londinensem, Magistrum Willielmum de Lichefeld, Willielmum Leafete, & alios Canonicos Londinenses, propter delictum Capituli, sententiam promulgatam ab Archiepiscopo Cantuariensi Bonifacio, penitus nullam fore. Instabat autem nihilominus idem Archiepiscopus in Curia Romana, exigens in visitandos cum procurationibus visitationes. Et eo instantiùs & confidentiùs, quia Episcopus Lincolniensis, qui eo minor esse dignoscitur, à Domino Papa paucis ante elapsis annis impetraverat, ut Canonicos suos Lincolniensis Ecclesiae visitaret, multum reluctantes, et maximum the saurum in defensione eorum inaniter effundentes. Hujus autem rei Literae, scilicet denuncia ionis praecepti, in libro Additamentorum plenius annotantur; where they are thus registered at large.

Litera Apostolica contra sententiam prolatam in Canonicos Sancti Pauli Londini, ab Archiepiscopo Cantuariensi, eos volente visitare.

INNOCENTIUS Episcopus, Servus servorum Dei, Dilectis filiis de Sancto Albano, & de Wautham Abbatibus, & Archidiacono Sancti Albani, Lincolniensis & Londoniensis Dioceseos salutem, & Apostolicam Benedictionem. Ex parte dilectorum filiorum, Henrici Decani, Petri Archidiaconi, Roberti Cantoris, Magistri Gulielmi de Litchfield, Gulielmi le Faite, & Roberti dicti Monachi Canonicorum Londoniae fuit proposicum coram nobis, quod cum venerabilis frater noster Cantuariensis Archiepiscopus ad Londoniensem Ecclesiam, impensurus in ea visitationis officium accessisset, Capitulo proponente ejusdem Ecclesiae, se ac Ecclesiam suam ab ipsius jurisdictione liberos & immunes, ac ideo eundem Archiepiscopum ad visitandum admittere, sibique procurationis praestare obsequium recusante, idem Archiepiscopus in personas eorum ob hujusmodi ejusdem Capituli delictum excommunicationis sententiam, authoritate propria promulgavit, quam ipsi nunciari Missam humiliter petierunt. Ad quod memoratus Archiepiscopus ex adverso respondit, quod non ob Capituli, sed praedictorum Decani & aliorum delictum, eandem in eos sententiam protulisset. Ipsius autem sententiae forma, in nostra & fratrum nostrorum audientia lecta fuit, cujus tenorem praesentium inseri fecimus, ad cautelam, Noverint universi, quod cum nos B. Dei gratia Cantuariensis Archiepiscopus, totius Angliae Primas, Cantuariensi & Roffensi Civitatibus & Diocesibus visitatis, ut venerabilem fratrem nostrum Londoniae Episcopum visitassemus, descendimus ad visitandum Capitulum Cathedralis Ecclesiae Sancti Pauli Londoniae. Et monuimus vivâ voice, ac per alios fecimus saepius admoneri Decanum & Capitulum praedictae Cathedralis Ecclesiae Sancti Pauli; ut nos tanquam Metropolitanum suum, secundum formam à jure traditam, ad exercendum visitationis officium in sua Ecclesia admitterent reverenter. Quod ipse Decanus & Capitulum facere in humanitate denegarunt; affirmantes vivâ voice coram nobis, quod nullatenus nos reciperent ad praedictum visitationis officium exercendum: & tenentes clausa ostia chori atque Capituli, ubi volebamus proponere Verbum Dei, manifest impediverunt nos verbo & facto, ne possemus ibidem officii nostri debitum exercere. Et quamdiu in corpore ipsius Ecclesiae Sancti Pauli fuimus praesentes, divinae laudis organa prosuae voluntatis libito suspenderunt; in manifestam injuriam, & grave praejudicium Cantuariensis Ecclesiae, ac animarum periculum & scandalum plurimorum. Nos igitur offensam hujusmodi manifestam, nolumus, sicut nec debemus relinquere impunitam, ne caeteri exemplo similem assumant audaciam resistendi: praemissa competenti monitione, quia nos ab exercendo visitationis officio tàm temere & inhumaniter repulerunt, nec nobis super hoc parere & satisfacere curaverunt, Henricum Decanum, Petrum Archidiaconum, Robertum Cantorem Londoniae, Magistrum Gulielmum de Lichefeldia, Gulielmum la Feite, & Robertum dictum Monachum, Canonicos Londoniae, qui irreverenter se opponebant, & praesentes aderant, & quos in hujusmodi contumatiae rebellione & contradictione, evidenter nobis constabat esse culpabiles: authoritate omnipotentis Dei, & beatorum Apostolorum Petri & Pauli, & beatissimi patroni nostri Sancti Thomae Martyris gloriosi, in scriptis Excommunicamus, et Excommunicatos fore publice nunciamus. Actum Londoniae in praedicta Ecclesia Sancti Pauli, die Martis post Ascentionem Domini, Anno ejusdem 1250.

Auditis igitur & plenius intellectis, quae a partibus fuere proposita hinc inde, nos praemissae verba sententiae perspicaci discretionis examine ponderantes, ac volentes super hoc prolixae concertationis materiam quae in utriusque partis protelaretur dispendium, remedio salubris compendii removere: de praedictorum fratrum consilio pronunciando decrevimus, praedictam sententiam quatenus in praedictos Henricum Decanum, Petrum Archidiaconum, Robertum Cantorem, & alios Canonicos Londoniae, propter delictum memorati Capituli noscitur promulgata, nullam penitus extitisse, ipsosque per eam aliquo vinculo non teneri, nec per denunciationem ipsius notandos esse aliquatenus vel vitandos. Super eo vero, quod idem proponit Archiepiscopus, se in eos propter delictum ipsorum dictam sententiam protulisse, ipsum sicut de jure fuerit audiemus. Ideoque discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus praedictae sententiae denunciationes, quas ut dicitur contra praefatos Decanum & alios fieri facit Archiepiscopus supradictus, quatenus in praedictos Canonicos Londoniae ob delictum Capituli est prolata, faciatis omnino cassare: Contradictores authoritate nostro, appellatione postposita, compescendo. Quod si non omnes hiis exequendis poteritis interesse, duo vestrum nihilominus exequantur. Datum Lugduni, quinto Calendas Octobris, Pontificatus nostri anno octavo.

This year there were extraordinary Tempests, storms and inundations of the Sea in England and sundry other places, which Matthew Paris relating at large, makes this inference from them, that they were signs of God's extraordinary indignation for the unspeakable enormities and injustice of the See of Rome.

Insolita maris inflatio & commotio, &c. Ut manifest ira Dei tàm in mari, quàm in terra mortalibus appareret, secundum illud Abacuc vaticinium, vindicta videretur peccatorum imminere. Nunquid in fluminibus iratus es Domine, vel in mari indignatio tua? Et quid mirum? a Romana enim Curia, quae sons esse totius justitiae tenetur, enormitates irrecitabiles emanarunt. Quarum unam indignam scribi, huic parginae duximus inserendum.

Licet Prior de Binham jus plenarium haberet in Ecclesia de Westle, in usus proprios habenda, utpote per collationem patroni, confirmationemque duorum Episcopo rum, & eorundem capituli, de tribus Romanae Ecclesiae Pontificibus, Lucio videlicet, Eugenio & Gregorio nono, quidam Januensis, spurius, et illiteratus, tales à Domino Papa literas, contra jus et pietatem impetravit. Innocentius Episcopus, &c. Dilecto filio magistro B. de Nympha, scriptori nostro in Anglia commoranti, salutem & Apostolicam benedictionē. Cum dilectus filius noster N. Camerarius noster, quondam Reinerio de Solerio Praeposito Yporiensis nuper viam universae carnis ingresso, Ecclesiam Westleiae Eliensis Diocesis, quam spectantem ad praesentationem dilectorum filiorum Prioris & Conventus de Binham, ordinis S. Benedicti, idem Praep situs dum viveret obtinebat in partibus Anglicanis, dilecto filio Herrigetto clerico, nato nobilis viri Pertini de Malachana de Volta, civis Ianuensis, authoritate nostra duximus conferendam, decernens irritum et uane, quicquid de ipsa contra collationem suam contigerit attentari. Nos quod à dicto Camerario factum est in hac parte, ratum habentes, discretioni tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus procuratorem ipsius H. vel alium quem volueris, ejus nomine in possessionem Ecclesiae memoratae, amoto ab ea quolibet detentore, per te vel per alium procures inducere corporalem, et tuearis inductum, contradictores per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Illa indulgentia non obstante, per quam Anglis est indultum, quod Itali clerici decedentis beneficium, vel cedentis alius Italicus immediate nequeat obtinere, seu aliqua alia, de quae oporteat in praesentibus fieri mentionem, aut per quam hec collatio sen assignatio valeat impediri, vel etiam retardari, seu constitutione de duabus dietis edita in consilio generali. Datum Lugd. 3 Cal. Maii. Pont. nostri anno 7.

The same year, the Pope having a design to remove to Burdeaux, then under King Henry the third his Dominion, and from thence into England, and sending solemn Nuncioes to King Henry for this purpose, he was thereupon put to a great dilemma, to avoid the Popes displeasure on the one hand, and manifold inconveniences of granting his request which would accrue to his Crown and Subjects, on the other hand; which he thought best to evade by delays.

Tempore quoque sub eodem, missis solennibus nunciis, Dominus Papa postulavit Dominum Regem Angliae, ut liceret ei saltem apud Burdegalim civitatem suam in Gasconia commorari. Fratres enim Domini Regis Francorum eum district convenerant, rogantes ex parte dicti Regis & sua, ut pacem iniret cum Frederico humiliato, & satisfactionem Ecclesiae humiliter offerenti, sicut honorem universalis Ecclesiae diligebat. Imponebant etiam illi dicti Regis fatres, videlicet Pictaviae & Provinciae Comites, quod per Papae avaritiam totum evenit infortunium memoratum. Ipse enim Papa cruce signatos, ne in succursum Regis advenirent, pecunia corruptus impedivit, et absolvit a voto suae peregrinationis, quos paulo ante per suos mittit praedicatores & minores crucesignavit. Praeterea cruce signatos Comiti R. et aliis vendit Magnatibus, sicut olim Judaei consueverunt, oves et columbas in Templo vendere, quos Deum legimus in Evangelio ira punitos ejecisse. His autem persuasionibus, difficilem se Papa exhibuit & inexorabilem, unde durius verbis & litigiosis Dominus Papa & dicti Comites ab invicem recesserunt, & versus Angliam ire maturaverunt, ut Dominum Anglorum Regem persuaderent, quatenus ad succursum Francorum Regis praesentiam suam desiderantis & expectantis, secundum votum suum, sicut honorem Christi desideravit, properaret.

Arctabatur igitur Rex Angliae vehementer, quod si paecluderet vias Papae, fratrem suum Aethelmarum Papa offensus minime promoveret: si sinum panderet e refugii, Fredericum, per cujus terras necesse transire habet peregrinaturus, in iram provocaret. Francis quoque non placeret. Praeterea, quod multum prudentiores Angliae perterruit, si Papa in Burdegali commoraturus reciperetur, posset in brevi tempore per navigium in Angliam navigare, et illam praesentia sua deteriorare, et ut timetur, coinquinare. Qui enim senserant illam suis corrumpi Caursinis usurariis, magis formidabant ipsum sua Curia, si praesens esset, quod absit, maculari. (Such a dangerous, unclean, unwelcome guest was his Holiness then reputed, even in time of Popery to his Ghostly Sons, that they would rather have his room then company.) Ideo super hoc propensius consilium Regis protelabatur.

The Bishops and Clergy of the Province of Canterbury, to avoid the turbulent Visitation and Exactions of Archbishop Boniface, made a Tax and Collection to defray the Expenses of their Appeals and oppositions against him in the Court of Rome, which our Historians thus relate.

Episcopy Angliae interim cognoscentes ex dicti Episcopy ( Lincolniensis ) relationibus, nuper a Curia Romana redeuntis, & aliorum, quos miserant, procuratorum & exploratorum suorum, quod Archiepiscopus Cantuariensis laqueos damnosos ipsis parare moliebatur, pecuniam, ad expensas in Curia Romana effundendas, collegerunt: quae, pecunia interveniente, more arundinis ventis agitatae, huc illucque flecti consuevit. Acceperunt igitur à beneficiatis, de qualibet Marca duos denarios. Grave enim erat, quod postulavit exactor memoratus, videlicet visitationem et procurationem totius Cleri et populi in sua, quae ampla fuit, Provincia. Quae propter hoc magis angebat universos, quod constat ipsum Archiepiscopum morum & scientiae mendicum, ad ipsam visitationem, non propter religions augmentum, vel morum reformationem, sed propter emolumenta turpia, et jam sibi consueta, certius inhiare; As most usually did in such Visitations.

Diebus quoque sub eisdem, Cantuariensis Archiepiscopus cauteriatam suam sentiens conscientiam super enormi facto quod Londini perpetraverat, maxim in Ecclesia Sancti Bartholomaei, missis clanculo nunciis, tàm comminationibus quàm blanditiis, & tàm ex parte Regis & Reginae, quàm ipsius Archiepiscopus vocem querulam Canonicorum supprimere procuravit. Moreover,

Cantuariensis Archiepiscopus perpendens, quod ex enormi facto, quod Londini in Ecclesiis Canonicorum Sancti Bartholomaei perpetraverat, infamiae & scandali foetor sulfureus totius Regionis infecerat latitudinem, missis caute nunciis, clamorem eorum blanditiis & promissis, admixtis comminationibus, suppressit. Ipsi igitur tum quia paupers, tum quia potens erat Archiepiscopus, seipsum etiam manifest culpabilem justificare, in patientia sua animas suas possidentes, siluerunt, Deo & beato Bartholomaeo causam suam commendantes.

Tempore quoque sub eodem, Archiepiscopus Cantuariensis Boniface comperiens quod Decanus Sancti Pauli, concomitantibus quibusdam ejusdem Ecclesiae Canonicis, & eorum quos laeserat procuratoribus, consilio Legistarum animatus, & Regis Literis & protectione armatus, necnon & generis sui potentiae consisus, ut fortior fieret in tyrannide, per Papalem auctoritatem, Curiam Romanam aditurus, in magna pompa et apparatu transfretavit. Boniface being at Rome, verissimas contra se commotiones paratas intelligens, adversarios tâm Regis ac Reginae, quàm suo nomine partim minis, partim blanditiis compescuit. Deinde ut Provinciam Cantuariensem ad nutum suum in perpetuum prostraret, egit cum Papa, de visitationis suae jure ejus authoritate firmando, quod cum intellexissent Suffraganei, pecuniam grandem ad suppeditandos in jure sumptus in Curia Romana (quae, pecunia interveniente, more arundinis ventis agitatae, huc illucque flecti consuevit) conflaflabant. What the issue of his Journy, and the contests between him and his Suffragans was before the Pope, Matthew Westminster thus summarily relates. Tandem post multas hinc inde expensarum effusiones, & laborum diversas vexationes, determinatum est, ut suam Archiepiscopus (secundum jus commune) rationabilius & tolerabilius exerceret jurisdictionem, & sic visitationem prosequeretur, sub diffinita modificatione, & mota cessavit tempestas: of which more afterwards.

What Jurisdiction and Interest King Henry the 3d. claimed and exercised this year in the election, confirmation of Bishops, and disposition of Bishoprics, these ensuing passages will inform us.

Eodemque anni tempore, obiit Episcopus Roffensis. Cujus loco Monachi Roffenses elegerunt Magistrum Laurentium de Sancto Martino, Domini Regis Clericum & Consiliarium specialem, ne si forte alium elegissent, se Rex electioni opposuisset. He got a Dispensation from the Pope to hold all his former Livings in Commendam with his Bishopric, a practice newly invented.

Eodemque anno, circa festum Sancti Matthaei, apud Turonim obiit Episcopus Wintoniensis Wilhelmus; qui, ut sibi parceret in expensis, ibidem circiter undecim mensibus moram cum castigata familia continuaverat. Obligabatur enim Episcopatus ejus debitis inaestimabilibus contra Papam, ex illo tempore excrescentibus, quo Dominus Rex ipsum Episcopum persequendo ab Anglia exturbaverat. Cui sinum consolationis Dominus Papa opime remuneratus tunc pandebat, ut praescriptum est. Facta igitur pace cum Papa, & Rege incurvato, ut pecuniam pactam ci iùs coacervaret, qua Ecclesiam suam liberaret, solitam rescidit mensae dapsilitatem & familiae numerositatem. Moriturus igitur, cum viaticum salutis videret afferri, cum in ostio intrans Sacerdos, Eucharistiam bajularet, ait, Expecta amice, Dignum est, ut Dei mei proditor obviam ei trahar, & merito ut detractor: & sic manibus ministrorum, qui ei obtemperaverunt, obviam Corpori Christi tractus, cum lachrymis & contritione viaticum assumpsit salutare. Et sic in timore Dei spiritum contritum exhalavit.

Quod cum Dominus Rex audisset, laetas querelas ac breves cum siccis lachrymis emittens, omni quo potuit statim nisu conabatur, ut in loco ipsius frater ejus Aethelmarus, licet ordine, aetate, et scientia insufficiens, substitueretur. Misit igitur illico duos de praecipuis Clericis suis quos noverat ad omnem suggestionem sagacissimos, Wintoniam cum Literis ejus, ut accumulantes blanditias minis & promissis, animos Monachorum Ecclesiae Cathedralis, ad quos pertinet electio, ad hoc inclinarent, ut ipsum Aethelmarum omnes in Episcopum postularent, & suarum Pastorem animarum. Et qui ad hoc mittebantur fuerant Johannes Mansell, & Petrus Chaceporc, Clerici, qui ut desiderium Regis effectui manciparent, summam diligentiam adhibuerunt, & quamplurium Monachorum corda enervarunt, ut eundem Aethelmarum postularent in Praesulem. Postularent, inquam, quia ad Praesulatus culmen omnino fuerat insufficiens et ineptus. Deinde elapsis circiter quindecim diebus, quibus quotidie dicti Clerici instantissime elaboraverant, ut eorum qui in Conventu constantiores videbantur, ad Regis terreni, spreto Regis coelestis timore, voluntatem incurvarentur, venit ipse Rex Wintoniam, & illico ad Ecclesiam Sancti Swithini, videlicet Cathedralem accedens, quasi Episcopus vel Prior venit in Capitulum, et ascendens sedem Praesidentis, Sermonem sedens hunc inchoavit, sibi thema praefigendo.

JUstitia & pax osculatae sunt invicem, &c. & continuans sermonem, addidit: Ad me et Reges alios, necnon et Principes et Iustitiarios nostros, qui habent mediante Iustitia populos gubernare, pertinet rigor Iudicii et Iustitiae. Ad vos autem, qui estis pacis homines & religions alumni, pertinet pax & tranquillitas. Hodie autem, quia ut audivi, petitioni meae, ut been sit vobis, favorabiles vos foeliciter exhibuistis, Justitia & pax osculatae sunt. Quod est dictum: Aliquando vobis mihi rebellibus in postulatione Willielmi de Rale, Episcopy vestri jam defuncti, mihi non accepti, gravis extiteram: nunc autem vobis favorabilis factus sum amicissimus, & memor vestrae benignitatis, gratissimus impensor vicissitudinis. Praeterea, constans est per mulierem primo ruinam mundo evenisse, & per mulierem remedium. Similiter in casu praesenti, ut uxori meae, scilicet Reginae, avunculum suum Willielmum electum Valentinum promovere in hunc Episcopatum desideranti, satisfacerem, vos aliquando sollicitans inquietavi, & inquietando damnificavi: nunc autem ego, nimirum volens fratrem meum uterinum promovere, qui ration mulieris, scilicet Reginae Isabellae matris nostrae, mihi indubitanter sanguine fraterno conjungitur, vobis reconciliabor, vosque & Ecclesiam vestram efficaciter promovebo, & praecordial is amicitiae brachiis amplexabor. Caeterum, libra rationis debetis non ultimo ponderare, quod in hac Civitate natus fui, & in hac Ecclesia baptizatus: unde majoris dilectionis mihi vinculis astringimini, nec debetis quomodolibet meae voluntati contraire, sed in omnibus prompta devotione obsecundare. Nec vacat à causa consensus gratissimi, quod idem frater meus Aethelmarus postulandus Ecclesiam istam, velut Sol, radiis suae Regalis generositatis, quae fulget ex parte genitricis, & praeclari sanguinis, quo pollet ex parte genitoris, & suae gratissimae benignitatis & juventutis, qua Deo complacet & hominibus, per longa tempora, ut speramus, illustrabit. Ite igitur in pace, et inito consilio cito revertentes, sine alicujus contradictionis scrupulo, pium propositum nostrum, de quo mihi spem dedistis, palam coram me & omnibus electum, vel postulatum vestrum communi assensu Aethelmarum fratrem meum foeliciter nominetis. Et in calce sermonis superaddidit, quod si ipsos Monachos persuasionibus suis rebels inveniret, profecto confunderet universos: secundum illud Poëticum,

Stricto supplicat ense potens.

Monachi igitur sedentes, in arcto positi, super his diligenter conferentes, pristinas tribulationes, quas pro Will. electo Val. graves, & graviores pro postulatione Will. Episcopy eorum jam defuncti, perpessi sunt, memoriter recitarunt, dicentes: Ecce preces Domini Regis armatae, quibus contradicere grave est ac nimis formid b le, ac Ecclesiae nostrae periculosum! Papa enim Regi in omnibus odtemperat, & quia in arcto positus, Principes offender vitat & formidat. Unde si secundam idoneam personam aliam quam fratrem suum eligeremus vel postularemus, Rex in iram, imo furorem versus, factum nostrum, licet sanctum Petrum, si superstes esset, constitueremus, cassando, nos persequeretur, et si hinc Regem haberemus inimicum, et inde Papam qui corruptibilis est, potenter adversantem, quasi inter duas molas contritis, immineret confusio cum ruina inconsolabili. Praeterea, postquam Will. Episcopum Norwicensem in Episcopum nostrum promovendo postulavimus, & colla nostra ejus jugo, Rege invito & constanter contradicente, & nos opprimente, supposuimus, idem W. postquam plenam adeptus est potestatem, nos licet indigena & legum terrae peritus, & quae sperabimus per omnia Deo placitum, & nobis frugalem, immisericorditer persequebatur, & irrestaurabiliter damnificavit, acceptorum immemor beneficiorum, & innumerabilum quas pro eo toleravimus injuriarum. Unde incarcerabamur capti, tracti & fustigati, fame affecti, cruentati, & quasi fures compediti. In quem igitur de caetero poterimus confidere, in quem sperare? in quo salutem expectare? Hinc Scyllam, illinc Charybdem formidamus imminentem. Si autem hoc egerimus, mors nobis est: si autem non egerimus, manus Regias non effugiemus. Praeter haec etiam, quod nos debet merito deterrere, si memoratum Aethelmarnm in Episcopatum promoveamus, semper erit electus, non Episcopus, quod nunquam contigit huic Ecclesiae, nec utinam contingat. Item forte impetrabit a Papa, ut remaneant sibi electo, quos jam obtinet, redditus infiniti. Quid enim his temporibus non obtinent et impetrant in curia Romana, munera effundentes? Quod si hoc, nulli in Anglia in divitiis & potestate praeterquàm vix Regi secundus existet, & tunc poterit, si placuerit, sed utinam non patrisset vel Pictaviset, totam Angliam in Pictaviam, vel Pictaviam tanquam Regni ostiarius potentissimus redigere in Angliam, & sic Anglorum de sub coelo delere memoriam. Tandem post multas, quibus involvebantur, angustias, videntes dies malos, nec ad sinum patris nostri Papae, qui solet ad eum confugientibus suffragari, patere refugium, voluntati Regiae coacti sunt in arcum pravum conversi incurvari. Postularunt igitur voice communi, sed non cord unanimi, in Episcopum & animarum suarum Pastorem spiritualem Aethelmarum, fratrem Regis uterinum, ex patre Hugone Bruno, Comite de Marchia & Isabella, quondam Angliae Regina, uxore sua, procreatum, natum in Pictavia, licet aetate, scientia, & ordine insufficientem, annuis redditibus innumerabilibus Archipraesulatui condignis abundantem, Monachi Wintoniensis Regis victi importunitate, & de Papae adjutorio desperantes. Sic igitur ipsum Aethelmarum tanquam electum suum vel postulatum, in praesentia Domini Regis solenniter in propatulo nominarunt, addita conditione tali, si videlicet possit talis ex dispensatione Domini Papaead dignitatem Pontificis promoveri.

Rex igitur vultu, gestu & voice exaltata gaudium protestans, jussit Roberto de Sothindona cleri o suo & electo Rhetori, ut elegantissimam & efficacissimam Epistolam super his componeret, Domino Papae trasmittendam, in qua precibus urgentibus, comminationes terribiles & aduberes intermisceret promissiones. Missit igitur Dominus Rex nuncios solennes & eloquentes qui been norunt tam Papam quam Cardinales ad suum incurvare propositum, ad Romanam curiam, ut ipsam Papam super hoc arduo negotio, Domino Regi tam placido & praecordiali, convenirent, & ad assensum tam prece quam pretio vigilanter inclinarent.

Proh dolor, ut quid mundi languor amplius protelatur, quoniam exularunt pax & justitia, de quibus Rex sermonis ac praedicationis suae sumpsit exordium? Ubinam libera electio? Pax Ecclesiae quam inviolabiliter juravit Rex tenere in coronatione sua primitiva? Heu, heu, modo contemptis Regni naturalibus, viris sanctis, literatis & religiosis, intruduntur alieni, honor quolibet indigni, literarum & idiomatis Anglicani penitus ignari, confessionibus, praedicationibus omnino inutiles, nec compositi, nec moribus informati, pecuniae extortores, animarum contemptores. Quondam sancti viri, religiosi, et literati, spiritu sancto cooperante et revelante, ad Cathedras, licet renitentes, trahebantur, quas per fas aulici, tribunales, vel barbari occupant violenter. Omnes jam domus, ad quas electio pertinet Pontificalis quam Conventuales, cum vacantes ad manus Regis devolvantur, quae utique manus defensiva esse teneretur & protectiva praedae patent & rapinae. O Papa patrum pater, ut quid permittis Christianorum climata talibus inquinari? Merito igitur, merito ab urbe et seed pulsus propria, tanquam et profugus alter Cain cogeris exulare: prosperantur hosts tui Fredericales: fugis fugantes, et qui te persequuntur, sunt veloces et potentes. Ubique in tibi subjectos tua bulla fulgurat, sed vilescit apud rebels. Ubique suspensis a beneficiorum collationibus Praelatis, jubentur fieri Provisiones, sed indignis, barbaris, et ignotis qui ab ovibus ovilis dominici lac querentes, carnes, et vellera tondent, radunt, excoriant ease et eviscerant. Nec alicui a piis patribus indulata privilegia possunt suffragari. Inter caeteras quoque nations et regiones, Anglia ubi, ut novit mundus, plus viget fides Christiana, vilius conculcatur, suisque bonis et laboribus opprimente Papa spoliatur. Nullus ei, si ipsa cuilibet fit praedoni. Ubinam scitur Anglicus aliquis redditum habere in patribus Romae, Italiae, Januae, vel regnorum aliorum, cum tales in Anglia rapiant universa. O Deus ultionum Domine, quando exacues ut fulgur gladium, ut cruore talium inebrietur: profecto peccata nostta nobis gravamina merito talia praepararunt.

Aethelmar going to Rome with the Kings Letters of recommendation by his great friends and money obtained from the Pope not only a confirmation of his election, but likewise a dispensation to hold all his former Rents and Benefices, notwithstanding his youth, want of learning, and insufficiency for so great a Cure of souls.

Anno Dom. 1250. Circa idem tempus, (Calend. Martii ) confirmatus est in Episcopatum Wintoniensem à Domino Papa Aethelmarus frater Domini Regis uterinus, Non obstantibus juventute et literarum ignorantia, et omnimoda ad tantam dignitatem, et tot animarum regimen insufficientia. Concessa est etiam eidem a Domino Papa tanta gratia, ut prius obtentos redditus retineret. Procuravit enim haec omnia urgenter, Domini Regis vigil diligentia. Sed ne videretur Dominus Papa in sterili littore, sine messis utilitate seminasse, illico exegit a Rege provideri filio Comitis Burgundiae puerulo, in redditu quingentarum marcarum. So as he gained on all hands by this bargain.

Laurentius de S. Martino Bp. elect of Rochester, obtained the like confirmation and dispensation with Aethelmar: Quibus concessum est, et per aliquot annos sequentes redditus prius obtentos retinere. Et sic jam in consuetudinem et usum haec abusio suscitatur, ut quis ad Episcopatum vocatus, non Episcopus permaneat, sed electus, ut scilicet pastor non pascat, sed pascatur. Et ut Episcopatus pristinos redditus retineat, ut multiforme monstrum habeatur. Et ut aliquis Episcopus ad alium Episcopatum ditiorem postulatus, transferatur, ut una Ecclesia, alterius pellex habeatur. An unsufferable abuse, continuing ever since without redress, to the great scandal of Religion, and prejudice of the people's souls.

In the mean time, as Matthew Paris observes, Fuit autem Dominus Rex ad natale Domini apud Wintoniam. Et quia sedes Episcopalis vacabat▪ & ad eandem postulatus fuerat Aethelmarus frater ejus, ut praedictum est, cohibuit manus rapaces, ne bona distraheret Episcopatus, ut solebat. Veruntamen quia aegre dediscitur usus, sylvas praecepit abscidi & vendi, & inde pecuniam aerario suo addi accumulandam, licet satis diceretur ei, quod peregrinaturis & Deo militaturis, talis rapina nullatenus fuerat profutura.

The Bishop of London being involved in the Archbishops premised excommunication, he thereupon Anno 1250. made these propositions to the Archibishop for an amicable accord between him and the rest of his Diocesans, who refused to embrace them.

Ad hoc quod Dominus Archiepiscopus monet Dominum Londinensem, ut Mandatum suum directum Priori sanctae Trinitatis revocet, petit Dominus Londinensis, ut exhibeatur ei illud mandatum, in quo si fuerit aliquid corrigendum vel revocandum, paratus est illud facere quatenus fuerit de jure faciendum.

Petit Dominus Londinensis, ut idem unà cum ipso eligant quatuor viros probos, fide dignos & Jurisperitos, & ipse unà cum quinto comuniter electo, audiant rations Domini Episcopy, pro se & subditis suae Ecclesiae; & rations Domini Cantuariensis, circa factum visitationis, & terminent negotium (si fieri possit) cum pace. Et si non conveniant in unam sententiam, consulant Dominum Papam, & expectetur ejus diffinitio.

Aliter. Petit Dominus Episcopus, quod Dominus Archiepiscopus de facto revocet quod de facto fecit, circa Sententias suas, per legitimas appellationes praeventas; & medio tempore, quiescat ab executione visitationis insolitae; & faciat Convocationem de fratibus Coepiscopis, & habito consilio eorum & deliberatione cum ipsis, fiat provisio quid faciendum sit, cum justitia, pace & honesta ipsius Archiepiscopi & subditorum. Et ipse Episcopus cum subditis suis: Et si fuerit dissensio inter Episcopos, promittit pro se, quod majori & saniori parti adhaerebit.

Aliter. Petit Dominus Londinensis, quod facta revocatione sententiarum suarum (sicut superius petitum est) Dominus▪ Archiepiscopus procedat ad visitationem reliquorum Episcoporum provinciae, sicut fecit in visitatione personae: & subditos suos dimittat in pace, donec Dominus Papa consultus, post audita & intellecta gravamina Ecclesiarum, ordinet express quid sit in talibus finaliter agendum.

Notandum quoque, quod praecise denegavit Archiepiscopus tam Episcopo quam Canonicis, copiam sui Autentici.

What Arguments induced the Bishop of London to make these Propositions, is thus related at large by Matthew Paris the year following. Verum Rex in honores Ecclesiasticos, alienos indignos procuravit vigilancer sublimari, & sublimatos contra Anglos armare & animare, & in causis defendere ventilatis. Scripserat namque Rex Domino Papae devotissime supplicans, ut favorabilis esset Archiepiscopo Cantuariensi Bonifacio, in causa quae inter ipsum & Praelatos Angliae vertebatur, & maxim inter ipsum Archiepiscopum, & Episcopum, & Canonicos Londinenses, ut nullo modo Archiepiscopus à suo frustraretur desiderio: (were it right or wrong, just or unjust.)

Haec autem satis sagaci considerationis acie perpendens Episcopus Londinensis, quem nuper enormiter injuriando Archiepiscopus Excommunicaverat, et Excommunicatum longe lateque fecit denunciari, ait infra se: Honor Angliae in praecipiti declinat; Archiepiscopus me, & omnes Anglos persequitur. Alienigena indigenam & sanguine Nobilium Anglorum insignitum. Si igitur Rex occasionem in me & genus meum saeviendi haberet, ad hoc insurgeret laetus & festinus, & meos consanguineos bonis suis quomodolibet spoliaret, & eisdem bonis alienos locupletaret. Et sic in Anglia mala malis possent accumulari. His igitur subtiliter pensatis incommodis, quasi inter duas molas contritus, angustiabatur, hinc honor & causa Ecclesiae suae, hinc impetus Regalis iracundiae, ipsum hinc inde distrahebant. Tandem vero, ut minus malum subiret, praeelegit, quamvis laesus & quamvis passus injuriam, ad tempus humiliari, & jurare stare provisioni Archiepiscopi licet adversantis, potius quàm Regalis impetus diserimen experiri: & sic absolutus est à sententia qua innodabatur, admirantibus multis quod illius Prophetici comminatio non timebatur: Vae qui justificatis impium, &c. But what would not carnal fears, self ends, and worldly respects then induce our English Prelates to do, both against their Judgments, Consciences, and Churches Interests, in that age of wonders? For Matthew Paris and Matthew Westminster conclude this year 1250. with many strange remarkable observations, out of which I shall only abstract what is most pertinent to my subject matter, omitting the rest.

Completo igitur hoc anno, jam fluxerunt de tempore gratiae viginti quinque quinquagenae annorum, id est, mille, ducenti, & quinquaginta. Notandum autem est, & non leviter attendendum, quod in nulla illarum quinquagenarum, scilicet 24. sicut in ista ultima quinquagena, quae jam praeteriit, videlicet vigesima quinta, tot mirabilia, et insolitae novitates evenerunt, ut in ista ultima. Et sunt quidam & multi historiarum scriptores, & diligentes inspectores, qui dicunt, quod nec in omnibus aliis quinquagenis visa sunt tot prodigia et novitates admirandae, sicut in hac jam terminata. Et his tamen majora cum formidine expectantur.

In hac enim, praedicante Magistro Olivero, in partibus Germaniae, apparuit omnibus manifest Christus crucifixus in aëre: (by the Popes persecuting, excommunicating, deposing the Emperor, and encouraging his Subjects with other Christians to take up the sign of the Cross to raise Soldiers, Armies, Monies to murder and destroy him, as worse then any Saracen. ) Recessit Graeca Ecclesia a subjectione Romana Ecclesiae, propter ejusdem Romanae Ecclesiae varias enormitates, maxim in usuris, symoniis, justitiae venditionibus, et aliis injuriis intolerabilibus. Anglia Interdictum passa est per annos circiter septem: Regnum quoque Angliae per tantundem fere temporis, bellum toleravit intestinum. Tandemque per inertiam Regis Johannes, tunc regnantis, facta est Tributaria. Idem Rex Johannes Normanniam, & multas alias terras ultramarinas amisit: Angliam & Hiberniam, Innocentio 3. Papae jure Tributario subjugavit. Idem Rex Anglorum Johannes, juxta quorundam prophetias quando obiit, nihil terrae pacifice possedit, unde exterris dicebatur. Privilegia autem Sanctorum Patrum Romanorum suo robore privantur et authoritate, per hanc adjectionem (non obstante) non sine eorum injuria et contemptu. Permissum est uni personae fructus plurium Episcopatuum recipere, permissumque est alicui, in Episcopatum promoto, pristinos redditus prius obtentos retinere. Prohibentur, et postea pecunia interveniente, permittuntur aliqui plures Ecclesias habere, et legitimantur spurii. Prohibitum est ne quis Ecclesiae Patri immediate succedat, sine Papali dispensatione, vel illegitimus ad dignitatem promoveatur. Otto Imperator Romanorum, persequente Innocentio tertio Papa, miseram passus est ruinam in praelio, victus, excommunicatus, et cassatus. Otho et Fredericus, Papae rebels Imperatores, confunduntur: quibus prostratis culmen emarcuit Imperiale. Papa duos in apicem Imperii promovere conabatur; Sed antequam elevarentur elisit eos Dominus, videlicet Henricum de Raspen, Landegravium de Hassiae & Thuringiae, & Comitem Sowartzemburgi, ac Gulielmum Comitem Hollandiae, &c. Gulielmus tamen coepit infra memoratam quinquagenam elevari, sed cito post periit interfectus. Captus est, et totus exercitus ejus dissipatus. Concilium generale bis celebratum, Romae scilicet, & Lugduni: In ultimo, cassatus est Imperator Romanorum Fredericus. In mari non procul à Janua captus est Otto Cardinalis, quondam Legatus in Anglia, cum pluribus Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Praelatis, & Januensibus, e quibus multi sunt submersi. Papa velut exul et ab Vrbe expulsus aut fugitivus, aut latitans, moratur Agnaniae et Perusii, persequente Frederico Imperatore. Qui imposuit ei, quod cum Deo militaret in Terra Sancta, Imperium nitebatur occupare. Templarii quoque ex odio Papali sumentes occasionem, eum voluerunt Soldano tradere Babyloniae. Post obitum Gregorii Papae, vacavit sedes Papalis per annum & novem menses. Tres Apostolici viri sederunt infra duos annos. Unus quoque Cardinalis omnibus praestantior Cardinalibus, Anglicus natione, Magister scilicet Robertus de Sumercota, de quo timebant alii, ne in Papam eligeretur, in palatio, quod Regia solis dicitur, dum de electione tractaretur, obiit, invidia, ut dicitur, stimulante suffocatus. Tandem electus Sinebaldus Cardinalis, qui & dictus Innocentius quartus, sequens sui praedecessoris vestigia, ipsum Imperatorem Fredericum excommunicavit; fugiens igitur de loco ad locum ejus persecutionem, tandem venit Lugdunum, ibi tutius latitavit. Iste tamen nullatenus flagellum Domini castigantis recognoscens, Ecclesiam plus gravabat quam antecessores ejus universos (adds Matthew Westminster. ) Lugduni Concilio generali celebrato, (Papa) ipsum Fredericum Imperatorem deposuit, et extorta ab Ecclesiae Praelatis impudenter infinita pecunia Landegravium de Duringa, et postea Willielmum Comitem Hollandiae, nitebatur promovere in Imperium. Sed uno mortuo alio victo, minime profecit in proposito. Vsurarii, qui nomine Christiano censebantur, dicti Caursini, Papa tolerante primo, et postea manifest protegente, (cum sit usura in utro{que} testamento condemnata.) Permissi sunt in Anglia, ibi{que} receptacula et pacem inveniunt, et jam quasi licite, ut habitent Christiani usurarii inter Christianos; Et se sine rubore, mercatores vel escambiatores nominant Papae. Suspenduntur Praelati a collationibus beneficiorum, donec satisfiat avaritiae Papali, de indignis barbaris suis, pro quibus scribit ut eis provideatur in quantum duxerint acceptandum; qui nunquam in Anglia apparuerunt, nec de animarum custodia quicquam curaverunt. Plurium ordinum fratres scatent, nunc Praedicatores, nunc Minores, nunc Cruciferi, nunc Carmelitani. In Alemannia autem, mulierum continentium, quae se Beguinas volunt appellari, multitudo surrexit innumerabilis, adeo ut solam Coloniam mille vel plures inhabitarent. Praedicatores vero & Minores, primo vitam pauperem & sanctissimam deducentes, praedicationibus, confessionibus, divinis in Ecclesia obsequiis, lectionibus & studiis penitus intendebant, paupertatem voluntariam pro Deo, relictis multis redditibus, amplectentes, nihil in victualibus usque in crastinum sibi reservantes. Sed infra paucos annos sese solicit instaurabant, aedificia sumptuosa nimis construentes. Papa insuper de ipsis licet invitis, suos fecit telonarios nuncios, et multiformes pecuniarum Papalium exactores, et sedulos collectores, praedicando, crucesignando, et iterum facto fine resumendo: infirmis morituris et testamenta condituris assistendo; Omnia ad commodum Domini Papae diligentes negotiatores, multimodis armati potestatibus, convertebant. Videbatur igitur tempus innovari, de quo plenus spiritu sanctorum ommum factus, in principio regulae suae commemorat Benedictus, ubi de generibus diversorum tractat Monachorum. Nec est ipsius Sancti Benedicti, vel beati Augustini, à suae principio constitutionis per tantum temporis ordo retrogressus, &c. Nobilis sedes & Ecclesia Cantuariae, tot sanctorum praedecessorum Archipraesulum illustrata sanctitate, à penitus insufficiente, Rege intrudente, occupatur, Ecclesiarum vacantium fructus primi anni, per totam ejus Provinciam per, spacium septem annorum emungente, eodem et multos opprimente, exemplo Lincolniensis Episcopy provocatus, qui super Canonicos suos renitentes potestatem visitandi impetravit. Saracenis hoc ultimo hujus quadrageno annorum ad votum triumphantibus, totus Christianorum exercitus (proh dolor) truc datur in Aegypto, ex omni Franciae, Templi, Hospitalis, Sanctae Mariae Theutonicorum, & Sancti Lazari, constans nobilitate. Ubi etiam captus est cum duobus fratribus, Pictaviae & Provinciae Comitibus, pius Francorum Rex Lodovicus. Wilhelmus quoque Longa spata, cum multis Angliae Nobilibus, ibidem interiit interfectus. Roberto fratre dicti Regis, Comite scilicet Atrebatensi, fugiente de praelio & submerso. Papa et tota Curia Romana, eo quod crucesignati venduntur, et absoluti pro pecunia absolvuntur, et multiformiter retardantur, gratiam tam Cleri quam populi diatim amisit. Tota Christianita ex odio et discordia inter ipsum Papam et Fredericum exortis, bellis suscitatis perturbatur, et Ecclesia universalis periclitatur, &c.

To omit the several prodigies and distempers of all the four Elements this year, which he there musters up as sad Omens of God's indignation for the Popes and Clergies unparalleled sins and corruptions; he subjoins, Obiit insuper stupor mundi Fredericus, die sancto Luciae, in Apulia: being there once poisoned by the Popes instigation, & not dying presently thereof, he endeavored to poison him the 2. time, by Peter de Vineis, his bosom friend, had it not been discovered. The manner whereof is thus recorded by Mat. Paris.

Eodem Anno (1250.) Fredericus, ut Dominum Papam invaderet, rediit in Apuliam, ut dicitur potionatus. Qui cum graviter infirmaretur, consilium habuit à suis Physicis ut purgationem medicinalem, & postea quoddam balneum ad hoc specialiter praeparatum, acciperet. Habuit autem magister Petrus de Vinea, qui ipsius Frederici familiarissimus consilarius & singulariis animae illius custos fuerat, quendam Physicum secum, qui ex praecepto Frederici quam ipsius Petri, ad purgationem dictam necessaria praeparaturus, subdolus accessit: de consilio enim ipsius Petri, venenum lethiferum & efficax valde potioni immiscuit, & balneo, ut Dominum suum in ipsis perimerent confidentem. Ecclesiae autem inimici dixerunt, quod Dominus Papa ad hoc facinus cor Petri enervando muneribus et pollicitis maximis inclinarat. Fredericus vero super hoc scelere per aliquem amicorum suorum in ipsa hora qua sumendus fuit potus ill praetaxatus, secretiùs praemonitus & pleniùs edoctus, Physico potionem ostendenti & Petro, ait: Amici, confidit in vobis anima mea. Caveatis, supplico, ne mihi in vobis confidenti virus pro medicina porrigatis. Cui Petrus, O Domine mi, pluries dedit iste meus Physicus salutarem vobis potionem, quare modo formidatis? Fredericus autem ostendenti cyphum Physico dixit, torvo tamen aspectu, & posita à tergo custodia, ne evadere possent proditores: Propina mihi potum dimidicando. Physicus igitur obstupefactus, & sibi conscius de scelere, simulans offendiculum pedibus lapsum fecisse, corruit in faciem suam, & venenum effudit pro majori parte. Minimam autem, quae superaret partem, damnatis quibusdam jussit extractis de careere dare, & statim miseras animas exhalarunt. Certificatus igitur de proditione lethifera sibi praeparata, jussit Physicum suspendi, & merito Petrum exoculatum per multas Itali & Apuliae civitates fecit adduci, ut in propatulo coram omnibus conceptum facinus confiteretur. Tandem jussit idem F. ut Pisani, qui ipsum Petrum inexorabiliter oderant, praesentaretur perimendus. Quod cum audiret Petrus, ne arbitrio hostium moreretur, quia ut dicit Seneca: Arbitrio hostis mori, est his mori: ad columnam, ad quam alligatus fuerat, caput fortiter allidens, seipsum excerebravit.

Fredericus igitur ad se reversus, coepit inconsolabiliter dolere & uberrime atque •• aris ime achrymari, & exitus aquarum deducebant oculi ejus. Quod erat miserabile videre in homine tantae authoritatis & aetatis, & lamentando contorquens digitos, ait: Vae mihi, contra quem opria pugnant viscera: Petrus quem petram credideram, & dimidium animae meae, mihi mortis insidias praeparavit. Ecce Dominus Papa, quem Imperium sub magnificis antecessoribus meis de nullo creavit et ditavit, illud molitur exterminare, et in me ipsius Imperiititubantis rectorem, interitum machinatur. In quem confidam? ubi tutus, ubi laetus esse possum de caetero? Et condoluerunt circumsedentes amici ejus, usque ad suspiria et lachrimarum effusionem. Et absorduit Domini Papae fama per hoc non mediocriter. Veritatem tamen novit Deus, secretorum perscrutator infallibilis.

The Kings of England, France, and most other Princes frequently urged the Pope to a Reconciliation with the Emperor, who notwithstanding continued his implacable malice against him till his death, refusing all reconciliation even when he lay upon his death-bed. Hear this one testimony of his detestable implacablenesse, and pride.

Eodemque tempore mortuus est quidam alius Frederici filius naturalis in Apulia. Ipsemet & jam Fredericus percussus est morbo, qui dicitur Lupus, vel Sacer ignis, vnde tot oppressus adversitatibus, inconsolabiliter doluit. Unde humiliatus, secundum illud Davidic m, Imple facies eorum ignominia & querent nomentuum, Domine: obtulit honestam pacis formam Domino Papae. Sed Papa laetificatus de adversitatibus suis, noluit quae obtulit acceptare: unde multorum incurrit indignationem et Francorum Nobilium, qui coeperunt ipsum Fredericum consolari, et eidem adhaerere, et superbiam servi servourm Dei detestari. And not satisfied herewith.

Sub eorum quoque dierum curriculo, Petrus Caboche Clericus Domini Papae, et amicus praepotens, missus est a Domino Papa in Apuliam Legatus, magna armatus potentia ad remittenda peccata, ut ipsum Fredericum contereret et Fredericales; et multiplicatis viribus, quas undique data pecunia, et concessa plena peccatorum indulgentia collegerat, eundem Fredericum damnificavit, et multos Nobiles ab ejusdem Frederici imperio revocavit. Such an Execrable Monster of inhumanity, Treachery, Impiety, Sedition, Malice, Rapine, Revenge was this most nocent Pope Innocent. Upon all which considerations, Matthew Paris thus concluded this Jubile, year, and his own Chronicle ending with it.

Haec autem mirabilia, et novitates, quae nec audita, neque scripta reap riuntur a cunctis patrum nostrorum retroactis temporibus, in hujus ultimae annorum quinquagenae tempore contigerunt. Hic terminatur fratris, Mathaei Parisiensis, Monachi sancte Albani Chronica, quae pro utilitate posteritatis subsecuturae, Dei pro amore, & beati Albani Anglorum Protomartyris honor, ne memoriam eventuum modernorum vetustas aut oblivio deleat, literis commendavit.

I now proceed to the year, 1251. the 35. of King Henry the 3d. his reign.

This year the King as Supreme Governor of the Church of England, without any authority or Bull from the Pope, by these his Letters Patents enjoined the Archbishop of Rohan, and all Ministers, Bishops, Abbots, Priors, and other religious persons who had any Land or Rents in England, during his life to keep an anniversary day for his deceased Mother Queen Isabel, and to insert her name in their Martyrologie, with Masses and Prayers for her, himself, Queen Elianor, and their Children.

REX Archiepiscopo Rotom, & Ministris, Episcopis, ac Abbatibus, Prioribus, & caeteris viris Religiosis habentibus terras sive redditus in Regno nostro Angliae, salutem. Naturalis dilectio felicis memory Isabellae, Genitricis nostrae, nos esse non sinit immemores, sic sicut ipsa non sine gravitate corporalis angustiae nos, donec nasceremur gestavitin utero, sic ejus animae subvenire piis beneficiorum remediis volumus quàmdiu vixerimus in hoc mundo. Volentes igitur amicorum nostrorum mendicare suffragia, qui pro delictis nostris non sufficimus satisfactionem praestare condignam, universitatem vestram requirimus et rogamus, quatinus diem obitus ipsius matris nostrae Martilogio vestro scribi, et proejus Anima, praesertim anniversario die celebrari missas et orationes fieri faciatis, nostri et Alienorae Reginae nostrae, liberorumque nostrorum in orationibus atque beneficiis vestris, si placet, habentes memoriam specialem, per quam pie nostra valeat insufficientia relebari. Ad istud autem negotium plenius exequendum, dilectum nobis fratrem Th. de Ferun. latorem praesentium specialiter destinamus, rogando quatinus ipsum ad hoc favorabiliter admittas. In cujus, &c. Teste Rege apud Westm. —die Febr.

The King having by a former Patent granted an Anuity of 30. l. to the Cardinal Deacon of St. Angelo, during his life, the better to solicit and promote his affairs in the Court of Rome, by this new Charter ordered it to be paid out of his Exchequer every Michaelmas, nothing being to be obtained in that age at Rome, but by Pensions and Bribes to Cardinals, as well as to the Pope, Who this year received his Tribute of a thousand Marks from the King, for to obtain his own ends.

REX Omnibus &c. salutem. Scitatis quod cum venerabili Patri Richardo sancti Angeli Diacono Cardinali, xxx. Marcas annuas de Scaccario nostro percipiendas quamdiu vixerit per Chartam nostram dudum concesserimus Nos sibi gratiam facere volentes ampliorem, pro nobis & Haeredibus nostris concedimus & promittimus, quod quamdiu idem Cardinalis vixerit, dictas xxx. Marcas sibi vel certo Nuncio suo in festo Sancti Michaelis ad Scaccarium nostrum singulis Annis solvi faciemus. In cujus, &c.

Teste Rege apud Woodstock, 10. die Julii.

Per I. Mansell & P. Chaceporc.

The King preferring Will. de Kilkenny to the Church of Dungervan in Ireland, commanded his chief Justice of Ireland in his right to present him thereunto only by his Proctor, and the Bishop of Lismore to admit him thereunto, though absent.

REX I. filio Galfrido, Justiciario suo Hiberniae, salutem. Cum Ecclesia de Dungervan vacantem & ad nostram donationem spectantem, contulerimus dilecto Clerico nostro Magistro Will. de Kilkenny, Archid. Coventr. Vobis mandamus, quod ipsum Magistrum W. per procuratorem suum quem ad hoc per literas suas patentes constituerit, illi ad quem pertinet institutio in eadem Ecclesia vice nostra praesentetis ad eandem nomine praefati Magistri instituendum. Damus enim vobis potestatem omnia exequendi quae ad praedictam praesentationem pertinent usque, ad completionem totius negotii memorati. In cujus, &c.

Teste Rege apud Bocking, 10. die Septembris.

Per ipsum Regem.

Idem Magister W. de Kilkenny, habet literas Domini Regis de praesentatione ad Ecclesiam de Dungarvan vacantem, & ad Donationem Regis spectantem, & diriguntur Literae illae Lismorensi Episcopo.

Teste ut supra. Per Regem.

The Archbishop of Cassall in Ireland, citing the Bishop elect of Limoric in Ireland to appear in his Court to confirm his election if Canonically made, notwithstanding the Kings Prerogative, that his Royal license and assent was not had thereto, as of right it ought; the King thereupon issued this Writ to command the Archbishop to revoke whatever he had done therein in prejudice of his Prerogative, or else Richard de Rupella was commanded to self his Temporalties into the Kings hands, if he revoked it not, and to renew his Appeal therein.

QUia Cassall. Archiepiscopus citavit electum Limoric Ecclesiae, quod compareret coram eo die Jovis proxima ante Passionem Domini proximo praeteritam in Ecclesia Limoric, in occursum suum: Ita quod si invenerit ipsam electionem Canonicam, eandem, non obstante dignitate Regis, de assensu requirendo, confirmaret: Rescriptum est ei, Quod quicquid in praejudicium Regis attemptaverit revocet sine mora. Et mandatum est Richardo de Rupella, quod Temporalia ipsius Archiepiscopi capiat in manum Regis, si errorem illum non revocet, et quod innovet Appellationem Regis. Teste Rege apud Winds. 29 die Aprilis.

So apt were Archibshops and Bishops then both in Ireland and England to invade the Rights of the Crown, and obstinately to persist therein without revocation, till their Temporalties were seised for their contempts; which will further appear by this Prohibition to the Bishops of Lincoln and Chichester, and their Commissaries, for examining a Judgment given for the King for Goods, against an Executor, in his Exchequer, in their Spiritual Courts and other cases this year.

REX Linc. & Cicestr. Episcopis, Magistro R. de Mar. & eorum Commissar. salutem. Prohibemus vobis ne teneatis placitum in Curia Christianitatis inter Exec. Agn. quondam Com. Dereb. et Will. de Ferr. Com. Dereb. de Catallis quae fuerunt ejusdem Comitissae, unius Haeredum Ran. Com. Cestr. super quibus pro debitis in quibus nobis tenebatur idem Com. Ran. coram Baronibus nostris de Scaccario, Iudicium est prolatum, donec a praedictis debitis per eosdem Exec. juxta judicium praefati Scaccarii nobis plenius fuerit satisfactum.

Teste Rege apud Wistm. 8. die Maii,

Per Johannem de Lexinton.

Postea in eadem forma mandatum est Thesaurario Exon.

That the Croysadoes granted to King Henry and others in Ireland and elsewhere with the redemptions thereof, by the Popes Bulls, were only pious cheats to pick men's purses and raise monies, or for other uses, is most apparent by these 3. Records.

MAndatum est Innocontio Summo Pontifici, quod Decimas Proventuum Ecclesiasticorum in Auxitan. & Burdegal. Provinciis, super cujus concessione ad opus Gaufridi de Leximaco fratris R. per Literas Papales fuit requisitus, assensum praebere non potest▪ cum Rex ex hoc decrementum incurreret et dampnum.

Teste Rege apud Winds. 4 die Augusti, Anno, &c.

Per Regem.

REX L. Dublinens. Archiepiscopo salutem. Nolentes gratiam, dilecto Consanguineo nostro Stephano Lungespe à summo Pontifice concessam, de pecunia illa quae de redemptione votorum crucesignatorum colligi possit in terra quae Lagania dicitur in Hibernia subtrahere, sed potius ampliare, paternitatem vestram rogamus, quatinus non impediatis, vel impediri permittatis praefatum consanguineum nostrum Cruce signatum, proponentem transire magnifice in Terrae Sanctae subsidium, vel assignatos suos, quin, concessionem sibi a Domino Papa factam de redemptione, votorum cruce signatorum, in dicta terra Lagenia, sicut in Literis Papalibus plenius continetur, usque ad tempus illud quo nos fuimus crucis charactere insigniti, integre colligere possint, restituentes eidem vel ejus procuratoribus si quid per vos vel per aliquem de terra praedicta collectum fuerit, vel in alios usus deputatum, usque ad tempus praedictum. Teste Rege apud Winton. 9. die Novembris.

REX Papae salutem, Cum super pecunia de redemptionibus votorum cruce signatorum Legatis seu alio modo concessis succursui Terrae Sanctae nobis feceritis gratiam specialem, sancti tati vestrae supplicamus attente, quatinus venerabilibus Patribus Ciceslr. & Norwic. Episcopis ac Johannum Mansell, praeposito Beverlaci per literas vestras mandare velitis, ut ratiocinium seu compotum, W. Wygorn. Episcopy de hiis quae recepit & distribuit, de praedicta pecunia audiant, & si quid inde residuum fuerit, nobis integre faciant assignari. Ita quod liberalitatem vestram sentiamus more folito fructuosam: (the King and Pope serving each others turns for their own advantages.) Teste Rege apud Wodstock 28. die Januarii.

How apt the Bishops and Clergy in this age were, even against their Oath of Fealty to the King, to encroach upon his Royal Perogative and Temporal Jurisdiction, in holding Plea in their Ecclesiastical Courts & at Rome, of Temporal causes, no way belonging to them; and Excommunicating his Sheriffs against his express Prohibitions; and how vigilant, zealous the King and his Nobles were to prevent such encroachments upon his Crown and Perogative, by Prohibitions, and seisures of their Baronies, this memorable Record will inform us.

REX Papae salutem. Ex hoc quod Venerabilis Pater W. Wigorn. Episcopus tanquam immemor fidelitatis nobis praestiti Iuramenti, placitum nam ii vetiti inter ipsum et dilectum et fidelem nostrum Willielmum de Bello Campo, Vicecomitem nostrum Wigorn. exortum, contra prohibitionem nostram sibi factam express, tam viva voice quam literis prosequitur in Curia nostra, non sine laesione et nostrae praejudicio dignitatis, cum cordis turbatione admiratio nobis crescit, quamquam non de eodem placito, sed de sententia excommunicationis quam ipsius occasion in dictum Nobilem tulit, se asserat agere coram vobis; unde de Consilio Magnatum nostrorum, Baroniam quam idem Episcopus de nobis tenet in Capite, sicut est legis et consuetudinis Regni nostri, providimus capere in manum nostram, ipsam tamen captionem ad instantiam R. Com. Cornub. distulimus usque ad instans festum Purificationis beatae Mariae, si forte dictus Episcopus a prosecutione praefata penitus duxerit desistendum. Igitur ne Paternitatem vestram, quae omnia nostram Coronam et Dignitatem Regiam tangentia, semper voluit et vult illaesa servari, decretum nostrum lateat in hac parte, praesentes vobis literas destinamus, supplicantes attente, quatinus juxta quod vobis supplicavimus alias eidem Episcopo nullum praebere velitis audientiam in placito memorato, seu aliis quae nostrum forum, et dignitatis nostrae culmen tangere dinoscuntur. Teste Rege apud Winton. 21. die Decembris.

The Mayor and Bailiffs of Bristol seising some Stones, collected for repair of St. Thomas Church in Dublin by the Kings license, to repair the Castle of Bristol, the King thereupon issued this Writ to restore them.

MAndatum est Majori & Ballivis Bristol, quatinus Petram quam Abbas & Conventus S. Thoma Dublin colligi fecerunt apud Bristol ad construendum Ecclesiam Dublin, & quam arrestari fecerunt ad Castrum Regis Bristol reparandum, eisdem canoncis liberent, si quam in operatione Regis ibidem posuerint et restaurantes, & quocienscun{que} aliquam collectam Petrae illuc fecerint ad fabricam Ecclesiae suae, permittant ipsos eandem Petram cariare quo voluerint. Teste Rege apud Wind. 1 . die Jan.

The inhabitants of Rochester, having intruded one Christian, condemned for the death of her Brother, into the Church of Rochester, as into a Sanctuary, to save her from Execution, and some of them taking Sanctuary in the same Church for this offense; the King to curb these offenders, and bring them to condign punishment, issued this Writ to the Sheriff of Kent, to seise the Liberties of the Town into his own hands, and to attach twelve of the discrectest men therein, and keep in safe custody all Clerks and Laymen who had taken Sanctuary in the Church upon this occasion.

MAndatum est Vic. Kanciae, quod capiat in manum Regis libertatem Villae Roffae, & attachiat Ballivos & xii. de probioribus & discretioribus ejusdem Villae, quod sint coram Rege in crastino Sancti Dionisii apud West monasterium, ad respondendum Regi de hiis quae eis dicentur ex parte Regis; & omnes illos qui sunt in prisona nostra Roffae, pro intrusione Christianae filiae Dunstani damnatae pro morte fratris sui venire faciat coram Rege, ad praedictum diem & locum, & omnes illos'tàm Laicos quàm Clericos, qui se tenent in Ecclesia pro intrusione praedicta mulieris, salvo custodiat, ita quod non exeant ante quam faciant quod facere debuerint secundum consuetudinem terrae.

The King having built a New Chapel at Windsor, issued this Mandate to provide a Mass-Book, Breviarie, with other Books, Vestments, Furniture and Ornaments, fit for performance of the devotions then used therein.

MAndatum est Edwardo de Westmonast. quod Regi habere faciat in nova Capella sua apud Winds. unum Missal, unum Breviar. Collectar. Capitular. & Impuar. duo Antiphonar. duo Salteria, duo Gradal. & Tropar unum Calicem, & quatuor Manutergia, & quatuor Tual. super altare, ad Ministrandum in Capella praedicta. Teste Rege apud Wind. 21. die Maii.

The King before the Statute of Mortmain, Anno. 7. E. 1. de Religiosis, issued this Writ of Prohibition, not to sell any Lands held in. Capite to Religious persons or others, to the impairing of the Revenues of the Crown.

MAndatum est Bartholomaeo de Creke, in fide qua Regi tenetur firmiter inhibendo, ne terram, seu aliqua tenementa quae de Rege tenet in Capite, viris Religiosis vendat, nec de eisdem aliquam alienationem faciat per quam Regi aut Haeredibus Regis de hiis quae ad Regem pertinent aliquid subtrahatur. Teste Rege apud Wind. 16. die Junii.

The Archbishop of Canterbury his Suffragans and Agents endeavoring to subject the Kings Free-Chapels and Household Clerks officiating in them, to the Tax granted by the Pope to Archbishop Boniface, against the premised Bulls of the Pope, and Kings Prohibitions; the King thereupon procured this new Inhibition and Exemption of them from Pope Innocent, for preservation of his Prerogative.

INNOCENTIUS Episcopus servus servorum Dei, Charissimo in Christo filio illustri Regi Angliae, salutem & Apostolicam Benedictionem. Ut tuis insistentes obsequiis Praerogativa favoris gratiae prosequamur, tuae sinceritatis praecamina nos hortantur. Cum igitur Venerabili fratri nostro Archiepiscopo Cantuariensi, omnium vacaturorum Beneficiorum suae Provinciae primi anni proventus, usque ad certi temporis spatium, pro exoneratione debitorum Cantuar. Ecclesiae duximus concedendos: Nos volentes tibi famulantibus tui consideratione specialem gratiam facere in hac parte, tuis precibus inclinati, Authoritate praesentium tibi indulgemus, ut familiares Clerici tui ad exhibitionem proventuum hujusmodi, nequeant coarctari, sed ab eorum praestatione sint liberi penitus et immunes. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem contra haec attemptare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Dat. Lugduni, 3 Non. Marcii, Pontificatus nostri anno octavo. Et ad hoc privilegium Regis exequendum, constitutus est Magister Nicholaus de Plumpton, coram Abbate Westmonasterii conservatore Regii hujus privilegii: Et habet inde Literas Regis Patentes.

The Kings Prohibition issued this year to the Sheriffs of Gloucester, Worcester, and Bishop of Worcester, against the Bishops citing Laymen to take an Oath before him, and making Inquiry upon Articles in their Visitations without the Kings special Commission and Command, I have already cited, and shall refer you thereunto.

How much this Pope Innocents corruptions then infested not only the Church, Prelates, and Ecclesiastical, but Civil Courts and proceedings of Justice in England, Matthew Paris himself, and the continuer of his History, give us this special notice, as fit to be recorded to posterity.

Ipsis quoque diebus, dum placitum moveretur inter Episcopum Karleolensem Sylvestrum & quendam Baronem, super quodam Manerio, quod idem Baro praedecessori dicti Episcopy Waltero vendiderat, & iterum illud voluit revocare, ipse Episcopus Sylvester respondit per se prudenter, adversarius enim ejus, licet ejus praesentes essent procuratores, tunc in partibus agebat transmarinis. Impetravit igitur à Rege Literas protectionis Regiae, dum absens erat Baro memoratus, & sic laetus repatriavit. Pars autem adversa sub silentio commorans, cum elongaretur Episcopus, impetravit a Rege Literas, ut non obstante priore litera, negotium Baronis nullam caperet dilationem. Quod factum fuisse non creditor, sine muneris opitulatione: (the Popes Non obstantes being so obtained.) Sparsimque jam tales Literae, in quibus inserta est haec detestabilis adjectio, Non obstante priore mandato; vel haec, Non obstante antiqua libertate, procedat negotium, suscitabantur. Praeterea, sinistra interpretatio jam in Chartis facta subrepit, ut scilicet si scribatur sic; Concedimus hanc libertatem domui tali, & domus illa district nominetur, & sequatur sic, & omnibus Maneriis ejus, si Maneria non express sigillatim nominentur, nullius est vigoris adjectio. Hoc autem rationi constat esse dissonum et omni justitiae, imo contra Logicae regulam, quae est investigatrix veritatis infallibilis. Quod cum comperisset, quidam vir discretus tunc Justitiarius, scilicet Rogerus de Thurkeby, ab alto ducens suspiria, de praedictae adjectionis appositione, dixit: Heu, heu, hos ut quid dies expectavimus? Ecce jam Civilis Curia exemplo Ecclesiasticae coinquinatur, et a sulphureo fonte rivulus intoxicatur. Which I could heartily wish all Judges, who give too much countenance to such Non obstantes, would seriously consider, and all who grant them too.

Matthew Paris informs us, that the year before, the King had granted a Charter to the Abby of Westminster of certain Liberties, to the prejudice of former Charters granted to St. Albans; and another Charter for a liberty of a free Warren in the Land of St. Albans, near the Town, to one Galfridus Rufus, educated in St. Albans, and a tenant thereunto, contra antiquas Ecclesiae illius libertates, & Chartas obtentas à piis pristinis Regibus & continue usitatas, necnon & contra Chartam Regis Henrici tunc praesentis. Nec erubuit dictus Galfridus Rufus contra Ecclesiam Dominam suam quae ipsum educatum exaltaverat, recalcitrare, ut nota macularetur paternae, sed non maternae proditionis: Et cum frater Matthaeus Parisiensis, Dominum Regem super his imperterritus redargueret, ait Rex: Nonne Papa facit similiter, subjungens in Literis suis manifest, Non obstante aliquo privilegio vel indulgentia? Veruntamen modestius loquens, subjunxit: Nunc, nunc, nos inde cogitabimus. Sed dictorum ac promissorum memoria, cum sonitu pertransivit. In both which he was the Popes real but unhappy Scholar, introducing Non obstantes to evade and null his own and Ancestors Charters, whereby Popes evaded their own and their Predecessors Bulls and Indulgences, which this King, the whole Kingdom and Clergy of England particularly complained of to this Pope but three years before, as a great grievance both to the Church and Realm of England, whereby infinite persons in the Realm were grievously oppressed and afflicted: Which induced Justice Thurkeby thus in open Court with great grief to cry out against both Papal and Regal Non obstantes, which subverted public Justice, and then defiled, intoxicated Civil, as they had done Ecclesiastical Courts, with their sulphureous source and filth;

Parcite pa corum diffundere crimen in omnes.

This year the Bishop of Durham moving the Pope to resume the 3. Manors settled upon his Predecessor who resigned his Bishopric, for his better maintenance during his life, received a repulse and check from him, because it was done by the Bishops own, and his, and the Kings consent.

Tempore quoque sub eodem, quidam adulatores pessimi, cupientes placere Episcopo Dunelmensi Waltero, Dominum Papam adierunt, dicentes, quod irrationabiliter facta fuit portio Episcopatus Dunelmensis Episcopo Nicholao cedenti, & quod ipse Nicholaus fere tertiam partem Episcopatus habuerat, unde petierunt Episcopatum vel redintegrari, vel saltem minus damnificari. Quibus Papa: Miramur super his. Nonne facta fuit distributio illa & partitio per magnam deliberationem & considerationem virorum peritorum, & consensum partium? et res jam confirmata est per nos, et Regem Angliae, et per Provisores: & cum esset tunc temporis Episcopus Bathoniensis in Curia, qui erat unus Provisorum, advocabatur ut veritati testimonium perhiberet, qui cum omnia rite facta fuisse testificaretur, repulsi sunt accusators cum probris, & dum crederent partem dicti Episcopy Nicholai infirmasse, magis roborarunt. Et factum est, non sine dedecore Episcopy Dunelmensis Walteri, & Prioris & Conventus Dunelmersis, qui videbantur huic machinationi conniventibus oculis consensisse.

Some Abbots and Covents perceiving that Bishop Grosthead and other Bishops intended to vex and oppress them, by their new powers to visit them derived from the Pope, combined together to make a common purse to oppose and withstand them by Appeals to the Pope, whom they hoped would back them for money, as the Bishops combined together to withstand the Archbishops Visitation in his Province.

Anno quoque sub eodem, quidam Praelati & Religiosi Ecclesiarum Conventualium liquido comperientes, quod undique quos solebant habere defensores, senserunt jam manifestos persecutores Episcopos, et Laicis ac saecularibus nociviores, necnon Summum Pontificem, qui quanto potentior est, tanto gravior ad opprimendum, studuerunt confoederari, ut alterutrum onera portantes, minus gravarentur. Confoederati sunt igitur cum Abbate & Conventu de Waltham, Conventus Ecclesiae Episcopy Cantuariensis. Ipsum genus quoque subsidii & consolationis sibi impendi, tàm ipsi, quàm alii, à Coenobio Sancti Albani, humilitet postularunt: of which more hereafter.

Notwithstanding this combination, Grosthead Bishop of Lincoln proceeded to visit both the Monasteries and Nunneries in his Diocese, with great severity and tyranny, thus related by Matthew Paris in his History.

Diebus quoque sub eisdem, Episcopus Lincolniensis Visitationem fecit in domibus Religiosorum in Diocesi sua constitutis. In qua, si quis omnes tyrannides quas exercuit, recitaret, non severus, sed potius austerus et inhumanus censeretur. Cum enim inter caetera ad Rameseiam pervenisset, stipatus saecularibus, in dormitorio lectos Monachorum in propria persona perscrutando, omnia circuit, universa revolvit, & si quid communitum inveniret, demoliebatur, & quasi effractarius scrinia dissipans, ciphos quos invenit circulis vel pedibus redimitos, comminuit conculcatos, quos, si circumspectius fecisset, posset pauperibus integros erogasse. Et quod indignum est scribi, ad domos Religiosarum veniens, fecit exprimi mamillas earundem, ut sic physice si esset inter ease corruptela, experiretur. Additque horribiles maledictiones, quas super capita transgredientium statuta sua congessit, quas Moses scripsit, et benedictiones Mosaicas super eos qui eadem fuerant observaturi. In Quadragesima vero sequente, suspensus est ab officio Episcopali, pro eo quod noluit admittere quendam Italicum Anglicanae linguae ignarum, ad quoddam opimum beneficium in Episcopatu suo. Sed haec omnia fecisse creditor, ut subjectos de quorum animabus habet respondere à peccatis coerceret.

Diebus etiam sub eisdem, Episcopus Linconiensis facto scrutinio et diligenti inquisitione et excussione per suam Diocesim, beneficiatos cogit esse continentes, et suspectas etiam mulierculas ab ipsis longius amoveri. Transgressores autem per beneficiorum suorum privationem puniens, Episcopatum suum à vitiis studuit emundare. Precibus quoque blandis & austeris persuasionibus multos trahens & impellens, ad ordinem & officium subvexit sacerdotale. Frequenter quoque sermonem fecit populo, quem circum degentes sub poenis taxatis Sacerdotes convocatos, coëgit audire. Improbos autem Romanos praeceptum habentes Papale, ut eis provideretur, quasi venenum odivit serpentinum. Dicebat enim, quod si animarum custodiam ipsis traderet, Sathanizaret. Unde saepe projects Literis Paplibus Bullatis, talibus mandatis praecise contradixit.

These fierce illegal proceedings of his in Visitations, as well against Noblemen, Women, and other Laymen, as Monks and Religious persons, summoning them personally to make Inquisitions upon his Visitation Articles, and give in testimony against themselves and others upon Oath this year, notwithstanding former Prohibitions, occasioned the sorecited complaints to, and Prohibitions, Attachments of the King against him, Claus. Anno 34 H. 3. m. 11. dorso, & Calus. 36 H. 3. m. 14. dorso, on which you may reflect, as his opposition against the Popes Provisions to Benefices, exasperated the Pope to suspend him from his Bishopric.

As the Bishop of Lincoln vexed the Monks, Nuns, Nobility, Gentry, and Commons of his Diocese with his Visitations, Appeals to Rome, and Excommunications on the one hand; so the Archbishop of Canterbury molested the Dean and Canons of Paul's, and other his Suffragans, with his Excommunications and Suits, by his power, friends, and money in the Court of Rome, on the other hand; Excommunicating them afresh for one cause, as soon as they were absolved by the Popes command for another, to the great scandal of the Court of Rome and English Clergy, worrying and vexing one another with perpetual contests, thus recorded.

Eodem quoque tempore, Decanus Ecclesiae Sancti Pauli London. & Canonici, de quibus in antecedentibus facta est mentio, authoritate Domini Papae, per Dominum Abbatem Sancti Albani, & per Dominum Abbatem de Waltham, & Archidiaconum Sancti Albani, sunt absoluti à sententia, qua Dominus Archiepiscopus Cantuariensis Boniface, ipsos innodaverat. Sed postea alia ration sunt innodati; Thus related.

Tunc vero temporis, procuravit Archiepiscopus Cantuariensis, mediante Magistro Eustachio de Len, Officiali suo, (super quo mirabantur multi) ut Decanus, & memorati Canonici Londinenses, ration proprioum delictorum denunciarentur excommunicati. Insuper, ut coram Papa apparerent, sunt citati. Ortum est igitur turpe scandalum, dum nunc ab his denunciabantur excommunicati in his, nunc in aliis ab his partibus absoluti. Canonici vero non mediocriter perturbati, omnes Angliae Episcopos super hac oppressione in magna mentis amaritudine precabantur, ut tanto impetui resistentes imminenti, cum paries proximus arderet, subvenirent. Rex autem, quia ipsum Archiepiscopum creaverat, & Regina, quia ejus fuit avunculus, erubescentes, non poterant ipsum Archiepiscopum, licet causa ejus fuisset injusta, relinquere desolatum. Who to maintain his suits, and feed the Cormorants at Rome to obtain his will, made havoc of his Woods and Temporalties in England, residing at Rome, but exposing his flock to the rapine of Wolves, without taking the least care for their souls or bodies.

Temporibus quoque sub eisdem, Archiepiscopatus nemora succiduntur, homines depauperantur. Reditus vacantes ad arbitrium alienigenarum alienis distribuuntur, de quorum moribus vel scientia nihil constat distriburoribus, & sic absent Pastore, oves lupis exponuntur.

On the other hand the Dean of Paul's, though aged, is enforced to travel to Rome to defend the Rights and Liberties of his Church, and purchase a new absolution.

Ipso quoque tempore, Decanus Londinensis aetate grandaevus, toties pro libertate Ecclesiae suae vexatus, adhuc pro juribus Ecclesiae suae contuendis Romanam Curiam adiit, pro scandalo multiplici jam per Archiepiscopum exorto. Quos enim Dominus Papa praecepit absolvi, adversarii eorum ex parte Domini Papae, praeceperunt alia ration excommunicari. Ita quod Laicis esset eorum lis, nec mirum, ridiculosa. Archiepiscopus Cantuariensis Canonicos London. eo quod illos visitare vellet, cum maximo gravamine potenter conatur confundere, (adds Matthew Westminster ) tandem visitavit sed cum moderamine.

Neither were the Abbots and Covents less schismatical and litigious then the Bishops, Deans and Canons, persecuting, suing, yea murdering each other in sundry places, of which Matthew Paris renders some sad instances, to the great scandal of Religion. I shall only instance one contest between the Abbot and Covent of Westminster, wherein the King withstood the Popes Bulls granted in the Abbots favor, to the prejudice of his Prerogative, discovering the insatiable avarice, rapine of the Pope and Court of Rome.

Diebus autem sub eisdem, ortum est scandalum in nobili Coenobio Westmonasteriensi, eo quod discordia partibus nimis damnosa & indecens est exorta. Abbas enim, vir quidam literatus & prudens, conabatur factum antecessoris sui, Authoritate Apostolica irritate, qui bona Ecclesiae suae in usus suos, & usus Conventus, ut majori pace gauderent, separaverat. Et summo conamine nitebatur, divisa solidare, & omnia nutibus suis inclinare. Et idcirco Domino Papae adhaerens, ipsum pedetentim sequebatur, et moram non minimam in Curia, non sine multarum expensarum profusione, continuabat. Unde propter suam prudentiam, facundiam, & elegantiam, inter familiares Papae annumerabatur, & Capellanus Domini Papae meruit esse & appellari, & multa de suo proposito ad votum impetrare. Quod audiens Conventus, non mediocriter formidare, ne quod praedecessor istius Abbatis, scilicet Richardus Abbas, pie ordinaverat, infirmaretur, & eorum conditio deterioraretur. Missis igitur aliquibus de Conventu praestantioribus ad Regem facta lachrymabili querela dixerunt ei: O Domine, Abbas, quem nobis habere fecistis, domum nostram imo potius vestram specialem, nititur perturbare, & quod ad quietem nostram ordinatum pie extitit, infirmare: vestrum est, domum vestram Regaleque vestrum domicilium protegere, ne nullo adversantium impulsu labet vel labatur. Quibus Dominus Rex, addito magno Sacramento, ait: Nunquam certe praevalebit. Et concepta indignatione cum ira et odio palam protestatus est, dicens: Poenitet me fecisse hominem.

Circa idem tempus Abbas Westmonasteriensis Domini Papae Capellanus à Curia Romana rediit, non minimis debitis involutus et obligationibus innodatus: (by bribes to the Pope and Cardinals.) Moram enim diutinam in Curia continuaverat, & multorum Curialium sibi corda conciliaverat, ita quod certe credebatur, quod cum Domino Papa penitus, quia vir fuit arduis idoneus satis consiliis, moraretur. Venit autem multiplici armatus potentia, ut Conventum suum suae incurvaret voluntati. Et illico accedens ad Regem apud Windeleshores, ipsi celebriter nimis & Pontificaliter, Missam cantavit. Erat utique tàm voice quàm corporali elegantia, vir desideriorum. Confidenter igitur Regem aggressus est, multorum potentum illi Literas ostendens, ut liceret ei totaliter domum Westmonasterii, quam Dominus Rex illi regendam commiserat, sane administrando gubernare, et divisa solidando possessiones redintegrare. Dominus Rex cujus cor aversum fuit ab eo, ipsum Abbatem obliquato ac torvo intuitu respiciens, elevata voice, multis irrecitabilibus probris lacessivit. Inter caetera improperans, quod ipsum immerito exaltaverat, addens, quod ad consilium suum arcanum inconsulte advocaverat. Et quomodo de tua fidelitate confidere possem, qui fratres tuos socios ab antiquo & commensales, gravare niteris & molestare? Et licet multi amicorum suorum, videlicet Johannes Mansell, & multi alii, quos longum esset nominare, intercederent pro ipso Abbate, Rex iratus valde, ipsum tàm à consilio suo quàm dilection, expulit elongatum. Tandem Abbas moleste ferens Regis indignationem, consensit in arbitros, ut quod ipsi disponerent, si Domino Regi complaceret, ipse ratum haberet & acceptum, videlicet Comitem Richardum & Johannem. Quod Conventus, licet ipsi duo Abbati fuissent amicissimi, benign acceptavit, & Rex been comprobavit. Ipsi igitur, post multas disceptationes, penitus Conventus desiderio & postulationi excluso Abbate, consenserunt: Quia sic Regi sciebant complacere. Sed haec controversia hoc anno non terminabatur.

Rex igitur misertus Conventus Westmonasteriensis, qui tot gravamina & damna jam per multos annos toleraverat, concessit benign eidem, ut vacante Abbatia Westmonasteriensi, disponatur libere de possessionibus ipsum Conventum contingentibus, quas consuevit Rex in manu sua retinere, in magnum damnum domus & gravamen, donec Abbas ibidem ordinaretur. Et super hoc, talem eisdem Monachis Chartam confecit. Which I find likewise entered in the Clause Rolls.

HENRICUS Dei gratia, &c. Omnibus ad quos praesentes Literae peruenerint, salutem. Cum bona Abbatis Westmonasteriensis & ejusdem loci Prioris & Conventus discreta sunt ab invicem, & separata, volentes indemnitati & iranquillitati eorundem Prioris & Conventus providere, concedimus eis pro nobis & Haeredibus nostris, quod quotiescunque Abbatiam vaecare contigerit per cessionem vel decessum Abbatum suorum, habeant ipsi Prior & Conventus liberam administrationem de bonis suis separatis: salva nobis et Haeredibus nostris tempore vacationis praedictae domus custodia de bonis ad praedictos Abbates pertinentibus. In cujus rei testimonium, &c. Teste meipso apud Sanctum Edmundum, Anno Regni mei trigesimo sexto. Haec autem acta sunt apud Sanctum Edmundum, ubi Dominus Rex, ad magnum domus illius incommodum, fere tribus septimanis morabatur infirmatus.

After this, Dominus autem Rex, timens ne Abbas Westmonasteriensis Curiam Romanam, quam jam been noverat, ut Domini Papae Capellanus, contra ipsum, maxim quia idem Abbas appellaverat, exasperaret, & domum Westmonasteriensem irremediabiliter debitis obligaret, congessit in ipsum probra iterum & maledicta in ira magna, quae constat fuisse nulla subnixa veritate, sed ipsa solummodo iracundia ebullire. Fecit insuper Dominus Rex per totam Londinensem Civitatem voice praeconia acclamari, ne quis Abbati Westmonasteriensi quomodolibet pecuniam accommodaret, nec scripto vel sigillo ejusdem fidem aliquatenus adhiberet. Quod in magnum opprobrium Abbatis videbatur redundare. Hujus autem rei auditors universi supra modum admirantur, quod de Regi amicissimo factus est Abbas reprobus & alienus. Prout Poëta introducit amicam de amico conquerente dicere:

Alter in alterius jactantes lumina vultus, Quaerebant taciti, noster ubi esset amor.

This Writ of the King I find extant on Record, running in these words.

REX Omnibus & singulis Mercatoribus ultra-marinis London. commorantibus, salutem. Quoniam Monasterium Westmonaster. quae nostra Capella est, & cujus sumus Patroni, specialiter reputamus nostrum, & specially diligimus affectione; nolentes illud aere nimis obligari alieno, vobis pre cise mandamus, quod Monachis ejusdem Monasterii super sigillum Capituli, sine nostro, & Abbatis consensu, nec etiam ipsi Abbati, nostro assensu irrequisito, pecuniam ullam mutuare praesumatis. Hoc idem sociis vestris in Curia Papali, seu alibi commorantibus intimantes. Teste Rege apud Rading, 17 die Junii.

I pretermit the complaints to the King by the Nobility, Commonalty and others of the Diocese of Lincoln, against the Bishop, his Deans and Officials, for vexing them with Citations from place to place, and enforcing them to make Inquisitions and give testimony against their wills upon Oath, and the memorable forecited Prohibitions issued to him thereupon, which you may peruse p. 705, 706.

What strange Dispensations for Pluralities and Commendaes the Pope then granted to Foreigners and unworthy persons (and the King by his example) to the oppression of the English Clergy and Religious persons; and how one ill president, usurpation, Non obstante produced another, will appear by this relation.

Eodemque tempore, electus Wintoniensis Aethelmarus, de partibus veniens transmarinis cum Comitatu copioso & pomposo, applicuit in Anglia. Cui adventanti Rex laetabundus cum nobilium, & praecipue Pictavensium multitudine copiosa occurrit. In qua fuerunt fratres ejus Wilhelmus de Valentia, & Galfridus de Lizinnum, Rege tertio existente, mutuo applaudentes, & in crastino Sanctae Mariae Magdalenae, scilicet die Dominica, festo facto celeberrimo Wintoniae convivabantur, & sic devoluta est magna jam Angliae Nobilitas, exclusis indigenis, ad alienigenas. Auxit autem causas laetitiae gratia Papalis, quam sibi electus memoratus comparaverat cum gratia Regali, quam-sanguis fraternus excitaverat. Quibus cooperantibus, meruit obtinere redditus prius obtentos, quae ad plusquam mille marcarum summam ascenderunt, quas ipse egenus electus, dignoscitur ex fratris sui Domini Regis extorsione possedisse. Nulla enim creditor fuisse notabilis Ecclesia, de cujus uberibus in Anglia lac non creditor exuxisse. Unde huic libello quiddam, quod lachrymas excutere debeat ab oculis audientium, duximus inserendum. Abbas Ecclesiae Sancti Albani per extorsionem Domini Regis satis enormem & impudentem▪ ad opus Simonis de Norwico Clerici de Pincerna sua, solvit de Camera sua centum solidos. Ipso nempe Simone vicesimo anno sequente decedente, & vix sepulto, postulavit idem Dominus Rex precibus armatis, ut translatus redditus ill quendam alium & alienum saginaret. Quod & invito Abbate & ingemiscente factum est. Rogaverat insuper Dominus Rex, ut fratri suo Aimero jam Wintoniensi electo decem marcae annuae de Camera concederentur ac solverentur. Ipso igitur Aimero in Praesulatum Wintoniensem electo, illico postulavit, ut cuidam Clericulo Pictavensi, ipsae eaedem decem marcae, quas per aliquot annos receperat Aimerus memoratus, facta tali translatione, Dominus Rex non erubuit postulare. Quod in periculum Ecclesiae, praeter damnum, dignoscitur redundare. Sic enim servitus indelebilis & damnum irrestaurabile subrepere minabatur. Et praeter haec, alias quamplures & pluries multas & multiformes Ecclesiae beati Prothomartyris Anglorum Albani injurias & gravamina, Rex tyrannizans non est veritus irrogare. Quae scribenti, taediosum foret enumerando scribere, & auditoribus audire foret onerosum. To which Matthew Westminister subjoins; Praelati et viri Religiosi, Papa jubente, et Rege spoliante, in ultimam servitutem detruduntur. Haec detestabilis adjectio (Non obstante) enervat Sanctorum scripta et facta.

How strangely and unworthily this Pope, against his own former express Bulls and Grants, not to grant Provisions to Italians and other Foreigners in succession, presumed by his Non obstantes to grant Provisions to them of any Churches void or to be void, in the gift of Abbots and other Religious persons, against their Charters, Privileges; and what great scandal and schism they produced, inducing men to depart from the Pope and Church of Rome as Antichristian, this Bull of Pope Innocent, and subsequent relation will inform us.

Tempore quoque sub eodem, transmisit Dominus Papa Abbati sancti Albani literas sub hac forma. INNOCENTIUS Episcopus, &c. Dilectis filiis Abbati & Conventui S. Albani, Lincolniensis Diocesis, Salutem & Apostolicam benedictionem. Cum dilectus filius Iohanes de Camecana, nepos & Capellanus noster, Ecclesiam de Wengrave, in qua, sicut intellximus, ius patronatus ad vos dignoscatur pertinere, discretionem vestram affectione paterna rogamus, per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus eidem Capellano, dictam Ecclesiam cum alia Ecclesia primo vacaturae, quae ad praesentationem vestram spectare noscatur, quam etiam dictus Capellanus velejus procurator duxerit acceptandum, commuteris, illam donationi nostrae nihilominus reservando. Inhibitione seu reservatione qualibet non obstante, aut etiam indulgentia illa quae dicitur Anglicis esse concessa; Ne beneficia Clericorum Italicorum cedentium vel decedentium▪ immediate alicui Clerico Italiae conferantur. Datum Lugduni, secu ndo Idus Decembris. Hoc vero huic libro duximus inserendum, ut legentibus innotescat, quot angariis et injuriis nos miseros Anglos exagitat curia Romana. Perpendens enim hujus literae tenorem, multiplicem potexit considerare contemptum, injuriam, et oppressionem. Sed ut Apostoli adimpleatur sententia comminatoria: Nisi prius venerit discessio, non revelabitur filius iniquitatis. Ecce causa, ecce materia quare recedunt corda, etsi non corpora, a patre nostro Papa, qui in vitricalem exasperatur austeritatem, et a matre nostra Ecclesia Romana, quae in novercalem desaevit persecutionem.

Whereupon Matthew Paris gives us this Character and Epitome of this year 1251. in relation to the Pope, and Court of Rome.

Transit igitur annus illae frugifer & fructifer usque ad sufficientiam, & potius abundantiam quamvis procellosus, turbidus, & fulgure formidabilis. Dommo vero Papae et curiae Romanae, laboriosus, sumptuosus, et propter transmigrationem periculosus.

The Pope pilling and polling the Bishops, Archbishops, and extorting great sums of money from them, for their confirmation in their Sees, (no Simony or sin at all in his Holiness, but a Papal virtue) to make them some recompense to reimburse their monies, granted them not only Licenses to hold all their former Livings and Revenues in Commenda with their Bishoprics, but likewise to extort annual pensions from their Clergy who had benefices, to their great oppression; as in the cases of Archbishop Boniface, Grosthead, Aethelmar, and others forecited, so of the New Bishop of Rochester Anno. 1252.

Anno quoque sub eodem, scilicet primo quo creatus extitit, adquisivit sibi Episcopus Roffensis adhuc novellus à curia Romana, ubi notus fuerat, ob hoc quia Domini Regis ibi diu extiterat procurator, potestatem, non sine multorum admiratione, extorquendi a beneficiatis in suo Episcopatu quintam partem redituum suorum usque in quinquennium: licet idem Episcopus pristinos reditus suos, quos antequam ad Episcopatum promoveretur ex indulgentia Papali sibi retinuisset: necesse enim habuit, ut asserui, Episcopatum suum exilem a paupertate relevare. Opprobium enim ei videbatur, quod ill Episcopatus inter omnes Angliae Episcopatus pauperimus diceretur, et a Karleolensi jam superaretur. Exigebat igitur sibi summam memoratam exhiberi, non secundum aestimationem bonorum Ecclesiasticorum a subjectis, sed quocunque modo ex bonis Ecclesiasticis emergentium.

The Pope under pretence of relieving the King of France, who was taken captive in the Holy Land, and the distressed Christians there, but in truth to promote his own designs, earnestly pressed the King of England, to expedite his voyage to the Holy Land which he had long delayed, retarding others who were ready to march to its assistance. Who joyful of his opportunity, made good use of it for his own advantage to pillage both the Jews and Christians. Thus related.

Ipsius quoque diebus, missit dominus Papa Domino Regi Angliae persuasoriam & efficacem valde Epistolam, ut idem Rex viriliter accingeret, & sine damnosa dilatione ad Terram sanctam adjuvandam, & ut Domino Regi Francorum auxilium praestolanti, oportunum ac festinum impenderet adminiculum. Quod si nollet, saltem alies transfretari & peregrinari paratos & desiderantes, non impediret. Haec autem clausula finalis adjecta fuit, quia quosdam Magnates Terram sanctam adire paratos, in magnum damnum & jacturam eorundem, retardavit. Dominus autem Rex, ut Papali desiderio & persuasioni obtemperaret, à Judaeis quicquid ipsi miseri habere videbantur, non tantum abradendo vel excoriando, sed eviscerando extorsit. Auri quoque sititor hydropicus, talenta, vel crusta, aut jocalia, adeo avide tam a Christianis quam Judaeis emunxit, ut videretur Crassus a mortuis novus resuscitatus.

To color this his rapine the better, to make all his subjects believe he really intended a speedy passage to the Holy Land, and induce them to take up the cross, to extort more money from them by dispensations with their vows.

Anni quoque sub ejusdem circulo, die videlicet Lunae, quaeipsum diem praecedit proximo quem Hokedai vulgariter appellamus, fecit Dominus Rex omnes Londinenses à minimo usque ad maximum voice praeconia convocari, praecipiendo sub edicto Regio vt omnes ad Westmonasterium voluntatem suam audituri convenirent. Quibus congregatis, jussit Rex, ut Wigorniensis, & Cicestrensis Episcopy, & Abbas Westmonasteriensis, sermonem facerent populo solennem nimis & efficacem, de cruce suscipienda. Ad quorum praedicationem, propter Romanae curiae varias pecuniae extorsiones et illusiones, pauci de civibus vel compatriotis crucem susceperunt. Veruntamen de curialibus, Richardus de Gray, Johanes frater ejus, & I. de Plexeto, ad crucis susceptionem avolarunt. Quos illico Rex accurrens cum amplexibus, osculabatur, vocans eos fratres suos. Et objurgans vocavit Londinenses ignobiles mercenarios, eo quod eorum pauci crucem susceperunt. Audaciam autem hanc, imo pertinaciam Roma parturivit, eo quod a Papa jam impetraverat, ut per triennium decimam reciperet a Regni clero et populo, quae si colligeretur, ad plusquam sexcenta millia totalis ejus summa ascendere, in perpetuum Regni detrimentum, videretur. Vnde dictum est secretius, quod piis mentibus est incredibile, ipsum non ob aliud Regem crucem humeris suscepisse, nisi ut regnum tali argumento bonis spoliaret. Tamen passagium suum juravit a die sancti Johannes Baptistae in sequens triennium, nisi morte vel gravi infirmitate vel alia rationabili causa impediretur: (by which conditions inserted he easily evaded his Oath.) Et jurans hoc, apposuit manum suam dexteram ad pectus suum more sacerdotis, & postea supra Evangelia apposita, & osculatus est ea more laici. Nec tamen hoc circumstantes reddidit certiores. Praeteritarum enim transgressionum memoria, suspicionem in praesentibus suscitavit.

The Pope to animate the King to undertake this voyage, (at least wise in pretext) had granted him a new Triennial Disme upon the Clergy of England and Ireland, towards this expedition, whereupon the King summoning the Bishops of the Province of Canterbury, to appear before him to collect and levy this Disme, they all made answer, that they could not do it without the Archbishops assent who was their head (then absent at Rome, ) wherefore the King sent this Writ unto him for his assent and assistance in promoting this affair.

REX Archiepiscopo Cantuariensi salutem. Cum passagium nostrum juravimus & statuerimus à festo nativitatis beati Johannes Baptistae proximo venturo, in quatuor annos, et Dominus Papa nobis concesserit per literas suas decimam Ecclesiasticorum proventuum trium annorum in Regno Angliae, & aliis terris nostrae ditioni subjectis, per Triennium ante idem passagium colligendam, suffraganeos vestros ad nostram nuper praesentiam convocatos rogavimus, ut mandato Apostolico, cujus transcriptum sub sigillo Abbatis Westmonasteriensis vobis mittimus, liberaliter assentirent. Qui direrunt, se super praedicta Mandato sine vobis, qui eorum estis honorabile caput, nobis ad plenum non posse respondere. Quocirca paternitatem vestram de qua specialiter confidimus affectuose rogamus, quatinus cum hujusmodi negotii exordium à vobis dependeat, dictae collectioni per Triennium ante dictum passagium annuerevelitis, literas vestras patentes assensum vestrum testificantes super dicta Collecta, juxta mandatum Apostolicum faciendum, tam nobis quam dictis suffraganeis vestris nobis transmittentes, rogantes eosdem ut vestra non expectata praesentia, dictum negotium, quod potissime desideratis expediri, optato curent effectui mancipare. Teste Rege apud Westm. 15. die Maii.

Ten days after he issued this Writ to the Archbishop of York.

REX Archiepiscopo Eborum, salutem. Paternitatem vestram rogamus quatinus per fratres praedicatores & minores, ac alios quos videritis idoneos, praedicatione Crucis diligenter insistatis prout melius videritis expedire, juxta mandatum Apostolicum vobis inde directum, et redemptiones votorum crucesignatorum nec non legata relicta, obventiones, et caetera omnia ex quacun{que} causa subsidio terrae sanctae deputata concessa et concedenda, quae Dominus Papa tempore crucesignationis nostrae nobis concessit, per vos vel alios colligi, et in loco competenti et securo deponi faciatis, nobis assignanda, sicut plenius in literis Apostolicis vobis et quibusdam aliis Episcopis Regni nostri directis continetue. Teste Rege apud Merton 26. die Maii.

Eodem modo scribitur Cantuariensi Archiepiscopo, Hereford. Elyensi, D nelm. & Nor ic. Episcopis, & Abbati Westm.

The King soon after having taken a solemn Vow to pass to the Holy Land, by a prefixed day, (though not intended as the event discovered) issued this Writ to the Archbishops of Ireland to promote the Collection of those Dismes, the Pope had there granted him for that voyage.

MAndatum est Cassalalensi Archiepiscopo, quod quia Rex firmavit passagium suum in terram Sanctam ab instanti festo nativitatis Sancti Johannes Baptistae, in quatuor annos, quod praedicationem de cruce assidue, per fratres praedicatores & alios idoneos fieri faciat, & permittat Collectores Regis legata promissa, et redemptiones de Cruce, ac ea, quae de crucesignatis et aliis sunt concessa, colligere et unire.

Eodem modo mandatum est Tuamensi Archipiscopo.

Et mandatum est Archiepiscopo Dublin quod decimam de Clericis beneficatis per Consilium I. filii Galfridi Justic. Hiberniae uniri faciat.

Et mandatum est Mauritio filio Geroldi quod magnates de terra Hibernia inducat, quod iter suum cum Rege aggrediantur.

Eodem modo Mandatum est Justic. Hiberniae.

Eodem modo Mandatum est I. de Frisney.

He likewise sent this Writ to Boniface, Archbishop of Canterbury to promote this affair.

REX Venerabili in Christo Patri B. eadem gratia Cantuariensi Archiepiscopo totius Angliae primati, salutem. Cum in subbsidium sanctae terrae nobis sit ab Apostolica seed concessa decima proventuum Ecclesiasticorum Regni Angliae, ac aliarum terrarum quae sunt nostrae jurisdictioni subjectae, per triennium, et vos ac venerabiles patres W. Eborum Archiepiscopum, Hereford. Elyens. & Dunelm. Episcopos Dominus Papa dederit executores, ut postquam passagium nostrum fuerit statutum & juratum, per biennium ante idem passagium decimam ipsam cum redemptionibus votorum, legatis relictis, vel alio modo concessis subsidio praedictae sanctae terrae à tempore crucesignationis nostrae, si non aliis fuerint ipsa legata, concessa vel assignata, per vos ipsos Archiepiscopum & Episcopos, & alias idoneas personas colligantur, & locis tutis deponantur, et ea nobis integre cum iter arripuerimus transmarinum assignentur, sicut per transcriptum priorum literarum Domini Papae praedicta continentium, vobis & praedicto, Archiepiscopo directarum quod vobis transmittimus, plenius perpendere poteritis: Verum cum passagium nostrum jam statutum sit & juratum, & in posterioribus literis Domini Papae, quarum transcriptum vobis similiter mittimus, quae quidem literae Archiepiscopis & Episcopis per Regnum Angliae constitutis diriguntur, contentum sit; Quod collecta praedicta fieri possit per triennium ante passagium praedictum, & nobis expediat quod maturius fiat quam in Prioribus litteris continebatur, eo quod subveniendi Sanctae terrae ardens in nobis desiderium accenditur, Paternitatem vestram non minori quam possimus affectione, quatinus sicut de vobis habemus fiduciam indubitatam, voti nostri, nec non & iteneris tam salutiferi, velitis esse Coadjutores. Dantes in mandatis subditis vestris, quod instanti festo sancti Michaelis proximo venturo praedictam collectam incipiant usque ad consummationem praedicti termini proficiendam, scribentes suffraganeis Episcopis vestris & aliis vobis subditis, quod quantum in vobis est assentiatis collectioni dictae decimae faciendae in praedicto festo. Precantes eosdem, quod ipsi ad hoc consentiant, & subditos suos efficaciter inducant. (The Popes grant without their consents being not binding to them) Teste, &c.

Eodem modo scribitur Episcopo Hereford.

To promote this collection the better, the King issud these two Mandates to the Priors of the Freers Minorites and Preachers, to senda sufficient number of Preaching Freers of their Order to him, who had skill to preach and promote this Croysado, (not Jesus Christ and him crucified) they being then the prime instruments to advance, collect the Popes and Kings Taxes, Exactions, under a pretext of Devotion, but in truth for their own gain and preferment.

MAndatum est Ministro Fratrum Minorum in Anglia, quod in 15. Pasch. proximo futuri venire faciat ad Regem usque London. sufficientem numerum prudentum Fratrum, qui habeant scientiam praedicandi de Cruce, pro negotio ejusdem Crucis. Teste Rege apud Maiden, 12 die Martii.

Eodem modo mandatum est Priori ordinis Fratrum Praedicatorum.

The King the better to promote his design, to induce his Subjects to take up the Cross, and pick their purses by this pious Papal pretext, indulged these Privileges to such as should cross themselves, commanding the Archbishops and Bishops to see them published in their respective Dioceses, by the Frees Minorites and others employed in that service.

REX Archiepiscopo Eborum, salutem. Volentes Crucesignatis gratias facere speciales, concedimus, & praesentibus Literis protestamur, quod omnes Crucesignati & Crucesignandi de Regno nostro, qui in propriis personis suis nobiscum in Terram Sanctam proficiscentur & potentes sint ad pugnandum, de caetero sint immunes à praestatione usurar. in Judaismo nostro. Et quod omnes Crucesignati & Crucesignandi de eodem Regno habeant in Curiis nostris celerem justitiam de omnibus querelis suis, quantum leges terrae nostrae permittunt. Et quod nullus Crucesignatus vel Crucesignandus compelli possit ab aliquo ad plus praestandum in subsidium Terrae Sanctae, quàm promiserit in sumptione Crucis, & modo quo promiserit: Rogandos igitur vos duximus quatenus ista Suffraganeis vestris communicetis, & per Fratres Praedicatores & Minores, & aliosad negotium Crucis deputatos ac deputandos, per Provinciam vestram publicari faciatis. Teste Rege apud Merleberg. 24. die Julii.

Eodem modo mandatum est Cicestrensi Episcopo, nisi quod terminatio Literarum illarum quae diriguntur Episcopis est; Et volumus quod ista publicentur per Fratres Praedicatores & Minores, & alios ad negotium Crucis deputatos & deputandos. In cujus, &c. Teste ut supra, & debet ista clausula intrare ante illam clausulam, Rogandos igitur R. Exon. Episcopo, A. Winton. electo.

The King soon after sent these ensuing Letters to the King and Queen of France, the Patriarch of Jerusalem, the Archbishop of Tyre, the King of Cyprus, with other Princes, and to the Master of the Templars and Hospitalers, concerning this his intended voyage to the Holy Land, thus recorded.

EXcellentissimo Principi L. Dei gratia Regi Franciae, H. eadem gratia Rex Angliae, &c. salutem. Requisiti dudum per Literas vestras, quod adventum nostrum acceleraremus in succursum Terrae Sanctae, recolimus Serenitati vestrae rescripsisse, quod si terras nostras per vos & Progenitores vestros occupatas freti salubri consilio nobis redderetis, passagium nostrum acceleraremus, & personam & res nostras exponeremus in obsequium crucifixi, ad honoris vestri incrementum. Et licet jam passagium nostrum sit juratum, et certo tempore statutum, idem tamen passagium anticipabimus, potenter nos accingendo ad praedictae terrae succursum, dum tamen occupata praedicta nobis benign restituatis. Quod vestrae Regiae dignitati ad salutem cedet perpetuam, & ad laudem famae temporalis. Teste Rege apud Westm. 8. die Junii.

REX M. Reginae Franciae, salutem. Noverit dilectio vestra, quod passagium nostrum in Terram Sanctam statuimus à Nativitate Sancti Johannes Baptistae, Anno gratiae 1252. in quatuor annos. Et si placeret Domino vestro Regi Franciae, quod terrae nostrae a praedecessoribus suis, et ab ipso occupatae nobis restituerentur, proculdubio maturius passagium nostrum pararemus, potenter nos accingendo ad honorem crucifixi, et Domini vestri, et totius Christianitatis commodum et honorem, quod quidem ei scire faciatis, ipsumque efficaciter inducatis ad praedictam restitutionem nobis faciendam. Nos enim ex tunc sine morae dispendio terminum passagii nostri anticipabimus, & manu valida ad perpetuum crucifixi & Domini vestri honoris incrementum. Teste ut supra.

REX R. Dei gratia Patriarchy Hierosolym. salutem. Cum charactere Crucis simus insigniti, & pungat nos negotium Terrae Sanctae stimulis interioribus, in 15. Paschae, Anno gratiae 1252. praesentibus pluribus Magnatibus Regni nostri, firmavimus passagium nostrum certum terminum eidem assignando, videlicet, à Nativitate Sancti Johannes Baptistae, ejusdem anni in quatuor annos, ad quem terminum per auxilium Jesu Christi, nos ad ipsius Domini servitium accingemus, quod intimare poteritis Magnatibus Terrae Sanctae, prout vestra viderit discretio expedire. Scire etiam vos volumus quod si illustris Rex Fraxciae terras nostras a Progenitoribus suis, et ab ipso occupatas nobis restituerit, indubitanter passagium anticiparemus. Teste Rege apud Westm. 6. die Junii.

EOdem modo mandatum est Archiepiscopo Tyrensi, Th. Regi Cypri, Boemund. Principi Antioch. & Com. Trepol. A. Etton, Regi Armen. Constanc. Bajulo Arm. Johanni de Ibellin. Com. Jopen. Johanni de Fogiis Constab. Acon. Philippo de Montforti, T. Domino Tarron. J. Caesar. Consuli & Communitati Januen. Consuli & Communitati Pisan. Consuli & Communitati Venetorum.

EOdem modo scribitur Magistris Templar. Hospitalar. & domus Hospital. Teuton. cum hac adjectione. Caeterum cum bonas ut audivimus habeatis in domo vestra naves, vos rogamus attente, quatenus meliores naves & fortiores quas habetis praeparetis nobis commodandas. Ita quod praeparentur & munitae sint, nautis & armamentis convenienter per unum annum ante passagium nostrum, ut equi, arma & alia quae promittere volumus in Terram Sanctam salve valeant in eis deferri; providentes, quod cum applicuerint servientes nostri cum praedictis praemissis salvas habeant domos, & receptacula secura quibus se cum rebus praedictis, usque ad adventum nostrum valeant receptari, & anno sequenti remittantur naves praedictae, quibus nos ipsi cum sequacibus nosti is valeamus secure transfretare: Tam solicit vos habentes circa praedicta, quod per experientiam addiscamus quam ferventem habeatis ad succursum Terrae Sanctae devotionem, & versus personam nostram affectionem. Teste ut supra.

The Archbishops, Bishops, and Clergy being very averse and backwards to assent to, or levy the Triennial Disme granted by the Pope to the King, towards his voyage to the Holy Land, he thereupon summoned all or most of them then in England to a Parliament at London, where he pressed them to give their assents to the Popes grant for his supply; the proceedings therein, and great oppositions made against it by the Bishops and Lord's, is thus at large related by our Historians.

Festo autem beati Edwardi imminente, (quod de consuetudine Dominus Rex consuevit semper in magno Comitatu & apparatu splendido celebrare) convenerunt, veluti ex dicto Regio convocati, totius Angliae Praelati fere universi. Omnes nempe Episcopy, praeter Cestrensem valetudinarium, & Archiepiscopum Cantuariensem, qui in partibus tum temporis agebat transmarinis, simul & Herefordensem, & praeter Archiepiscopum Eboracensem, qui ob incertam nobis causam, nisi forte quia remotus abest, remansit, ibidem praesentes exstitere. Protulit igitur in medium Dominus Rex coram omnibus ibidem congregatis, Papale mandatum, omnibus Regni aemulatoribus exosum & detestabile. Quod videlicet contulerat Dominus Papa totam Regni decimam, videlicet proventuum totius Ecclesiae Anglicanae, de potestate sibi à Deo concessa, per triennium, ad Regia viatica peregrinationis, adjuncto magnae verbo offensionis, scilicet, non secundum aestimationem Ecclestarum pristinam, sed secundum aestimationem novam ad inquisitionem strictissimam, ad voluntatem et arbitrium Regiorum satellitum et extortorum faciendum, qui astute nimis et damnum Ecclesiae inaestimabile, et servitutem perpetuam procurantes, suis semper primum propriis, deinde vero etiam Regiis emolumentis inhiarent. Argumentose igitur Regii Nuntii Episcopis congregatis supponentes, quod tali ac tantae contributioni consensissent, vulpina calliditate exigebant, quod soluta pecunia duorum annorum, secundum Papale mandatum, pecunia tertii anni ante peregrinationem, licet hoc in Papali mandato autentico non contineatur, pecunia totaliter, secundum formam praetaxatam collecta, solvatur peregrinaturo, vel saltem ejus pars dimidia, Regi benigna gratuitate ac benignitate gratuita concederetur. Tunc enim, ut dicebant, Dominus Rex versus Orientem iter dirigeret & vexilla. Quod cum inter alios Episcopus Lincolniensis, admirans verba tam venerata, & ad subversionem Ecclesiae intoxicata, audiret▪ in ira magna respondit: O quid est hoc pro nostra Domina? Vos ex inconcessis proceditis. Supponitisne vos, quod nos in hanc maledictam contributionem consenserimus? Absit haec à nobis ad Baal genuum incurvatio. Cui electus Wintoniensis ait: Pater, quomodo poterimus resistor voluntati Papali ac Regiae? Vnus impellit, alter attrahit. Consenserunt Franci in hoc casu contributioni consimili, ut videlicet Regi suo peregrinaturo subvenirent. Fortiores nobis sunt, & ad resistendum consueverunt esse proniores. Et nos qualiter valemus illis resistor? Ad haec respondit iterum Lincolniensis Epi copus: Eo ipso resistendum est, quod Franci contribuerunt. Binus enim actus inducit consuetudinem. Praeterea, luce clarius videmus, proh dolor! qualem finem sortita est tyrannica Regis Francorum extorsio pecunialis. Terreant nos exempla praeambula. Ne igitur et Rex et nos gravem Dei offensam incurramus, pro me dico voice libera, huic injuriosae contributioni contradico. Sententiae igitur huic consensum praebuerunt alacriter et incunctanter, Londinensis, Cicestrensis, Wigorniensis Episcopy, et electus Wintoniensis, et fere omnes alii. Sarisburiensis autem fluctuabat. Et addidit Lincolniensis Episcopus. Supplicemus omnes Domino nostro Regi, quatenus de salute animae suae sollicitetur, impetum tantae refraenans temeritatis.

Haec autem omnia cum fida relatione nunciarentur Domino Regi, quasi furia invectus, nec se prae ira capiens, vocem cum clamore exaltavit, & omnes, qui in sua Camera fuerunt, velut furiosus aufugavit. Tandem suis familiaribus aulicis ipsum blandius mitigantibus, significavit Praelatis, quatenus non quasi Domino protervienti, et de praecepto Papali exigenti, sed tanquam supplicanti, et Jesu Christo in Terra Sancta militaturo, et in ipsam pro honor universalis Ecclesiae peregrinaturo, competens auxilium pecnniare liberaliter et benigniter largirentur. (A clear demonstration, that the Pope had then no legal Authority to impose any Disme or Tax upon the Clergy by his Bulls, for the King himself, without their common consent thereto.)

Quod cùm Praelatis renunciaretur, mitiùs se habentes, responderunt: Credimus indubitanter, quod si Dominus Papa veraciter intelligeret, quot angariis, quot exactionibus damnosis Anglicana gravatur et opprimitur Ecclesia, nunquam talia Dominus Rex in curia Romaua impetrasset. Et si ipsum Dominum Papam super his plenius certificemus, haud dubito factum suum, nec est mirandum, tanquam ex suppressa veritate, et suggesta falsitate deceptus, illico revocaret. Nunc enim Dominus Rex per Forestarum suarum ampliationes, nunc per Justitiarios suos itinerantes, nunc novis placitis excogitatis, nunc modis aliis Regnum suum depauperat. Quo exinanito, necesse est consequenter Ecclesiam quoque depauperari & egere. Quid de Praelatis referemus, quos idem Dominus Rex in nobilibus intrudit Ecclesiis? Quam miserabiliter extorsit bona terrae, suis Cantuariensis Archiepiscopus Boniface, qui se propterea debitis tot finxit obligatum, ut sine totius Ecclesiae Anglicanae adjutorio non poterat ullo modo respirare? Nec adhuc cessat Dominus Rex, ipsi modo fas est talia recitare. Quotidie aliis atque innumeris argumentis Regnum suum & Ecclesiam, contra sacramentum & juramentum suum primitivum, tàm pecunia quàm libertate privare antiqua & consueta. Et praeterea jam ab omnibus creditor et dicitur, quod non ob aliud, ut videtur, se Cruce signavit, nisi ut hoc novo modo et praetextu omnem substantiolam in Anglia, quae remansit, valeat asportare; sicque redigat mellifluum, et abundantissimum Angliae Regnum, in desertum: vel saltem subrogatis et introductis alienigenis, suis incolis viduet in eo natis et educatis. Nonne dudum in pueritia sua, quando in Regem faeliciter creabatur Crucem utique patris sui Regis Johannes, tunc etiam Crucesignati humero suo pro ipso assumpsit, unde timendum, ne ipsam Crucem eodem modo, & ea intention Dominusiste Rex, qua Pater ejus eam assumpserat, patrissans assumpserit. Ut & iste Rex videlicet, quod absit, suos supprimar, & conterat naturales & fideles subditos. Veruntamen quicquid hactenus egerit, quantumcunque Ecclesiam Anglicanam, & Regnum suum Angliae oppresserit & afflixerit, quod postulat a nobis adhuc impendemus & desiderio suo pro posse obsecundabimur, si quod multoties promisit, velit chartam toties pactam, totiesque debitam libertatum nobis juratarum inviolabiliter posthac observare. Necnon & aliam chartam conficere, ne alia vice sub praetextu hujus gratiae talia exigat, ut Ecclesia Anglicana tam execrabili tributo & exactioni supponatur. Ceterum requirimus, ut si concedatur pecunia, quam Dominus Rex in praesentiarum nunc à nobis petit, & exigit, colligatur diligenter ac fideliter ad opus Domini Regis utiliter distribuenda, in Terram Sanctam profecturo, prout fidelibus suis cautius solito videbitur expedire, et sic eadem pecunia Domino Regi liberetur. Haec autem propterea addebant, quia totum thesaurum suum quem ab Anglis Dominus Rex extorserat, in damnum Regni & suorum fidelium periculum, in usus hostium & inimicorum suorum tàm prodigialiter quàm prodigaliter distribuerat; ac si arma sua quis hostibus suis in suum sponte distribuat detrimentum & exitium. Haec salubriter inter filios pacis Praelatos tractabantur, ut haec Regi ex parte eorum significarentur.

Postquam Domino Regi talia ex parte Praelatorum nunciarentur, & plenius intermeante Episcopo Sarisberiensi recitarentur, ira incandu t vehementiori: corrugansque nares, juravit horribiliter, quod nunquam dum vitales aures carperet, in talem mergeretur servitutem. In hoc patris sequens vestigia pedetentim. Significavit autem eisdem iterato, si aliter vellent respondere, quam sic tergiversando. Sed ne frontose viderentur, cum praecisa negatione respondisse, Dominosuo Regi dixerunt, se non posse plenum aut perfectum consilium inire absque Domini Cantuariensis Archiepiscopi, qui totius Britanniae primas esse dignoscitur, & Praelatorum omnium Angliae excellentissimus, praesentia & assensu, & Domini Archiepiscopi Eboracensis, qui primus, vel de primis est totius Regni, consensu & Providentia, quorum unus in partibus agebat transmarinis, alter absens in partibus remotis commorans causis ignotis impeditus. Upon which Answer the King issued the premised Writs to the Archbishops of Canterbury and York.

Rex igitur pecuniae factus sititor avidissimus, ad solitas vulpinas fraudis versutias conversus, quos non potuit in consilio communi frangere congregatos, cogitavit divisos frangere sigillatim. Vocavit igitur, antequam à Londino recessissent, soluto Concilio memorato, Elyensem Episcopum, ut cum ipso secretius loqueretur. Adventanti igitur Episcopo, Rex reverenter, & honorifice nimis assurgens advocavit eum, & cessit ei ut juxta ipsum eundem Episcopum familiariter collocaret. Et satis humili, & sereno vultu, ait ad eum, Domine Charissime Episcope, difficile mihi foret omnia beneficia, liberalitates, & obsequia mihi à vobis multoties impensa recitare. In Provinciam enim itinere laborioso ac periculoso, ut mihi uxorem meam adduceres, sumptibus propriis vestris animo libenti perrexisti. Mihi insuper in ultramarinas partes profecturo semel & iterum auxilium efficax infatigabiliter impendisti. Quid plura? Nunquam auxilio indigui, quin prompto favore meam praeveniretis, vel saltem prosequeremini indigentiam. Nunc autem plusquam unquam vestra indigeo munificentia & solita benignitate. Assumpsi enim, ut vestra novit paternitas, Crucem Domini humeris meis, pro honor universalis Ecclesiae, et Regni prosperitate in Terram Sanctam magnifice bajulandam. Cujus peregrinationis vos meos fideles, & benefactores desidero & oro specialiter fore participes. Supplico igitur modis omnibus quibus possum, quatenus in bonum caeteris exemplum me in instanti necessitate quae multas postulat expensas juvare non omittatis, aliorum teporem non respicientes. Ego vero nacta temporis opportunitate, vobis in uberiobus beneficiis condignam rependam vicissitudinem. Episcopus autem in hac stabilis existens temptatione, istis nugatoriis sermocinationibus, respondit dicens (subticent moderate damnum sibi illatum de nundinis S. Aetheldredi pro nundinis S. Edwardi, apud Westmonasterium innovatis) Domine, si aliquando vobis servivi, multum mihi complacet, sed noverit serenitas vestra, quod à forma quam universitas compromisit, & in fide propositum roboravit, nullatenus volo nec valeo, quia inhonestum mihi foret, recedere vel sequestari. Si autem nos Praelati, vestro voluntario impetui flecteremur, Ecclesia depauperaretur, & in laesionem fidei ac Sacramenti vestri perpetuae servituti subjaceret ac tributo. Ad memoriam si placet revocandum est, qualiter Sancti multi pro Sanctae Ecclesae libertate feliciter exularunt & glorious occubuerunt interempti. Quid beatum Thomam commemorem Martyrem gloriosum? quid successorem suum beatum Edmundum nobis contemporaneum? Coruscat copia exemplorum, quae omnia in vestrum opprobrium redundare comprobantur. Terrere vos deceret Regis Francorum, vobis pro speculo à Deo demonstratum, qui extortam à Regno suo pecuniam in suam hostibus distribuit redemptionem, & inde nostros inimicos, scilicet Saracenos, amplius saginavit. Unde qui prosequenture nos veloces erant, & qui odernnt nos victores gloriantur. Imo armis & pecunia nostra d iati gratulantur. Et quicquid de Rege deinceps contingat memorato, opprobrium indelebile contraxit ex praeteritis, scilicer, quod Christianorum Nobilissimus praeda factus est Saracenis, propter quod nonnulli à fide recedentes (pro dolor!) apostatarunt. Et haec omnia rapinae imputamus praetaxatae.

Cum autem haec audisset Rex, quasi alto vulnere saucius, nec adhuc rationi adquiescens, exclamavit inordinate nimis, dicens Ministris, Ejicite rusticum hunc, ejicite, & ejectum excludite ut amplius coram me non compareat, qui et solamen mihi denegat, et juvamen. Et sic qui ingrediens satis curialiter fuerat advocatus, probis exiit laces itus. Simili quoque modo quorundum aliorum quos secretius ad se fecit accersiri, moliebatur constantiam enervare, quorum verba licet ponder non carentia, causa brevitatis praeterimus. Hac autem versutia summopere conabatur Praelatorum sibi mentes inclinare, ut sic consequenter Nobilium Corda ad consensum suum incurvaret contributionis, sed ipsorum Consilium a Praelatorum sententia dependebat.

Eodemque die venit Electus Wint. ad Dominum Regem fratrem suum ut valedicto licentiatus repatriare . Rex autem non prout decuit ipsum facie serena appellavit, nec assurrexit sicut consuevit venienti. Cui ait Electus, Domine, mihi videtur, solvitur Concilium, patefactum est vobis prout ut mihi videtur Praelatorum incommutab le propositum. In procinctu sum, ut de vestra licentia redeam praematurus. Non enim placida mihi est in hac urbe mora diuturnior: Domino Deo vos commendo. At Rex. Et ego te Diabolo vivo. Deberes mecum stare, etsi totus mundus mihi adversaretur, qui frater meus es uterinus. Et ego te malo grato Dei & ejus Sanctorum, & eorum ad quos spectat de jure electio promoveri, & ad tantam provexi dignitatem, ut nulli de Clerico in divitiis secundus in Anglia videaris. Cui electus de illepido verbo commotus, respondit. Domine, annis sum juvenis, placere vobis quia me creasti, ut & ego factus sim puerilis, absit ut ab universitatis quae Dominum & vestrum honorem diligit sententia recedam. Et sic recessit adiracundiam provocatus.

Rex autem eodem tempore a Civibus Londinensibus, qui secundum Chartarum suarum tenorem, & antiquam consuetudinem fore deberent liberrimi, viginti Marcas auri precibus extorsit imperiosis, velut a servis ultimae conditionis, ut jamjam viderentur servilibus Judaeis paulo minus aequiparari; besides other oppressions there at large related.

Interim igitur tam Papae quam Regi in sua tyrannide mutua favorem et fomentum praebenti, ira suscitatur, et odium internum accumulatur, quos omnes molesti hominum vocabunt perturbatores, ut quasi completum videretur illud Apostolicum, Nisi discessio venerit, non revelabitur filius iniquitatis. I am utique imminet discessio manifesta, etsi non corporum, cordium tamen (quod gravius est) exasperatio fere Generalis contra Romanam Ecclesiam suscitatur, et igniculus extinguitur devotionis.

The King receiving a peremptory denial of this Triennial Disme from the Bishops, as aforesaid: Rex igitur ne viderentur quidam Magnates qui jam illuc advenerant inaniter fuisse convocati, district tractatum suscitavit, quid agendum de terra sua Gasconlae, &c. Et dum super his inter omnes anceps penderet sententia, Rex in calce sermonis, auxilium pecuniare ac militare redivivo spiritu instantissime flagitavit sibi peregrinaturo impendi, ac Christo pro salute communi militaturo. Ad quod communiter responderunt quod eorum responsio à Praelatorum responsione dependebat, nec voluerunt ab eorum asertione discrepantes sequestrari. Et sese mutuo intuentes, secreto auribus instillarunt dicentes: Quae spes rationabilis istum erigit Regulum, qui nunquam militari edoctus disciplina in Martio certamine, equum admisit, gladium eduxit, hastam vibravit, aut Clypeum ventilavit, ut triumphet, ubi capto Francorum Rege occubuit militia Gallicana, aut inqua confidit temeritate terras transmarinas potenter adquirere quas possessas nequivit retinere! Et sic cum magna indignatione objurgantes, et asserentes ipsum natum tantum ad pecuniam emungendam crumenis evacuatis, et debitis multiplicatis, ad propria remearunt.

Soluto igitur cum Regis, Cleri, & Magnatum indignatione Concilio, Rex iram & odium praecordiale thesaurizavit; credens haec omnia sibi facta & dicta in spiritu maligno & exoso, mal gnandi materiam parturire. Unde incorrigibilis, adhuc quae conceperat tempore nacto oportuno, circinando proposuit consummare.

Solutum est igitur Concilium; Rex hinc inde, tam contra Magnates, quam contra Praelatos, ira succensus vehementi; cogitavitque Legatum vocare, qui Clerum compelleret ad praedictae postulationis contributionem authoritate Apostolica; licet grave foret tributum, et Ecclesiae servitus nova et intolerabilis. Et sic mala malis immineban cumulanda. Taliter igitur Caursinis & Judaeis, & aliis creditoribus impinguatis; Praelati cum Magnatibus clitellis evacuatis, dolentes et egentes, recesserunt.

This year the Bishop of Lincoln out of a pious zeal endeavoring to enforce many who had Benefices in his Diocese, to take upon them the Order of Priesthood against their wills, they thereupon collecting a great sum of money, sent it to the Court of Rome, and therewith procured a license to teach School for some years, without taking Orders, money being there more prevalent then piety, or the people's souls.

Diebus quoque sub eisdem, cum multi Beneficiati in Diocesi Lincolniensi, persuadente efficaci admonitione Episcopy Lincolniensis, ut ad gradum Sacerdotii volentes aut nolentes promoverentur, fuerunt multi colla jugo Domini supponere super hac forma renuentes, qui contributionem communi assensu inter se colligerent, thesaurumque non minimum coadunantes, ad Romanam Curiam miserunt, et Papali authoritate, effusa pecunia quae multum in ipsa Curia potest, huic Episcopali decreto restiterunt; et licentiam impetrarunt, per aliquot annos sine Sacerdotio Scholas exercere. Et sic specie honestatis, de sub jugo Domini colla vulpinis calliditatibus excusserunt.

He likewise out of his hatred to Religious persons, (write the Monks) after long expectation obtained a Bull from this Pope, to augment the small scandalous endowments of Vicaridges in Churches, appropriated to Religious Houses throughout his Diocese, which procured their hatred against him, rather then pure real love.

Sub ejusdem autem anni circulo, Episcopus Lincolniensis Robertus, ut Religiosorum proventus mutilaret, & partes vicariorum adaugeret, hujusmodi mandatum à seed Apostolica ante expectatum est adeptus.

INNOCENTIUS Episcopus, &c. Venerabili fratri Lincolniensi Episcopo, &c. Cum, sicut accepimus, in tua Civitate & Diocesi nonnulli Religiosi & alii collegiati Ecclesias Parochiales in proprios usus obtineant, in quibus nimis exiles, aut nullae taxatae sunt vicariae, fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus in eisdem Ecclesiis de ipsarum proventibus vicarias institutas, et institutas exiles adaugeas vice nostra: prout juxta consuetudinem patriae secundum Deum videris expedire. Non obstantibus si praedicti exempti sint, aut alias muniti Apostolicis privilegiis, sive indulgentiis, per quae id impediri vel differri possit: et de quibus specialem oporteat in praesentibus fieri mentionem: contradictores per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Datum Lugduni, 7 Calend. Octobr. Pontificatus nostri anno octavo.

Episcopus igitur memoratus (plus, ut dicitur & videtur, in odium Religiosorum, quam vicariorum dilectionem et promotionem) multis hujus authoritate mandati Religiosis damna intulit & gravamina.

Simili quoque modo, imminebat jactura magna nobili Ecclesiae Sancti Aedmundi Regis & Martyris, cum ventilata fuisset causa de Manerio de Mildenhale. Et ut brevibus concludamus, sic jam vergit mundus ad praedas et rapinas, ut quiconque Religiosis aliquid extorqueat, non demereri, sed mereri potius videretur.

Tempore quoque sub eodem, subiit Abbas & Conventus Ecclesiae Sancti Mariae Eboraci, maximam cum infamia jacturam, propter quandam Chartam quam adversarii eorundem (quorum maximus fuit Johannes Franciscus Clericus Regis de Scaccario) judicarunt fore reproliandam. Creditur autem indubitanter eundem Johannem, qui natione Borealis, reditus suos de bonis Ecclesiae memoratae in partibus illis siuenter desideravit ampliare, illud secus quàm animae suae expediret procurasse, cum scribatur, Vae homini, per quem aliquod scandalum generatur. Coacti sunt igitur, maximam pecuniae summam Regi numerare. Insuper terras & reditus opimos, perpetuo amittere, & infamia indelebili deturpari. Dispersi sunt igitur Monachi & illa nobilis Ecclesia omnimodam induens confusionem, discrimini patuit & ruinae. Simili quoque modo, Abbatiam de Selebi, ob causam consimilem memoratus persecutor Johannes (quem ult or Dominus monoculaverat propter praecedentia merita) irrestaurabilibus damnis lacessivit.

How the Popes example in conferring Ecclesiastical Benefices on Italians and other illiterate persons, unfit for the Ministry, and no ways minding the cure of souls, by his Provisions, induced the King to do the like, this Narrative will inform us.

Rex autem solitis insistens deliramentis, eschaetas & reditus vacantes quasi in hujusmodi contradictionis ultionem, alienigenis ignotis, illiteratis, scurrilibus, & penitus indignis non destitit distribuere, ut sic suorum naturalium corda insanabilius sauciaret. Et si de aliis sileamus, unum huic volumini duximus annotandum. Capellano siquidem fratris sui Galfridi de Lizinnum, quo utebantur Dominus Rex, & Dominus ejusdem Capellani Galfridus memoratus, & tota eorundem Curia tanquam stulto & nebulone infatuato, ut ejus nugis veluti jocalatoris desipientis, & clavigeri omnes cachinnarent, contulit Dominus Rex bonam Ecclesiam de Prestona, quae fuerat Willielmi de Haverhulle Regii Thesaurarii nuper defuncti, cujus fructus annui ad pretium plusquam Centum Librarum ascendere dignoscuntur. Istum nempe Capellanum natione Pictavensem, mores ac Literas penitus ignorantem, vidimus lapidantem Dominum Regem & Galfridem fratrem ejus, & alios Magnates, dum in Pomaerio Sancti Albani spatiarentur, cespitibus, lapidibus, & pomis viridibus, & acerbas uvas in oculos eorundem exprimentem, tanquam expertem rationis. Gestu quoque, verbis & habitu, necnon corporis qualitate & quantitate despicabilis, histrio potiùs quàm Sacerdos in dedecus ordinis Sacerdotalis poterat judicari. Ecce quibus Dominus Rex multa animarum millia committit et committi procurat custodienda, spernens tot literatorum, tot discretorum, tot idoneorum, quam Anglia genuit, numerositatem. Quae et linguam novit indigenarum, et ruditatem informare. Similiter & alia Ecclesiarum beneficia, quae ejusdem Willielmi memorati extiterant, contulit Rex inconsulte, velut ad provocandum sponte iram et odium dignorum, indignis et ultramarinis, quorum insufficientiani et inutilitatem gestus inordinati, et verba non tantum scurrilia, seddelira et obscoena reprobos indicabant. Hanc autem materiae digressionem, genialia suspiria elicuerunt.

How proud, insolent and refractory to our Kings, the great possessions, Liberties, Franchises granted by Kings to Prelates and Religious persons, made them, will appear by this answer of King Henry the 3d. to the Master of the Hospital of St. Johns of Jerusalem; the true cause why he began to check and control them by Non obstantes, by the Popes example.