PPuritanSearch
Primary source research library
English Puritan & Reformed

Works

Joseph Mede (1586-1638) · 753,183 words · 3347 min

Large work readerShowing section 16 of 28. Corpus search still uses the whole work; source find opens the first matching section.
Section 16/28
quem Nebulones Muhammedani Islamismum vocant. Hic Orbem terrarum, Christi Solis justitiae imperio & disciplinâ, discussis Gentilium errorum tenebris, jamdudum illuminatum novâ caligine obduxit.

Et eo quidem concinnior est LOCUSTARUM typus, quia Locustae quoque AEgyptiacae ex eadem Arabia venerunt, AEgypto nempe ad Orientem conterminâ. Ità enim Exod. 10. 13, 14. Dominus adduxit ventum Orientalem in terram—& apportavit locustas; & ascenderunt locustae super totam terram AEgypti, resederúntque in ora tota AEgypti. Adhaec Arabes, propter insignem Gentis multitudinem, locusiis assimilantur. Iudic. 7. 12. Midianitae & Amalekitae, & omnes filii Kedem seu Orientis, jacebant in convalle tanquam locustae multitudine; camelísque eorum non erat numerus, sicut arena quae est in littore maris multitudine. Ubi observandum, Arabes in Sacris literis peculiariter Filios Orientis nominari, . t & Arabiam ipsam 〈 in non-Latin alphabet 〉 KEDEM seu Orientem; utique respectu AEgypti, ubi Israelitae sic loqui didicerant. Videsis Gen. 10. 30. & 25. 6. 1 Reg. 4. 30. Isai. 11. 14. Ier. 49. 28. forte & Matth. 2. 1. Eâdem plane ration, quâ hodie Asia minor Natolia dicitur, & Arabia felix reliquis Arabiis ad Austrum sita, Ayaman, i. Meridies. Unde Regina Austri, Matth. 12. 42. Sed haec obiter.

Similem autem Locustarum Imaginem, de Assyriis Babyloniísque Iudaeam vastaturis, videre est apud Ioelem, duobus primis capitibus: unde hunc typum mutuatum esse non negabit qui utriusque descriptionem contulerit.

Ejus vero interpretationem ad hostiles copias referendam esse ostendit ex usu Orientis Achmetes, cujus verba hoc loco inserenda putavi. Sic igitur ill cap. CCC. ex Indorum, Persarum & AEgyptiorum disciplinis:

LOCVSTA generaliter ad hostium multitudinem haud dubie resertur. Sic enim in Sacris literis perscriptumest, Locustas jussu divino ad vastationes regionum instar alicujus exercitûs proficisci. Hoc de Sacris literis, Indorum solorum est, ut quicquid in hoc libro Religions Christianae notitiam sapiat, sicut legenti apparebit. Pergit:

Si quis aut Rex, aut potestate praeditus, LOCVSTAS adversus aliquam regionem profectas videre visus fuerit, eo in loco multitudinem hostium cum magna potentia exspectet; quantúmque Locustae damni dederint, tantundem & illi nocebunt.

I am igitur firmatâ imagine, de reliqua descriptione videbimus.

Data est illis ( inquit ver. 3. ) potestas qualem habent terrestres Scorpii: nam habebant ( verse. 10.) caudas similes scorpionibus, in iísque aculeos quibus nocerent; & ( verse. 5.) tormentum earum ut tormentum Scorpii, quando percusserit hominem.

Id est, non solùm potestatem haberent Locustis propriam, regiones quas permearent erodendi & depopulandi; sed, quod monstri simile, Caudas instar Scorpionum, quorum ictu venenum quoque diffunderent. Mira res, Locusta Scorpio! Quid autem mali innuat, loqui videtur speciei Serpentinae symbolum: siquidem Scorpio serpentini generis est. Hujus autem specie, quâ primùm genus humanum decepit, à Deóque avertit Diabolus, amat ipsum Spiritus S. porro homines seducturum introducere. Unde est illud, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , cap. 12. 9. & 20. 2. Ca da igitur Scorpionis cum aculeo Diabolicae illius Pseudoprophetiae Muhammedicae propaginem cum toto apparatu suo denotat, quibus LOCUSTAE ARABICAE, haud minùs quàm vi bellicâ fretae, ubi ubi gentium grassatae sint (infandum!) nocuere. Imo hoc foedissimorum errorum syrma primi post homines natos post se traxerunt SARACENI; nec simili (credo) de religione imposturâ, praetextúque destruendi Idolorum cultús, ulla unquam gens ante hos subnixa, ad Orbis Imperium contenderat.

Sed ipsis dictum est, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , homines solos qui non haberent signum Dei in frontibus suis.

Pro signification particulae 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sensus est vel exceptivus, ut nullam neque herbam (nam haec est 〈 in non-Latin alphabet 〉 Hellenistis) neque viridi neque arborem laederent, nisi ease herbas solas, arbores & viridia quae Dei signo non erant inscripta (nempe ut homines, ac herbae, arbores & viridia mutuo sese exp icent:) Vel potest non exceptive, sed adversative exponi, pro usu particulae 〈 in non-Latin alphabet 〉 in Hellenismo sacro pro 〈 in non-Latin alphabet 〉 nempe quod dictum sit ipsis, non ut, pro vulgarium Locustarum more, aut herbas, aut arbores, aut ullum omnino viride depascerent; quinimo ut, illis insuper habitis, homines solos depopularentur; ex eorum scilicet numero quos Angeli Sigillum initio Tubarum ab earum plagis immunes non fecerat.

Utro utro modo accipiatur, de signification & discrimine Graminis viridis & arborum frustià essemus soliciti; utpote quae ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 figurae referenda sint, in quo mysterium non est quaerendum. Sic enim de Locustis AEgyptiacis Exod. 10. 15. Operiebant superficiem totius terrae, ità ut obscuraretur terra; absumebántque omnem herbam (Septuag. 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) terrae & omnem fructum arboris, neque residua facta est ulla viriditas ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) in ulla arbere aut in herba agri per totam terram AEgyptrorum. Quod vero nostrae Locustae homines ipsos affliger nt, hinc patet non esse ease ex Insectorum genere, putà naturales Locusta, sed symbolicas. Quâ occasion operae p etium erit regulam istam sem l ponere, Quando qu d Typo prophetico tribuitur quod eidem per naturam non competat, id ad rci typo significatae intellectum manuduc re, próque jus conditione interpretationem faciendem monere. Id quod quater ad minimum in hac Visione fieri animadver 〈…〉 ; ut cùm Loc stis ibuitur non tantùm potestas hominesipsos invadend , sed & facies humana, capilli m l bres, coronae aureae, loricae ferr ae: quibus omnibus innuitur, non ins •• ta, sed h m •• es designari; osque mi •• m cucullatos, ut multi autumant, sed omnino qui a mis in aliorum perniciem grassentur. D quibus Locustis porro dicitur,

Datum esse illis, non ut occiderent homines, sed ut torquerent eos m nses quinque. Nemp hoc differunt LOCUSTAE ARABICAE ab Equitibus Euphrataeis, de quibus in sequenti Tuba. Datum erat Saracenis, Romani nominis gentes din & immaniter cruciare; sed ipsum Triental, ut ità loquar, Romanum alterutra ex parte vitâ spoliare, nequaquam datum erat. Nam cùm, interea dum priores Tubae langerent, ex politici statûs ruinis, Regnum novum Pontificale veteris Romae, quasi pari cum alterius ruina passu, succreverat: neque hujus, neque novae illius Romae Constantinopolis Regnum Saraccui delere potuerint. Contrà Turcae, urbe regiâ captâ, Constantinopolitanum funditus e medio s stulere, ut in sequenti Tuba audiemus. De mensibus autem quinque, quib •• iste à Locustis cruciatus definitur, commodiùs dicemus ubi ad corum repetitionem ventum v. 10.

Per eos dies homines quaerent mortem, & non invenient eam: & cupient mori, & fugiet mors ab iis; id est, Tanta esset istorum temporum calamitas, ut homines vitae suae taederet.

Ne enim putes nudis persuasionibus aut deceptionum praestigiis actum fuisse; armis, idque ex ipsius Muhammedis instituto, rem gessere. Quorum apparatus satìs quidem terribilis, unà cum dominationis acquirendae amplitudine, Gentí que belligerantis habitu, luculentâ imagine depingitur. Bellicus apparatus itá: Et figurae locustarum similes equis (id est, equitibus) paratis ad praelium. Dentes earum ut Leonum (id est, fortes erant ad devorandum, Joel. 1. 6. Dan. 7. v. 7, 23.) Et habeb n loric s t loricas ferreas; & sonitus alarm ip sarum ut sonitus curruum, equis multis currentibus ad bellum. Tota descriptio ex Ioele petita est, unde ipsa, ut dixi, Locustarum Imago. Vid. cap. 2. 4. cap. 1. 6. cap. 2. 5. Successum & dominationis acquirendae amplitudinem indicant Impositae capitibus earum tanquam coronae similes auro. Neque sane immeritó. Nulli unquam Genti tam late regnatum fuit, neque tam brevi temporis spatio unquam tot regna, tot regiones, sub jugum missa. Incredibile dictu, verissimum tamen est; Octoginta, aut non multo plurium, annorum spacio subjugârunt illi & Diabolico regno Muhammedis acquisiverunt Palaestinam, Syriam, Armeniam utramque, totam ferme Asiam minorem, Persiam, Indiam, AEgyptum, Numidiam, Barbariam totam ad Nigrum usque fluvium, Lusitaniam, Hispaniam. Neque hîc stetit illorum fortuna, aut ambitio, donec & Italiae magnam quoque partem adjecerint, ad por as usque Urbis Romae; quinetiam Siciliam, Candiam, Cyprum & reliquas Maris mediterranei insulas. Deus bone, quantus hic terrarum tractus! quot hîc coronae! Unde dignum quoque observatu est, non hîc, ut in caeteris Tubis, Trientis mentionem fieri: siquidem non minùs extra Imperii Romani fines quàm intra ipsum caderet haec clades, ad extremos usque Indos sese porrectura.

Restat de Gentis belligerantis habitu. Et facies earum, inquit, ut facies hominum. Fuerunt Locustae istae facie humanâ, id est, reverâ homines, (ne quis forte de Insectis agi putet) habentes capillos ut capillos mulierum, id est, natione ARABES, qui, inquit Plinius, intonso utuntur crine, & (mulierum more) mitrati degunt, Plin. lib. 6. capite 28. quibus hodieque moris est, ut peregrinatores affirmant, ituris in praelium, ex proprio capillo sibi cornua & cincinnos nectere; Camerar. Operum subcis. Tom. 1. c. 93. Unde perspicuum evadit, locum à Brightmanno nostro ex Herodoto in Thalia, quasi pro Arabum tonsura, laudatum, non de capitis, sed aut de barbae tondendae ritu aliquo Arabibus Bacchi imitatione us tato (cujus & Plinius aliquatenus meminit, cùm barbam iisdem abradi solitam dicit, praeterquam in superiori labro ) aut de extremorum crinium rotundatione, citra integram capitis tonsuram, accipiendum esse. Quorum utrumque, forte quia Bacchi, vicini ipsis Deastri, cultorum insigne fuit, Deus populo suo vetuit, Levite. 19. 27. & 21. 5. Ut ut sit, quin Plinius Arabes Romae vidislet, nullus dubito.

Sequitur de plagae duratione, quae quidem Quinque mensibus determinatur, pro typo Locustarum, quae totidem mensibus durant; nempe ab exortu Vergiliarum (veteribus exitu Veris dicto, uno circiter ab AEquinoctio verno mense) quando ex ovis in terra per hyemem relictis in lucem emittuntur, usque ad initium Autumni, quando, alteris ovis ad subsequentis anni sobolem in terram depositis, statim moriuntur. Videsis Plinium lib. 11. c. 29.

Voluit tamen Deus hanc temporis notationem non modo typo sed etiam antitypo convenire, cùm principem terrarum Italiam, & peccati quod plagam attraxerit antesignanam, Locustis Saracenicis infestandam tradidit, ab anno 830 ad annum 980, id est, annis 150, seu mensibus annalibus quinque.

Alibi quidem terrarum diutiùs, sed ordine quodam, & aliis atque aliis temporum intervallis, incubuit plaga; maxim regionibus Orientalibus, Syriae, AEgypti, atque minoris Asiae, quae capiti imperii istius quod Damasci primùm, deinde Bagdadi fuit, conterminae, in anteriores quasi corporis Saracenici partes per multa secula cessere.

Utque illud notem; Licet quascunque occupârunt terras, earum incolas venenato illo Caudae Scorpioniae, quem dixi, ictu cruciavere; tamen Itali aliâ nescio quâ & singulariratione Caudae Locustarum ictum sensisse videntur. Toto enim examine corpor assimilato, anterioribúsque partibus, ut par est, Orienti assignatis; quid agmina Africana erunt, tanto à capite intervallo in Occidentem porrecta, nisi Cauda? Atqui ab istis omnis Italiae calamitas, quam utique obliquo (vide Scorpionum ingenium) per Mare mediterraneum, ejúsque insulas Sardiniam & Siciliam, ictu continenter eriebant: quasi huc nimirum digitum intenderet Spiritus S. cùm, iteratâ mentione Mensium, dixerit, Et habebant caudas similes Scorpionibus & aculeos; & in caudis suis habebant potestatem nocendi hominibus MENSES QVINQVE. Ità enim legit Codex Complutensis, suffragantibus Syro, Primasio, Andrea, & Areta. Cujusmodi interpretatio licet temporis designationi non inconcinna foret; tamen aliam esse, multóque latiùs sese diffundentem, Syrmatis illius serpentini significationem, jam suprà dixi, neque hîc muto. Si quis de secundario aliquo sensu (cujusmodi ego haud facile admittere soleo) persuaderisibi patietur, per me quidem licet.

Atque haec una ratio est quâ Quinque menses typi Locustarum, rei gestae aptari possint. Est & alia, si modo ex eo quod Menses isti quinque bis ponantur, geminetur calculus: quasi nimirum voluisset Spiritus Sanct. quinarium numerum adhibere, propter analogiam & 〈 in non-Latin alphabet 〉 Typi; duplicare vero, ut antitypo insigniori aliquo intervallo responderet. Quorsum enim alioquin Mensium istorum notationem iisdem pene verbis it eraret? Annon mysterium aliquod huic iterationi subest? Simile enim alibi, in continua ejusdem Typi descriptione, factum non memini.

Hoc igitur si arriserit, comprehendent ANNI TRECENTI, quot bis quinque menses annales efficiunt, noble illud Regni Saracenici intervallum, quod ab initio Caliphatûs Abasidarum, (qui primi Bagdadi Imperii sedem fixerunt) ad eandem Bagdadam à Rege Turcarum Togrulbeco (qui nostris Tangrolipix audit) captam ducitur; id est, ab anno Christi 750 ad annum 1055. Amplius quidem hoc spatium est annis circiter quinque; sed cùm per menses numeratio fit, dierum aliquot non magìs habenda ratio est quàm, ubi per dies computatur, horarum soleat. Illud quoque addi potest, commode incipere hoc intervallu à sublato ab Urbe Roma Exarchatûs jugo; quo praecedentis Tubae calamitas desiit. Hoc enim eodem tempore, forte etiam anno, contigit.

Si quaeras adhuc, quorsum Spiritus S. integram plagae Saracenicae durationem numeris hisce non comprehenderet, cùm ante hunc Abasidarum principatum, ab anno nempe 630, Saraceni continuis successibus adeo imperium propagâssent, ut jam quasi ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 suam pervenisset: responderi potest, quia numerus iste quinque mensium, magis typi Locustarum fuit, quàm antitypi Saracenorum; ideóque qui illis proprie competebat, sat erat si in istis insigniori aliquâ intervalli ration exhiberetur, etiamsi non integre mensuraret. Nihil tamen hîc statuo, sed aliis, quibus plus à Deo datum fuerit, ampliùs disquirendum relinquo. Haec interim difficultas interpretationi de Saracenis nihil praejudicat. Nam quamcunque interpretationem sequeris, eadem difficultas te urgebit.

Restat adhuc de Rege & nomine ejus. Habebant, inquit, super se Regem Angelum abyssi, cui nomen Hebraice ABADDON, Greece vero APOLLYON, id est, Perdens.

Videtur Spiritus Sanctus, quod Angelum Abyssi Regem dicit, innuere, Locustas hasce fore Gentem, non Christianam, sed infidelem quae Christo nomen non dedisset. Dicuntur enim Paulo, Ephes. 2. 2. filii incredulilatis, sen Pagani, Principi subesse cui potestas est aeris; qui non alius est quàm Abyssi Angelus: contrà, qui Christiani fiunt, e Satanae potestate erepti ad Deum converti, Act. 26. 18.

Quicquid sit, res est disquisitione dignissima, cur hunc Abyssi Principem hîc nomine plane novo & inaudito appellet; neque, ut solet, Diabolum, Satanam, Serpentem, aut Draconem: aut, si à perdendi notione maluisset, cur non potiùs Asmodaeum, nomine 〈 in non-Latin alphabet 〉 quo eum Iudaei vocare jam assueverant; Abaddonem vero nunquam. An quia, cùm Muhammedani gloriarentur non aliumse Deum colere & adorare quàm unum illum & solum Deum Demiurgum seu Factorem Universi, qui Chaldaeis & Syris 〈 in non-Latin alphabet 〉 ABUDA audit, ipsisque adeo Arabibus epitheto 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ABDI id est, aeterni, insignitur; iis Spiritus Sanctus occurrere voluerit contrarii sensûs, sed similis soni, vocabulo? quo nimirum innueret, tantum abesse ut illi (quicquid contendant) ABUDAN vel ABDIN, aeternum illum Mundi opificem, venerarentur, ut Dei ipsius aestimatione, quem 〈 in non-Latin alphabet 〉 esse volunt, neque per Christum adeundum, non ipsum, sed Angelum nequam ABADDONEM, id est, Mundi non Factorem, sed Perditorem, Regis seu Numinis loco haberent. Sic cùm putarent Ieroboamitae se Deum Israelis in vitulis suis coluisse; ait tamen Scriptura, eos Daemonibus sacrificâsse, 2 Par. 11. 15.

An vero allusum esse dicemus ad commune Regum Arabiae nomen ejus tractûs, unde Muhammedes primitus cum Locustis proditurus erat; qui à prisco Rege OBODA in Deorum numerum à suis relato, cujúsque à sepulchro OBODA regioni Nabataeorum nomen mansit, OBODAE deinceps, potestatis nomine, dicti sunt; sicut AEgypti Reges Pharaones & Ptolemaei, Romanorum Caesar's, Parthorum Arsaeae, & contermini Petraeorum rabam Reges Aretae? Stephanus enim Byzantinus, ex Uranii, rerum rabiearum scriptoris, lib. 4. OBOΔA, inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 〈 in non-Latin alphabet 〉 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Ab hoc autem deinceps istius tractûs Reges communi nomine OBODAS dictos, fidem mihi faciunt Strabo & Josephus. Quorum hic duos ejus nominis commemorat: unum bellicosum, nimiúmque Iudaeis clade Alexandri Iamnei regis sui notum; quem nempe OBODAS iste Arabs, toto exercitu ejus in Galaadensi regione caeso, Hierosolymam fugere coegit, annis ante Christum plus minùs nonaginta; quem non immerito Iudaei levi immutatione ABADDON, id est, Perditorem, vocare potuissent. Alterum segnem & inertem, Herodis magni 〈 in non-Latin alphabet 〉 , cujus Procurator Syllaeus (qui res ejus pro libitu administrabat) Solomon Herodis sororem in matrimonium sibi deposcebat: sed voto frustratus, atque inimicus Herodi factus, eundem calumniis apud Augustum in non exiguum discrimen adduxit. Hujus OBODAE semel atque iterum meminit Strabo in AElii Galli expeditione Arabica, ídque cum eadem pigritiei nota; aítque eundem vicino Regi Aretae (commune & hoc nomen, ut dixi, conterminorum Petrae Regum fuit) affinitate conjunctum fuisse. Ex eodem colligere est, OBODAE regnum magis Austrum versùs situm ad mare rubrum pertinuisse: quo terrarum tractu Ismaelitas & Saracenos habitâsse credo. Certe enim Nabathaeos, quorum tractus, Uranio teste, OBODAM regionem complectebatur, Ismaelitas fuisse constat, à Nabaiotho Ismaelis primogenito id nominis sortitos. Addit Josephus, OBODA vitâ defuncto, Aretam, favente Augusto, regnum ejus suo adjunxisse.

Si quis igitur, tantâ rerum convenientiâ & concinnitate permotus, opinabitur Spiritum S. hoc nomen ABADDON de industria adhibuisse, ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 quadam nominis Regii ad eam Gentem digitum intenderet, cui in more positum Reges suos, imo & Deos, simili appellatione cognominare; ego quidem eum veniâ dignum putem; praesertim cùm utraque vox ab eadem radice esse videatur, Hebraeis & Arabibus communi, licet, ut aliàs quoque sit, signification contrariâ; cúmque apud veteres Prophetas haud omnino dissimilium allusionum exempla quandoque occurrant. Sic quod Isaiah Christum 〈 in non-Latin alphabet 〉 NEZER, id est, surculum, vocaverit, Matthaeus ad Jesus NAZARENI nomen traduxit c. 2. verse. ult. Videsis etiam Ier. 1. 11, 12. 〈 in non-Latin alphabet 〉 SCHAKED amygdalus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 SCHOKED advigilo. Amos. 8. 2. canistrum 〈 in non-Latin alphabet 〉 KAIITZ, id est, aestivorum fructuum, quia venit 〈 in non-Latin alphabet 〉 KETZ, id est, finis &c. Et vero etiam ab ejusmodi agnominationibus non abhorruisse citerioris seculi Iudaeos, vel illud argumento fit, quod paulo ante Salvatoris adventum, propterea quod Acheron, Inferorum (ut ex Graecis audierant) fluvius, sono nonabluderet ab Accaron civitate Palaestinorum (sic enim olim Ekron pronunciatum est) ex Beelzebub hujus Deo nomen fecere Satanae, illius, id est, Inferorum, Principi. Hinc enim, ut quidem conjicio, in Evangelio Beelzebub Princeps Daemoniorum.

SECUNDA VAE-TUBA, SEU TUBA VI.

VAE PLAGARUM altera (quae etiamnum (proh dolor!) incumbit) TURCARUM Tetrarchas, equitatu numerosissimo, ab Euphrate (ubi jam diu haeserant) in Orbem Romanum evocat.

Solve (inquit vox ex quatuor cornibus Altaris thymiamatis) quatuor illos Angelos alligatos ad magnum flumen Euphratem. Angeli ponuntur pro Gentibus quibus praeesse credebantur, non inusitatâ in hoc Libro metonymiâ. Id ex eo apparet, quod qui continuo ex oraculi praescripto solvuntur, Exercitus equestres sunt, hominibus occidendis emissi.

Angelos alligatos jubet solvi, ut qui, durante adhuc superiore plagâ, in Romanas regiones irrumpentes, ad Euphratem aliquot seculis cohibiti fuerant, ne porro prolibitu grassarentur. Principio quidem paulo ulteriùs sunt progressi, ad Nicaeam Bithyniae usque; sed ab Argonautis Christianis in expeditione Hierosolymitana, devicto Solimanno, denuo ad Euphratem compulsi.

Porro Angeli quatuor totidem Sultanias seu Regna significant, in quae Turcae, cùm primùm, trajecto Euphrate, in vicinos Asiae & Syriae tractus sese essudissent, dispertiebantur. Haec ex Scilice author Graeco sic enumerat Christophorus Richerius de origin Turcarum; Asianum, Alepiense, Damascenum, & quartum Antiochenum. Quorum primum Asianum seu minoris Asiae, exordium suum debuit Cutlumuso, [unspec 1] (Elmachino, ni fallor, alio nomine Sedijduddaulae dicto) Tangrolipicis illius qu Bagdadum primus ceperat, propinquo. Is, eodem teste, Caesareâ Cappadociae circa annum Christi 1080 expugnatâ & Romanis ademptâ, sibi & posteris suis, in Asiae partibus Euphrati conterminis, regnum inchoavit. Cujus fines deinde ampliavit successor Solimannus ad Nicaeam Bithyniae usque; sed à nostris in famigerata illa expeditione Hierosolymitana devictus, universam quam acquisierat regionem relinquere & ad Euphratem recedere coactus est. Atque hujus Tetrarchiae sedes, etsi initio alibi, maximam tamen partem, Iconii in eadem Cappadocia fuit.

Secunda Tetrarchia Alepiensis fuit, metropoli Alepo, quae ramo Euphratis, eo â [unspec 2] Sultanorum quodam deducto, adluitur. Hujus Rex primus (teste Elmachino) Sjarfuddaulas, anno 1079 Alepo potitus. Cui successit Roduwanus Salghucides, anno 1095.

Tertia Tetrarchia, metropoli Damasco, conditorem habuit (eodem teste) Tagjuddaulam [unspec 3] Nisum Togrulbeci (seu Tangrolipicis) nepotem, qui Damaseum subjugavit eodem anno 1079. Hujus successor Ducathes seu Decacus fuit, Roduwani Sultani Alepiensis frater, anno 1095. Cui, inquit Scilix, parebat omnis regio Decapoleos. Haec autem Euphratem attingebat.

Hisce quartam annum erat Scilix Antiochenam, modicis finibus contentam. Nam, [unspec 4] inquit, Laodiceam usque Syriae Caliphas AEgypti e gente Saracenica possidebat regiones. Sed cùm regnum illud Antiochenum, ut ab Euphrate paulo remotius, ità non nisi quatuordecim annis duraverit, Antiochiâ statim, Boamundo duce, à nostris captâ; praestiterit forsan, eo expuncto, Imperium Bagdadense seu Persicum ab altera Euphratis ripa (nam Scilix tantùm Turcarum qui Euphratem trajecerant rationem habuit) quaternario complendo adjicere; ut ità Imperium Turcicum universum, ultra citràque Euphratem, in quatuor istas Sultanias divisum intelligatur. Quas cum Regum sive Sultanorum aliquousque ferie, en tibi, Lector, sequenti diagrammate distinctiùs contemplandas.

Regni Turcici ad Euphratem quadripartiti Diagramma, ab anno 1080 & deinceps, ex Elmachino Arabe & Scilice Authore Graeco.
Vltra Euphr. Cis Euphra- -tem.
BAGDADI. Togrulbecus Olbarsalanus CAESAREAE Cappadociae & ICONII, &c. in Asia minore. ALEPI. DAMASCI.
Ghelaluddaulas ann. 1071. Barkyarucus Muhammedus Mahmudus, coepit. ann. 1117. &c. Sedijduddaulas cognomine Cutlumusus Solimannus Tanismanius Masutus Calisastlanus &c. Sjarfuddulas Roduwanus Tagjuddaulas fil. Bulgarus, caepit anno 1117. Tagjuddaulas Decacus Ababacus, adhuc in vivis anno 1115.
Sanguinus NOradinus &c.

Atque iste rerum Turcicarum status fuit cùm primùm Euphratem trajecerant, &, quasi irruptionis in terras Romanas specimine dato, praestitutis ad Euphratem carceribus coercerentur. Ut ut autem iste Sultaniarum quaternio ad tempus laxationis integer non permanserit, sed varias mutationum vices subierit: tamen Spiritus Sanct. gentem aestimat ex primae irruptionis statu, quo, Euphrate trajecto, ligati sunt ad tempus constitutum.

Et soluti sunt quatuor isti Angeli, parali ad horam & diem & mensem & annum, ut occiderent tertiam partem hominum.

Solutio haec Turcarum contigit paulo ante annum 1300, Caliphatu Bagdadensi (quocum VAE primum penitus exspiravit) jam à Tartaris ann. 1258 extincto, & Turcarum reliquiis, qui ab altera Euphratis ripa rerum in Perside hucusque potiti fuerant, ab iisdem ann. 1289, quasi ex funda, in regiones Romanas cis Euphratem ejectis. Sic enim rebus comparatis, accidit quoque ut eodem tempore Latini, qui primis Turcarum irruptionibus, jam ducentis fere annis, fraena & compedes injecerant, ex Syria & Palaestina, anno utique 1291. expellerentur. Interea Turcae, licet in varias adhuc Satrapias distracti, totàm fere Asiam minorem incursare, inter sese haereditario jure possidendam dividere, tandemque sub unius Othomanni imperio coeuntes, omnimodo laxatis habenis immane grassari, in Europam trajicere: neque ullâ ampliùs vi iisdem obsisti potuit, donec Imperium Constantinopolitanum universum miserandis stragibus exscidissent.

Sed & hujus cladis Constantinopolitanae tempus quoque, ni fallor, designat Oraculum: fore nempe eam post Diem, Mensem, & Annum, id est, annos 396, quàm Turcae, dato iis Imperio Saracenico, à Deo parari coeperant; id est, à Bagdado ab iisdem capta. Hoc enim irruptionis Turcicae initium fuit, quo Imperium Saracenicum demoliri coeptum, & Ditio Romanorum affligi; ità tamen, ut vis mali ad praestitutum laxationi tempus coercenda esset. Intervallum certe temporis ad unguem congruit. Resert enim is, quem jam aliquoties laudavi, Elmachinus historicus Arabs, quo nemo temporum momenta accuratiùs annotavit, Togrulbecum Salghucidem, Turcarum principem, (hic est qui nostris Tangrolipix dicitur, ex familia Zelzuccia ) captâ regiâ urbe Bagdado, à Calipha Cajimo Biamrilla vest imperiali indutum, atque regno inauguratum fuisse, ann. Hegirae 449, id est, Christi 1057. tunc, inquit, stabilitum ei fuit imperium. Ab hoc igitur tempore Turcae, datâ iis Imperii Saracenici arce cum tota ditione Transeuphratensi, praeparati sunt ut post Diem, mensem & annum propheticum occiderent tertiam partem hominum; id est, anno Christi 1453, Imperii Romani in Oriente reliquum, captâ regiâ urbe Constantinopoli, funditus exscinderint. Intervallum enim, ab anno 1057 ad annum 1453 captae Constantinopoleos, est praecise annorum 396. quorum Dies efficit unum, Mensis 30, Annus 365. Tanta est hîc accuratio calculi, ut facile quis in suspicionem deveniat, etiam Horam (quae juxta eaeterorum rationem quindecim dies efficeret) eventui pariter responsuram, si mensi quoque inaugurationis Togrulbecianae perinde atque annus proditus fuisset. Interim, donec illud constiterit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 hîc sumi potest, non pro vicesima diei parte, sed pro tempore opportuno, & conjunctio 〈 in non-Latin alphabet 〉 exponi 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quasi Parati in tempus opportunum, nempe, in diem, mensem & annum, ut occiderent tertiam partem hominum. Quot vero anni deinceps currerent ad Regni Turcici excidium, nusquam habetur; tantummodo, ad finem temporum BESTIAE id futurum dicitur; nempe VAE secundum tunc abiturum quando VAE tertium Regno BESTIAE abolendo immineret, cap. 11. verse. 14, 15.

Sed priusquam hinc abeam, illud haud sane invitus fatebor; Ni tam exacta prophetiae cum re gesta convenientia quasi manus mihi injiceret, aliam, nempe istiusmodi, interpretationem haudquaquam displicituram fuisse; Angelos istos ad omnem occasionem paratos & instructos fuisse, sive horâ sive die, sive mense, sive etiam anno ad rem gerendam opus fuerit. Sed an verisimile sit, tam accuratum temporis responsum, qualem hîc eventus exhibet, casu contigisse, penes alios judicium esto. Erit forte cui religio erit existimare.

Sequitur de qualitate & numero copiarum: Et numerus, inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , exercitûs equestris, duae myriades myriadum. EQUITATUM nominat, nec quid praeterea copiarum in tota plagae descriptione; quasi hic hostis ab Euphrate totus Equitatus esset. An quia in militia Turcica Equitatus peditatum tantum superet, ut hic prae illo nullo numero fit? Imo (quod Spiritum S. praecipue respexisse credo) quia hic ipse character est, jam dudum ab Ezech. sacratus, Gentis 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quâ Turcae oriundi sunt. Sic enim illa in prophetia illa celeberrima de GOGO (nomen hoc fuit Ezechielis aevo Regum Magogicorum commune, sicut Pharaoh AEgyptiorum) gentem eam describit ab Equestri militia. cap. 38. 4. Et educam te, inquit, & omnem exercitum tuum, EQVOS & EQVITES, loricis vestito universos. Iterum v. 15. Et venies de loco tuo à lateribus Aquilonis, u & populi multi tecum, ASCENSORES EQVORVM VNIVERSI, &c. Porro GOGUS iste vocatur princeps primarius Mescheck & Tubal, id est, qui finibus suis egressus, utrique Armeniae, ultra citráque Euphratem, imperitaret. Citerioris hîc Armeniae nomine Cappadocas comprehendo, antiquitùs Meschinos & Moschos nuncupatos, ubi & oppidum primarium Mazacha, postea Cesarea dicta, & in eodem tractu Moschici montes incolarum à Mescheck oriundorum non obscura indicia. Ulterior seu major Armenia est, quae hodie à Turcarum incolatu Turcomania dicitur; in qua olim Urbs Thelbalana, Tibareni & Balbiteni populi, Teleboas fluvius, & alia nominis Tubal vestigia. Non tamen, quod Ezekiel narrat, bellum de hac quam Johannes describit Turcarum irruptione capiendum, (hanc ill tantummodo innuete videtur) verùm de alia sub Iudaeorum reditum novissima, ídque, si fas est conjicere, hâc quae nunc occupat priùs nonnihil recedente, intelligendum est.

Sed de Equitatûs typo est & aliud quod bona Lectoris cum venia adjiciam: sed pacto, ne quis me putet nominum & etymologiarum ludificationibus plùs nimio indulgere. Cibi etiam solidi & been praeparati, cum condimento suaviores esse solent. Ne igitur fastidiat Lector, si ejusmodi quid apponam: Turcas scilicet, ante solutionem, longo jam incolatu Persas fuisse, eóque nomine Byzantinis historicis passim appellatos. Certe Nicetas, qui maximam temporis partem, quo apud Euphratem cohibiti sunt, historiâ complexus est, fere semper Persas vocat, rarissime Turcas. PERSAE autem, si attendas, vel ipso nominis sono EQUITES sunt; quandoquidem 〈 in non-Latin alphabet 〉 PARAS, quo nomine in Sacris libris vocatur Persia (quacum eadem est, aliâ tantùm pronunciatione, Parthia ) tribus linguis Orientalibus, Hebraicâ, Chaldaicâ, Arabicâ, Equum vel Equitem designat. Hâc igitur ration EQUITES Euphrataei sunt TURCO-PERSAE, id est, Euphratis accolae gentilitio nomine Equites dicti.

Nec deesse videtur (si quis forte insolentiam objiciat) hujusmodi allusionis exemplum apud Danielem cap. 8. ubi Macedones, qui tunc temporis AEGEADES (hoc est, Caprini ) dicebantur, typo Caprarum, Rexque Hirei figu â designatur. cce, inquit, HIRCVS Caprarum (id est, caprarum maritus) venit ab Occidente, &c. Innuit autem Alexandrum Magnum, AEgeadum regem. Illi Macedones sunt. Ità enim Gens ista vocabatur quà prima Regni sedes erat, à Carano conditore, ducentis plus minùs ante Danielem annis. Occasionem nominis ex Trogo refert Epitomator Justinus lib. 7. cujus verba ascribere non gravabor. Caranus, inquit, cum magna multitudine Graecorum, sedes in Macedonia responso Oraculi jussus quaerere, cùm in AEmathiam venisset, urbem Edessam, non sentientibus oppidanis propter imbrium & nebulae magnitudinem, gregem Caprarum imbrem fugientium secutus, occupavit: revocatúsque in memoriam oraculi, quo jussus erat ducibus Capris imperium quaerere, regni sedem statuit; religioseque postea observavit, quocúnque agmen moveret, ante signa easdem Capras habere, c ptorum du es habiturus quas regni habuerat authors. Urbem Edessam ob memoriam muneris EGEAS, populum E EADAS vocavit. Vide caetera.

Tanta est hîc con •• nnitas, ut quis suspicari possit, etiam Arietis de Rege Persarum in eadem Visione typum, ad nominis ELAM (quod alterum duorum est quo ea Gens appelletur) significatum alludere. 〈 in non-Latin alphabet 〉 enim Hebraeis (unde nomen 〈 in non-Latin alphabet 〉 Aries ) & 〈 in non-Latin alphabet 〉 atque 〈 in non-Latin alphabet 〉 Chaldaeis, idem significant, nempe Fortem seu robustum esse. Forte igitur 〈 in non-Latin alphabet 〉 ELAM istis, ut illis 〈 in non-Latin alphabet 〉 Arietem. onabat, indeque Rex ELAM hoc typo Danieh iguratur. Ut ut sit, quando res ipsa aliunde firmatur, non potest non hujusmodi nominum cum typo convenientia harum rerum studiosis pio oblectamento este; sive id casu, sive secùs accidisse credendum sit. Atque haec obiter.

I am it rum in viam ad Equites Euphrataeos redeo; quorum numerus, inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , duae myriades myriadum. Alii, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , expuncto 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ut c. 5. 11. Significatur autem multitudo immensa, ut Psal. 68. 17. Curruum Dei duae myriades, millia duplicia. Est enim 〈 in non-Latin alphabet 〉 vel 〈 in non-Latin alphabet 〉 ex iis vocibus numerabibilibus quae in Hebraismo solent indefinite sumi, ut apud Latinos Sexcenti; n que decem millium numerum, sed ingentem quemcunque denotare, praesertim cùm sic g minetur, ut Dan. 7. 10. videre est. Quantae autem, quámque immensae in expeditionibus suis Turcarum copiae suerint, hodieque esse soleant, nemini ignotum est.

Ftandi i, inquit, numerum eorum. Siquidem quaeri potuit unde Ioanni de numero constiteri , ut quem in Visione subducere haud ei fuerit possibile. Audivi, inquit. Simile in aliis quoque Visionibus fieri existimandum, quoties narratur aliquid quod Viso exhiberi non po erat; nempe de eo voice admonitum fuisse Apostolum.

Sequitur de armatura: Atqueità vidi, inquit, equos aspectu, & qui insidebant ipsis, habentes ( ci icet ) thoraces igne s, hyacinthinos & sulphureos; & capita equorum quasi capita leonum, & quasi ex ore eorum prodierat ignis, fumus & sulphur; à quibus occisa fuit tertia pars hominum.

Nusquam apud ullum Prophetarum aut alibi in Sacris literis occurrit Imago hujusmodi de Igne, sumo hyacinthino, & sulphur. Quare juxta literam accipio, de novo illo & ante hanc Tubam prorsus incognito armorum genere, quibus hosts isti Euphrataei statim post solutionem suam usuri essent: Bombardos intelligo, ignem, fumum & sulphur evomentes. Pulvis enim bombardicus pulvis est ignivomus, fumo hyacinthino, materiâ sulphureâ: quo qui in bello utantur, hostium sese sensibus ingerunt quasi loricis igneis, hyacinthinis & sulphureis obtectos, ob medium igne, fumo, & sulphuris odor corruptum: ob quod & Equorum capita truci & terribili specie cernuntur, quasi Leonum. Hinc Johannes dicit, se vidisse Equos & equites, non reverâ, sed aspectu tales; aspectu, inquam, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , non r verâ, habentes thoraces igneos, hyaci thinos & sulphureos; aspectu, habentes capita irstar Leonum; denique aspectu, non reverâ, ex ore equorum prodiisse ignem, sumum & sulphur; quippe res ità ex adverso intuentibus apparere solet. Haec est vis 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quod bis hoc sensu usurpatum Capite quarto, verse. 3. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Neque alibi, nisi semel tantùm, vox illa in N.T. comparet.

A Triga vero ista bombardica, Ignis, fumi & sulphuris, addit, occisam esse tertiam partem hominum, id est, qui ex TRIENTE illo hominum fuerant quem Orbem Romanum diximus. Neque enim necesse est hîc aut alibi, ubi Trientis mentio, universum Trientem intelligi, sed partitive sumi. Cujusmodi Ellipseos voculae partitivae cùm alibi in his literis, tum in hoc libro occurrunt exempla: ut Iud. 12. 7. Sepultus est Iephte in Vrbibus Gilead, hoc est, aliquâ urbium; & Apoc. 17. 16. Decem cornua odio prosequentur meretricem, id est, aliqua ex illis. Sic Occisa fuit Tertia pars ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) hominum, id est, qui ex tertia illa parte.

Hoc autem in Constantinopolitano excidio quis nescit abunde impletum esse? Annon Urbs illa nobilissima, TRIENTIS hominum caput, machinis istis ignovimis expugnata & internecioni data fuit? Audi Chalcocondylam. Mechmetes, inquit, in expeditione contra Byzantium Bombardas fieri curavit maximas, quantas novimus e tempestate nunquam exstitisse—Eas undique per castra dispersit, ut globulos in Graecos jactarent—Quarum unius tantafuit magnitudo, ut à septuaginta jugis boum & à viris bis mille trahenda fuerit—Huic ab utroque latere aliae duae quoque maximae adjungebantur, quarum singulae lapidem emittebant cujus pondus erat dimidium talentum—Eas sequebatur Bombarda illa admiranda, quae torquebat globum cujus pondus continebat tria circiter talenta, & magnam muri partem sternebat—Cujus tonitru tantum fuisse traditum est, ut finitima regio usque ad quadraginta stadia concuteretur—Haec Bombarda interdiu septem ejaculabatur globos, noctu unum, qui diei signum erat, & indicabat ubinam eo die globos torqueri oporteret. Qui plura scire desiderat, útque etiam in oppugnatione maritima Bombardae adhibitae fuerint, útque moenia quadraginta diebus Bombardis fortiter quassata tandem corruerint, útque LONGUS Genuensium Dux cum suis Bombardarum globulis icti locum deseruerint, atque viam Turcis in urbem patefecerint, adeat Chalcocondylam ipsum. Ab eodem quinetiam disect, iisdem armis ab Amurathe, Mechmetis hujus patre, Isthmum Peloponnesiacum quoque expugnatum, & Peloponnesiacos imperata facere coactos; à Mechmete autem ipso, statim post captam Constantinopolin, vi quoque ignivomâ expugnatâ Corintho, penitus subjugatos suisse.

Huic de armis subjungitur aliud de Equorum & Equitum ingenio. Potestatem ipsorum esse non in ore tantùm (de qua hactenus) sed & in candis. Nam caudas eorum similes esse serpentibus, habentes capita per quae laedunt. Hoc est, idem quod de SARACENIS suprà dictum fuit, de TURCIS quoque obtinere: eos nempe non vi modo hostili, sed & Muhammedicae & imposturae syrmate, perniciem ubi grassentur afferre. Unde non minùs hi quàm LOCUSTAE Saracenicae (quarum religionem imbiberant,) caudâ serpentes sunt. Quod vero alia his, alia illis attribuatur Caudae serpentinae species, id ex naturali effigiei utriusque, Locustarum & Equorum, diversitate nascitur; quâ illis spiculata Scorpionum cauda, his caudae serpentinis capitibus conveniebant maxim.

Caeterum reliqui hominum, qui non occisi sunt his plagis, (seu qui has plagas evaserant) non refipuerunt ab operibus manuum suarum, ut ne adorarent DAEMONIA, & simulachra aurca & argentea & aerea & lapidea & lignea, quae neque cernere possunt, neque audire, neque ambulare, &c.

Qui vero isti sint haud difficile erit colligere; cùm in toto Orbe Romano, aut cis Euphratem, nulli jam sint qui Simulachra colant (prohpudor & dolor!) praeter Christianos, Annon igitur iidem illi Daemonia quoque colant necesse est, cùm utrumque iisdem hoc loco ascribatur? At quae tandem Daemonia? inquies. Non sane quae ipsimet pro impuris spiritibus habeant, sicque vocitent (quis enim hos sciens volensque coleret Christianus?) sed quae hoc nomine à Gentilium Theologis intelligebantur, Deastros, quà Angelorum, quà mortuorum nominibus consecratos, tanquam Mediatores inter Deum & homines, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit Plato, 〈 in non-Latin alphabet 〉 DAEMONES medii sunt inter Deos & mortals Item, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Idem caeteri Platonici, & plerique aliarum sectarum Philosophi, Epicureis exceptis. Apuleii solius verba ascribam, quibus Platonis & reliquorum sententia plene & perspicue continetur. DAEMONES, inquit, sunt mediae Potestates, per quas & desideria nostra & merita ad Deos commeant, inter mortals coelicolásque vectores, hinc precum, inde donorum; qui ultro citróque portant, hinc petitions, inde suppetias; seu quidem utrinque interpretes & salutigeri. Neque enim, inquit, pro Majestate Deûm coelestium fuerit, haec curare. Scilicet duplices Deos habuere: Coelestes, qui in coelo & stellis perpetuo residentes, neque ad haec terraena prope se demitterent, neque eorum contagione temerandi (hi proprie & singulariter Dii dicebantur;) Alios Daemones, qui, tanquam medioxuma numina, & coelestium seu summorum Deorum administri, res humanas procurarent. Illos Scriptura sacra (si quid conjicio) Excrcitum coeli; hos (praesertim qui ex mortuis fiebant) BAALES vocat, à Rege Babyloniorum sive Assyriorum Baale, sive, Chaldaicâ pronunciatione, Belo, qui primus post mortem à suis in DAEMONEM consecratus est; unde postea factum ut istiusmodi numina BAALIM, id est, Baales, dicerentur, ut Baalpeor, Baalberith, Baalzebub, Baalmoloch (Ier. 19.) quemadmodum à primo Imperatore Iulio Caesare reliqui deinde Imperatores Romani Caesar's dicti sunt. Quàm autem haec DAEMONUM Theologia conveniat cum Sanctorum & Angelorum cultu apud Pseudo-christianos, res ipsa loquitur: hoc tantùm discrimine, quod illis plures erant Dii supremi seu coelestes; nobis tantùm unicus est, Pater omnium. Et vero unicum quoque Mediatorem esse oportuit, Dominum nostrum Iesum Christum, nisi quod Pseudoprophetae plures instar DAEMONUM introduxerint. Plane juxta quod Paulus prophetavit, 1 Tim. 4. 1, 2, 3. futurum posterioribus temporibus, per falsiloquorum hypocrisin miraculorum mendacia confingentium, perque ementitam Monachorum conjugio & cibis ex voto abstinentium sanctitatem, ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 id est, Theology haec DEASTRORUM, in Orbem postliminio reduceretur. Quadrabit interpretatio, si Genitivum 〈 in non-Latin alphabet 〉 passive sumas, ut sit Doctrina de Daemonibus, sicut Heb. 6. 2. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Nam sane illud 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & quae sequuntur, ut syntaxeos ratio salva sit, per rectionem duorum substantivorum exponendum est, 'E N praepositione instrumentum & causam (quod ex Hebraismo familiare est) denotante. Sed de hoc loco alibi, in peculiari tractatu, susiùs disserui, neque hìc repetere animus est.

TERTIAE VAE-TUBAE, SEU TUBAE VII.

Praeconium.

ABsoluto sextae Tubae Viso (nam unius Tubae unicum tantum Visum est, sicuti & Sigillorum & Phialarum ) proximus locus ordine rerum debebatur clangori Septimae. Quo tamen Spiritus S. in Prophetiam 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quo jam transiturus est, dilato, ne quid interca Prophetiae SIGILLORUM modo fini ndae ad complementum sui deesset, vicem clangoris differendi supplet juramento, quo eventus Tubae saltem de genere indicatur. Fore nimirum, cùm Angelus iste clanxerit, ut Bestiâ Romanâ, finitis novissimi capitis temporibus, delatâ, Mysterium Dei consummetur, sicut annunciavit servis suis Prophetis. Ità enim jam olim Danieli praedictum fuit, Bestiâ quartâ interfectâ, Regem Sanctorum universo Orbi terrarum imperaturum (c. 7.) unáque promissum illud gloriosum de instauratione Israelis impletum iri, (c. 12.) Quin enim Regnum hoc illud sit quod Mysterii Dei complementum vocat, dubitare non sinet acclamatio illa eidem Tubae postmodum clangenti subjuncta, Facta sunt regna hujus Mundi Domini nostri & Christi ejus, & regnabit in seculae seculorum: ut mirum sit, reperiri potuisse qui id aliorsum acciperent. Igitur nec tempus illud, cujus hîc jurat Angelus nihil superfore ampliùs, aliud esse potest quàm aut Tempus 4. Monarchiarum universe, aut (quod vero propius, sed tantundem est) novissimi Regni, id est, Romani, periodus novissima TEMPORIS, TEMPORVM, & DIMIDII TEMPORIS: cùm idem quod hìc apud Ioannem dicitur futurum cùm tempus non erit ampliùs, id apud Danielem tum futurum ostendatur cùm periodus ista novissimorum temporum absolvetur.

Atque haec quidem consummatio MYSTERII Dei Septimae Tubae 〈 in non-Latin alphabet 〉 est; cui comites adduntur Septem Tonitrua: non enim sunt 〈 in non-Latin alphabet 〉 ipsum quod exhibet Tuba, sed contemporaneum ejus. Scilicet, dum Angelus praeconium suum de Tubae Mysterio exequitur, Septem tonitrua voces suas edunt. Clamavit, inquit, voice magnâ, ficut Leo rugit; & cùm clamâsset, loquuta sunt septem tonitrua voces suas: id est, cùm ill praeconium suum jam exorsus esset, Septem quoque tonitrua coeperunt loqui. Neque non Tubae septimae contemporare possunt; cùm quod sextam Tubam sequitur, necessario in septimam incidat. Vox autem tonitrui quid? num 〈 in non-Latin alphabet 〉 BATH KOL? Si hoc, erunt, Septem Tonitrua ORACULA totidem, quibus septimae Tubae intervallum quasi periodis quibusdam distinguetur; sed ignorandae omnino rei, nec nisi suis temporibus percipiendae. Quod innuit, Ioanni voces tonitruum scripturo coelitus facta prohibitio, Obsigna quae locuta sunt septem tonitrua, & ne ea scribas. Frustrà igitur nos inquirendo erimus quae Deus occulta esse voluit, & suis temporibus reservanda.

Atque ità Tubae septimae suo loco & ordine commode satìs inservitum fuit, licet clangoris ipsius patefactione, quâ totum Mysterium plene reseratur, alio rejectâ. Cujus Rejectionis consilium, cum toto dispositio •• hujusce artificio, tamets de eo in CLAVE APOCALYPTICA monitum, tam n hîc denuo & paulo fusiùs reponere nec supervacaneum nec infructuosum fuerit; quum plerosque interpretum de eodem ratio fugiat. Facem mihi primùm hîc alluxit, atque etiam tibi, Lector, i fallor, allucebit, Systematis Visionum Apocalypticarum per Synchronismorum characteres constructi diligens contemplatio. Res vero (ut eam quâ possim orationis tum perspicuitate tum compendio recludam) sic se habet.

Utraque Prophetia, tam SIGILLORUM quàm 〈 in non-Latin alphabet 〉 , uno eodemque rerum exitu clauditur; eo nimirum quem exhibet Tuba septima. Cui indicando, Spiritus Sanctus, Tubae septimae mysterio suo loco in Tubarum serie leviter & quantum ibi satis erat praesignato, clangoris ipsius pleniorem patefactionem distulit, donec, ad novam 〈 in non-Latin alphabet 〉 prophetiam transitione factâ, (cap. 10. à verse. 8. ad finem) primam ejus Visionem, stadio Apocalyptico similiter emenso, ad eundem rerum exitum provexisset (cap. 11. 14.) túncque MYSTERIUM illud Tubae septimae, utriusque Prophetiae Catastrophe communis, & in priori Prophetia (quae Sigillorum erat) de genere tantùm promulgatum, hîc clangore demum edito plene evolvitur: atque id quidem ordine commodissimo; cùm alioquin, absque utriusque Prophetiae praecognitione, quod ab utraque pendebat intelligi non potuisset.

Atque hinc factum est ut Translationis istius negotium non ab aliquo Tubarum Angelo procuratum sit, sed ab Angelo illo magno & illustri qui 〈 in non-Latin alphabet 〉 , secundae Prophetiae symbolum, manu teneret, Ioanni mox devorandum. Ejus nempe intererat qui secundam Prophetiam revelaret, ut istius clangoris patefactio, qui utriusque Prophetiae Catastrophen contineret, eosque differretur. Imo si Angelus iste, ut ex augustiori amictu totóque apparatu colligi posse videtur, Christus Dominus sit; nulli magìs jus hoc clangorem novissimum in alterius Prophetiae gratiam suspendendi competet, quàm ipsi, qui utriusque Prophetiae author erat. Hactenus quidem Agni formâ apparuerat, nunc vero Angeli personam induisse videtur; quippe idem Consummationis mysterium Ioanni revelaturus quod olim Danieli, eâdem Angeli specie, eodemque jurisjurandi ritu & verbis, revelaverat. Videsis Danielem cap. 12. verse. 6, 7. cum ver. 5. capitis decimi.

〈 in non-Latin alphabet 〉 SEU SYSTEMATIS ALTERIUS VISIONUM APOCALYPTICARUM INTERPRETATIO, ad amussim Clavis Apocalypticae.

PERACTO SIGILLORUM curriculo, quo Res Imperii describebantur, ad alteram Prophetiam itur, multo nobilissimam, utpote ECCLESIAE seu Religions fata continentem. Ad eam instituitur Johannes tradition & comestione Libri aperti, quasi Doctoratu facultatis propheticae imbuendus.

Et vox, inquit, quam audieram de coelo, rursum loquuta est ecum ( vox nimirum illa tanquam Tubae loquentis, cap. 4. ) & dixit, Abi, & accipe libellum illum apertum in manu Angeli stantis super mare & super terram. Abii igitur ad Angelum, dicens ei, Da mihi libellum, & dixit mihi, Accipe, & devora eum, &c.

Porro cùm Prophetia modo revelanda, ut solet omnis rerum Divinarum & arcanarum, praesertim futurarum, cognitio, praeceptu quidem suavis & jucunda foret; sed, propter calamitosum Ecclesiae statum, tanquam aloen, in abdito ejus contentum, aut ipsarum forte allegoriarum typorúmque quibus tegitur obscuritatem, enucleantis & in sensa ejus penetrantis animum haud mediocriter lancinaret; ideo Liber comedendus dicitur Apostolo futurus in ore quidem dulcis, id est, primâ facie prim que gustu mentem ejus oblectaturus; in ventre vero receptus & concoquendus amaritudinem allaturus: Et amaritudinem, inquit, adferet ventri tuo, sed in ore tuo erit dulcis tanquam mel. Tota autem imago ex Ezekiele petita est; nisi quod ibi dulcedinis quidem in ore, at amaritudinis in ventre aut nulla aut obscura mentio.

Libro sic accepto & deglutito, men's symboli clarissimis & disertissimis verbis aperitur; nempe Ioanni alterius adhuc & nobilioris multo Prophetiae, quaeque prioris tramitem relegeret, à Christo accipiendae, inque Ecclesiae notitiam deferendae, munus impositum esse.

Et accepi, inquit, libellum e manu Angeli, & devoravi eum: erátque in ore meo dulcis tanquam Mel; sed cùm devorâssem eum, amaruit venter meus.

Tum dixit, Oportet te iterum prophetare ( haec men's symboli ) coram populis, & gentibus, & linguis, & regibus multis.

Sic fuit Ioannis inauguratio; sequitur Prophetia, quae ab ejusdem circa Templum Dei sacto inchoat; eóque duplicis Atrii imagine, unius dimensi, alterius ob Gentium prophanationem rejecti, duplicem Ecclesiae statum ordine futurum commonstrat.

MENS ATRII INTERIORIS calamo Dei dimensi.

ATRIVM TEMPLI interius cum inibi adorantibus, calamo divino mensurabile, Statum Ecclesiae Christianae primaevum denotat, ad verbi Divini regulam examinatum & examussim sanctum; necdum vero, ut postea, (cùm ad Exterioris A rii tempora perventum) cultûs; idololatrici contagione 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quinimo Deum per aliquot secula in unico Mediator Jesus Christo normaliter colentem.

Hujusmodi enim commensum etiam Angelicae dimesionis apud Ezechielem typo propositum fuisse, ex eo colligere mihi videor quod eidem dicitur cap, 43. inde à verse. 7. ad 10. & deincep ; Tu antem, fili hominis, ostende domni Israel Templum, & erubescant propter iniquitates suas, & metiantur exemplar. Videsis locum. Sin quis aliter senserit, & maluerit dimensionis typum ad aedificationis significationem refer, ut quod Architectis graphis seu 〈 in non-Latin alphabet 〉 , futuri nempe operis designatio, id sit Deo apud Prophetas mensuratio; ad eundem tamen sensum collineabit. Nam quid tum denotabit Atrium hoc divino calamo dimensum, quàm Ecclesiae statum eo figuratum facturam Dei esse, aedificatam super fundamentum Apostolorum & Prophetarum, Christo angulari lapide? contrà quàm Atrium sequens, quod Deus pro structura sua non agnosceret, ideóque Johannes ipsum metiri prohibetur. Hoc aut illo modo interpreteris, res, ut vides, eódem redibit. Sed qui in diversum sensum interpretabitur, aut fallor, aut nullum e Scriptura interpretationis suae exemplum proferre potest. Quàm vero apposite Altaris in hoc Atrio situs frequents sub eo Ecclesiae statu Martyriorum hostias adumbret, id tum ex re ipsa, tum ex contemporanea DRACONIS rusi cum MICHAELE de Mulieris puerperio pugnantis Vislone, tunc cùm ad ejus interpretationem ventum, patebit.

MENS ATRII EXTERIORIS CVM

Civitate S. a Gentibus concultati, proindeque in dimensione negligendi forasque ejiciendi.

ATRIVM exterius à Gentibus conculcatum & dimensioni Divinae rejiculum designat Civitatem Dei sanctam, seu Ecclesiam Christianam, mox ab exitu temporum ATRII normalis (cui proxime succedit) novis Idololatris dandam, rebús{que} ejus, demolito jam penitus sub prioris Atrii statu Gentilium cultu, confirmatis, redintegratae Idololatriae, tanquam redivivi Ethnicismi, contagione prophanandam; uno verbo, Apostasiam Antichristianam mensibus XLII annalibus in Ecclesia regnaturam. De qua in BESTIAE historia, ATRIO huic contemporante, congenerís{que} rei Visione, plene & particulatim agetur. Sed verba textûs in cujus interpretation versamur consideremus. Datus est, inquit, mihi calamus similis virgae, adstitítque Angelus dicens, Surge, & metire Templum Dei & Altare & adorantes in eo. 2. Sed Atrium quod est extra Templum ejice foras, & ne metiaris illud: n m datum est Gentibus, & Civitatem sanctam calcabunt mensibus XLII.

Quorum verborum mentem ut dextre percipiamus, sciendum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 (quo nomine universum Templi aedificium complector) duplici Atrio distinctum fuisse: uno Interiori, in quo 〈 in non-Latin alphabet 〉 seu Templum ipsum (unà cum Altari holocausti pro foribus ejus) situm fuit, patebátque solis Sacerdotibus & Levitis; altero Exteriori, quod 2. Paralip. 4. 9. Atrium magnum dicitur, Ezechieli plusquam duodecies 〈 in non-Latin alphabet 〉 , id est, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Hoc Israelitarum erat seu populi Israelitici, ideóque Israelis Atrium haud incommode dicendum, licet Iudaeis speciatim sic vocabatur ea hujus Atrii pars quae virorum erat. Prius Atrium nominibus Templi & 〈 in non-Latin alphabet 〉 indicatur. Surge, inquit, & metire Templum Dei ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) & Thysiasterium: Ubi 〈 in non-Latin alphabet 〉 non Altare tantùm holocausti, quod ibi situm, sed spatium etiam circumjectum, id est; totum Altaris & sacrificii locum designat; ut ex verbis ei proxime cohaerentibus colligitur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , id est, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Quomodo etiam 〈 in non-Latin alphabet 〉 sumitur cap, 14. v. 18. & cap. 16. 7. Vide Bezam. Unde Lexicon vetus Graecolat. 〈 in non-Latin alphabet 〉 interpretor Altarium, Sacrarium: & vice vensâ Glossarium Philoxeni, Sacrarium, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Hoc autem 〈 in non-Latin alphabet 〉 , unà cum Templi, id est, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Area, nomine Interioris Atrii recte comprehendi, ex Tabernaculi descriptione disco; ubi similiter totum illud Septum quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 Habitaculum ac Altare Holocausti ambibat, unius Atrii nomine censetur: ut liquet. Exod. 40. 33. Tantum de Atrio priore, quod Johannes metiri jubetur. Atrium autem posterius satìs clare nomine suo designatur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , id est, per Ellipsin prioris Substantivi, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Atrium quod est extra Templi & altaris septum. In hoc cùm Gentes, praeter jus & fas admissae, stabularentur, nequaquam mensurari, sed ejici jubetur & pro prophano haberi.

Sed inquies, non Atrium exterius, sed Civitatem sanctam à Gentibus conculcatam dici. Respondeo, Atrium exterius & Civitatem sanctam sese mutuo explicare, cùm Atrium exterius locus fuerit Civitati sanctae, seu populo Israelis, ad Divina conveniendi; imo in Deserto, unicum tantùm Atrium habente Tabernaculo, (quod non nisi Sacerdotibus ac Levitis ordinary ingredi fas erat) Atrium exterius nullum fuit, praeter Castra Israelis seu Civitatem sanctam. Perinde igitur sensus est ac si diceretur, Atrium quod extra Templum est ejice foras, & ne metiaris illud: nam datum est Gentibus, & calcabunt (illud) mensibus XLII. Pro Relativo autem (illud) substituitur Substantivum, & quidem ejusmodi quod rem Antecedenti designatam declaret; Civitatem, inquit, sanctam calcabunt mensibus XLII. Enallage autem Substantivi pro Relativo saepe, tum in hoc Libro, tum alibi, occurrit; nempe cùm aut Substantivum quod praecessit loco Relativi repetitur, aut ejus synonymum Relativi vice substituitur. Posterioris modi exemplum hîc habes, & Act. 25 21. Et sane quid aliud esse dicemus Gentibus dari, hoc est, occupandi potestatem fieri, quàm calcari? & quid tandem calcarent Gentes nisi id quod eís datum fuerat? ut hae quoque voces, non minùs quàm Atrii & Civitatis sanctae, sese mutuo explicare videantur.

Ichnographia 〈 in non-Latin alphabet 〉 , id est, Templi & Atriorum ejus.

[illustration]

Duobus hisce Atriis (quorum, & non plurium, Scriptura meminit) posterioribus seculis, in Templo nimirum Herodiano, alio adhuc muro in Templi ambitu exstructo, tertium additum fuit, quod Gentium & immundorum dicebatur; sed pro sacro non habitum: quinimo in columnis ibi positis, tum Graecis tum Latinis literis, inscriptum fuit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , In Atrium sanctum transire alienigenam non debere. Josephus de Bello Iudaic. l. 6. cap. 6. Graec. 〈 in non-Latin alphabet 〉 .

MYSTERIUM DVORVM TESTIVM in sacco prophetantium.

GEntibus in Atrio populi Dei seu Civitate sancta stabulantibus, TESTES seu PROPHETAE à Deo bini praedicant pullati & amicti saccis. Hi sunt veritatis Divinae Interpretes & Assertores, qui foedam illam & lacrymabilem Ecclesiae Christi contaminationem assiduis querulis deflerent, quósque Deus indesinenter Orbi Christiano cum Gentibus scortanti monitores, Sanctísque suis fidem servantibus duces, excitaturus esset. Nempe ad instar Parium illorum illustrium sub Veteri Testamento, MOSIS & AARONIS in Eremo, ELIAE & ELISAEI sub Apostasia Baalitica, ZOROBABELIS & IESUAE sub servitute Babylonica. Ex illorum putà numero, conditione, potestate, reque gesta, Testes isti Apocalyptici maniseste describuntur; quemadmodum & Ecclesiae status in quo prophetârunt, Israelitico congruenter, Babylonis, Eremi & Gentilismi seu Baalismi imaginibus figuretur. Quod de Testium descriptione dixi, id in sequenti tabella, Lector, oculis tuis usurpato.

Moses & Aaron. Elias & Elisaeus. Zerubbabel & Iesua.
〈 in non-Latin alphabet 〉 . v. 6. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . 〈 in non-Latin alphabet 〉
verse. 6.
〈 in non-Latin alphabet 〉 . verse. 5. verse. 4.
De Mose & Aarone videsis Num. 16.
De Elia 2 Reg. c. 1.

I am ad textum accedamus. Et dabo, inquit, duobus Testibus meis, ut prophetent diebus MCCLX amicti saccis. Ubi illud primo notandum venit, totam quae sequitur prophetiam, ab hoc commate ad clangorem Tubae septimae, rei naturâ sic postulante, non viso exhibitam, sed ab Angelo Christi personam sustinente Ioanni dictatam fuisse; id quod observâsse, ad genium allegoriae seu typi rectiùs percipiendum haud parùm facit.

Duobus Testibus meis] Duos dicit propter typum, qui, ut dixi, binorum est; acsi dixisset, Dabo Zorobabeli & Iesuae meis, Eliae & Elisaeo meis, Mosi & Aaroni meis. Cui accedit quod Testes eos vocat, Testes autem ex Lege duos esse oportuit ad stabiliendum omne verbum. Add, quod Duo dici possint, pro numero Tabularum Dei, quas in prophetia sua adhiberent, Veteris & Novi Testamenti, quasi duorum Testamentorum Testes.

Vt prophetent amicti saccis ] Nempe lugubriter plangendo conculcationem Civitatatis sanctae ex Gentilium cultu introducto, Dei veritati Testimonium perhibendo, & cohortando ad resipiscentiam.

Diebus 1260] Quot nempe in mensibus 42. continentur. Quos non esse dies horarios liquet, tum ex tribus illis diebus & dimidio, horum dierum partibus, paulo post Testi m morti assignandis; quos pro diebus horariis accipi non posse, arguunt quae tunc gerenda praedicuntur: tum ex eo quod Bestia (cujus item duratio sint) Coetui 144 M. Signatorum; Coetus autem Signatorum sex primis Tubis contemporet, Tubarum vero res tantillo tempore, quantum est dierum 1260 horariorum, seu triennii & semestris, decurri non possint. Sed cur, inquies, Gentium profanatio Mensibus, Testium autem purum Dei cultum asserentium prophetia Diebus mensuretur? Nempe, quia cultus Idolorum omneque peccatum & error potestatis tenebrarum & noctis sit, quibus Luna praesidet; contrà Religio vera Luci & Diei comparetur, quarum penes Solem praefectura est. Ideo Act. 26. 18. Pauli missio ad Gentes ab idolis convertendas dicitur, ad convertendum ease à Tenebris ad Lucem, à potestate Satanae ad Deum, Quâ mente est & illud, Quae socictas luci cum tenebris? I am vero Menses LVNAE, tenebrarum dominae; Dies & Anni SOLIS, qui luci praesidet, motu diriguntur. Eadem de causa, ut postea videbimus, Bestiae blasphemia, similiter ad motum LUNAE, mensibus; Mulieris vero in Eremo mansio, annis & diebus, ad motum SOLIS, numerabitur.

Hi sunt duae illae oleae & duo candelabra, coram Domino terrae consistentes.

Id est, sunt instar ZOROBABELIS & IESVAE, quos olim Dominus unxerat ad Ecclesiam Iudaicam, sub captivitate Babylonica perditam, denuo instaurandam, atque Testibus hisce consimiliter sub Gentium servitute procurandam. Allusum enim est ad duas istas olcas quas Zacharias viderat utrinque Candelabri aurei crescentes, oleúmque Lucernis ejus suppeditantes, Zach. 4. de quibus Angelus rogatus, quid sibi vellent; Hi sunt, inquit, duo filii olei stantes coram Domino totius terrae; indigitans duo Ecclesiae sub Gentibus tum servientis capita, ZOROBABELEM ducem & IESUAM Pontificem, de quibus paulo ante prophetaverat.

Candelabrum enim ibi septem lucernarum Templum designabat, ejúsque typo illius temporis Ecclesiam: cujus instaurationem conservationemque duo Vncti isti procuraturi essent, non copiis, non robore, ullóve adminiculo hùmano, sed virtute solius Dei, modo quodam invisibili & mirabili operantes; quemadmodum Oleae istae Candelabro utrinque assistentes oleum luminibus ejus sufficiebant viâ plane extraordinariâ nec perceptibili.

At quorsum, inquies, hîc apud Ioannem non unius, ut apud Zachariam, sed duorum Candelabrorum mentio, quibus itidem, & non Oleis duntaxat, duo isti Prophetae assimilari videntur? Fateor me hìc haerere, necdum satis expeditam & liquidam hujus discriminis rationem invenisse. Interim in verbis puto Hebraismum latere, esseque acsi dixisset, Hi sunt duae illae Oleae, ad vel juxta duo candelabra, coram Domino terrae consistentes: ità ut Testium solummodo cum Oleis comparatio fiat, Candelabrorum vero adjectio non nisi ad Olearum descriptionem pertinere judicetur. Nam copulativa Hebraeis quandoque vice 〈 in non-Latin alphabet 〉 praepositionis est, id est, pro cum, juxta, apud; ut 1 Sam. 14. 18. Quia erat arca Dei in die illo & filii Israel, id est, cum filiis Israel. Vide Lexicon Schindleri. Sed manebit nihilominus difficultas de duobus Candelabris. An igitur dicendum unicum illud apud Zachariam Candelabrum hîc pro duplici censeri, propter nempe geminum ab utraque parte scapi lucernarum ordinem, & duas oleas utrisque seorsim oleum infundentes? Est quoque apud Zachariam septem & septem, i. bis septem, infusoriorum mentio; sed quorsum spectet non satìs liquet. An vero binarium istum putemus ad Ecclesiae Christianae conditionem designandam privatim pertinere? nempe, aut quasi ex duobus populis, Iudaeis & Gentibus, congeminantis; aut, quod vero forsan propius, quia tempore quo Testes pullati ingemiscerent, unà cum Imperio Romano, in Orientis & Occidentis dividendae? Ut ut sit, certum est, Candelabra, non Prophetas aut Antistites Ecclesiarum, sed Ecclesias ipsas denotare, ex eo quod suprà cap. 1. Angelus septem Candelabra totidem Ecclesias interpretetur: Septem, inquit, Candelabra quae vidisti, septem Ecclesiae sunt.

Quos si quis voluerit laedere, ignis prodit ex ore ipsorum & devorat inimicos corum: Et si quis voluerit eos laedere, ità oportet eum occîdi.

Non manu, non ferro aut pugionibus sese ulciscuntur Testes, si quando ab hostibus laesi fuerint; sed ex ore ipsorum prodit vindicta, id est, oralibustelis inimicos configunt; dum nempe iram Dei, ministrorum ejus violatoribus impendentem denunciant, aut precibus & gemitibus suis ultionem impetrant. Ignis enim hic, qui ex ore Testium egredi perhibetur, Vltionis verbum est; juxta illud Domini ad Ieremiam cap. 5. 14. Ecce ego do verba mea in ore tuo in IGNEM, & populum istum in ligna, & vorabit eos. Moses quidem & Aaron, & postmodum Elias; illi in seditionis Korachicae conjuratos, hic vero in Ahaziae Regis Baalicolae ministros, ignem proprie dictum coelo devocârunt: at nostrorum Testium ignis mystice interpretandus est, cùm, monente mox Spitu S. AEgyptus nostra, proindeque Eremus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 accipiantur. Por quod Prophetae in nomine Dei denunciant, idem & ipsi patrare dicuntur, ut ostendit quod ad eundem Ieremiam ait Dominus, c. 1. 10. Praefeci te, inquit, gentibus & regnis, ad exstirpandum & demoliendum, & ad perdendum & destruendum, ad aedificandum & plantandum: ne quis jam miretur, quod ex ore Testium prodire dicatur ignis seu vindicta Divina, penes quos tamen sola denunciandi aut à Deo impetrandi potestas sit.

Ità propriam injuriam ulciscuntur Testes: Sequitur, quâ ration etiam contumeliam Templo Dei illatam. Videlicet.

Potestatem habent claudendi coelum, ne pluat (pluvia nempe mysticâ) in diebus prophetiae ipsorum.

Hoc est,* clavium potestate instructi sunt, quâ novis istis Gentilibus, cultûs Christiani contaminatoribus, coelum claudant, ne sanguinis Christi gratia per Baptismum obsignata tamdiu super eos stillet ad remissionem peccatorum, quamdiu idololatriis & superstitionibus suis pullatae Testium prophetiae causa esse perseveraverint. Dicam planiús. Spe vitae aeternae, solis puris Dei cultoribus promissae, novos istos Idololatras ex verbo Dei arcent; donec, stipulationis in Baptismo memores, ad unius Dei cultum per unicum Mediatorem Iesum Christum, abjectis Satanae cultibus, redierint, sícque finem lugubri Testium Prophetiae imposuerint. Quemadmodum & Eli s non priùs Israelites, siccitate jam prope enectis, pluviam reddiderit, quàm Baalis prophetae ejúsque cultus exterminarentur.

Hujusce autem potestatis Testium exemplum habemus infrà cap. 14. 9. Si quis, inquiunt, adoraverit Bestiam & imaginem ejus, & acceperit characterem in front sua aut manu sua; Bibet hic ex vino irae Dei, ex mero misto in calice irae ipsius, & cruciabitur igne & sulphur, in conspectu Angelorum sanctorum & in conspectu Agni: Et fumus tormenti ipsorum ascendet in secula seculorum, &c.

Denique potestatem habent super aquos, convertendi ease in sanguinem, & percutiendi terram omni plagâ, quotie scunque voluerint.

Cujusmodi nempe potestatem exercuerint Moses & Aaron Israelem ex AEgytiaca servitute educturi. Unde colligo, potestatem Testium, typo isthoc figuratam, non ad omnes Prophetiae pullatae dies, sed ad finem eorum pertinere, seu tempus Phialarum; quando nimirum Testium seu Prophetarum istorum auspiciis, quasi Mosis & Aaronis, populus Christianus, plagis AEgyptiacarum imagine expressis, similiter de Bestiae tyrant ide atque servitute educendus est. Siquidem prima phialarum plaga terram ulcere percutit; secundâ & tertiâ aquae in sanguinem vertuntur; caeterae aliis adhuc gravioribus Bestianos seu gentes in Atrio Templi stabulantes plagis conficiunt. Quarum omnium interpretationem suo loco servamus. Sufficiat hic, novissimam hanc potestatem ad Phialarum effusionem retulisse. Sequitur,

Sed cùm finituri sunt testimonium suum, Bestia quae ascendit ex Abysso faciet adversùs eos bellum, & vincet eos, & occîdet eos.

De munere & potestate Testium hactenus; sequitur jam de fato quod ad finem prophetiae suae experirentur. Cujus descriptio ex historia Passionis Dominicae tota conflata est. Dominus enim Jesus consimiliter, cùm praedicationem suam totidem circiter, quot Testium prophetia, dierum finiret, à Praeside Romano Bestiae hujus qua cum Testibus bellum est (sed sexti capitis sui vice) legato occisus est. Tertio post die, facto item terrae motu magno, resurrexit; paulóque post, die nempe quadragesimo, in coelum nube receptus ascendit. Quae omnia in hac Testium seu Prophetarum ipsius clade voluit Deus repraesentari: ut sicuti in muneris sui statu Parium istorum illustrium (de quibus ante) similitudinem gesserant; ità in perpessione & morte Christo Domino suo, Testi illi fideli, conforms efficerentur; quod quidem ipsis in mediis aerum is suis & solatio esse debet & gloriae.

Sed textui lucem saciamus. Cùm finituri sint, inquit, testimonium suum (sic enim 〈 in non-Latin alphabet 〉 vertendum, non de praeterito, cùm finierint) Bestia quae ascendit ex abysso faciet cum iis bellum, & vincet eos, & occîdet eos: Id est, cùm jam, parte Civitatis Sanctae seu Orbis Christiani incolarum, de idololatriis & abominationibus suis, agni â Gentilismi foedi ate, resipiscente, & Templum Dei apud sese repurgante, Testes gratulabundi saccum exuere & diuturno planctu suo defungi inciperent, nondum tamen penitus defuncti essent; BESTIA illa Romana septiceps vicis novissimae (de qua cap. 13.) usque eo pullatorum istorum concionem valuisse indignata, faciet eis bellum, vincet & occîdet eos. Quorum primum, de Testium planctu finiri coepto, ab initio Ecclesiae reformatae hucusque continue factitatum est.

Alterum, de bello & caede, etiam um futurum esse suspicor. Brightmannus quidem noster illud jamdudum, in Bello nimirum Smalcaldico, sub Carolo V. Caesare, impletum censuit. Alii modernae Ecclesiarum Germanicarum stragi accommodant. Et quis tam tristem Ecclesiae Casum non multo magis praeteriisse mallet quàm adhuc metuendum superesse? Sed non est ex voto nostro interpretatio dirigenda: imo majori cum periculo in partem istam quàm e contrà errabitur: plus siquidem ad pietatem valet calamitatis futurae expectatio, quàm credula nimis de ea quasi jam transacta securitas. Adhuc autem metuendam esse cladem istam novissimam duo mihi persuadent. Primum, quod luctuosa illa Gentium Civitatem Sanctam seu Religionem Christianam conculcantium tempora, sive MENSES XLII, tantisper dum Bestia regnaverit, periodum suam complevisse dici non possint; proindeque neque contemporanei ac coaevi iisdem Testium in sacco & cilicio plangentium DIES. Alterum, quod haec Testium clades proxime antecessura sit (ut paulo post audiemus) cladem & ruinam Urbis magnae, id est, Romae, quam tam prope abesse non patitur Phialarum series; utpote quarum quartam (quamvìs in praesenti rerum motu id agi sperandum) nondum praetervecti simus, ut ibi docebitur. Atqui Urbis ruinam ad quintam spectare mox ostendemus: cujus idcirco prodromam fore cladem istam de qua agimus, admodum vero consentaneum est; praesertim cùm Christo Imperatori nostro solenne sit, non nisi crucis methodo hosts debellare & victoriam suis largiri. Neque tamen, ex co quod clades haec novissima sit atque etiamnum futura, quicquam de gravitate ejus supra omnes quae praecesserunt certo statui potest. Forte enim, non tam gravitatis nomine (certe non diuturnitatis) quàm quod in signum esset protinus tùm finiendi luctûs Testium, atque instantis ruinae Romanae Urbis, ideo sola ex omnibus quibus Bestia Sanctos contritura esset cladibus singularem mentionem & descriptionem meruit: perinde nempe ut circundatio Hierofolymorum ab exercitu Cestii Galli, paulo ante fatalem per Titum obsidionem, in excidii ejusdem tunc instantis & pro foribus signum praedicta suerit. Ut quemadmodum Apostolis, detemporis illius excidii signis quaerentibus, dixetit Servator, Cùm videritis circundari ab exercitu Jerusalem tunc scitote quod appropinquavit desolatio ejus: simile hîc innui putetur de excidio Babylonis; Cùm videritis triennalem istam & dimidii anni Testium caedem, scitote quod appropinquavit desolatio Urbis magnae.

Caedem autem quâ Testes à BESTIA sternendi praedicuntur intelligi puto signification generalissimâ, quâ necem etiam comprehendat metaphorice seu analogice dictam. Mori enim câ notione dicitur, qui in quocunque statu constitutus, sive Politico sive Ecclesiastico, seu quovis alio, desmit esse quod fuit; unde & occîdit qui tali morte quemquam afficit. Siquidem in stylo sacro Vivere subinde est Esse, Mori Non esse. Quâ mente Satanae & peccato mori dicimur, cùm eorum mancipia in posterum esse desinimus; & Christo vivere, cùm ejus esse incipimus. Et omnino poscere videtvr oppositionis ratio, ut cujusmodi futura sit post patratam caedem resurrectio Testium ad vitam, talis foret & ipsa caedes: Illam vero analogicam esse patet, quia nulla resurrectio proprie dicta futura sit ante Christi adventum sub Tuba VII. haec vero fit, currente adhuc sextâ.

Testium igitur in bello occubitus, si ad istiusmodi intelligendi normam exponamus, videbitur esse illorum ab officio & station quam in Ecclesia, vi praedicationis suae reformatâ, aliquantisper consecuti sint, deturbatio & dejectio; sive ea cum morte corporali conjuncta sit, sive secús: adeo ut vitam, qualemtum vixerant, propheticam deinceps non vivant, muniáve ejus exerceant ampliús. Quo simul necesse est futurum ut, columnis fuis subductis, Bestiaeque pseudoprophetis in locum prophetarum Christi postliminio substitutis, tota Ecclesiae Reformatae politia, quàm late hoc acciderit, in terram concidat. Quod citiúsne an seriùs futurum sit, solus ill novit in cujus manu sunt tempora & opportunitates.

Interim, ne forte quis decipiatur, illud accurate animadvertendum, Bellum hoc BESTIAE novissimum non esse ejusdem generis cum eo quod adversùs Sanctorum coetum hucusque continue gesserat (de quo nempe in BESTIAE historia dicatur cap. 13. quod datum sit ei bellum gerere cum sanctis, & eos vincere; ) sed omnino diversi. Quorsum enim illud tanquam ultimis Bestiae temporibus peculiare narraretur, quod si non ab incunabulis suis, saltem jam inde ab 〈 in non-Latin alphabet 〉 sua, ei solenne fuerat? Aliud igitur est bellum quod Bestia gessit contra sanctos universe, aliud quod in novissimo suo gerit cum Prophetis, qui jam cilicio exui planctúmque suum propheticum finire coepissent, id est, Antistitibus Ecclesiae parte suâ reformatae. Id quod ampliùs ex diverso utriusque belli eventu manifestum est; illic sane prospero, hîc admodum sunesto. Illic enim potestatem consequnta est Bestia in omnem tribum, liuguam & gentem, &c. hîc vero subitam & fatalem sibi ruinam accersit, ut in textu videre est.

Et cadavera eorum (jacebunt) in 〈 in non-Latin alphabet 〉 VRBIS magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma & AEgyptus, ubi & Dominus ipsorum crucifixus est.

URBS illa cognomie Magna, ROMA est, sic dicta, non tam quantitatis intuitu, quàm quod aliarum Urbium regina esset; juxta illud Angeli cap. 17. ult. Mulier quam vidisti est VRBS illa MAGNA, quae regnuni habet super reges terrae. Quemadmodum nomine REGIS magni (quomodo Deus appellatur Pf. 48. 3. & Matth. 5. 35. quíque titulus olim peculiariter Regibus Assyriorum & Persarum competebat) innuitur Rex regum, qui in alios reges potestatem habet. Unde per totam Apocalypsin, quocunque aliàs nomine ROMA appellatur, sive Babylonis, sive Meretricis, semper hoc titulo Magna insignitur; ut Babylon illa Magna, Meretrix illa Magna. Add, quod in tota Apocalypsi nulli praeter ipsam urbi titulus iste tribuatur, nisi, demum post excidium ejus, Novae isti Jerusalem de coelo descensurae, in cujus lumine deinceps ambularent Gentes: quam qui hîc significari putaret, ei sane helleboro opus esset. Atqui nec Jerusalem Ioannis aevo fuit, neque ulla alia Jerusalem praeter ipsam unquam futura est Vrbs Magna, seu aliarum Orbis urbium capút & regina.

Additur, Quae vocatur spiritualiter Sodoma & AEgyptus: AEgyptus, ob tyrannidem in populum Dei, instar AEgyptiacae; Sodoma, ob scortationem, scilicet spiritualem. Est autem hic (quod Lector diligenter observet) 〈 in non-Latin alphabet 〉 allegoriae, (cujusmodi plures in hoc libro occurrunt) quâ nempe Spiritus Sanct. semel innuere voluit, quicquid uspiam de plagis AEgyptiacis aut Sodomorum clade in hisce Visionibus exhibeatur, id omne 〈 in non-Latin alphabet 〉 , id est, mystice, interpretandum esse; cùm nempe ROMA, statúsve rei Romanae, plagarum istarum omnium subjectum, Sodoma sit atque AEgyptus mystica. Occurrunt antem, de plagis AEgyptiacis, in descriptione Tubarum & Phialarum, necnon in hac ipsa Testium historia; de Sodomorum clade, in Iudicio Bestiae, c. 19. 20. & 20. 10. quorum omnium sensus hâc Clave aperiendus est. Hinc etiam demonstrari potest, Tubarum subjectum esse ditionem Romanam: quoniam ex earum plagis quaedam AEgyptiacae sint; cui autem plagae AEgyptiacae inserrentur nisi AEgypto? atquihaec, Spiritu S. author, Roma est.

Ità de Vrbe magna res plana est. Sed quid sit 〈 in non-Latin alphabet 〉 illa Urbis, cujus hic mentio, non adeo scitu facile est. Sane enim pro vico, aut co quod Latin plateam dicimus, aut foro, aut loco quovis alio intra Urbem, sumi non posse videtur; idque obsequentes rations.

Primo enim Christus Dominus, qui in hac 〈 in non-Latin alphabet 〉 crucifixus dicitur, neque in Urbis Romae neque Hierosolymorum vico aliquo, aut foro, aut areâ crucifixus est; quinimo extra hujus portam, (Hebr. 13. 12.) in illius autem provincia duntaxat, à Pilato Praeside. Ergo 〈 in non-Latin alphabet 〉 non est vicus aliquis, aut via latior, intra alterutrius Urbis moenia, sed locus extra Urbem.

2. 〈 in non-Latin alphabet 〉 singulari numero positam, ejus generis rem designare verisimile est, cujusmodi unicam Urbs habeat, non plures. At vici in qualibet Urbe, saltem insigniori, plures sunt.

3. Ibi jacere corpora Testium putandum est ubi bello victi sunt. At bello congredi non solet intra Urbis moenia; sed, si non in hostico, saltem in regione & provinciis Urbi subjectis.

4. Quorum occisorum cadavera, per tres dies & dimidium, populi, tribus, linguae & gentes coràm intueri potuerint, & curare ne sepelirentur; ea non in Urbis magnae vico aliquo aut platea jacebant, sed aut dispersa fuisse, aut circumlata per provincias videntur; ad quas idcirco significatio 〈 in non-Latin alphabet 〉 accommodari debeat. Et si quis dixerit, exercitum Bestiae, quo Testes fusi caesíque sunt, ex variis populis & linguis conflatum esse, ideóque facile cadavera eorum cernere potuisse quos ceciderant: ad argumentum superius recurrendum est, Cum tantis exercitibus congredi non solere intra Urbis moenia. Nam omnino res ità explicanda est, praesertim ubi nulla allegoriae ratio obtendi potest, ut ne sensui literali quid absurdi insit.

Quid igitur hîc aliud dicemus, quàm 〈 in non-Latin alphabet 〉 nomenclaturâ regionem & territorium universum Vrbis ditioni subjectum designari; ídque significationis vel ab Hebraico 〈 in non-Latin alphabet 〉 traxisse, cui saepe in version Septuag respondeat? nimirum pro more & usu linguae Hellenisticae, quae vocem Graecam voci Hebraeae 〈 in non-Latin alphabet 〉 unâ signification juxta usum suum nativum respondentem, etiam alteri significationi adhibere soleat; ut multis exemplis probari possit, si res esset hujus instituti. I am vero 〈 in non-Latin alphabet 〉 Hebraeis significat quicquid omnino extrà sit; sive extra aedes, ut vicos & vias in urbibus; sive extra urbem, ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 regionem seu agrum circumjectum. Sane Job 5. 10. ubi in Hebraeo est 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Chaldaeus reddit, Qui dat pluviam super faciem terrae, & mit it aquas super faciem provinciae seu regionis populorum. Vel à notione latitudinis, ut sit idem quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Isa. 8. 8. Et extensio alarm ejus (id est, Assyrii) implebit latitudinem terrae tuae, ô Immanuel: & Apoc. 20. 9. de Gog & Magog, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Huc enim facit quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 quae vox altera est quam Septuag. 〈 in non-Latin alphabet 〉 transferunt, & 〈 in non-Latin alphabet 〉 quae latitudinem seu 〈 in non-Latin alphabet 〉 . significat, easdem omnino literas habeant, & utraque Chaldaeis unâ eâdemque voice 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicatur. Vel denique notione latitudinis, quae voci 〈 in non-Latin alphabet 〉 nativa est, innuere voluit Spiritus Sanctus amplitudinem ditionis Urbis illius magnae, quâ omnes Urbes superaverit, hodieque superet: acsi 〈 in non-Latin alphabet 〉 positum esset pro 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Sane vox 〈 in non-Latin alphabet 〉 Adjectivum est Substantive positum, proindeque subintelligi aliquid debet; & vero aliud atque aliud potest, ad significationem ejus explanandam: nec scio an illa vici significatio apud veteres scriptores Graecos admodum reperiatur.

I am vero autem, cui haec interpretatio sese probaverit, ei ampliùs obscurum esse non potest, aut quâ ration Christus in 〈 in non-Latin alphabet 〉 urbis Romanae crucifixus dicatur, aut ubi Testium occisorum cadavera abjicienda sint; nempe non in Urbe Roma, sed intra ditionem Romanam. Scio equidem, complures nostrorum, ut ad eundem seopum perveniant, hîc Urbis nomine totam Urbis ditionem intelligere. Sed quid tum, amabo, 〈 in non-Latin alphabet 〉 erit? Nam quorum alterutrum ut sit prope necessarium videtur, neutrum esse potest. Non ditio, ut quae jam ipsius Urbis nomine designetur: Non provincia aliqua, ut quas Urbs magna plures habeat; 〈 in non-Latin alphabet 〉 vero unum quid & singular, singulari numero positum, innuat. Atque haec de 〈 in non-Latin alphabet 〉 notâsse sufficiat: jam pergamus ad reliqua.

Et cernent (homines) ex tribubus & populis & gentibus cadavera eorum per tres dies & dimidium, & cadavera eorum non sinent poni in monumentis. Vel, Et erunt ex tribubus & populis & gentibus quicernent cadavera eorum, &c.

Utrùm hoc in immanitatis, an vero beneficii partem accipiendum sit, in ambiguo est; nec nisi ex prohetiae complemento determinandum. Potest enim accipi vel tanquam ab hostibus profectum, hoc insuper ignominiae, ad cumulum quam patraverant caedis, adjicientibus, ut interfectorum corpora sepulturâ prohiberent: Vel tanquam ab amicis & fautoribus Testium, hâc nimirum ration, quasi mox revicturis consulentibus. Ut ut enim maximae alioquin immanitatis sit non sepelire mortuos, & insepultum abjici, praesertim apud Iudaeos, pro summa ignominia habebatur; tamen qui ità occubuerunt ut non plane desperatum sit quin adhuc vitae restitui possint, eos sepulcri claustris tantisper prohibere in beneficii loco ponendum est. Si prius statuendum; innui hoc typo videtur aliqua infamiae aut ignominiae nota quâ Bestiani, sustulisse Testes haud contenti, eosdem insuper mulctabunt. Sin posterius; subsidii aliquid à populis Reformatis, quorum formidine, utpote multitudinis longe maximae, ideóque, recenti adhuc vulnere rebúsque nondum confirmatis, ad desperationem haud impune provocandae; aut saltem operâ & favore occulto, futurum sit, ne ità cum Testibus agatur ut nulla spes sit reviviscendi. Achmetes ex Indorum disciplina. Apotel. 130. Si quis in somnis visus sibi fuerit sepultus, sepulcrum ipsum ad plenam certitudinem interitûs ejus spectat. Si videre visus fuerit defectum aliquem rerum ad sepulturam pertinentium, is defectus ad spem refertur. Si jam quaeras, ecquid in textu appareat quod ad hanc interpretationem potiùs inclinet quàm ad illam? Ego vero illud in hujus rei argumentum traherem, quod cùm diverso modo & verbis suppositum hîc enuntiet atque cùm de hostibus sequenti versu agat, non eosdem hîc atque illic intelligi velit, sed diversos; illic quidem hosts, hîc vero amicos Testium. Nam de hostibus in sequenti versu exsultantibus & munera invic m mittentibus dicit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 de istis vero qui Testium cadavera non sinent oni in monumentis, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , partitive, quasi certos quosdam notaret diverso à reliquis ingenio. Iudicet Lector.

Per tres dies & dimidium.

Id est, ut videtur, triennium semestre. Nam de dieb •• horariis intelligi non posse arguunt quae tunc gerenda praed cun ur. Ecquis enim credat, tridui & dimidii diei spatiolum aut famae neci Testium per Orbem disseminandae, aut Legatis cum muneribus ultro ci roque inter gentes mittendis, sufficere? Imo ne parandis quidem sufficeret. Add quod dimidium diei horarii, seu horae duodecim, hujusmodi actibus determinandis p orsus ineptum sit. Non enim ad horas res istiusmodi observari solent, quinimo ad menses, saltem ad dies integros. Interim animadvertendum, tempus hîc computari non Testium occidendorum, sed quo jacebunt mortui & inanimes postquam jam occubuerint. Quamdiu autem bellum ipsum durabit, quantúmque temporis dabitur Prophe is interficiendis, non nisi Vaticinii complementum docebit.

Et qui habitant super terram gandebunt super illis, & hilares erunt, & munera mittent invicem, quod hi duo Prophetae torserant habitantes super terram.

De more mittendorum munerum in publico gaudio aut in magna laetitia, vide Estherae c. 9. 19, 22.

Sed post tres dies & dimidium, Spiritus vitae à Deo ingressus est in illos, steterúntque in pedes suos; & metus magnus cecidit in eos qui spectârint ipsos.

Qualis erat Testium mors, talis erit excitatio à mor uis seu resurrectio, nempe restitutio in statum pristinum; idque non tam operâ aliquâ aut auxilio humano, quàm digito Dei, qui mirabilis est in operibus suis. Hoc enim innuit, Spiritus vitae à Deo ingressus est in illos. Achmetes Apotelesm. 6, & 7. ex AEgyptiorum & Persarum disciplina: Siquis in somnis suscitationem mortuorum videre visus fuerit, ears vinctorum liberationem ac bellorum finem significat. Apot. 6. ex calamitatibus creptionem. Videsis Ezech. cap. 37.

Et audierunt vocem magnam de coelo dicentens ipsis, Asceudite huc. Ascenderúntque in coelum per nubem ( vel in nube;) & conspexerunt illos inimici eorum.

Non restituentur solummodo Testes in locum & stationem pristinam, quinimo evehentur in sublimiorem aliquem honoris & potestatis gradum. Id enim nube vehi & in coelum ascendere significat. Vide Dan. 7. 13. Isai. c. 14. 13. & 19. 1. Unde in Apotelesmatis insomniorum, quae ex priscis AEgyptiorum & Persarum monumentis collegit Arabs ill quem toties laudavi, Apomasar an Achmetes? legitur, Si Rex in nubibus consedisse sibi visus fuerit, & vehi qu cunque libeat, barbari hosts ei servitutem servient, quibus ipse cum imperio praecrit. Item, Si Rex ad coelum quasi volâsse visus sibi fuerit ubi sidera essent, super Reges caeteros eminentiâ potietur & famâ. Item, Si Rex visus sibi fuerit sursum profectus in coelo consedisse, regionem eâ majorem quam possidet in potestatem rediget. Apotel. 162, & 164. Haec eo adduco ut ostendam, parabolam istam eâ quam dico signification, apud Dei Prophetas, ex usu Orientis adhibitam. Non igitur, ut antea, ministerium Testium despicatui erit, neque ipsi pro abjectae & contemptae sortis hominibus habendi. Adeo illud quod Salvator de seipso dixit Luc. 24. 26. Nonne haec oportuit pati Christum, & [deinde] introire in gloriam suam? in Prophetis quoque suis vim suam & veritatem consequetur. Et quis novit annon Ecclesia Reformata probrum Christo hâc parte illatum, Testium ad tempus sublatione, luitura sit; quod eos pro legationis dignitate, dum fruebantur, non habuissent? Notum est nimis quid ab Ecclesiis Reformatis in hanc partem peccatum sit: útque dum Prophetae Christi Templo Dei repurgando strenue incubuere, alii interim, gazis ejus expilandis oblationibúsque intervertendis, sanctissimum opus commaculârunt; ne alimentis quidem alicubi (magno verae Religions dedecore) relictis, quibus Ministri ejus honest & pro ordinis sui dignitate sustentarentur; nedum ut quod superabundaret, ad Rei reformatae amplificationem, belli sacri necessitates, afflictorum fratrum subsidium, alióque pios usus seponerent. Annon vero id genus fuit praevaricatio illa, ob quam olim Templum Iudaicum Antiocho Epiphani prophanandum, atque Religio veri Dei triennio similiter conculcanda data fuerit? Exercitus, inquit Daniel, dabitur ei contra juge Sacrificium propter praevaricationem, & projiciet veritatem in terram, & faciet, & prosperabitur, cap. 8. 12. Vide autem historiam lib. 2. Mac. ab initio cap. 3. ad 5. & judica. Sed nolo ampliùs unguem in hoc ulcere. Hoctantùm adjiciam, Forte hoc honoris & potestatis augmentum Testibus à resurrection sua, supremi magistratûs jussu (quae vox illa de coelo esse videtur) obventurum, tanquam in infamiae illius atque ignominiae compensationem, quâ eosdem Bestiani mortuos multaverant; si modo id significatum fuerit prohibitione istâ sepulturae.

Et in illa hora factus est terrae motus magnus, & decima pars Vrbis (puta illius magnae) cecidit, & occisa sunt in terrae motu nomina hominum septies mille.

Quo tempore Testes seu Prophetae in vitam redierunt atque ascenderunt in coelum, factus est terrae motus magnus, i. magna gentium commotio & rerum politicarum conversio; quâ nempe Testibus via aperta, atque facultas data sit in vitam redeundi, cum tanto dignitatis & potestatis auctario. Eo gentium motu 〈 in non-Latin alphabet 〉 Vrbis corruit, & occisa sunt nomina hominum septies mille. Quorum verborum sententiam ut, quantum in re futura fieri possit, vero quàm proximam assequamur, duo nobis praestruenda sunt & probanda. Primum, cùm nullus non Bestiae ruentis casus Phialarum aliquâ contineatur, eandem igitur hîc Bestiae cladem describi quae ad effusionem Phialae quintae. Argumento est idem utrobique plagae subjectum; illic sedes seu thronus Bestiae, hîc URBS illa magna. Esse enim URBEM illam magnam, ROMAM nempe, Bestiae sedem, notius est quàm ut probari opus sit. Firmatur ampliùs, Quia clades quae hîc describitur tam prope antecedat plenariam Bestiae abolitionem ad Tubam VII, ut nihil interea intervenisse narretur praeter abitionem VAE secundi. I am vero omnimodo Bestiae abolitio opus est Phialae novissmae; Abitio VAE secundi, seu plagae illius ab Euphrate, Phialae sextae. Ergo Urbis magnae clades, quae abitionem istam proxime antevertat, competit in Phialam quintam. Alterum à nobis praestruendum, est, Urbis magnae casum istum esse ipsissimam Babylonis cladem, quae cantatur cap. 18. Probatur, quia ex eodem capite certum est istam Babylonis seu Urbis Romanae cladem praegressuram esse plenarium Bestiae excidium, & augustum Christi regnum cum VII Tuba ineundum. I am vero quae hîc narratur Urbis ejusdem clades idem illud regnum tam prope antecedit, ut Spiritus, nullius praeterea cladis mentione injectâ, ad Regnumillud & Tubae VII descriptionem statim transeat. Necesse est igitur eandem utrobique Urbis illius cladem describi. Quis enim in animum sibi inducat, ut credat Spiritum S. cladem illam maximam omnino praetermissurum fuisse, minoris alicujus cladis mentione interpositâ, & cum illa nullo modo comparandae?

His ità se habentibus, sequitur, hujus loci interpretationem ad illius normam dirigendam, & quasi ad Lydium lapidem probandam esse; adeóque istiusmodi horum verborum mentem quaerendam quae cum cladis illius Babylonicae descriptione consentiat. Quod quâ ration fieri possit jam videamus. Philippus Nicolai, Augustanae confessionis Theologus, vir doctus & acutus, per ΔEKATON 〈 in non-Latin alphabet 〉 intelligi putat Decarchiam URBIS, seu decem Regna ditioni ejus subdita, quae nempe in hoc gentium motu, à Roma, cujus imperio tot annis suberant, successu facto, deficerent, jussa ejus deinceps non factura. Idipsum nimirum quod alibi dicitur, Decem Reges qui potestatem suam tradiderant Bestiae, tum cùm sermons Dei completi fuerint, odio habebunt Meretricem, solitariam eam efficient & nudam, carnes ejus comedent, ipsámque exurent igne. Sed hujusmodi notio vocis 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ut ut mihi ipsi de hujus loci sententia cogitanti prima sese obtulerit, & rei ipsius concinnitate valde abblandiebatur, postea tamen rem propirìs intuenti duriuscula visa est & insolens; ut verear ne iis qui simplicem & incoactam interpretationem desiderent haud facile sese sit probatura.

Aliam igitur interpretationem quaero. Et primo animum subit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 fortasse Tributi nomen esse; sive ejus quod Pontifex ex toto Bestiae regno, sive ejus quod ex latifundiis suis URBS ipsa dominii jure accipit. Hanc URBIS decimam in magna ista rerum commotione casuram, i. defecturam esse; eóque innui, URBIS principatum prorsus extinctum iri: scilicet, agro sibi pro patrimonio attributo spoliatam, & Pontifice vi inde pulso, praerogativam & dominium quod in urbes populósque longe lateque exercere solebat amissuram; cùm, quod ei praerogativam & dominium conciliavernt, non ampliùs futura esset, putà Regni Bestiani metropolis, aut Pseudoprophetae sedes. Notum est enim, Tributum esse dominii symbolum, ejúsque nomine plerasque sub antiquae Romae imperio provincias omnium fructuum partem decimam quotannis persolvisse. Quod in Orientis quoque regnis solenne fuisse, tum ex 1 Maccab. cap. 10. 31. & 11. v. 35. tum exilla juris regii. summula, 1 Sam. 8. (cave enim quod de decimis ibi dicitur, de decimis sacris accipias; Regiae fuerunt, regibus tanquam Vicediis pendi solitae) probati potest; quod & Aristoteles confirmat Oeconomicorum l. 2. Non igitur insolens videri debuit si quis hîc affirmaret, nomine decimae, speciei tam vulgatae, quodvis in genere URBIS tributum significari posse. Sed eo devenire non est opus, cùm in Italia ea tributi ratio necdum obsoleverit, & praeterea Pontisex Romanus in Imperio suo Ecclesiastico imaginem ejus jam olim instauraverit, omnium beneficiorum Ecclesiasticorum partem decimam quotannis exigendo. Atqui huic interpretationi obstat, quod tunc potiùs 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicendum fuisse videtur quàm 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Praeterea vox 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quâ necesse est effectum aliquem terrae motui congruum designari, hujusmodi interpretationi non satìs obsequens est. Imo si stare posset, ruinam tamen Babylonis, quacum eandem esse praesupponimus, nimis obscure & dilute, nec ut par erat, exprimere videretur.

Tandem igitur, donec quis certius aliquid & textui magìs consonum edocebit, eo dilabor, ut existimem per 〈 in non-Latin alphabet 〉 partem quidem Urbis intelligi, verùm non hodiernae Urbis partem aliquam, sed totam; totam dico ROMAM Pontificiam, quae decima pars est illius antiquae. Quod quidem ità esse, neque veteris illius Romae qualis Ioannis aevo fuit hodie superesse plusquam decimam, ex sequenti ratiocinio perspicere licet.

Siquidem ROMAM illam veterem, qualis Ioannis aevo fuit, adstruit Lipsius, formam quod attinet, propemodum rotundam fuisse, haud tamen juste; semidiametrum ejus, à milliarìo aurco in capite Fori Romani statuto ad extrema aedificiorum, habuisse ad septem millia passuum, ambitum denique fuisse milliarium 42. Cùm igitur exacte rotunda non fuerit, ad aream ejus metiendam minuamus semidiametrum uno milliari (quantum scilicet in figura sexangula pro perpendiculari in latus minuendum esset) erit 6. quae cum 21 dimidio peripheriae multiplicate dabit aream Urbis 126.

I am vero ROMA hodierna seu Pontificia ambitum habet non nisi 13, aut 15 milliarium, ut nôrunt, inquit Lipsius, qui dimensi sunt; formam, ut ex ichnographia ejus videre est, quadrangulari proximam, oblongam, proportione quasi duplâ. Cui idcirco dimetiendae constituatur parallelogrammum rectangulum, cujus perimeter sit 15, longitudo ad latitudinem dupla: cujusmodi nimirum erit ex lateribus 2½, & 5. quibus inter sese multiplicatis, prodibit Area 12½. I am numerus 126 numerum 12½ decies comprehendit. Est igitur Area posterior prioris, ideóque ROMA hodierna illius antiquae, pars decima; quod erat demonstrandum. Cui hujusmodi ratiocinationes minùs usitatae sunt, oculorum suorum judicium adhibeat in sequentibus diagrammatis.

[illustration]
ROMA vetus xlii milliarium ambitu.
[illustration]
ROMA hodierna xv mille passuum ambitu.
〈 in non-Latin alphabet 〉

Non possumus quidem hic omnia ad lineam & regulam examinare; sed mirum est, id quod possumus tam prope convenire. Urbis autem hodiernae ambitum definio, quibus ea nunc cingitur muris: nam extrà, contrà quàm olim, hodie non habitatur, sed tota quanta quanta est muris includitur; muris vero quos ei Hadrianus 1 & Leo IV Pontifices, seu Pontificalis regni sedi jam factae, terminum fatali quasi instinctu posuere. Nam ità tradit Blondus, muros qui nunc exstant ab Hadriano 1 centenis aureorum millibuse Thuscia contractis exstructos. Eos postmodum, ut ex aliis notum. Leo IV, ad annum Domini 850, sive refecit, sive per ecit, & Transtiberi seu Leoninâ Civitate adjectâ, Urbem in eam quâ nunc cernitur formam & ambitum complevit. Et quamvìs spatii muris inclusi multum habet vacuum & desertum, tamen cùm muri in praeipuis Urbis operibus numerandi sint, Urbs ipsa muris suis angustior putari nequit; amplior quidem esse potuerit, si, ut olim vetus illa, continentibus aedificiis quaquaversum extra muros porrigeretur.

Ut jam tandem finiam, summa huc redit; Id dicere sive innuere velle Spiritum Sanct. tantum Urbis magnae, quantum ad hunc terrae motum superfuerat, id temporis ruinam fecisse, videlicet 〈 in non-Latin alphabet 〉 neque enim amplius cousque superfuturum esse. Novem partes multis ante seculis casurae erant, & vero nos vidimus cecidisse; partim cladibus & vastationibus quas Barbari tot vicibus intulerint, partim vetustate nimiâ fatiscentes, partim etiam (ut ad quartam Tubam indicavimus) sulminibus disturbatas: DECIMA Pontifici Romano fato servata fuit, novi Imperii caput constituenda & Meretricularum Christianarum mater. Hanc terrae motus iste, qui cum Testium resurrection conjunctus erit, funditus demolietur.

Nec tamen fortasse necessarium fuerit ut Spiritum S. de Urbis decima parte locutum tam rigide, ut fecimus, ad leges Geometricas interpretemur: sat fuerit s , ut olim cùm de populi Iudaici excidio apud Isaiam agens dixerat, Decimam ejus servatum iri, ac in terram suam reducemfore; ità hîc intelligamus, non tam juste decimam, quàm partem aliquam minimam, quasi decimam, de pristina illa Romanae Vrbis amplitudine ad Bestiae hujus sedem & cladem novissimam superfuturam esse.

Additur, Et occisa sunt in terrae motu nomina hominum septies mille.

Hîc si nominibus hominum hominum capita, seu singulos homines, intelligamus; nimiùm exilis videtur numerus, neque pro magnitudine cladis quam alibi innuit Spiritus S. Ecquid enim in excidio Babylonis non longe major erit occisorum numerus quàm septem millium hominum? Et num effusionem Phialae quintae in THRONVM Bestiae tantillâ hominum strage abituram verisimile est? Huic scrupulo ut aliquo pacto satisfiat; primo advertendum est, Vrbis nomine hîc intelligi non Cives & incolas, sed aedificia ac moenia, id est, Regiam Bestiae; sícque duplicem BABYLONIS interitum in hisce Vaticiniis describi: primo BABYLONIS pro Vrbe Bestiae Regia, puta, URBE Romana, ad Phialam quintam; deinde BABYLONIS pro civibus aut Civitate Romana, quam nimirum constituit Papa cum Cardinalium purpuratorum senatu, reliquâque civium, praesertim Ecclesiasticorum, turbâ, qui, ROMA destructâ & concrematâ, alio sese habitatum conferent, ad Phialam novissimam reservandi. Ad cujus nempe ef usionem dicitur, praeter alias, ubivis terrarum, Gentium & Civitatum, in terrae motu illo longe omnium qui unquam suerunt maximo, ruinas, etiam BABYLONEM illam magnam venisse in memoriam coram Deo, ut daret illi calicem indignationis irae suae: cùm tamen BABYLONIS illa crematio & excidium, quod capitibus 18, & 19 describitur, omnino plenariam Bestiae & Pseudoprophetae exterminationem antevertat, ut in textu ibidem manifestum est. Scio quosdam aliter hunc nodum expedire, dicendo, BABYLONEM, cujus ad Phialam novistimam mentio, esse Constantinopolin, Turcarum metropolin: sed nunquam mihi persuadebunt Spiritum S. in primaria & praecipua omnium imagine tam insigni homonymiâ usum, & duas, non vero unicam semper & eandem, licet duplici respectu, BABYLONEM intelligere. Ad propositum igitur ut veniamus. Fieri fortasse potest ut prior illa BABYLONIS clades, id est, Romanae Vrbis devastatio & excidium, absque immani aliqua, nedum totali, civium nece peragenda sit. Et quamvìs fumus ejus ascensurus sit in secula seculorum, id est, ipsa tota in cineres vertetur, & solo aequabitur, nunquam iterum habitanda; tamen magnam partem Civium ex Urbis clade evasuram; vel quia fugâ sibi tempestive consuluerint, vel alia de causa, quam eventus manifestam faciet.

Atque haec una ratio est, quâ scrupulo de exili nimiùm caesorum numero satisfieri possit. Altera est, si dicamus per 〈 in non-Latin alphabet 〉 fortasse designari 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Viros nominis. Hujusmodi enim Hypallage in Scriptures non infrequens est, u in rectione nominum id quod epitheti loco est praecedat. Testantur Argentum siclorum Lev. 5. pro siclis argenti seu argenteis; immunditia hominis, pro homine immunditiei, i. immundo, ibid. c. 7. lex justitiae, pro justitia Legis, Rom. 9. divitiae gratiae, pro gratia divite; & similia. Nomen autem pro celebritate omnibus fere linguis familiare est, praesertim sanctae; in qua 〈 in non-Latin alphabet 〉 Viri nominis sunt Viri illustres: Filii 〈 in non-Latin alphabet 〉 absque nomine (Job 30.) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ignobiles, Chaldaeo Idiotae. Unde Beza in annotationibus ad Ephes. 1. 21. & Phil. 2. 9. de exaltatione Christi super omne nomen, ut & Heb. 1. 4. nomen accipit signification dignitatis & 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Hujusmodi interpretationem si sequamur, (nec video quid opponi possit) nomina hominum erunt 〈 in non-Latin alphabet 〉 , dignitates hominum; 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Viri nominis, homines illustres & dignitate praecellentes; quorum ad septem millia (& quid si pseudoprophetici ordinis, quem illi Ecclesiasticum vocant?) in hoc rerum gentiúmque motu concidentur: numerum tamen septem millium ità definitum esse opinor, ut paulo major vel minor pro more Scripturae intelligi possit. Ex plebeiis quantus numerus in hoc bello casurus esset, nihil attinebat dicere, cùm illud ex illustrium clade conjici potuerit, nec Spiritus S. ad faecem occisorum calculo subducendam descendere voluit.

Sed & alia adhuc interpretatio dari potest, ut non opus sit ad hominum capita devenire: nempe si nomina hominum hominum coetus & societates interpretemur, propriis suis nominibus haud minùs quàm singulares homines appellari solitos, ut sunt Civitates, municipia, paroeciae, pagi, coenobia, & similes communitatum humanarum tituli. Haec enim quid aliud sunt, si rem putare velimus, quàm 〈 in non-Latin alphabet 〉 ; Sic enim AEschini Thebanorum politia vocatur 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & nomen Romanum ponitur pro Romanis. Quid si igitur ex istis communitatum humanarum titulis, quicunque taudem sint; & sive Romae, sive in Statu quem vocant Ecclesiae, ad septies mille in hoc gentium motu occidendi sint, id est, adversae potestati succubituri, quod Scriptura pro more suo necem vocaverit? Sed non est quid temere de re futura pronunciandum, cùm prophetiae commentarius sit eventus rerum praedictarum. Haec tamen eo fine in medium attuli, ut appareat multo hîc, quod verba attinet, liberiorem interpretationem esse quàm forte vulgo putetur; cùm Nominis vocabulum Scripturae usus ad unam aliquam & certam significationem non astringat. Nec enim 〈 in non-Latin alphabet 〉 conjunctim extra locum quem prae manibus habemus usquam reperire est; nec 〈 in non-Latin alphabet 〉 simpliciter de capitibus hominum, nisi bis tantùm, Act. 1. 15. Apoc. 3. 4 alibi aliâ atque aliâ signification adhibetur. Restat,

Et reliqui territi sunt, & dederunt gloriam Deo Coeli.

Nempe consternatione suâ, quâ vel inviti & ingrati digitum ejus agnoscant. Dei enim sapientiam, bonitatem, aut potentiam quocunque indicio agnoscere, est gloriam ei tribuere. Sicut qui à Deo deprehensi peccata sua confitentur, dicuntur gloriam Deo tribuere, ut Achan. Sequitur

VAE secundum abiit, & ecce VAE tertium venit citó.

Sententia est, Terrae motum istum magnum ad exitum VAE secundi sive Tubae sextae continuatum iri, cum eóque unà lugubrem Testium prophetiam tandem finiendam esse; siquidem post tantam de Bestianis victoriam, ipsorúmque in coelum potestatis & honoris ascensum, sacco non induentur ampliús. Si jam autem VAE secundum, seu Tubae sextae plaga, sit illa Turcarum ab Euphrate jam olim in Orbem Romanum exundatio, ut ibi interpretati sumus; fieri vix potest quin haec ejusdem plagae abitio sit exsiccatio illa aquarum Euphratis futura ad effusionem Phialae quintae, quo paretur via regibus ab ortu Solis venturis, cap. 16. 12.

A quo quidem Regum Orientis adventu (ne hiatus alioquin inter utramque Tubam relinquatur) inire videtur Tuba septima; adeóque mirificum illum Draconis, Bestiae & Pseudoprophetae, ad bellum Armageddunte gerendum, apparatum, (ibidem ver. 13, 14.) unà cum eventu ejus ad Phialam novissimam (ver. 17, &c.) in ejusdem septimae Tubae initium conjici debere. Et sane admodum congruum videtur, ut apparatus ad bellum ad eandem, quo praelium ipsum, Tubam pertineat.

Sed ex hoc dubitatio oboritur quae solutionem exposcit, ideóque silentio haud praetereunda. Cùm enim idem sit Mensium XLII Bestiae terminus qui est Dierum 1260 luctûs Testium, & vero Dies isti luctûs Testium ad abitionem plagae Tubae sextae, seu VAE secundi, finiantur; quaeri non immerito potest quare Bestiae menses non ulteriùs putarentur, cùm post istum terminum, haud modicum Bestiae etiamnum supersit, non nisi inchoatâ Tubâ septimâ abolendum.

Responderi potest, hoc fieri vel quia tunc Conversio Israelis & novum quasi Regnum init (nuncupantur enim REGES ab ortu Solis; ) vel quia in Bestiae duratione ad Romanae Urbis imperium potissimùm attenditur. Vrbs vero illa magna Bestiae regia in isthoc terrae motu capitur & disjicitur: usque adeo ut Bestia deinceps formam quasi mutaverit, cùm, Metropoli suâ sic depulsa, pro septem montium Regno (quae altera septem ejus capitum significatio est) ampliùs haberi nequiverit.

Superest in textu de clangore Tubae septimae, & augusto Christi Regno in MAGNO ILLO DIE IUDICII. Cujus interpretationem ad calcem Libri differemus, ut omnia eo pertinentia Vaticinia ibi simul & quasi uno intuitu repraesentemus.

MENS DRACONIS RUFI SEPTICIPITIS cum Michaele dimicantis de Puerperio.

PRima 〈 in non-Latin alphabet 〉 Visio, qua de egimus cap. 11. stadium Apocalypticum totum ab initio ad finem permeavit, idque, ut alibi monuimus, ad connexionem ejusdem cum SIGILLIS & TUBIS indicandam. Ei jam Visioni reliqua ejusdem intervalli reíque Ecclesiasticae Vaticinia, ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 systema complendum, connectenda veniunt. Ex quibus.

Bellum Draconis rufi septicipitis cum Michaele idem complectitur cum ATRIO normali rei Ecclesiasticae intervallum; quo nimirum in Ecclesiam Puerperam, de Christo in Regem Orbi Romano edendo laborantem, Imperium Romanum DRACONICOLA diris persecutionibus saeviit, perque annos minimùm trecentos bellum gessit contra Christi Spiritum in servis suis potenter operantem. Sed MULIER tandem post multos in parturiendo dolores, sectiones, lanienas, Christum qualem parturiebat, Regem enixa est, recturum gentes virgâ ferreâ; DRACONE que de solio Romano deturbato, facta est in ORBE illo salus & potentia & regnum Dei nostri, & potestas Christi ejus.

Hâc summâ totius rei evidentiae causâ praemissâ, ad textum particulatim explicandum veniamus.

Et signum magnum, inquit, visum est in coelo.

Quo nempe spectatum Johannes initio evocatus fuerat, & ubi superiores Visiones omnes spectaverat. Nec alium puto hujus circumstantiae sensum quaerendum esse. Manisestum est enim vel ex fine capitis praecedentis, Ioannem hucusque in coelo spectâsse.

Mulier circumamicta Sole, & Luna sub pedibus ejus, & in capite ejus corona stellarum duodecim.

Signum vero & imago pulcherrima ECCLESIAE primitivae puerperae; Christi nimirum Iustitiae Solis fide circumfulgentis, elementa mundi (umbrásne Legales, an Gentilis superstitionis tenebras?) pedibus conculcantis, Apostolicae denique originis insignibus gloriosae.

Plerique LUNAM symbolum esse volunt rerum terrenarum & mutabilium, quas Ecclesia Christi infra se despicit. Quod etsi verum sit, tamen nusquam, ut opi or, in tota Scriptura LUNA de hac proprietate celebratur. Symbolorum autem Propheticorum interpretatio haud facile aliunde petenda est quàm ex iis proprietatibus quibus Scriptura alicubi attestetur. I am vero illud certum est, pleraque Festorum, quibus cultui typico operabatur, ad Lunae motum descripta fuisse, ut Novilunia, Pascha, Pentecoste, Festum tabernaculorum; imo totíus anni Ecclesiastici rationem ab ejus motu pependisse; quo forte spectat illud Psal. 104. 19. fecit Lunam 〈 in non-Latin alphabet 〉 , id est, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Quidni igitur LUNAE symbolum ad cultum Mosaicum referri potest? quem nempe Ecclesia revelatione Christi quasi prostratum cernit & pedibus suis subjectum: juxta illud Apostoliad Colossenses cap. 2. 14. asserentis, Christum delevisse quod adversùm nos erat chirographum rituum, & cruci suae affixume medio sustulisse.

Porro, cùm Deus Solem luminare majus ad dominium dici creâsse dicatur, Lunam vero luminare minus ad dominium noctis; quidni LUNAE noctis praefecturam sortitae symbolum, quod est potestatis tenebrarum seu apparatum caliginis, id est, Satanae daemonúmque ejus in idolis cultum, significet? Ità quidem ut res tota ad Baptismum transferri possit, quo Ecclesia illuminanda Christúmque indutura, cultum idolorum, Satanae, ejúsque Angelorum, cultuum & pomparum abrenunciatione, proculcat. Haec enim omnia vetus abrenunciationis formula diserte continebat; & praeterea abjuraturi ad Occidentem convertebantur, tanquam ad plagam coeli unde Nox oritur; sicut e contrario fidem Christo & Deo vero Uni-trino professuri, ad Orientem, tanquam plagam unde Sol abactâ nocte reducit diem. Dionys. Areop. de Hierarch. Eccles. cap. 2. Cyrillus Hierosol. Cateches. 1. mystagog. Gregor. Naz. Orat. 40. Hieron. ad cap. 6. Amos. Ambrose. De iis qui mysteriis initiantur, cap. 2. Quinetiam ejusdem figurae intuitu (ut suprà quoque observatum) duratio Apostasy seu contaminati idolis Christianismi mensibus, ad motum LUNAE definitur; Mulieris autem & Testium in Christi fide perseverantium, annis & diebus, ad motum SOLIS. Utri tamen interpretationi potiùs accederem in ambiguo sum, & an alterutri tantùm, an utrique. Sane Apostolus ad Galatas, cap. 4. utrumque, tam paedagogiam Mosaicam quàm cultum idolorum Gentilium, promiscue Elementa mundi vocare videtur; utrumque Ecclesia Christi pedibus suis subjectum gloriatur. Utatur Lector judicio suo.

Et in utero habens, clamabat parturiens, & distorquebatur ad pariendum.

Ecclesia, quà universe & abstract velut Idea spectatur, Mater est; quà vero respectu singulorum, qui in ea continuo gignuntur, sobolem habet, quam Deo parturire & parere dicitur. Hoc in Prophetis adeo obvium, ut de eo non opus sit ampliùs verbum addere. Videsis Ezech. cap. 16. usque ad v. 21. item cap. 23. v. 4. Isai. cap. 54. Hoseam c. 2. v. 4, 5. Non est igitur allegoria hâc parte cujusvis importunitate vexanda, quod scilicet Matremà sobole distinguat, quae tamen alioquin in unam candemque Ecclesiam coalescant. Kimchi ad Hos. 2. v. 2, 3. Comparatur Synagoga, seu Congregatio, Matri 〈 in non-Latin alphabet 〉 viâ universalitatis; at 〈 in non-Latin alphabet 〉 singuli quique, filiis.

〈 in non-Latin alphabet 〉 vero istae & cruciatus, ob quos clamabat Puerpera, persecutiones illae gravissimae fuerunt quas Ecclesia primitiva inter pariendum experta est. Notum est enim, tribulationes & angustias parturientium doloribus assimilari. Unde verba illa Isaiae cap. 66. 7. Antequam parturiret, peperit; antequam veniret partus ejus, peperit masculum, Chaldaeus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Antequam veniat ei tribulatio, redempta erit; antequam veniat ei tremor sicut dolores parturientis, revelabitur Rex ejus, id est, MESSIAH. Jeremiah vero cap. 30. v. 6, 7. ipse imaginem hanc interpretor. Interrogate, inquit, & videte si pariat masculus. Quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, & conversae sunt universae facies in auriginem? Vae, quia magna Dies illa, nec est similis ejus: tempúsque tribulationis est Jacob; verùm ex ipsa salvabitur. Vide etiam quid Servator 〈 in non-Latin alphabet 〉 vocet Matth. 24. 8, 9. Mar. 13. 9. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c.

Et visum est aliud signum in coelo; nam ecce DRACO magnus rufus, habens capita septem & cornua decem, & in capitibus ejus septem diademata.

Et Cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum coeli, & abjecit ea in terram.

Signum sen Imago Imperii Romani Ethnici DRACONICOLAE; cujus utpote insignia universe sunt septem capita & decem cornua: septem quidem capita, tum ob septem colles quibas URBS inaedificata est, tum ob septem Regum sive Dynastarum ordines qui imperium illius Urbis successive recturi erant; decem vero cornua ob decem regna quae novissimi capitis vice (cui innascuntur) surrectura essent. Quae interpretatio non mea est, sed Angeli cap. 17. ubi commodior erit de his, si quid addendum sit, agendi locus. Interim istis alius Imperii Romani character hîc additur, quod tertiam partem stellarum coeli caudâ suâ traxisse & in terram abjecisse dicitur; id est, tertiam partem Principum & Dynastarum Orbis imperio suo subjecisse. Tantundeni enim, putà trientem Orbis terrarum Ioannis aevo cogniti, Ditio Romana finibus suis circumscribebat. Cauda autem, ex disciplina Indorum apud Achmetum, in genere potestatis comites & pedissequos significat, Apot. 152. quid vero ampliùs Serpentis cauda innuat, mox videbitur. Atque hi quidem characteres Imperii Romani fuerunt universe; sed Draconis effigies porro Draconicolam & SEMINIS Mulieris hostem in specie determinat, id est, Ethnicum & Christiani nominis adversarium; & cùm rufus quoque sit, truculentum & sanctorum sanguine rubentem. Add quod Draconis typo respici videtur ad Pharaonem, veteris Synagogae in AEgypto patientis, juxtà atque Romanus Puerperae Christianae, hostem dirum & malignum. Nam & is similiter, eademque de causa, Draconis imagine induitur, Psal. 74. v. 13, 14. Tu contrivisti fortitudine tuâ mare; confregisti capita DRACONVM (id est, AEgyptiorum) in aquis. Tu confregisti capita LEVIATHAN, (Chaldaeus, Pharaonis) dedisti eum escam populo deserta incolenti. Isai. c. 51. 9. Suscitate, suscita te, indue fortitudinem, brachium Domini: Suscita te secundùm dies antiquos, secundùm generationes seculorum. Nonne tu es brachium illud olim proscindens superbam AEgyptum & conficiens DRACONEM? Ità Ezech. 29. 3. Pharaoh Rex AEgypti, DRACO magne. In omnibus hisce locis in Hebraeo est 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quam vocem LXX, Symmachus & Hieronymus Draconem interpretantur; & vero Syrus interpres Draconem in Apocalypsi semper eâ voice nuncupat. Cui firmando, inquit Drusius, est lingua Arabica, in qua Draco Thennin vocatur. Et Exod. 7. Projecit Aaron virgam suam coram Pharaone, & versa est 〈 in non-Latin alphabet 〉 , in serpentem seu draconem. Significat quidem alioquin Cetum seu Balaenam, sed tanquam Draconem marinum, cujus nempe formam quandam referat. Sed quorsum, inquies, de voice hac adeo satagitur? Nempe ut ostenderem, quâ effigie olim abusus est Satanas primo Adamo evertendo, illius infamati & maledicti animalis typo in more esse Spiritui S. regna Diabolo insessa, atque Ecclesiae suae Mulieris semini insesta, designare.

Et stetit DRACO ante Mulierem parituram, ut cùm peperisset Filium ejus devoraret.

Nempe ut PHARAO Israeli veteri in AEgypto nascenti, útque deinde Herodes Christo Mariae, Domino nostro; ità DRACO Romanus Christo mystico, quem Ecclesia paritura erat, insidiatus est, ut eum statim à partu opprimeret.

Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes virgâ [ seu sceptro ] ferreâ.

Id est, peperit Christum mysticum, seu Christum in membris suis formatum, non Mariae, sed Ecclesiae filium; juxta illud Apostoli ad Galatas cap. 4. 19. Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Nam cùm verba sint Christi periphrasis, necesse est ut iisdem Christus aliquis designetur; nempe, ut in typis propheticis fieri amat, non vere, sed analogice dictus. Qui, inquit, recturus erat omnes gentes sceptro ferreo, id est, potestate viferri seu bello partâ; utpote in eos imperium habiturus qui non ab origin cives fuerint, sed aut hosts aut alieni; ut eos priùs subjugate opus habuerit quàm regeret. Verba sunt ex Psalm. 2. 9. non juxta hodiernam Masoretharum, sed veterem LXX & Apostolorum, lectionem petita. Quorum hanc esse mentem colligere mihi videor ex cap. 19. v. 15. ubi itidem, ut in Psalmo, de Christo Domino nostro, cui primario competunt, adhibentur: Ex ore ejus, inquit, prodibat gladius acutus, ut eo percuteret gentes; ipse enim reget eos virgâ ferreâ. Hîc autem tribuuntur Christo mystico seu homini Christiano, Ecclesiae apud Gentes partui, qui ad Christi capitis sui typum pingitur; cuíque ejusdammodi suae similem potestatem se aliquando daturum esse sub nomine Thyatirensis Ecclesiae pollicetur Dominus: Qui vicerit, inquit, & observaverit ad finem opera mea, dabo ei potestatem in gentes, & reget eos virgâ ferreâ & tanquam fictilia conterentur; sicut & ego accepi à Patre meo. Iuvabit hîc nonnihil, audire Andreae verba quibus ex Methodii mente ad hunc locum commentator: Ecclesia, inquit, per eos qui Baptismo initiantur, citra intermissionem general Christum; utpote in illis formandum usque ad consummatam spiritualis aetatis plenitudinem. Filius masculus est Ecclesiae populus—per quem Christus Deus manibus Romanorum, quasi ferrum robustis, gentes regit. Alludit ad typum Regni 4. apud Danielem, de quo ei non assentior; (quomodo enim eo David spectâsset?) caeteroquin haud multum abest à scopo, ut jam apparebit.

Et raptus est filius ejus ad Deum & thronum ejus.

〈 in non-Latin alphabet 〉 , pro Ad thronum Dei. Raptus est Mulieris Filius ad thronum Dei, id est, ad Solium Romanum subvectus, ubi, eâ quâ dicebatur potestate recturus, gentes regeret. Vere quidem Christus Mariae ad solium Dei subvectus est; sed Christus mysticus seu formatus, quem Ecclesia Apostolica peperit, analogice: siquidem Thronus potestatum (ut Apostolus vocat) supereminentium Thronus Dei est, terrestre coelum: Non est, inquit, potestas nisi à Deo. Unde in Apotelesmatis insomniorum, Si quis sibi in somno visus suerit ad coelum subvehi, de regia sublimìtate interpretantur. Notum quoque est, in lingua sancta Magistratus 〈 in non-Latin alphabet 〉 , id est, Deos, appellari: Stetit Deus in synedrio Dei, in medio Deorum judicat: item, Dixi, Vos Dii estis & filii Excelsi omnes. Quemadmodum igitur in Mosis cathedra sedere dicuntur qui doctrinam docent à Mose traditam; ità in Dei throno, qui vices ejus in terris obeunt. Quod ideo partus Ecclesiae Apostolicae dicitur rapi seu recipi ad thronum Dei, tantundem est atque eo celsitudinis subvehi, ut quasi juxta Deum sedeat; quod, inquam, regiae sublimitatis est. Hoc autem tum impletum suit, cùm jam sub CONSTANTINO magno & successoribus ejus, Christiani, deturbato DRACONE, rerum potiti sunt.

Verùm, inquies, cùm Christus iste mysticus Gentes quibus imperitaret, perinde ac Christus Dominus, ferreo Sceptro recturus dicebatur, quali demum bello quibtúsve praeliis (si haec ferrei illius Sceptri significatio sit) PARTUS IST . Ecclesiae Apostolicae Orbem Romanum sibi subjugavit? Aio vero duplici bello: Primo spirituali, mirabili & divino, adversus Daemones Orbis illius principes & Deos; quod quidem, exercitu Angelorum coelestium s cum adver us hosts dimicante, viriliter gessit; de quo in sequentibus agetur: Altero vero, cùm jam solium apprehendisset, etiam corporali; quod testantur tot illustres victoriae, pa •• im Consrantini adversus Maxentium, Maximinianum & Licinium, partim Theodos i illius magni adversus tum alios, tum Eugenium & Arbogastum, Da monum vexilliferos, priusquam Gentilium Draconicolarum imperio Christiano rebellium contumacia & superbia penitus fracta & contrita conquieverit.

Sed priusquam hinc abeamus, unum adhuc monendum restat; nempe, non statim atque editus est MULIERIS partus, ad thronum Dei subvectum fuisse, verùm quamprimùm regno maturuisset. Ideo dicitur peperisse filium, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , nempe non statim, sed cùm adolevisse . Quemadmodum & Christus Mariae, Dominus noster, (cujus imaginem in omnibus exprimit Christus iste mysticus, Ecclesiae partus) non simulatque natu erat, sed cùm similiter ad justam aetatem pervenisset, ad thronum Dei sublatu regnum adiit, ibi sessurus donec posuerit inimicos suos scabellum pedum suorum. Sequitur,

Mulier vero fugit in desertum, ubi habet locum paratum à Deo, ut ibi alerent eam diebus MCCLX.

Quod cùm postea repetendum, & aliquanto pleniùs describendum sit, eo explicationem differemus.

Et factum est praelium in coelo; Michael & Angeli ejus praeliati sunt cum Dracone, & Draco pugnavit & Angeli ejus: Sed non praevaluerunt, neque locus eorum ampliùs inventus est in coelo.

Dictum est, Puerperam, partu suo salvo, Draconis insidias effugisse. Sed qui factum sit ut qui eam tam diligenter observârat, conatu tamen suo exciderit, jam demum commemorari incipit. Scilicet id Michaelis operâ atque auspiciis contigisse, qui Draconem insidiantem strenue oppugnatum ivit, eúmque, superior tandem factus, de coelo deturbavit in terram. Inde Mulieris filium non tantùm salvum evasisse, sed ad thronum Dei evectum esse, ipsámque in tutum à Draconis furore locum secessisse.

Etfactum est, inquit, praelium in coelo, &c.] nempe, dum pareret Mulier, non postquam peperisset, ut multi accipiunt. Nam certum est ex v. 14. bellum hoc gestum esse ante Mulieris fugam in Eremum. Mulier autem in Eremum non fugit priusquam peperisset, & Filius ejus raptus sit ad thronum Majestatis, v. 5, & 6.

Michael & Angeli ejus praeliati sunt cum Dracone ] non soli, sed adhibitis, quorum gratiâ dimicahani, Christi regis sui Martyribus & Confessoribus; de quibus proinde paulo post in Epinicio cantabitur, quod vicerunt eum propter sanguinem AGNI & propter sermonem testimony sui, neque dilexerunt animas suas usque ad mortem: id quod de nudis & solis Angels dici non potest.

Et DRACO pugnavit & Angeli ejus, ] id est, Daemones, adhibitis itidem cultoribus suis Tyrannis Romanis eorúmque ministris.

Sed quis, inquies, est iste MICHAEL? Non, opinor, Christus ipse, sed, ut apud Danielem, ni sallor, liquet, ex principibus primariis, seu septem Archangelis, unus, imo primus, cap. 10. nempe Angelus ill magnus qui apud eundem stare dicitur à partibus populi Dei, cap. 12. quemque adeo Christus magnus ill Archistrategus, Angelorúmque perinde atque hominum Rex, Satanae ejúsque satellitii contra suos furori opposuit. Mittuntur enim Angeli ob salutem eorum qui sunt Dei haeredes, Heb, 1. ult. eó que pro suo agendi modo, abscondito & invisibili, contra malos Spiritus, qui in hominibus, Dei Christique sui hostibus, operantur, protegunt & tuentur, etiamsi visibili specie non appareant. Ità in hoc quo de agitur bello primitivae Christi Ecclesiae contra Draconicolas Romanos partes suas egerunt Angeli Michaele duce; quà nempe sanctos Christi Martyrs & Confessores contra tyrannorum minas & vim tormentorum corroborando, & in agonibus ipsorum dolores minuendo, quandoque & doloris sensum plane adimendo; quà Spirituum adversariorum impetus frangendo & debilitando, persecutoribúsque, qui eorum instinctu agebantur, nunc obstacula & impedimenta ex improviso objiciendo, canatus elidendo, nunc terrores aliá ve mentis alienationes injiciendo, ità ut incepto subinde desistentes, Ecclesiae vel inviti inducias & respirandi spatium concesserint; donec tandem, post trecentûm annorum bellum, cùm Christo suos jam satìs exercuisle visum esset, atque Angels suis plenam victoriam largiri vellet; Partu Mulieris, Christianis rerum potiuntibus, in Imperii solio collocato, Diaboli regnum expugnatum mirabili ruinâ concidit. Hoc enim est quod inquir, Draco non praevaluit, neque locus ei ampliùs inventus est in coelo, id est, cum omnibus copiis suis fusus fugatúsque coelo exutus est. (In dictione Non praevaluit Hebraismus est, de quo postea.)

Et projectus est Draco ill magnus, serpens antiquus, qui vocatur Diabolus & Satanas, qui seducit universum Orbem, (id est, ad Idololatriam impellit, hactenúsque Imperium Romanum insederat) projectus est in terram, & Angeli ejus cum eo projecti sunt.

Id est, ipse cum omnibus Daemonibus suis, hactenus pro Diis cultis, de culmine divinitatis quo gaudebant in imum exsecrationis & contemptûs devoluti sunt. Ut, quod olim in liberatione Israelis à tyrannide Pharaonis AEgyptii, cujus Draco iste imaginem gessit, factum legitur, exercuisse Deum judicia in Deos AEgyptiorum; idem hîc saltem 〈 in non-Latin alphabet 〉 locum invenerit. Tradunt Iudaei, quod etiam illic. Vide enim utrumque Targum, R. Salomonem, R. Ibn Ezra, cum R. Mose ben Nachman, &c. Nec est quod quis clara Scripturae verba alio detorqueat, praesertim cùm eo alludi videatur Isai. 19. 1.

Non praevaluit, pro devictus est, figura est, ut dixi, Hebraica, quâ adverbia negandi ejus cui adhibentur contrarium significant; prout in hac ipsa Visione paulo post habetur, Non dilexerunt animam suam usque ad mortem, id est, nihili fecerunt vitam suam, seu prodegerunt, pro Christo. Est enim hoc dicendi genus Hebraeis non 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sed 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Sic Prov. 12. 3. Non stabilitur homo in improbitate, id est, radicitùs commovetur & eradicatur. Ibid. 10. 2. Non prosunt the sau i iniquitatis, id est, nocent, damnosi sunt. 17. 21. Non laetabiturpater stulti, id est moerore afficietur. Et 1 Cor. 16. 22. Si quis non amat Dominum Iesum Christum, sit anathema, id est, quisquis odit & exsecratur. Vide Buxtorf. Thesaur. Gram. lib. 2. cap. 19. Ità hic, Non praevaluerunt Draco & Angeli ejus, idem est atque, prorsus devicti sunt.

Pleniorem autem hujus victoriae historiam jam dedi ad interpretationem Sigilli sexti, quocum casus iste DRACONIS contemporat; imo Sigilli illius argumentum est, quantum ad insignem Imperii Romani mutationem spectat. Quod autem de Partu mulieris in Imperii solio collocato & Christianis tunc rerum potiuntibus dixi, id vero ex Epinicio quod subjungitur clarum & expeditum est.

Audivi, inquit, vocem magnam in coelo dicentem, Nunc facta est salus & potentia & regnum Dei nostri, & potestas Christi ejus; quoniam projectus est Accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die & nocte.

Sed ipsi vicerunt eum per sanguinem Agni, & per Verbum testimony sui, & non dilexerunt animas suas usque ad mortem—

Quae verba, ut sunt clarissima & absque omni allegoriae velo prolata, ità Clavis sunt totius Visionis interpretandae. Nam hinc liquido perspici potest, tum quae fuerit illa Partûs Mulieris ad Thronum Dei subvectio, nempe, salutis, potentiae, & regni Dei, & potestatis Christi ejus in Solium Romanum introductio; tum quo host debellato ad regnum pervenerit, nempe deturbato 〈 in non-Latin alphabet 〉 seu Accusatore illo qui dies noctesque fratres calumniatur & traducit coram Deo; denique cujusmodi secum copias adhibuerint Michael & Angeli ejus in isthoc adversus Draconem ejúsque satellitium praelio, sanctos scilicet Martyrs & Confessores, qui vicerunt eum per sanguinem AGNI, & per sermonem testimony sui, eo quod non dilexerunt, id est, prodegerunt, animas suas usque ad mortem. Et vero omnino impossible est ut illa Partûs Mulieris evectio, Draconis deturbatio, Regníque Dei & Christi introductio, non ad unum & eundem rerum eventum collineent; cùm ab omnibus, tanquam ab uno quodam rerum termino, incipiat Mulieris Fuga in Eremum, verse. 6, & 14.

Quod vero Satanas hîc nomine novo 〈 in non-Latin alphabet 〉 seu Accusator nuncupetur, qui antea Draco & Diabolus audiit; sciendum & hoc ab Hebraeorum usu profectum esse, quibus eodem quidem nomine, quod illi suum secerunt, jam olim appellatus est. Dicunt enim 〈 in non-Latin alphabet 〉 Kategor. R. Judah in libro Musar, citante Drusio, Kategor, inquit, est Satan, adversarius vel calumniator malus, qui adversatur homini, aut calumniatur eum coram Creatore benedicto. Maiemonides ad Pirke Avoth, (ubi in Gnome R. Eliezar & haec & contrariae significationis vox Paraclit, à Graecis quoque derivata, occurrit) 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Id est, PARACLIT 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicitur, qui interpellat in bonum pro homine apud Regem: cujus contrarium est KATEGOR; is enim est qui traducit hominem apud Regem: & conatur occidere eum. Et sane, si aliàs unquam, durante hoc puerperio & bello, Satan 〈 in non-Latin alphabet 〉 & calumniatoris nomen digne promeruit. Quod testantur tot convitia & probra quibus Christianos toto hoc tempore Draconicolae obruebant, objicientes iis Thyestaeas coenas, incestus Oedipodios, adulterium, promiscuas libidines, homicidia, conjurationes in Principes, pestes, famem, incendia, & quicquid publicae calamitatis erat. Sed videtur hîc potiùs respici ad historiam Job, ubi Satanas calumniando & accusando effecit ut Job sibi à Deo tentationibus & tribulationibus probandus permitteretur. Id quod hîc quoque innuit Spiritus Sanct. ab eo pro more suo factum esse. Sciens intelliget quid velim. Sequitur in Epinicio,

Propterea laetamini coeli & qui habitatis in iis (id est, sancti Angeli & beati spiritus, quorum feliciter navatâ operâ victoria haec parta est.) Vae incolentibus terram & mare, (id est, Orbem terrarum) nam descendit Diabolus ad vos, haebens iram magnam, (ideóque novum aliquod malum machinaturus) ut qui sciat se exiguum tempus habere.

Nam licet inde usque à Constantino Magno solio Romano dejectus fuit, aliquandiu tamen apud populum haesit Draconis cultus: unde cùm, haud ità multo post, se tandem quoque expellendum, & universum Orbem Romanum Baptismo Christi imbuendum fore, rebus cousque progressis, praesentisceret; totus i â & surore percitus, consilium iniit Ecclesiae victoriam, quacunque adhuc ration potuit, in discrimen adducendi, &, si conatu excideret, vel ejectus, eam novo aliquo machinamento subruendi. Quorum utroque sibi non defuisse nequissimum spiritum jam videbimus.

MYSTERIVM MVLIERIS EREMICOLAE.

MULIER Puerpera, debellato DRACONE, deinceps degit in Eremo: quo Ecclesiae ab Ethnica tyrannide liberatae status usque ad Tubam septimam & secundum Christi adventum figuratur; non latentis invisibilis, sed quasi mediae cujusdam conditionis typo, Israeliticae in deserto peregrinantis similis, ab exitu ex AEgypto ad ingressum Canaanitidis; status utique ejus a DRACONIS illius rufi, tanquam Pharaonis, furore tutae, nondum tamen eo gloriae appulsae quo tandem, reliquis hostibus debellatis, quasi ad Canaanaeae possessionem, perventura est. Status equidem qui Ethnicae illius tyrannidis servitute (ex qua tanquam ex servitute AEgyptiaca populus Christianus Christi potentiâ emersit) extrinsecùs melior esset; utpote potestate exinde, Christianorum Imperatorum & Regum auspiciis, factâ Christum libere colendi, similiter atque Israelites Eremicolis IEHOVAM; Templis quoque, ceu cultûs Christiani Tabernaculis, magnifice exstructis, Ecclesiae politiâ regibus, reditibus sacris, decimis oblationibúsque constitutâ: sed Apostasiâ multimodâ, non minùs quàm Israel Erimicola Vitulo, Baalpeoro, Balaamo, Koracho, &c. infelix. Neque illud sortasse praetereundum fuerit, Mulieris hujusce Christianae Eremicolae Menses XLII. totidem Israelis in Deserto mansionibus respondere. Vid. Num. 33.

Typi ration & indole sic expositâ, textum particulatim illustremus, reique gestae aptemus.

Cùm igitur vidisset Draco quod projectus esset in terram, persecutus est Mulierem quae peperit masculum. 14. Siquidem datae sunt Mulieri duae alae Aquilae magnae, ut volaret à facie Serpentis in desertum in locum suum, ubi aleretur per tempus & tempora & dimidium temporis. 15. Ejecit autem Serpens ex ore suo post Mulierem aquam tanquam flumen, ut eam à flumine abripi faceret.

Hic primus Satanae dejecti, nondum vero penitus ejecti, sed in imo aliquantisper haerentis, conatus fuit; ut MVLIEREM, rerum potiunte partu ejus, in Eremiticum statum concedentem, si quo modo posset, obrueret, antequam penitus eo à furore ipsius tuta se reciperet. Non enim statim ut evadere coepit, sed aliquâ temporis morâ interjectâ, in Eremum pervenit: quemadmodum & Israel, in profectione sua eódem ex AEgypto susceptâ, aliquantum temporis insumpsit. Verba autem hîc posita ità concipienda sunt, ut ad illud quod superiùs de eadem MULIERIS in Eremum suga dictum erat aliquo pacto referri videatur, hâc aut simili sententiâ; Cùm vidisset Draco quod dejectus esset in terram, persecutus est MVLIEREM quae peperit masculum. Nam cùm (ut suprà dictum) MVLIERI post editum & in thronum subvectum partum ejus datum fuit (nempe aliis duabus Aquilae magnae eidem commodatis, quasi volatu quodam) in Eremum concedere, ubi aleretur per tempus, tempora, & dimidium temporis; ejecit ill ex ore suo post eam aquam tanquam flumen, ut eam à flumine abripi faceret. Ità quoque Pharaoh populum Israeliticum de ditione sua in Eremum contendentem perfecutus est, sed alio flumine.

Aquila magna Imperium est Romanum. Alae ejus duae, duo Caesar's bipartiti jam Imperii, Occidentis & Orientis, quorum tutelâ & auspiciis Ecclesia in Eremeticum statum concessit. Notum est enim, Imperium Romanum, simul ut fidem Christianam suscepit, bipartitum evasisse, & geminis quasi Caesarum alis volâsse. Hanc interpretationem nemini non obviam facit Aquila Imperii Romani insigne. Sed quid vetat etiam ex scriptore Apocrypho typi prophetici significationem confirmare? Is est Esdras prophets, (hoc enim eum nomine Clemens Alexandrinus laudat, Strom. lib. 3. paulo ante sinem) apud quem Aquilae typus Regnum quartum significat, duodecim alae pennatae totidem ejus Caesar's primos. Vide cap. 11. & 12. Sed dic, Lector, annon etiam hîc respici dixeris ad illud Domini de exitu Israelis ex AEgypto, Exod. 19. 4. Vidistis, inquit, quae secerim AEgyptiis, ut portaverim vos super alas Aquilarum, & adduxerim ad me, scilicet in Desertum?

Verùm aliud adhuc hoc versu est quod enodari postulet: Quorsum Tempus incolatus MULIERIS in Eremo, quod paulo ante Diebus numerabatur, hîc in Annos convertatur, seu tempus, tempora, & dimidium temporis. Ego vero aliam alternationis istius causam indagare nequeo, quàm ut Clavis esset similis apud Danielem temporis notationis, nósque moneret, in iis ipsis temporibus nunc versari Ecclesiam quae ill temporis, temporum & dimidii temporis periodo definiverit. Et sane absque hoc indice illa temporis designatio incertissima & inexplicabilis fuisset. Unde enim aut quo demum indicio sciri potuerit, tempus denotare Annum? aut si hoc, tempora non plures quàm biennium? I am vero ex hac commutatione clarum est, intervallum illud in Dies 1260 resolvendum esse, eóque significare Annum biennium, & semestre.

Istis vero in hunc modum illustratis, dispiciamus tandem quid Aqua illa fuerit, quam instar fluminis DRACO ex ore suo eructaverit, ad Mulierem dum in Eremum contenderet submergendam. Oris scaturigo est sermo & doctrina; juxta illud Prov. 18. 4. Aquae profundae verba oris viri, torrens scaturiens est vena sapientiae. Unde verbum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 & instar fontis scalurire significat, de doctrina adhibetur: ut Psal. 78. 2. Aperiam in parabolis os meum, eructabo vel scaturiam abscondita à constitutione mundi: id quod de doctrina Servatoris allegatur Matth. 13. 35. Ità Prov. 1. 23. Sapientia praedicare dicitur in plateis, Eructabo vobis spiritum meum scire faciam vos verba mea. Quid igitur scaturigo ex ore Serpentis, Bestiae venenatae, nisi doctrina pestifera, id est, haeresis, erit? juxta illud Prov. 15. 28. Os impiorum eructabit, vel scaturiet, mala. Eam vero hujus temporis historia instar fluminis ex ore Draconis prodeuntem exhibet; Arrianismum dico & sobolem ejus. Hoc Flumine suo DRACO Mulierem pene abripi secerat; voluit certe. Et profecto mirum fuit ni Imperatores Romani, qui tum recentes Christo nomen dederant, necdum rem Christianam plene confirmârant, tam horrendo inter Christianos (vel tantillum à persecutione respirantes) dogmatum in re tam primaria dissidio, tam infernecinis partium odiis, tumultibus, credulitate in fratres, vel illam Ethnicorum exaequante, offensi atque abalienati fidem abjecissent.

Sed succurrit Terra Mulieri; nam aperuit terra aos suum, & absorpsit flumen quod ejecerat Draco ex ore suo.

Id est, Multitudo Christianorum in Conciliis orthodoxâ fide praevalentium inundationem Diabolicam exhausit; quemadmodum Terra aquam solet cùm siccitate praevaluerit. Nam si Aqua (sed venenata & pestifera, qualis ex Serpentis ore prodit) haeresim repraesentet; omnino postulabat analogiae ratio, ut quod eandem absumptum atque abolitum iret terrâ figuretur, ut quae eluviones aquarum ariditate sua soleat exhaurire. Quod quidem hac in re eo commodiùs ad rem gestam significandam accidit, quia etiam aliàs in oratione historica & simplici Terra passim pro terra incolis poni soleat. Vide Gen. 41. 57. 1 Sam. 14. 25. Deut. 9. 28. & passim alibi.

DE BESTIA DECEMCORNVPETA Deum blasphemante, ET BESTIA BICORNI SEU PSEUDOPROPHETA author & Hierarcha ejus.

MULIEREM Eremi fines ingressam nova malorum scena invasit: nam in Bestiam continuo incidit geminam, specie quidem minime reformidandam, quippe Draconis aut Serpentis, cujus solius horret figuram, nihil, sed Pantheram aut Agnum prae se ferentem; reverâ tamen Draconis illius dejecti fiduciariam, ejúsque vice soboli quam in Eremo paritura erat magnas aerumnas daturam.

Et iratus est Draco adversus Mulierem, (inde enim capitis hujus historiam accerso) & abiit bellum facturus cum reliquis ex semine ejus, (iis nimirum quos in Eremo paritura erat) qui custodiut mandata Dei, & habent testimonium Jesus Christi; stetítque super arenam maris.

Id est, Cùm vidisset Draco (ill qui Romano imperio jam modo exutus erat) se, ad obruendam Mulierem in Eremum contendentem, Arrianismi eluvione nihil profecisse, quin salva nihilominus in Eremum pervenisset; praeterea, neque ampliùs passurum Romanum Orbem ut ipse proprio nomine rerum ibi, ut olim, potiretur: aliâ ration eum aggreditur, nempe Regnum vicarium sibi tacit substituendo; eóque fine stetit super arenam Maris, ut novam Regni Romani faciem tunc orituram vicariam sibi faceret. Duplicis autem BESTIAE rem Romanam gesturae historia sequitur, unius DECEMCORNVPETAE, alterius BICORNIS, summâ necessitudine inter sese devinctarum, utriusque simul, eâdemque Orbis ditione, regnantis. Quarum primam DECEMCORNUPETAM, Secularem; alteram BICORNEM, Ecclesiasticam, si lubet, voca.

De BESTIA DECEMCORNVPETA.

BESTIA Decemcornupeta seu Secularis, est UNIVERSITAS illa Decem plus minùs regnorum (in quae Caesarem, post exturbatum Draconem, Imperium Barbaricâ plagâ desilierat) in unam denuo Rempublicam Romanam, redintegratâ Draconis impietate, coalescentium.

Vidi, inquit, Bestiam e Mari ascendentem, habentem capita septem & cornua decem, & super cornibus ejus decem diademata, & super capitibus ejus nomina blasphemy.

Eadem hîc Bestia describitur quae infrà cap. 17. MERETRICEM bajulat: Bestia autem septiceps Romana sub vice capitis novissimi. Vidi, inquit Johannes, typum Regni Romani statûs illius novissimi, quo nimirum sub septimo capite agens in decem regna divisum esset, adhúcque, perinde atque sub prioribus capitibus suis fecerat, Deum Opt. Max. idolorum cultu blasphemaret. Nam septem capitum numerus Romani regni insigne est, ut & decem cornnum gestamen. Nomen blasphemy idololatriae nota. Cornibus (quae solius novissimi capitis sunt) imposita diademata, Regnum illud sub novissimi capitis vice exhiberi ostendunt; id quod reliquâ BESTIAE descriptione ampliùs confirmabitur.

Et Bestia quam vidi erat similis Pardo, & pedes ejus ut Vrsi, & os ejus ut os Leonis.

Id est, Regnum hoc, partim regiminis & statûs, partim indolis suae respectu, ità comparatum esset, ut tres istas Monarchias, olim Danieli hisce Bestiis figuratas, confuso quodam temperamento effingeret. Siquidem reliquâ corporis specie Graecum esset; pedibus, ut Persarum regnum, incessu gestioneque insisteret; ore, instar Babylonii, facienda ediceret. Pardus enim Regni Graecorum, Vrsus Persarum, Leo Babyloniorum typus est.

Primùm igitur, Regnum istud corpore suo plane Graeci instar esset, puta Regnum instar illius in plura Regna divisum, Dan. 7. 6. & 8. 8, 22. Graecum enim quadrisidum, Romanum hoc novissimum in decem regna secandum erat; cui typo est decem cornuum gestamen in capite Bestiae novissimo, quae Angelo postea interpret cap. 17. sunt decem reges, seu regna in quae Imperium Romanum sexti capitis dilaceratum, in novum regnum sub septimo coalesceret, MERETRICI bajulandae. Esse autem Cornua illa decem solius capitis novissimi, id est, septimi, neque, ut vulgo putatur, promiscue omnium; sic demonstro. Florente capite florescunt cornua; quo occidente, etiam cornua inde enascentia occidere necesse est. In primis igitur quinque capitibus cornua inesse non poterant, quia quinque illa capita, aiente Angelo cap. 17. jam Ioannis aevo abierant, & unà cum capitum vicibus cornuum quoque iisdem innascentium vices abiissent; neque in sexto, quoniam eo Ioannis aevo (ut etiam diserte affirmat Angelus) regnante, cornuum tamen tempus nondum advenerat; nam, inquit, decem cornua sunt decem Reges qui regnum nondum acceperunt. Relinquuntur igitur Capiti novissimo. Apagite igitur pictores, qui hîc pro libitu decem cornua in septem capita distribuitis, aliis singula, aliis, pro liberalitate vestra, bina largientes: quod quàm inconcinnum sit & omni textûs sundamento procul, imo Angeli interpretationi plane repugnans, nemo qui jam monitus rem secum serio perpenderit non confitebitur. Pro vero igitur & certo habendum, solum caput septimum, in illa capitum sese invicem scandentium scalâ situ summum, vice novissimum, cornuum gestamine superbire. I am igitur pergo reliquam ejusdem BESTIAE novissimae effigiem exponere.

Ea vero Pedibus, quibus corpus innititur, quibus movetur incedítque, quorúmque anteriores Bestiis pro manibus brachiísque sunt, tractando, rapiendo, pugnando, pedibus, inquam, Persarum imperium admodum resert: cùm, sicut illi in rebus gerendis Magorum suorum consiliis innitebantur, ità Regnum Romanum statûs novissimi, Monachorum Clericorúmque idololatricorum, Magis illis simillímorum, authoritate regitur. Quo illud spectat quod de BESTIA illa altera Pseudoprophetica Postmodum dicetur, quod totam Bestiae hujus DECEMCORNVPETAE potestatem exerceat in conspectu ejus. Pedes enim hic non ut infima & indigniora corporis membra considerandi, sed cujusmodi sint in Bestiis, non tantùm incessûs sed & pugnandi praedandíque organa; in quibus & Vrsis (de pedibus anterioribus loquor) praecipuum corporis robur inest. Neque pedes hîc intelligendi sunt ea tantùm pars quae vestigium ponit in solo, sed quod cum pede illo minore dicto crura quoque & brachia comprehendit.

Denique BESTIA Decemcornupeta Ore Babylonico facienda ediceret; scilicet Deastrorum & Imaginum cultum jubendo, poenâ mortis & vivicombutii abnuentibus indictâ; perinde ut Nebuchadnezzar ill Iudaeis Imaginem auream, quam Belo suo erexerat sexaginta cubitos longam, adorare nolentibus, Dan. c. 3. Interim aliorum interpretationi nihil hâc meâ praejudicatum velim; eorum nempe qui ad naturalem potiùs trium harum Bestiarum indolem respiciendum putent; quarum omnium ingenium vel feritatem DECEMCORNUPETA exprimeret. Utatur quisque judicio suo.

Et tradidit ei Draco (dejectus ill qui stetit super arenam Maris) potentiam suam (id est, vires seu copias suas 〈 in non-Latin alphabet 〉 vel 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) & thronum suum & potestatem magnam.

〈 in non-Latin alphabet 〉 Hellenistis copias sive exercitum significat, ex usu, ut videtur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 Hebraeorum, quo utrumque, tum robur & virtus, tum exercitus denotatur. LXX Exod. 14. 28. de exercitu Pharaonis submerso, Operuerunt Aquae 〈 in non-Latin alphabet 〉 . omnem exercitum pharaonis; & 15. 4. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , exercitum ejus dejecit in Mare; & sic passim: nec apud eos solos, sed etiam apud profanos scriptores. Ab hac notione sunt, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Dominus exerci uum; & Matth. 24. 29. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , copiae seu exercitus coelestes commovebuntur: item ver. proximo, Filius hominis venturus dicitur in nubibus coeli, 〈 in non-Latin alphabet 〉 quod capite sequente exponitur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , in gloria sua, & cum omnibus sanctis Angels suis. Ità hoc loco, Tradidit Draco, [seu Satanas,] BESTIAE Decemcornupetae 〈 in non-Latin alphabet 〉 , id est, copias suas, seu exercitum suum. Satanae autem copiae sunt Angeli ejus seu Daemones, & idola Daemonum receptacula. Has ill copias scilicet BESTIAE huic novissimae tradidit excolendas ornandásque, unà cum throno suo & potestate magna; id est, uno verbo, potestatom illam universam quâ nuper per Michaelem & sanctos Christi Martyrs & Confessores victus & debellatus exciderat. Ità quidem ut Draco seu Satanas, in hac novissimi statûs BESTIA, pristinum suum dominium quod in Rufa exercuerat quodammo. o recuperaret; sed adeo dissimili à priore specie, ut MVLIERIS in Eremo SEMEN id m nime statim animadverteret. Non enim jam Draco draconis, ut antea, specie se ingessit, id est, se eum esse qui fuit professus est, juratum Christiani nominis hostem. Hoc enim si fecisset, statim eum agnovisset, sibíque, tanquam ab host saevissimo, cavisset Mulieris Semen; ex innata videlicet 〈 in non-Latin alphabet 〉 illa quam Deus jam inde ab exordio mundi inter ut umque fore edixerat; Ponam, inquit, inimicitiam inter te & Mulierem, & inter semen tuum & semen ejus. At vero cùm se, non Serpentis, sed alte ius Bestiae nequicquam cognationis cum Serpente habentis, sormâ induisset, haud ità diffic le ei fuit, Mulieris semini, id est, Ecclesiae Christianae, ob nuperam victoriam laetae, jáni{que} Draconis securae, imponere at{que} ad morem sibi gerendum allicere. Quod quidem tam tecte & subdole, sub Bestiae sibi non amatae larva, fecit Veterator, ut non nisi sero demum sese ab antiquo host deceptam, atque sub hac larva, Draconem venerari, Ecclesia agnosecret. Quis enim suspicatus esset sub Pardalis eu (quod idem est) Pantherae figura latitâs e Draconem, id est, sub specie illius animalis quod cùm caeterae Bestiae sive cutis pulchritudine, sive odoris suavitate ill •• a, accedere & contemplari ament, solus pene Draco horrere & fugere dicitur? Vel, ut aliquanto clariùs rem explicem, Quis sub Imperio Religions Christianae, Idolorum demolitricis, cultum prae se ferente, Idolola riam nefandam & an iquatum pridem Ethnicismum immani studio instaurari, legibus & edictis promoveri existin âsset?

Et vidi unum ex capitibus ejus (sextum nimuum) quasi caesum suisset ad mortem, (hoc factum in praelio cum Michaele & sanctis Martyribus) & plaga lethalis ejus curata suit, scilicet vicariae hujusce potestatis pharmaco.

Fuisse autem Draconem illum s pticipitem (Imperium utique Romanum ab antiquo Serpente in es um, id est, Ethnicum) sexti capitis BESTIAM, tum ex eo liquere potest quod instà cap. 17. de capitibus istis dicitur, Quinque jam oannis aevo cecidisse, unum (quod sextum st) tunc temporis rem Romanam gessisse; tum maxim, quod BESTIA haec vicis novissimae eidem proxime in eodem throno successerit. Draco, inquam thronum suum hîc cessisse dicitur BESTIAE vicis novissimae seu capitis septimi; Ergo proximus e us Decessor fuit, seu penultimi capitis BESTIA. Nec id quemquam moveat, quod adhuc sub sexti capitis vice septiceps tam n illic in Visione apparuit. Quamvis enim non simul, sed ordine & deinceps, Capita vices suas egerint; tamen BESTIA cum toto capitum & cornuum suorum apparatu, sub quovis statu exhibetur, ut unum idem{que} Regnum Romanum, aliis licet atque aliis Dynastiarum vicibus, ubique designetur.

Sed ad textum redeamus; ubi Editio Complutensis, suffragantibus Irenaeo, Areta, Syro Paraphraste nuper edito, & inter Latinos Primasio, illud [ Vidi ] non agnoscit, sed verba 〈 in non-Latin alphabet 〉 conjungit cum verbo 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quasi in hanc sententiam; Tradidit i Draco vires suas & thronum suum & potestatem magnam, & unum ex capitibus suis lethali plagâ sauciatum, ut curaretur. Suspicor & vulgatam Latinam olim sic legisse, propter illud [ de capitibus suis; ] nam alioquin [ de capitibus ejus ] dicturus videretur. Lectio vero haec an alteri praeferenda sit, haud temere affirmârim; illud tantùm, admodum eam antiquam videri, ut mirer non esse à R. Stephano annotatam. Sed quicquid sit, Lectio recepta, si recte & prout res ipsa omnino pos it interpretemur, eundem plane sensum reddet: Vidi, inquit, unum excapitibus ejus 〈 in non-Latin alphabet 〉 , i, quasi caesum fuisset ad mortem; nempe, non tunc vidente Apostolo, sed priusquam hâc specie ex mari emergeret, 〈 in non-Latin alphabet 〉 sen sensu plusquam perfecti: Quemadmodum suprà. c. 5. v. 6. se vidisse dixerat in medio Presbyterorum & Animalium Agnum stantem 〈 in non-Latin alphabet 〉 , i. tanquam qui mactatus fuisset, non ipso tunc vidente mactatum,

Quod autem de plagae curatione additur, id aut, dum adhuc e mari emergit BESTIA, factum vidit, aut simulac inde emersit. Neque enim (quod à plerisque tamen hucusque creditum est) sanatio isthaec fatum aliquod posterius fuit, sed ipsa nativitas BESTIAE novissimae. A reliquorum capitum singulis ad capitis succedentis vicem abs{que} plaga transitum fuit; atqui in transitu à sexto ad novissimum BESTIA lethali vulnere decubuit: à cujus aio sanatione, nec prius aut citiùs, BESTIAM Decemcornupetam, seu novissimae vicis, exordium sumpsisse, nequ altiùs originem suam ducere. Id quod ità esse tota sequentis narrationis series evincit. Quodcunque enim mali BESTIA patrâsse memoratur, quicquid cultûs & adorationis ei ab incolis terrae tributum, id omne post plagae istius curationem factum dicitur. Vidi, inquit, unum ex capitibus ejus quasi caesum fuisset ad mortem, & plaga mortis ejus, seu lethalis, sanata fuit; & admirans universa terra secuta est Bestiam, nempe jam sanatam, & adorârunt Draconem, &c. Tunc quoque datum est ei os loquens grandia & blasphemias, &c. Et aperuit os suum adversus Deum, &c. Omnia ista post sanationem facta sunt: ante vero istam nulla BESTIAE praedicantur facinora, nullius ei à Gentibus delatae subjectionis aut honoris mentio. Quicquid antea commemoratur, partim ad BESTIAE formam, partim ad ortûs occasionem modúmque pertinet. Et quorsum, obsecro, Bestiam Antichristianam nobis fingeremus, cujus per aliquod tempus nulla narrentur facta, nulla memoretur persecutio? Imo, si Irenaei & Complutensem lectioonem sequamur, expuncto Vidi, nullus erit ampliùs ejuscemodi interpretationi locus.

Et admirata est universa terra post Bestiam.

Id est, summâ approbatione & consensu iverunt in partes Bestiae.

Et adorârunt Draconem qui dedit potestatem Bestiae, & adorârunt Bestiam, dicentes, Quis similis Bestiae? quis poterit pugnare cum a?

Hoc est, non BESTIAM simpliciter adorârunt, quà Bestia, sed etiam quà Draconis vicaria; eóque non solam BESTIAM, sed sub Bestiae larva Draconem q oque ipsum venerati sunt. Nam BESTIAM, nisi quà Draconis vicem agebat Idololatria, adorare, quo sensu hîc dicitur, non magìs impium fuisset quàm cuivis potestati mundanae morem gerere. Scilicet Bestia regnum denotat. Bestiam autem adorare, ex Hebraismi & Orientis usu, nihil aliud est quàm eidem subjici: quod non obscure ostendit 〈 in non-Latin alphabet 〉 illa Adorandi verbo subjuncta, Adorârunt, inquit, Bestiam, dicentes, Quis similis Bestiae? quis potis est pugnare cum ea? Quasi dixerit, in BESTIAE sese obsequium sponte dederunt, tanquam quae potestate superârit adeo, ut nemo ci resistendo esset aut belligerando. Quo eodem sensu v. 12. Terra ipsa, non modo incolae ejus, BESTIAM adorâsse dicitur, id est, in ditionem ejus concessisse. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Ità in benedictione Iacobi, Gen. 27. 29. Serviant tibi populi, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , adorent te nations: esto Dominus fratribus tuis, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & adorent te Filii matris tuae. De hac porro notione 〈 in non-Latin alphabet 〉 vide Gen. 37. 7. & 49. 8. in benedictione Iudae, item Isai. 45. 14. At vero BESTIAE juxta constitutionem suam religiosam subjici, quà Draconem septicipitem referat, id vero in Deum blasphemum est & impium. Unde qui sic Bestiam adorant, Bestiam adorando Draconem adorare dicuntur.

Datúmque est ei os loquens grandia & blasphemias, & data est ei potestas faciendi menses quadraginta duos.

Hactenus de constitutione & statu BESTIAE: deinceps exponitur, quibus demum rebus commissam sibi à Dracone potestatem exseruit; scilicet duabus, blasphemiâ in Deum, & persecutione Sanctorum. Tota autem descriptio petita est ex prophetia Danielis cap. 7. ubi de eadem agitur, quâ hîc, Bestiâ Romanâ statûs novissimi. Sed quae ibi Danieli ab Angelo succinctiùs narrantur, ea hîc Ioanni, interjectâ quasi explicatione, fusiùs diducuntur.

Datum est ei, inquit, os loquens grandia. Os loquens grandia, Danielis est; sed hic verba illa grandia explicantur per blasphemias: quo nomine cultum idololatricum designari, rem utpote summae in Deum contumeliae, mox dicetur. Porro ait, Bestiam sic blasphematuram menses XLII, annales scilicet; eodem prorsus temporis spatio quo Atrium Templi exterius sive Civitatem sanctam conculcarent Gentes. Nec immerito, cùm illa Gentium prophanatio in eandem omnino impietatem collineet cum isthac BESTIAE blasphemia; utraque potestatis tenebrarum & noctis rem designet, ideóque non annis aut diebus, ad motum Solis, sed mensibus, ad motum Lunae quae praeest nocti, mensuratam. Et sane, nisi Spiritus S. temporis designationem ad blasphemiam referri voluisset, quorsum eam hoc loco, statim post mentionem blasphemy, inseruit? Non igitur ab initio truculentiae aut belli contra Sanctos, sed blasphemy, numerandi sunt BESTIAE Menses. Ut si verbum Faciendi certum aliquem potestatis Bestiae actum statúmve significaret, (cujusmodi quid Agendi seu Faciendi potestatem hîc vocari nonnulli autument) id omnino ad blasphemandi actum referendum esset. Sed videtur potiùs 〈 in non-Latin alphabet 〉 durandi seu permanendi signification adhiberi, ut aliàs solet cum vocabulis temporis. Sic enim Act. 15. 33. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , facto aliquanto tempore; & 18. 23 〈 in non-Latin alphabet 〉 , cùm egisset aliquod tempus, seu aliquandiu; & 20. 3. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , cùm fecisset menses tres; 2 Cor. 11. 25. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , noctem ac diem in profundo egi. Add Jacob. 4. 3. Hodie vel cras ibimus in illam civitatem, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & faciemus ibi an umunum. Ubi Drusius annotat, sic 〈 in non-Latin alphabet 〉 usurpari Eccles. 6. 12. & facere in Latio. Seneca Epist. 67. Quamvis paucissimos unà fecerimus dies. In tabella marmorea, Cum qu fecit annos ix. Apud Alfenum 1. c. Is servus fugerat, & annum in fuga fecerat, id est, egerat, manserat, finierat, transegerat. His ità se habentibus, quidni BESTIA fecit menses quadraginta duos, sit, vixit totidem, mansit, blasphemando peregit? Cujus locutionis vim qui non intellexerunt illud [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] quod in quibusdam exemplaribus exstat, textui inseruisse videntur.

I am quod dixi, hìc nomine Blasphemiae, quasi per excellentiam, idololatriam seu scortationem spiritualem designari, id duplici aut etiam triplici argumento evinci potest. 〈◊〉 , quod BABYLON, BESTIAE hujus Metropolis, Mater scortorum audiat, cum 〈◊〉 scortari dicantur reges & incolae terrae. Atqui BESTIA, qua de agimus, nihil 〈◊〉 est quàm Regum istorum & incolarum universitas. Secundo, ejusmodi blasphemiani esse oportet quae in proxime antecedentis, imo omnium reliquorum capi um vice competat; omnibus enim indita fuerunt nomina blasphemy, ver. 1. Add quod BESTIA isthaec vicis novissimae ex impietatis Decessoris sui vicis sextae redintegratione nata & conflata est. Quae autem istis omnibus communis dari potest blasphemia praeter unam idololatriam? Omnino nulla.

Accedit usus Scripturae, Idololatriam veteris populi hoc nomine exprimentis. Quod ut intelligatur, sciendum tria in Hebraeo esse verba ab interpretibus Graecis & vulga â Latinâ Blasphemiae notione reddita, 〈 in non-Latin alphabet 〉 quorum nullo non Idololatriam signatam leges.

Verbo 〈 in non-Latin alphabet 〉 Ezech. 20. 27. Adhuc & in hoc blasphemaverunt me Patres vestri, cùm induxissem eos in terram, super quam levavi manum meam ut darem is: iderunt omnem collem excelsum & omne lignum nemorosum, & immolaverunt ibi victimas suas, &c.

Verbo 〈 in non-Latin alphabet 〉 Isaiae 65. 7. Qui sacrificaverunt super montes, & super colles 〈 in non-Latin alphabet 〉 probro affecerunt me. Nostrates, Blasphemed me. Et certe 〈 in non-Latin alphabet 〉 ad unguem respondet Graeco 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ut Theodotion transtulit Prov. 14. 31. nam utrumque significat contumeliâ seu probro afficere. Unde 2 Reg. 19. 22. cum 〈 in non-Latin alphabet 〉 jungitur tanquam synonymum, ut & Psal. 44. 16. Septuag. utrumque reddere solent per 〈 in non-Latin alphabet 〉 utrumque etiam Chaldaeus per suum 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Porro (ut hoc quoque addam) non Isaiae solùm, sed & citerioris aevi Iudaeis usitatum fuisse, probri seu blasphemy nomenclaturâ idolorum cultum intelligere, vel ex Hagiographorum Paraphraste colligi potest; ubi Psal. 69. 10. pro verbis illis, Opprobrium exprobrantium tibi cecidit super me, Chaldaeus habet, Vituperia impiorum qui vituperant te, dum participia faciunt idola sua gloriae tuae, ceciderunt super me.

Superest de verbo 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quod e duobus alterum est cui apud LXX respondet 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Forstero est, Contumeliis, convitiis, verbis maledicis incessere. Hieronymus in Psalms juxta veritatem Hebraicam, quoties occurrit, (occurrit autem quinquies) semper transfert blasphemare: aliis est contemnere, aut contemptim irritare; adeo ut verissima significatio ejus esse videatur, probris & contumeliis provocare ad iram. Hoc, inquam, verbo perinde Idololatriam designari ac prioribus, liquere potest ex Deut. 31. 20. Cùm comederint, inquit, & saturati fuerint, avertentur ad Deos alienos, & servient eis, 〈 in non-Latin alphabet 〉 detrahentque mihi. Sic quidem hoc loco Vulgata, sensu blasphemandi, licet non voice. Nam quid aliud est Deo detrahere, quàm eundem blasphemare? Sed alibi vocem quoque exprimit, ut Ier. 23. 15, 17. A Prophetis Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram Dicunt 〈 in non-Latin alphabet 〉 his qui blasphemant me, (de Idololatris autem sermo est) Locutus est Dominus, Pax erit vobis & omni qui ambulat in pravitate cordis sui.

Istis, si placet, addi possunt, numpe illustrandi causâ, quod Antiochi profanationes quibus Templum Dei & sacra ejus polluerat, appellentur 〈 in non-Latin alphabet 〉 , 1 Mac. 2. 6. & Mac. 8. 4. Item quod Kimchius haud dissimili notione illud Gen. 4. 26. Tunc pro •• natum fuit invocando Nomen Domini, interpretetur, Tunc errarunt homines post idola, & invocatio Nominis Divini fuit polluta & profanata. Quàm vero recte nou inquiro; sic tamen vertit & accepit.

Hinc apud Doctors Scholasticos tres sunt blasphemy species: unà, cùm attribuitur Deo quod ei non convenit; altera, cùm ab eo removetur quod ei convenit; tertia, cùm attribuitur creaturae quod Deo appropriatur, ut in idololatria. Nam sicut uxor adultera probro afficit maritum, ità Ecclesia idolis se prostituens, Deum; cùm sit idololatria spiritual adulterium.

Et aperuit os suum ad blasphemiam adversus Deum, ut blasphemaret Nomen ejus, & tabernaculum ejus, & eos qui in coelo habitant.

Quod antea in genere de blasphemia dixerat, hîc speciatim exsequitur, triplicem{que} BESTIAE idololatriam distinguit. Primo enim Nomen Dei blasphemat; scilicet in cultu imaginum, Incommunicabile Nomen lignis & lapidibus imponendo, Sap. 14. 21. vel Nomen dei, i. est personam (fas sit sic loqui;) quod tunc sit, cùm quicquam praeter ipsum Deum Divino honor colitur. Secundo, Tabernaculum ejus, i. humanam Christi naturam in qua Deitas 〈 in non-Latin alphabet 〉 habitat. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , John. 1. 14. Et apud eundem, 2. 19. Solvite templum hoc, & in tribus diebus excitabo illud. Locutus est autem, inquit Evangelista, de Templo corporis sui. Annon etiam huc spectat illud, [ manufacto perfectius multo Tabernaculum? ] Heb. 9. 11. Hoc, inquam Tabernaculum blasphemat BESTIA, dum Christi corpus ex pane à Transubstantiatore sacrificulo quotidie factum credit, eóque Panem pro Christo Tabernaculo Dei adorat; imo in sacrificium propitiatorium pro vivis & mortuis oblatum suspicit, quasi de integro Christum crucifigens. Etiam Coelites blasphemat, id est, Angelos & sanctos Coelicolas, dum eorum nominibus vocat quos colit Daemones & Idola. Quantum hoc in beatos Spiritus convitium est? imo in Christum etiam Dominum ipsorum contumelia? in cujus praerogativae & gloriae diminutionem, vel inviti, mediatores & interpretes apud Deum, patroni & praesides mortalium Ethnico ritu constituantur. Vide quae ex Gentilium Theologia de Daemonibus eorumque officiis scripsimus ad finem Tubae sextae. Neque hoc sola contenta BESTIA, insuper contumeliosis & ímprobis fabulis & miraculis beatos Spiritus dehonestat; ut dubites, cultùne, quem se iisdem exhibere videri vult, an fabularum contumeliis, peccet magìs.

Hactenus de Blasphemia; sequitur de altera parte impietatis BESTIAE, quâ se Draconis illius rufi vicariam ostenderet, Persecutione Sanctorum.

Nam insuper datum est ei, inquit, bellum facere cum Sanctis, & eos vincere.

Daniel sic; Faciebat bellum cum Sanctis, & praevalebat eis. Cum Sanctis autem? i. e. cum Semine quod Mulieri in Eremo obvenerat. I am licet tota BESTIAE dominatio quoddam sit contra Sanctos bellum, (juxta quod initio dicebatur, abiisse Draconem iratum, ut sub Bestiae hujusce larva bellum faceret cum reliquis de semine Mulieris custodientibus mandata Dei, & habentibus testimonium Jesus) tamen aliusmodi bellum hîc intelligitur; ut apparet v. 10. ubi de talione aliquando BESTIAE reddenda dicitur, Si quis in captivitatem agit, &c. si quis gladio occiderit, oportet eum gladio occîdi. Bellum idcirco est quod caede & sanguine geritur. Add quod in BESTIAE, non Ecclesiasticae, sed Secularis descriptione adhuc versamur, in quam alterius generis bellum per se vix competat.

Bellum autem isthoc non statim ab initio suo gessit BESTIA, sed postquam jam ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 suam pervenerat, currente seculo à Christo nato duodecimo. Prima ejus expeditio incubuit in Albigenses & Waldenses, & si quo alio nomine tunc appellati sint veri Christi cultores: quorum tanta strages edita fuit, ut per Galliam solam, si P. Perionius in ejus belli historia recte calculum inierit, occisa sint ad DECIES CENTENA HOMINUM MILLIA. Non enim vivicomburiis tantummodo, bonorum jacturis, exiliis, ali s{que} id genus suppliciis grassatum fuit; sed, ne quid tam immani persecutioni ad justum Belli nomen deesset, integri exercitus adversus eos conscripti, & Cauciatis illis expeditionibus, contra Saracenos primitus institutis, jam in castae purae{que} religions Christianos qui BESTIAM adorare abnuerant conversis, ad annos circiter septuaginta furore & immanitate incredibile saevitum. Hujus lanienae historiae praesto sunt, ad quas Lectorem remitto. Lubet tamen Thuani, clarissimi, sed aliarum partium, historici verba ascribere: Contra Valdenses (inquit, Praesat. hist. sui temp.) cùm exquisita supplicia parùm proficerent, & remedio quod intempestive adhibitum fuer at, malum exacerbaretur, numerús{que} eorum indies cresceret; justi tandem exercitus conscripti sunt, nec minoris molis bellum, quàm quod ante nostri adversus Saracenos gesserant, contra eos decretum est; cujas is exitus fuit, ut potiùs caesi, fugati, bonis & dignitatibus ubi{que} spoliati, at{que} huc illuc dissipati sint, quàm erroris convicti resipuerint. Itaque qui armis se initio lutati fuerant, postremo armis victi in Provinciam apud nos & Gallicae ditionis Alps vicinas confugerunt, latebr sque vitae & doctrinae suae iis in locis repererunt: pars in Calabriam concessit, atque in ea di , atque adeo usque ad PII IV. Pontificatum, se continuit: pars in Germaniam transtit, atque apud Boemos, in Polonia, & Livonia larem fixit: alii ad Occidentem versi in Britannia perfugium habuerunt.

In hoc vero bello illud quoque memoratu dignum accidit, quod ipsi Albigenses à Simone Monfortio Crucesignatorum duce magnâ clade aliquando ad Morellum victi, hanc de Sanctis à Bestia vincendis prophetiam in argumentum solatii & constantiae arripuisse visi sint. Nam cùm Episcopus Tolosanus stragi intercedens, eos qui adhuc residui in tentoriis forte manserant, misso quodam Religioso, admoneret, ut tanto quasi Dei irati & contra eos pronunciantis flagello convicti, jam tandem, feritate depositâ, ad fidem quam vocant Catholicam converterentur: illi vero, SE POPULUM CHRISTI VICTUM retorquentes, hoc quasi clypeo, tentationis impetum frustrati sunt, atque ad unum omnes à recurrentium militum manu interfecti fortiter occuberunt.

Post hoc in Waldenses & Albigenses bellum, adversus tum alias atque alias ipsorum, aliisque in locis, reliquias, tum caeteros ubicunque terrarum ejusdem castae Religions socios, variis modis saevitum suit: donec tandem nihilominus post annum 1500. integra Regna, Principatus, Respublicae, Reformatis Ecclesiis, à BESTIAE ditione in partes Sanctorum secesserint. Contra quos deinceps bellum geritur, hodie{que} durat, nec finietur donec BESTIA in exitium ierit.

I am si quis totam lanienae hujus seriem, annis paulo ampliùs quadragintis & quinquaginta comprehensam, animo diligenter metiatur, numerúmque occisorum ad calculos revocet; aut fallor, aut BESTIAE persecutionem decem illas Ethnicas (cùm Draco proprio adhuc nomine rerum potiretur) non modo aequâsse, sed & superâsse, mirabitur. Albigentium & Waldensium caesorum numerum DECIES CENTENIS hominum MILLIBUS aestimatum jam antea monuimus. Exinde ad Ecclesiae Reformationem, partim flammis, partim gladio, partim aliis cruciatibus absumptorum nemo calculum inivit, cùm tamen numerum haud exiguum fuisse notum sit. Ab origin Iesuitarum ad annum 1480, hoc est, paulo pluribus quàm 30 annis, orthodoxorum NONGENTA fere MILLIA fuisse trucidata, notat Balduinus de Antichristo. In Belgio solo, ídque manu solùm carnificis, saevus ill Pugil Romanae Sedis Dux Albanus, ad 36 animarum millia, seu author, intra paucos annos sublata gloriatus est. Testator Vergerius, qui optime novit, Inquisitionem, ut vocant, haereticae pravitatis, vix triginta annorum spatio, CENTUM QUINQUAGINTA Christianorum MILL. diversis afflictionum generibus consumpsisse. Fatetur Sanderus, infinitos Lolhardos & Sacramentarios in tota Europa ignibus traditos fuisse; quos tamen ait ill non à Papa & Episcopis, sed à politicis Magistratibus neci datos fuisse. Nimirum sic juxta prophetiam rem geri oportuit: nam de Seculari BESTIA dicitur, quod Sanctis bellum faceret, eósque vinceret, & de decem Regibus, cap. 17. eos AGNO & electis & fidelibus ejus bellum illaturos; de BESTIA vero Ecclesiastica, non quidem ipsam gladio occidere, sed facere ut quicunque Imaginem Bestiae non adoraverint, ab ipsa Imagine gladio occidantur, ut paulo póst videbimus. Sequitur,

Et data est ei potestas in omnem tribum, & linguam, & gentem.

Quae autem haec potestas? num debellandi Sanctos? quasi ea sese extenderet quàm late pateat Ditio Romana: nam forte non de dominii, sed persecutionis amplitudine sermo est. Sin quis alterum malit, sensus erit, Tantam fore BESTIAE authoritatem ut nulla tribus, lingua, aut gens impietati ejus refrageretur. Non autem de singularibus hic intelligi vult, (quippe quorum multi omni seculo reperti sunt qui Agno fidem servârint) sed de integris tribubus, linguis & gentibus, id est, politiis hominum; quarum verissimum est nullam repertam esse, quàm non BESTIA in impietatis suae obsequium flexum per multa secula detinuerat: adeo ut qui hîc illic per BESTIAE provincias dispersi degerent veri nominis Christiani, soli per id temporis Ecclesiam illibatam atque Virgineam constituerent; ut quae nullam professionis suae civitatem, rempublicam, nedum principatum aut regnum (proh dolor!) habuerit. Hîc autem animo tenendum, BESTIAE formam esse impietatem illam Draconi succenturiatam; cujus utique communion plura illa, ut diximus, ditionis Romanae Regna in unam Bestiam coalescunt. Hanc igitur qui susceperint, in potestatem BESTIAE concedere dicuntur: quod fecerunt omnes tribus, linguae & gentes.

Et adorabunt eam omnes incolae terrae, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni illius mactati ab origin mundi. 9. Siquis habet aurem, audiat.

Ne quis autem tam universali & catholico in BESTIAE leges consensu facinatus id pie recteque fieri, sibique absque periculo, tot gentium, nationum populorúmque exemplum sequendum esse praesumat; aut etiam persecutionis atrocitate fractus & debilitatus fidem Agno datam violet, ínque BESTIAE cultum concedat; Spiritus Sanct. quo loco & numero apud Deum sint qui huic monstro impietatis morigeros sese exhibuerint, elogio plane metuendo denunciat: Eos nempe in AGNI illius occisi matricula non haberi, sed regni Dei exortes aeternùm perituros.

Admonitioni isti formidolosae subjungitur Apostrophe attentioni movendae; Si quis, inquit, habet aurem, audiat: quasi dicat, Eho, pii Christicolae, advertite aures, imis{que} animis recondite quod de infelici adeo Bestiisequarum sort modo profatum est; ne{que} enim parvi momenti res est, quinimo talis in qua cardo salutis vestrae vertitur. Ità nempe verba ista ad superiora referri debent, non ad sequentia; pari modo quo eadem in Epistolis ad Ecclesias haud semel referri perspicuum est. Vide cap. 2. ver. ult. cap. 3. verse. 6, 13, 22.

Si quis in captivitatem agit, in captivitatem abit: Si quis gladio occiderit, oportet eum gladio occîdi.

Epiphonema consolatorium piorum, in quos BESTIA, parere sibi recusantes, bello, carceribus, & suppliciis immanissimis grassaretur: Futurum nempe aliquando ut Deus, justus suorum vindex, tot lanienarum, tantarum crudelitatum poenas reposcat, atque Belluae rabiosae talionem retribuat.

Atque hîc est, inquit, tolerantia & fides Sanctorum.

Id est, Sancti, hâc superni Numinis aequitate, rebúsque humanis ordinandis justitiâ freti, ad ea quae passuri sint minime conturbentur aut animis concidant, sed animose BESTIAE contranitentes vindictam à Deo certo & cumulate eventuram firmiter & patienter exspectent.

Atque hactenus de BESTIA Seculari actum: jam ad alterius BESTIAE à se visae descriptionem progreditur Apostolus, BESTIAE nimirum Ecclesiasticae, seu mavis Pseudopropheticae, quae prioris BESTIAE ejúsque blasphemiarum praefecturam gerit.

DE BESTIA ALTERA BICORNI, sive Pseudopropheta.

BESTIA Bicornis, sive Pseudopropheta, PONTIFEX est Romanus cum suo Clero; cornua quidem habens instar AGNI, cujus se potestatis ligandi & solvendi in terris Vicarium jactat, sed loquens idololatrias & Sanctorum lanienas ut Draco. Haec enim BESTIA BESTIAE illius Decemcornupetae, Draconi à tyrannide & blasphemiis sub Christianae professionis larva succenturiatae, author suit & conditor. Cujus proinde, ut potestate, Hierarchae munere, fungitur, ità quoque Pontifex ipse ejusdem. non minùs quàm Cleri sui, quocum seorsim BESTIAM Pseudopropheticam constituit) sese Caput & Monarcham gerit, septimum illud novissimúm{que} Rei Romanae caput in VRBE septicolli exhibens. Qui nempe signis & Miraculis quae ei cum Clero suo facere ut fingere datum est, Excommunicationis praesertim tanquam coelestis vindictae fulmine, eo sensim Reges ex dissipato Caesarum Imperio nuper in Orbe Romano natos induxit, ut sibi, cassae{que} jam alioquin imperio Romae, colla unanimiter submittentes, pristini jámque demoliti Imperii Ethnici IMAGINEM induerent. Id quod ei tam commode processit, ut non tantùm BESTIA illa Romana capite Caesareo sauciata in IMAGINE ista plane revixerit, sed & IMAGO ipsa ad PSEUDOPROPHETAE nutum in quoscunque formae suae reclamantes incidisset, gladio seculari animadverteret, perinde ut PSEUDOPROPHETA spirituali.

Et vidi, inquit, aliam Bestiam ascendentem de terra, & habebat duo cornua similia Agni, sed loquebatur ut Draco.

Vidit aliam Bestiam, Pseudopropheticam nempe, seu Pseudoecclesiasticam, quam constituit, ut diximus, PONTIFEX Romanus cum suo Clero. PONTIFEX enim per se & solus, ut Pseudopropheta dici possit, Bestiam tamen non efficit, nisi adscito suo Clero; cùm Bestia coetum hominum quodam membrorum ordine instar animalis gaudentem denotet, non singularem hominem. Vidit autem ascendentem de terra: id est, non, ut prior illa, ex mari seu Orbis ditionibus, nobiliori scilicet origin, prognatam; sed ex ima rerum conditione editam: vel potiùs, non exercituum populorúmve bello decertantium confluge, ut SECULARIS illa, genitam; sed tacit & sine strepitu, instar herbarum & stirpium de terra nascentium, succrescentem. Mare enim, ut quamvis populorum in unam ditionem conslugem, ità in bello exerci um significat. Et habebat duo cornua similia AGNI: ] id est, potestatem illam bipartitam ligandi & solvendi, Petro caeterisque Apostolis à Christo delegatam, atque eatenus quidem ipsius AGNI similem, quatenus dixit, Sicut me misit Pater, 〈◊〉 & ego mitto vos. Hanc quidem potestatem BESTIA prae se fert, seque in ea Christi vicariam agere: sed loquitur ut Draco, Draco vero rufus, quem Michael paulo ante deturbaverat atque Imperio Romano exuerat; dum quidem, ut ill, Deastro •• m & idolorum cultui authoritate & decretis suis patrocinatur, paríque modo veros & castos AGNI illius mactati cultores persecutionibus & lanienis exterminari facit.

Nam potestatem prioris Bestiae omnem exsequitur in conspectu ejus.

Potestatem Draconis fiduciariam illam priori BESTIAE concreditam, ínque idololatrico cultu sitam, exsequitur BESTIA Bicornis, tanquam Hierarcha, cujus est obeundis sacris praeesse. In conspectu autem Bestiae idem est ac apud ipsum sive in gratiam ejus; quasi dicat, BESTIA ha c Bicornis BESTIAE Decemcornupetae à sacris est, ut mirum videri non debeat si loquatur ut Draco. Ità enim Hebraeorum 〈 in non-Latin alphabet 〉 cui 〈 in non-Latin alphabet 〉 respondet, nonnunquam aequipollet dativo personae cui aliquid acquiritur vel in cujus gratiam sit; ut pro eo quod 1 Sam. 2. 18. dicitur, Erat Samuel 〈 in non-Latin alphabet 〉 , est cap. 3. 1. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Speciatim vero PONTIFEX Romanus hujus BESTIAE caput, illius quoque BESTIAE supremum regimen exercet.

Adhaec facit ut terra & haebitantes in ea adorent Bestiam primam, cujus plaga mortisera curata est.

Id est, quicquid omnino est BESTIA illa prior, quicquid obsequii à gentibus impietati ejus delatum est, id omne Hierarchae huic tanquam parenti acceptum refert: cujus nimirum operâ effectum sit ut terra & incolae ejus adorarent BESTIAM illam primam, quae plagâ mortiferâ sanatâ e Mari emerserat. Id qua ration, quibus mediis machinísve effectum dedit, id particulatim 〈 in non-Latin alphabet 〉 exponit.

Etenim, inquit, facit signa magna, adeo ut etiam ignem faciat e coelo descendere in terram in conspectu hominum.

Et seducit incolas terrae propter signa quae datum ei facere in conspectu Bestiae, dicens incolis terrae ut faciant Imaginem Bestiae quae gladio vulnerata fuit: Et revixit.

Etenim facit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 Van nim Hebraeorum & inde 〈 in non-Latin alphabet 〉 in Scriptura Conjunctio est non tantùm copulativa, sed & disjunctiva, rationals, causalis, ordinativa, explanativa, prout sensùs ratio exigit: id quod semel monuisse sufficiat. I am ad rem. BESTIA Pseudoprophetica seu Pontisicia author gentibus BESTIAE illius Decemcornupetae quâ Draconis potestas revixit constituendae. Signis enim & miraculis iisdem persuasit, ut secum in Imaginem Bestiae sexto capite mactatae fabricandam consentirent. Quâ demum ad nutum ejus efformatâ, Plaga illa statu Draconis accepta, novâ idololatriâ & tyrannide ad priorum similitudinem introductis, curari, Bestiáque Draconicola renovari visa est: nam BESTIA Romana capitis novissimi est IMAGO Bestiae sexto capite mactatae. Dixit, inquit, incolis terrae, ut facerent Imaginem Bestiae quae habebat plagam gladii; id est, imaginem ejus eâ quâ fuit conditione cùm accipiebat plagam. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , id est, atque ità demum BESTIA revixit seu redintegrata fuit. Verba enim ista non pertinent ad descriptionem Bestiae cujus erat imago exprimenda, quasi verba loquentis Pseudoprophetae; sed sunt Angeli eventum consilii istius referentis sive subjicientis, nempe sie Bestiam illam caesam revixisse. Estque acsi plene diecretur hoc modo; 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Dicens incolis terrae ut faciant Imaginem Bestiae quae habebat plagam gladii; [illi vero fecerunt ità] & revixit. Ut 2 Reg. 20. 7. Dixit Isaiah, Tollite massam ficuum. Et tulerunt, & posucrunt super ulcus: 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Et convaluit, scilicet Hezekiah vel ulcus.

Nimirum hoc illud est quod in BESTIAE illius Secularis descriptione dicebatur, tradidisse ei Draconem copias suas & potestatem magnam, eó{que} plagam illius lethalem convaluisse; id est, impressisse Draconem cultûs & potestatis suae formam Bestiae religions alienae, dum Angelos suos seu Daemones non quidem, ut olim, iis titulis quibus se Christi Domini nostri hosts profitebantur, sed sub tegmine religions Christianae, Sanctorum & Angelorum bonorum, imo & Christi ipsius (vah blasphemiam!) nominibus supposuit colendos. Nam Idola qui colit, quocun{que} nomine vocet, colit Daemonia.

Imo, ne quid ad plenam Bestiae caesae, id est, Draconis, imaginem deesset; quod Imperatores Draconicolae quidam secerant, ipse quoque PONTIFEX sibi deferri curavit, honores scilicet divinos & authoritatem Deo peculiarem: adeo ut in Templo Dei tanquam Deus sedeat, prae se ferens se esse Deum, ut Paulus inquit. Quod etsi Johannes, seu Angelusipsi BESTIAE historiam pandens, hîc speciatim nonattingit; tamen generali Imaginis nomine, tanquam similitudinis istius partem quâ Bestia caesa refertut, comprehensam voluit.

Atque hactenus de Imagine fabricanda; jam de Signis ad suasionem ejus adhibitis. Facit, inquit, Signa magna, adeo ut etiam ignem faciat e coelo descendere in terram. Haud invitus hìc irem in sententiam Graseri, si modo illa ex Hebraeorum scriptis confirmari posset, hoc de Ignis deductione de coelo hyperbole proverbiali dictum esse, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ejus quod praecessit: acsi dictum esset, Facit signa magna, imo talia ac tanta, u vel ab ipsius Eliae miraculis quibus veri Dei cultum asseruit haud longe abesse videantur. Iudaei enim vulgo, inquit Graserus, isti Eliae miraculo tantum tribuunt, ut proverbialiter illud de omnibus siupendis factis, in quibus nempe Dei dignitas elucet, usurpent.

Sed cui hoc non placuerit, is lectionem Complutensem, aliis quoque exemplaribus testatam, sequatur, [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 facit signa magna & ut ignis e coelo descendat in terram ] atque adeo, tanquam eorum quae deinceps fusiùs exponuntur summa hisce verbis proponeretur, de duplici mediorum genere interpretatum eat quibus PSEUDOPROPHETA usurus esset ut Orbis Christiani incolas induceret ad Imaginem BESTIAE sexto suo capite caesae refingendam; Miraculerum scilicet apparatu, & Excommunicationis fulmine: quorum altero gentium animos in errorem pelliceret; altero, immorigerorum contumaciam & superbiam frangeret. Etenim de horum utrisque quorsúmque spectarent, in sequentibus ordine agi ur. De Signis quidem verbis istis, Et seducit incolas terrae persigna quae datum est eifacere, dicens incolis terrae ut faciant IMAGINEM Bestiae quae gladio vulnerata fuit, & quae sequuntur ad v. 16. De Excommunicatione vero istis, Facit ut emnes accipiant characterem in manu dextra aut in frontibus suis, & ut ne quis possit emere aut vendere, nisi qui habucrit characterem aut nomen BESTIAE, aut numerum nominis ejus. Locutio Syn edocaica, quâ, ex interdicto aliorum commercio, Anathematis Ecclesiastici centura innuitur. Nec ea sane inconcinne igni coelesti seu fulmini assimilatur. Quid enim est, obseceo, in Dei nomine aeterno illi igni quempiam addicere, quàm ignem coelo devocare? p •• sertim cùm impiorum illa à Deo profectura poena lacu ignis & sulphuris, seu Aspha •• ite, ubi Sodoma & Gomorrhah igne coelitus depluto conflagârunt, semel iterúmque in hoc libro figuretur. Imo conflagrationem istam docet Apostolus Petrus, 2 Ep. 2. 6. constituisse Deum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , id est, per ellipsim prioris substantivi in Hebraismo usi atam, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , exemplar poenae eorum qui impie victuri sunt: Et Judas hìc Petri mentem clariùs efferens, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , id est, ignis aeterni similitudinem seu typum sustinere, seu ignis aeterni poenam exhibere. I à enim, vel in sensum aliquem similem, Iudae verba interpretanda esse, utriusque Apostoli verborum invicem collatio & rei ipsius ingenium attento Lectori persuadebunt.