Vindication of Ecclesiastical Volume 3 2
Excellentissimus Princeps & Dominus noster, Dominus Edwardus Dei gratia Rex Angliae illustris, Superior et directus Dominus regni Scotiae, desolatum statum ejusdem perpendens, & ex Principis sive Regis sui destitutione condolens, & pericula, quae etiam regno hiis diebus per dissensiones Magnatum ejusdem, quorum quilibet jus successionis sibi competere vendicat, & super hoc ad invicem contendunt, provenire poterunt, considerans: ob affectionem zeli & desiderium boni, quod habebat & habet ad dictum regnum & incolas ejusdem, & praecipue ad ipsos quorum tuitio & defensio ad eum spectare dinoscitur, & ut discordantes ad concordiam reducat, lites, quaestiones & jurgia, quae inter Nobiles praed • ctos jus ad idem regnum sibi competere vendicantes, audiret & fine debito terminaret, & tranquillitatem & pacem in dicto regno conservaret, & unicuique petenti justitiae faceret complementum, nuper nonnullos regni Scotiae Episcopos, Praelatosque alios, Comites, Barones, & Nobiles alios in multitudine copiosa convocavit; & per suas certi tenoris literas mandavit eisdem, ut in quindena Paeschae proximo praeterit. apud Norhm. Dunolm. Dioc. in confinio Angliae & Scotiae regnorum convenirent cum ipso, super quibusdam ipsos & statum regni Scotiae tangentibus tractaturi; ad quem locum in termino statuto se significabat personaliter declinaturum. Quo termino adveniente, ipsoque Domino nostro Rege in loco praedicto existente, vos Episcopy, Praelatique alii Ecclesiastici, Comites, Barones, & Nobiles alii dicti regni Scotiae juxta formam & effectum mandati Domini Regis vobis directi ad eundem locum accedentes, requisitionem quandam recognitionis benivolae juris sui Superioritatis et directi Dominii regni Scotiae, quod suum esse dicebat, et in cujus possessione, vel quasi progenitores sui Angliae Reges, a tempore cujus contrarii memoria non existit, fuerint, et adhuc ipse est, quod per nonnullas rations evidentissimas et per scripturas antiquas approbatas, processus atque cronicas in diversis utriusque regni Monasteriis compe • tas, certaque alia documenta evidenter et sufficienter vobis ibidem ostendebat, et ostendere semper est paratus: tamen ex habundanti vos requisivit, ut ipsum superiorem et directum vestrum Dominum recognosceretis, et eidem sicut antecessores et progenitores vestri suis antecessoribus et progenitoribus Angliae Regibus fecerunt, pareretis, sicut decet; adjiciensque, quod si qua haberetis, quae ipsum a jure suo praedicto superioritatis et directi Dominii hujusmod • exercitio seu executione ejusdem excludere de jure possent vel deberent, et rations suas et documenta pro jure suo adducta per validiora et efficaciora enervare vel etiam infirmare, quod paratus erat ea benign audire, admittere et approbare, quatenus de jure fuerant approbanda et etiam allocanda; Qua requisitione vobis (ut praemittitur) facta, vos terminum sive diem sufficientem ad consulendum Episcopos aliosque Praelatos Ecclesiasticos, Comites, Barones, et alios Nobiles ac communitatem regni Scotiae tunc absentes petebatis, et ad h • c faciendum, et ad exhibendum, ostendendum et proponendum munimenta vel scripta, seu alia quaevis documenta si quae haberetis, quae ipsum Dominum nostrum Regem a jure suo praedicto repellere possent, et rations et jura pro se adducta enervare, • el etiam per validiora et efficaciora infirmare, ad vestram instantem petitionem praecise et peremptory obtinuistis, et diem hodiernum vobis ad hoc (ut praemittitur) concessum, praefixum et assignatum admisistis; Vosque jam in isto termino peremptorio pluries nomine et vice ipsius Domini nostri Regis Angliae, et ex parte sua per nos Robertum Bathon. et Wellen. Episcopum requisiti, nihil omnino proponitis, nec ostenditis, nec aliquis vestrum contra praemissa pro jure suo adducta et vobis ostensa proponit vel ostendit. Idcirco vobis omnibus et singulis tam Episcopis, Praelatisque aliis Ecclesiasticis, quam Comitibus, Baronibus, Nobilibus et Magnatibus aliis de Communitate, dicti regni Scotiae his congregatis, idem Dominus noster Rex Angliae per nos Robertum Bathon. et Wellen. Episcopum insinuate et denunciat; quod cum ex parte vestra per vos vel vestrum aliquem nihil sit propositum, exhibitum vel ostensum, quod Ius, executionem seu exercitium Iuris sui hujusmodi Superioritatis et directi sui Dominii praedicti debeat aliqualiter impedire; intentionis suae est jure suo praedicto uti, et in ipso negotio inter contendentes de jure successionis regni Scotiae procedere, ration Superioritatis et directi Dominii, quod est suum, ad cognoscendum, discutiendum et diffiniendum singulariter de jure singulorum Ius ad dictum regnum Scotiae sibi competere vendicantium, et eorum unicuique justitiae facere complementum. Idcirco ex parte dicti Domini nostri Regis Angliae et de ipsius mandato specially, incipiendo a vobis Domino Roberto de Brus Domino Vallis Anandiae, qui inter alios jus succedendi in regnum Scotiae sibi competere vendicantes. jus vobis competere dicitis, interrogando quaerimus hic in praesentia istorum Praelatorum, Comitum, Baronum, et aliorum Nobilium utriusque regni hic existentium, an super petitione Iuris vobis competentis ad dictum regnum velitis coram ipo Rege Angliae, utpote Superiori et directo vestro Domino regni • cotiae, stare juri, et ab eo petere, respondere et recipere justitiae complementum? Q •• statim publice, palam & express in praesentia omnium & singulorum ibidem praesentium, meique Notarii infrascripti respondens dixit organo vocis suae, nemine contradicente, vel reclamante; quod Dominum Regem Angliae recognovit Superiorem et directum Dominum dicti regni Scotiae, et concessit se velle stare juri coram ipso super jure sibi competenti ad regnum praelibatum, et ab ipso et coram ipso, utpote Superiori et directo Domino suo regni Scotiae, petere, respondere et recipere in hec parte justiciae complementum. Quo facto idem Pater Bathon. & Wellen. Episcopus, ad nobilem virum Dominum Florentium Comitem Holandiae se convertens, ab eodem nomine & mandato specially ipsius Regis Angliae, ut supra à dicto Domino Roberto de Brus, & codem modo quaesivit & etiam interrogavit; Qui sicut Dominus Robertus de Brus in omnibus et per omnia organo vocis suae statim respondit; ipsumque dictum Regem Angliae Superiorem et directum Dominum regni Scotiae palam et express recognovit, et concessit se velle stare juri coram ipso, utpote coram Superiori et directo Domino Scotiae, super jure sibi competenti ad regnum Scotiae praelibatum, et ab eo et coram eo petere, respondere et recipere in omnibus et per omnia, quod consideratum sibi fuerit in hac parte. Eodem modo idem Episcopus statim ibidem à nobili viro Domino Johanne de Hastinges nomine dicti Domini Regis Angliae, & de ipsius mandato specially, ut supra, interrogando quaesivit ibidem, an ipse super jure sibi competenti ad ipsum regnum Scotiae vellet stare juri coram dicto Domino Rege Angliae, ut Superiori et directo Domino regni Scotiae, et ab ipso et coram ipso petere, respondere et recipere in omnibus, quod Curia sua consideraverit? Qui statim palàm & express organo vocis suae recognovit eundem Regem Angliae Superiorem et directum Dominum ipsius regni Scotiae, et concessit se velle stare juri coram ipso super jure sibi competenti ad ipsum regnum, et ab ipso et coram ipso petere, respondere et recipere quod est justum. Ad haec statim ibidem nobilis vir Dominus Patricius de Dunbar Comes de Marchia, & Nobiles viri Dominus Wilhelmus de Ros, & Dominus Walterus de Huntrecome Procur. seu Attornatus Domini Willielmi de Vescy pro ipso Domino Willelmo, Robertus de Pinkny, & Dominus Nicholaus de Coules Milites, eorum quilibet per se petit admitti in petitione juris, quod quilibet se habere dicebat ad succedendum in ipsum regnum Scotiae; Qui inquisiti ut supra, & interrogati per eundem Bathon. & Wellen. Episcopum, quilibet eorum singillatim per se, an vellet stare juri super petitione juris, quod se habere credebat in succession dicti regni Scotiae, et petere, respondere et recipere coram ipso et ab ipso tanquam Superiori et directo suo Domino ipsius regni, quod consideratum sibi fuerit in eventu? respon lerunt palam & express singillatim, sicut interrogabantur, coram omnibus ibidem praesentibus Nobilibus et Praelatis, nemine contradicente vel reclamante, quod ipsum Dominum Regem Angliae superiorem et directum Dominum dicti regni Scotiae recognoverit, et se velle stare juri coram eo super jure successionis, quod sibi competere credebant ad regnum praelibatum, et ab ipso et coram ipso petere, respondere et recipere quod Curia sua eis considerare voluerit in eventu. Insuper Nobilis vir Dominus Thomas Ranulphi Miles, Domini Johannes de Balliolo absentiam Domini sui excusavit, & dixit, Dominum suum praefixionem seu assignationem illius diei ad faciendum ea quae tunc fiebant totaliter ignorare; dixit etiam, dictum Dominum suum in succession juris ad dictum regnum Scotiae prae omnibus aliis petentibus pinguius jus habere, et petiit •• admitti nomine Domini sui, et Dominum suum in personam suam ad petendum jus suum inter alios ibidem, et ipsum Dominum suum in crastino in personam propriam admitti, et audientiam debitam super jure sibi competenti ad idem regnum eidem concedi. Acta ex opposito Castri de Norhm. ut p • aemittitur, anno, indictione, mense, die & loco proximo praenotatis. Praesentibus venerabilibus in Christo patribus Dominis Dei gratia Antonio Dunolm. Willielmo Elien. W • llielmo Sancti Andraeae, Roberto Glascuen. & Marco Soderensi Episcopis; ac Nobilibus viris Dominis Willielmo de Valenc. Penbrok. Henrico de Lacy Lincoln. Rogero Bigott Northfolch. & Marescallo Angliae, Dovenaldo de Mar, Gilberto de Anegoz, & Roberto de Bru • de Caryk, Comitibus; ac venerabilibus & discretis viris Magistris Henr. Ebor. Johanne Lichf. Thoma Wellen. & Andraea Exon. Ecclesiarum Decanis; Willielmo Ebor. Waltero Wellen. Petro Exon. Thom. Suthfolch. in Ecclesia Norw • cen. Durando Stoneie in Ecclesia Lincoln. & Roberto Cestriae in Ecclesia Lich. Archidiaconis; ac Nobilibus viris Dominis Theobaldo de Verdon. Thom. de Berkie, Hugone le Despenser, Waltero de Bello Campo, Willielmo de Sancto Claro, Patricio de Graham, Willielmo de Moravia, Ricardo Syward, Galfrido de Moubray, Mich. de Wymes, Waltero Curry, & Willielmo de Monte Revelli, Militibus; ac Magistro Johanne Erturi de Cadomo Notar. public. testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis, cum aliis utriusque regni Nobilibus et Praelatis, Militibus et Proceribus aliis, Clericis et Laicis in multitudine copiosa.
Anno Domini & Indictione praenotatis, dicti mensis Junii, die tertia, congregatis in loco proximo suprascripto dicti regni Scotiae Nobilibus & Praelatis, sicus die proximo praecedenti, accessit ad ipsos ex parte dicti Domini Regis Angliae venerabilis pater Dominus Bathon. & Wellen. Episcopus, in cujus ore idem Rex (sicut aliàs) verba sua posuerat, ipsum organum suum constituens, eisdem eadem, quae die proximo praec • denti, nomine dicti Regis intimavit, & quae fiebant coram ipsis iterato recitavit per ordinem seriatim. Et quiae Nobilis vir Dominus Johannes de Balliolo, qui actis diei hesternae non interfuit, nunc praesens erat ibidem, et se dicebat prae omnibus aliis regnum Scotiae potentibus pinguius jus habere, petens se cum effectu ad prosecutionem juris sui inter alios admitti, et audientiam debitam sibi concedi; ad interrogationem dicti patris sibi ex parte Domini Regis Angliae factam, an vellet stare juri coram ipso Domino Rege, ut superiori et directo Domino regni Scotiae, et ab ipso et coram ipso petere, respondere et recipere justifiae complementum? Respondit sicut & cateri Nobiles suprascripti, recognoscens palam organo vocis suae, dictum Dominum Regem Angliae superiorem et directum esse Dominum dicti regni Scotiae, et se velle coram ipso gratanter stare juri, et petere, respondere et recipere in omnibus ipsum tangentibus quod justitia suaderet. Quibus sic factis, ex parte dicti Domini Regis idem Pater praecepit eisdem omnibus & singulis tam Nobilibus quàm Praelatis, & aliis de Communitate regni Scotiae ibidem congregatis, quod statim ad Ecclesiam parochialem de Norhm. accederent, & coram Domino Rege convenirent, voluntatem suam audituri. Quibus coram ipso Domino Rege (ut praemittitur) in dicta Ecclesia parochiali de Norhm. congregatis, venerabilis pater Dominus Bathon. & Wellen. Ep • scopus, ibidem ex parte Domini Regis ipsiusque nomine, vice et mandato, eadem verba quae die prox. praecedenti coram ipsis recitavit (lingua tamen Gallica) hunc habe • tia sententialiter intellectum.
Serenissimus Princeps & Dominus noster Dominus Edwardus Dei gratia Rex Angliae illustris, superior et directus Dominus regni Scotiae, desolatum statum ejusdem perpendens, & ex principis destitutione turbatum considerans, & nonnulla pericula quae eidem regno per dissentiones Magnatum ejusdem, qui jus sibi vend • cant successionis ad iliud, & etiam se habere contendunt, poterunt pervenire, ob affectionem & zelum quem habebat & habet erga dictum regnum & ipsius incol • s, & praecipue ad universos & singulos, quorum tuitio & defensio ad eum spectare dinoscitur; & ad faciendum cuilibet pet • nti justitiae compl • mentum, & tranquillitatem & pacem inter regnicolas & Nobiles praedictos contendentes conformandam, nuper nonnullos Episcopos, Praelatosque alios Ecclesiasticos, Comites, Barones & Nobiles dicti regni Scotiae, (sicut pluries coram vobis recitavimus) ipsius non ine & pro ipso fecit per suas certi tenoris literas ad l • cum istum in confinio regnotem sci • uatum (ut vestris parceret laboribus & expensis) congregari; ibidemque su • m Parliamentum statuit & indixit; ad quem locum in termino statuto sicut promisit personaliter declinavit, sicut nostis. Cumque inter alia in dicto Parliamento dicta, ex parte Domini nostri Reg • s petitio quaedam vobis ex habundanti facta fuisset, de recognitione vestra benivola Superioritatis et directi Dominii regni Scotiae, quod suum est, sicut per nonnullas rations manifestas et cer • a documenta et munimenta quamplura vobis ostendebat, in cujus possessione juris vel quasi progenitores sui Angl. Reges a tempore cujus contrarii memoria non exisi it fuerint inconcusse. Ad quam petitionem respondere illa vice distulistis, petentes cum effectu diem vobis concedi a • deliberandum & consulendum cum absentibus dicti regni Nobilibus ac Praelatis, ac Communitate ejusdem regni, super responsione facienda dictae petitioni; ac ipse vestris precibus inclinatus diem hesternum, vobis concessit, statuit & praefixit ad tractandum, deliberandum & consulendum cum dictis absentibus Nobilibus & Praelatis, ac Communitate praedicta super praemissis, & illo die praecise & peremptory respondendum petitioni memoratae, ulteriusque eodem die proponendum, exhibendum & ostendendum jura, scripta, rations, munimenta, & alia quaevis documenta si quae haberent, per quae possent ipsum Dominum nostrum Regem a jure suo praedicto Superioritatis et directi Dominii hujusmodi excludere, et rations et jura pro se adducta • er validiora infirmare; vos • ue in termino vobis ad praemissa statuto et p • aefixo hesterna die videlicet, insimul congregati, et per nos ex parte Domini nostri Regis, et de ipslus injuncto specially vicibus iteratis, et hodie in eodem loco quo heri interrogati, quidnam super dicta dilatione quam petebatis fecissetis? et, an aliqua dicere, proponere vel exhibere velletis, quae ipsum Dominum nostrum a jure suo praedicto repellere possent, aut de jure deberent? nihil omnino dixistis, proposuistis vel exhibuistis. Quare idem Dominus noster Rex adhuc vobis omnibus et singulis hic praesentibus, sicut pluries per nos insinuari fecit et denunciari: ita in praesentiarum coram ipso vobis insinuate et denunciat, quod intentionis suae est, dicto jure suo uti, et in ipso negotio inter contendentes procedere jure Superioritatis et directi Dominii hujusmodi quod est suum, ad cognoscenoum, discutiendum et diffiniendum de jure singuiorum jus ad dictum regnum Scotiae vendicantium. Et quia quidam dicti regni Nobiles, & etiam all • unde de jure successionis hujusmodi contendentes, hesterna die & hod • erna, per nos ex parte Domini nostri Regis, & de ipsius mandato specially interrogati fuissent singillatim, eorum quilibet per se in praesentia Praelatorum et Nobilium utriusque regni, et aliorum quamplurium de Communitate regni Scotiae ibidem praesentium, an super jure successionis, quod se credebant habere ad dictum regnum Scotiae, vellent stare juri coram Domino nostro Rege Angliae tanquam superiori et directo Domino ejusdem regni, et ab ipso et coram ipso petere, respondere et recipere quod justum fuerit in eventu; ac dicti Nobiles palam et express coram ipsis Nobilibus et Praelatis, ac aliis de Communitate dicti regni Scotiae, nemine contradicente vel reclamante, recognoverunt organo vivae vocis dictum Regem Angliae superiorem et directum Dominum regni Scotiae, et concesserunt, se velle gratanti animo stare juri coram ipso, utxote superiori et directo Domino dicti regni Scotiae, et ab eo et coram eo petere, respondere et recipere in omnibus et per omnia super jure sibi competenti ad tictum regnum quod justitia suaderet. Unde nos praemissa & eorum imgula omnibus & singulis utri • sque regni Nobilibus & Praelatis, ac aliis hic praesentibus, ex parte ipsius Domini nostri Regis hic in sua praesentia & nomine suo dicimus, quod in summa, hoc est intentionis et voluntatis suae studium, quod dissentionum et discordiarum omnimodarum sublatis materiis, pax et tranquillitas in ipso regno vigeat, et ipsi • s incolae divino auxilio mediante vera et firma concordia perfruantur; nec intendit aliqua super quempiam occupare minus juste, nec alicujus justitiam protelare, vel libertates aliquas diminuere aut infringere; sed omnibus et singulis petentibus, tanquam superior et directus D • minus regni Scotiae, exhibere et facere justitiae complementum. Insuper & in parte ipsiu • Domini nostri Regis & suo nomine protestamus, quod quamvis jus superioritatio et directi Dominii regni Scotiae sit suum, et exercitium seu executio ejusde • spectet ad eum, propter hoc non intendit se a jure haereditario (si quod sibi competat) ad dictum • egnum, quo ad proprietatem ipsius excludere, licet utatur jure suo superioritatis et directi dominii sui pr • dicti exhibendo aliis justitiam, sed etiam jus suum inter alios petentes dictum regnum viis, modis et temporibus quibus de jure poterit prosequt, et sibi videri • ex •• dire. Ad haec autem dictus Dominus Rex Angliae praemissa per praefatum Dominum Bathon & Wellen. Episcopum, suo nomine (ut praemittitur) recitata & dicta, sermon Gallico ore proprio recitavit, dicens haec verba vel hiis similia hunc habentia sententialiter intellectum.
Nos Edwardus Dei gratia Rex Angliae, et superior Dominus regni Scotiae, statum ejusdem d • solatum considerantes, & ex Principis seu Regis sui destitutione multipliciter conturbatum, & varia perplexitate depressum condolentes, & propter dissentiones Magnatum jus ad dictum regnum se hab • re contendentium, ob affectionem & zelum quem habuimus & hab • mus ad ipsum regnum & ipsius incolas (sicut dictus Bathon. Episcopus coram vobis nostro nomine recitavit) & praecipue ad universos & singulos quorum tuitio & defensio ad nos spectare dinosci ••• , ac etiam pro pace dicti regni & inhabitantium ejusdem, ad partes istas gr • ssus nostr •• d ••• ximus, nostris non parcentes laboribus nec expensis. Cumque ves Episcopy 〈◊〉 • cclesiarum Praelati, Comites, Barones & Nobiles regni Scotiae ad nostrum mandatum h • c in termino vobis assignato congregati, requisitionem quandam vobis ex parte nostra f • ctam, super recognitione vestra benivola nobis facienda de superioritate et directo dominio reg •• Scotiae quod est nostrum; et in cujus possessione vel quast 〈…〉 Angliae Reges a tempore cujus contrarii memoria non existi, et 〈…〉 • imus in praesenti; quod per rations evidentissimas et manifestas, ac ju •• , certaque alia documenta vobis nostro nomine sufficienter ostensa evid • nte • a • paret; quae audistis et etiam intellexistis vicibus iteratis. Ea propter, p • r • tum fuit a v • bis nomine nostro, quod nos superiorem et directum Dominum nostrum dicti regni ex habundanti recognosceretis, et nobis ut superiori Domino v • stro (sicut justum est) pareretis; adjiciendo, quod si aliqua haberetis contra nos a • t • as nostrum hujusmodi, quae nos a jure nostro, exercitio seu executione juris ejusoem excludere possent, et rations et jura pro nobis et jura nostra hujusmodi adducta et facientia, per validiora et efficaciora infirmare; ea parati essemus quatenus justum fuerit admittere et facere super hiis, quod secundum Deum et justitiam fueri • faciendum; vos autem praemissis plenius intellectis, diem ad cons • lendum cum absentibus tunc Episcopis et aliis Ecclesiarum Praelatis ac Nobilibus, et Communitate dicti regni super responsione facienda dictae nostrae requisitioni cum instan • ia petebatis et obtinuistis ad interim consulendum cum absentibus, et deliberandum super praemissis, et respondendum, et ulterius praecise et peremptory ostendendum, exhibendum et proponendum munimenta vel scripta, aut alia quaevis documenta, si quae haberetis, quae nos a jure nostro hujusmodi excludere poss • nt, et jura pro nobis ad ducta per validiora et efficaciora infirmare; ac vos in dicto termino, vobis ad hoc assignato, et per vos acceptato, convenientes, nihil omnino proposuistis, nec adhuc proponitis; nec vestrum aliquis proposuit aut proponit, quod nos a jure nostro aut hujusmodi exercitio aut executione ejusdem excludere debeat vel poterit, ut refertur. Vobis omnibus et singulis de Communitate ipsius regni, sicut hesterna die et hodierna per dictum Episcopum Bathon. notificari fecimus et denunciari nomine nostro, ita in praesenti notificamus et denunciamus; Quod intentionis nostrae est uti jure nostro, et in negotio inter contendentes de jure successionis regni Scotiae praelibati procedere jure superioritatis et directi dominii hujusmodi, quod est nostrum, ad cognoscendum, discu • iendum et diff • niendum de jure singulorum jus ad regnum Scotiae vendicantium quoquo modo. Cumque praenominati Nobiles jus ad dictum regnum vendicantes per praefatum Episcopum Bathon. nostro nomine singillatim interrogati vicibus iteratis in prae entia Praelatorum, Comitum, Baronum, & all • orum Nobilium de Communitate regni Scotiae, an super petitione juris sui quam facere intendebant, voluerunt stare juri coram nobis, et petere, respondere et recipere sicut coram superiori et directo Domino suo dicti regni justitia complementum? ac ipsi et eorum quilibet per le, palam et publice coram vobis omnibus, nullo contradicente vel reclaman • e▪ nos superiorem et directum Dominum dicti regni Scotiae recognoverunt et recognovit, et se velle stare juri coram nobis concesserunt et concessit, et etiam a nobis et coram nobis petere, respondere et recipere, tanquam a superiori et directo Domino suo regni Scotiae, quod justitia suaderet. Idcirca vobis omnibus et singulis his praesentibus dicimus et notificamus aperte, quod in summa hoc est nostrae voluntatis studium, pacem et tranquillitatem in regno Scotiae inter ipsius regnicolas confirmare; ut discordiarum et dissentionum contendentium sublatis materiis, unicuique facere justitiae complementum; nihil indebite super quempiam occupare, nullius justitiam protelare, seu libertates diminuere, nec quenquam laedere minus juste, sed unicuique petenti tanquam superior et directus Dominus Scotiae jus sibi competens tribuere, leges et consuetudines ipsius regni juri censonas et approbatas facere inviolabiliter observari, ac etiam operam sollicitam circa ea quae reformationem status ipsius regni respiciunt impendere, et quietem partium praedictarum. Sperantes enim cum Dei adjutorio sic in hac parte providere, quod ad divini nominis laudem cedet, et statum prosperum regionis et incolarum ejusdem commodum in futurum. Et quamvis nos simus superior et directus Dominus ipsius regni, et ipsius exercitium et executio juris ad nos pertineat, non intendimus propter hoc nos a jure haereditario, (si quod nobis competat) ad idem regnum quoad proprietatem ipsius excludere, licet utamur jure nostro exhibendo et faciendo aliis justitiam, sed etiam jus nostrum inter alios petentes velle prosequi et declarare viis, modis et temporibus quibus de jure poterimus et viderimus expedire.
Ad haec Nobilis vir Dominus Johannes de Balliolo surrexit, & dicto Domino Regi dixit; Quod ipsum superiorem et directum Dominum regni Scotiae recognovit, et concessit sicut alias, se velle stare juri coram ipso super jure successionis sibi competentis ad dictum regnum, et ab ipso et coram ipso ut superiori et directo suo Domino petere, respondere et recipere, quod consideratum sibi fuerit in hac parte. Eodem modo Dominus Johannes Comyn Dominus de Banenagh. surrexit, ipsum • ue Dominum Regem superiorem et directum Dominum regni Scotiae palam et publice recognovit, et petiit se admitti inter alios petentes idem regnum ad prosecutionem juris sibi competentis ad dictum regnum, et concessit se velle stare juri coram ipso; et ab ipso et coram ipso tanquam superiori et directo Domino regni Scotiae petere, respondere et recipere justitiae complementum. Cujus petitioni dictus Dominus Rex inclinatus, ipsum Dominum Johannem Comyn inter alios petentes admisit. Et statim ibidem supranominati Nobiles jus successionis in regnum Scotiae vendicantes (ut praemittitur) omnes et singuli, super recognitionibus suis supradictis suas patentes literas eidem Domino Regi fieri fecerunt sigillorum suorum impressionibus consignatas, tenorem qui sequitur continentes.
A tous ceaus qui cestes lettres verront ou orront Florence Counte de Hoiland, Robert de Brus Seignor de Val Denants, Johan de Baillol Seignor de Galeweye, Johan de Hastinges Seignor de Bergeveny, Johan Comyn Seignor de Badenagh, Patrick de Dunbar Counte de la Marche, Johan de Vescy pur son piere, Nicholas de Souls e William de Ros, salus en Dieu. Com nous entendoms avoir droit all Roialme de Scoce, e cele droit monstrer, challenger, e averrer devant celui qui plus de pooir, jurisdiction e reason eust de trier nostre droit, e le noble Prince Sire Edward par la grace de Dieu Roy Dengleterre nous eight informetz per bones & suffizantes resons, qe a lui apent, e avoir droit la sovrain Seignieurie du dit Royalme Descoce, e la conigzance de oir, trier e terminer nostre droit, nous de nostre proper volunte sanze nule manere de force o • distress, voloms, otroioms et grauntoms de receiure droit devant lui come sovrain Seignor de la terre, e voloms ia lemeins e promettoms, qe nous auroms e tendroms ferm e estable son fait, e qe celui enportra le Roialme, a qui droit le dorra devant lu • . En tesmoignance des queus chooses, nous auoms mis nos seals a cest escrit. Fait e done a Norhm. le Mardi prochein apres Lascension, lan de grace 1291.
Quibus (ut praemittitur) factis, habitoque tractatu inter ipsum Dominum Regem suumque Consilium, & Praelatos & Nobiles de Communitate regni Scotiae memorati, & ipsos Nobiles jus ad regnum Scotiae vendicantes, qualiter in praedicto negotio esset utilius procedendum, & etiam super reformatione status ejusdem regni; demum de unanimi omnium & singulorum utriusque regni Nobilium & Praelatorum consensu & voluntate, nullo contradicente vel reclamante, ordinatum extitit & consensum; quod Dominus Johannes de Balleolo & Dominus Johannes Comyn pro se & aliis petentibus qui electioni faciendae per ipsos consentire voluerint, eligant quadraginta viros fidedignos & discretos, quos ad hoc ydoneos esse crediderint; & Dominus Robertus de Brus pro se & aliis petentibus, qui nominationi & electioni per ipsum faciendae, similiter consentire vellent, eligant alios quadraginta, quorum sic electorum nomina hinc inde tertia die proximo sequent. quinta videlicet dicti mensis Junii, eidem Domino Regi tradantur inscriptis, & ipse ultra illos sic nominatos & electos, viginti quatuor & plures vel pauciores pro suae libito voluntatis, ration superioritatis et directi dominii sui hujusmodi, illis octoginta nominatis et electis assignet et statuat; ita ut hii omnes sic nominati & electi, & per ipsum Regem assignati, insimul congrega • i, jura omnium et singulorum petentium dictum regnum audiant, et discussionem faciant, sicut juri et rationi magis viderint convenire: et discussione plena facta, quid invenerint, fideliter referant Domino Regi, ad quem pertinet dictum negotium diffinire, ut ipse Deum habens prae oculis, ut superior et directus Dominus regni Scotiae judicet et pronuntiet, sicut de jure fuerit faciendum: potestate tamen libera addendi, mutandi & diminuendi de assignandis per ipsum Regem sibi semper reservata. Si vero aliquem vel aliquos de praedictis octoginta personis sic nominatis & electis per nobiles supradictos, infirmitate seu alio impedimento legitimo detineri contingat, ita quod venire non poterit; ordinatum est & ab omnibus consensum, quod alius vel alii absent is vel absentium vices suppleant vel suppleat, & eorum loco vel locis per ipsos qui eos elegerunt & nominarunt, subrogentur. Et praedictus modus procedendi & discutiendi de jure petentium praedictorum, quia omnibus placuit, ab omnibus extitit approbatus, laudatus & acceptatus. Acta in parochiali Ecclesia de Norhm. & alibi (ut praemittitur) anno, indictione, mense & die prox. praenotatis; Praesentibus venerabilibus in Christo, Dominis Johanne Dei gratia Eborum Archiepiscopo Angl. Primati, Antonio Dunolm. Roberto Bathon. & Wellen. Willielmo Elien, Willlelmo Sancti Andraeae, & Roberto Glascuen. Episcopis: ac nobilibus viris Dominis Edmundo Lancastriae, dicti Domini Regis germano, Willielmo de Valenc. Pembrock, Henrico de Lascy Lincoln. Rogero Bigot Northfolchiae, & Marescallo Angliae, Dovenaldo de Mar, Gilberto de Anegos, & Roberto de Brus de Carrik Comitibus; Theobaldo de Verdon, Thomam de Berkley, Hugone le Dispenser, Willielmo de Sancto Claro, Patricio de Graham, Willielmo de Moravia, Syward, Galfrido de Moubray, Michaele de Wymes, Waltero de Bello Campo dicti Domini Regis Senescallo, & Willielmo Monte Revelli, Baronibus; ac venerabilibus & discretis viris, Magistris Henrico de Newerk Decano Eborum, Johanne de Lascy Cancellar. Cicestren. & Waltero de Langeton Decano de Burgess, ac Magistro Erturi de Cadomo Notar. publico, cum aliis tam Episcopis, Abbatibus, Prioribus & Clericis quàm Comitibus, Militibus & Nobilibus in multitudine copiosa.
Anno à Nativitate Domini 1291. Indictione quarta, mensis Junii, die quarto, congregatis coram serenissimo Principe & Domino, Domino Edwardo Dei gratia Rege Angliae illustri, Superiore & directo Domino regni Scotiae, Nobilibus viris Domino Florentio Comite Holandiae, Roberto de Brus Domino Vallis Anandiae, Johanne de Balliolo Domino Galwidiae, Johanne de Hastinges Domino de Bergeveny, Johanne Comyn Domino de Dunbar Comite de Marchia, Johanne de Vescy pro patre suo, Nicholao de Souls, & Willielmo de Ros, Baronibus; Jus ad dictum regnum Scotiae vendicantibus, cum aliis tam Episcopis, Comitibus, & Baronibus, quàm aliis Militibus & Nobilibus utriusque regni quampluribus, possessionem regni Scotiae et Castroum ejusdem eidem Domino Regi nemine contradicente vel reclamante de communi consensu Communitatis ejusdem regni ut superiori et directo Domino suo, concesserunt et etiam tradiderunt; et suas patentes literas suis sigillis pendentibus consignatas factum suum praedictum testificantes sibi fieri fecerunt, tenorem qui sequitur continentes.
A touts ceaus qui cestes praesentes lettres verront ou erront, Florence Comte de Hoilande, Robert de Brus Seigneur du Vall Davant, Johan de Baillel Seigneur de Gaweye, Johan de Hastinges Seigneur de Bergeveny, Johan Comyn Seigneur de Badenagh, Patrick de Dunnbar Comte de la Marche, Johan de Vescy pur son piere, Nicol de Souls, e Willam de Ros, salus en Dieu. Com nous eoms otriez • grant de nostre bone volunte et commun assentes sans nule destresse, all noble Prince Seigneur Edward par la grace de Dieu Roy Dengl • tree, qe il come soverein Seigneur de la terra Descoce puisse oier, trier e terminer nos chalenges e nos demands, qe nous entendoms monstrer e averrer pur nostre droit en la Royalme Descoce, et droit receivre devant luy come soverein Seigneur de la terre, promettantz ia le meins qe son fait auroms e tendroms ferme estable, e qe il euportra le Royalme a qui droit le dorra devant lui. Mes pur ceo qe lavant dit Roy Dengleterre ne poet nule manere de reconissance fair ne accomplir sanz judgment, ne judgment ne doit estre sanze execution, ne execution ne poet il fair duement sanz la possession e seisine de mesme la terre e des chasteaux; nous volums, otroioms e grantoms, quil come soverein Seigeur a parfaire les chooses avant dites, eight la seisine de toute la terre e des chausteaus de Scoce, taunt qe droit soit fair e parfurme a demandantz, en tielle manere qe avant ceo qil eight seisine avantdite sace bone seurete e suffizante as Demandantz, e as Gardeins, e a la commune du Royalme Descoce, a fair la reversion de mesme le Royame e des chasteaus oue toute le Roiaute, Dignite, Seigneurie, Franchises, Custumes, Droitures, Leyes, Vsages, e possessions, e toutes maneres de appurtenances en mesme lestate quil estient quant la seisine lui fu livree, e veil, a celui qui le droit emportera par judgment de la Royalme, save au Roi Dengleterre le homage de celui qe serra Roi, issint que la reversion soit fait de euz, les deuz mois apres le jour qe le droit serra triez e fermez. E qe les issues de mesme la terra en le moien temps receives, soient salvement mis en depos, e bien gardez pur la main del Chambrelain Descoce que ore est, e de celuy qui serra assign a luy de par le Roy Dengleterre, e desouz leur Seaules, save reasonable sustenance de la terre, e des chasteaux, e de Ministres du Royalme. En tesmoigne de cestes chooses avauntdites nous avoums mis nos seaules a ceste escrit. Fait e done a Norhm le Meskredi apres Lascension, lan de Grace Mil. CC. Nonante primerime.
(Istam regni Scotiae ordinationem (as Matthew Westminster stories) in foro supradicto ordinatam, Dominus Rex Edwardus pluribus Domibus religiosis, & maxim viris religiosis, Priori & Conventui de Merton destinari praecepit, ut ad perpetuam rei gestae memoriam in Chronicis suis facerent annotari. Unde vobis mandamus, quod eadem faciatis in Chronicis vestris ad perpetuam rei gestae memoriam annotari. Teste Magistro Gulielmo de Marchio Thesaurario nostro apud Westmonasterium, nono die Julii, anno regni nostri decimonono; Per breve de privato sigillo.) The Record thus proceeds.
Anno & Indictione praenotatis, mensis Junii die quinto, congregatis in parochiali Ecclesia de Norham Dunolm. Dioc. suprascriptis nobilibus viris Jus ad dictum regnum Scotiae vendicantibus, coram venerabili viro D. Johanne de Berewico dicti Domini Regis Angliae Clerico & Decano de Wymburn. ad recipiendum nomina hinc inde electorum, quàm etiam assignatorum per ipsum Regem sibi in scriptis tradita, recepit, quae sunt. Inprimis ex parte Domini Regis assignati sunt & nominati, venerabiles patres in Christo, Domini Robertus Bathon. & Wellen. Antonius Dunolm. Wilhelmus Elien. & Radulphus Carleolen. Episcopy; Frater Wilhelmus de Hotham Provincialis Fratrum Praedicatorum in Anglia, & frater Wilhelmus de Gainsburgh Minister generalis ordinis fratrum minorum, Magistri Henricus de Newerke Decanus Eborum, Johannes de Derby Decanus Lichf. Durand Archidiaconus Stowie, Robertus de Rodewell Archidiaconus Cestriae, Wilhelmus Grenefeld Canonicus Eborum, & Wilhelmus de Kilkenny; ac Nobiles viri, Dominus Henricus de Lascy Comes Lincoln. Rogerus B • god Comes Northiolchiae & Marescallus Angliae, Johannes de Sancto Johanne, Hugo le Dispenser, Robertus filius Rogeri, Thomas de Berkle, Brianus filius Adam, Rogerus Brabazon, Wilhelmus de Bereford, Johannes de Lithegreines, Thomas de Fisheburne, & Walterus de Routhbyr. Ex parte vero Domini Roberti de Brus Domini Vallis Anandiae, & aliorum qui electioni & nominationi per ipsum faciendae consenserunt. electi sunt & nominati venerabiles patres, Robertus Glascuen. & Matthaeus Dunkelden. Episcopy; Abbas de Melros, & Abbas de J • ddeworth, Patricius Comes de Marchia, Dovenaldus Comes de Marr, Walterus Comes de Meneteth, Johannes Comes Atholiae, Malcolmus Comes de Levenaux, Jacobus Senescallus Scotiae, Willus de Souls, Nicholas de Graham, Johannes de Lindeseia, Johannes Senescalli, Alexander de Bonkhill, Wilhelmus de Haya, David de Torthorad, Johannes de Calentyr. Wilhelmus de Fenton, Magister Adam de Crokdayk, Henricus de Aberdeen, cujus loco postea positus fuit Walterus de Lindeseya, Reginaldus de Crauford, Nicholas Cambel. Wilhelmus de Strivelin, Johannes de Strivelin de Moravia, Johannes de Inchemartin, Magister Robertus de Merleya, Magister Wilhelmus de Strivelin, Magister Thomas de Bonkhill, Henr. de Lennatchton, Magister Wilhelmus de Anandia, Magister Wilhelmus de Goseford, Magister Richardus de Bolton, Frater Reginaldus de Rihull, Monachus de Melros, Wilhelmus de Coningesburgh, Wilhelmus de Preston, Gilbertus de Conisburgh, & Galfridus de Caldecote. Ex parte vero Domini Johannes de Balleolo Domini Galwidiae & eorum qui nominationi et electioni per ipsum faciendae consenserunt, electi sunt & nominati, et eorum nomina in scriptis tradita, venerabiles Patres Wilhelmus Sancti Andraeae, Henricus Aberdon. Willus Dunblan. Marcus Sodoren. Henricus Candidae casae, & R. Rossen. Episcopy; Abbas de Dunfermelin. Abbas de Sancta Cruce, Abbas de Combuskineth, Abbas de Calkon, Abbas de Tungeland, Abbas de Scona, Abbas de Coupre, Prior Sancti Andraeae, Walterus Archid. Dunblanen. Johannes Comes de Boughan, Gilbertus Comes de Anegos, Masilius Comes de Strathern. Wilhelmus Comes de Ros, Alexander de Ergadia, Andreas de Moravia, Galfridus de Moubr • y, •• rbertus de Makeswell, Simon Fraser Pater, Patricius de Graham, Wilhelmus de •• . Claro, Reginaldus le Cheen pater, Reginaldus filius, Nicolaus de Haya, Robertus Combron. Dominus de Balingrenagh, Richardus Fraser, Johannes de 〈◊〉 de Cars, Andreas Fraser, Michael de Wymes, Michael Scotus, Richardus de Strancon, Wilhelmus de Moravia de Tohbardardin, Wilhelmus de Melgredon, Radulphus de Lasceles, & David de Graham. Acta in parochiali Ecclesia de Norham (ut praemittitur) Anno, Indictione, mense & die, praesentibus venerabilibus in Christo patribus, & Dominis Roberto Bathon, & Wellen. & Willielmo Dei gratia Elyen. Episcopis; & venerabilibus & discretis viris, Magistro Henrico de Newerk Decano Eborum, & Domino Waltero de Langeton Decano de Burgess; ac Nobilibus viris Dominis Henrico de Lascy Lincoln. Rogero Bigod Northfolchiae & Marescallo Angliae Comitibus, cum Magistro Johanne Erturi de Cadomo Publico Notario▪ & aliis tam Ecclesiarum Praelatis & Nobilibus quam popularibus utriusque regni quampluribus.
Anno Domini & Indictione dicti mensis Junii die sexto, congregatis in Castro de Norham. Dunolm. Dioc. Nobilibus viris supranominatis Jus ad dictum regnum Scótiae vendicantibus, coram excellenti Principe & Domino, Domino Edwardo Dei gratia Rege Angliae illustri, Superiori et directo Domino regni Scotiae, suoque Consilio, una cum aliis utriusque regni Nobilibus & Praelatis recitatis; recitatisque actis diei proximo praecedentis, ex parte ipsius Domini Regis dictis Nobilibus regni Scotiae & Praelatis dicebatur, Quod de loco decenti & termino sive die competenti inter se deliberarent, & etiam consentirent, ubi & quando melius & utilius possent congregari & morari, ad audiendum & recipiendum petitions petentium praedictorum, & de Jure singulorum cognoscendum & discutiendum, & discutione plene facta, cum ad hoc deventum fuerit, eidem Dom. Regi quod invenitur fideliter referendum, ut ipse Deum habens prae oculis, judicet & pronuntiet, sic ut de jure fuerit faciendum; habitaque inter ipsos deliberatione super hoc & tractatu diligenti, locum aptum apud Berewicum super Twedam, ad tractandum, cognoscendum, discutiendum & diffiniendum super praemissis unanimiter & concorditer statuerunt & etiam elegerunt; & eidem Domino Regi electionem suam loci praedicti & consensum praesentarunt; quem locum idem Dominus Rex acceptavit. Et quia de termino sive die aliquo inter se conc • rdare noluerunt, idem Dominus Rex, tanquam Superior et directus Dominus ipsius regni, secundum diem mensis Augusti proximo futur. dictis nobilibus Ius ad regnum Scotiae vendicantibus pro termino peremptorio statuit et praefixit, de consensu unanimi et voluntare omnium et singulorum utriusque regni Nobilium et Praelatorum ibidem praesentium, ad proponendum sua Iura, et super proponendis ab eisdem cognoscendum, procedendum et discutiendum et diffiniendum, cum continuatione et prorogatione dierum usque ad finalem decisionem negotii praelibati inter petentes supradictos, quis ipsorum pinguius jus haberet ad regnum Scotiae praelibatum. Acta fuerunt praemissa in Camera exteriori (ut praemittitur) Anno, indictione, mense & die proximo praenotatis; Praesentibus venerabilibus in Christo patribus, Dominis Johanne Dei gratia Eborum Archiepiscopo, Angliae Primati, Roberto Bathon. & Wellen. Antonio Dunolm. & Willielmo Elien. Episcopis; cum nobilibus viris Dominis, Edmundo Lancastriae dicti Domini Regis germano, Gilberto de Clara Gloverniae, Umfrido de Bohun Hertfordiae, Willielmo de Valenc. Penbrok, Henr. de Lascy Lincoln. & Rogero Bigot North-folchiae & Mar • scallo Angliae, Comitibus; ac Magistris Henr. de Newerke Eborum, & Thoma Wellen. Ecclesiarum Decanis, Johanne de Lascy Cancellar. Cicestren. & Willielmo de Grenefield Canonico Eborum, Magistro Johanne Erturi de Cadomo publico apostolica authoritate Notario infrascripto, cum aliis ejusdem regni Nobilibus & Praelatis, ac popularibus quampluribus.
Anno Domini & Indictione praenotatis, dicti mensis Junii, die undecimo, Wilhelmus Sancti Andraeae, & Robertus Glasguen. Episcopy, ac Nobiles viri Domini Johannes Comyn de Badenagh, & Senescallus Scotiae, Custodes dicti regni per Communitatem post mortem Regis sui Alexandri electi, & specialiter deputati, coram dicto Domino Rege Angliae, Superiore et directo Domino ejusdem regni in Castro de Norham comparuerunt, cum omnibus Castellanis sive Constabular. Castrorum regni Scotiae quae fuerunt quondam Regis defuncti, qui per ipsum quondam Regem, sive post ejus obitum per Custodes & regni Communitatem electi, sive positi fuerant, aut quovis alio modo deputati, suasque Custodias et Ballivas eidem Domino Regi, tanquam superiori Domino suo ipsius regni reddiderunt, et etiam liberarunt. Quorum custodiis per ipsum Dominum Regem receptis, regni videlicet Scotiae Castrorum, Civitatum, Villarum, Burgorum, et aliorum omnium et singulorum Regiae dignitati infra idem regnum qualitercunque pertinentium, idem Dominus Rex dictos Patres S. Andraeae & Glascuen. Episcopos, Johannem Comyn, & Jacobum Senescall. Scotiae, (sicut prius) tanquam Dominus regni Scotiae superior, ejus • em regni Custodes constituit, et eisdem ipsius regni custodiam commisit, sub ipso et suo nomine gubernandum. Subsequenter vero dicti regni Scotiae Nobiles & Praelati ad mandatum dicti Domini Regis praecipientis, venerabilem in Christo Patrem Dominum Alanum Dei gratia Cathan • n. Episcopum in Cancellarium Scotiae eligerunt, et electionem suant de ipso factam eidem Domino Regi praesentarunt; Cujus electionem idem Dominus R • x acce •• avit, et ipsum Cancellarium Scotiae praefecit, et discretum virum Dominum Walterum de Amundesham Clericum suum in socium sibi adjunxit et etiam associavit. Acta in Castro de Norham (ut praemittitur) anno, indictione, mense & die praenotatis, praesentibus venerabilibus in Christo Patribus, Roberto Bathon. & Wellen. Antonio Dunolm. Willielmo Elien. & Radulpho Carleolen. Episcopis; una cum Nobilibus viris Dominis Edmundo Lancastriae, Willielmo Penbrock, Gilberto Gloverniae, & Henrico Lincoln. Comitibus, ac venerabilibus & discretis viris, Magistro Henrico de Newerk Decano Eborum, Magistro Johanne de Lascy Cancellar. Cicestren. Magistro Johanne Erturi de Cadomo publico apostolica authoritate Notario, cum aliis utrinsque regni Nobilibus & Praelatis quampluribus, ac me Notario infrascripto.
Anno Domini & indictione praedictis, dicti mensis Junii die duodecimo, congregatis in quadam area viridi ex opposito Castri de Norham. ex alia parte fluminis de Tweda in Marchia de Visetlington Sanct Andraeae Dioc. Nobilibus viris Dominis, Roberto de Brus, & Johanne de Baleolo, cum aliis suis ad regnum Scotiae vendicantibus, ac venerabilibus in Christo Patribus Dominis Willielmo Sancti Andraeae, & Roberto Glascuen. Episcopis; Dominis Johanne Comyn, & Jacobo Senescall. Custodibus regni Scotiae, aliisque utriusque regni Nobilibus & Praelatis, venerabilis Pater Dominus Alanus Dei gratia Cathanen. Episcopus Cancellar. regni Scotiae per dictum Dominum Regem Angliae factus, venit coram ipsis, & sigillum ad regimen Scotiae deputatum sibi ex parte dicti Domini Regis, et ejus nomine oblatum et traditum recepit; et inspectis sacrosanctis et osculatis Dei Evangeliis corporale praestitit juramentum, Quod officium Cancellar. dicti regni Scotiae sibi per ipsum Regem Angliae ut praemittitur commissum, secundum leges et consuetudines regni Scotiae fideliter geret, et pro tempore suo se habuit in eodem, et eidem Domino Regi Angliae ut superiori et directo Domino regni Scotiae intenderet et pareret in officio Cancellar. et unicuique de dicto regno in omnibus et singulis ad ipsum officium pertinentibus exhiberet et faceret justitiae complementum, Literis tamen gratiae omnimodis eidem Domino Regi Angliae specialiter reservatis. Insuper Dominus Walterus de Amundesham Clericus praefato Episcopo Cathenen. in dicto officio Cancellar. associatus (ut praemittitur) tactis sacrosanctis et osculatis Dei Evangeliis ibidem existens consimile fecit pro tempore Iuramentum. Quibus sic factis, venerabiles in Christo patres & Domini, Wilhelmus S. Andraeae, & Robertus Glascuen. Episcopy, Johannes Comyn, & Jacobus Senescallus Scotiae Custodes dicti regni, una cum nobilibus viris jus ad idem regnum vendicantibus, aliisque Proceribus, Praelatis & Militibus ejusdem regni ibidem congregatis ad dictum Dominum Regem in dicto Castro de Norham existentem perrexerint. Et habito super praemissis & aliis faciend. inter ipsos, & Consilium Domini Regis tractatu, aliqualiter ordinat ū fuerit ibidem, & ex parte Domini Regis ibidem omnibus & singulis dictum, quod ultra flumen de Tweda in loco in quo illo die fuerant congregati, qui est infra limites regni Scotiae, die crastino, omnes et singuli tam Episcopy et alii Ecclesiarum Praelati, quam Comites, Barones, Magnates, Proceres, Civitatum et Burgorum Communitates, et alii omnes et singuli qui fidelitatem Domino Regi Scotiae facere tenebantur, qui tunc ibidem praesentes fuerint convenirent, fidelitatem dicto Domino Regi ut superiori et directo Domino dicti regni Scotiae facturi, secundum formam convenientem per ipsum Dominum Regem suumque Consilium ordinandum. Ita quod praemissis sic factis ex parte ipsius Domini Regis Angliae, ut superioris et directi Domini regni Scotiae pax sua per totum ipsum regnum publice proclamaretur, et juxta proclamationem suo nomine factam firmiter observaretur in futurum. Acta sunt praemissa, anno, indictione, mense, die & locis proximo praenotatis, praesentibus venerabilibus in Christo Patribus, Dominis Roberto Bathon. & Wellen. Antonio Dunolm. & Willielmo Elyen. Episcopis; cum nobilibus viris Dominis Edmundo dicti Domini Regis germano Comite Lancastriae, Willielmo de Valenc. Comite Penbrok, Gilberto de Clara Comite Gloverniae, & Henrico de Lascy Comite Lincoln. & venerabilibus viris Magistris Henrico de Newerk Decano Eborum, Johanne de Lascy Cancellar. Cicestren. & Domino Waltero de Langeton Decano de Burgess, ac Magistro Johanne Erturi de Cadomo publico apostolica authoritate Notario, cum aliis utriusque regni Praelatis, Comitibus, Baronibus, Militibus & popularibus in multitudine copiosa, ac me Notar. infrascripto.
Anno Domini & Indictione praenotatis, dicti mensis Junii, die tertiadecima, congregatis in loco per dictum Dominum Regem eis (ut praemittitur) assignato, dictis Nobilibus regni Scotiae & Praelatis, cum aliis quampluribus, accessit ad eos serenissimus Princeps & Dominus Rex Angliae illustris, & primo Nobilem virum Dominum Brianum filium Alani praedictis Custodibus regni Scotiae aliis per ipsum deputatis adjunxit & associavit. Et ab eisdem Custodibus, tam Sancti Andraeae et Glascuen. Episcopy • , quam Johanne Comyn, Jacobo Senescal. et Briano filio Alani corporale ad sancta Dei Evangelia recepit juramentum, in praesentia utriusque regni Nobilium meique Notarii infrascripti, quod custodiam regni Scotiae eis commissam fideliter gerent, et eriam circa ipsius cusiodiam faciendam operam solicitam adhibebunt, et secundum leges et consuetudines dicti regni unicuique petenti, communem et plenam Iustitiam exhibebunt, et pro tempore suo facient complementum, et eidem Domino Regi Angliae ut superiori et directo regno Scotiae in omnibus obedient et intendent. Insuper dicti Domini Wilhelmus Sancti Andraeae & Robertus Glascuen. Episcopy inspectis sacrosanctis, et Domini Johannes Comyn. & Jacobus Senescallus Custodes regni Scotiae (ut praemittitur) deputati, tactis eisdem Evangeliis et osculatis, per se horum quilibet juramentum fidelitatis eidem Domino Regi Angliae tanquam superiori et directo Domino regni Scotiae juraverunt. Similiter et Marcus Sodorensis Episcopus ipsius regni Cancellarius, ac Nobiles viri Domini Robertus de Brus Dominus Vallis Anandiae, Johannes de Balleolo Dominus de Glawidia, Robertus de Brus Comes de Carik, Patricius de Dunbar Comes de Marchia, Dovenaldus Comes de Mar, Johannes Comes de Boughan, Johannes Comes Atholiae, Gilbertus Comes de Anegos, Malcolmus Comes de Levenaux, Walterus Comes de Meneteth, Johannes Comyn Dominus de Badenagh, Jacobus Senescallus Scotiae, Will • lelmus de Sonles, Johannes de Souls, Patricius de Graham, Thomas Randolf, Wilhelmus de Sancto Claro, Radulphus de Howden, Alexander de Balliolo Camerarius Scotiae, Willelmus Comyn, Johannes Senescalli, Ingeramus de Umfranville, Wilhelmus de Moravia de Trilibardin, Henricus de Pinkney, Walterus Burden, Radulphus de Cranford, & Henricus de Sancto Claro, Milites et Barones dicti regni Scotiae, eorum quilibet per se singillatim eidem Domino Regi Angliae ibidem ut superiori et directo Domino suo ejusdem regni fidelitatem fecerunt, et tactis sacrosanctis et osculatis Dei evangeliis juraverunt. Quibus ( 〈◊〉 praemittitur) factis, idem Dominus Rex praecepit, et fecit pacem suam ibidem publice proclamari; et, ut ubicunque per totum ipsum regnum Scotiae proclamaretur, jussit, & firmiter observar • tur, hoc idem omnibus de Communitate decti regni Scotiae ibidem existentibus, et etiam dictis Custodibus per ipsum deputatis injunxit: Et secundum diem mensis Augusti proximo sequent. omnibus et singulis ipsius regni Scotiae Episcopis et aliis Ecclesiarum Praelatis, necnon omnibus et singulis nobilibus Jus ad dictum regnum Scotiae venaicantibus, ac etiam auditoribus hinc inde nominatis et electis et per ipsum assignatis, Comitibus, Baronibus, Militibus, aliisque Proceribus dicti regni in Parliamento suo c • ram ipso apud Berewicum super Twedam pro termino peremptorio praefixit et assignavit, ad procedendum, cognoscendum et faciendum in dicto negotio inter vendicantes dictum regnum, cum continuatione et prorogatione dierum (sicut alias) inter ipsum Dominum Regem et ipsos Nobiles et Praelatos regni Scotiae ordinatum extitit et consensum. Acta in quadam area viridi ex opposito Castri de Norham. in parochia de Upsetlington Sancti Andreae Dioc. prope flumen de Tweda (ut praemittitur) anno, indictione, mense et die proximo praenotatis. Praesentibus venerabilibus in Christo Patribus Dominis Roberto Bathon. et Wellen. Antonio Dunolm. et Radulpho Dei gratia Carleolen. Episcopis; una cum Nobilibus viris, Dominis Edmundo dicti Domini Regis germano Lancastriae, Willielmo de Valentia Pembrok, Gilberto de Clare Gloverniae, et Henrico de Lascy Lincoln. Comitibus; Johanne de Sancto Johanne, Waltero de Bello Campo dicti Domini Regis Senescallo, Nicolao de Segrave, Petro de Chavant, & Willielmo de Monte Revelli, dicti Domini Regis Camerariis, Johanne Betecourt, Guidone Ferre, Willielmo de Bereford, et Elia de Haungle, Militibus, ac venerabilibus et discretis viris Magistris, Henr • co de Newerke Decano Eboracensi, Johanne de Lascy Cancellar. Cicestren. ac Magistro Johanne Erturi de Cadomo publico apostolica authoritate Notario; cum aliis utriusque regni Nobilibus et Praelatis in multitudine copiosa.
Anno Domini & indictione praenotatis, dicti mensis Junii die quartodecimo, Nobiles viri Ricardus dictus Syward. Simon Fraser, & Alexander filius Comitis de Meneteth, venerunt, et fidelitatem dicto Domino Regi Angliae, ut Superiori et directo Domino regni Scotiae fecerunt; et tactis sacrosanctis Dei Evangeliis et osculatis juraverunt, in quodam Manerio juxta Norham. Praesentibus Domino Henrico de Bluntisdon, et Radulpho de Stamfordia, ac Magistro Johanne Erturi de Cadomo publico apostolica authoritate Notario, cum aliis quampluribus. Et anno Domini et indictione praedictis dicti mensis Junii excuntis die septimo, existente dicto Domino Rege Angliae apud Berewicum super Twedam, religiosus vir frater Henricus 〈◊〉 dingham, & Dominus Johannes de Vaus venerunt, & in capella Cast • i de Berewico fidelitatem fecerunt eidem Domino Regi Angliae, et etiam juraverunt. Praesentibus venerabilibus patribus Dominis, Roberto Bathon. & Wellen. et Alano Cathenen. Episcopis; et Domino Henrico de Bluntisdon. dicti Domini Regis Elemosynar. ac Magistro Johanne Erturi de Cadomo publico apostolica authoritate Notario, cum aliis quampluribus. Item, ibidem anno Domini & indictione praedictis, dicti mensis exeuntis die sexto, religiosa mulier Domina Agnes de Berinham Priorissa de Berewico, Petrus de Morington, Johannes de Bradeley, et Edmundus de Bindington, venerunt, et eidem Domino Regi Angliae ut superiori et directo Domino regni Scotiae fidelitatem fecerunt, et etiam juraverunt, tactis sanctis Evangeliis et osculatis; Praesentibus nobilibus viris Dominis, Johanne de Sancto Johanne, & Waltero de Bello Gampo Militibus; Domino Waltero de Langeton, et Magistro Johanne Erturi • de Cadomo publico Notario, cum aliis quampluribus. Anno Domini et indictione praedictis dicti mensis Junii exeuntis die quarto adhuc loco proximo praenotato, Dominus Alexander de Bonkhille venit, & dicto Domino Regi ut superiori et directo Domino regni Scotiae fidelitatem fecit, et tactis sacr • sanctis et osculatis Dei Evangeliis juravit; Praesentibus Dominis, Johanne de Sancto Johanne, et Gilberto de Routhbyr. Clerico, ac Magistro Johanne Erturi de Cadomo publico apostolica authoritate Notar. cum aliis quampluribus. Anno Domini & Indictione praenotatis dicti mensis Junii exeuntis die tertia, Burgenses et Communitas de Villa de Berewico in parochiali • cclesiae ipsius villae congregati, videlicet Philippus de Rydale Major Villa, Ranulphus de Whiteby, Ingeramus de Colton. Henricus Fraunceys, Thomas le Venour, Richardus Tannator, Petrus de Coventre, Robertus de Eborum, Thomas de Selghkirk, Henricus Aurifaber, Thomas Mousy, Johannes Clericus de Berewico, Johannes de Hove, Johannes de Routhbyr. Eustachius Lespicer, Wilhelmus May, Matthaeus le Cotelier, Gregorius de Coldingham, Magister Rogerus Bartho • omei, Thomas de Beverlaco, Wilhelmus Chaucon. David de Keinsworth Ballivus: Alanus de Langeton. Wilhelmus Clericus, Robertus Russell, Nicholaus de Beverley, Rogerus Lespicer, Wilhelmus de Holthale, Warinus de Pebles, Adam de Barton, Nicholaus de Whiteby, Laurentius Clericus, Wilhelmus Grethened, Johannes de Cornbyr. Henr • cus Spring, Adam de Mar, Adam de Seleby, Johannes de Strivelin, Johannes Monachus, Johannes de Whiteby, Johannes Otre, Alexander Pellipararius, Robertus de Barton, Adamus Moigne, Robertus de Dunb • r, Mar • nus Lespicer, Radulphus Taket, Warinus le V • oler, et Wilhelmus Clericus de Berewyk, praefato Domino Regi Angliae ut superiori et directo Domino regm Scotiae fidelitatem fecerunt, et tactis sacrosanctis Dei Evangeliis juraverunt. Praesentibus nobilibus viris Dominis, Johanne de Sancto Johanne, & Johanne Botecourte, Militibus; cum Dominis Waltero de Longeton, & Gilberto de Routhbyr. & aliis quampluribus. Anno Domini & Indictione praenotatis dicti mensis Junii die ultimo, congregati in Capella Castri de Berewico Burgenses ejusdem villae subscripti, videlicet Simon de Tridelton, Radulphus Philippi, Robertus Oliver, Nicholaus Champion, Robertus de Lambreton. Richardus de Menston. Jacobus Auri • aber, Henricus Tonsor, Thomas le Tannour, Rogerus Philippi, Richardus Gilbe, Wilhelmus Brokour, Robertus de Breghin, Walterus de Gosewyk, Tho. Bataile, Johannes de Knapton, Wilhelmus de Mensington, Johannes de Wainflet, Adam de Mulcreft, & Wilhelmus de Grendon. venerunt, & in praesentia mei infrascripti Notarii & Testium subscriptorum, dicto Domino Regi Angliae fidelitatem fecerunt, ut superiori et directo Domino regni Scotiae, et tactis sacrosanctis et osculatis Dei Evangeliis juraverunt. Praesentibus nobilibus viris Dominis, Johanne de Sancto Johanne, Roberto Malet, & Helya de Hanville, Militibus; cum Domino Gilberto de Roubyr. et aliis quampluribus. Anno Domini et Indictione praenotatis mensis Julii die quinto, Nobilis vir Dominus Wilhelmus Douglas in Capella Manerii Domini Walteri de Lindeseya apud Thurstanston. Sancti Andraeae Dioc. venit, et fidelitatem fecit Domino Regi Angliae memorato ut superiori et directo Domino regni Scotiae Domino Rege Angliae praedicto in dicto Manerio hospitato; praesentibus veneralibus in Christo patribus Dominis, Antonio Dunolm. & Alano Cathenen. Episcopis; & nobilibus viris aliis quampluribus. Anno Domini & Indictione praedictis, mensis Julii die octavo, existente Domino Rege Angliae in Castro Puellarum, religiosus vir Dominus Adam Abbas Sanctae Crucis de Edinburgh, & Dominus Richardus Frasel venerunt, & in capella dicti Castri eidem Domino Regi Angliae (ut supra) fidelitatem fecerunt, et etiam juraverunt; Praesentibus Nobilibus viris Dominis, Willielmo Latimer, Radulpho Basset Constabulario Castri, & Thom. le Usser. & aliis quampluribus.
Anno Domini & Indictione praenotatis, mensis Julii die duodecimo, existente dicto Domino Rege Angliae in Castro de Strivelin, venerunt ibidem venerabilis in Christo pater Wilhelmus Dei gratia Episcopus Dunblanen. & nobiles viri Domini Malisius Comes de S • rathern. Galfridus de Moub • ay, & Wilhelmus de Rotheinan. & eidem Domino Regi Angliae ut superiori et directo Domino regni Scotiae fidelitatem fecerunt. Praesentibus ibidem venerabilibus in Christo pa • ribus Dominis Antonio Dunolm. Roberto Glascuen. & Albano Cathenen. Episcopis; ac nobilibus viris, Dominis, Edmundo Comite Lancastriae dicti Domini Regis Germano, Johanne de Sancto Johanne, Johanne Comyn Domino de Badenagh, & Patricio de Graham, cum aliis quampluribus. Item, ibidem dictus Dominus Rex de unanimi voluntate et consensu expresso omnium Episcoporum, Comitum, Baronum et aliorum Nobilium regni Scotiae tunc praesentium ordinationem quandam fecit super fidelitatibus capiendis de personis absentibus, qui fidelitatem facere tenebantur per totam terram Scotiae, ut eorundem laboribus parceret, et expensis, sub hac forma. Custodes regni Scotiae, videlicet Wilhelmus Sancti Andreae, & Robertus Glascuen. Episcopy, Jacobus Senescallus Scotiae, Johannes Comyn Dominus de Badenagh, & Brianus filius Alani, & omnes alii qui per dictum Dominum assignabuntur super fidelitatibus capiendis, debent • appear juramenta fidelitatum ab Episcopis, Comitibus, Baronibus, Magnatibus, et aliis Nobilibus et libere tenentibus et aliis universis, qui fidelitatem facere Domino Regi Scotiae tenentur: qui vero venerunt et fidelitatem facere noluerint, attachientur per corpora sua, donec fidelitatem secerint, ut tenentur. Illi vero qui non veniunt, nec se excusent, si habeant causam rationa • ilem, audiantur; et postea ad Parliamentum prox. adjornentur. Alii vero qui neque veniunt, nec se excusant, donec fidelitatem fecerint acrius astringantur: Episcopus Sancti Andraeae, Johannes Comyn de Badenagh, & Brianus filius Alani hujusmodi fidelitates recipere in villa Sancti Johannes de Perth. Et Episcopus Glascuen. et Jacobus Senescallus Scotiae, & Nicholaus de Segrave apud Novum Castrum super Are. Et Comes de Sutherland, & Vicecom. Patriae cum Ballivis suis una cum Castellano loci de Inthernes, apud Inthernes. Et primo debet Castellanus recipere fidelitatem à dicto Comite, & postmodum ipse cum Comite de Ballivis, Vicecomitibus & aliis de eodem Comitatu. Et debent recipi hujusmodi fidelitatis Iuramenta a tertiodecimo die Iulii in quindecim dies anno Domini supradicto. Wilhelmus de Sancto Claro & Wilhelmus de Boyville debent capere fidelitatem ab Episcopo Candidae Casae, & postea idem Episcopus cum illis duobus capiet fidelitates omnium illorum de Galwidia. Et si eorum tertius impediatur, ita quod vacare non possit, alii duo illorum faciant et procedant. Et ita de aliis qui sunt in Balliva praedicti Willielmi de Sancto Claro. Et habeat unusquisque praedictorum Custodum potestatem capiendi hujusmodi fidelitates in omnibus et singulis locis per quae transi • unt, ab illis qui ease prius non fecerunt. Anno Domini & indictione praedictis, mensis Iulii die decimo septimo, existente dicto Domino Rege apud Dunfermelyn, venerunt ibidem Radulphus Abbas ejusdem loci, & Nobiles viri Domini Andreas Fraser, Wilhelmus de Haya, Andreas de Moravia, & Constantine de Loghore, Vicecomes de Fyf, et eidem Domino Regi Angliae ut superiori et directo Domino regni Scotiae fidelitatem fecerunt et juraverunt, quidam eorum super majus altare dicti Monasterii, et quidam in Capitulo; Praesentibus venerabilibus in Christo patribus Dominis, Antonio Dunolmensi, & Alano Cathenensi Episcopis; una cum Nobilibus viris, Dominis, Iohanne de Sancto Iohanne, Patricio de Graham, & Galfrido de Moubray Militibus, & aliis Nobilibus, Clericis ac Laicis quampluribus. Anno Domini & Indictione praenotatis, dicti mensis Julii die decimo nono, congregatis in Capella de Kingorn. Nobilibus viris Dominis Johanne de Moravia, Michaele Scoto, Acone de Kynros, Roberto Horeth, Willielmo de Logheton, & Thom. Keyr, Militibus, fidelitatem dicto Domino Regi Angliae ut superiori et directo Domino regni Scotiae fidelitatem fecerunt, et tactis Sacrosanctis et osculatis Dei Evangeliis juraverunt. Praesentibus Nobili viro Domino Willielmo de Laiburn Milite, Dominis Radulpho de Stanfordia, Waltero de Amundesham, & Willielmo de Dunfres, cum aliis Clericis ac Laicis quampluribus. Anno Domini & Indictione praedictis, dicti mensis Julii die vicesimo secundo, existente dicto Domino Rege apud Sanctum Andraeam, venerunt ibidem in Capitulo loci religiosus vir Johannes Prior Sancti Andraeae, una cum Nobilibus viris Dominis Adam de Rocref, Willielmo de Maul, Alexandro de Abrinthy, Hug. de la Haye, Henrico de Anstrether, Alexandro de Ardern, Johanne de la Haye, & Roberto de Betune, Militibus, et fidelitatem dicto Domino Regi Angliae ut superiori et directo Domino regni Scotiae fecerunt, et juraverunt, tactis Sacrosanctis et osculatis Dei Evangeliis. Praesentibus venerabilibus in Christo patribus Dominis Willielmo de Sancti Andraeae, & Alano Cathenen. Episcopis, Magistro Alano de Dunfres, & aliis tàm Clericis quàm Laicis in multitudine copi • sa, Anno Domini & Indicti • ne praenotatis, dicti mensis Julii die vicesimo tertio, Johannes Abbas Monasterii de Lunders, & Nobiles viri Domini Wilhelmus de Fenton, & Simon de Fresthele, venerunt, & in Monasterio de Lunders super majus Altare dicto Domino Regi Angliae ut superiori et directo Domino regni Scotiae fidelitatem fecerunt, et tactis Sacrosanctis et osculatis Def Evangeliis juraverunt. Praesentibus Domino Waltero de Bello Campo, dicti Domini Regis Angliae Senescallo, cum Domino Waltero de Amandesham Clerico, & aliis Clericis & Laicis quampluribus. Anno Domini & Indictione praenotatis, dicti mensis Julii die vicesimo quarto, existente dicto Domino Rege Angliae in Villa Sancti Johannes de Perth. Burgenses, & ipsius Villae Communitas in Cimiterio Ecclesiae Fratrum Praedicatorum ejusdem congregati; videlicet, Johannes de Perth. Johannes Anker, Johannes filius Richardi, Robertus Piscator Ballivus Villae, & Duncanus del Celer; similiter Gilbertus Cokin, Alexander del Monthe, Petrus filius Wymark, Robertus de Scardeburgh, Radulphus Tundeman, Christinus Flemeng, Walterus Diaconus, Adam le Trompour, Duncanus Corry, Johannes Douce, Adam le Tailor, Simon de Strathy, Johannes Rakstra, Richardus de Nevile, Malcolmus de Janua, Walterus Shenker, Dovenaldus Brid, Robertus Carpentarius, Johannes de Lenne, Petrus Black mantel, Hugo Thorel, Adam de Letham, Wilhelmus Dunstan, Johannes Southren, Wadinus de Southgate, Rogerus de Baligalli, Michael Pelliparius, Robertus de Alureton, Michael Troisdeners, Simon Gaunter, Wilhelmus Talemer, Fergus & Michael de Insula Missarum, Uttredus Marescallus, Thomas de Donewyce, Wilhelmus de Polle, Henricus Cirotecarius, Philippus Taket, Magister Wilhelmus de Sancto Nicholao, Magister Robertus de Boughan, Thomas Wyles, Johannes Dounan, Philippus de Berkle, Simon Tackmore, David de Dunde, Wilhelmus filius Praepositi, Richardus Pistor, Robertus Pistor, Adam de Athetle, Thomas Parvus de Donewyce, Wilhelmus Aurifaber, Wilhelmus de Crophill, Malcolmus Belle, Rogerus Pistor, Reginaldus Speldre, Thomas de Carz, Robertus del Inche, Rossi de Southgate, Simon le Sealer, Wilhelmus Lucifer, Simon de Ke • h, Petrus filius Roberti Knight, Wilhelmus Wynk, Johannes Stag, Audi de Kaingham, Andreas Scorth, & Patricius Galightly, quilibet per se, pro se & Communitate dictae Villae fidelitatem fecit, et tactis Sacrosanctis et osculatis Dei Evangeliis juravit Domino Regi Angliae memorato, ut superiori et directo Domino regni Scotiae praelibati. Praesentibus venerabili in Christo patre Domino Alano Cathenen. Episcopo, Cancellar. Scotiae, & Nobilibus viris Dominis Johanne de Sancto Johanne, & Roberto Malet Militibus, & Domino Waltero de Amundesham Clerico, cum aliis Clericis & Laicis quampluribus. Et eodem die in Ecclesia dictorum Fratrum Praedicatorum de Perth. religiosus vir frater Andraeas Abbas de Cupro, Maria Regina de Mann, & Comitissa de Strathern, Johannes le Botilier, & Johannes de Cambron Milites, & in camera dicti Domini Regis ibidem, frater Thomas Abbas de Scona, fidelitatem fecerunt Domino Regi Angl. memorato, ut superiori et directo Domino regni Scotiae, et ad Sancta Dei Evangelia juraverunt. Praesentibus in Ecclesia & Camera venerabilibus in Christo patribus Dominis Antonio Dunolm. Willielmo Sancti Andraeae, & Alano Cathenen. Episcopis, ac Nobilibus viris Dominis Dovenaldo de Mar, & Malisio de Strathern, Comitibus, Domino Waltero de Bello Campo dicti Domini Regis Angliae Senescallo, & Domino Henrico de Bluntisdon ipsius Regis Elemosinar. cum aliis quampluribus. Anno Domini & Indictione praedictis, dicti mensis Julii die vicesimo quinto, Dominus Johannes de Ergadia, filius Nobilis viri Domini Alexandri de Ergadia, venit & in Camera dicti Domini Regis Angliae illustris in domibus dictorum Fratrum Praedicatorum de Perth. eidem Domino Regi ut superiori et directo Domino regni Scotiae fidelitatem fecit, et tactis Sacrosanctis et osculatis Dei Evangeliis juravit. Praesentibus venerabilibus in Christo patribus Dominis Antonio Dunolm. & Alano Cathenen. Episcopis, ac Nobilibus viris Dominis Johanne Comyn de Badenagh, & Waltero de Bello Campo Militibus, cum aliis quampluribus. Anno Domini & Indictione praenotatis, dicti mensis Julii die vicesimo octavo, existente dicto Domino Rege Angliae apud Linliscou, venit ibidem Christina Priorissa de Manuel, & eidem Domino Regi, ut suprascripti, fidelitatem fecit et juravit. Praesentibus venerabilibus & discretis viris Domino Henr. de Bluntisdon Archidiacono Dorsetiae, Domino Radulpho de Stanford, & Johanne de Exonia, cum aliis quampluribus. Anno Domini & Indictione praenotatis, mensis Julii die vicesimo nono, existente dict • Domino Rege Angliae in Castro de Edinburgh, venerunt ibidem religiosus vir Johannes Abbas de Neubotle, Radulphus Magister Hospitalis de Soltre, Walterus Magister Domus de Balnecrif, Alicia Priorissa de Hadington, et eidem Domino Regi ut superiori et directo Domino regni Scotiae fidelitatem fecerunt, et tactis Sacrosanctis et osculatis Dei Evangeliis juraverunt, in praesentia mei infrascripti Notarii, & testium subscriptorum. Praesentibus venerabili in Christo patre Domino Antonio Dei gratia Dunolm. Episcopo, ac Nobilibus viris Dominis Umfrido de Bohun Hereford. & Johanne de Britannia Ri • hem. Comitibus, Walterus de Huntrecombe, Radulpho Basset, Guidone Ferre, Thoma le Husser, & Magistro Edmundo de London. cum aliis quampluribus. Et eisd • m die & loco praesentibus, dictis testibus in can era dicti Domini Regis, ibidem venerunt frater Alexander Prior Hospitalis Sancti Johannes Jerosolymitani in Scotia, & frater Brianus Praeceptor Militia Templi in eodem regno, et fidelitatem eidem Domino Regi Angliae, ut supra, fecerunt, et juraverunt. Anno Domini & Indictione praenotatis, mensis Augusti die primo, existente dicto Domino Rege apud Berewicum super Twedam, venerunt ibidem venerabiles in Christo patres Domini Henricus Aberdon. & Robertus Rossen. Episcopy, & Nobiles viri Domini Wilhelmus Comes de Ros, Wilhelmus de Moravia Dives, & David de Graham Milites; & in quadam Capella juxta cameram Domini Regis, eidem Domino Regi ut superiori et directo Domino regni Scotiae fidelitatem fecerunt, et ad Sancta Dei Evangelia (ut supra) juraverunt; In p • aesentia venerabicium patrum Dominorum Roberti Bathon. & Wellens & Alani Cathenen. E • iscoporum, & Nobil • um viro • um Umfridi Hereford. & Henrici Lincoln. Comitum, Johannes de Sancto Johanne, & Roberti filii Walteri Militum, Magistri Johannes de Cadomo N • t • rii publici, meique Notarii infra • cripti, & aliorum Cl • ricorum & L • icorum quam • l •• ium. Anno Domini & Indictione praenotatis, dicti mensis Augusti die quarto. Henricu • bbas de Abirbrothok, & Dominus David de Torthorand Miles venerunt, & in Ecc • esia Fratrum Praedicatorum de Berewico deserta, dicto Domino Regi Angl. ut su • eriori et directo Domino regni Scotiae fidelitatem fecerunt, et ad Sancta Dei Evangelia ju • averunt: Praesentibus venerabilibus in Christo pat • ibus Dominis Antonio Dunolm. Roberto Bathon. & Wellen. Radulpho Carleolen. Willielmo Sancti Andraeae, Roberto Glascuen. & Alano Cathenen. Episcopis, ac 〈…〉 Dominis Henrico de Lascy Lincoln. & Rogero Bigot Northfolch. ••• itibus, Bri • no filio Alani, & Magistro Willielmo de Grenefend Canonico Eb • rum, Magistro Johanne Erturi de Cadomo publico apostolica authoritate N • ta • io, cum aliis • uampluribus, & me Notario infrascripto. Anno Domini & Indict • one praenotatis, loco quo proximo supradicto mensis Augusti die sexto, religiosus vir Abbas de Kyng • os venit, & fidelitatem fecit Domino Regi Angliae memorato ut superiori e • directo Domino regni Scotiae et inspectis sacrosanctis et osculatis Dei Evangeliis juravit. Et in crastino, loco eodem, videlic • t dicti mensis Augu •• die septimo, Dominus Johannes de Cant • lou venit, et fidelitatem fecit Domino Regi Angliae m • morato, • t tactis sacr • s • nctis et osculatis Dei Evangeliis in forma praedicta juravit. Praesentibus venerabili in Christo Patre Domino Alano Cathenen. Episcopo, Domino Johanne de Sancto Johanne, Magistro Johanne Erturi de Cadomo Notario publico, cum aliis Clericis & Laicis quampluribus, meque Notario infrascripto.
Anno à Nativita • e Domini 1291. Indictione quarta, dicti mensis Augusti die tertia, Serenissimus Princeps & Dominus noster Dominus Edwardus Dei gratia Rex Angliae illustris, superior et directus Dominus regni Scotie, quandam in praesentia mei infrascripti Notarii & testium subscriptorum fecit protestationem, serm • ne tamen Gallico, hunc habentem sententialiter intellectum. Licet nos Edwardus Dei gratia Rex Angliae nuper per nostras literas concesserimus de nostra gratia specially Nobilibus viris Florentio Comiti H • llandiae, Roberto de Brus Domino Vallis Anandiae, Johanni de Balleolo Domino Galwidiae, Johanni de Hastinges Domino de Bergeveny, Johanni Comyn, Domino de Badenagh, Patricio de Dunbar. Comiti de Marchia, Johanni de Vescy Procuratore seu Attornato Willielmo de Vescy patris sui, Willielmo de Ros, & Nicholao de Souls petentibus seu vendicantibus ex succession haereditaria (ut jus suum) regnum Scotiae coram nobis; quae quidem partes una cum assensu venerabilium patrum Willielmi Sancti Andreae & Roberti Glascuen. Episcoporum, Johannes Comyn & Jacobi Senescalli Scotiae, Custodum dicti regni, necnon Comitum, Baronum, Procerum, & aliorum de Communitate ejusdem regni tunc praesentium, & nobis superius et directum Dominium ipsius regni Scotiae recognoverunt, consentientes etiam stare juri coram nobis super petitionibus suis hujusmodi et a nobis recipere justitiae complementum, ita quod fieret eis justitia super dictis suis petitionibus infra praedictum regnum Scotiae & non alibi, donec Rex in eodem regno haberetur. Protestamur et dicimus, quod intentionis nostrae non extitit, nec existit, quod per gratiam hujusmodi (quam praedictis Nobilibus petentibus & aliis de Communitate praedicta fecimus, ut praemittitur) nobis vel haeredibus nostris Angliae Regibus aliquod imposterum praejudicium generetur, quin nos et ipsi in casu consimili et aliis emergentibus valeamus infra regnum nostrum Angliae pro voluntate nostra libere Ius nostrum superioritatis et directi dominii dicti regni Scotiae exercere et facere quod debeamus, et ad nos ut superiorem et directum Dominum incumbit in futurum. Facta fuit Protestatio suprascripta (ut praemittitur) in Capella Castri de Berewico super Twedam, anno, indictione, mense & die proximo praenotatis; praesentibus venerabilibus in Christo patribus, Dominis, Robertus Bathon. & Wellen. Antonio Dunolm. Willielmo Elien. Willielmo Sancti Andreae, Roberto Glascuen. Henrico Aberdon. & Willielmo Dunblan. Episcopis; ac Nobilibus viris Dominis, Amadeo Sabaudiae, Henrico Lincoln: Johanne de Boughan, Dovenaldo de Mar, & Willielmo de Ros, Comitibus; & venerabilibus & discretis viris Magistris Henrico de Newerk Decano Eborum, Roberto Archidiacono Cestriae, Willielmo de Grenefeld Canonico Eborum, & Willielmo de Kilkenny, Clericis; ac Nobilibus viris Dominis, Johanne Comyn de Badenagh, Jacobo Senescallo Scotiae, Iohanne de Sancto Iohanne, Nicolao de Segrave, Iohanne de Souls, Willielmo de Sancto Claro, & Galfrido de Moubray, Militibus; ac Magistro Iohanne Erturi de Cadomo publico apostolica authoritate Notario, testibus vocatis et rogatis; cum Nobilibus & Praelatis utriusque regni quampluribus.
Anno à Nativitate Domini 1291. Indictione quarta mensis Augusti die tertia continuata cum die Jovis prox. praecedente, quem diem Jovis partes subscriptae jus ad regnum Scotiae ex successiione haereditaria sibi vendicantes, ex assignatione & praefixione ser • nissimi Principis & Domini, Domini Edwardi Dei gratia Regis Angliae illustris, superioris et directi Domini Regni Scotiae supradicti (ut praemittitur) habuerunt ad comparendum ipso apud Berewicum super Twedam, & in neg • tio inter ipsas partes super jure succedendi in dictum regnum Scotiae inchoato procedendum, petendum, respondendum, & recipiendum Justitiae complementum; Convenientibus coram ipso Domino Rege suoque consilio in Ecclesia fratrum praedicatorum de Berewico deserta, utriusque regni Nobilibus & Praelatis, necnon omnibus & singulis jus ad dictum regnum Scotiae vendicantibus, ac viginti quatuor de regno Angliae auditoribus, per ipsum Dominum Regem Angliae ration superioritatis & dominii sui praedicti nominatis & electis (ut praemittitur;) et etiam octoginta auditoribus per nobiles viros, Dominos Robertum de Brus, & Iohannem de Balleolo & alios, qui nominationi & electioni per ipsos faciendae consentire voluerint, nominatis & electis ad audiendum petitions & jura Nobilium praedictorum dictum regnum vendicantium, & ad cognoscendum, discutiendum & diffiniendum de Jure singulorum petentium praedictorum, & Domino Regi praedicto id quod invenerint fideliter referendam, ut ipse Deum habens prae oculis pro jure illius pronunciet, quem pinguius jus ad idem regnum habere viderit in eventu, & unicuique petenti justitiae faceret complementum. Inprimis ex parte Nobilis viri Domini Florentii Comitis Hollandiae fuit pro jure suo propositum, narratum & petitum hoc modo.
Florentius Comes Holandiae petit à Domino Rege Angliae Superiori et directo Domino Regni Scotiae haereditatem suam dicti regni sibi liberari tanquàm haeredi propinquiori; eo quod Margareta filia Regis Norwegiae consanguinea ipsius Comitis (cujus haeres ipse est) fuit seisitus in dominico suo ut de feodo de praedicto regno Scotiae tempore pacis, tempore Domini Edwardi Regis Angliae Superioris et directi Domini Regni Scotiae; & inde nuper obiit seisita; Et de praedicta Margareta, quia obiit sine haerede de se, resortiebatur Feodum & Dominium, ut debuit resortiri cuidam Adae, ut consanguineo & haeredi sororis quondam Regis Scotiae Willielmi tritavi praedictae Margaretae; & de ipsa Ada descendit feodum & dominicum & debuit descendere cuidam Florentio ut filio & haeredi; Et de ipso Florentio descendit Feodum & Dominicum & descendere debuit cuidam Willielmo ut haeredi; Et ex ipso Willielmo descendit Feodum & Dominicum, & descendere debuit isti Florentio ut filio & haeredi, qui nunc petit. Et quod ipse est haeres ipsius Margaretae propinquior, paratus est ostendere prout debet, salvo sibi beneficio addendi, mutandi & minuendi, prout melius viderit expedire.
Ex parte vero Nobilis viri Domini Patricii de Dunbar Comitis de Marchia pro Jure fuit propositum, narratum & petitum hoc modo. Patricius Comes de Marchiae supplicat, quod super regno Scotiae sibi fiat Justitiae, quod debet de jure sibi obvenire prop • er defectum successionis descendentis à Rege Scotiae Alexandro ultimo per reversionem & resortam ad Idam filiam Willielmi quondam Regis Scotiae: De qua descendit Jus succedendi ad dictum regnum ad Patricium Comitem de Marchia, tanquam ad filium & haeredem; A quo descendit idem Jus ad Patricium secundum similiter Comitem de Marchia, tanquam ad filium & haeredem, qui nunc petit ut haeres propinquior per successionem regni Scotiae.
Ex parte vero Nobilis viri Domini Willielmi de Vescy fuit pro Jure suo propositum, narratum & petitum hoc modo. Wilhelmus Rex Scotiae genuit Alexandrum Regem, qui regnavit post ipsum; & idem Alexander genuit Alexandrum secu • dum qui postea regnavit, & duxit in uxorem Margaretam filiam Henrici Regis Angliae illustris, de quibus exivit una Margareta, quae fuit nupta Regi Norwegia; Et de illis exivit quaedam alia Magareta, quae fuit haeres Scotiae; quae quidem sine haerede de corpore suo obiit, sicut illa quae fuit minoris aetatis. Item idem Wilhelmus Rex genuit Margaretam sororem praedicti Alexandri Regis, & fuit nupta illa Margareta Eustachio de Vescy; de qua genuit Willielmum de Vescy qui obiit in Vasconia, & idem Wilhelmus genuit Johannem de Vescy (qui obiit sine haerede de corpore suo) & Willielmum de Vescy fratrem ipsius Johannes, qui modo petit regnum Scotiae, sicut propinquior haeres de sanguine praedictae Margareta quae obiit sine haerede de se; per cujus obitum jus debet resortiri isti Willielmo qui modo petit.
Ex parte vero Nobilis viri Domini Willielmi de Ros fuit similiter pro jure suo propositum, narratum & petitum hoc modo. Wilhelmus de Ros supplicat, quod justitia sibi fiat de clamio suo quod ponit in regnum Scotiae, quod sibi debet obvenire de Jure in hunc modum. Rex Wilhelmus genuit Regem Alexandrum, qui regnavit post ipsum; Et idem Alexander genuit Alexandrum secundum, qui postea regnavit, & habuit unam filiam Margaretam nomine, quae fuit nupta Regi Norwegia; de quibus exivit quaedam alia Margareta, quae postea fuit haeres Scotiae, & obiit sine haerede de corpore suo. Et per defectum exitus de sanguine ejusdem Margareta, & per reversionem debet reverti ad Isabellam primogenitam, & Adam & Margaretam filias dicti Regis Willielmi, patris dicti Alexandri, fratris praedictarum Isabella, Adae & Margareta, & patris Alexandri qui ultimo obiit, sicut ad propinquiores de sanguine praedictae Margareta; quae quidem Isabella desponsata fuit Roberto de Rot: Et de ipsis Roberto & Isabella exivit quidam Wilhelmus, & de Willielmo quidam Robertus, de quo Wilhelmus qui nunc petit, sicut propinquior homo per defectum sanguinis praedictae Margareta & reversionem praedictam ad Isabellam antecessorem suum, tanquam ad primogenitam; cui Isabella ration primogeniturae debet dictum regnum integre remanere: Et quod regnum non debet dividi paratus est verificare.
Ex parte vero Domini Roberti de Pinkny similiter fuit pro jure suo propositum narratum & petitum hoc modo. David Rex Scotiae genuit Henricum, Henricus Willielmum, Wilhelmus Alexandrum primum, Alexander primus Alexandrum secundum, & ill Alexandrum tertium, qui obiit sine prole, & David similiter, qui obiit sine prole, & Margaretam Reginam Norwegiae, ex qua genita est quaedam alia Margareta, quae jam obiit sine prole. Ex praedicto Henrico patre Regis Willielmi similiter genita fuit quaedam Margareta, ex qua Margaretâ Alicia, & ex ea Henricus de Pinkny, à quo Henrico Robertus de Pinkny, qui nunc petit regnum Scotiae per reversionem & resortium ad dictam Margaretam proaviam suam propter defectum prolis exeuntis de praedicta Margareta filia Regis Norwegiae.
Ex parte vero Domini Nicolai de Souls fuit similiter pro jure suo propositum narratum & petitum hoc modo. Sicut Domino placuit Alexandro, qui ultimo obiit Rex seisitus de regno Scotiae; & omnibus illis qui de illo per rectam lineam exierunt, viam universo carnis ingresso, Jus ejusdem resortiebatur, & debuit resortiri Margareta quondam uxori Alani le Husser, sicut uxori & haeredi ejusdem Regis Alexandri; Et de ipsa Margareta descendit Jus & descendere debuit Ermegard • filiae & haeredi praedicti Regis Alexandri, & de ipsa Ermegardia descendit Jus & descendere debuit Nicholao de Souls, qui nunc petit sicut filius & haeres.
Ex parte vero Patricii Galightly pro jure suo similiter fuit propositum, narratum & petitum hoc modo. Coram vobis Dominis auditoribus à Domino Rege Angliae superiori et directo Domino regni Scotiae deputatis, ac Communitate tota, dicit & exponit Patricius Galightly, quod cum bonae memory Rex Henricus fuit pater Willielmi Regis, qui genuit Alexandrum Regem patrem Regis Alexandri ultimo defuncti, & idem Patricius Galightly sit ex eodem Henrico in legitimo matrimonio procreatus, ac per hoc ex Regali progeny sit propinquior Domino Alexandro Regi, ut filio patrui sui, Alexandro ultimo videlicet nunc defuncto, de cujus succession nunc agitur ad praesens, quod ipsum Patricium Domino Alexandro Regi defuncto propinquiorem gradum & jure potiorem ad successionem regni de jure sibi debiti praeferatis; potissime cum ab omnibus sit juratum post mortem ejusdem, quod deficiente Domicella, propinquiorem de sanguine regali in Regem assumerent, & ab eo nullatenus dissentirent: Et haec dicit & proponit, salvo sibi jure addendi & diminuendi.
Ex parte vero Rogeri de Mundeville pro jure suo fuit similiter propositum, narratum & petitum hoc modo. Rogerus de Mundeville supplicat, quod de jure quod habet ad regnum Scotiae, inquiratur per gentes de Anglia, Hibernia & Scotiae, ex eo quod quidam Rex Wilhelmus habuit unum filium & duas filias, & ante mortem suam tradidit illos cuidam Malcolmo Regi Scotiae fratri suo, qui filium illius fecit occidi; una vero dictarum filiarum obiit, & alia quae vocabatur A • strip. nupta fuit in Ulvest▪ cuidam Willielmo de Say; de quibus exivit unus filius vocatus Wilhelmus, & idem Wilhelmus habuit unam filiam vocatam A • fuk, quae nupta fuit Roberto de Vandone; de quibus exivit una filia nomine Agatha, cujus filius & haeres est iste Rogerus, qui modo petit.
Ex parte vero Nobilis viri Domini Johannes Comyn pro jure suo fuit similiter propositum, narratum & petitum hoc modo. Domino Regi Angliae illustri, superiori et directo Domino regni Scotiae, & coram auditoribus assignatis monstrat Johannes Comyn, Quod ipse habet melius jus ad regnum Scotiae optinendum, & in eo ut Rex regnare quàm aliquis alius; ex eo quod quidam antecessor suus Dovenaldus fil • us Duncani filii Erici fuit seisitus de regno Scotiae in Dominico suo ut de feodo tempore pacis, & in eo ut Rex de jure regnavit, de ipso Dovenaldo jus dicti regni Scotiae, & debuit descendere cuidam Gothrik, ut filio & haeredi; & de Gothrik descendit jus & debuit descendere Hextildae ut filio & haeredi; & de Hextilda descendit jus & debuit descendere cuidam Willielmo ut filio & haeredi; de Willielmo descendit jus & debuit descendere cuidam Ricardo ut filio & haeredi; de Richardo descendit jus & debuit descendere cuidam Johanni ut filio & haeredi; & de Willielmo (quia obiit sine haerede de corpore suo) descendit jus & debuit isti Johanni qui modo petit ut fratri & haeredi. Et quod tale sit jus suum, paratus est verificare prout Dominus Rex & Consilium suum, ac Curia sua consideraverit secundum leges & consuetudines regni Scotiae, & per Chronicas, & alio modo. Et supplicat, quod salvum sit sibi jus corrigendi, addendi & minuendi, & omne aliud quod sibi bonum videbitur dicere, secundum leges & consuetudines regni Scotiae. Et non vult quod istud cedat in praejudicium Johanni de Balliolo ullo modo.
Ex parte vero Nobilis viri Domini Johannes de Hastinges fuit pro jure suo similiter propositum, narratum & petitum hoc modo. Cum regnum Scotiae nuper vacaverit per mortem Regis Alexandri, qui ultimo obiit sine haerede, qui modo remaneat de se, qui possit haereditatem in Scotiae clamare; per quod terra Scotiae & omnes aliae terrae, quae fuerint dicti Regis Alexandri, haereditarie spectant ad exitum trium filiarum Comitis David fratris Regis Willielmi avi praedicti Regis Alexandri, ut ad consanguineas & unum haeredem, propinquiores de suo sanguine, videlicet ad Margaretam, Isabellam & Adam; & de praedicta Ada, exivit Johannes qui nunc petit regnum Scotiae ut jus suum, tanquam haeres propinquior in gradu de sanguine Regis Alexandri qui ultimo obiit, & Margaretae filiae Regis Norwegiae in linea collaterali, ut de legitimo regali sanguine Scotiae.
Ex parte vero Nobilis viri Domini Johannes de Balliolo Domini Galwidiae fuit similiter pro jure suo propositum, narratum & petitum hoc modo. Coram Domino Rege Anglia, Capitali Domino Scotiae, & coram auditoribus electis petit Johannes de Balliolo jus suum de regno Scotiae de fersina antecessoris sui David nomine, qui fuit Rex & regnavit; unde de eodem David descendit jus & descendere debuit cuidam. Henrico ut filio & haeredi; de eodem Henrico descendit jus Malcolmo ut filio & haerodi, & regnavit & obiit sine haerede de corpore suo; unde de Malcolmo descendit jus & debuit descendere Willielmo ut fratri & haeredi; de Willielmo qui regnavit descendit jus & debuit descendere Alexandro ut filio & haeredi; Alexander regnavit, & descendit jus & debuit descendere Alexandro ut filio & haeredi, qui ultimo obiit Rex; de Alexandro descendit jus & debuit descendere Alexandro ut filio & haeredi; Alexander obiit sine haerede de corpore suo, & descendit jus & debuit descendere David ut fratri & haeredi; David obiit sine haerede de corpore suo, & descendit jus & debuit descendere Margaretae ut sorori & haeredi; de Margareta descendit jus & debuit descendere Margaretae ut filiae & haeredi filiae Regis Norwegiae; de illa Margareta, quia obiit sine haerede de se, resortiebatur jus & debuit resortiri Margaretae, Marjoriae & Isabellae, ut consanguineis & uci haeredi, (si regnum esset partibile) sororibus Alexandri proavi Margaretae filiae Regis Norwegiae: Et quia regnum non est partibile, remansit jus & debuit remanere de integro Marjoriae, ut sorori antenatae praedictae Margaret • & haeredi; de illa Marjoria descendit jus & descendere debuit (quia obiit sine haerede de corpore suo) cuidam Isabellae ut sorori & haeredae; de Isabellae resortiebatur jus & debuit resortiri cuidam David, ut avunculo & haeredi fratri Regis Willielmi patris ejusdem Isabellae; de David descendit jus & debuit descendere Henrico ut filio & haeredi; Henricus obiit sine haerede de corpore suo, unde de eodem Henrico descendit jus & debuit descendere cuidam David, ut frater & haeredi; David obiit sine haerede de corpore suo, unde de ipso David descendit jus & debuit descendere cuidam Johanni, ut fratri & haeredi; Johannes obiit sine haerede de corpore suo, unde de eodem Johanne descendit jus & debuit descendere Margaretae, Isabellae, Matildae & Adae, ut sororibus & uni haeredi, si regnum esset partibile; Et quia regnum non est partibile, descendit jus de integra Margaretae sorori antenatae dicti Johannes, ut sorori & haeredi; de Margareta descendit jus & debuit descendere cuidam Thomae ut filio & haeredi; Thomas obiit sine haerede de corpore suo, unde de ipso Thomae descendit jus & debuit descendere Christianae & Dervorguldae, ut sororibus & uni haeredi, si regnum esset partibile; Et quia regnum est impartibile, descendit jus de integro Christiana praedictae, ut sorori antenatae praedicti Thomae, & haeredi. Eadem Christiana obiit sine haerede de corpore suo, unde de ipsa Christiana descendit jus & debuit descendere Dervorgulda ut sorori & haeredi; de Dervorgulda descendit jus & debuit descendere Hugoni ut filio & haeredi; Hugo obiit sine haerede de corpore suo, & descendit jus & debuit descendere Alano ut fratri & haeredi; Alanus obiit sine haerede de corpore suo, de quo descendit jus & descendere debuit Alexandro ut fratri & haeredi; Alexander obiit sine haerede de corpore suo, unde de ipso descendit jus & descendere debuit Johanni de Balliolo, ut fratri & haeredi, qui modo petit jus suum, ut illi qui exiit de sorore primogenita de regno impartibili: Et supplicat Domino Regi, & suo Consilio, & aliis electis, quod velint jus suum decidere secundum leges et consuetudines Scotia, et sibi justitiam exhibere; salvo sibi jure addendi & diminuendi secundum leges & consuetudines Scotiae.
Ex parte vero Nobilis viri Domini Roberti de Brus Domini vallis Anandiae, & pro jure suo fuit similiter propositum, narratum & petitum hoc modo. Coram vobis Domino Edwardo Dei gratia Rege Angliae illustri, et superiori Domino regni Scotiae, monstrat Robertus de Brus Dominus vallis Anandiae, quod ipse est rectior & propinquior haeres regni Scotiae cum pertinentiis; quia Rex Wilhelmus Rex Scotiae antecessor suus frater Comitis David de Huntingdon fuit seisitus de ipso regno in Dominico suo ut de feodo & jure cum pertinentiis tempore pacis, tempore Henrici Regis Angliae, qui vocabatur filius Imperatricis, & temporibus Regum Ricardi & Johannes filiorum suoram. Et idem Wilhelmus regnavit Rex in Scotiae tempore suo, & pacifice obiit Rex seisitus: De eodem Willielmo descendit regnum Scotiae Alexandro filio suo, ut filio & haeredi, qui regnavit & obiit Rex seisitus: De eodem Alexandro descendit regnum Alexandro filio suo, ut filio & haeredi, qui regnavit & obiit Rex seisitus. Ille idem Alexander habuit duos filios, Alexandrum primogenitum, & David secundogenitum, & unam filiam quae vocabatur Margareta, quae fuit Regina Norwegiae; qui filii obierunt vivente patre, & nullum statum expectaverunt regnandi in regnum Scotiae. Illa Margaretae habuit unam filiam de Rege Norwegiae nomine Margaretam; cui praedictus Rex Alexander Rex Scotiae avus suus in vita sua post mortem liberorum suoram, fecit probos homines terrae suae jurare & affirmare per scriptum ad tenendum eam pro Domina regni Scotiae, si decederet sine haerede de corpore suo. Quae quidam Margaretae obiit sine possessione corporali regni Scotiae expectanda, & sine haerede de corpore suo. Post quam Margaretam, nihil remansit de exitu praedicti Regis Willielmi in linea descendente; per quod regnum Scotiae cum pertinentiis debuisset per legem & justitiam resortitum fuisse Comiti de Huntingdon, postnato fratri praedicti Regis Willielmi, si statum regnandi in regnum Scotiae expectasset. Qui quidem David habuit tres filios, Henricum, David & Johannem, qui fuit Comes Cestriae; qui omnes obierunt sine haeredibus de corporibus suis, & sine statu regnandi in regno Scotiae expectando. Ille idem David habuit etiam quatuor filias, Matildem quae obiit sine haerede de corpore suo, Margaretam, Isabellam, & Adam; de Isabella exivit Robertus de Brus, qui modo est, qui petit regnum Scotiae; propter quod idem Robertus dicit, quod regnum Scotiae debet resortiri ad eum sine medio per legem & justitiam ut propinquiori in gradu de sanguine Regis Alexandri, qui ultimo obiit, & Margaretae filiae Regis Norwegiae supradictae in linea collaterali, ut de sanguine regali Scotiae legitimo. Quod quidem regnum Scotiae cum pertinenciis dictus Robertus de Brus clamat tenere libere in libertate regni de vobis Domino Edward • Dei gratia Rege Angl. et de Corona Angliae haereditarie imperpetuum. Et monstrat vobis, quod Rex Alexander filius Regis Willielmi praedicti desperans de haerede de corpore suo tenuit dictum Robertum rectum haeredem suum, si ipse decederet sine alio haerede de suo corpore habendo. Et pro tali diffinivit ex assensu proborum hominum de regno suo, & pro tali ipsum pronunciavit coram eis, de quibus plures adhuc sunt superstites, qui de hoc testimonium poterunt perhibere. Et Rex etiam Alexander, qui ultimo obiit, tenuit ipsum pro tali, & id pluribus specialibus suis dedit intelligi, si exitus de ipso deficeret. Et praeterea omnes probi homines de Scotiae sunt jurati propinquiori de sanguine Regis Alexandri, qui ultimo obiit, qui de jure haereditare debebit, si dicta Margaretae filia Regis Norwegiae sine haerede de corpore suo obiret. Unde supplicat Dominationi vestrae, quod secundum formam petitionis suae sibi velitis plenam justitiam exhibere, sicut ad vestram pertinet dignitatem. Salvo sibi jure in omnibus addendi, mutandi & diminuendi secundum quod attendet suo profectui convenire.
Quibus petitionibus partium praectarum coram dictis anditoribus (ut praemittitur) propositis, eorumque rationibus ostensis, et dicto Domino Regi relatis per auditors praelibatos in praesentia Praelatorum et Nobilium utriusque regni ibidem praesentium, praesentibus omnibus et singulis petentibus dictum regnum, meque Notario infrascripto; praesirit idem Dominus Rex et etiam assignavit petentibus dictum regnum de consensu eorundem, diem Lunae proximo post festum Sanctae Trinitatis, Anno Domini 1292. Indictione quint • , mensis Junii die secundo, in Parliamento suo loco eodem coram ipso cum continuatione et prorogatione dierum, ad procodendum, cognoscendum et discutiendum super petitionibus partium praedictarum usque ad sinalem decisionem earundem.
Anno à Nativitate Domini 1292. Indictione quintae, mensis Junii die secundo, Domino Rege Angliae illustri apud Berewicum super Twedam, congregatisque ibidem utriusque regni Nobilibus & Praelatis, ac Auditoribus electis nominatus, & per ipsum Dominum Regem deputatis ad audiendum petitions & jura partium dictum regnum Scotiae vendicantium, cognoscendum & discutiendum de eisdem, & Domino Regi quid invenerint, referendum; comparuerunt coram ipsis Nobiles viri suprascripti jus ad regnum Scotiae vendicantes, secundum formam praefixionis eis factae jus suum prosecuturi, facturi ulterius & recepturi quod justitia suaderet. Ex parte egregii Principis & Domini, Domini Erici Dei gratia Regis Norwegiae, quidam sui Nuncii & Procuratores literatorie constituti coram dicto Domino Rege Angliae suoque Consilio comparuerunt; videlicet, Magister Hugotio Plebanus, Plebis de Castellione Aretine Dioc. Domini Papae Capellanus, Magister Petrus Algoti, Magister Bernardus Ludovici, Wilhelmus de Torroghan Miles, & Aymo Canonicus Berghan, sicut per ipsius Regis Norwegiae literas sui sigilli impressione munitas, per ipsos in medio exhibitas & perlectas apparebat; petentes nomine dicti Domini sui dictum regnum Scotiae, cum juribus & pertinentiis suis eidem Domino suo adjudicari, ipsumque in Regem dicti regni per praedictum Dominum Regem Angliae superiorem Dominum dicti regni Scotiae constitui & ordinari, & in corporalem possessionem ejusdem regni Scotiae mitti & manuteneri. Supplicarunt insuper dicti Procuratores, procuratorio nomine dicti Domini sui, eidem Domino Regi Angliae, quod nemini dictum regnum Scotiae in ipsius Regis Norwegiae Domini sui praejudicium, damnum & gravamen adjudicaret: Pro eo quod ipsum regnum Scotiae per mortem Dominae Margaretae, & clarae memory quondam Dominae & Reginae ipsius regni Scotiae filiae dicti Regis Norwegiae ad ipsum jure haereditario est legitime devolutum. Whose Letters of Procuration I shall here insert out of Thomas Walsingham, not transcribed in this Record.
OMnibus praesentes literas inspecturis vel audituris pateat evidenter, quod nos Ericus Dei gratia Rex Norwagiae tenore praesentium fecimus, constituimus & ordinavimus, prout de jure & facto melius facere potuimus, nostros veros & legitimos Attornatos, & Procuratores & Nuncios speciales, nobilem virum Adven. de Hagr. & Magistrum H. Plebanum, Plebis de Castilione, Arretino Domini Papae Capellanum, & Magistrum Petrum Algor. ad comperiendum pro nobis & vice nostra, coram excellenti Principe Domino Dei gratia Edwardo Rege Angliae illustri, et superiori Domino regni Scotiae, & ad petendum nomine nostro, tanquam per superiorem Dominum regni Scotiae nobis adjudicari regnum Scotiae supradictum, cum omnibus juribus & pertinentiis suis, cum ipsum regnum per mortem Dominae Margaretae filiae nostrae, olim Dominae & Reginae regni Scotiae, sit ad nos jure haereditario devolutum legitime. Item ad petendum nomine nostro adjudicari nobis & praefatis Attornatis & Procuratoribus nostris, assignari pro nobis fructus & redditus regni Scotiae quatuor annorum, qui fluxerunt à tempore mortis Domini Alexandri bonae memory quondam Regis Scotiae, usque ad diem mortis Dominae Margaretae filiae nostrae, olim Dominae Reginae Scotorum, qui percepti sunt vel percipi debuerunt de dicto regno, cum ad nos dicti fructus seu Redditus pleno jure pertineant; tum quia fuimus legitimus administrator bonorum Reginae praefa • ae cum viveret, tum etiam quia gravia expensarum & sumptuum onera sustinuimus propter eam, dum in regno Norwagiae moram traxit, & postmodum mittendo eam ad regnum suum Scotiae supradictum. Item ad petendum nomine nostro condemnari universitatem regni Scotiae, & ipsum regnum ad solvendum nobis seu dictis Attornatis & Procuratoribus nostris recipientibus vice nostra poenam Centum millium librarum Sterlingorum, in quam inciderunt universitas praefata et regnum praedictum, non recipiendo libere praefatam Dominam Margaretam filiam nestram in Dominam et Reginam regni Scotiae, nee ei obediendo in aliquo. Et ad petendum supplementum septingentarum marcarum quas habere debemus à regno Scotiae, occasion dotis Dominae Margaretae olim filiae nostrae & uxoris Regis Scotiae praedicti, cum fructus & redditus terrarum nobis assignati pro septingentis marcis annuis, ad quingentarum summam non ascendant. Item ad agendum & defendendum, lucrandum & perdendum coram praefato Principe Domino Edwardo Rege Angliae, superiore Domino regni Scotiae debita quomodocunque & qualitercunque, & ex quacunque causa vel causis nobis debeantur, & à quibuscunque personis, loco vel universitate, & quocunque nomine illa jura censeantur, & ad omnia alia & singula facienda, quae veri & legitimi Attornati seu Procuratores & Nuncii facere possent in praemissis, & quilibet praemissorum si mandatum etiam exegerint speciale, quam nosmet facere possemus si praesentes essemus: promittentes sub hypotheca & obligatione omnium bonorum nostrorum, pactum firmum & gratum habere & tenere perpetuo, & non contravenire aliquo ingenio vel modo, quicquid per praedictos Attornatos seu Procuratores nostros, vel duos saltem ex eis actum vel procuratum fuerit in praemissis & quolibet praemissorum. Datum Tunsburg. Anno Dom. 1292. anno regni nostri terciodecimo. In cujus rei testimonium has literas fieri fecimus, & nostro Sigilli munimine roborari. The Record thus proceeds.
Qua petitione, ut praemittitur audita, praecepit Dominus Rex Angliae auditoribus supradictis, & injunxit, ut ad locum pristinum pergerent, & petitionem Domini Regis Norwegiae inter petitions Nobilium regnum Scotiae vendicantium audirent, & super ipsis petitionibus, rationibus & Juribus partium petentium dictum regnum cum summa diligentia cognoscerent, & cognition et discussione praehabita diligenti de jure singulorum, eidem Domino Regi referrent: Praecepit etiam idem Dominus Rex, et injunxit omnibus et singulis jus ad dictum regnum Scotiae vendicantibus, quod ad dictum locum accederent, et petitions suas coram ipsis auditoribus prosequerentur, si sibi viderint expedire. Quibus ut praemittitur coram ipsis auditoribus loco, quo prius, comparentibus; recitatis ibidem et perlectis petitionibus petentium praedictorum, eorum que rationibus cum summa diligentia auditis, & responsionibus hinc inde factis, ad easd • m propter aliquas difficultates in praemissis petitionibus compertas, rations et allegationes hinc inde factas, praefati auditors ad ipsum Dominum Regem accesserunt, et quae coram ipsis acta fuorunt, seriatim per ordinem referebant. Qui om •• ia & fingula praedicta sibi relata per auditors memoratos, cum omnibus et singulis utriusque Regni Novilibus et Praelatis totoque suo consilio diligentius examinavit. Et discussione super hiis habita diligenti, quia consideravit magnum dilationem ex praedicto modo procedendi, no • s • ne gravi dampno & periculo ipsius regni posse verisimiliter pervenire; Volensque dicto periculo obviare, lites & ju • gia sedare, et quatenus poterit dictum processum abbreviare, & ad maturam & celerem expeditionem hujusmodi negotii procedere, de voluntate unanimi & consensu expresso omnium & singulorum petentium praedictorum, consentientibus etiam utriusque regni Novilibus et Praelatis, ordinavit quod primo procederetur ad cognoscendum, discatiendum et diffiniendum de jure dictorum Roberti de Brus, & Johannes de Balliolo, quonsque discussum fuerit ad plenum de jure eorundem, & quis ipsorum potior sit in jure regnandi, & dictum regnum Scotiae gubernandi. Et quod interim alii omnes & singuli Petentes praenotati de prosequendo supersedeant, & suam omnino differant prosecutionem, Jure tamen • orum & cuj • s • bet eorundem • is in eventu & eorum cuilibet semper salvo. Ita videlicet quod discusso ple • e & determinato inter ipsos Robertum & Johannem, caeteri omnes petentes & eorum quilibet, jus sibi competens ex tunc libere prosequatur modo quo voluerit & crediderit meliori. Qua ordination ut praemittitur dicta & ab omnibus acceptata, & etiam approbata, licet idem Dominus Rex Angliae de Iure sibi competenti ration superioritatis et directi sui Dominii praelibati, ad cognoscendum, discutiendum et terminandum dictum regnum procedere potuisset, tamen ut securius & consultius cognosceret & diffiniret, quo ipse per ipses • uditores Scotiae octoginta fuisset plenius informatus; recepto primitus ab ipsis octoginta Auditoribus corporali Iuramento, de fide • i suo consilio sibi impendendo, praecepit eisdem et injunxit sub debito praestiti Iu • amenti, quod sibi consulerent. qualiter et per ouas leges sive consuetudines sit in praedicto negotio ad judicium procedendum. Habitoque inter ipsos auditors super hoc tractat • diutino et diligenti, cum inter se non poterunt concordare, eidem Domino Regi una voice dicebant, quod propter dissentiones aliquas super legibus et consuetudinibus diversis inter ipsos ortas, non audebant in casu tam arduo et hactenus inaudito absque majori et saniori Consilio et Deliberatione, eidem Domine Regi consulere; Supplicarunt insuper • idem Domino Regi, quod placeret sibi dictos viginti quatuor de Anglia Auditores per ipsum assignates eisdem associare. Quibus viginti quatuor Angliae dictis octoginta Scotiae associatis, pos • deliberationem & tractatum aliqualem habitum cum eisdem super praemissis, ad ipsum I ominum Regem redierunt & • idem dixerunt; Quod ex quo dicti octoginta de Scotiae super legibus & consuetudinibus Scotiae in tanta perplexitate & discordia fuissent, de quorum consilio si concordes essent, idem Dominus Rex ad figurandum Judicium in praedicto negotio procedere debuisset, & ipsi viginti quatuor Angliae pauti sint respectu illorum octoginta; nec etiam ipsi sint à majoribus & discretioribus regni Angliae, propter quae non aude • ant super se assumere tantum onus, absque majori consilio Praelatorum. Nobilium, Magnatum et Sapientum regni Angliae tunc absentium, nec etiam consulere in negotio praenotate; Eapropter de Consilio unanimi & consensu omnium auditorum praedictorum, & aliorum utriusque regni N • bilium & Praelatorum ibidem praesentium, ac petentium idem Regnum praedictum, praefixit & assignavit idem Dominus Rex dictis Nobilibus ipsum regnum Scotiae petentibus diem crastinum Translationis Sancti Edwardi Regis & Confessoris in Parliamento su • l • co eodem, coram ipso et auditoribus, ad procedendum ibidem in negotio memorato, cum continuatione & prorogatione dierum, cognoscendum, discutiendum, & de jure singulorum diffiniendum, pronunciandum & declarandum, prout de jure fuerit faciendum. Et quod majores & discretiores regni sui ob istam causam ad dictos diem & locum convocarentur praecepit. Et quod medio tempore tam dicti hinc inde auditors, quam caeteri omnes utrinsque regni Nobiles & Praelati tunc praesentes super praemissis cogitarent & deliberarent, quod consultius fieri debeat in eventu. Et decrevit idem Dominus Rex interim, per suos certos nuucios diversarum terrarum super facto hujusmodi consulere sapientes, & ut eorum confilium citra dictum diem sibi referatur. Acta apud Betewicum super Twedam (ut praemittitur) anno, indictione, mense & die proximo pr • notatis, cum continuatione & prorogatione dierum. Praesentibus venerabilibus in Christo▪ Batribus Dominis Antonio Dunolm. Roberto Bathon. & Wellen. Willielmo Elien. Willielmo Sancti Andraeae, Roberto Glascuen. & Henr. Dei gratia Aberdon. Episcopis; & Nobilibus viri • Dominis Amadeo Subaudiae, Henrico Lincoln. Johanne de Boughan & Dovenando de Mar Comitibus, ac Magistro Johanne Erturi de Cadomo publico apostolica auihoritate Notario, cum aliis tam Ecclesiarum Praelatis utriusque regni, quam Comitibus, Baronibus & Militibus, & aliis popularibus in mul • itu • ine copiosâ.
Anno à Nativitate 1292. Indictione sexta, mensi • Octobris die quintodecimo, in crastino videlicet Sancti Edwardi Regis & Confessoris, existente serenissimo Principe & Domino, Domino Edwardo Dei gratia Rege Angliae illustri, superiori et directo Domino regni Scotiae apud Berewicum super Twedam, et Parliamentum suum ibidem indictum inciplente, comparuerunt coram ipso Nobiles viri omnes et singuli regnum Scotiae vendicantes, & etiam utriusque regni Nobiles, & Praelati, ac Auditores praelibati: nominati, electi & assignati quaesivit idem Dominus Rex in primis palàm & publi • e, sicut aliàs in ultimo suo Parliamento ibidem fecerat, ab omnibus utriusque regni Nobilibus & Praelatis auditoribus memoratis, & aliis de Consilio suo sapientibus & discretis, per quas leges sive consuetudines sit in praedicto negotio ad judicium procedendum? Et, an in casu in quo certae leges non reperiuntur vel consuetudines, aut etiam diversae et Scotiae regnis, qualiter sit judicandum? Et si de dicto regno Scotiae sit aliter judicandum, quam de Comitatibus, Baroniis, et aliis Tenuris? Responderunt una voice, nullo contradicente vel reclamante, concorditer, Quod per Leges et Consiietudines regni illius qui praeest, si certae reperia • tur, in hoc casu judicare potest et debet; Et si in casu hujusmodi leges certae et Consuetudines non reperiuntur; Idem Dominus Rex de Consilio Nobilium et Praelatorum, et aliorum Procerum et Magnatum regni sui potest et debet condere novam legem. Dixenunt etiam, quod de praedicto regno quoad jus succedendi, est judicandum, et ad judicium procedendum, sicut de Comitatibus, Baroniis et aliis Tenuris impartibilibus. Quibus-Responsionibus auditis & intellectis, quesivit Dominus Rex à praedictis Nobilibus viris Dominis Roberto de Brus, & Johanne de Balliolo, si vellent quicquid aliud pro juris sui declaratione, quam proposuerunt, proponer • , • icere vel ostendero? Ipsis vero respondentibus, Quod sicut praecepit & injunxit a • ditoril us memoratis, quod locum quo prius adirent, & praedictos Robertum •• Johannem de die in diem in omnibus & singulis, quae dicere seu proponere, vellen •• benign audirent, sibique eorum rations ostensiones & jura praehabita discussione diligenti fideliter referrent. Coram quibus auditoribus in Ecclesia fratrum praedicatorum de Berewico deserta, praefati Nobiles, Robertus & Johannes, una cum aliis petentibus ad ipsius Domini Regis praeceptum constituti. Dictus Dominus Robertus de Brus ad ea quae in petitione sua suprascripta proponebantur adjecit dicendo, ratiocinando, & narrando; Quod quaestio super jure regnandi, habet terminari & judicari per Jus natural per quod Reges regnant, & non per leges & consuetudines inter subditos usitatas; per quod quidem Jus natural proximior in sanguine linea collaterali, melius Jus habet regnandi. Dicebat etiam, quod Lex & Consuetudo quae sunt inter Tenentes & Subditos, Superiorem ligare non possunt, praecipue Regem suum. Unde dixit, quod licet in haereditatibus partibilibus secundum leges & consuetudines inter subditos observatas primogenita aliquam habeant Praerogativam, in regno tamen impartibili, ubi proximorum in sanguine regali legitimus tempore vacationis regni inventus secundum Ius natural est praeferendus, primogenita nullam habet nec habere debet praerogativam. Dixit etiam, quod Consuetudo succedendi in regnum Scotiae plene facit pro eo; quia usitatum est in Scotia, quod frater Regis praecedentis praeferendus est ejus filio in succession regni Scotiae, ration proximitatis in gradu. Et ad hoc quaedam antiqua produxit exempla; vidvl • cet, quod quidam Dovenaldus frater Kineth mach Alpin regnavit immediate post fratrem suum, excluso Constantino primogenito praedicti Kineth; & hoc ration propinquitatis sanguinis ipsius Alpini, & post praedictum Doven • ldum regnavit Constantine primogenitus ipsius Kineth mac Alpin. Et post eum regnavit Eth. frater ejus senior; excluso Dovenaldo filio praedicti Constantini: De quibus Constantino & Eth. fratribus & • iliis praedicti Kineth mac Alpin descenderunt omnes Reges, qui postea regnaverunt in Scotia usque modó, & semper sicut erant propinquiores in gradu regnabant quilibet post alium usque ad tempus Regis Malcolmi viri Sanctae Magaritae Reginae. Et adhuc post praedictum Malcolmum, quidam frater ejus regnavit, excluso filio ejusdem Malcolmi: Et adduxit ultrà similiter idem Dominus Robertus quaedam all • a exempla de consimilibus successionibus in quibusdam terris aliis et regionibus, utpote de Comitatu Sabaudiae & regno Yspaniae. Dixit etiam, quod mulier regnare non debet, quia officium regiminis exercere non potest; et tempore quo praedictum regnum vacavit per mortem Regis Alexandri ultimi Regis Scotiae fuit Dervorgulda mater praedicti Johannes de Balliolo superstes, quae ration praedicta regnare non potuit nec debuit. Et sic Jus ipsius regni praedicto Roberto tanquam Masculo, & in aequali gradu cum praedicta Dervorgulda existenti sine medio debet re • ortire propter insufficientiam dictae Dervorguldae quia Mulier. Unde petit idem Robertus, quod habito respectu ad leges Regales, per quas Reges regnant et regnare debent, et etiam ad exempla per ipsum producta; Quod dictus Dominus Rex jus suum velit declarare, et sibi Iustittam exhibere.
Ad haec statim ex parte Nobilis viri Domini Johannes de Balliolo respondebatur hoc modo; Quod dictum regnum Scotiae non potest nec debet eidem Roberto de Brus quovis modo de jure adjudicari; pro eo, quod ubi praedictus Robertus in petitione sua petit regnum Scotiae cum pertinenciis suis, ut rect • or & proximior haeres ipsius regni, eo quod Wilhelmus Rex Scotiae Antecessor ejus frater David Comitis Huntingdon. fuit seisitus de praedicto regno Scotiae in Dominico suo ut de feodo, & de jure tempore pacis, & tempore Regis Henrici primi Domini Regis Angliae, qui nunc est; & de ipso Willielmo descendit jus dicti regni cuidam Alexandro ut filio & haeredi qui regnavit & obiit inde seisitus. Et de ipso Alexandro descendit▪ Jus ejusdem regni cuidam Alexandro ut filio et haeredi qui similiter regnavit et obiit inde seisitus. Qui quidem Alexander habuit duos filios qui obierunt sine haerede de se patre eorum viven • e, & unam filiam Margaretam namine Reginam Norwegiae, quae similiter obiit vivente patre; de qua quidem Margareta exivit quaedam alia Margareta, cui Dominus Alexander avus ipsius Margaretae fecit homines suos de regno suo jurare, quod ipsam tenerent pro Domina dicti regni Scotiae, & hoc fecit per scriptum affirmari. Qu • quidem Margareta obiit sine haerede de se, per quod jus praedicti regni debu • sset resortiri cuidam David fratri praedicti Willielmi Regis, si statum regnandi expectasset; Et idem David habuit tres filios qui obierunt sine haerede de se, et quatuor filias Matildam quae obiit sine haerede de se, Margaretam, Isabellam & Adam, de qua Isabella exivit Robertus de Brus qui nunc petit, & dicit, quod ad ipsum debet praedictum regnum Scotiae sine medio, ut ad proximiorem in gradu de sanguine Regis Alexandri qui ultimo obiit, & similiter dictae Margaretae in linea collaterali. Et quod praeterea quidam Alexander pater praedicti Regis Alexandri qui ultimo obiit, recognovit coram Baronibus suis ipsum Robertum pro proximiori haerede suo, si ipsum decedere contingeret sine haerede de corpore suo; Et quod illud idem dictus Alexander Rex qui ultimo obiit recognovit, si absque haerede de corpore suo decederet, sciente Dervorgulda matre praedicti Domini Johannes de Balliolo & non contradicente; quod idem Robertus in petitione sua praedicta omissionem fecit in ea parte suae petitionis, ubi dicit, quod Jus regni praedicti debuisset resortiri David fratri Regis Willielmi per mortem praedictae Margaretae de Norwegia, nullam faciendo mentionem de Margareta, Marjoria, & Isabella filiabus praedicti Regis Willielmi fratris praedicti David, desicut nullum Jus potuit nec̄ debuit resortiri ad praedictum David fratrem praedicti Regis Willielmi, nisi per medium praedictarum filiarum ipsius Regis Willielmi. Et quoad hoc quod idem Robertus dicit, quod jus praedicti regni debuit ad ipsum resortiri fine medio; idem Johannes dicit prius, quod nullum jus potest descendere vel resortiri alicui, nisi per medium rectae line • descendentis vel ascendentis, secundum leges & consuetudines utriusque regni, per quod dicit, quod omissis aliquo vel aliquibus de recta linea ascendente vel descendente, aliquid jus ad eum non potuit resortiri. Et quoad hoc, quod idem Robertus dicit, quod est proximior in gradu, in eo, quod dicit, quod praedictus David habuit tres filias Margaretam, Isabellam, & Adam, de qua Margareta exivit Dervorgulda, & de ipsa Johannes, qui nunc est, Et de praedicta Isabella Robertus qui nunc petit; & sic proximior in gradu; per quod dicit se habere melius Jus ad regnum praedictum secundum consuetudinem quorundam regnorum. Dicit idem Johannes, quod quicquid dicat de aliis regnis & regionibus, vel de ipsorum consuetudinibus; in regnis tamen Angliae & Scotiae, in quibus Reges regnant per successionem in recta linea, & Comites & Barones eodem modo succedunt in haereditatibus suis, Exitus postnatae, licet in gradu proximorum, non excludit exitum primogenitae, licet remotiorem in gradu in ipsa recta linea, succession durante. Dicir etiam, quod ex quo praedictus Robertus concedit, quod Margareta antecessor praedicti Johannes fuit prim • genita praedicti David, & praedicta Isabella mater praedicti Roberti postnata; & quod praedictum regnum Scotiae non est partibile; per quod dicit, quod jus ipsius regni & ipsum regnum unicae personae debeat remanere; videtur ei, quod in hujusmodi succession secundum leges & consuetudines utrinsque regni antenata praeferenda est postnatae; et eadem ration Exitus antenatae est praeferendus exitui postnatae, tam ration primogeniturae, quam impartibilitatis regni praedicti. Unde per rations praedictas, durante exitu primogenitae, nihil juris exitui postnatae accrescere potest. Et quod hoc quod praedictus Robertus dicit, quod Alexander Rex Scotiae filius Regis Willielmi tenuit eum pro propinquiore haerede suo, si sine haerede de se contingeret ipsum mori, & pro tali eum coram Baronibus suis recognovit; idem Johannes dicit, Quod quoad petendum regnum praedictum hujusmodi recognitio sibi valere non debet, etiam etsi facta fuisset. Et quod idem Robertus in petitione sua recognoscit, quod praedictus Alexander obiit seisitus de regno praedicto in Dominico suo ut de feodo & Jure, & quod de praedicto Alexandro descendit Jus praedicti regni cuidam Alexandro ut filio & haeredi, qui similiter obiit inde seisitus; unde per recognitionem suam praedictam satis ostendit, quod ill Alexander sine haerede de se non decessit; & quod Jus praedicti regni ad filium suum ut ad haeredem per mortem ipsius fuit transmissum. Et sic per recognitionem praedicti Alexandri (si quae facta fuit) nihil juris fuit sibi acquisitum. Item quoad hoc, quod praedictus, Robertus dicit, quod quaestio super Jure regnandi habet terminari & judicari per Jus natural, per quod Reges regnant, & non per leges & consuetudines inter subditos usitacas; Idem Johannes dicit, Quod per easdem leges et Consuetudines debet Dominus Rex Angliae superior Dominus regni Scotiae cognoscere et judicare de dicto regno Scotiae inter petentes, per quas idem Rex Angliae de terris et tenementis ad Coronam suam spectantibus, si per antecessores suos infra regnum suum occupatis, cognoscit et judicat, et antecessores sui cognoscere et judicare solebant. Et hoc est per communem Legem et Consuetudinem regni sui, et non per aliquas alias Leges et Consuetudines qualescunque. Et quoad hoc, quod idem Robertus dicit, Quod Lex & Consuetudo quae sunt inter tenentes & subjectos superiorem ligare non possunt, & praecipue Regem suum; idem Johannes dicit, quod praedictus Robertus non est in eo casu in quo judicari debet per subjectum, sed per superiorem, scilicet per Dominum suum Regem Angliae superiorem Dominum dicti regni Scotiae, de cujus Progenitoribus a tempore cujus non extat memoria dictum regnum Scotiae per homagium tenebatur, et de ipso teneri debet. Et ipsi petentes sint in ipsius Curia Regis et Domini sui, ad recipiendum jus ab eo, sicut subditi de tenementis quae ab ipso tenentur. Unde dicit, quod ex quo sunt subjecti dicto Domino suo Regi Angliae et Coronae suae, quolibet jure requiritur, ut ipsi tanquam subditi et petentes Ius ad regnum, quod de eo tenetur, per Leges et Consuetudines legni sui judicari. Et dicit, quod per easdem Leges et Consuetudines primogenita habet praerogativam in succedendo tam in haereditatibus impartibilibus quam partibilibus. Item quoad hoc, quod praedictus Robertus dicit, quod Consuetudo succedendi in dicto regno Scotiae plene facit pro eo in hoc, quod dicit, Quod frater Regis cujusdam praedecedentis praefertur illius filio in succession regni ration proximitatis in gradu; & ad hoc quaedam produxit exempla; Idem Johannes dicit, Quod per hoc, quod praedictus Robertus intendit ostendere per exempla praedicta, quod frater postnatus regnavit post fratrem antenatum ipsius filium repellendo, & hoc ration proximitatis in gradu succedendi praefertur proximiori, quia filius proximior est patri in gradu hujusmodi succedendi, quam frater patris, secundum leges et Consuetudines utriusque regni. Et quoad exemplum, quod idem Robertus dicit, Quod frater Malcolmi quondam Regis Scotiae regnavit immediate post ipsum Malcolmum, ejus filium repellendo; Idem Johannes recognoscit, Quod frater praedicti Malcolmi per aliquod tempus modo praedicto regnavit; sed dicit, quod filius dicti Malcolmi sic expulsus adivit Dominum suum Willielmum Regem Angliae et superiorem Dominum regni Scotiae, conquerendo de injuria per fratrem patris sui sibi facta; ad cujus querelam idem Dominus Rex Angliae fratrem praedicti Malcolmi à praedicto regno ejecit, et filium ejusdem Malcolmi Regem ejusdem regni Scotiae constituit, qui postmodum toto tempore suo regnavit. Dicit etiam idem Johannes, quod post mortem ejusdem Regis filii Malcolmi, idem frater Malcolmi iterato se in dictum regnum intrusit, et regnare caepit; per quod ad querimoniam cujusdam Edgari secundi filii ejusdem Malcolmi, praedictus Rex Wilhelmus superior Dominus dicti regni Scotiae, praedictum Malcolmi sic regnantem unjust de eodem regno Scotiae iterato ejecit; et praedictum Edgarum Regem ipsius Regni constituit. Post quem omnes alii Reges Scotiae usque nunc per rectam lineam successionis secundum Leges et Consuetudines in utroque regno usitatas regna verunt. Et quoad exempla de Yspania & Comitatu Sabaudiae, dicit, quod illa Exempla praedicto Roberto non debent valere; pro eo, quod alia sunt & diversae Leges & Consuetudines in Yspania & Sabaudia quam in regnis Angliae & Scotiae; nec Rex debet inter subditos suos per alias Leges et Consuetudines judicare, quam per Leges et Consuetudines regnorum quibus praeest. Et quoad hoc, quod praedictus Robertus dicit, quod mulier regnare non debet, quia officium regiminis exercere non potest: Idem Johannes dicit, Quod si mulier regnare non debet, nec jus regnandi ad ipsam descendere seu resortiri, idem Robertus nihil Iuris vendicare potest in regno praedicto; eo, quod si aliquod jus de ipso regno ad ipsum resortiri deberet, hoc esse non potest, nisi per medium Isabellae matris suae; unde dicit, Quod si nullam jus regnandi ad dictam Isabellam matrem suam resortiri potuit; nec ad ipsum Robertum nisi per eandem Isabellam tanquam ad filium descendere quoque modo. Dicit etiam, quod idem Robertus in hujusmodi dicto suo est sibi ipsi contrarius. Et quia satis notorium est, quod tam ipse Robertus quam omnes alii Comites, Barones, Proceres & Magnates regni Scotiae juraverunt fidelitatem Margaretae filiae Regis Norwegiae ouae ultimo obiit Domina et Regina dicti regni Scotiae, et ipsam pro Regina et Demina tenuerunt; & sic erat idem Robertus modo negando verbo, quod prius facto concesserat, quod quidem factum dedicere non potest; Unde cum sit been recognitum, quod Wilhelmus Rex Scotiae fuit seisitus de praedicto regno Scotiae, & de praedicto Willielmo descendit Jus • Alexandro ut filio & haeredi; & à praedicto Alexandro descendit jus cuidam Alexandro ut filio & haeredi, qui obiit sine haerede de se; Et de ipso Alexandro cuidam David ut fratri & haeredi, & de ipso David quia obiit sine haerede de se cuidam Margaretae ut sorori & haeredi; & de ipsa Margareta cuidam Margaretae ut filiae & haeredi; & de ipsâ Margareta quae obiit sine haerede de se, resorti • batur Jus & debuit resortiri quibusdam Margaretae, Marjoriae, & Isabellae ut consanguineis & uni haeredi, si dictum regnum esset partibile; Et quia non est partibile, remansit Jus & remanere debuit praedictae Margaretae ut antenatae; Et de ipsa descendit Jus cuidam Margaretae ut filia & haeredi; Et de ipsa Margareta, quia obiit sine haerede de se, resortiebatur Jus & debuit resortiri praedictis Marjoriae & Isabellae ut ante natis et uni haeredi, si regnum esset partibile; Et quia non est partibile, remansit Ius et remanere debuit praedictae Marjoriae ut antenatae et haeredi, Et de ipsa Isabella quia obiit sine haerede de se, descendit Jus & descendere debuit praedictae Isabellae ut sorori & haeredi; Et de ipsa Isabella quia obiit sine haerede de se, resortiebatur Jus & debuit resortire cuidam David ut avunculo & haeredi fratri Regis Scotiae Willielmi praedicti, patris praedictae Isabellae; Et de ipso David descendit Jus & descendere debuit cuidam Henrico ut filio & haeredi; Et de ipso Henrico quia obiit sine haerede de se, descendit Jus & descendere debuit cuidam David ut fratri & haeredi; Et de ipso David quia obiit sine haerede de se, cuidam Johanni ut fratri & haeredi; Et de ipso Johanne quia obiit sine haerede de se, descendit Jus & descendere debuit quibusdam Margaretae, Isabellae & Adae, ut sororibus & uni haeredi, si regnum esset partibile; Et quia non est partibile, remansit Jus & remanere debuit praedictae Margaretae ut antenatae Sorori ipsius Johannes & haeredi; Et de ipsa Margareta descendit Jus & descendere debuit cuidam Thomae ut filio & haeredi; Et de ipso Thoma quia obiit sine haerede de se, descendit Jus & descendere debuit quibusdam Christianae & Dervorguldae ut sororibus & uni haeredi, si regnum esset partibile; Et quia regnum non est partibile, remansit Jus & remanere debuit praedictae Christianae antenatae sorori ipsius Thomae, ut sorori & haeredi; & de ipsa Christiana, quia obiit sine haerede de se, descendit Jus & descendere debuit praedictae Dervorguldae ut sorori & haeredi; Et de ipsa Dervorgulda descendit Jus & descendere debuit cuidam Hugoni ut filio & haeredi; Et de ipso Hugone quia obiit sine haerede de se, cuidam Alano ut fratri & haerede; Et de ipso Alano quia obtit sine haerede de se, cuidam Alexandro ut fratri & haeredi; Et de ipso Alexandro quia obiit sine haerede de se, descendit jus & descendere debuit isti Johanm ut fratri & haeredi, qui nunc petit regnum Scotiae ut jus suum. Cumque per descensut praedictos liqueat evidenter, quod praedictus Johannes sit haeres praedictae Margaretae primogenitae praedicti David per rectam lineam succedendo descendens; & concessum sit per eundem Robertum, quod praedictum regnum est impartibile, per quod necessario requiritur, quod hujusmodi haereditas impartibilis tantummod • uni sorori & haeredi & exitui ipsius debeat remanere secundum leges & censuetudines utriusque regni. Et si uni tantum, semper praeferenda est prim • genita & ipsins exitus in omni hujusmodi haereditate impartibili, tam ration primogeniturae quam impartibilitatis haereditatis regni petiti; per quas etiam leges & consuetudines nullus gradus proximitatis sanguinis in secunda linea excludit remotiorem exeuntem de primogenita in prima linea recte descendentem, petit ipse Johannes petitionem praefati Roberti quoad jus succedendi in praedictum regnum Scotiae, repelli penitus & cassari, & secundum petitionem suam justitiam sibi fieri, ac jus suum prout in petitione sua continetur in omnibus & singulis judicial • ter declarari, ac idem regnum Scotiae sibi per vos adjudicari.
Praemissis coram auditoribus, Praelati • & discussis, relationeque facta dicto Domin • Regi Angliae de eisdem per auditors memoratos; quaefivit idem Dominus Rex à dictis Roberto de Brus & Johanne de Balliolo coram ipso personaliter constitutis, orga • o vocis suae, An aliqua alia quam dixerant dicere vellent? Et ipsi responderunt, Quod non, nisi forsan quicquam ab eis ad ipsius informationem petere voluisset. Qua responsione facta, quaesivit idem Dominus Rex palam & publice ab utriusque regni Nobilibus & Praelatis, totoque Consilio ac auditoribus memoratis, quod eorum consilium sibi dic • rent; Quis istorum duorum Roberti & Johannes sit alteri praeferendus in jure succedendi in dictum regnum Scotiae secundum praemissa hinc inde proposita & ostensa? Et, An remotior in uno gradu in succession exiens de primogenita, debeat secundum leges & consuetudines utriusque regni excludere proximiorem in gradu exeuntem de secundogenita? Vel proximior in gradu exiens de secundogenita, debeat secundum leges & consuetudines ipsorum regnorum excludere remotiorem in uno gradu exeuntem de primogenita? Ad quae etiam unanimiter responderunt, nullo reclamante vel contradicente, Quod remotior in uno gradu linealiter descendens de primogenita, secundum leges et consuetudines utriusque regni praeferendus est proximiori in gradu excunti de secundogenita in qualibet haereditaria succession. Quocirca praefatus Dominus Rex dicta responsione intellecta, totum negotium praedictum praecepit & f • cit exactissime reexaminari coram utriusque regni Nobilibus & Praelatis. Et eisdem Roberto de Brus & Johanni de Balliolo sextum diem mensis Novembris, diem Jovis videlicet proxi • um post instans festum Omnium Sanctorum, loco eodem praefixit & assignavit ad a • diendum judicium suum in negotio memorato. Quibus die & loco, anno & indictione, praefati Nobiles Domini Robertus de Brus, & Johannes de Balliolo, una cum aliis p • tentibus idem regnum coram dicto Domino Rege personaliter comparuerunt; habitaque per ipsum Dominum Regem super praemissis inter dictos Nobiles propositis et dictis deliberatione magna, et etiam consideratione ad leges et consuetudines utriusque regni, necnon ad formam et modum petitionis dicti Domini Roberti, et ad recognitiones supradictas factas per eundem, rationesque et responsiones hinc inde factas: quia apparebat evidenter dictum Robertum de Brus ju • in sua petitione non habere secundum formam ejusdem & naturam; be consilio Praelatorum et Nobilium utriusque regni, Auditorum praedictorum, et aliorum de Consilio suo ibidem praesentium, confideravit idem Dominus Rex judicialiter et pronunciavit; quod praedictus Robertus per petitionem suam praedictam nichil capiat de regno Scotiae memorato. Et quia super petitione dicti Johannes de Balliolo non potuit ad judicium procedere, quousque caeteri petentes a • direntur, & de jure corundem secundum formam petitionum suarum discuteretur; praecepit Dominus Rex tàm dicto Domino Johanni de Balliolo, quàm caeteris omnibus & singulis dictum regnum Scotiae petentibus; quod coram auditoribus supradictis in loco quo alias petitions suas de die in diem prosequerentur, quousque de eisdem plene discuteretur. Similiter & ipsis auditoribus dedit in mandatis, quod eundem locum adirent, & dictos petentes in dicendis & ostendendis coram ipsis benign audirent, & discussione rationum & jurium eorundem plene facta, eidem Domino Regi, quod invenerint, fideliter referant sicut prius. Coram quibus auditoribus dicti petentes comparuerunt in Ecclesia Fratrum Praedicatorum de Berewico deserta; & pro petitionibus suis & jure suo roborandis rations varias & diversas adduxerunt: Inter quos idem Robertus de Brus personaliter accedens, protestabatur, se velle jus & actionem pet • ndi dictum regnum Scotiae, vel saltem propartem ejusdem, per aliam formam & modum quam prius inte • tare; petens se inter alios petentes ad hoc admitti per eosdem. Et ad hoc suo nomine prosequendum, Galfridum de Caldecote, Egidium de Camsches, & Johannem de Brye posuit loco suo. Quibus ad hoc admissis, ut quando voluerint prosequantur, supervenit Dominus Johannes de Hastinges, & propartem suam petiit de praed • cto regno Scotiae tanquam de haereditate partibili; quia dixit, quod jus praedictae h • reditatis regni Scotiae descendebat Margaretae, Isabellae & Adae filiabus David Comitis Huntingdon. ut uni haeredi: Et de illis descendit & d • scendere debuit jus Johanni de Balliolo, Roberto de Brus, & eidem Johanni de Hastinges, haeredibus praedictarum Margaretae, Isabellae & Adae: Et sic pro integro jure quod inde habent, in quo omnes sunt pares, praedicta haereditas est partibilis inter ipsos, per quod propartem suam inde petiit. Et quod praedicta haereditas sit partibilis nititur ostendere per subscriptas rations. Tum quia omnes terrae & tenementa, feodae, libertates, dominicae & honores, quae de coronae regni Angliae tenentur in capite sunt partibilia: Tum quia homagium & servicium quae inde debentur Regi & coronae Angliae, ostendunt praedictum regnum esse sub lege Communi, et sie partibile. Insuper praefatus Dominus Robertus de Brus venit, & consimilem fecit petitionem; petens videlicet propartem suam dicti regni & omnium terrarum & libertatum cum omnibus pertinentiis, de quibus terris & libertatibus Alexander ultimus Rex Scotiae obiit seisitus, (nomine et dignitate regalibus duntarat exceptis) pro eo quod totus exitus ejusdem Alexandri est extinctus per mortem Margaretae filiae Regis Norwegiae; de qua resortiebatur jus praedictarum terrarum & resortiri debuit cuidam David Comiti Huntingdon. fratri Regis Willielmi avi praedicti Alexandri, & proavi praedictae Margaretae. Et de ipso David descendit jus & descendere debuit quibusdam filiabus ipsius David, videlicet Margaretae, Isabellae & Adae, tanquam uni haeredi; & de praedicta Isabella descendit jus & descendere debuit ut de proparte sua isti Roberto qui nanc petit ut filio & haeredi; quam quidem propartem idem Robertus clamat tenere in capite de dicto Domino suo Rege Angliae, superiori Domino regni Scotiae per homagium. Et petit idem Robertus à Domino suo Rege praedicto, ut secundum legem Communem regni Angliae justitia sibi fiat; adducens insuper quasdam alias rations, per quas similiter nitebatur ostendere, dictum regnum Scotiae esse partibile. Et licet ad praedictas tàm dicti Domini Johannes de Hastinges, quàm Domini Roberti de Brus rations & ostensiones fuisset (ut videbatur) ex pa • te Domini Johannes de Balliolo sufficienter responsum, praemissis per auditors memoratos Domino Regi relatis: Idem Dominus Rex volens tamen super hiis cum consilio suo et auditoribus praelibatis deliberare, quaesivit publice ab utriusque regni Nobilibus & Praelatis, & Auditoribus, & aliis ibidem congregatis, An regnum Scotiae sit partibile? Et si idem regnum non sit partibile, An escaetae et acquisita ejusdem sint partibili • ? Cui omnes, praehabita super hiis deliberatione aliquali, unanimiter & concorditer responderunt; Quod dictum regnum Scotiae non sit partibile, nec ipsius escaetae seu acquisita in • ra regnum praedictum, ex quo ad manus Regis devenissent. Quibus responsienibus auditis & intellectis, praefixit & assignavit idem Dominus Rex partibut supradictis omnibus jus ad dictum regnum Scotiae vendicantibus pro termino perempterio diem Lunae prox. post festum Sancti Martini in Parliamento suo apud Berewicum super Twedam, judicia sua super jam dictis suis petitionibus praecise audituris; volen • i •• erim super omnibus et singulis hinc inde propositis, dictis, ostensis et allegatis cum utri • ssque regni peritis, auditoribus memoratis, et aliis de Consilio su • ad p • enum deliberare, dictumque processum et jura partium examinare; ut deliberatione praehabita, quid de jure fieri debeat plenius informari. Acta apud Berewicum sup • r Twedam (ut pramittitur) anno, indictione, mense, dicbus & locis proximo praenotatis, praesentibus venerabilibus in Christo patribus & Dominis, Dominis Antonio Dunolm. Willielmo Elien. Johanne Carleolen. Willielmo Sancti Andraeae▪ Roberto Glascuen. Marthaeo Dunkelden. & Marco Sodoren. Episcopis; ac Nobilibus viris Dominis Henr. Lincoln. Umfrido Hereford. Johanne de Boghan, Gilberto de Anegos, & Malisio de Strathern. Comitibus; ac Magistro Johanne Erturi de Cadomo publico Apostolica authoritate Notario, cum aliis quampluribus,
Anno à Nativitate Domini 1292. Indictione sexta, mensis Novembris die decimo septimo, die Lunae videlicet proxima post festum Sancti Martini, congregatis coram excellenti Principe & Domino, Domino Edwardo Dei gratia Rege Angliae illustri, superiori et Domino regni Scotiae, in aula Castri de Berewico super Twedam, Sancti Andraeae Diocesi, utriusque regni Nobilibus & Praelatis, ac Auditoribus memoratis, aliis Magnatibus & popularibus in multitudine copiosa, praesente ibidem me Notari • infrascripto, cum testibus subscriptis, praeconizatisque publice Nobilibus viris superius nominatis jus ad dictum regnum Scotiae (ut praemittitur) vendicantibus, Erico videlicet Rege Norwegiae, Florentio Comite Holandiae, Willielmo de Vescy, Patricio Comite de Marchia, Willielmo de Ros, Roberto de Pinkny, Nicholao de Souls, & Patricio Galightly, & non comparentibus, sed se retrahentibus omnino, quia non suas petitions propositas prosecuti, consideratum est per idem Dominum Regem, et judicialiter pronunciatum, de consensu utriusque regni Nobilium et Praelatorum, Quod per petitions suas praedictas nihil consequantur.
( Tho. Walsingham renders us this more full and particular account concerning the King of Norweys Proctors answers, delays, and the Judgment given at last against him. Requisitum fuit de eisdem Attornatis, quid volunt addere, minuere vel mutare, & quod in petitione sua danda declararent? Qui dicunt, quod nolunt declarare antequam habuerint colloquium cum dicto Domino Rege Angliae superiori Domino regni Scotiae, nec aliquid aliud proponere vel dicere ea vice. Et hac requisitio fuit facta, quia alias in petitione sua, quae coram ipsis fuit ibidem lecta, reservavit sibi beneficium addendi, minuendi & mutandi, prout plenius ex tenore ipsius petitionis apparet; & datus est eis dies usque ad diem Mercurii proximo sequentem, ad audiendum voluntatem Domini Regis. Postea die Mercurii proximo post festum bea • i Martini, venerunt praedicti Attornati Regis Norwegiae coram Consilio praedicti Domini Regis Angliae, et Superioris Domini Scotiae, & dictum fuit eis per consilium dicti Domini Regis, quod declararent manifest actionem Domini Regis Norwegiae, per quam intendunt recuperare regnum Scotiae, tanquam jus Domini sui; qui quidem Attornati responderunt & dixerunt, quod voluerunt prius habere colloquium cum praedicto Domino suo Rege Norwegiae, & ipsum super exactione & petitione praedictis consulere antequam ulterius prosequerentur. Et multociens requisiti, quod petitionem Domini sui manifestius declararent, tandem dixerunt praecise, quod petitionem Domini sui noluerunt declarare, nec ulterius super hoc aliud dicere, antequam eundem Dominum suum consulti fuerint in praemissis. Ideo datus est eis dies de die in diem coram praedicto Domino Rege Angliae, superiore Domino dicti regni Scotiae, ad audiendum judicium • uum, de co quod noluerunt ulterius prosequi petitionem Domini sui praedict.)
The Record proceeds; Et quia Johannes Comyn & Rogerus de Mundevile non sunt suas petitions prosecuti, ideo similiter est per ipsum Dominum Regem judicialiter pronunciatum, quod nihil capiant per easdem. Quo • d petitionem vero Domini Roberti de Brus ultimam, per quam petiit tertiam partem regni Scotiae, ut propartem suam, tanquam de haereditate partibili; quia compertum est, quod idem Robertus alias coram Domino Rege in sua petitione, per quam petebat totum regnum Scotiae, recognovit plene & concessit, praedictum regnum esse impartibile, per quod uni tantum haeredi debuit remanere; quam quidem recognitionem et concessionem dedicere non poterit coram ipso: Et quia per Praelatos, Comites, Barones, Proceres et Magnates, totumque Consilium utriusque regni concordatum est et consideratum, quod praedictum regnum uni haeredi debeat remanere, pro eo quod de sui natura est impartibile, sicut et alia regna: Idcirco per eundem Dominum Regem consideratum est et judicialiter pronunciatum, Quod dictus Dominus Robertus ex hiis quae in dicta petitione sua continentur, nihil consequatur omnino. Et quoad petitionem Domini Johannes de Hastinges, qui similiter petiit tertiam partem dicti regni, ut propartem suam de haereditate partibili; quia plene compertum est, (ut praemittitur) quod praedictum regnum de sui natura non est partibile, et etiam quod escaetae et acquisita quae acciderint infra dictum regnum, et ad manus Regis devenerint sunt impartibilia sicut ipsum regnum, eapropter, juvantibus etiam aliis rationibus quampluribus in processu super hiis habito propositis et dictis, consideratum est per dictum Dominum Regem, et judicialiter pronunciatum de consensu utriusque regni Nobilium et Praelatorum; Quod dictus Dominus Johannes de Hastinges nihil capiat per petitionem suam supradictam. Quoad petitionem vero Domini Johannes de Balliolo, qui petiit totum regnum praedictum ut jus suum. Idem Dominus Rex perl • cta coram ipso petitione sua, cum juribus & rationibus pro jure suo adductis; recitatisque rationibus & objectionibus contra ipsum & jus suum propositis, & hinc inde ostensis, dictum negotium totum praecepit et fecit per utriusque regni consilium per plures dies cum summa diligentia et habundanti examinari. Et examinatione plene facta, quia compertum fuit manifest, et per omnes utriusque regni Nobiles, Praelatos, Auditores, et Sapientes consideratum et concordatum, Quod praedictum regnum Scotiae est impartibile, et uni debeat haeredi remanere: Et hoc idem satis est per petentes praed • ctos recognitum judicialiter coram ipso Domino Angliae Rege pro tribunali sedente, ut superiori et directo Domino dicti regni. Et quia idem Dominus Rex habet judicare de jure subditorum (ut praemittitur) per leges et consuetudines regnorum quibus praeest, quod ab omnibus utriusque regni Nobilibus et Praelatis est approbatum, concordatum et dictum, et per easdem leges et consuetudines in casu proposito consensum est et judicialiter declaratum, quod remotior in gradu descendente in prima linea, proximiori in secunda linea in successions haereditatis impartibilis est praeferendus. Et etiam quod ordo successionis contentus in petitione dicti Johannes de Balliolo, qui est h • res de prima linea descendente, non est ab aliquo petentium praedictorum in aliqua sui parte dedictus. Idcirco prae omnibus aliis in succession haereditaria dicti regni Scotiae est praeferendus, tanquam haeres rectior regni memorati. Supradictis vero rationibus, unâ cum aliis quampluribus in praesenti processu coram dicto Domino Rege suoque Consilio (ut praemittitur) ostensis & propositis diligenter attentis, confideravit dictus Dominus Rex Angliae, superior et directus Dominus regni Scotiae, Quod praedictus Dominus Johan. de Balliolo recuperet et habeat scisinam praedicti regni Scotiae, cum omnibus pertinentiis suis infra idem regnum, secundum formam petitionis suae supradictae: Et etiam omnia quae ad manus praefati Domini Regis Angliae ration superioritatis et directi dominii sui hujusmodi devenerunt: Ita tamen, quod idem Dominus Johannes dictum regnum Scotiae et populum ejusdem sibi subditum, sic rite, fic juste gubernet et regat, quod nul • us pro defectu justitiae occasionem habeat de ipso conquerendi; per quod dictus Rex Angliae, ut superior suus Dominus ejusdem regni, in ipsius defectum ad prosecutionem querelantium directionis manus apponere debeat in eventu: Iure dicti Domini Regis Angliae, et haeredum suorum Angliae Regum, cum voluerint inde loqui eisdem, semper salvo. Hiis itaque peractis assignavit idem Dominus Rex eidem Johanni de Balliolo diem Jovis proximo sequentem coram ipso ubicunque fuerit, ad factendam sibi fidelitatem pro regno Scotiae memorato. Et etiam diem Nativitatis proximo sequentem similiter ubicunque tunc fuerit in regno Angliae, eidem Domino Johanni de Balliolo Regi Scotiae, ad faciendum sibi homagium pro eodem regno praefixit et assignavit. Et quod interim prosequatur brevia ad habendum seisinam de regno Scotiae supradicto, praecepit. Ad cujus Regis praeceptum statim brevia facta fuerunt pro seisina tam Castrorum quam regni Scotiae praelibati dicto Domino Johanni de Balliolo Regi Scotiae liberanda, sub tenore qui sequitur.
EDWARDUS Dei gratia Rex Angliae, Dominus Hyberniae, Dux Aquitaniae, & superior Dominus regni Scotiae; Dilectis & fidelibus suis, Willielmo Sancti Andraeae & Roberto Glascuen. Episcopis; Johanni Comyn, Jacobo Senescallo Scotiae, & Briano filio Alani, Custodibus suis dicti regni Scotiae salutem. Cum Johannes de Balliolo nuper in Parliamento nostro apud Berewicum super Twedam venisset coram nobis, & petivisset praedictum regnum Scotiae sibi per nos adjudicari, & seisinam ipsius regni sibi ut proximiori haeredi Margaritae filiae Regis Norwegiae, Dominae Scotiae, & Neptis quondam Alexandri ultimi Regis Scotiae, jure successionis liberari. Ac nos auditis & intellectis petitionibus & rationibus tam praedicti Johannes de Balliolo, quàm aliorum petentium praedictum regnum, & eisdem petitionibus & rationibus diligenter examinatis, invenerimus praefatum Johannem de Balliolo esse propinquiorem haeredem praedictae Margaretae quoad dictum regnum Scotiae optinendum, propter quod idem regnum Scotiae & seisinam ejusdem eidem Iohanni, salvo Jure nostro & haeredum nostrorum, reddidimus: Vobis mandamus, quod sei •• nam praedicti regni Scotiae, cum omnibus pertinentiis suis infra idem regnum existentibus, et quae ad manus nostras tanquam ad superiorem Dominum ipsius regni Scotiae post mortem praefatae Margaretae devenerunt, sine dilatione praedicto Johanni de Balliolo deliberare faciatis, salvo Iure nostro et haeredum nostrorum cum voluerimus inde loqui; salvis etiam nobis releviis et debitis quibuscunque quae de exitibus supradicti regni Scotiae usque ad diem confectionis praesentium debebantur, seu deberi poterunt quoquo modo. Teste meipso apud Berewyk super Twedam decimo nono die Novembris, anno regni nostri vicesimo.
Item, EDWARDUS Dei gratia Rex Angliae, Dominus Hyberniae, Dux Aquitani • , & superior Dominus regni Scotiae, Dilecto & fideli suo Petro Burdet Constabular. Castri de Berewyk salutem. Cum Johannes de Baliolo nuper in Parliamento nostro apud Berewykum super Twedam venisset coram nobis & pe • ivisset praedictum regnum Scotiae sibi per nos adjudicari, & seisinam ipsius regni sibi ut propinquiori haeredi Margaretae filiae Regis Norwegiae Dominae Scotiae jure successionis liberari; ac nos auditis & intellectis petitionibus & rationibus tam praedicti Johannes de Balliolo quam aliorum petentium praedictum regnum; & eisdem petitionibus & rationibus diligenter examinatis, invenerimus praefatum Johann • m de Balliolo esse propinquiorem haeredem praedictae Margaretae, quoad praedictum regnum Scotiae obtinendum; propter quod idem regnum Scotiae & seisinam ejusdem (salvo Iure nostro et haeredum nostrorum, cum voluerimus inde loqui) praedicto Johanni reddidimus; Vobis mandamus, quod seisinam praedicti Costri de Berewico cum omnibus pertinentiis suis, una cum emnibus aliis rebus tibi per Chyrographum traditis, secundum quod in praedicti Castri tibi commissi custodia res hujusmodi recepisii, fine dilatione praefato Johanni de Balliolo vel Attornatis suis his literis deferentibus deliberari faciatis. Teste meipso apud Berewicum super Twedam decimo nono die Novembris. Anno regni nostri vicesimo.
Item, sub eadem forma & eisdem verbis, ni • il addito vel diminuto, diversis tamen personis, directa fuerunt Brevia ejusdem Domini Regis Angliae universis & singulis custodibus Castrorum Dominicorum Regis Scotiae per totum regnum Scotiae, quae fuerunt in manibus Regis Angliae, ut superioris Domini ejusdem regni, in quibus Custodes positi suerant per eundem. Item, eodem die in aulae Castri de Berewico, in prasentia utriusque regni Nobilium & Praelatorum, meique Notarii infrascripti, confractum fuit sigillum ad regimen Scotiae deputatum, quo usi fuerunt ejusdem regni Custodes à tempore obitus Alexandri ultimi Regis ejusdem usque diem illum, in quatuor partes, & ipsius frusta Sigilli in quadam bursa de Coreo reposita in Thesaurariâ dicti Domini Regis Angliae conservanda, in signum et evidentiam pleniorem Superioritatis et directi Dominii sui, quod habet in praedicto regno Scotiae, et quod ipsius haeredes Angliae Reges perpetuis temporibus habere debent, et declarationem Iuris sui hujusmodi posteris evidentius ostendendam. Praesentibus ibidem utriusque regni Nobilibus et Praelatis, ac Magistro Johanne Erturi de Cadomo publico Notario, cum aliis quampluribus.
Annu Domini 1292. Indictione sexta, mensis Novembris die vicesimo, die videlicet Sancti Edmundi Regis & Martyris, existente Domino Rege Angliae in Castro de Norham Dunolm. Dioc. venit ibidem nobilis Princeps Dominus Johannes de Balliolo Illustris Rex Scotiae, et eidem Domino suo Domino Regi Angliae pro eodem regno Scotiae Fidelitatem fecit, et tactis sacrosanctis et osculatis Dei Evangeliis juravit, sub hiis verbis. Ego Johannes de Balliolo Rex Scotorum, fidus et fldelis ero vobis Domino Edwardo Dei gratia Regi Angliae Illustri, et Superiori Domino regni Scotiae, et vobis fidelitatem facio de eodem regno Scotiae, quod de vobis teneo et clamo tenere; et fidem et fidelitatem vobis portabo de vita et membro, et terreno honor contra omnes homines, et fideliter recognoscam et vobis faciam servitia vobis debita de Regno Scotiae antedicto; Sic me Deus adjuvet, et haec sancta Dei Evangelia.
Super qua fidelitate sic facta dictus Dominus Johannes de Balliolo Rex Scotiae suas patentes literas statim fieri fecit Domino Regi Angliae Sigilli sui impressione sigillatas, tenorem qui sequitur continentes. Omnibus Christi fidelibus praesens scriptum visuris v • l audituris, Johannes Dei gratia Rex Scotorum, salutem. Noverint universitas vestra nos secisse et jurasse Domino nostro ligeo Domino Edwardo Dei gratia Regi Angliae Illustri, et superiori Domino Regni Scotiae apud Norham, die Iovis in festo Sancti Edmundi Regis et Martyris, Anno Incarnationis Dominicae 1292. et regni ipsius Domini nostri Regis Angliae Edwardi vicesimo finiente & vicesimo primo incipiente, in praesentia vener abilium Patrum Willielmi Sancti Andreae, & Roberti Glascuen. Episcoporum; Johannes Comitis de Boghan, Willielmi Comitis de Ros, Patricii Comitis de Marchia, Walteri Comitis de Meniteth, Jacobi Senescalli Scotiae, Alexandri de Ergadia, Alexandri de Balliolo, Domini de Cadion, Patricii de Graham, & Willielmi de Seinct Clere, in hunc modum; Istud audias Domine mi Edward Dei gratia Rex Angliae, superior Dominus regni Scotiae, Quod ego Johannes de Balliolo Rex Scotorum vobis facio fidelitatem de regno Scotiae, quod teneo et clameo tenere de vobis; et ero vobis fidus et fidelis; et fidem et fidelitatem vobis portabo de Vita et Membro, et terreno Honore contra omnes homines; et fideliter cognoscam et fideliter faciam servicia vobis debita de regno Scotiae antedicto; Sic Deus me adjuvet, et haec sancta Evangelia. In cujus rei testimonium, sigillum quo usi sumus hactenus (quia adhuc aliud factum sub titulo & nomine Regio no • habimus) praesentibus est appensum; Et similiter in testimonium fidelitatis praedictae, Episcopy, Comites, Barones, et alii supranominati Nobiles praesens scriptum sigillorum suorum munimine roborarunt. Dat. apud Norham. die & anno praedictis.
Et quia idem Dominus Johannes de Balliolo Rex Scotorum fidelitatem suam praedictam fecit lingua Gallica; ideirco • adem verba, per qua fecit, praesenti Instrumento annotabo, nihil addito vel diminuto.
Ceo oies vous mon Seigneur Sire Edward Roy Dengleterre, Sovereign Seigneur du Royalme Descoce, qe jeo Johan de Baillol Roy Descoce, vous face feaute du Royalme Descoce, le quiel jeo tenk e cleim tenir de vous; e qe jeo vous serrai foials e loials; e foi e loiaute vous portrai de vie e de member, e de terrein honeur, contra toutes gentz qui putr • nt vivre et morir; e loiaument conustrai, e loiament frai les services qe nous vous deveins du Royalme Descoce avantdite; en si nous eide Dieus e ces Seintes Evangeiles. Super qua fidelitate sic facta idem Dominus Johannes de Balliolo