Works
Quâ occasion & illud quoque addere mihi liceat, Propterea memorabile admodum fuisse, & triste Iudaeis jam à Deo rejectis omen, quod in ipso initio fatalis istius Belli iis accidisse narret Josephus, clade ad trajectum Iordanis e regione Ierichuntis acceptâ: Nempe cùm alii ab host in flumen projicerentur, alii vim eorum non sustinentes sponte eo desilirent, Lacum ASPHALTITEM pronoflumine devolutis cadaveribus oppletum fuisse: quo casu, inquit, plaga, licet per se gravissima, Iudaeis tamen seipsâ major visa fuit.
Sed eventum Vaticinii quod attinet; De Signis quidem res notissima est, universam quae in Bestiae regno jamà duodecim plùs minùs seculis obtinuit idololatriam, tum primogenitam illam in Sanctorum demortuorum, reliquiarum & Angelorum cultu sitam, tum proximum natu cultum imaginum, denique novissimam illam Dei panacei blasphemiam, denso Signorum agmine, curationibus putà & visionibus miraculosis, coercitionibus specie tenus daemonum, aliísque non unius generis mirandis effectibus, infelicibus Christianis primo quasi commendatam, deinde persuasam & confirmatam esse. Quae quidem omnia BESTIA Bicornis, seu PONTIFEX Romanus cum satellitio seu Pseudoprophetico, fecisse dicitur; quatenus vel ipsi confinxerunt, vel ab aliis conficta authoritate suà approbârunt, vel quae malorum daemonum reverâ operationes & praestigiae fuerint, pro veris & Divinis miraculis Orbi Christiano seducendo obtruserunt. Scilicet hoc illud ipsum est quod Apostolus Paulus ad Thessalonicenses praedixit, Adventum hominis peccatifore secundùm efficaciam Satanae, cum omni potentia & signis ac prodigiis mendacibus, & cum omni seductione injustitiae.
Fulminis vero seu Anathematis Pontificii exempla, quo ill suam in decernendo jubendóque authoritatem vindicavit, ea quidem adeo cuivis sunt obvia, ut meo ex Annalibus Ecclesiae huc convehendi labori omnino parci possit. Unum commemorare lubitum est admodum insigne, & quod Imaginem, de qua fabricanda agitur, tam prope attingat, ut vel solum ad Prophetiae hujus veritatem astruendam possit sufficere.
Nempe in controversia illa Iconomachica apud Graecos anno circiter 720 exorta, atque per annos 120 ingenti fervore & idololatrarum persecutione agitata, dici vix potest in quantum discrimen Imago illa Draconis caesi, tune adhuc rudis & imperfecta, nec ultimam artificis manum consecuta, adducta fuerit. Nec enim in illa controversia, ut vulgo creditor, Imaginum solarum cultus, sed & Sanctorum demortuorum & Reliquiarum strenne oppugnabatur. Leo Isauricus (inquit Theophanes hist. Miscel. lib. 21. cap. 23.) non solùm circa venerabilium affectivam imaginum adorationem errabat impiis [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] sed & circa intercessiones castissimae Dei genitricis omniúmque Sanctorum, quorum & reliquias scelestissimus, ut magistri ejus Arabes, (id est, Muhammedani) abominabatur. Idem de Constantino, quem per contumeliam Idolorum patroni Copronymum vocârunt, ibid. cap. ult. Hic, inquit, perniciosissimus & agrestis, ferus, &c. primo quidem à Deo & intemerata Matre ipsius ac omnibus Sanctis abscedit. Ità pium Imperatorem blasphemat Graeculus Idololatra. Iterum lib. 22. c. 42. Vbique intercessiones sanctae Virginis & Dei genitricis ac omnium Sanctorum, in scriptis, ut inutiles, ac sine scriptorepellebat, per quas nobis emanat omne suffragium, sanctas eorum reliquias ejiciens & invisas reddens: sicubíque insignis cujusquam audiebatur ad animarum sanitatem & corporum rejacere, vel, sicut moris est, à pie agentibus honorari, mox ergo mortem adversus hujusmodi tanquam impie agents minabatur; sin autem, proscriptiones, exilia, tormenta: Deo autem gratissimum lipsanum, utpote quidam the saurus possessoribus habitus, auferebatur, invisum de caetero efficiendum. Videat quoque Lector cap 54. Idem cap. 48. Sicubi quisquam corruens vel dolens solitam Christianorum vocem emitteret, dicens, DEI GENITRIX IWA, aut vigilias agens deprehenderetur, &c.— ut inimicus Imperatoris damnabatur, & IMMEMORABILIS nominabatur. Imo adhuc sub Theophilo, quinque Imperatorum Iconomachorum ultimo, Sanctorum cultum oppugnatum apparet ex Hymno illo Theodori, quo Ecclesia Constantinopolitana victricis tandem Idololatriae memoriam quotannis (proh scelus & dolor!) recolere solebat. Ihi namque Ode 8. habetur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . id est, Sacras Sanctorum reliquias, & ipsorum imagines, Lezius ill ferus unà cum Ioanne (hic fuit Patriarcha Constantinopolitanus sub Theophilo) nullo pacto venerandas impie asserebant, pietatis desertores.
Quid igitur hîc PONTIFEX Romanus? Succurrit IMAGINI Bestianae. immane quantum de fractione periclitanti: & cùm literis & minis nihil proficeret, ad fulmineas arts se convertit. Leonem Isaurum Iconomachorum antesignanum anathemate percutit, subditos in Italia ab obedientiae juramento absolvit, Exarchatu Ravennate & reliquâ eo loci ditione, quantum quidem in ipso erat, privavit. Quo facto, ut Idololatricae in Oriente factioni animos addidit, ità Reges Occidentis tempestive absterruit ne quid simile conarentur. Eodem fulmine Albigenses, eorúmque defensores, receptores afflandos sanxit & vero afflavit Synodus Lateranensis 280 Episcoporum sub Alexandro III. Idem quoque fulmen Concilium Laterauense magnum sub Innocentio devocandum cernit in Dominos temporales, qui requisiti & moniti ab Ecclesia terras suas ab iisdem purgare neglexerint; nempe, ut per Metropolitanos & caeteros comprovinciales Episcopos Excommunicationis vinculo innodentur; &, si satisfacere contempserint, per Pontificem Rom: vasalli eorum à fidelitate sua denuncientur absoluti, & terrae eoram exponantur Catholicis occupandae.
Datúmque est ei dare spiritum Imagini Bestiae, ut & loquatur Imago Bestiae & faciat ut quicunque non adoraverint Imaginem Bestiae occidantur.
Nivitali facultate praedita fuisset IMAGO, non ejus effictione Bestia caesa revixisset. Neque enim Bestia draconicola, quam refer debuit, Bestia iners fuit; sed quae strenue admodum sese movere, & in quosvis genio suo contrarios impetum facere solebat. Ejusmodi igitur imaginem eam esse oportuit in qua denuo revivisceret Proinde PSEUDOPROPHETAE datum dicitur, non solùm ut populum Christianum ad Imaginem ipsius in Bestia vicis novissimae fabricandam pelliceret; sed ut ipse vitam eidem largiretur, quâ & edictis pari modi juberet quae ad dignitatem suam tuendam opus essent, tum in inobsequentes & constitutioni ipsius religiosae subesse detrectantes, gladio, seu nece seculari, animadverteret. Et sane totam illam potestatem quam habet IMAGO, seu Bestia Secularis idololatrica, in Sanctos saeviendi, eam non nisià BESTIA Pseudoprophetica sibi traditam exercet. Ità enim res geritur, ut quos BESTIA Pseudoprophetica haereseos (ut vocant) seu Imaginis violatae condemnaverit, eos demum BESTIAE Seculari potestatem facit occidendi: cujusmodi scilicet à sese nullam habet, nisi ab Ecclesiastico judicio pendentem. Atque haec est illa quam vocant Traditionem potestati seculari in historiis carnificinae Bestianae nullibi non obviam. BESTIA scilicet Pseudoprophetica, ut quidem videri vult, nonoccîdit ipsa, sed tamen sententiâ suâ damnatos Seculari tanquam Carnifici tradit occidendos.
Et facit ut omnes, parvi & magni, divites & paupers, liberi & servi (id est, cujuscunque sint ordinis, statûs & conditionis) accipiant characterem in manu sua dextra aut in frontibus suis: Etne quis possit emere aut vendere, nisi qui habeat characterem aut nomen Bestiae, aut numerum nominis ejus.
Quid sibi velit emendi & vendendi interdictum (ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 incip • am) jam ante ostendi; nempe Papalem Excommunicationem notari, in quam qui incidunt, reliquorum civium consuetudine & commercio arcentur. Ità Canon iste Concilii Lateranensis sub Alexandro, cujus paulo ante mentio facta, contra Waldenses & Albigenses editus, sub anathemate prohibit signanter, Ne quis eos in domo vel in terra suatenere vel fovere, vel NEGOTIATIONEM cum iis exercere praesumat. Et Synodus Turonensis in Gaul sub eodem simili interminatione prohibit, Ne ubi cogniti fuerint illius (ut vocant) haere seos sectatores, receptaculum quisquam eis in terra sua praebere aut praesidium impertiri praesumat; sed nec in VENDITIONE & EMPTIONE aliqua cum iis communio habeatur. Et quid? nonne hîc quoque loquitur PSEUDOPROPHETA ut Draco? Draco enim Diocletianus simile edictum edidit, Ne quis quidquam Christianis venderet aut subministraret, nisi priùs thura Diis adolevissent: de quo in Hymno Iustini martyris ità cannot Beda;
Hanc autem locutionem Synecdochicam propterea fortasse Spiritus S. adhibuit, ut innueret, anathema illud Papale, licet sese abscissione ab interna & invisibili Christi communion venditet, reverâ tamen ultrà vim non habere quàm ut ab externo & visibili aliorum civium commercio excludat.
I am quod de Charactere dicitur; Character Bestiae non est proprie nisi Nominis; ideo dicitur Character seu Nomen Bestiae, & capite sequente Character Nominis ejus. Nempe allusum est ad morem veterem, quo Servi Dominorum, milites Imperatoris sui nominibus (atque illi quidem praecipue in front, isti in manibus) inscribi solebant. Itaque pari ration AGNI quoque Satellitium capite sequenti, quod satellitio BESTIAE 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Agni & Patris nominibus in front scribuntur; eodem utrobique typi sensu, ad indicandum cujus Domini sit, cuíque militet uterque Coetus; illos Bestiae & Imaginis ejus, hosce Christi & Patris ejus sese servos profiteri.
Numerum quod attinet, is Nominis seu Characteris Bestiae appendix potiùs censendus est quàm Character; & quidem reverâ non tam Nominis Bestiae, quàm Bestiae ipsius Numerus est; quomodo etiam statim vocatur. Numerus autem Nominis ideo tantùm dicitur, quod Nominis Bestiae literis in numeros relatis, Deo ità disponente, contineatur. Neque tamen sequitur, quia cum Nomine Numerus tan intime cohaereat, ideo Numerum Bestiae cum Nomine confundendum esse: Exigit enim 〈 in non-Latin alphabet 〉 ratio, ut, quemadmodum in Agni Coetu Character Nominis à Coetûs Numero distinguitur, ità quoque in Coetu Bestiano fiat. Add quod diversae omnino rei sunt, significationis, inquam, Character Nominis atque Numerus, si ad aliorum locorum analogiam interpretationem dirigamus. Alter enim, Character Nominis, cui Domino sese addixerint qui gestant; alter, putà Numerus, quâ prosapiâ undeque genus suum deducant qui eodem insigniuntur, ostendit: ut numerus duodenarius, exque duodenario multiplicando sactus, tam in Coetu Virgineo quàm in structura & dimensionibus Novae Jerusalem emicans, Apostolici generis atque indolis symbolum est.
Sed ne diutiùs in generalibus istis immoremur: videamus tandem quodnam sit illud Bestiae NOMEN, quo Numerus quoque ejusdem à Spiritu S. notatus contincatur. Est vero, quod jam tum cùm Apocalypsis adhuc recens scripta esset nonnulli suspicati sunt, decantatum illud 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Hoc enim nomine, post imperii divisionem & decem Reges in provinciis ejus exortos, neque priùs, Pseudopropheta Romanus, cum reliquis Occidentis incolis, discriminis ergô appellatus est; ídque ab illis ipsis, quibus Apocalypsis scripta est, septem Asiae Ecclesiis. Namque Graeci & reliqui Orientales, penes quos in dilaceratione illa Imperii nomen mansera • , seipsos solos Romanos dici voluere; nos, cum Pontifice nostro & sub eo Episcopis, Regibus, Dynastis, fatali quodam instinctu LATINOS dixere. Atque hoc ipsum Nomen, literis suis Graecorum & Hebraeorum more subductis, numerum conficit à Spiritu S. notatum, numerum autem mysticum; quo indicatur cujus prosapiae sit BESTIA, quámque falso sese chori Apostolici successorem venditet, cùm fit reverâ Draconis.
Numerus enim NOMINIS Bestiae est 666. Quem si ex duodenario, Apostolici generis Symbolo, deducere • atagas, frustrà laborabis; nunquam enim inde, quomodocunque multiplicaveris, 666 efficies: At vero e Senario, qui DRACONIS illius rufi, putà BESTIAE sexti capitis, numerus est, facillime; cùm ex Senariis totus, quantus quantus est, conflatus • it, monadum, decadum, hecatontadum; quasi Draconis illius sperma totum BESTIAE hujus novissimae corpus omnesque artus ejus pervafisset.
Hîc est sapientia (inquit Spiritus.) Qui intelligentiam habet, computet Numerum Bestiae: numerus enim hominis est; & Numerus ejus 666.
Quem quidem omnino ad eum quem dixi modum computari debere, videor mihi colligere ex Coetûs Virginei analogia, cujus Numerus 144, contrà quàm Bestiae, totus Apostolicus est, ex duodenario in seipsum multiplicato genitus. Contrariorum autem contraria est ratio. Atque ibi quidem utrumque, tam Nomen inscriptum quàm inscripti Coetûs numerum, Spiritus Sanctus expressit; hîc vero Nomen ex Numero conjiciendum reliquit.
Est igitur, ut rem in pauca conferam, Nominis BESTIAE characterem accipere, ejus potestati se addicere, & Dominium confiteri; Numerum vero, impietatem ejus, Draconis traducem, idololatriam nempe LATINAM, amplecti. Unde illud forte consideratione non indignum erit; Licet nemo potest Nominis Bestiani characterem accipere, seu ejus potestati subditus esse, quin simul quoque Numerum ejus accipere, hoc est, impietati communicare, necesse habuerit: posse tamen fieri ut quis Numerum seu impietatem Bestiae admittat, Characterem vero seu Nomen respuat. Id quod in Graecos jamdiu competit, qui utut eandem impietatis formam Draconis traducem seu idololatriam Latinam amplectantur, eámque primitus PONTIFICIS Latini, IMAGINEM Draconis caesi illic quoque erigi adlaborantis, auspiciis in Concilio isto altero Niceno apud se confirmatam; Pontifici tamen Latino subesse, seu Nomen ejus ut olim (antequam schismate facto secesserint) gestare, jam à septingentis annis recusant.
DE COETU VIRGINEO CXLIIII M Signatorum Agni.
COETVS V •• gineus AGNI Sionei satellitium, idemque selectum illud Israelis ex Gentibus surrogati Agmen, de quo ad initium SIGILLI septimi, (geminâ namque Visione, ut ibi monuimus, Prophetiae SIGILLORUM cum 〈 in non-Latin alphabet 〉 connectendae causâ, describitur) significat Ecclesiam, in medio illo Christiani nominis Orbe Bestiam a •• ectantium, AGNO fidelem, súbque BABYLONE Virginem: germanam illam nec degenerem duodecim Apostolorum Apostolice multiplicatam progeniem; solam utique, ad exemplum Chori coelestis, AGNUM PATREM que cantu Evangelico caste riteque celebrare edoctam; quod nemo Bestianorum malo suo fato addiscere potuit: Adhuc populum non uni alicui, ut Bestiani, sedi addictum, sed AGNUM comitantem quócunque gentium ierit: Bestiae cultores denique, de cultûs Evangelici praescripto, Deique in Idololatras patefacta severitate saepius & acriter commonefacientem; tandemque omnibus, ni in aeternum perire velint, ut ab ejus commercio • quantocyùs se subducerent, denunciantem. Haec Visionis summa est. I am textum ad ejus normam elucidemus.
Et vidi, & ecce AGNVS stabat supra montem Zion, & cum eo centum quadraginta quatner millia.
Ex numero 144 seu duodecies duodecim millium apparet, eundem hîc Coetum describi qui ad septimi Sigilli ingressum signabatur; nimirum legitimam illam nec degenerem Apostolorum sobolem, numerum hunc duodenarium tanquam generis sui insigne gerentem. Recolat Lector quae illic notavimus.
Mons Zion autem solium fuit Regni Davidici, idemque Civitas Davidis dicta, quod eum ill Iebusaeis ereptum extus moenibus novis, intus arce regiâ, vicis, plateisque construxerat. Ergo hîc parabolice adhibitus, illum terrarum locum designabit quem Christus, debellato DRACONE, Regni seu Ecclesiae suae domicilium fecerat, id est, Christiani nominis Orbem. In hoc Orbe Ecclesia Virginea mansionem habet, inibíque AGNO fidem & pudicitiam illibatam etiamnum servat, quum omnia stupris ac caedibus Bestia contaminâsse, pessundedisse, nibilque integrum aut intactum reliquisse videretur.
Habentes nomen Agni, & nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis.
Male e quibusdam exemplaribus excidit illud nomen Agni, quod agnoscunt Vulgata, Primasius, Andreas, Aretas, Editio Compl • tensis, Syrus Interpres; ut cam veram lectionem esse non sit dubitandum: quin ut • ità legatur rem ipsam postulare, in progressu interpretationis clare patebit. Alluditur enim (ut in Bestiae quoque historia notavimus) ad ritum priscum, quo tam Servi Dominorum, quàm Milites Imperatoris sui nomine aut stigmate olim inscripti cernebantur; atque servi quidem praecipue in frontibus (teste Rhodigino lib. 5. 33.) milites vero in manibus. Vegetius lib. 2. 5. Victuris in cute punctis milites scripti, & matriculis inserti jurare solent. AEtius autem l. 8. 12. Stigmata vocant quae in facie aut alia parte corporis in s • ribuntur, qualia sunt MILITVM in manibus. De militum vero inscripti one pleniùs nos instruet Lipsius, lib. 1. de Milit. Rom. dialogue. 9. Sub principibus, inquit, tirones jam captos compungebant, & in cute signabant [Romani.] Vera haec stigmata erant & manibus militum impressa. Erant inscripti nomine Imperatoris: hinc Augustinus regium characterem vocat, & Chrysostomus 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Petitum hoc vel ab eo, quod olim nomen Imperatoris in se • tis, hastis, vexillis inscribi solitum, atque eo exemplo in cute: vel à sacris; quos enim Deo consecrabant velinitiabant, hos stigmatibus inur • bant. Ad rem igitur. Illi nomen Agni & Patris ejus in frontibus suis gerunt, qui fidem quâ se Agno, seu Imperatori & Domino, & Patri ejus in Baptismo mancipârunt, non frangunt, neque ad Satanae ejusque Angelorum cultum pompásque, quae semel ejurârunt, relabuntur. Ità enim antiquitus (ut illud ad pleniorem dicendorum lucem hoc loco inseram) Abrenunciationis in Baptismo formula in plerisque Ecclesiis concipiebatur: 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Renunci •• Satanae, & omnibus operibus ejus, & pompis ejus, & omni cul •• i ejus. In multis, i • sque antiquissimis, Liturgiis additum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & Angels ejus. In aliis, Et omnibus inventis ejus, & omnibus qui sub ipso sunt. In aliis eodem, sensu, Et mundo ejus. Quae omnia stylo Apocalyptico expedite effere licet, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Renuncio Draconi, & omnibus copiis ejus, id est, ut Cyrillus Alexandrinus Baptismi formulam explicat, Daemoniorum turbis valedico, omnem pompam eorum & cultum respuo. Romana Ecclesia hîc aliis paulo contractior fuit: Sola enim apud • am Satanae, pomparum & operum ejus mentio: ubi sub Satanae, tanquam Principis, nomine, Angelos quoque ejus; pomparum & operum, cultum idololatricum omnemque apparatum ejus intelligit.
Esse jam Baptismi Sacramentum, utpote quo fidem Agno & Patri solenniter profitemur, quóque nomen eorum suscipimus & Christiani dicimur, Dominicum Signaculum, passim Patres, ídque à prima Ecclesiae antiquitate, praedicant. Hincillud Origenis, Immortale LAVACKVM portemus in frontibus nostris; • ùm Daemones viderint, contremiscent. Augustinus etiam regium characterem vocat, characterem Imperatoris, characterem Redemptoris. Iidem porro Signaculum hoc idololatriâ & superstitione induci & quasi obliterari docent. Tertullianus de Spectac. cap. 4. de Baptismo sub Signaculi nomine agens; Cùm, inquit, aquam ingressi Christianam fidem in legis suae verba profitemur, renunciâssenos • DIABOLO, & POMPAE & ANGELIS EIVS, ore nostro contestamur. Quid erit summum ac praecipuum in quo Diabolus & Pompae & Angeli ejus censeantur, quàm Idololatria? & cap. 24. Nonne ejeramus & rescindimus SIGNACVLVM rescindendo testationem ejus? Ejusdem generis est & illud lib. de Idololat. cap. 19. Non convenit signo Christi & signo Diaboli. Similiter August. Tract. 7. in John. Perdidit signum Christi, accipit signum Diaboli. Non vult Christus communionem, Solus vult possidere quod emit. Cum istis facit Isidor. Origin. lib. 18. cap. 59. de Spectaculorum exsecratione; Deum negat qui talia praesumit, & fidei Christianae praevaricator effectus est qui id denuo appetit • ui in lavacro jampridem renunciavit, id est, Diabolo, pompis & operibus ejus.
Omnes igitur qui BESTIAE characterem acceperint, Christi & Patris abnegârunt, ejerârunt, irritum fecerunt, ac pro eo habentur acsi nunquam accepissent. Soli centum isti & quadraginta quatuor mille qui ad BESTIAE castra non transfugerant, sed Agno firmiter adhaerebant, Characterem Dominicum etiamnum in frontibus suis oftendunt.
Unum adhuc monedum restat; nempe illud, Quod licet Signati utrobique, tam hîc quàm cap. 7. iidem sint, tamen signaculi rationem non utrobique eandem esse; ídque ex diverso signandi fine: Illic enim tutelae res agebatur, hîc servitii & fidelitatis. Sed nec opus est ut propterea aliud ibi signaculum quaeramus à Baptismi Sacramento plane diversum: nam utrumque praestat Baptismus. Siquidem, praeter illud quod est professionis nostrae, Deus aliud, gratiae nimirum suae, signaculum superaddit, quo pro • uis agnoscit qui tinguntur, ínque tutelam suam suscipit. De hoc igitur in priori Signatorum Visione; de illo in praesenti, ni fallor, agitur. Atque huic sententiae favet, quod Clemens Alexandrinus apud Eusebium lib. 3. cap. 17. Baptisma nuncupet 〈 in non-Latin alphabet 〉 , perfectam custodiam: Item quod Nazianzenus, Orat. in sanctum Baptisma, idem Sigillum dici, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quia conservatio est: Denique illud Basilii Exhortat. ad Baptismum, Nisi signatus sit super te vultus Domini, nisi characterem in te agnoscat Angelus, quomodo pro te pugnabit, aut ab inimicis vindicabit? ubi Nicetas Scholiastes, Quia per cum consignati, cujusnam Domini simus agnoscimur, atque ab insidiis tuti conserv • tmur. I am pergamus ad reliqua.
Et audivi vocem de coelo, tanquam vocem aquarum multarum, & tanquam vocem tonitrui magni: & vox quam audivi erat sicut citharoedorum citharizantium citharis suis.
3. Et cantabant quasi canticum novum ante thronum, & ante quatuor Animalia & Presbyteros, &c.
Vocem vero indicat & canticum Angelorum coelestium, Patrem & Agnum glorificantium; quomodo fecisse leguntur cùm primùm Agnus Librum fatorum resignandum suscepisset. Ad hos Angelos utique respiciens, mox versu 6 dicit, Et vidi alium Angelum volantem in medio coeli, id est, alium à praecentoribus istis. Nullius enim ante hunc Angeli meminisset, nisi dicamus symphoniacos istos Angelorum chorum fuisse
Vox autem aquarum multarum & tonitrui instar, non significat aliud quàm vocem numerosae & confertae multitudinis; cujusmodi in Templo, dum adhuc florebat, audiri soleret, cantorum Levitarum, voice & instrumentis musicis Deì laudes resonantium: quorum prae multitudine, simul & acclamantis populi, sonitus reddebatur, quasi marinorum fluctuum & fragoris tonitrualis. Non conjectura est, sed res manifesta; quippe quod in epinicio cap. 19, ubi eadem est parabola, diserte exprimitur. Audivi, inquit, quasi vocem turbae multae (audi, turbae multae) & sicut vocem aquarum multarum, & sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium, Hallelujah. Hinc apud Ezekiel. cap. 43. 2. ubi in Hebraeo simpliciter est, Vox ejus (i. gloriae Dei Israelis) quasi vox aquarum multarum, Septuag. paraphrastice reddunt, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Vox castrorum ejus, quasi vox geminantium multorum. Chaldaeus similiter, Vox benedicentium nomen ejus, sicut vox aquarum multarum. Add illud ex eodem Propheta de Cherubinis cap. 1. 24. Audivi, inquit, vocem alarm eorum, tanquam vocem aquarum multarum, tanquam vocem Omnipotentis, vocem loquelae tanquam vocem castrorum. Denique ab hac notione est, quod in descriptione personae Fil • i Dei exordio Apocalypseos ex Daniele expressâ; pro quo apud Danielem est, Vox multitudinis, à Ioanne substituitur, Vox aquarum multarum. Quod enim Daniel habet, Pedes ejus quasi species aeris candentis, & vox verborum ejus sicut vox multitudinis; id Johannes enuntiat, Pedes ejus similes aurichalco, sicut in camino ardenti; & vox ejus tanquam vox aquarum multarum.
Canticum porro novum est, cujusmodi post Christum mundo exhibitum Deo canitur: quo nempe Sessori Throni & Agno, unà solisque, redemptio, potentia, divitiae, sapientia, fortitudo, honor, gloria & benedictio religose & evangelice deferuntur. Hujus cantici formula exstat cap. 5 , ídque titulo cantici novi: ut eo hîc respici vix dubitandum sit, cùm nusquam in hoc libro alibi cantici novi mentio audiatur. Dignus est, inquiunt, AGNVS qui occisus fuit (id est, prout ante à Presbyteris & Animal • bus paulo explicatiùs dicitur, propterea quod decisus fuit) a • cipere potentiam, & divitias, & sapientiam, & for • itudinem, & honorem, & gloriam, & benedictionem. Sedenti igitur super thronum & AGNO sit benedictio, & honor, & gloria, & robur in secula seculorum, Amen. Haec no •• cantici formula est, quam si Deus aliquando penitius intelligere dederit, latiùs fortasse explicando diducam: altiùs enim in animo meo insedit, universum cultûs Evangelici mysterium eo contineri.
Quod appositi rationem attinor, Novum dicividetur, vel quasi alterum & diversum ab eo quod Christo nondum misso canebatur (sub hoc enim, secundùm effatum illud Apostoli, Vetera transierunt, & ecce facta sunt omnià nova; ) vel ob novum in adventu ejus beneficium, priorum mundi aetarum nulli, sed temporibus tantùm novissimis, concessum: de quo vero beneficio Deus exinde, tam ab Angels, quàm hominibus 〈 in non-Latin alphabet 〉 E • huic quidem nominis rationi fit mandae erit tum illud Isaiae cap. 42: 9, 10. Nova ego annuntio, Cantate Domino canticum novum: tum quae in Psalms occurrit aliquoties cantici novi appellatio, haud • aliter, ut videtur, intelligenda, quàm aut de eo quo Divinum numen ob novum aliquod, liberationis praesertim, beneficium celebratur (juxta illud Psal. 40. Eduxit me de luto coenoso, &c. & indidit ori meo canticu •• novum; ) aut saltem quod, ad istiusmodi canticorum morem, cum laetitia & jucunditate haud vulgari canitur: quorum utrumque cantico Evangel • co convenire haud est cur multis ostendere conarer, res in aperto est.
Et nemo poterat discere Canticum illud, nisi illa centum quadraginta qùatuor millia, qui empti sunt de terra.
In toto Orbe Christiano nemo, quamdiu Bestia rerum potiretur, canticum Angelorum cantare sciret, praeter eos qui de numero centum istorum quadraginta quatuor millium Agni asseclarum fuerint: Siquidem hi soli, citra omnem idololatriae labem • Patrem & Agnum glorificant in terris, ficuti beati Angeli in coelis; idipsum nimirum, quod in Orat • one Dominica Ecclesia ab omnibus ut fiat, Patrem indesinenter rogat, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, sic etiam in terra. Adeo Divinum Numen legitime riteque colendi idea exemplúmve absolutum aliunde quàm à coelitibus peti nequeat.
Hi sunt qui cum mulieribus non sunt inquinati; Virgines enim sunt.
Id est, cum mulieribus impudicis seu meretricibus non consueverunt. At quaenam istae mulieres sunt? Sane, non quae vulgariter sic dicuntur, sed, Prophetarum more, Civitates; atque eae Christiani quidem nominis, sed idolis deditae, quarum regina est BABYLON illa magna, mater scortorum dicta, quacum fornicantur Reges & incolae terrae. Cum talibus, qui ex Agni Coetu sunt non consueverunt, hoc est, incestu idololatrico sese non contamimârunt. Virgines enim sunt, id est, ab omni idololatriae labe immunes. Omnino enim postulat analogiae ratio, ut eodem sensu isti Virgines dicantur quo caeteri, Reges & populi, cum Babylon scortari perhibentur. Praeterea, cùm Babylon ista scortorum mater audiat, consequence est ut siliae ipsius, reliquae civi • ates, scortilla quoque sint, quibuscum incolae cuique subditi spirituali scortatione polluantur.
Hi sunt qui sequuntur Agnum quócunque ierit.
Hoc est, fidelissime • i adhaerent, neque ullâ occasion deserunt; ductâ Metaphorâ ab iis qui à latere cujuspiam nunquam recedunt, sed comitantur omni loco. Vel sic; In quacunque civitate, regione, territorio Agnus tentorium suum fixerit, eo eundem sectantur: contrà quàm reliqui hominum, qui licet Christiani audiant, Agnum tamen, nisi Romae apud Petri sedem habitârit, alibi quaerere & sectari nollent.
Hi empti sunt ex hominibus, primitiae ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) Deo & Agno.
Id est, ex reliqua turba prophana redempti, ut essent Deo & Agno peculium sacrum, instar primitiarum. Neque enim, ut vulgo creditor, 〈 in non-Latin alphabet 〉 seu Primitiae primitivos tantùm fructus denotant, sed etiam in genere quicquid prophanis usibus exemptum Deo consecratur; idipsum nempe quod Hebraeis 〈 in non-Latin alphabet 〉 quo nomine cùm ipsas decimas, tum quicquid oblationum fuit, praeter ignitas, Scriptura comprehendit. Unde Chrysostomus, quas Abrahamus Melchisedeco solvit decimas, 〈 in non-Latin alphabet 〉 vocat. Itemque Irenaeus, quas sibi in Ecclesia asserit Deum etiamnum exigere creaturae suae primitias, contendit non debere esse minores decimâ: cùm Christus, inquit ill, naturalia Legis non dissolverit, sed extenderit; & vero Christiani non minorem, sed majorem, quàm Iudaei spem habeant. Vide eum adverse. Haeres. lib. 4. cap. 27, & 34. juxta editionem Fevardent. Quid, quod Callimachus etiam, Hymno in Delum, decimas Apollini mitti solitas 〈 in non-Latin alphabet 〉 , id est, primitias decimiferas, nuncupet? Ex quibus omnibus appareat vocem 〈 in non-Latin alphabet 〉 non primitivorum duntaxat oblationem, quae Hebraeis est 〈 in non-Latin alphabet 〉 vel 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sed & quamvis aliam denotare; nominísque rationem inde esse, quia Deo portio sua priùs reddenda sit quàm aliquid in nostros usus insumatur. Porro, quoniam vox Primitiarum quotae partis definitionem non includit, hinc sactum ut veteres Christiani 〈 in non-Latin alphabet 〉 suas, seu fructuum oblationes, licet minores esse non debere putârint quàm partem decimam, tamen 〈 in non-Latin alphabet 〉 seu primitias appellare maluerint quàm decimas; tanquam scilicet nomine libertatis, non servitutis. Haec, licet ad institutum meum plerâque ex parte non facientia, annotare tamen volui, ut iis qui apud nos Decimarum in Ecclesia Christiana solvendarum antiquitati & juri ex Patribus & Conciliis eruendis quandoque navant operam, gratum, si possim, facerem. Interim (ut eo redeam unde paulisper digressus sum) fatendum est, strictiorem quoque primitiarum significationem huic loco non male convenire; nempe, ut COETUS Virgineus dicantur primitiae respectu Turbae palmifer • rum eum aliquando auctiori numero excepturae. Liberum itaque Lectori judicium suum esto.
Et in ore eorum non est inventum mendacium [Ità Vulgata, Syrus, Complutensis, Aretas, & in exemplari Palatino Andreas; aliis dolus] sine macula enim sunt.
Non est inventum mendacium. Cujusmodi nimirum invenitur in ore Bestianorum seu Christiani nominis idololatrarum omnium; qui se quidem Agnum & Patrem colere prae se ferunt, reapse tamen honorem Divino Numini proprium creaturis tribuunt. Sane omnis idololatra mendax est, cùm pro Deo colat quod non est Deus. Quo spectat illud Apostoli ad Rom. 1. 25. Commutârunt veritatem Dei in mendacium, dum coluerunt & servierunt creaturae 〈 in non-Latin alphabet 〉 , prout Creatori. Unde idola dicuntur mendacia: ut Amos. 2. 4. Errare fecerunt, sive seduxerunt, eos mendacia ipsorum (Vulgat. idola) post quae abierunt patres eorum. Similiter Isai. 28. 15. posuimus mendacium spem nostram. R. Sal. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Item Ierem. 16. 19, 20. Veniunt gentes à finibus terrae, & dicent, Vere mendacium possederunt (Chaldaeus 〈 in non-Latin alphabet 〉 coluerunt) Patres nostri, vanitatem in qua non est utilitas, Numquid faciet sibi homo De • s, & ipsi non sunt Dii? Hinc autem Apoc. 21. 8. Idololatrae & mendaces, itemque verse. 27. facientes abominationem & mendacium, 〈 in non-Latin alphabet 〉 seu tanquam synonyma poni videntur. Porro, quum quorumvis hominum idololatria mendacium sit, tum vero eorum, qui se interim veri Numinis cultores simulant, propriissime dolus est, seu mendacium fraudulentum: ut si Bestianorum, quorum oppositione Coetus iste signatorum Agni describitur, attendamus hypocrisin; lectio quae dolum, alteri quae mendacium habet, praeferenda videbitur; quamvìs ad rem ipsam haud ità multum intersit. Interim, ad pleniorem hujus loci intellectum, conferat Lector illum Zephan. 3. 13. sane huic quàm simillimum: Reliquiae Israel non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, & non invenietur in ore eorum lingua dolosa.
Et vidi alium Angelum volantem 〈 in non-Latin alphabet 〉 , in fastigio coeli, habentem Evangelium aeternum, ut evangelizaret habitantibus super terram, & omni genti, & tribui, & linguae, & populo.
Finitâ Coetûs descriptione, sequitur rerum, eo Ecclesiae statu, quà à Coetu, Agni Ducis sui auspiciis, quà ab Agno ipso, in transfugas & perduelles gerendarum historia. Harum ordo duplex: primo Admonitionis trigeminae ad Bestianos, totidem Angelorum celeusmatis repraesentatae; secundo Vindiciarum, parabolâ Messis & Vindemiae. Monitorum Angelorum primus est iste quem hîc alium dicit: alium vero, ut dixi, ob Angelos symphoniacos paulo ante memoratos, quorum e numero Evangelistes iste non fuerit. Atque hîc in memoriam revocandum est, (quod jam in superioribus monui) Angelos in hujusmodi Visionibus eorum vicem repraesentare quorum gubernationi praesint; quódque communibus utrorumque operis geritur, id Angels authoribus, tanquam rei gestae auspicibus & ducibus, factum dici. Hinc vero protinus suspicari datur, Angelum tam sublime volantem (si modo & illud in censu parabolae deputari debeat) non cujusvis sortis hominum, sed celsioris conditionis praesidem esse, talibúsque in Evangelio suo annunciando usurum. Porro Evangelium illud 〈 in non-Latin alphabet 〉 seu aeternum dicitur; ídque, ut opinor, non tam futuri, quàm praeteriti respectu; quasi quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 , id est, à seculo, seu ab origin mundi, promissum fuerit; scilicet, Semen mulieris aliquando contriturum caput Serpentis, i. Christi adventu destruendum regnum Diaboli, & constituendum regnum Dei. Quo sensu & Apostolus dicit, illud à Deo promissum fuisse 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ad Tit. 1. 2. Sic igitur 〈 in non-Latin alphabet 〉 idem hîc erit quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 quod Hebraeis esset 〈 in non-Latin alphabet 〉 , evangelium antiquum: quemadmodum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Isai. 58. 12. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Ier. 6. 16. & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Deut. 33. 15. sunt colles, semitae, desolationes antiquae.
Dicentem voice magnâ, Timete Deum, & date ei gloriam, quia venit tempus judicii ejus: & adorate illum qui fecit coelum, & terram, & mare, & fontes aquarura.
PRimus Angelus, jam tempus regni Dei adesse commemotans quo judicium ejus in idola & idololatras exercendum sit; adeóque, jam prostratis & solio Romano exutis Daemonibus, exerceri coeperit; eapropter hortatur gentes, tribus, linguas & populos, qui exinde in nomen Christi concesserant, ut hujus rei memores, unicum illum verum Deum Creatorem, prout in Evangelio annunciatur, colant, caveántque ab idolis: Deum, inquit, timete, id est, reveremini, & date ei gloriam, gloriam vero adorationis & cultûs religiosi; ut sequentibus verbis exponitur. Quia venit tempus judicii ejus ] hoc est, quo Christus per crucem suam exspoliavit imperia & principatus, Gentibúsque, quas per tot secula siverat in viis suis ambulare, annunciavit per Apostolos & Evangelistas ut ab idolis converterentur: sin minùs, morte aeternâ, ipso de coelis redeunte, plectendos fore. Quorsum igitur Christiani, qui in hunc Iudicem & Daemonum triumphatorem Iesum Christum fidem profiteantur, ad idola & daemones co • eados postliminio reverterentur?
Potuit fortasse tempus judicii hîc strictiùs accipi, de judicio nimirum Dei pridem in DRACONEM ejúsque asseclas exerto, quo Ethnicismus corruit: sed mallem illud latiùs extendere, & universe accipere, de Regno Christi temporibus novissimis inito & promulgato, in quo idola ampliùs non sint ferenda; juxta nimirum illud Salvatoris apud Ioannem in Evangelio cap. 12. 31. Nunc Iudicium est mundi hujus, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras. Vide & cap. 16. 11. A quo enimvero Iudicio Paulus quoque Apostolus (quomodo hîc Angelus) argumentum duxit Paganos Athenienses ab idolorum cultu dehortandi, Act. 17. 30, 31. Deus, inquit, temporibus ignorantiae hucusque neglectis, nunc demum mandat omnibus ubique hominibus ut resipiscant; Eo quod statuit diem quo juste judicaturus est Orbem terrarum per eum virum quem definivit; fide ejus rei palàm factâ omnibus, illo ex mortuis suscitato. Cuigemina est ejusdem commonefactio ad Lycaonios, cap. 14. 15, 16. Annunciamus, inquit, vobis, ut à vanis istis rebus convertamini ad Deum vivum, qui fecit coelum & terram, & mare, & omnia quae in iis sunt; Qu • que praeteritis aetatibus sivit omnes gentes (nempe, judicio suo nondum iis manifestato) suis ipsarum viis incedere. Supplendum est, I am vero judicium suum omnibus promulgat: id quod Angelus hîc expressit, dicendo, Venit tempus judicii ejus.
Sed quando, inquies, & ubi gentium, quibúsque tandem administris, Angelus iste praedicatione suâ functus est? Praeludia quaedam ejus edita sunt cùm primùm superstitio ad memorias & circa reliquias Martyrum in Ecclesia gliscere coeperit; ut patet ex historia Vigilantii, quocum istiusmodi superstitioni intercedente plures alios, etiam ex Episcopis ejus temporis, sensisse, testis est adversarius Hieronymus, qui eum immerito hoc nomine exagitat.
Sed omnium manifestism praeconium hoc impletum liquet ab anno Domini 720 in Ecclesiis Graecis & Orientis, ubi omnino Angelus Evangelistes volavit 〈 in non-Latin alphabet 〉 , in coelifastigio, id est, loco celso & sublimi; quippe qui Evangelii sui administris usus est, non imae & vulgaris sortis hominibus, sed summis in Orbe Christiano potestatibus; Imperatoribus putà Constantinopolitanis, Leone Isauro, Constantino Iconomacho, Leone Armenio, Michaele Balbo, & Theophilo; qui omnes, potissimùm autem primi, pro cultu Religions uni Deo Creatori exhibendo, contra cultum creaturae, non solùm qui in veneratione Imaginum, sed etiam qui circa Divos eorúmque reliquias exercebatur, edictis & decretis • uis acerrime protestati sunt. Repetat Lector testimonia quae hac de re ex Theophane laudavi, cùm de Bestia Bicorni agerem. Porro autem secundi auspiciis Coucilium Constantinopoli convocatum est Episcoporum 338, concordibúsque suffragiis Imaginum adoratio impietatis accersita & damnata. Dices, Lector, silegere non pigebit, Definitionem Synodi ipsissimam Angeli hujus concionem esse, eodemque quo illius, juxta interpretationem nostram, fundamento subnixam. Quum vero nonnullorum fraud ibi contigerit, qui in Imaginum quidem damnationem cum reliquis consenferant, Divorum vero invocationi adhuc faverent, (neque enim paribus suffragiis in hanc atque in illam superstitionem itum est,) ut duo Canones, unus de Beata Maria Deipara, alter de reliquis Sanctis coelitibus religiosâ invocation colendis, Concilii decretis initio immixti fuerint; eos Constantine Imperator cum sanioris sententiae Patribus cùm advertissent, illico erroris arguerunt, inque judicii sui testimonium induci, atque de codice deleri curaverunt. Cujus • acti testem habeo, si quis dubitet, primo Authorem refutationis Definitionis istius Constantinopolitanae, Actis Concilii Niceni secundi insertae; qui cùm primam ejus editionem sibi refutandam sumpsisset, ad istos Canones sic infit: 〈 in non-Latin alphabet 〉 Post hanc editionem suam, inquit, etiam intercessionum Deo acceptabilem oblationem abjecerunt, delentes hano ex hoc scripto suo. Deinde Acta Stephani Monachi pseudomartyris; apud quem cùm Episcopy, qui ad eum convincendum ab Imperatore missi fuerant, Concilii decretum recitare inciperent; ill vero statim excipere adversus Concilii titulum, Sancti; illud sanctum dici non debere, propterea quod sancta proscripsisset. Annon, inquit, sacram supellectilem imaginibus exornatam concerpsistis? Annon adjectivum hoc 〈 in non-Latin alphabet 〉 ab omnibus justis, ab omnibus Apostolis, à Prophetis, à Martyribus piísque viris abjecistis? Sancitum enim à vobis est, ô generosi viri, ut cùm quisquam ad horum aliquem adiret, ex eóque quaereretur quo abiret, responderet, Ad Apostolos, Ad quadraginta Martyrs; sive unde veniret, itidem responderet, Ex Templo Martyris Theodori, ex Templo Martyris Georgii. Annon hae vestrae doctrinae sunt? Quonam ergo pacto qui sancta proscripsistis, Sanctum Concilium coegistis? Haec Stephanus ipsemet. Audiamus porro Actorum ejus descriptorem (qui eodemque tempore vixit) in eosdem ob Deiparae cultum imminutum tragice exclamantem: Quonam pacto, Christ, lenitatem illam tuam, quae nullis verbis explicari potest, non admirer? Quonam pacto benignitatis tuae, quae vim sermonis omnem supera • , abyssum exponere queam? Adhuc porro audacissimae illae linguae eo proruperunt, ut ingens quoque illud & improbum eloqui non dubitârint; nimirum illam ipsam Dei genitricem Virginem, inutilem quandam post mortem & commodi omnis expertem rem esse, nec cuiquam omnino adjumento ac praesidio esse posse. Adhuc istis testem adduco Cedrenum. Refert ill Constantinum Legem universalem edidisse (proculdubio ex Concilii sententia, cujus Acta hodie praeter solam Definitionem desiderantur) ne quisquam prorsus servorum Domini 〈 in non-Latin alphabet 〉 diceretur; sed, ut eorum reliquiae repertae contemnerentur. (ne superstitious venerarentur, Cedrene, etiamsi verae fuerint; sin falsae, ut e Templis abjicerentur) neve ipsorum intercessio posceretur; nihil enim valere. Adjecit etiam scelestus, inquit, Ne Mariae quidem intercessionem quisquam imploret. I am liceat mihi Lectorem convenire, annon ex hisce testimoniis clarum esse putet, aliquid in Concilio isto actum adversus Sanctorum cultum & reliquiarum. In hoc autem probando aliquanto diutiùs immoratus sum, quoniam non est, ut illud de Imaginibus, perinde omnibus notum.
Sed nondum hîc desuncti sumus: priùs illa de epitheto Sancti justis, quasi per diminutionem & contumeliam, abjudicato, calumnia detergenda est. Palàm enim est ex ipsa Definitione Synodi (quae hodieque in Actis Niceni secundi exstat) Apostolos & justos à Patribus istis passim Sanctitatis titulo honorari; non igitur simpliciter prohibuisse credendi sunt quod ipsimet factitarent. Sed, ut conjicere datur, illius seculi opinione nomen 〈 in non-Latin alphabet 〉 (nam de hoc solo sermo est) videbatur intercessionis honorem infer: unde, ut superstitioni quovis pacto iretur obviàm, illius usu in communi sermon de Templis, praesertim cùm eo precatum ibant, interdictum fuit. Nempe 〈 in non-Latin alphabet 〉 . ab 〈 in non-Latin alphabet 〉 deflexum videtur: quâ voice significatur 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Veneratio, aut res veneratione & adoratione digna. Unde Hesychio, 〈 in non-Latin alphabet 〉 utrumque ab 〈 in non-Latin alphabet 〉 , veneror, colo. Imo, quod ad cultum mortuorum manifesto ducat, communis est originis cum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sacra mortuis facere, parentare, & cum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , parentatio, inferiae. Praeterea (ut illud quoque bona Lectoris cum venia, & citra futilitatis notam, adjiciam) fieri potuit ut nomen 〈 in non-Latin alphabet 〉 Graecorum vulgo (quippe similium vulgi hallucinationum exempla apud nos quandoque observare est) sonare videretur, licet falso, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , eum per quem preces nostrae Deo offeruntur, id est, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , admissionalem & interpretem apud Deum: quomodo Gregorius Nazian. Christum Dominum nuncupat; juxta Apostoli illud ad Ephes. 2. 18. 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
Quicquid sit, illud ex allatis modo testimoniis apparet, tum temporis existimatum fuisse, hujusce vocis usu superstitionem illam erga sanctos vitâ defunctos ali atque foveri. Cui ut omni ration & machinâ occurreretur, ejus usu interdictum fuit: non quidem simpliciter & universe, quod adversarii calumniantur; sed in Templis appellandis solummodo, quae Apostolorum & Martyrum memoriis nuncupabantur. Errori, ut videtur, minuendo, quo, vel ea loca esse, creditum est, Deum per Martyrum intercessiones adeundi, vel eorum, quorum nominibus ferebantur, venerationi sacra. Ideo in vicem cognominis 〈 in non-Latin alphabet 〉 , illud Apostolorum & Martyrum, non minùs certe honorificum, substituere visum fuit. Satisne vero considerate & consulto, illius est judicare qui temporis illius circumstantias factíque rations omnes probe pleneque perspectas habuerit. Interim Ecclesiae virginitati aut puritati nihil quicquam detrahit, si forte aliquando in talibus quae ad rationem & modum rei gerendae spectent minùs sapienter judicaverit. Non enim necesse est ut perpetuo aut prudenter agat aut loquatur, quae casta sit. Simili fere de causa Sacerdotis vocabulum de Presbyteris Evangelicis, Sacrificii de Sacramento Eucharistiae, (ne hujusmodi alia nominem) apud plerasque Ecclesias reformatas in desuetudinem abire jussa sunt. Nec id quidem omnino temere, nisi quod (ut quibusdam videtur) in prioris locum non commodum satìs vocabulum substitutum, Ministrorum: quo licet omnes qui sacro fungantur munere, rite & ex Scripturae usu appellentur; non tamen eo Presbyteri à Diaconis distinguuntur. Annon igitur Presbyteros potiùs dixissemus nomine Apostolico, si noluissemus Sacerdotes? Sed haec alterius loci sunt.
Porro, non in Oriente solùm, verùm etiam in Occidente, fremente licet Pontifice Romano, Angeli hujus praeconium insonuit; non quidem plenis, ut illic, buccis, voice tamen pablicâ & solenni. Primùm, anno 790, in Synodo Francofurdiana sub Carolo M. 300 fere Episcoporum, praeter Abbates & alios: ubi cultus & adoratio Imaginum, unà cum Concilio Niceno secundo quod eam stabiliverat, quódque Hadrianus Papa per Legatos suos rexerat & approbaverat, damnata sunt. Iterúmque in Synodo Parisiensi, anno 825, jussu Ludovici congregatâ: in qua tum ex authoritate Divina tum Patrum sententiis prolixe ostenditur, adorationem Imaginum rem nesariam ac impiam esse, Synodúmque Nicenam ejusmodi superstitionis ream reprobandam esse. Add Commentarium à Carolo Magno ad Hadrianum Pontificem, idolorum propugnatorem, post Concilium illud Francofurtense, missum; ut hîc quoque Angelum in Coeli fastigio volâsse agnoscas. Atque hactenus primi Angeli hortamentum percepimus: jam secundi praeconium auscultemus.
SEcundus Angelus ROMAM, ob spurcitiem & multitudinem idololatriarum quibus, primi Angeli hortatione spretâ, tum ipsa sese contaminaverat, tum ut idem secum facerent cunctis in Orbe suo gentibus author & princeps extiterat, e civitate Dei in BABYLONEM versam denuntiat; ea-propter, sententiae Divinae in omnes Idololatras latae jam penitus per impoenitentiam suam obnoxiam factam, diutiùs non ferendam, sed irrevocabili decreto perdendam atque exscindendam esse; e • que excidio usque ab hoc praeconio apparatum continenter & assidue institutum iri.
Atque hujus quidem praeconii administri exstitere, verbo partim, partim facto, Waldensium & Albigensium Coetus, ut qui omnium mortalium primi Ecclesiam Romanam ab idololatria seu scortatione mystica renuntiârunt BABYLONEM esse Apocalypticam; iidemque primum quoque ei ad ruinam fecere gradum; quandoquidem sic detectam extemplo magna hominum multitudo eam abominari, privatímque per omnes ditionis ejus provincias defectionem facere; adhaec authoritatem ejus exinde indies magìs magísque labefactari, ruinámque tunc fieri coepisse, quae non stitura sit donec tandem ad Urbis ipsius cremationem sit deventum. Verbo dicam; ab hujúsque Angeli praeconio quasi delectus sanctorum militum Babyloni diruendae continenter fieri coepit.
Quasi dicat, I am nunc Ruinae Babylonis jaciuntur fundamenta: ab hoc enim tempore Belli contra ipsam gerendi apparatus suscipietur. Imitatur autem Isaiam cap. 21. qui iisdem plane verbis, nec dissimili rerum occasion, veteris illius Babylonis interitum non jam factum retulit, sed, ut hîc, jactis rerum fundamentis, certo certiùs futurum praenunciavit. Quippe, ut docet Chronologia, eodem tempore Isaiah hoc vaticinium suum edidit quo Medi, Babylonem aliquando vastaturi, excusso Assyriorum jugo, sese in libertatem asseruerint, conditâque sub novo Rege Dejoce Ecbatanâ, Regni tum Nino tum Babyloni fatalis fundamina posuere.
—Quia ex vino veneficii scortationis suae potavit omnes gentes.
Vino veneficii s • ortationis suae ] id est, philtris, vino potionato dementavit. 〈 in non-Latin alphabet 〉 enim hîc, non iram aut excandescentiam valet, sed ex usu Hellenistico venenum; nempe voci Hebraeae 〈 in non-Latin alphabet 〉 parem esse voluere, quae iram modo, modo venenum significat. Hinc Deut. 32. 33. Septuag. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , i. Fel Draconum vinum eorum, & venenum aspidum insanabile. Item Job 20. 16. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , id est, Venenum draconum sugat, occîdat eum lingua serpentis. Add Psal. 58. 4. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Venenum illis secundùm similitudinem serpentis. Vide etiam, si lubet, Deut. 32. 24. Job. 6. 4. Imo ubicunque in V. T. veneni significatio occurrit, eam aliter quàm aut hâc aut voice 〈 in non-Latin alphabet 〉 non nisi semel tantùm expressam videbis.
Duplicis autem in Apocalypsi 〈 in non-Latin alphabet 〉 , seu vini ejusmodi potionati, mentio habetur: 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quo, ut dixi, amatorium virus seu philtrum designatur (juxta quod idem cap. 18. 23. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , seu veneficium, consueto ad eam rem vocabulo, nuncupatur;) & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quae supplicio afficiendorum potio est: siquidem illo spiritualis scortationis illecebram, ex consuetudine Meretricum philtris amorem conciliantium, Spiritus Sanctus expressit; hoc ad morem Iudaeorum allusit, qui morte afficiendis, ut torporem iis inducerent, calicem vini, cui myrrha, aut aliud id genus aroma amarum immixtum fuerit, praebere consueverant. Cujusmodi proinde potionem Servatori cruci jamjam affigendo iidem exhibuisse perhibentur; sed ill bibere recusavit: Matt. 27. 34. Dederunt ei, inquit, vinum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , cum felle mixtum, id est, 〈 in non-Latin alphabet 〉 enim & 〈 in non-Latin alphabet 〉 idem valent. Voce autem 〈 in non-Latin alphabet 〉 Evangelista speciem amaram in genere designavit, pro Hellenistarum usu (quibus & Absinthium 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicitur.) Hanc Marcus myrrham fuisse determinat; Et dederunt ei, inquit, bibendum vinum myrrhatum. Myrrha vero, Hebraice 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Syriace 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ab amaritudine summa nomen traxit. Atque hinc factum videtur ut Prophetae in cladibus depingendis toties Calicis parabolâ uterentur; utpote qui ex more gentis perituris porrigi soleret. Sic fuit Angeli secundi praeconium, quem mox excepit tertius. Is quid novi adhuc moniti superaddat, pronis auribus excipiamus.
TErtius Angelus, priores duos supergressus, Bestiae cultores admonet quàm horrendum eisdem impendeat periculum, siquidem ejus sequaces adhuc esse perrexerint; ideóque suadet ut, omni cunctatione abjectâ, protinus sese à consortio ejus subducant, hócque pacto saluti suae consultum eant; neque enim qui posthac ei adhaeserint, salvos esse posse. Quod quidem praeconium maxim omnium insigne, Lutheri sociorúmque ejus & successorum operâ, superiori seculo felicissime adimpletum est: quod nimirum eximia illa quam cernimus Ecclesiarum Reformatio est consecuta; hominibus non jam singulatim, ut ad praecedentis Angeli vocem factum erat, sed provinciatim & tributim, asserendae & repurgandae Religioni, passim Bestiae jugum excutientibus.
El tertius Angelus, inquit, sequutus est illos, ( i. priores duos ) dicens voice magnâ, Si quis adoraverit Bestiam & imaginem ejus, & acceperit characterem in front sua aut in manu sua; Hic bibet de vino irae Dei, [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] quod mixtum est mero in calice irae ipsius, & cruciabitur igne & sulphur in conspectu Angelorum sanctorum, & ante conspectum Agni; Et fumus tormenti eorum ascendet in secula seculorum: nec habent requiem die aut nocte qui adorant Bestiam & imaginem ejus, & si quis acceperi • characterem Nominis ejus.
Poenae atrocis atrox descriptio, cui vix quicquam simile habet totius Canonis ambitus. 〈 in non-Latin alphabet 〉 supplicii potio est perituris dari solita, ut ad verse. 8. monuimus. Vinum merum, id est, aquâ non dilutum, fortiùs inebriat, adhúcque magis si diversa vinorum genera misceantur: cujusmodi igitur nonnulli hîc intelligi volunt verbis istis 〈 in non-Latin alphabet 〉 , id est, meri mixti; cùm alioquin pugnantia diceret. Sed magìs sese mihi probat, ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 idem sit quod merum myrrhâ, felle, thure, similive saporis amari pharmaco mixtum, quod in poculo Iudaeis maledictionis dicto, ex more gentis, usitatum; allusúmque ad illud Psalmi 75. 9. juxta Septuagint. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Ubi Chaldaeus habet, Calix maledictionis in manu Domini, & vinum forte, plenum mixtione amaritudinis, ad tollendum per illud scientiam improborum. Diximus enim, potionem illam exhibitam ut morituro rationis usus tolleretur. Pro eo autem quod Septuaginta habent, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , in Hebraeo est 〈 in non-Latin alphabet 〉 vinum rubens, nempe quod aquae admixtione colorem non perdiderat. Erant enim vina in Terra sancta rubra. Reliqua descriptionis per se patent.
Iuvabit autem hîc triplicis istius praeconii gradus paulisper observare, útque posterior priorem gravitate superet. Primus enim Angelus sollus officii admonuit, Deum rite ex Evangelii praescripto colendi; culpam hâc parte commissam non exprobravit. Secundus ulteriùs progressus, Moechationis spiritualis crimen intentat, atque id interitu & exitio inevitabiliter luendum; sed quod soli adhuc Babyloni, criminis principi & Architectae, nondum participibus ejus, comminetur. Tertius vero, omnibus gravitatis numeris expletis, universae Bestiae cohorti cunctisque in obsequio ejus permansuris horrendos atque infandos cruciatus, eosque nec finem nec remissionem ullam habituros, denuntiat. Sequitur
Hîc patientia Sanctorum est: Hîc qui custodiunt mandata Dei & fidem Jesus.
Quasi diceret, Hoc praecouium Lydius lapis erit probandae tum patientiae tum obedientiae Sanctorum. Patientiae quidem; si tam atrocis poenae, talísque quae omnem moram compensabit, exspectationi acquiescentes, nihil tam diuturnis Bestiae successibus perturbentur, neve ad eam, quâ in refractarios & imperio suo immorigeros grassabibitur persecutionum rabie, quicquam animis concidant: Obedientiae vero erga Dei mandata & fidem Jesus; si hâc comminatione auditâ, nihil cunctati protinus sese à Bestiae communion subducant, imagini & characteri ipsius renuncient. Hi sunt qui custodiunt mandata Dei & fidem Jesus, id est, qui rite ac Evangelice Deum colunt in fide Jesus Christi: proptereá{que} Evangelicorum nomine haud immerito dicendi.
SIc Ecclesiâ Virgineâ triplici monitione suâ defunctâ, succedit Assertio ejus contra hosts, typo Messis & Vindemiae; quibus semel peractis, non differtur ampliùs beata justorum remuneratio, ut testatum facit denunciatio ista de coelo utriusque descriptioni praemissa;
Audivi, inquit, vocem de coelo dicentem mihi, Scribe, Beati mortui qui in Domino moriuntur, ab hoc tempore: Etiam, dicit Spiritus, ut requiescant à laboribus suis; opera vero eorum sequuntur eos.
Scio plerosque pronunciatum hoc coeleste ad superiora refer, tanquam consolandis Sanctis jam gravissima quaeque à Bestia, praecedenti celeusmate irritatâ, passuris. In qua sententia & ipse pridem fui: Nunc vero, re accuratiùs perpensâ, eo inclino, ut ad sequentia potiùs referendum putem, tanquam commonefactionem jam instantis Resurrectionis & Iudicii sub Tuba septima; cujus utpote apparatus in sequenti Visione agi inciperet. Ità ut illud 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ab hoc tempore, dicatur, non respectu rei praecedenti Visione exhibitae, sed proxime sequenti exhibendae; quam nimirum protinus exciperet Resurrectio mortuorum & Iudicium. Quasi dixisset, Nunc ad illud deventum est quod unicum restat implendum, ad tempus illud quo Mortui in Domino ad beatam vitam suscitabuntur, Sic enim in Evangelio Matth. 23. verse. ult. Dominus ad Iudaeos, Non me videbitis 〈 in non-Latin alphabet 〉 , donec dicatis, Benedictus qui veni • in nomine Domini; id est, non à temporis momento quo haec loquutus erat, sed à tempore Paschatis, quod tunc celebratum ibat: post quod vulgo Iudaeorum non ampliùs se conspiciendum praebuit. Ratio autem mihi sic, ut dico, sentiendi triplex est. Primùm, quod non meminerim uspiam in sacra Scriptura diem mortis Diem mercedis indig •• ari, sed Diem solum Resurrectionis & Iudicii. Secundo, Denuncia • io de coelo, • um mandato scribendi, non nisi ad insigne aliquod rerum momentum indicandum videtur adhibitum. Certe ejusmodi mandatum alibi nusquam, praeterquam initio totius Prophetiae, reperire est. Denique pronunciato huic, si been attendatur, sensu omnino convenit cum illo ad clangorem Tubae septimae, cap. 11. quando tempus affore dicitur quo mortuorum (nempe, propter Christum) causa judicabitur, Deús{que} redditurus sit mercedem servis suis Prophetis, & Sanctis, & timentibus nomen ejus parvis & magnis, & perditurus eos qui perdunt terram. Ità hîc, Beati, inquit, ab hoc tempore mortui qui in Domino mortem occubuere, ut requiescant à laboribus suis, id est, vitam deinceps pristinorum malorum & calamitatum securam degant (quo sane hostium & tyrannorum exterminium innuitur:) & opera eorum sequuntur eos, id est, perpessionum suarum & recte factorum omnium mercedem consequentur beatissimam.
Interim, hâc interpretation admissâ, de sensu verborum 〈 in non-Latin alphabet 〉 ; nihil muto; adhuc ea cum prioris sententiae sequacibus, non de quibusvis in Christi • ide obdormientibus, sed speciatim de Martyribus, intelligendo, qui vitam pro Christo profuderunt (talibus enim constat Resurrectio prima: ) ut cum Beza reddendum putem, qui propter Dominum seu Domini causâ, moriuntur. Quemadmodum ad Ephes. 4. 1. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Vinctus in Domino, est Vinctus propter Dominum; idem scilicet quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 , cap. 3. 1. Quo eodem sensu veteres (ut ex Tertulliano conjicere datur) acceperunt illud 1 Thes. 4, 16. Mortui in Christo resurgent primi, id est, Martyrs, qui propter Christi confessionem neci dati fuerint. Videsis eum de Anima c. 55. Quippe notum est, Latinis ablativum, & Graecis perinde dativum, qui aliàs instrumentum & modum agendi significat, etiam causam ob quam sive propter quam denotare; ut, Verberat odio, invidiâ pulsus est, & similia. Hunc autem ablativum sive dativum cùm Hebraei per praepositionem 〈 in non-Latin alphabet 〉 enuncient, & eorum imitatione Scriptura Graeca per 'EN; inde factum ut EN quoque ibidem causam propter quam designet. Rarior quidem est haec significatio cum hac particula; sed non dubito quin plura suppeditârit exempla observatio diligens, quàm mihi nunc in promptu sint.
TAntum de pronunciato coelesti. I am bigae Visionum, cui praemitti diximus, sensum, quantum in re futura licet, quâque decet sobrietate & modestiâ, indagemus: & primo MESSIS, quâ primus ad consummationem gradus sternitur.
Et vidi, inquit, & ecce nubem candidam; & super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, & in manu sua falcem acutam. 15. Et alius Angelus exivit de Templo, clamans voice magnâ ad sedentem super nubem, Mitte falcem tuam & mete; quia venit hora inetendi, quoniam aruit Messis terrae. 16. Et misit qui sedebat super nubem falcem suam in terram; & demessa est terra.
Messis nomen tria complectitur; segetis desectionem, collectionem, & trituram. Unde factum ut duplicem in sacris, contrariíque sensûs parabolam constituat: modo stragis & excidii, quasi desectionis & triturae; modo restitutionis & salutis, pro collectionis ingenio. Illius exemplum obvium apud Ieremiam, cap. 51. 33. ubi sic de clade Babylonis, Filia Babylonis quasi Area, tempus triturae ejus: adhuc modicum & veniet tempus messionis ejus. Item Isaiae cap. 17. 3, &c. de excidio Damasci, & clade Israelis per Thiglath-pelesarem, Cessabit adjutorium ab Ephraim, & regnum à Damasco, &c. Eterit perinde ac si colligeret messor segetem, & brachium ejus spicas demeteret. Hujus vero exemplum vix alibi quàm in N. T. reperire est. Messis, ait Salvator, magna est, operarii vero pauci. Non desunt tamen qui ab hac notione interpretentur querelam istam Israelis apud Ierem. 8. 20. Praeteriit Messis, consumpta est aestas, & nos non sumus salvati; i. Transiit tempus quo putavimus nos salvos fore, & non salvati sumus. Utrius autem figuram MESSIS hoc loco sustineat, eruamus, si possimus, ex rerum gerendarum ordine quas alibi Spiritus Sanct. de iisdem Ecclesiae temporibus repraesentaverit.
Calcationem torcularis, quâ Vindemia MESSEM istam subsequens desungitur, eandem esse cum strage illa cruenta ab Equi albi Sessore patranda cap. 19. palàm est ex eo quod ejusdem Sessoris descriptioni inseritur; Is est qui calca • torculare furoris irae Dei omnipotentis. I am vero hoc dato & posito, necesse est parabolas propheticas, quae utramque pariter immediate, & nullo ampliùs Viso interveniente, praevertant, aut rem eandem denotare, aut si diversas, tamen aliquo pacto inter se conjunctas & devinctas. Cùm idcirco hîc Vindemiam proxime antecedat MESSIS ista; illic vero Stragem eam atrocem Apparatus nuptiarum Agni, unà cum Excidio Babylonis: sequitur omnino, aut apparatum istum, aut Excidium, esse MESSEM quam quaerimus, aut eódem cum MESSE, aut cum iis MESSEM, pertinere.
Si dixerimus Vastationem Babylonis MESSEM esse, id tum Typi ingenio, qui desectionem & trituram subindicat, satìs consentaneum foret; tum praesertim subblandiretur Ieremiae exemplo veteris quoque Babylonis casum eâdem figurâ praedicentis. Locus est quem paulo ante laudavi: Filia Babylonis quasi area, tempus triturae ejus: adhuc modicum & veniet tempus messionis ejus. Huic quoque accedit quod cùm utraque, tam Messis quàm Vindemia, quod Annum absolvant, rerum finem & consummationem denotet; Messis vero Vindemiam tempore praecedat: ideo, si consummationi tyrannidis Romanae significandae utramque deservire compertum esset; sane apposite admodum MESSIS Urbis ipsius cladem, tanquam excidii plenarii Praemetium; VINDEMIA Messi succedens universi Regni Bestiani interitum, haud longo eam intervallo subsecuturum, designatum iret.
Nec sane quicquam est quod huic accommodationi obstet praeterquam illud unum, quod Stragem illam internecinam cap. 19. Vindemiae quoque imagine expressam, non Babylonis vastatio, ut hactenus, praesupposuimus, sed alius rerum eventus, (Babylonis vastationem (ut videtur) subsequens) Apparatus nempe Nuptiarum Agni, seu Sponsae ejus exornatio, proxime anteire deprehenditur. Annon igitur MESSIS apparationi isti significandae erit, aut (si hoc incongruum) rei alicui cum ea gerendae?
At quaenam, inquies, Apparatio illa Sponsae est? quídve illud quod cum ea simul gerendum sit? Sane Apparatio illa Sponsae, nondum video quid aliud esse possit quàm illa tot seculis exspectata conversio & collectio Israelis; illius quae olim (juxta Salvatoris parabolam) ad nuptias Filii Regis invitata, venire recusavit, nunc vero tandem prompta & parata accurret. Non enim Gentes Sponsa illa dici posse videntur, cùm illae jam olim & à multis seculis Christo desponsatae fuerint. Iudaei idcirco sunt, qui adhuc Agni Sponsa futuri exspectantur.
Cum hac autem Conversione & Reductione Israelis (quâ illa in • oetum Agni Virgineum cooptabitur, ejúsque pars fiet) conjuncta erit Turcici Imperii demessio seu excidium; juxta quod ad Phialam sextam legitur, sed aliâ figurâ, Aquas magni illius sluminis Euphratis exsiccandas esse, ut paretur via Regum ab ortu Solis. Tempus enim hujus Phialae planissime ad tempus Apparationis istius Sponsae convenit; cùm sicut ista excidio Babylonis & stragi hostium novissimae interjecta sit, ità haec Phiala Phialae quae in Thronum Bestiae effunditur, & Phialae novissimae media intervenit. Nempe Ecclesia Christi, ut conversione Israelis quasi gemina evasura sit; ità utraque pars proprium & peculiarem id temporis hostem videtur habitura: illa BESTIAM Romanam origin incircumcisâ; haec Imperium MUHAMMEDICUM circumcisae Gentis, atque ortu Ismaelitico Isaacidis ominoso. Quorum utriusque exterminio sub adventum Christi peragendo, quidni hujus MESSIS, illius autem VINDEMIA repraesentando deserviat?
Porro hui • MESSIS interpretationi si minùs firmitudinem, speciem saltem aliquam, conciliet Vaticinium illud Ioelis, unde utraque Imago tam Messis quàm Vindemiae desumpta est. Illic enim de tempore convertendi Israelis agi, vel ex primis O •• culi verbis manifestum est. In diebus illis, inquit, & tempore illo quo reducam captivitatem Iudae & Jerusalem; Congregabo omnes gentes in vallem Iosaephati, & discrpta •• o • um iis ibi superpopulo meo & haereditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, terrámque meam diviserunt. Deinde in apparatûs bellici hypotyposi sequitur, Immittite falces, quoniam maturavit Messis: Venite & descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia, quia magna est malitia eorum. Utcunque igitur in hac Figurae MESSIS accommodatione id observare liceat, rem gerendam ità comparatam esse • t ei utraque Messis notio, tam desectionis & triturae quàm collectionis, aptari possit; haec ex parte Israelis in Ecclesiae horreum colligendae, illa stragis hostium cum ea conjunctim futurae: tamen cùm de Ecclesiae contra hosts assertione novissima hîc agatur, ideo omnino desectionis & triturae notionem praeferendam censeo.
Sed quicquid MESSIS futura sit, certe Dominum ejus & messionis Auspicem, ipsum Christum Regem fore arguit descriptio. Ecquid enim ulli praeter ipsum Regi Titulus iste FILII HOMINIS cum NUBIS carpento in universa Scriptura tribuitur? Ut minime tutum sit, meâ quidem sententiâ, id alio torquere. Potiùs colligendum videtur, Divini Numinis potentiam in MESSE isthac defungenda, sicut & in proxime futura VINDEMIA, magìs conspicuam & illustrem futuram quàm in ullis hactenus operibus factum est eorum quae Angelorum tantùm nominibus gerebantur.
HACTENUS de MESSE conjectavimus; pergamus nunc ad VINDEMIAM. Quam utì in Anni tempestatibus fieri consuevit, ità hîc ordine rei gerendae MESSEM sequi, rationi consentaneum est.
Et alius Angelus exivit de Templo quod est in coelo, habens & ipse falcem acutam. 18. Et alius Angelus exivit de altari, qui habebat potestatem in ignem: & clamavit voice magnâ ad eum qui habebat falcem acutam, dicens, Mitte salcem tuam acutam, & vindemia botros vineae terrae; quoniam maturae sunt uvae ejus. 19. Et misit Angelus falcem suam acutam in terram, & vindemiavit vin • am terrae, & misit in lacum irae Dei magnum. 20. Et calcatus est lacus extra Vrbem, & exivit sanguis de lacu usque ad fraenos equorum per stadia mille sexcenta.
Haec VINDEMIAE descriptio est. Ad cujus interpretationem eo certiùs collineabimus, quo hîc parabolae significatio minùs in ambiguo posita, & expressior habetur botrorum calcandorum designatio. Siquidem Calcatio vindemialis in Scriptura parabolica cladem atrocem, cruentam & internecinam constanter denotat. Hoc primum. Deinde cladem, qua de hic agitur, eandem esse cum Clade illa magna cap. 19. ostendunt (ut paulo ante admonui) verba illa de calcando torculari irae Dei descriptioni ejus inserta. Ergo eadem quoque erit cum Bello magni illius diei Dei omnipotentis ad Phialam novissimam: quocum Cladem illam internecinam cap. 19. eandem esse, illud dubitare non sinit, quod utraque ejusdem omnino hostis clades novissima sit; utraque enim in Bestiam, Pseudoprophetam, eorúmque Confoederatos ultimo incubitura est. At eorundem clades ultima non potest esse nisi una. I am si Vindemia nostra eandem cum istis cladem designet, in eosdem quoque hosts incubituram necesse est; ergo in Bestiam & Pseudoprophetam. Vitis igitur, seu Vinea terrae, cujus hic mentio, Bestiae ditio est. Wae ad vindemiandum maturae, Bestiani sanguinis reatu turgentes, maturi judicio. Lacus denique seu Torcular, Locus caedis; idem nimirum qui ad Phialam septimam Hebraice interpretatus ARMAGEDDON dicitur, forsan quod ibi ad internecionem Bestiae turmae seu copiae delebuntur. ARMA enim 〈 in non-Latin alphabet 〉 excidium sonat; GEDON seu GEDDON 〈 in non-Latin alphabet 〉 turmam, exercitum, seu exercitum eorum. Congregavit, inquit, eos in locum qui vocatur Hebraice ARMAGEDDON. (libri à Plantino excusi simplici 〈 in non-Latin alphabet 〉 ARMAGEDON) Et septimus Angelus essudit • hialam suam in Aerem: & exivit Vox magna e Templo Coeli e Throno, dicens, Factum est.
Ubi autem hic Lacus seu locus futurus sit calcandarum Uvarum, adhuc in Dei arcanis est; nec igitur nobis curious nimis satagendum, nedum definiendum, donec aut eventus ipse patefecerit, aut eidem proximior rerum status aliquod ejus fortasse indicium praebuerit. Illud tamen monere fas erit citra temeritatis notam, Ex tam diligenti intervalli per quod Caedes extenderetur dimensione, videri posse Spiritum Sanct. ad regionem ejusmodi aliquam digitum intendere, quae stadia mille sexcenta in longitudinem pateat: per tot enim stadia stragem faciendam esse docet extra URBEM, hoc est, ni fallor, in regione seu ditione URBIS. Hinc factum ut quidam circuitione istâ Terram Sanctam, designari putarent, ut quae tot ad amussim stadia longitudine suâ colligat, i.e. Italica milliaria ducenta, Graeca vero non ampliùs centum sexaginta; quantam esse Terrae Sanctae longitudinem perhibet Hieronymus Epistolâ ad Dardanum. Graeci enim, inquiunt illi, milliare suum metiebantur stadiis decem, quorum singula erant passuum centum; passus autem (quam orgyam appellant) pedum Romanorum sex • ità in universum continebat milliare Graecum 6000 pedes Romanos. E diverso Romani passum quinque pedibus definiunt, stadium passibus 125, milliare octo stadiis, id est, pedibus tantùm 5000. Unde factum ut milliare Graecum, tametsi mille passuum numero cum Romano conveniret, Romano tamen quintâ parte majus esset. Quâ ration milliaria Romana 200 efficiunt non ampliùs 160 Graeca. Haec ratiocinii summa est. Praeterea, nec illud conjecturae omnino nihil momenti addit, quod loci nomen ARMAGEDDON Hebraice nuncupetur, quasi futuri in Terra Hebraeorum. Sed quâ tandem ration hoc fieri poterit? Sane illis qui Antichristum ex Oriente proditurum opinantur, haec sententia facilis admodum & expedita est; nobis non item: nisi quis sort illud verisimile existimet, Pseudopropheta • post eversam Romam in Orientem migraturum, ibíque sedem collocaturum: quod quidem ex ipsis Bestiae asseclis non desunt qui affirment; nempe, ante supremum Iudicii diem Pontificem Romanum Hierosolymis sedem habiturum. Nam illud certe, Bestiam, rebus suis domi in Occidente in tali qualis supponitur statu & discrimine constitutis, iterum (utì olim in expeditione Hierosolymitana) exercitum in Palaestinam ducturam, tot hostibus à tergo relictis, atque ibi demum funditus deletum iri, nullâ verisimili • udine affirmari posset. Quinimo, ne nos qui Occidentalem Antichristum asserimus, illis qui Orientalem ab hac parte inferiores simus, in vicino item locus est cui dictus stadiorum numerus perinde convenit; putà STATO DELLA CHIESA, seu Ecclesiae Romanae Latifundium, quod ab Urbe Roma usque ad ultimum Padi ostium & paludes Veronentes porrigitur spatio milliarium Italicorum ducentorum, id est, stadiorum 1600.
Sed quo abeo? • ibulam tandem curiositati imponamus, cui forsan hactenus nimis indulsimus. Ad alia deveniamus, in quibus majus sit operae pretium. Atque adeo illud imprimis attendat Lector, Non eundem este hîc botrorum putatorem atque calcatorem torcularis; sed prout diversa sunt munia Vindemiatoris & Torculatoris, ità quoque diversos authors habere; Vindemiationem seu putationem, Angelum falce vinitoriâ instructum; Calcationem, Christum ipsum Regem equitatu coelesti comitatum: id quod ex Visione capitis 19, (nam aliquoties laudavi) liquido constare potest. Illic enim vidit Johannes Coelum apertum, & ecce Equus albus; & qui sedebat super eum vocatur fidelis & verax, & cum justitia judicat & pugnat — Et vestitus erat vest aspersâ sanguine, (sanguine autem uvarum) & vocatur nomen ejus VERBVM DEI. Et exercitus qui sunt in coelo sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo & mundo. Et de ore ejus podrit gladius acutus, ut in ipso percuterct gentes: Ipse enim regit cas virgâ ferreâ; & is est QVI CALCAT TORCVLAR VINI FVRORIS DEI OMNIPOTENTIS, —&c. Ecquid clariùs dici potuit? Proindeque in contextu, cui lucem pro virisi facimus, neutiquam dicitur, Angelum qui vindemiavit • ive putavit botros eundem quoque Lacum calcâsse; sed solummodo botros putatos in lacum misisse; quo facto, calcatum esse Lacum extra Vrbem, A quo autem nisi à Christo Rege, e coelo cum coelesti Equitatu prodeunte? Id nimirum est quod Spiritus Sanctus significare voluit, statim additâ Equorum mentione: Et exivit, inquit, sanguis e Lacu usque ad •• aenos Equorum. Quorsum enim illud de Equis insertum, nisi • ut hoc indicio submoneret, ab eo Lacum calcatum esse ad quem comitatus iste equestris pertinebat?
Ut igitur rem in pauca conferam; haec Visionis istius Vindemialis summa est: Angelus Vindemiator, adhibitis Sanctis, quorum ad hoc negotium ei praefectura demandata est, borros Bestianos putabit abscindetque; eâque putatione suâ faciet in ARMAGEDDUNTEM congregari; congregatos demum calcabit Dominus Jesus in adventu suo: juxta quod Paulus ait de Homine peccati, (qui ipsissima haec Bestia est) eum à Domino destruendum fore, 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
Utraque autem tam MESSIS quàm VINDEMIA precibus impetratur: illa quidem (ut-videtur) Ecclesiae in universum; unde qui supplicum personam ibi sustinet Angelus, e Templo generatim prodire dicitur: haec vero magis Martyrum & Confessorum, in quos lanienis atque tormentis saevierint impii, ac Christo victimam fecerint; propterea qui ad hanc inclamat Angelus, e Thysiasterio seu Altaris septo egreditur, atque in ignem potestatem habere dicitur, ignem autem martyrii. Notum vero illud in vulgus est, sanguinem Martyrum ad Deum pro vindicta clamare. Sane enim passim testator Scriptura, Divinum numen Ecclesiae, neque res secundas, neque in hosts vindictam, citrapreces suorum largiri velle. Ità ad preces Danielis solvitur Captivitas Babylonica: & in parabola de Vidua iniquum Iudicem clamoribus suis fatigante, apodosis est, Deum similiter precibus electorum suorum adactum tandem aliquando ad vindictam surrecturum esse. Add quod, cùm Tubae clancturae essent demoliendae rei Romanae, priùs Martyrum preces, facto suffitu, Deo in memoriam revocantur.
Audi igitur, ô Christ Rex, & in memoriam apud Patrem tuum revoca tot supplices tuorum pro regno tuo preces, tot afflictorum & interfectorum pro nomine tuo gemitus, & cùm tempus quod tibi opportunum videbitur advenerit, Surge, mete & vindemia.
Hucusque, Lector, fusiore hoc interpretandi genere progredi potui, nec ultrá. In reliqua quae supersunt Vaticinia SPECIMINA tantùm do; eorum nimirum partem quae ante triennium aut quadriennium in plerasque Visiones Apocalypticas cum amicis privatim communicaveram. Ea, qualiacunque sint, candori tuo, Lector, commendo, • tque benign interpreteris obsecro; donec D.O.M. vires & otium mihi largiatur & ista (nisi doctorum & piorum virorum judicia absterruerint) simili quo priora filo pertexendi. Porro scias in hisce capitum ordinem adeo ad amussim servare non libuisse, quin BABYLONIS mysterium PHIALARVM Visioni anteponerem; quod tamen Johannes postposuit: an quia ex Phialarum Angels unus illud monstraverat? an quia praecedentibus Visionibus omnibus tanquam CLAVEM reserandis subjicere voluit? Vtrumque in causa fuisse videtur: Sed non idem interpretanti atque narranti ordo ubique commodus est.
DE METROPOLI 〈 in non-Latin alphabet 〉 CHRISTIANITATIS, BABYLONE MYSTICA.
MEtropolis ' 〈 in non-Latin alphabet 〉 BABYLON 〈 in non-Latin alphabet 〉 seu mystica, Urbs ROMA est, seu, ut nunc loquimur, SEDES ROMANA, ex Sponsa olim Christi facta non solùm Meretrix, sed & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , METROPOLIS MERETRICULARUM, id est, caput Christiani nominis Urbium cum ipsa spiritualiter fornicantium. Ubi illud, Lector, vel imprimis observes velim, (quoniam in ipsa jam Arce versamur Apocalypseos) non aliis haeresibus aut erroribus ullis, quàm illâ tantopere veteri quo{que} Israeli exprobratâ MOECHATIONE spirituali, magnam illam & catholicam visibles Ecclesiae Christianae ' 〈 in non-Latin alphabet 〉 à Spiritu Sancto definitam & consignatam esse. Hanc igitur unicam, tanquam Cynosuram, ab eo spectari oportere, quisquis Apostasy Christianitatis initium, progressum, statum & decrementum, ex rerum Ecclesiasticarum tabulis pervestigare voluerit. In hunc scopum si intendat, vel palpari potest quod quaeritur; sin aliter, aut frustrà, aut incertus erit. Sit enim licet aliorum errorum, imo haereseôn, BABYLON ista rea (neque enim novum est • Meret • ices atque Moechas aliis quoque vitiis & sceleribus infames csse;) cùm tamen istarum nullâ magnam illam visibles Ecclesiae ' 〈 in non-Latin alphabet 〉 notave • it Spiritus Sanctus, proinde habendae s • nt istae aut pro solis Apostasy illius symptomatis, aut pro ehroribus adventitiis, aliorúmque aeque temporum & Sectarum communibus; aut si magni sort momenti haeres • s fuerit, ejusmodi • amen (ut est illa de Justification & salute ex meritis Operum speranda) quae sero demum, & aetate jam provectâ admodum MERETRIOE, in Ecclesiam, tanquam 〈 in non-Latin alphabet 〉 , justo Dei judicio sit admissa: ne nimirum qui Dei longanimitatem. TESTIUM que pradicationem tamdiu támque pertibaciter contempserant, postmodum (utì contra protoplastas cautum fuisse legimus) manum extendentes acciperent de fructu Arboris vitae, comedere vtque victuri in seculum.
Porro illud, Lector, hoc loco singular est, nec levi animadversione praetereundum (de quo proinde in CLAVE Apocalyptica te monebam • ) nimirum, hanc de MERETRICE magna BESTIA que ipsam bajulante Visionem, ab Angelo, praeter morem suum, Ioa • ni nobisque interpretation longe pulcherrima reseratam esse: eo proculdubio fine, ut ejus interpretationis beneficio, utpote praecipuae omnium Visionis, caetera quoque mysteria Apocalyptica, hactenus quidem clausa, sed ex illa mirabili artificio pendentia, panderenturi Hîc igitur adesto animis; & ne frustrà, quod te attinet, Angelus operam istam sumpserit, illud probe probeque memento, Allegoriae seu Parabolae interpretationem ( • cujusmodi haec Angeli est) novam allegoriam aut Parabolam non esse. Nam quae haec insolentia eslet, aut veriùs insania, interpretis? quisve fructus Allegoriam Allegor •• , aut Parabolam aliâ Parabolâ interpretandi? Ne igitur tu hic nescio quas mundi aetates, aut similia attendas figmenta; quinimo Angeli • atidici, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , verùm interpretantis, mentem prout litera sonat accipito; non Allegoriae, ut all • bi usuvenit, sententi • m recludendi, sed interpretationem ejus jam datam rebus ipsis applicandi partes tibi restare sciens.
Quam ad Applicationem, quatenus Deu • mihi revelaverit, sic tibi praeibo.
1.
MULIER quam vidit Johannes BESTIAE insidentem, Vrbs illa magna est quae tum regnum habebat super • eges terrae, ver. 18.
Applicatio. Quae isthaec nisi ROMA est?
2.
BESTIA cam Meretricem factam bajulans, illa Bestia est quae etiam ante Visionem istam Ioanni exhibitam aliâ quadam sui specie fuerat, sed • â tamen, quâ Meretricem bajularet, nondum • um fu • slet; tali vero postmodum ex Abysso surrectura erat, in eâque sund • tus • andem interi •• ra: id est, species illa quâ Meretricem bajularet, Bestiae novissima soret, ultra quam vitam suam non produceret, v. 8. Sequitur eodem versu (ut isthoc quoque charactere agnoseas ipsissimam hanc Bestiam esse c. 13. ostensam) • t mirabuntur incolae terrae, quorum nomina non sunt scripta in libro vitae à jacto mundi fundamento, cernentes Bestiam quae erat, & non est, & tamen adfutura est, Graec. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Sic enim lego cum editione Complutensi, Primasio & Syro Interprete, ut cum praecedenti descriptione sensu congruat, Bestia quae suit, & non est, sed aliquando ascensura est ex Abysso. Quâ vero specie jam ante suerat BESTIA, quâ adhuc futurum erat ut ex Abysso a • cende • et, illud ex iis • quae mox subjungit Angelus singillatim cognoscemus.
Applic. Interim, si MULIER ipsa ROMA est, quid tandem esse possit Bestia isthaec multiformis cui inequitat (id est, imperat) praeter Regnum seu Imperium Romanum?
3.
Septem BESTIAE capita duplex typus • primô, septem montes seu colles sunt, super quos Urbs Bestiae metropolis sita est; deinde, septem quoque ídque in iisdem (quod unitas Typi denotat) collibus
Applic. Nunc igitur, Lector, ausculta. Si sextum BESTIAE Romanae caput, quod Ioannis aetate in Vrbe septicolli regnabat, jam à duodecim fere seculis ibidem regnare desiit; necesse est eum qui nunc ibi rerum potitur (quum nequaquam illud quasiseptimum, brevísque aevi Caput dici possit) esse novissimum illum, longaevum & vere septimum Septem collium Dynasten; proindeque Statum illum, seu Rem-gentiumpublicam, cui ROMA nunc incubat diúque incubavit, Dynastiam illam esse quam Johannes praeviderat MERETRICEM bajulaturam.
4.
Decem Bestiae cornua, novissimi Capitis insignia, decem sunt Regna, Ioannis quidem aevo nondum nata, sed in quae tandem BESTIAE Romanae corpus vice suâ novissimâ ex Capitis Caesarei vulnere dilaceraretur; quaeque omnem potestatem suam unanimiter conferrent BESTIAE, sub Capitis istius novissimi imperio, integrandae restituendaeque.
Applic. Atqui nisi jam inde ex quo Caesar's ROMAE regnare desierint, Romanum Imperium in decem pluráve Regna (etiam Gentium Ioannis aevo ab Imperio alienarum barbararúmque) divisum & dilaceratum sit, quando, quaeso, unquam, quâve tandem ration illud dividendum exspectabimus?
5.
Decem autem illa quae ità coaluerint Regna, Pseudoprophetae Capitis sui auspiciis, cum AGNO pugnabunt, victoriâ tamen tandem penes AGNUM Dominum nostrum futurâ.
Applic. Illud dudum factum est, hodieque etiamnum fit: Hoc etiam aliquatenus factum, sed multo gloriosiori victoriâ quandoque impletum iri speramus.
Siquidem ex iisdem decem cornibus seu Regibus erunt qui MERETRICEM, cui tamdiu bajulandae inservierint, odio tandem prosequentur, (quod partim impletum cernimus) desertam illam reddent & nudam, carnes ejus comedent, ipsdmque exurent igne. Deus enim, cujus providentiâ factum est ut tam mirabili consensu in hanc novissimi capitis Bestiam, usque ad tempus ei praestitutum, coalescerent; idem aliquando cordibus eorum indet, ut voluntatem quoque ipsius in Metropolin suam MERETRICEM exsequantur. Haec Angelus.
Quod vero praeterea in Parabolae descriptione habetur, MERETRICEM istam poculum aureum in manu sua tenere, plenum abominationibus & immunditiâ scortationis suae; item, nomen suum in front scriptum praeserre, id Angeli interpretation non egebat: siquidem utroque allusum est ad Meretricum & Lupanarium olim consuetudinem; quotum illae in calice aureo philtra amasiis suis propinare solebant; in istis cellae meretricum nomine inscribebantur, utì docet Tertulliani illud Lib. de Pudicitia — sub ipsis libidinum januis, sub ipsis libidinum titulis; sed clariùs Seneca Controvers. 2. lib. 1. Meretrix (ait) vocata es, in communi loco stetisti, superpositus est cellae tuae titulus. Vide & Martialem lib. 11. Epigr. 46. Quinetiam, si famosa esset meretrix, videtur non tantùm in cella, sed in front, nomen & elogium scriptum praetulisse. Innuit id Seneca loco citato: Nomen, inquit, tuum pependit in front, pretia stupri accepisti, & manus, quae Diis datura erat sacra, capturas tulit. Quo & Iuvenalis forsan respexit, Sat. 6. de Messalinae Augustae impotenti libidine,
OCCASUS ANTICHRISTI, SEU MENS SEPTEM PHIALARUM Quantum adhuc intelligere datum est. Primoque De PHIALIS generatim.
PHIALARUM Angelorúmque Effusorum historiam bifaríàm proponit Spiritus Sanctus. Primo generatim, ab initio Cap. 15. usque ad versûs 5 finem: ubi septem Angelorum septem Phialas habentium Viso sum • tenus commemorato, priusquam ad particularem sive Angelorum sive Phialarum descriptionem ventum, alterius unà cum illis Visionis exhibitae narratio instituitur; quâ Ecclesiae, servente Effusione, status figuratur, ab inquinamentis & sordibus idololatricis, in sacro illo ex materia non aenea, ut Solomonis, sed crystallino Templi labro, seu Mari, ablutae, totóque effusionis tempore 〈 in non-Latin alphabet 〉 de BESTIA superata cantillantis; ídque dum adhuc Labri ipsius crepidini insistebat, quasi vixdum balneo, quo sese abluerat, egressa.
Deinde ad Angelorum amictum apparatúmque, Phialásque speciatim describendas, acceditur, ab illis versûs 6 verbis, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Et exierunt septem isti Angeli habentes septem plagas, e Templo, induti lino mundo & splendido, & praecincti circa pectora zonis aureis, id est, habitu & cinctu Sacerdotali ornati. Cave enim ne verba, quae posuimus, cum illis versûs praecedentis conjungas: siquidem quod ibi dicitur de Templo Tabernaculi testimony in coelo aperto, id non ad initium, sed eventum Phialarum pertinet; scilicet Templum quod, interim dum Phialae effundebantur, impletum crat fumo à Majestate Dei & à virtute ejus, adeo ut nemo ingredi posset, ver. 8. (allusum est tum ad Tabernaculi, Exod. 40. 34. tum ad Templi dedicationem septiduanam, 1. Reg. 8. 10. 2. Paralip. 5. 13.) peractis demum Phialis ità serenabit, ut ipsa Arca testimony [Christus] conspicua futura sit: utì habetur ad septimae Tubae clangorem [cap. 11. ver. ult.] quacum novissimam Phialarum contemporare ostensum est Synch. III. Part. • .
De PHIALIS singillatim Hypotheses.
- EFsusio Phialarum significat Ruinam BESTIAE Antichristianae. Apparet ex textu; de quo vide Synch. VII. Part. I. Quemadmodum enim prior illa & antiquior Regni Romani 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Tubarum; ità novissima haec, Phialarum plagis subruenda est. Haec tantae inter utrasque similitudinis causa est, cùm & prioris Politiae Romanae postrema haec imaginem gerat.
- 2. Septem Phialae totidem sunt istius Ruinae gradus. Sicut enim BESTIA gradatim succrevit, ità gradatim quoque abolenda est.
- 3. Quicquid tandem sit in quod Phialarum quaeque effunditur, id damnum & jacturam patitur à Phiala; cùm Phialarum effusio sit Effusio irae Dei [cap. 15. v. 1.] Nulla igitur interpretatio hîc stare potest, quâ Phialae effusio in bonum ejus cedat in quod effunditur.
- 4. Terra, Mare, Fluvii, Sol, aliquid sunt de BESTIA Antichristiana, instar Terrae, instar Maris, instar Fluviorum, instar Solis. Nam Phialae omnes in BESTIAM effunduntur: ergo & singulae in aliquid BESTIAE, aut saltem quod BESTIAE saluti innexum, ejúsque interest.
- 5. Totum BESTIAE corpus, seu Universitas Antichristiana, à Spiritu Sancto, similiter ut in Tubis factum, tacit comparatur Systemati mundano cujus partes sunt Terra, Mare, Flumina, Coelum, Luminaria: ità ut Terra in Universitate Pontificia dicatur id quod sit instar Telluris in Mundo physico; Mare, quod sit Maris instar; Fluvii, quod Fluviorum; Sol, quod Solis.
- 6. Denique (ut jam semel iterúmque monuimus) quoniam Deus Angelos adhibet providentiae suae, in rerum humanarum motubus & conversionibus ciendis gubernandísque, administros; idcirco quae multorum manibus peraguntur, Angelo tamen, tanquam rei gerendae Praesidi & Duci, pro communi loquendi more, tribuuntur.
Expositio Phialarum ad amussim Hypotheseon. PHIALA I. IN TERRAM
Universitatis Bestianae.
TErra in Universitate Antichristiana designat populum, sive vulgus Christianum, scabellum (proh pudor!) Antichristi; cui tanquam Basi superstructa moles illa Hierarchico-papana, instar Turris Babylonicae— vertice ad auras AEtherias tendit.
In hanc Terram Bestianam effusâ Phialâ; eam ab effusione affectionem contraxit; ut Bestiae sectatores furiis & intemperiis tanquam ulceribus impleret, iisdemque tetris • deo & malignis, ut sanari non potuerint, sed nec cicatrice ullâ obduci, quâ non diruptâ illico renovarentur.
Hoc impletum cùm vulgus Christianum, Waldensium, Albigensium, Wiclifistarum, Hussitarum, alissque nominibus appellatum, authoritati Bestiae passim renunciare coepit, Romam BABYLONEM Apocalypticam clamitans, Papam Antichristum. Quo Terrae suae jam zelo Dei torridae afflatu pulsati Bestiani, doloris & indignationis ulceribus toti excanduerunt; quibus in rabiem acti ferro & flammâ per annos complures mirabiliter saevierint: sed frustrà; quippe ulcere malo & insanabili percussi, quod, quo magis sese commovebant, eo indies ingravescebat magís. Sic olim Terra AEgypti pulvere cinereo divinitus conspersa, Pharaonitas omnes cum jumentis suis ulceribus oppletos reddidit. Orbis autem Bestianus jam capite 11. AEgyptus 〈 in non-Latin alphabet 〉 perhibetur; proindeque hîc plaga ulceris 〈 in non-Latin alphabet 〉 , id est, mystice & ex analogia, interpretanda: id quod in duarum quoque sequentium Plagarum figuris, ex eadem historia petitis, diligenter observandum est.
PHIALA II. IN MARE
Mundi Bestiani.
MAre in Mundo Antichristiano est communionis Pontificiae comprehensio, quâ non singuli tantùm Christiani, sed integrae gentes, populi, regna, provinciae, dioeceses, alioquin inter se disjuncta divulsáque, in unum congregantur: vel sic, Mare Antichristianum est Iurisdictionis seu Ditionis Pontificalis ambitus, homines & gentes Christicolas circumplectens & involvens, ficut Mare Terram.
In hoc Mare Phialâ secundâ effusâ, factum est illico ut cruor cadaveris, seu sanguis gelidus & concretus, qualis mortuorum & occisorum, seu membri abscissi, esse soleat, cùm soluto cum vitali fonte commercio, spiritûs calorísque influxu destituitur. Sensus est, Mare Pontificale quasi morte, truncatione, lanienâ mactatum esse.
Hoc autem impletum cùm Lutheri caeterorúmque illustrium illius aevi Ecclesiae Reformatorum operâ, Deo coeptis mirabiliter aspirante, non jam e Christianitatis vulgo solummodo singulae aliquot personae, quinimo integrae Provinciae, Dioeceses, Regna, Nationes, Urbes communioni Bestianae renunciârunt, magnâque amplissimae olim Ditionis mutilatione factâ, à corpore Bestiano avulsae recesserunt. Quo casu Mare ditionis Pontificiae evasit magnâ suâ parte mortuum, instárque cruoris cadaveris, in quo Animalia Pontificia spirare ampliùs & vivere non potuerint.
PHIALA III. IN FLUMINA ET FONTES Mundi Bestiani.
FLumina & Fontes aquarum Orbis Bestiani sunt Iurisdictionis Antichristianae Ministri & Propugnatores; sive Ecclesiastici, ut Iesuitae aliíque Sacerdotes emissa •• ; sive etiam Seculares & Laici, ut Pugiles Hispanici: quorum utrisque ut à Iurisdictione ista causam, quam Catholicam vocant, procurandi promovendique mandatur munus, perinde ut Flumina originem suam ducunt ex Mari; ità quoque eidem amplificandae & conservandae operam & opes suas conferunt, sicut & Flumina ad Mare revertuntur.
Haec autem Flumina dum alveos suos, quo jam illis ultrà integrum non erat, temere prosequuntur, justo Dei judicio à tertiae Phialae effusione cruentanda veniunt, quomodo & ipsi Sanctos Dei & Prophetas ejus jam olim cruentâssent. Nempe ab hac Phiala res Bestiana in eum statum deventura esset, ut Ministri & Propugnatores ejus, jam mutatis vicibus, easdem caedes perferre cogerentur quibus Sanctos & Prophetas Dei, florente ipsorum dominatione, mactare consuevissent: ut diserte habetur ver. 5, 6. tanquam Clavis parabolae reserandae.
Quod de Emissariis Ecclesiasticis cum asseclis suis tune impletum opinor, cùm in Anglia nostra, gloriosae memory Elisabethâ regnante, atque etiam postea, sanguinarii isti authoritatis Bestinae procuratores, etiam latis eo nomine legibus, procurationem suam sanguine (quod iis antea nunquam sic acciderat) luerunt. Nec is •• solùm, sed qui istis multo formidabilores fuerint, causae Bestianae Pugiles Hispani, suam Ecclesiae Romanae ditionem armis recuperaturi, sanguinem sitientes, sanguinem, clade praesertim illâ memorabili anni 88 & sequentium aliquot annorum, plenis haustibus biberunt; Anglis & Belgis, terrâ maríque, calicem potenti Dei manu affatim insundentibus. Adeo ut justis & veris Dei in utrosque judiciis, non ab Insulanis tantummodo ipsis, sanguinem suorum olim effusum jam ulciscentibus; sed etiam à vicinis Gallis sub cruce adhuc & Altari, imo recenti tum lanienâ anni 1572, gementibus, mirifice acclamatum fuerit. Atquc hucusque Phialae progressae videntur: reliquae adhuc effundendae supersunt.
PHIALA IV. IN SOLEM
Coeli Bestiani.
SOL quid sit in Mundo Bestiano ut indagemus, priùs quid Coelum ibi sit pervidendum est, ne alioquin analogiae filo destituti, nimium quantum à scopo aberremus. SOL enim non nisi in Coelo sibi congruo ponendus aut concipiendus est. Coelum igitur Mundi Antichristiani vel est ipsa Suprema & Universalis potestas Pontificia, vel omnino quicquid uspiam est sublimioris regiaeque potestatis in Mundo isto Bestiano, id est, in tota Universitate Provinciarum Pontificem Romanum pro Capite agnoscentium. Ità enim in Mundo physico totum id quod sursum est, supráque terram & aquas, notione Hebraeorum & Spiritus Sancti Coelum appellatur. I am in isthoc Coelo Antichristiano (ad naturalis Coeli typum) plurimae sunt Stellae diversaeque magnitudinis, Principes, Duces, Praesules, Reguli, Reges; sunt & magna Luminaria instar Solis & Lunae: quae omnia Coeli istius motu circumaguntur, ex ejúsque lege vicissitudines suas obeunt. Ex istis vero splendidissimum, & longe omnium, quae in Papali firmamento radiant, maximum Luminare est Imperium Germanicum, Domûs Austriacae jam à ducentis plùs minùs annis peculium. Annon igitur hic SOL est illius Coeli?
In hune vero SOLEM Phiala quarta jam jámque est effundenda; ut is Coelo Bestiano revulsus, alióque radians, aestu & ardore ad blasphemiam usque torreat torqueá que Orbis Antichristiani indigenas, quos antea calore & jubare suo multùm recreare solebat.
Atque ecce, dum haec quae pridem commentatus eram in • ucem edo, fama totum Christianum Orbem, piis gratulantibus, implevit, advenisse jam tandem Vindicem Dei ab Aquilone, ut afflictae & laboranti Germaniae succurreret; Regem Pium, Felicem, & quaquà venit Victorem, cujus successus Aquilae volatum superent. Annon hic est quem Dominus exercituum ad hujusce Phialae opus exsequendum destinavit? Ità spero, & precor animitus. Accingere igitur gladio tuo, REX MAGNE, prosper proceed & regna, propter veritatem, mansuetudinem & justitiam; nam deducet te mirabiliter dextra tua.
PHIALA V. IN THRONUM BESTIAE.
PHiala quinta in Thronum seu Sedem Bestiae effundenda est; hoc est, in ROMAM ipsam: ubi nullo ampliùs Spiritus Sanctus rem abscondit figurarum aut allegoriarum velo; forte propter ingens tunc oriturum Vaticiniis istis lumen, hoc quasi Mercuriali signo conspecto, quo non ultrà erit ambiguum quantum itineris Phialae jam confecerint, quantúmve adhuc iis conficiendum rester.
Hâc vero VRBIS Romanae clade (quam illam ipsam esse puto quae Testium resurrectionem ascensionemque exceptura dicitur, cap. 11. V. 13.) Nomen Pontificium non quidem penitus interibit, sed gloriâ & splendore suo deinceps spoliabitur, adeo ut linguas mordeant prae dolore: interim tamen, in impoenitentia sua adhuc obfirmatis animis perseverantes, doloribus suis ad ulteriorem blasphemiam abutentur.
PHIALA VI. IN EUPHRATEM.
PHiala sexta essundetur in Flumen illud magnum EVPHRATEM, ut, eo exsiccato, transitus paretur novis Bestiae hostibus ab Oriente venturis, hoc est, Israelites ad puram Christi sidem cultúmque mirabiliter convertendis, jámque Regni tot seculis promissi candidatis. Quos Bestiani forsan, sic ulciscente Deo erroris pervicaciam, pro fictitii Antichristi sui ex Iudaeis oriundi exercitu sint habituri; cujus & nos prodromos esse hodieque asserere non dubitant.
Hosce autem Reges ab ortu Solis, ut dicitur, venturos, ut de Iudaeis accipiam, duo faciunt. Primo, quod penultima haec Phiala est; ad quam proinde nisi Iudaei converterentur, necessa • io futurum esset ut cum reliquis Christi hostibus, in quorum numero & ipsi adhuc essent, in magno illo universalis ultionis & Iudicii Die, quam proxima & novissima Phiala superinducet, perderentur. Deinde me huc adducit eódem specta • s lsaiae locus, unde hunc Apocalypseos mutuatum esse perquam verisimile est: Et desolabit (inquit cap. 11. v. 15, 16.) Dominus (malim, Quemadmodum desolavit Dominus) Linguam Maris AEgypti, & (malim, ità) levabit manum suam super FLVMEN (Targ. Flumen Euphratem) in fortitudine Spiritûs sui, & percutiet eum in septem rivos, ità ut transeant per eum calceati. 16. Et erit via residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyriis, (ergo Euphrates intelligitur) sicut fuit in die illa quâ ascendit de Terra AEgypti. Videat Lector Zach. 10. ver. 10, 11. ibíque Chaldaeum Paraphrastem.
Sed quid tandem Euphratem hunc esse, cujus aquae siccabuntur, dicemus? Annon enim juxta literam id accipiendum sit, praesertim in Isaiae loco, aliquatenus dubito. Interim huic Apocalypseos malim parabolae & allegoriae nonnihil, nec tamen adeo multum, aspergi; ut reliquarum Phialarum analogia de effusionis objecto hîc quoque sarta tecta máneat. Habitura enim videtur, non secùs ac vetus illa, suum quoque Babylon mystica Euphratem; Imperium, opinor, Ottomanicum, unicum futurum novis istis ab Oriente hostibus obstaculum, Bestiae{que} ab ea parte munimentum. Neque hujusmodi Euphratis intellectus absque Isaiae ipsius exemplo erit, qui cap. 8. ver. 7. simili Euphratis parabolâ Assyrium exercitum ejusdem Fluminis accolam expressit. Dominus, inquit, faciet ut ascendant contra istos (Syros & Israelitas) aquae illius FLVMINIS (sic Euphrates 〈 in non-Latin alphabet 〉 dici solet) fortissimae & amplissimae, REX ASSYRIAE & omnis gloria ejus. (Targum, exercitus ejus, ) &c. Quidni jam pari ration Euphrates iste Phialarum de Turcis acciperetur? non minùs utique quàm Assyrii, Euphratis, ante exundationem suam, accolis, imo ejusdem tractûs incolis. Huc non parum facit, quod Solutionem ingentis illius & diu vincti ad Magnum Plumen Euphratem exercitûs equestris, ad sextae Tubae clangorem, cap. 9. ver. 15. de TURCIS inde in Orbem Romanum exunda • uris, Tubarum seriem reíque concinnam veritatem secuti, interpretati sumus.
Per sextam igitur Phialam exsiccabitur Diluvium isthoc Euphrataeum. Plane juxta quod c. 11. dicitur, proxime post illam URBIS cladem in magno terrae motu futuram (quam superiori Phialae ibi aptavimus) VAE secundum, id est, sextae Tubae plagam, abiturum. Id vero quâ ration, quibúsque tandem authoribus sit futurum, (utrúmne ab ipsis Iudaeis (quod forsan Ezekiel innuit cap. 38. & 39.) Terram sanctam postliminio occupaturis; an ex dissidio aliquo intestino horum reditum commode praecessuro; an utroque forsan, sed ordine & deinceps; an aliâ causâ) frustrà conjectando, utpote re adhuc totâ futurâ, laborabimus. Quicquid sit, hoc obice remoto, viam aliquo eundi paerari dicitur novis istis ab Oriente Christianis; ídque expeditionem, ut videtur, contra Bestiam facturis, cujus exitio Phialae omnes inserviunt. Unde enim alioquin & quamobrem tanta ab hac siccatione trepidatio & pavor Bestianos, imo Daemones, ut videtur, ipsos e vestigio incesseret, ut tam horribili & inaudito ad bellum apparatui, qualis hîc describitur, causam daret; nisi ipsi jam cum tota cohorte Diabolica extrema quaeque à novorum istorum Orientis Regum accessione metuerent?
PHIALA VII. IN AEREM.
SEptima & novissima Phiala in Aerem effunditur, id est, in POTESTATEM Aeream, seu Satanae; non Bestiae tantummodo, sed omnium ubicunque terrarum Christi Domini nostri hostium Ditiones sinu suo complectentem atque animantem. Ex hac autem ut spiritum & vitam jam ab initio duxit Bestia, ità ejus praecipue virtute & auspiciis nitentur novissimae Bestianorum fortunae: id quod tum ex tot foederum auxiliorúmque in Phialae hujus novissimae bellum apparatu, artibus, ut perhibetur, Diabolicis conciliando, constare potest; tum ex eo quod Draco Satanas jam, non solùm per Vicarios suos, Bestiam & Pseudoprophetam, res suas in Exercitu isto Oecumenico conflando satagat, sed ipse per se, tanquam in ultimo Regni sui discrimine, partes quoque proprias & peculiares videatur habiturus [v. 13.] illis praesertim in belli hujus societatem evocandis, apud quos alioquin Bestia & Pseudopropheta, ut nequaquam authoritate, ità nec gratiâ, aut communis forsan periculi repraesentatione, valuissent.
In tot igitur hosts, Aereae Potestatis auspiciis, in unum congregatos, atque Armageddunte quasi in cavea conclusos, Phiala septima, non humanâ jam ampliùs manu, sed coelesti & sulmineâ vindictà ( magni enim illius Diei, & Dei omnipotentis praelium est ) detonabit. Hâc Bestiae excidium penitus consummabitur; neque cellae tantùm, seu Urbis Babylonis, ut priùs sub Tuba quinta, sed Civitatis ipsius, id est, Senatûs populíque Babylonici, ubi ubi post Urbis cladem supersuerit; adhaec Regum Civitatûm{que} omnium eousque cum idolis & Deastris fornicantium, reliquorúmque Sanctam Christi Ecclesiam unà oppugnantium tyrannorum, exterminium in solidum peragetur.
DE MILLE ANNIS TUBAE SEPTIMAE, CAETERISQUE EIDEM
contempor antibus rerum mirabilium Vaticiniis.
HIC breviter, Lector, quod sentio absolvam; neque in re ob inveterata jamdiu praejudicia incredibili, omniúmque totius Scripturae propheticae abstrusissimâ maximeque admirandâ, orationem nimis diducam. In tanto mysterio sat erit rem generatim tenere, neque singulorum rations curiosiùs inquirere: ne liberiùs forte quàm par est exspatianti illud Solomonis occinatur, In multitudine verborum non deerit praevaricatio.
Rem vero ipsam quod attinet, ea irrefragabili ordinis Apocalyptici sequelâ, quam antea demonstravi, nititur; eandemque reliquarum Scripturarum, praesertim Propheticarum, consensus mirifice confirmat. Id adeo proximi post Apostolos seculi Christianis fuit perspectum, ut Justinus Martyr non seipsum solum, sed, si qui essent tunc temporis orthodoxae per omnia sententiae Christiani, summâ idipsum consensione credidisse attestetur.
Quam tamen primorum Christianorum sententiam, five assumentis quibusdam postmodum deformatam, five inique & perperàm (ut quidem arbitror) intellectam, rejecerunt eorundem post unum & alterum seculum posteri: eousque tamen, priusquam res confici potuit, progresso (quod merito mireris & doleas) contentionis ardore; ut qui aliter sese ab adversariae sententiae vi, Apocalypseos fundamento subnixâ, expedire nequîssent, divinissimam, omnibúsque Apostolorum discipulis proximísque eorum successoribus testatam & consignatam Prophetiam, in dubium potiùs vocare, imo confictis in eam rem praesumptionibus authoritatem ejus aperte & audacter elevare, quàm succumbere & victas manus dare, maluerint: donec tandem commodam MILLENNII istius interpretationem (ut ipsi quidem tum rebantur) nacti, incolumi relictâ Apocalypseos authoritate, ab incepto, impietatis crimini haud facile eximendo, posterísque tremendo, quieverunt.
Ego vero, Lector, (ne te diutiùs in vestibulo distineam) ità rem totam expediam, ut à sententia recepta de Die adventûs Christi, excidium Antichristi evestigio secuturo, quàm minimùm fieri possit abiisse videar. Tu rem, omni semoto praejudicio, in Dei timore expendas, mihíque, sicubi erravero, ex charitatis judicio ignoscas. Sic igitur habeto.
TUBAM SEPTIMAM cum tota 〈 in non-Latin alphabet 〉 , caeterísque eódem spectantibus oraculis, designare MAGNUM illum, priscae Ecclesiae Iudaicae, Christóque & Apostolis ejus celebratum IUDICII DIEM 〈 in non-Latin alphabet 〉 , non breve aliquot (ut vulgo creditor) horarum spatiolum, sed (pro more Hebraeorum, Diem pro tempore usurpantium) continuatum multorum annorum intervallum, duabúsque Resurrectionibus, tanquam terminis, circumscriptum: DIEM, inquam, à particulari primùm & quasi matutino Antichristi caeterorúmque vivorum Ecclesiae hostium Iudicio, per gloriosam Domini nostri 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inchoandum; tandemque post MILLE ANNORUM regnum Novae Jerusalem, Sponsae suae sanctissimae, in his terris indultum, novorúmque adhuc suboriturorum, DIE magno advesperascente, Satanâque iterum soluto, hostium 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Universali demum omnium mortuorum tum Resurrectione tum Iudicio absolvendum. Quibus peractis, Impii in Gehennam aeternùm cruciandi, Sancti vero in Coelum cum Christo aeternùm victuritransferentur.
Hoc nimirum est Tempus illud Dei in gentes irae, mortuorúmque propter Christum causae judicandae, de quo ad septimae Tubae clangorem, cap. 11. Presbyteri ovantes gratulantur, Quod eo utique Deus daturus est mercedem servis suis Prophetis & Sanctis, & timentibus nomen ejus, parvis & magnis, eósque perditurus qui perdunt terram.
Hic est DIES ill Iudicii & perditionis impiorum hominum, de quo Petrus 2 Epist. c. 3. v. 7. locutus, statim subjicit, Vnum vero hoc non lateat vos, charissimi, (nempe quod Diem modo dixi) unum Diem apud Dominum esse sicut Mille anni, & Mille annos sicut unus Dies. Quo eodem enimvero Die Apostolus cum fratribus & contribulibus suis Iudaeis (ad quos scribit) Novam illam rerum faciem futuram exspectat, de qua mox inquit, NOVOS VERO COELOS ET NOVAM TERRAM, secundùm promissum ejus, exspectamus, in quibus justitia habitat. Nota, secundùm promissum ejus. Ubi autem extabat haec de Coelis novis & Terra nova Promissio (cùm nondum Johannes Apocalypsin vidisset) nisi Isaiae cap. 65. 17. & 66. 22? Quam certe Promissionem qui legerit, mirarer si eam alibi quàm in his terris existimaret impletum iri.
Hoc quoque est Regnum illud cum Christi Mundum judicaturi 〈 in non-Latin alphabet 〉 conjunctum, de quo Paulus ad Timotheum, 2 Epist. cap. 4. v. 1. Obtestor te coram Domino nostro Jesus Christo, qui judicaturus est vivos & mortuos in APPARITIONE sua & REGNO suo. Nam post ultimam ac universalem Resurrectionem, eodem teste, 1 Cor. 15. Christus Morte, hostium ultimo, sublatâ, Regnum tradet Patri, ut ipse subjiciatur ei qui ei subjecit omnia; nedum ut tunc novum aliquod regnum inire dicatur. Quod igitur Regnum neque ante Domini nostri 〈 in non-Latin alphabet 〉 , neque post ultimam Resurrectionem est futurum, id necessario inter utrumque est concludendum.
Hoc est Regnum illud quod Daniel vidit, Filii hominis, expletis CORNU Antichristiani temporibus, seu finitis temporibus Gentium (Luc. 21. 24.) apparituri in nubibus coeli, quando ei dabitur potestas, gloria & regnum; ut omnes populi, nations & linguae ei serviant: seu quando (ut Angelus mox exponit) Regnum, potestas, & amplitudo regnorum subter omne coelum [N. B.] dabitur populo Sanctorum Altissimi. Dan. 7. 13, 14. item 18, 22, 26, 27. Neque enim (ut modo dixi) Regnum hoc post ultimam Resurrectionem est futurum; quandoquidem tunc FILIO hominis non regnum ineundum est, sed, Paulo teste, deponendum & Patri tradendum. De eodem autem Regno utrobique, tum apud Ioannem tum apud Danielem, agi, duobus hisce argumentis evincipotest. Primùm, quod utrumque ab eodem termino, nempe Bestiae quartae seu Romanae exterminio, ineat: illud Danielis, quando Bestia sub novissimo illo Cornu oculati regimine agens neci data fuit, & corpus ejus traditum combustioni ignis, Dan. 7. 11, 22, 27. illud Apocalypseos, cùm Bestia & Pseudopropheta (improbum illud Cornu apud Danielem os & oculos capitis instar habens) apprehensi sunt, & ambo vivi missi in Stagnum ignis ardens sulphur. Secundo, ab eodem IUDICII conseffu utrique praemisso: Alterum enim ab altero mutuatum esse, atque in eandem omnino rem intendere, collatis utriusque descriptionis verbis apparebit.
Porro illud Lectorem monitum velim; Quicquid fere à Iudaeis sani, quicquid à Domino in Evaugelio, vel uspiam in N. T. ab Apostolis de Die Iudicii magni proditum est, id ex hac Danielis Visione haustum esse: nempe Iudicium illud igne perageudum, venturum Christum in nubibus coeli, venturum in gloria Patris cum multitudine Angelorum, Sanctos cum eo Mundum judicaturos, Antichristum abolendum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Ut omnino fidei Evangelicae de glorioso Christi adventu columnam subductum eant qui, veturtâ Ecclesiae tradition neglectâ, Prophetiam istam alio transfer conantur.
Denique, ut finem faciam, Hoc est Regnum illud amplissimum, quod, Daniele interpret, in Statua illa quatuor Regnorum fatidica, Nebuchadnesari praemonstratum fuit: Non illud LAPIDIS, superstite adhuc Monarchiarum serie ex monte abscissi, (nam hic praesens Regni Christi status est;) sed LAPIDIS, iisdem funditus comminutis & deletis, in MONTEM evasuri atque universum impleturi terrarum Orbem.
Haec ità, Lector, disserui, non temere asserui. Rem vero totam Ecclesiae ex verbo Dei arbitrandam defero: cujus judicio, ut par est, meam de hoc mysterio sententiam lubens submitto.
IUSTINI MARTYRIS DIALOGO CUM TRYPHONE IUDAEO Locus insignis de Millennio Regni Christi emendatus & notis illustratus.
DIC autem mihi verum; Vósne locum hunc Jerusalem denuo instaurandum fatemini, & populum vestrum congregatum, atque laetitiâ evectum iri cum Christo simul & Patriarchis & Prophetis & his qui generis nostri sunt, aut etiam eorum qui ante Christi vestri adventum Proselytae fuere, exspectatis? an, ut videare nos superare in quaestionibus, eo decurris, ut ista fateare?
Non sum eo miseriae redactus, ô TRYPHO, ut alia quàm sentio loquar. Confessus sum tibi & antea, me quidem & alios complures mecum sentire id, sicut plane scitis, futurum. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . i. E contrà vero, eorum qui purae piaeque Christianorum sententiae [non] sunt, multos hoc non agnoscere tibi significavi: eos enim tibi designabam qui nomine quidem Christiani dicuntur, sunt vero athei & impii haeretici, quod omnino blasphema & impia & stulta doceant. Ut autem non tantummodo apud vos me hoc dicere sciatis, disputationum harum nostrarum omnium, quoad potero, opus componam: ubi hoc ipsum me profiteri, quod coram vobis fateor, conscribam. Non enim homines aut humanas doctrinas, sed Deum & disciplinam ab eo traditam consectandam mihi esse statuo.
Nam tametsi cum quibusdam verba communicâstis qui Christiani dicuntur, atque hoc ipsum non confitentur, sed maledicere advent Deo Abraae, & Deo Isaaci, & Deo Iacobi; quíque dicunt non esse mortuorum resurrectionem, verùm simulatque moriantur animas ipsorum in coelum recipi: ne tamen existimetis eos esse Christianos; perinde ut neque Iudaeos, si quis recte sentiat, dicat esse Sadducaeos, aut persimiles heresies Genistarum, & Meristarum, & Galilaeorum, & Hellenianorum, & Pharisaeorum baptistarum, (ne cum molestia me omnia quae sentio dicentem audiatis) sed Iudaeos quidem appellari & filios Abraae, & confitentes labiis Deum, cor autem illorum (ut ipse Deus clamat) longe abesse ab eo. 〈 in non-Latin alphabet 〉 EGO AVTEM, ET SI QVI SVNT PER OMNIA ORTHODOXAE SENTENTIAE CHRISTIANI, & carnis resurrectionem futuram novimus, & MILLE ANNOS in Jerusalem instauratâ & exornatâ & dilatâ; sicut prophetae Ezekiel & Isaiah & alii promulgant.
Sic namque Isaiah de Mille istorum annorum tempore [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ]loquutus est. Erit enim Coelum novum & Terranova, & non recordabuntur priorum, neque eorum illa venient in corda: sed laetitiam & exsultationem invenient in his quae ego creo. Quia ecce facio Jerusalem exsultationem & populum meum laetitiam, &c. ad finem capitis. De illo vero [ Nam secundùm dies ligni vitae, dies populi mei ] subjungit. In his verbis Mille annos arcane designari intelligimus. Ut enim Adae dictum est, quo die de ligno comedisset, eo die moriturum etiam esse; scimus eum mille annos non implevisse. Novimus quoque [pergit] dictum illud, quod dies Domini sit sicut mille anni, huc pertinere. Et Vir apud nos quidam, cin nomen Johannes, e duodecim Apostolis Christi unus, in ea quae illi exhibita est Revelation, Christi fideles nostros Annos mille Hierosolymis peracturos esse prophetavit; ac postea universalem & (ut semel dicam) sempiternam omnium unanimiter simul Refurrectionem, & Iudicium futurum: id quod & Dominus noster dixit, quod nuptum neque daturi, neque accepturi, sed Angels aequales futuri sint; utpote filii Dei resurrectionis. Apud nos enim huc usque etiam prophetica exstant dona, &c.
[Post sermonem de Magno die Iudicii (quem 〈 in non-Latin alphabet 〉 vocat) quando Iudaei plangerent Christum quem pupugerunt, ipseque Christus, inauguratus secundùm ordinem Melchizedek, judex futurus esset vivorum & mortuorum, statim subjicit,]
In cujus secundo adventu, ne existimetis Esaiam aut alios Prophetas admonere ut sacrificia sanguinis aut libationum super altari offerantur, sed verae atque spirituales laudes & gratiarum actiones.
Placita Doctorum Hebraeorum DE MAGNO DIE IUDICII, ET REGNO MESSIAE TUNC FUTURO.
SEptimum Millenarium ab universa Cabbalistarum Schola vocari MAGNUM DIEM IUDICII, asserit Carpentarius Com. in Alcinoum Platonis pag. 322. quod tunc arbitrentur (inquit ill) Deum cunctorum animas judicaturum. Cabbalistarum nomine innuit (ni fallor) Doctors Talmudicos; apud quos, non uno author, traditionem istam celebrari compertum est. Ità enim legitur in Gemara Sanhedrin, Perek CHELEK. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Dixit R. Ketina, Sex annorum millibus stat mundus, & uno vastabitur; de quo dicitur, ET EXALTABITUR DOMINUS SOLUS DIE ILLO. Vastationem vero intelligit quae futura est per ignem, quo mundus ut aurum excoctus repurgabitur, atque à servitute maledictionis, sub qua nunc propter hominis peccatum ingemiscit, asseretur in libertatem gloriae filiorum Dei, Rom. 8. Sequitur paulo post, 〈 in non-Latin alphabet 〉 : Id est, Traditio adstipulatur R. Ketinae: Sicut e septenis annis septimus quisque Annus remissionis est; ità e septem millibus annorum mundi, septimus millenarius millenarius remissionis erit, quemadmodum dicitur, ET EXALTABITUR DOMINUS SOLUS DIE ILLO. Dicitur item (Psal. 92.) PSALMUS CANTICUM DE DIE SABBATI; id est, de die qui totus quies est. Dicitur etiam (Psal. 90.) NAM MILLE ANNI IN OCULIS TUIS VELUT DIES HESTERNUS.
Hîc duo notet lector. Primum, veteres Iudaeos prophetiam illam Isaiae cap. 2. ubi verba illa [ Et exaltabitur Dominus solus Die illo ] bis habentur, de Die Iudicii magni & Christi regno accepisse: à quorum vestigiis nec posteriores Rabbini abeunt. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit R. Schelomo, IN DIE ILLO, id est, in Die Iudicii. Item, 〈 in non-Latin alphabet 〉 Cùm surrexerit ad conterendum terram, id est, inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 in Die Iudicii, quo conteret Dominus impio • terrae. Rabbi David Kimchi, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , IN DIE ILLO, id est, in diebus Messiae, quando exsequitur Deus judicium in improbos. Idem, ET EXALTABITUR DOMINUS SOLUS IN DIE ILLO; perinde est ac si dixerat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Et erit Dominus Rex super omnem terram. Alterum notandum est, Titulum Psalmi 92, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , à Magistris istis ad Psalmi argumentum spectare putatum, atque de Mille annorum Sabbatismo intelligi debere.
I am vero ex istis palàm esse arbitror, priscos Iudaeos DIEM, quem Iudicii nominârunt, millennio definiisse: id quod ampliùs confirmatur ex Midrasch tehillim, super illud Psal. 90. 15. LAETIFICA NOS PRO DIEBVS (vel secundùm dies) QVIBVS AFFLIXISTI NOS: videlicet ( inquit ) per Babyloniam, per Graeciam, & per Romanos, ídque in diebus Messiae. Et quot sunt dies Messiae? R. Iehosuas dixit, quod sunt DVO MILLIA annorum; sicut dictum est, SECVNDVM DIES [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] QVIBVS NOS HVMILIASTI, id est, secundùm duos Dies. DIES ENIM VNA DEI SANCTI ET BENEDICTI SVNT MILLE ANNI; juxta illud, QVONIAM MILLE ANNI IN OCVLIS TVIS TANQVAM DIES HESTERNA. Dixerunt etiam Magistri, quod seculum futurum ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Heb. 2. 5.) DIES MESSIAE erit una. Deus enim sanctus & benedictus in futuro [in seculo futuro] faciet ei Diem unam, de qua dictum est (Zach. cap. 14.) ET ERIT DIES VNA, ET IPSA EST NOTA DEO, NON DIES NEQVE NOX; ET ERIT, AD TEMPVS VESPERI ERIT LVX. Haec dies est SECVLVM FVTVRVM & vivificatio mortuorum.
Quoto vero millenario Dies ista futura esset, de eo inter ipsos non convenit; neque enim omnibus illa de septimo millenario sententia arrisit. Fuerunt, nec minoris authoritatis, qui de sexto censuerunt, ut Domus Eliae, cujus traditio de millennio Iudicii magni exstat in haec verba; 〈 in non-Latin alphabet 〉 &c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , id est, Traditio Domûs Eliae. Iusti quos resuscitabit Deus ( nempe resurrection primâ ) non redigentur iterum in pulverem. Si quaeras autem, MILLE ANNIS istis, quibus Deus Sanctus benedictus renovaturus est mundum suum, de quo dicitur, ET DOMINVS SOLVS EXALTABITVR DIE ILLO, quid justis futurum sit; sciendum, quod Deus sanctus benedictus dabit illis alas quasi aquilarum, ut volent super facie aquarum: unde dicitur [ Psal. 46. 3. ] Propterea non percellemur cùm mutabitur terra. At forte, inquies, Erit ipsis afflictioni: Sed occurrit illud [ Isai. 40. 31. ] Exspectantibus Dominum innovabuntur vires, efferentur alâ instar aquilarum.
Idem tamen Mundum non nisi sex annorum millibus duraturum statuit. Ità enim habet traditio ejus; 〈 in non-Latin alphabet 〉 : id est, Sex mille annos durat mundus: Bis mille annis inanitas; bis mille annis Lex; denique his mille annis Dies Christi. Quorum idcirco millenariorum alter, ex ejus sententia, Dies ill magnus futurus erat de quo dicitur, Et exaltabitur Dominus solus die illo.
Eadem fuit sententia R. Asche F. R. Abbae, ut ibidem express dicitur; nempe, ex sententia R. Chanan fil. Thahaliphae 〈 in non-Latin alphabet 〉 , non renovaturum Deum sanctum benedictum Mundum suum, nisi ad septimum millenarium: R. Asche vero dixisse, id futurum 〈 in non-Latin alphabet 〉 post quintum millenarium.
Quid porro amplius de Messiae regno in magno illo Die futuro olim censuerint Iudaeorum Magistri, ex iis quae nunc subjiciam aliquatenus cognoscere licet.
In capitulis magni Rabbi Eliezar (qui vixit paulo post Templum secundum) cap. 34 ità dicitur; 〈 in non-Latin alphabet 〉 Hoc est, Vivo ego, dicit Dominus, quod suscitabo vos in tempore futuro, in Resurrectione mortuorum, & congregabo vos cum universo Israel in terram Israel. Petrus Galat. lib. 12. cap. 1.
Sic quoque Paraphrastes Jonathan (qui ante Christum vixit) ad 14. cap. Hoseae verse. 8. Congregabuntur de medio captivitatis suae, habitabunt in umbra CHRISTI sui, & vivent mortui, accrescetque bonum in terra, necnon erit memoriale bonitatis eorum fructificans & indeficiens, juxtà ac memoria clangoris Tubarum super vino veteri quod libari solet in Sanctuario.
Targum Psalm. 50. 3. Dicent justi 〈 in non-Latin alphabet 〉 in Die Iudicii magni, Veniet Deus noster, & non silebit, ut faciat ultionem populi sui.
R. Saadias (ex iis Doctoribus quos 〈 in non-Latin alphabet 〉 , id est eximios, vocant) ad illud Danielis cap. 7. V. 10. Et Iudicium sedit & libri aperti sunt, &c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , i. Iste est DIES IVDICII, sicut scriptum est, ECCE DIES VENIT ARDENS TANQVAM CLIBANVS; item, ET EXALTABITVR DOMINVS EXERCITWM IN IVDICIO; item, QVAPROPTER EXSPECTATE ME, DIXIT DOMINVS. Ille est Dies magnus, quo tempore exsurget Deus ad judicium. Et paulo post; 〈 in non-Latin alphabet 〉 , i. Et scito quod [IVDICIVM SEDIT ET LIBRI APERTI SVNT,] quod exposui suprà de DIE IVDICII & Die visitationis, sit Dies futurus, quo inquiretur in omne opus filiorum hominis, tam vivorum quàm mortuorum. Idem ad v. 18. Suscipient regnum Sancti Dei altissimi. 〈 in non-Latin alphabet 〉 : i. Propterea quod rebellàrunt Israelitae contra Dominum, auferetur ab illis regnum ipsorum, & dabitur hisce quatuor Monarchiis, quae possidebunt regnum in hoc seculo, & captivum ducent & subjugabunt sibi Israelem usque ad SECVLVM FVTVRVM, donec regnaverit MESSIAH.
Confer Luc. 21. 24, &c. scilicet, Iudaei captivi ducentur in omnes gentes, & Jerusalem calcabitur à Gentibus, usque dum impleantur tempora gentium. Tunc videbunt Filium hominis venientem in nube, &c. Et illud Tertulliani adverse. Marcionem lib. 5. cap. 10. Christus praeputiati Sacerdotii Pontifex, cognituram se quandoque Circumcisionem & Abrahae gentem, cùm ultimo advenerit, acceptatione & benedictione dignabitur.
Huic consentaneum est quod in libro Berachoth cap. 〈 in non-Latin alphabet 〉 ( side Petri Galatini) ità legitur; Dixit Ben Zuma, Futurum est ut Israel non faciat memoriam exitûs ex AEgypto in FVTVRO SECVLO & in diebus Messiae. Et quid est hujus reiprobatio? Quod scriptum est [Ierem. 23.] ECCE DIES VENIVNT, ET NON DICENT ULTRA, VIVIT DOMINVS QVI ASCENDERE FECIT FILIOS ISRAEL DE TERRA AEGYPTI, &c. Dixerunt Sapientes, Non quod evellendum esset nomen AEgypti de loco suo, sed quod mirabilia quae fient in diebus Regnorum ( i. quando Messias regna mundi destruet ) erunt principale 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & AEgyptus erit 〈 in non-Latin alphabet 〉 , i. accessorium.
Ex his & similibus discat Lector cur Hieronymus Millenariis toties Iudaismum exprobret; quod quidem adeo studiose facit, ut hoc ei palmarium argumentum fuisse videatur quo dogma illud erroris convincat. Sed utut de dogmate sit, perperámne senserint Patres isti, an secus; sane cum Iudaeis sentire non semper in vitio ponendum est. Sin aliter, quin igitur Seculum futurum, Gehennam, Paradisum quoque explodimus? annon enim haec cum Iudaeis communia tenemus Christiani? Numquid non nomina ipsa (sicut & Regni coelorum, & Diei Iudicii ) à Iudaeorum Magistris tradita accepimus? Ubi enim illa in Veteris Testamenti Canone comparent, quae tamen apud Doctors Iudaeorum frequentissima sunt?
Praeterea, quis jam, veterum Hebraeorum dogmate de Millennio Diei Iudicii audito, non statim se ad credendum solicitari sentiat, Apostolum Petrum apud eosdem (nam utraque Epistola ad Iudaeos data est) de Die Iudicii differentem, & continuo ad ejus mentionem subjicientem, Hoc vos non lateat, Vnum Diem apud Dominum esse sicut mille anni, Magistrotum ea de re traditionem confirmare voluisse? praesertim cùm verba illa non ex Psalmo, (ut vulgo perfuasum est) sed ex formulâ Iudaeorum de Die illo loquentium tritâ mutuata esse videantur. Imo ampliùs cogitabit, Nisi Christus Dominus & Apostoli ejus nomen DIEI IUDICII à Iudaeorum Magistris profectum, eâdem cum ipsis mente frequentâssent, quorsum id ne verbulo quidem uspiam indicârint? Annon enim periculi plena res est, imo proclivis ad fallendum via, errantium verba & phrases inter docendum adhibere, adsque omni cautione aut dissimilis sensûs indicio?
His ità se habentibus, viris doctis & de hujusmodi in Theologia mysteriis judicare valentibus expendendum relinquo, annon haec optima & facillima cum Iudaeis agendi ratio esset; non ut clarissimae illae de rebus in secundo & glorioso Christi adventu Prophetiae ad primum torqueantur; verùm ut illis persuadeatur, nullum alium Messiam ipsis exspectandum esse qui ista omnia, mutatis nempe mutandis, (neque enim hîc Christiano cum Iudaeis penitus, sed ad fidei Christianae libellam sentiendum) impleret, quàm Iesum illum Nazarenum, quem Majores ipsorum crucifixerunt: id quod Apocalypsis passim támque studiose inculcat. Ecce, (inquit statim ab initio) [ JESUS CHRISTVS, primogenitus ill ex mortuis, qui dilexit no • & lavit nos à peccatis nostris per sanguinem suum] venit cum nubibus, & videbit eum omnis oculus, etiam qui eum transfixerunt, & plangent coram eo omnes tribus terrae. Ego sum A & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , principium & finis, dicit Dominus, qui est & qui erat & qui venturus est, &c. Item, dum passim Regnum illud augustum AGNO, id est occiso illi Jesus, tribuit: ut c. 7. de Turba palmifera, AGNVS pasceteos, &c. cap. 17. 14. AGNVS vincet illos, quia Dominus dominantium & Rexregum est; cap. 19. 7. Venerunt nuptiae AGNI, &c. cap. 21. 9. de Nova Jerusalem, Ostendam tibi Sponsam AGNI, &c. & ver. 23. Lucerne ejus est AGNVS, &c. Dum enim nos clarissimas illas de rebus in secundo Christi adventu Prophetias ad primum torquemus, Iudaei nos derisui habent, & in infidelitate sua magìs obfirmantur.
Hanc Iudaeos convertendi rationem, nisi nimiùm fallor, secutus est Apostolus Petrus, Act. 3. v. 19, &c. Resipiscite, inquit, & convertimini, ad delenda peccata vestra; ut veniant tempora Refrigerii à facie Domini; Et mittat priùs praedicatum vobis IESVM CHRISTVM; Quem oportet quidem coelos capere ad tempora Restitutionis omnium, de quibus loquutus est Deus à seculo per os omnium sanctorum suorum Prophetarum.
I Thess. 5. 21.
OMNIA PROBATE; QUOD BONUM EST TENETE,
〈 in non-Latin alphabet 〉 .
APPENDIX AD CLAVEM & COMMENTATIONES APOCALYPTICAS.
Danielis Laweni STRICTURAE In partem Primam CLAVIS APOCALYPTICAE.
DVobus Praecognitis (quorum unum est Nominis, alterum Rei) valere jussis, video quatuor in primis in toto hoc discursu Chronologico praesupponi quae censuram merentur.
Primum, Quod Liber ill clausus & obsignatus sit hic ipse Liber Apocalypsews. Hanc ego opinionem ut erroneam validissimis argumentis confodi in Notationibus meis prooemialibus ad Visionem secundam. Demonstravi in super per eundem illum librum nullum alium intelligi posse, quàm librum veterum Prophetarum clausum & obsignatum caecis ac obstinatis Iudaeis, durante hâc eorum reprobatione; juxta id quod praedictum erat ab Esaia cap. 29. v. 11. Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati.
Secundum, Quod nullae fiant futurorum praedictiones ante reserationem Sigilli primi. At contrarium liquet ex ipso capite quarto, & quinto, quae Sigillum primum antecedent, & visiones continent non praeparationis, sed praedictionis: multa enim in illis futura praedici constat ex Graecis codicibus; Requiem non habebunt; cùm dederint; procident, & adorabunt; projicient coronas, &c. in quibus omnino servanda est temporis proprietas: In primis vero manifesta in futurum prophetia est in illis verbis Seniorum, Apoc. 5. 10. Regnabimus superterram.
Tertium, Quod Tubae necessariam habeant connexionem cum Sigillo septimo. Sed hoc partim est impossible, partim absurdum. Impossible, Quia Sigillum sextum tempus est secundi adventus; uti apparet ex illis verbis, quoniam veniet dies magnus irae ejus, Apoc. 6. 17. Greece est 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ill dies, ill magnus, id est, notus ac celebris; hanc enim Emphasin habet articulus duplicatus: item ex prognosticis illius adventûs, Matt. 24. 29. quae hoc Sigillo repetuntur: At Tubae saltem sex priores secundum Domini adventum praecedunt. Absurdum, Quia Turba palmifera gaudentium in fine capitis septimi incidit, ipso Synchronistâ confitente, in Tubam novissimam. Quomodo ergo cum ea connectuntur sex Tubae priores? quae tamen necesse est fieri, si necessariam habeant connexionem cum Sigillo septimo.
Quartum, Quod quadraginta duo illi menses sint tota duratio sex Tubarum. Atqui menses illi rejiciuntur in finem sextae, Apoc. 11. 2. Quomodo ergo se extendunt usque adinitium Tubae primae? Quemadmodum Sigillorum non est turbanda series; sic nec Tubarum: Turbatur autem cum eventus posteriorum in priores transfunduntur. Et certum est menses illos proprie & secundùm literam accipiendos esse de mensibus dierum, non annorum; ut qui propterea in dies resolvantur, Apoc. 11. 3. nemo autem facile dicet tempus sex priorum tubarum exhauriri spatio quadraginta duorum mensium proprie dictorum.
His praemissis, venio adipsos Synchronismos: quorum primus est Mulieris in Eremo agentis, Bestiae septicipitis instauratae, Atrii cum civitate sancta calcati, Testiuminterea prophetantium in sacco.
In quo primùm noto, Bestiam diu fuisse Septicipitem antequam fuit instaurata; ac proinde non been haec conjungi tanquam synchrona. Antecedens ex eo liquet, quod Johannes viderit hanc Bestiame mariascendentem sub capite suo septimo, Apoc. 13. 1. Nam sextum caput ipsius tempore exstabat, Apoc. 17. 10. Et grassata est Bestia aliquandiu sub septimo illo capite antequam plagam gladii accepit; ac aliquandiu sub accepta illa plaga gemuit antequam ex carevixit, quae hîc dicitur illius instauratio. Vide Apoc. 13. 3. Septiceps ergofuit ante instaurationem.
Secundo, Instauratio Bestiae initium quidem sumit cum initio pereg • inationis Mulieris in deserto; ipsa tamen longiùs perduravit: nam post exspiratum tempus peregrinationis eremiticae, Bestia instaurata non nisi certis gradibus & tractu temporis declinavit ad interitum, donec tandem totaliter ac finaliter exstirpata fuit ad effusionem Phialae septimae: Ortu itaque contemporant, non interitu.
Tertio, Quadraginta duo menses non sunt tota duratio regni Bestiae instauratae, nedune Septicipitis; sed tantùm regni saevissimi, & novissimae persecutionis. Potestas enim faciendi menses quadraginta duos, Apoc. 13. 5. non est potestas regnandi simpliciter, sed potestas grassandi pro libitu, & persequendi sanctos: ut constat ex quibusdam Graecis exemplaribus, quae legunt 〈 in non-Latin alphabet 〉 , i. e. faciendi bellum.
Quarto, Atrium à Gentibus calcatum esse nescio unde hauserit Synchronista, cùm nulla ejus mentio fiat Apoc. 11. 2. Dicitur quidem Atrium exterius Gentibus esse datum, sed datum esse ad conculcandum non dicitur. Alibi per Atrium illud exterius intelligit Atrium Israelis; quod atrium erat exterius respectu atrii sacerdotum, quod erat interius. Sed atrium Israelis comprehenditur sub illis verbis, Et adorantes in eo. Praeter illud atrium Israelis, erat adhuc aliud atrium Gentium, in quod ingrediebantur immundi Iudaei & Gentes alienigenae: & hoc est Atrium exterius, quod nolit mensurari angelus, quia nimirum est Atrium Gentium, & non Israelis.
Quinto, Prophetia Testium, licet initium sumat cum instauratione Bestiae, non tamen cum eadem terminatur: nam Bestia duos illos Testes vincet & occîdet, ac cadaveribus eorum aliquandin insultabit, Apoc. 11. 7, 9. Imo ne quidem cum exitu Tubae sextae praecise terminantur tempora Bestiae; sed potiùs cum initio & progressu septimae, in quam incidit essusio Phialarum, ut suo loco demonstrabitur. Aliud enim est Vrbem decimâ sui parte concuti, Apoc. 11. 13. aliud vero Bestiam finaliter interire: quamvis certus sim illum qualemcunque Vrbis casum certissimum fore praenuncium ruinae statim certis gradibus secuturae sub Tuba septima; sub qua mysterium Dei de restitutione regni Israelis, & everstonis omnium regnorum adversantim, consummabitur, Apoc. 10. 7.
Secundus Synchronismus est Bestiae Bicornis (quae & Pseudopropheta) cum Bestia Septicipite (quae & Imago Bestiae dicitur.)
At Bestia Bicornis ortu posterior est Bestiâ Septicipite: unde haec prior appellatur, Apoc. 13. 12. Et nata demum videtur circa instaurationem illius Bestiae prioris; utpote quae fecerit adorare bestiam primam, cujus curata est plaga, Apoc. 13. 12.
Deinde Bestiam Bicornem conditorem seu instauratorem esse Bestiae Septicipitis, nescio unde colligat author. Illius c •• te nec conditor nec instaurator est. Non conditor, quia illae tempore prior est, haec posterior. Non instaurator, quia opus illud diserte attribuitur Draconi, qui hoc nomine simul cum ipsa adoratur, Apocal. 13. 4. Bestia quidem Bicornis Bestiae Septicipiti imaginem posuit, sed Bestiae instauratae, cujus curata erat plaga, Apoc. 13. 14.
Praeterea, Bestiam Septicipitem nomine Imaginis bestiae aliàs signari solitam, merum est Synchronistae somnium: aliud enim Bestia est, aliud Imago bestiae; & haec passim ab illa distinguitur, Bestia & Imago ejus. At inquit, Nomine bestiae, ubi cum bestia imago bestiae componitur, intelligitur Bestia Bicornis. Fallitur, ut liquido constat ex eoipso loco quem citavit. Apoc. 14. 9. Si quis adoraverit bestiam & imaginem ejus; Bestiam intellige Septicipitem, quam bestia Bicornis fecit adorari, faciendo ei imaginem, quam adorari voluit, Apoc. 13. 15. sic ut adoratio cultus sit & honor conferendus bestiae Septicipiti, non Bicorni. Opinionem tamen suamprobare nititur tribus argumentis.
Primo, Quia, juxta Graecorum codicum lectionem, Imago bestiae, quam animavit Pseudopropheta, facit ut quicunque non adorârint imaginem bestiae occidantur.
Secundo, Quia ubi Bestia simul adest cum Pseudopropheta, Imago bestiae non comparet.
Tertìo, Quia ejusdem dicitur Imago bestiae cujus est nomen numerúsque: At nomen numerúsque non alterius sunt quàm bestiae Bicornis.
Verùm haec omnia inepta sunt & frivola. Imagini bestiae adscribitur quod Pseudopropheta fecit, illius imaginis author, Metonymiâ effecti pro efficiente: quod apparet ex Regio exemplari Montani, in quo legitur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & facit (nempe Bestia Bicornis.) Quam lectionem sequuntur Andreas, Aretas, & alii.
Interdum & Imago bestiae comparet ubi Bestia adest cum Pseudopropheta: ut videre est Apoc. 19. 20. ubi haec tria memorantur, Bestia, Pseudopropheta, Imago bestiae.
Nomen numerúsque non Bestiae est Bicornis, sed Bestiae Septicipitis; quae passim simpliciter & absolute Bestia nominatur: à qua ut Bicornis distingueretur, passim in sequentibus non Bestia sed Pseudopropheta nuncupatur; in quo conspirant omnes interpretes.
Denique, falsum est Bestiam Septicipitem restitutam totam se arbitrio Pseudoprophetae tanquam supremi sui domini regendam permittere. Universa terra admirata est post bestiam septicipitem, Apoc. 13. 3. & omnes reprobi eam adorârunt, Apoc. 13. 8. At Pseudopropheta non seipsum, sed Bestiam Septicipitem adorari voluit in imagine tanquam supremum dominum, & in omnibus illius causam promovit ut ipsius procurator & minister, Apoc. 13. 12. ut been observavit Irenaeus, quem statim laudavit Synchronista; hinc • am vocat Antichristi armigerum.
Tertius Synchronismus, Meretricis magnae seu Babylonis mysticae cum Bestia eadem illa Septicipite Decemcornupeta, necessariâ indiget castigatione. Mulier enim meretrix est urbs Roma ab ipsis temporibus Ioannis; ut apparet ex illis verbis, Mulier quam vidisti est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae, Apoc. 17, 18. At Bestia Septiceps nondum exstabat temporibus Ioannis in septimo suo capite; ut liquido constat ex istis, Quinque ceciderunt, unus est, & alius (septimus) nondum venit: Mulier ergo ista cum Bestia Septicipite quà tali non 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
In primis suspecta mihi est lacinia ista, Decemcornupeta; quasi Bestia demum facta esset Decemcornupeta sub septimo, id est, novissimo suo capite. Verba Apocalypsews clare & diserte docent decem illa cornua ipsis temporibus Ioannis exstitisse; Decem cornuasunt decem reges, qui (in praesenti) regnum nondum acceperunt, quia nimirum Romano imperio nunc erant subjecti, sed potestatem tanquam reges accipient in futuro, Apoc. 17. 12. Certum est ex historiis, Imperium Romanum, dum haec scriberet Johannes, • x decem regnis, sive regalibus provinciis, tanquam totidem partibus principalibus, constitisse, quas hoc modo enumerat ipse Strabo; Italia, Hispania, Gaul, Germania, Hungariae & Bulgaria, Greece, Natolia sive Asia minor, Syria & Assyria, AEgyptus, Africa: de quibus consulendus Molinaeus in Complemento prophetiarum. Quomodo autem singula quae in Apocalypsi de decem cornibus dicuntur, decem illis regnis seu regionibus conveniant, explicatum dedi in annotationibus meis prooemialibus ad Visionem sextam.
Quartus Synchronismus, Centum & quadraginta quatuor mille Virginum, capite 14. cum Meretrice Babylonica & Bestia, eodem vitio laborat quo duo antecedentes. Non enim in solidum contemporant haec, sed tantummodo ex parte. Meretrix exstitit ipso tempore Ioannis; quemadmodum & Bestia sub sexto suo capite. Sed centum & quadraginta quatuor mille Virgines sunt recentioris originis. Incidunt quidem in tempora meretricis Babylonicae, utpote quae laudantur quia se illius complexibus non coinquinârunt; sed in tempora illius postrema, nempe quia Primitiae sunt in restitutione, post finitam novissimam Bestiae Septicipitis instauratae persecutionem, Apoc. 14. 4. quando ipsa declinavit ad interitum, Apoc. 14. 8. Et quemadmodum recentioris sunt originis, sic longioris erunt durationis, ut quae Meretricis & Bestiae futurae sunt victrices, ac proinde illis sunt supervicturae.
Quintus Synchronismus, de generali omnium hactenus dictorum Synchronismo, praeterquàm quod superiorum errores recapitulet, prorsus est supervacaneus, cùm non contineat nisi nudam repetitionem memoratorum: ideóque omitti potuisset, nisi numerum septenarium attingere voluisset author. Si duos sequentes Synchronismos similiter repetat, habebimus numerum octonarium.
Sextus Synchronismus, Atrii interioris calamo Dei mensurabilis & Praelii Draconis cum Michaele, peccat, primo 〈 in non-Latin alphabet 〉 verborum; nam Apocalypsis express non meminit Atrii mensurabilis; ideo malim retineri nomen expressum Templi mensurabilis: nec si express illius meminisset, ullum hîc aliud intelligendum foret atrium, quàm atrium Israelis, quod authori est atrium exterius, Suprà enim monui atrium Israelis Spiritui Apocalyptico esse interius; ut qui nomine exterioris atrii intelligat atrium Gentium. Deinde peccat confusion temporum: nam licet praelium Michaelis incidat in tempus Templi mensurabilis; Templum tamen non priùs & citius mensurandum fuisse quàm commissum fuit praelium Draconis, nescio quo argumento confirmari possit. Non enim quia proxime antecedentia sunt contemporaneorum, idcirco est necesse utriusque originem aeque altùm deducendam esse. Equidem fateor Apocalypsin nihil habere antiquius, quódve altius originem ducat Muliere puerperâ, cujus partui insidiatus est Draco; attamen ipse partus quem excipit praelium Draconis multo est recentior; cùm partus sit novissimi temporis, in finali Iudaeorum conversione, ut postea demonstrabitur: quemadmodum etiam est recentior Templi commensuratio, quae incidit in novissima tempora Tubae sextae. A quae exordium velle ducere Prophetiae repetitae, quae nempe tempora Apocalyptica ab origin & quasi ab ovo relegat, est cum ration velle insanire, ut mox pluribus ostendetur.
Septimus Synchronismus, qui & ultimus partis primae, Septem phialarum & Bestiae Babylonísque ad occasum vergentium, est verissimus & certissimus: ac proinde progredior ad Synchronismos partis Secundae, initio sumpto ab examine Praeloquii quod illi praemittitur.
Stricturae in partem Secundam.
IN Praeloquio partis Secundae inepta est illa totius Apocalypsews in du • s partes principales partitio: quarum prior sit Sigillorum, in iísque Tubabarum; posterior 〈 in non-Latin alphabet 〉 seu Libri aperti, à versu octavo capitis decimi usque ad finem libri: quae omnium errorum mihi videtur esse praecipuum fundamentum. Ineptam eam voco, & reprobandam puto ob sequentes rations.
Primo, quia confundit finem unius prophetiae cum principio alterius. Finis prophetiae Sigillorum est in Turba illa palmifera gaudentium; utpote quae ipso Synchronistâ teste incidat in Tubam novissimam. Ne vero vel tantillum dubitaremus in Turba illa gaudentium esse sinem Sigillorum, statim post eam fit mentio silentii in coelo facti quasi mediâ horâ: quâ projecto nihil aliud significatur, quàm Ioannem à visionibus praecedentis prophetiae ad medium horae quievisse; ac proinde eam absolutam esse. Ergo hic finis unius prophetiae principium alterius est in Tuba prima, quae clangere coepit statim post ignem e coelo in terram missum, Apoc. 8. 5. qui certe nullus est alius quàm de quo ipse Christus dixerat Luc. 12. 49. Ignem veni mittere in terram, & quid volo nisi ut ardeat? Ne vero hîc etiam haesitaremus in Tuba prima initium esse novae prophetiae, praemittitur ei visio praeparatoria post factum in coelo silentium: hîc itaque principium alterius prophetiae, quae tamen cum fine praecedentis hâc partitione confunditur.
Secundo, quia discerpit membra unius ejusdemque prophetiae arctissime cohaerentia: nemo enim dubitat in Tubis recto ordine continuari unam eandemque prophetiam; sic ut ibi desinat quinta ubi incipit sexta • & sexta ibi desinat ubi incipit septima. At haec partitio finem sextae Tubae divellit ab ipsius principio, & sic divellit, ut ex fine Tubae sextae constituat novam prophetiam, quae altius assurgat quàm Tuba prima, imo originem suam trahat à Sigillo primo; principium enim sextae Tubae suit in fine capitis noni, & illius finis incidit in principium capitis undecimi: quod tamen (ut dixi) fingitur esse initium novae prophetiae, quae inchoatur à prima temporis Apocalyptici periodo.
Tertio, quia commiscet duas ad minimum integras prophetias toto coelo à se invicem distinctas: Nam certum est prophetiam Libri aperti terminari cum fine Tubae septimae, quae est novissima: Nec minus certum est prophetiam de Muliere parturiente esse novam prophetiam, ut quâ muliere nihil prius & antiquius habeat Apocalypsis, quemadmodum fatetur ipse Synchronista: Quomodo ergo haec eadem est cum prophetia Libri aperti? Fuerunt qui sibi persuaderent Tubas prodire ex sinu Sigilli septimi; sed quando perveniunt ad caput duodecimum, coguntur agnoscere initium novae prophetiae. Invenias ergo aliquos qui totam Apocalypsin dividunt in duas partes principales: sed, qui posteriorem partem inchoat à principio capitis undecimi, invenias neminem.
Profecto Mulier parturiens cap. 12. est Synagoga Iudaica, quae patrem habet Iacobum, qui assimilatur Soli; matrem Rachaelem, quae comparatur Lunae; & descendit à duodecim Patriarchis, qui similes esse dicuntur duodecim stellis: gravida illa fuit ab ipsis diebus Ioannis, & clamavit parturiens, & cruciabatur ut pareret, postquam templum eorum & urbs funditus à Romanis fuere eversa; quemadmodum id ipsa Synagoga confitetur sub hac eadem Allegoria, Esa. 26. 17. Sicut quae concepit, cùm appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis; sic facti sumus à facie tua, Domine. Nondum tamen ipsa peperit, sed inopinatus aderit illius partus in finali Iudaeorum conversione; cujus mentio fit apud eundem prophetam, Es. 66. 7, 8. Antequam parturiret, peperit; antequam veniret partus ejus, peperit masculinum.—quia parturivit & peperit Zion filios suos. Esse enim hunc partum ultimi temporis apparet ex Ioanne, qui hunc partum immediate docet praecedere fugam Mulieris in desertum, quae incidit in novissima tempora Tubae sextae, Apoc. 12. 6. cum Apoc. 11. 3. collatis. Hinc Micah de eodem partu verba faciens, eundem express refert ad tempora novissima, cap. 5. 3. Propter hoc dabit eos, viz. Iudaeos in manibus hostium suorum, usque ad tempus in quo parturiens pariet; & reliquiae fratrum ejus revertentur ad filios Israel. Sic enim judico superiores prophetas interpretandos esse, ex collatione eorundem cum Apocalypsi, quae Clavis est omnis Scripturae propheticae. Atque hinc apparet dictam prophetiam de Muliere parturiente provehi ad caput & originem periodi Apocalypticae; ac proinde in ea inchoari novam prophetiam.
Redeo ad rem ipsam. Praemissâ hâc partitione, affirmat Synchronista posteriorem Apocalypsews partem, quae est 〈 in non-Latin alphabet 〉 seu Libri aperti, ab eodem temporis Apocalyptici principio exordiri unde prior illa quae est Sigillorum, & illius tempora relegere à versu octavo capitis decimi usque ad finem. Verum & ista omnia pro libitu conficta & prorsus absurda sunt. Septem Sigilla fuerunt aperta; clanxerunt quinque Tubae, sexta clangorem inchoavit; descenditur ad illius finem, quem proxime excipit septima; & in fine Tubae sextae inchoabitur nova prophetia, quae originem ducat ab ipso Sigillo primo. Quis credet istis, nisi cui libitum est posteriora prioribus & summa imis miscere? Et quomodo superiora tempora releguntur à versu octavo capitis decimi, cùm ab illo versu usque ad finem illius capitis nulla omnino tempora legantur? Quae vero tempora sequuntur in principio capitis undecimi, aut tempora sunt finis Tubae sextae, aut tempora illius nulla sunt. Attamen recaepitulationem illam temporum putat Synchronista indicari transicione istâ, v. 11. cap. 10. Oportet te iterum ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) prophetare. Sed longe aliud est iterum prophetare; aliud iterum prophetare eadem, aut ab eodem exorsa temporis principio. Haec duo multùm differunt. Ego hoc dictum fuisse existimo Ioanni in typum rei hoc tempore eventurae; quod nempe Ecclesia nunc ante exitum Tubae sextae sit reformanda, & de novo prophetatura, tum contra, tum apud populos multos: qua in re mihi assentientem habeo doctissimum Paraeum. Johannes, inquit, non tam in sua, quàm in omnium praeconum veritatis qui sub finem Tubae sextae futuri erant persona, Librum devorare, iterúmque propherare, jubetur. Et est sensus, oportere ut ubi Antichristus satìs saevierit, prophetia adversus eum restituatur.
Tandem relabitur Synchronista ad bimembrem suam partitionem, ed • que confirmari opinatur ex eo, quod hîc idem sit prophetiae initium quod fuit prophetiae de septem Ecclesiis, item de septem Sigillis: quas nemo dubitat esse novas prophetias. Sunt autem haec initia visions quidem de Septem Ecclesiis cap. 1. 10. Audivi vocem magnam à tergo tanquam tubae dicentis. Prophetia autem Sigillorum cap. 4. 1. Et vox prima quam audivi, tanquam tubae loquentis mecum. Denique Prophetiae 〈 in non-Latin alphabet 〉 cap. 10. 8. Et vox quam audieram e coelo (scilicet tanquam tubae loquentis) rurium loquebatur mecum. Verùm haec posterior vox non eadem est cum prima illa, cùm hoc nomine non indigitetur: nec dicitur audita fuisse instar tubae loquentis; sed vox fuit proxime e coelo audita, verse. 4. ejusdem capitis, Audivi vocem de coelo dicentem mihi, Signa quae locuta sunt septem ronitrua, & ne scribas ea. Eadem ergo vox quae v. 4. vetuerat scribere, nunc v. 8. jubet devorare libellum & prophetare, ut been monet Pareus. Nolo tamen hac de re acriùs cum quoquam contendere. Dato itaque eandem esse vocem cum illa priore, non tamen inde sequetur, Quia aliàs alibi inchoavit novam prophetiam, ideo id quoque hoc loco fecisse. Certiora sunt indicia novae prophetiae, ut, quod singulae aut inchoentur novâ vision, aut terminentur mentione secundi adventûs: quae indicia sunt rerum, non aucupia verborum.
Visio Ecclesiarum terminatur mentione novissimae c •• nae, Apoc. 3. 20. quae coena est secundi adventûs, Apoc. 19. 9. Visio Sigillorum terminatur mentione Turbae palmiferae gaudentium, quae incidit in novissimam Tubam visions Tubarum, quam Paulus esse docet tubam secundi adventûs, 1 Cor. 15. 52. Visio Mulieris terminatur mentione Messis, Apoc. 14. 15. quam ipse Christus interpretor consummationem seculi, Matt. 13. 39. Visio Phialarum terminatur interitu Babylonis, Apoc. 16. 19. quae incidit in secundum adventum, Apoc. 16. 14, 15. Eodem termino clauditur visio Meretricis, Apoc. 19. 2, 3, 4. Visio denique Christi vincentis clauditur mentione universalis Resurrectionis, & duplicis novae Hierosolymae. Septem itaque erant Visiones, tanquam totidem totius Apocalypsews partes principales. Sed haec sufficiant ad Praeloquium: veni • ad ipsos Synchronismos partis secundae.
Synchronismum primum appellate cardinem Synchronismorum; ego vero eundem voco cardinem vanitatum: adeo nihil est in eo veri, nihil certi. Synchronismum esse vult Sigilli septimi quoad sex priores Tubas, cum Bestia Septicipite, Bicorni, caeterisque contemporantibus. Sed jam antea demonstravi sex Tubas non pertinere ad Sigillum septimum; demonstravi insuper Bestiam Bicornem Bestiae septicipili & caeteris non in omnibus nec ad amussim contemporare. Nunc demonstrabo initium Bestiae Septicipitis non contemporare cum initio Sigilli septimi, quod praecipuum est hujus Synchronismi fundamentum eversum ire. Bestia Septiceps est ipsissimum regnum Antichristi, sub novissimo, i e. septimo, suo capite. Atqui Antichristus demum in lucem producitur sub Tuba sexta, Apoc. 11. 7. vel (quod ego malim) sub Tuba quinta, Apoc. 9. 11. ubi Angelum Abyssi eundem esse puto cum Bestia ascensura ex abysso, Apoc. 11. 7. Et proculdubio est Antichristus, cùm vocetur nomine Antichristi in Graeca Ecclesiae recepto, 〈 in non-Latin alphabet 〉 vel 〈 in non-Latin alphabet 〉 2 Thessal. 2. 3. Hebraice autem nomen habet ABADU, Servus ill 〈 in non-Latin alphabet 〉 sic dictus, i.e. Servus servorum. Sic enim Hebraeus & Syrus legunt. Quod si quis malit legere cum correctioribus exemplaribus Graecis Abbadon, hoc idem significat quod Papa-Dominus: quam lectionem etiam retinuit vulgatus Latinus. Rectius itaque Bestia septiceps contemporabit cum Tuba quinta. Sigillune quintum tempus est persecutionis Sanctorum, ut certum est ex illis verbis, Donec compleantur conservi eorum—qui intersiciendi sunt sicut & illi, Apoc. 6. 11. Atqui hoc proprium munus est Bestiae: ipsa itáque rectiùs dicetur contemporare cum Sigillo quinto.
Initium septimi Sigilli est in obsignatione Coetûs illius virginalis cap. 7. ipso Synchronistâ confitente: atqui obsignatio illa sequitur illustrem Domini adventum, qui describitur Sigillo sexto, & in quem incidit Bestiae interitus, ut apparet ex collatione Apoc. 6. 15, 16, 17. cum Apoc. 16. 14, 15, 16. Impossible itaque est Bestiam Septicipitem contemporare cum initio Sigilli septimi.
At (inquit ill) Coetùs illius obsignationem suprà ostendi contemporare ad amussim cum Bestia Septicipite, parte primâ, Synchronismo quarto. Respondeo; Contrarium liquet ex nostra ad eundem censura. Quod porro existimet obsignationem illam factam esse, ne grassantibus in orbe Tubarum calamitatibus electi Dei servi extinguerentur; gratis fingitur sine ullo fundamento: obsignationem illam dico sactam esse ad novas nuptias. Agni in illustri Domini adventu celebrandos, ut manifestum ex hujusce loci collatione cum 4. Esdrae 2. 38. Videte numerum signatorum in convivio Domini; ad quem hîc certus est respectus. Scio Librum istum esse Apocryhum; sed potest liber Apocryphus interdum continere quasdam antiquas & veras narrationes.
Denique falsum est, obsignatione illâ turbari non interrumpendam Sigillorum seriem: ipse enim Synchronista fatetur illam pertinere ad finem Sigilli sexti, sive ad initium septimi; & merito, quia express dicitur Apoc. 7. 1. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , id est, post haec nempe, quae acciderunt Sigillo sexto. Ego judico obsignationem virginum & Turbam palmiferam gaudentium esse totum mysterium Sigilli septimi, quod demum narratur apertum fuisse initio cap. 8. cùm capite septimo praemissum sit illius mysterium; quemadmodum primum Vae demum narratur praeteriisse post praemissam illius calamitatem, Apoc. 9. 12.
Sic ergo corruit omnium sequentium Synchronismorum fundamentum, eorum nempe qui ex primo isto deducuntur: quos tamen etiam examinabo, ne quis queratur aliquid à me praeteritum esse aut neglectum.
Synchronismum secundum ait esse contemporantium Atrii interioris & Praelii Draconis & Michaelis de puerperio cum sex primis Sigillis. Atqui dimensuratio Templi (sic enim loqui malim, quia Textus express illius meminit) tempore prior est praelio Draconis, ut visum suprà Synchronismo sexto, parte primâ; & neulrum contemporat cum sex primis Sigillis. Non dimensuratio Templi; quia jubetur Johannes Templum metiri sub finem Tubae sextae, Apoc. 11. 1. I am vero finem Tubae sextae contemporare cum Sigillo primo quis dixerit? Non Praelium Draconis; quia illud commissum & absolutum fuit brevissimo temporis spatio, puta in momento, ictu oculi. Nam statim fuit commissum post raptum partum, & absolutum fuit ante fugam Mulieris in desertum; Apoc. 12. 13, 14. At Mulier statim & immediate post raptum partum fugere debuit in desertum, Apoc. 12. 5, 6. Ita{que} tantummodo momento perduravit. Quomodo ergo potuit contemporare cum sex primis Sigillis?
Accedo ad Synchronismum tertium, Phialarum cum Tuba sexta. Dicendum erat, ni fallor, cum initio Tubae septimae: nam Tuba septima est Tuba novissima; septem autem Phialae continent novissimas calamitates, Apoc. 15. 1. pertinent ergo ad Tubam novissimam: Tuba etiam septima est Tuba consummationis, quia sub ea consummabitur mysterium Dei, Apoc. 10. 7. septem autem Phialae sunt plagae consummationis, utpote in quibus consummetur ira Dei, Apoc. 15. 1. pertinent ergo ad Tubam septimam. Sed haec parùm ad rem.
Regnum vero Bestiae sub sexta Tuba labefactari coepisse, nescio unde eruat Synchronista. Finita quidem tunc fuit potestas illa quadraginta duorum mensium; sed illa non fuit simplex potestas dominandi, sed dominandi pro libitu: nec simplex fuit potestas vincendi Sanctos, sed persecutionis novissimae; ut suprà à nobis fuit ostensum.
Synchronismum quartum, Mille annorum ligati Draconis, seu Satanae, cum Tuba septima, seu excidio Bestiae, non possum non laudare, cùm sit verissimus & certissimus. Argumenta tamen validiora & magis cogentia ad illius confirmationem proferri desiderarem. Certe Draco etiam fuit ligatus toto tempore parturitionis Mulieris, cùm toto illo tempore steterit ante Mulierem, ut, cùm peperisset, filium ejus devoraret, Apoc. 12. 4. neque ligatus fuit post partum ejus; cum ab illo tempore e coelo fuerit projectus, & grassatus fuerit in terra & mati, Apoc. 12. 12. sic ut Mulierem sit persecutus, & semen ejus, Muliere latitante in deserto, Apoc. 12. 16, 17. ac conspiraverit ad Sanctorum internecionem cum bestia maris, dando ei omnem suam potestatem; unde simul cum ipso spatio quadraginta duorum mensium & ultrà adoratur, Apoc. 12. 18. & 13. 3, 4. Non ità diu post finitos illos menses Draco cum Bestia & Pseudopropheta ac Regibus totius terrae congregatur in praelium, Apoc. 16. 14. tandem in illo praelio Bestia & Pseudopropheta victi mittuntur in stagnum ignis, Apoc. 19. 20. & Draco ligatup in Abysso mille annis, Apoc. 20. 2, 3. Mille itaque anni ligationis Satanae inchoandi sunt ab excidio Bestiae.
Ligatur Satanas, ne seduceret ampliùs gentes, Apoc. 20. 3. Nempe eâ seductione cujus statim facta erat mentio, quam proxime secutum est Bestiae excidium, Apoc. 19. 20. Ergo Ligatio inchoanda est à Bestiae excidio. Ligatur Satanas, ut per mille annos regvent illi qui Bestiam adorare noluerint, Apoc. 20. 4. Inchoanda itaque Ligatio ab excidio Bestiae: nam usque ad excidium ipsius semper fuerunt aliqui qui Bestiam noluerint adorare & ideo fuerunt occist. Ligatur denique Satanos, ut post mille annos illos solvatur, & conjiciatur in stagnum ignis, in quem jam antea conjecti erant Bestia & Pseudopropheta, Apoc. 20. 10. Sic enim legendum esse patet, non tantùm ex Graecis exemplaribus, sed etiam ex interpretibus Hebraeo & Syro. Ergo ligatus fuit post illorum excidium, quod incidit in Tubam novissimam.
Sequitur Synchronismus quintus, Mille annorum regni Christi augusti & septimae Tubae seu intervalli ab excidio Bestiae: quem non solùm laudo, sed simul etiam approbo fere omnia & singula quae ad illius confirmationem dicuntur: nullus enim dubito quin ad singular illud & augustum Christi regnum pertinent quae dicuntur Apoc. 11. 15, 16, 17. & Apoc. 19. 6, 16. & in illo regno proculdubio est consummatio mysterii Dei per prophetas evangelizati, quam sub Septimae tubae clangorem Angelus Apoc. 10. futuram praedixerat; quando nec Bestiae menses, nec Testium lugentium dies, neque omnino aliquid de periodo temporis, temporum & dimidii temporis supererit amplius, plane juxta quod Danieli praedictum fuit c. 7. v. 25, 26, 27. &c. 12. v. 7.
Sextus Synchronismus est Novae Jerusalem Agni sponsae cum septima Tuba seu intervallo ab excidio Bestiae: cui non possum non suffragari: hâc tamen lege, ut nova illa Hierosolyma sponsa Agni, de qua Apoc. 21. verse. 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8. distinguatur à nova illa Hierosolyma Agni uxore, cujus descriptio sequitur eodem capite, Apoc. 21. verse. 9, 10, &c. usque ad finem libri. Rationes hujus distinctionis dedi in notationibus meis prooemialibus ad Visionem ultimam. Prior illa nova Hierosolyma est uxor sponsi, quae se praeparavit Apoc. 19. 6, 7. item civitas illa dilecta, Apoc. 20. 9. non autem posterior.
Tandem dilabor ad Synchronismum ultimum, qui est Turbae palmiferae innumerabilium ovantium (Apoc. 7.) cum Tuba septima seu intervallo ab excidio Bestiae: in cujus confirmationem illud in primis probo, quod Turbae illa palmifera statuantur esse cives novae Jerusalem. De ambobus enim dicitur, quod non esurient neque sitient ampliùs, &c. quia Agnus pascit eos, & ducit ad vivos fontes aquarum; quodque abstersurus sit Deus omnem lacrymam ab oculis eorum.
Itaque de quatuor postremis Synchronismis Deo meo gratias ago, quod virum hunc doctissimum mihi habeo in illis assentientem; qui oculos mentis utriusque nostrûm magis & magis velit r • egere, ut propiùs intueamur mirabilia ejus.
EPOCHA APOCALYPSE 〈 in non-Latin alphabet 〉 S.
QVam nobis exhibet Synchronista Epocham Apocalypsews, prorsus incerta est & vana; ut quae vanis & incertis Synchronismorum fundamentis innititur, quae fere omniae suo loco sunt protrita. Vult duas esse totius Apocalypsews partes principales: quarum prior sit Sigillorum, in iisque Tubarum; altera posterior 〈 in non-Latin alphabet 〉 , à versu octavo capitis decimi usque ad finem libri; quam partitionem in primis perstrinximus ad partis secundae praeloquium. Vult Tubas prodire ex sinu septimi Sigilli: quod falsum esse docuimus in Stricturis ad Praecognita partis primae. Vult Turbam palmiferam ovantium capitis septimi, quae narratur ante olangorem. Tubae primae, incidere in Tubam novissimam, quae demum sequitur cap. 11. Quae Synchronistae non potest non esse horrenda praedictionum confusio. Vult prophetiam Libri aperti, quae pertinet ad clangorem Tubae sextae, & cujus initium est à commensuratione Templi, Apoc. 10. & 11. esse novum exordium totius Apocalypsews: quod nemini unquam venit in mentem; quódque suprà à nobis abunde resutatum. Vult novum etiam exordium esse totius Apocalypsews in Praelio Draconis cap. 12. Quin ergo nobis faciat partes tres totius Apocalypsews principales, & non du • s tantúm. Vult Praelium illud Draconis contemporare sex prioribus Sigillis: quod demonstravimus in unico temporis momento, in ictu oculi, absolutum fuisse. Vult quadraginta duos illos menses esse totum tempus sex Tubarum: cùm temporae sint finis Tubae sextae, aut nulla sunt illius tempora. Ità nihil est certi in hac Epocha Apo • alypsews, nisi quod fere in finem Apocalypsews rejiciat Turbam palmiferam ovantium capitis septimi, Mysterium consummandum Tubae novissimae, Mille annos ligationis Satanae & regni Sanctorum, Novam Hierosolymam Agni sponsam: quae ego non dubito ad amussim contemporare. Hîc ita{que} pedem figam, & finem faciam Stricturarum mearum.
Quaestio nobilissima, & ad intelligentiam superiorum Prophetarum atque ipsius Apocalypseôs apprime necessaria, De Temporibus ac momentis Secundi Adventûs.
IN secundo Christi Adventu videtur considerandus esse longissimus quidem temporis tractus, quemadmodum in Adventu ejus primo: ut probari posse videtur ex sequentibus Sacrae Scripturae testimoniis.
Primo, ex Esaiae 34. 8. & 63. 4. • bi tempus secundi adventûs appellatur dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Zion. Et certum est in eo respectum haberi ad veteris Testamenti Iubilaeum. Tempus itaque erit ad minimum unius anni: alioqui Synecdoche partis esset de nihilo. Idem Propheta, Esa. 65. 17. meminit novi coeli & novae terrae, quae in secundum Domini adventum rejiciuntur, 2 Pet. 3. 13. & in illis necessario considerandus est longissimus quidem temporis tractus, propter illud quod apud Prophetam sequitur. Non erit ibi pure infans aut senex qui non impleat dies suos: nam pure infans centum annorum morietur, & peccator centum annorum maledictus erit.
Secundo, ex Luc. 17. 22. Venient dies quando desideretis videre unum dierum, sive unum ex diebus, Filii homini, & non videbitis. Quod intelligendum esse de ditbus secundi adventùs recte statuit glossa ordinaria ex Beda. Id enim apparet ex duobus. Primo, quia dies illi intelliguntur quos conabuntur ostendere Pseudoprophetae dicendo, Ecce hîc, Ecce illie. verse. 23. Secundo, quia dies illi intelliguntur quì gloriosi futuri sunt & illustres, sicut fulgur coruscans de sub coelo, v. 24. qui dies sunt; non praeteriti adventûs primi, sedfuturi adventûs secundi. Profecto frustrà discipuli desiderarent dies praeteritos, qui certi erant de futuris, quos prae foribus semper adesse putabant, & cervicibus suis imminere.
Tertio, ex Act. 3. 20, 21. • bi tempus secundi, adventûs appellatur in plurali tempora refrigerii, & tempora restitutionis omnium, de quibus locuti sunt omnes prophetae. Velle autem id accipere de temporibus aeternis, est cum ration velle insanire; cùm de talibus temporibus Prophetae non sint locuti, ut constat liquide ex verse. 22, 23. Ipsum audietis juxta omnia quae cunque locutus fuerit vobis: Et omnis anima quae non audiverit illum, exterminabitur de plebe: quae prophetia est de finali Iudaeorum conversione.
Quarto, ex Act. 15. 16, 17. ubi docetur, Tabernaculum David, sive regnum Israelis, restituendum esse in Domini reditu, & omnes Gentes esse ad illud aggregandas; quod certe brevi temporis spatio non perficietur: esse enim ibi sermonem de secundo Domini reditu apparet potissimum ex duobus argumentis. Primo, quia raditus ill futurus dicitur post primam vocationem Gentium: Visitavit primùm sumere populum ex Gentibus;—sicut scriptum est, Postea revertar. Item, Ut requirant eum caeterae Gentes, super quas invocatum est nomen meum; nempe jam antea in prima Gentium vocatione, quam secutura est vocatio universalis, Secundo, quia ipse Dominus promissam regni Israelis restitutionem passim rejicit in tempora secundi adventûs, ut videre est, Matt. 10. 23. & 23, 37, 38. Lucae 21. 28, 31. Act. 1. 6, 7.
Quinto, ex Rom. 11. 26, 27. Omnis Israel salvus siet, sicut scriptum est, Veniet Redemptor ex Zion: quibus verbis docetur novissimam Iudaeorum salutem, sive redemptionem, incidere in secundum Domini adventum. Atqui eadem illa Scriptura in eodem illo Domini adventu; versu statim sequenti, mentionem facit pangendi novi foederis cum illis quod ad minimum duraturum est per tres generationes. Esa. 59. 21. Hoc soedus meum cum eis; Verbum & Spiritus non recedent de ore tuo, & de ore seminis tui, & de ore seminis seminis tui, à modo usque in sempiternum.
Sexto, ex Matt. 12. 32. ubi docetur Messiae seculum esse duplex, unum praesens, alterum futurum; & in utrumque incidere remissionem peccatorum proprie dictam. Non remittetur ei neque in hoc seculo, neque in futuro. Neque enim, ut recte Augustinus, lib. 21. De civ. Dei, cap. 24. de quibusdam veraciter diceretur, quod non iis remittatur neque in hoc seculo, neque in futuro, nisi essent quibus, etsi non in isto, tamen remittetur in futuro: ubi vim faciunt verba ista, etsi non in isto, ne quis id de sola remissionis patefactione interpretetur.
Septimo, ex 2 Pet. 3. 8. ubi de die Iudicii loquens & perditione impiorum hominum, ait, quod unus Dies apud Dominum sicut mille anni: ne quis putaret tempus secundi adventûs nimis breve esse ad judicandum & perdendum impios, eo quod in Scriptures vocetur unus dies. Et sic verba interpretatus est Augustinus, vel quisquis ill author est Sermonum de Sanctis, qui Augustino attribuuntur. Nec immerito. Stultum enim est cogitare velle unum diem naturalem, vel artificialem, esse apud Deum sicut mille annos. Ad tempus vero quod antecessurum est Iudicium pertinent verba sequentia, Et mille anni sicut dies unus: ne quis putaret tempus Iudicii nimis diu tardari, si per mille annos & plures differatur: Deus enim tempus mille annorum unum diem vocat in Scriptures. His postremis verbis Propheta quoque usus est, Psal. 90. 4. de toto vitae nostrae tempore: quae licet per mille annos duraret, attamen apud Deum esset brevissima, qui tempus mille annorum vocat unum diem.
Octavo, ex Heb. 3. 7, 8, 9. ubi docet, Diem terminatum esse apud Davidem in voice Hodie, qui futurus sit populo Dei novus Sabbatismus; non quidem aeternus, sed temporalis; utpote in quem solùm quadret illa commonefactio Davidis, Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.
Nono, ex fine Apoc. 19. collato cum principio Apoc. 20. Nam in fine Apoc. 19. describitur secundus Domini adventus, ut manifestum est ex tribus. Primo, ex illis, Reget ease in virga ferrea: quod Johannes futurum praedixit in secundo adventu, Apoc. 2. 27. Secundo, ex istis, Reges terrae & exercitus eorum congregatos ad faciendum praelium: quod praelium est faciendum in secundo Domini adventu; utpote futurum in die illo magno omnipotentis Dei, ad quem venturus est Dominus sicut fur, Apoc. 16. 14, 15. Denique ex ultimis illis verbis, Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis: quibus indicatur Bestiae Romanae, id est, ipsius Antichristi, interitus; quem ipse Paulus rejicit in secundum Domini adventum, 2 Thess. 2. 8. ubi illud quoque notandum, Et spiritu oris sui interficiet impium: quod prorsus idem est cum isto, & caeteri occisi sunt in gladio oris sui, Apoc. 19. 21. Atqui certissimum est in illo adventu numerandos esse mille istos annos pacis & regni sanctorum qui sequuntur, Apoc. 20. 4.
Denique, ex Apoc. 20. 8, 9. collato cum Ezech. 39. 9, 13. ubi rejicit Johannes in secundum Domini adventum Gogi & Magogi interitum; post quem tamen Ezekiel docet numerandos esse ad minimum septem annos, & totidem menses certissime finiendos. Ergo secundus Domini adventus complectitur longissimum aliquem temporis tractum. Tale quid Beza suspicatus est de secundo Domini adventu, qui eundem put at inchoatum fuisse à promulgato inter Gentes Evangelio: at nos eum rectiùs putamus inchoandum ab interitu Antichristi, sive excidio Bestiae.
IOSEPHI MEDI Responsio ad DANIELIS LAWENI STRICTURAS IN CLAVEM APOCALYPTICAM.
NON videtur, Clarissime Domine, A. Lawenus vester aut meum in Clave Apocalyptica propositum, aut quibus eam subnixam esse volui fundamentis, satìs attendisse: alioquin non putâsset argumentis ex interpretationum pharetra depromptis me cessurum. Quorsum enim, obsecro, me istiusmodi telis oppugnare satageret, qui ipse interpretationem nullam praesuppono? imo nec istiusmodi sive praejudiciis sive hypothesibus ullis in hoc negotio locum esse debere contendo. Sed hâc ejus 〈 in non-Latin alphabet 〉 nimiâ in praesenti omissâ, (qua de aliàs passim erit monendi occasio) accedo ad Censuram ipsam, & primo, Generalem.
Ad Censuram Generalem.
QUatuor enim ait in toto meo Discursu praesupponi quae censuram merentur.
Primo, quod Liber ill clausus & obsignatus sit ipse Liber Apocalypsews. Mirror unde hoc colligat. Num ex istis precatiunculae meae verbis, Qui solus dignus eras Librum hunc accipere & aperire? At allusio esse potuit, non sententiae argumentum: Certe hypothesis non fuit. Rem ipsam quod attinet, ego Librum illum obsignatum, Sigillorum librum esse puto, Apocalypsews non puto. Sed esto me putâsse; non tamen huic fundamento quidquam Synchronismorum meorum superstruxi. Nec certe si Apocalypsis nihil aliud sit quàm compendium quoddam & comportatio veterum prophetiarum quae adhuc implendae post Christi adventum supererant, (quae ipsius Laweni sententia est) adeo multùm intererit an quis Librum obsignatum, cum eo, Librum veterum Prophetarum esse dicat, an, cum aliis, Librum Apocalypsews. Sed hanc opinionem in notationibus suis prooemialibus in Apocalypsin ut erroneam validissimis argumentis se confodisse refert: mihi vero, qui legerim, ne verisimilibus quidem id secisse videtur. Iudicet alius.
Secundo, ait à me praesupponi, nullas fieri futurorum praedictiones ante reserationem Sigilli primi. Ego vero hoc nusquam praesuppono, imo contrarium potiùs prae se ferunt verba mea in praeloquio Partis secundae, lin. 8. Quid, quod ibidem ne septem quidem Ecclesiarum Visionem negavi futurorum prophetiam esse, sed in medio reliqui, nec quid de eo me interponere velle dixi?
Sed (ut sententiam meam aperiam) ità quidem sentio; Saltem nihil esse prophetiae, in capitibus istis quarto & quinto Sigillorum reseratione antiquius, quodve altiùs ration rei gerendae ascendat: & hoc quidem ad institutum meum satìs erat; nec id puto Dominum Lawenum negaturum. Addo ampliùs, Nec esse Visionem ibidem exhibitam rei futurae prophetiam, sed prophetiae exhibendae apparatum. Urut enim in Cantico Presbyterorum & Animalium inseratur aliquid de re futura; Visionem tamen ipsam Prophetiam es • e de futuris, id vero non magìs inde sequi, quàm eandem esse historiam de praeteritis, ex eo quod in eodem Cantico verba illa, Occisus es & redemisti nos Deo per sanguinem tuum, de praeterito loquantur: non enim si quid in vision aliqua incidenter dicatur aut cantetur, statim illud 〈 in non-Latin alphabet 〉 visions est. Sed in quarto capite (inquit) futura praedicuntur, quia verba illa, Dederint, procident, & adorabunt, &c. sint futuri temporis, Greece 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Respondeo, Futurum in Hebraismo (ejus autem notione passim utitur Apostolus) significare actum solitum vel debitum; ità ut hoc loco Johannes referat non quidem quid tum factum sit, (ut à nonnullis exponitur) sed quid Animalibus & Presbyteris istis ex officio pro re nata faciendum esset, quódque ipse postmodum in sequela Visionum semel atque iterum ab iisdem factum vidit.
Tertio, ait me praesupponere Septem Tubas esse Visum Sigilli septimi: hoc enim vult, cùm ait me praesupponere Tubas necessariam habere connexionem cum Sigillo septimo. Et hoc quidem verissime dixit, me praesupponere. Praesuppono autem, & quidni praesupponerem? Annon Grammaticum contextûs sensum, quo vix alius est in Apocalypsi de rerum narratarum ferie clarior & luculentior, necesse fuit praesupponi? Ad praecedentium Sigillorum omnium apertionem Visum aliquod subjicitur rem sigillo significatam exhibens. Ad apertionem primi, Aspexi, inquit, & ecce equus albus, &c. Ad apertionem secundi, Prodiit Equus rufus, &c. Ad apertionem tertii, Aspexi, inquit, & ecce Equus niger, &c. & sic in quarto, quinto, & sexto. Quis igitur pari ration non credat, quod Septimi sigilli resignationi subjicitur, esse ejus Sigilli Visum? Quomodo absurdum non est affirmare, solius Sigilli septimi aut Visum nullum esse, aut ejus descriptionem Sigilli apertioni praemitti, praeter omnium Sigillorum, imo Tubarum & Phialarum, morem? Cùm aperuisset, inquit, Sigillum septimum, factum est silentium in coelo quasi per semihoram: & vidi septem Angelos stantes in conspectu Dei, & datae sunt illis septem Tubae. Aut hîc clarum est Rem Sigilli septimi describi; aut omnino fatendum nihil esse in hoc Libro de ordine certi, sed quidvis cuivis pro libitu praeponendum & postponendum, nullâ sensûs Grammatici ration habitâ. Hoc viderunt ex veteribus Andreas & Aretas; ex Pontificiis Lyranus, Aureolus, Ribera, Alcazar, Viega, Cornelius à Lapide; ex nostris Junius, Graserus, Brightmannus, Napierus, Reverendissimus Episcopus Aberdonensis, Clarissimus Alstedius: Qui omnes pro concesso habent, Rem seu Visum Sigilli septimi esse mysterium Tubarum. Nec crediderim quemquam interpretum id unquam negaturum fuisse, nisi in Visionum dispositione magis ad apparentem nescio quam interpretationis concinnitatem, quàm ad naturalem & simplicem Textûs sacri mentem, respexissent.
At haec dispositio, inquit, absurda est, ex ipsius Synchronistae hypothesi; utpote cui Turba Palmifera (cap. 7.) incidat in Tubam novissimam; quomodo ergo cùm ea connectuntur sex Tubae priores? quod tamen necesse est fieri, si, &c. At vero Synchronista nusquam connectit Turbam palmiseram cum prioribus sex Tubis. Fallitur Lawenus si me Coetum centum & quadraginta quatuor mille obsignatorum, & Turbam palmiferam innumerabilium gaudentium, pro iisdem habere putat. Diversa sunt & diversorum temporum. Quae quidem junctim totum Sigilli septimi, id est Tubarum, intervallum pervadunt: feorsim vero Coetus obsignatorum cum sex primis Tubis, Turba palmifera cum Tuba septima 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Inspice sodes Schematismum meum.
At impossibilis est. Quid ità veró? Quia Sigillum sextum Tempus est secundi adventûs. At Tubae saltem sex priores praecedunt adventum Christi. Hoc scilicet est (quod dixi) Visionum ordinationem ex privata interpretation suspendere: Ego vero pernego Sigillum sextum esse Tempus secundi adventûs. Neque hujusmodi interpretamentum ex verbis illis 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut ex prognosticis illis Matth. 24. 29. exsculpi potest: non ex appellatione Diei magnae; eam enim integram habes Zeph. 1. 14. de clade Iudaeae usurpatam, 〈 in non-Latin alphabet 〉 & verse. 15. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Alibi quoque similis est apud Prophetas de Iudiciis particularibus diei Domini usurpatio: ut Isa. 13. 13. Dies irae furoris Domini, de onere Babylonis; Ier. 46. 10. de clade AEgyptiorum, Dies ill Domini Dei exercituum, dies ultionis. Quod vero hic urget de geminato articulo 〈 in non-Latin alphabet 〉 , nullius est ponderis; fit enim ex consuetudine linguae cùm adjectivum postponitur: 〈 in non-Latin alphabet 〉 , tantundem valent. Accedit quod apud Zephaniam quoque in Hebraeo geminetur articulus 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quasi 〈 in non-Latin alphabet 〉 quod Graeci respuunt. Nec in caeterâ hujus Sigilli descriptione omnino quicquam est quod non aliis, citra magnum illum Universalis Iudicii diem, rerum conversionibus & ruinis describendis à Prophetis jamdudum adhibitum fuerit. Communes sunt hae magnarum calamitatum & horridiorum cladium imagines Orienti usitatae, ut nostris quoque Poetis sua sunt schemata, suae picturae. Videamus de singulis.
Ecce, (inquit c. 6. v. 12.) Terrae motus magnus factus est, Greece 〈 in non-Latin alphabet 〉 , id est, Coeli terraeque motus. Terrae motus autem hujusmodi (teste Apostolo Heb. 12. de loco Haggaei, c. 2. v. 6, 7. Adhuc semel, & ego commovebo coelum & terram ) denotat 〈 in non-Latin alphabet 〉 , mutationem eorum quae commoventur. Idem nos de hoc Coeli terrae{que} motu in Apocalypsi putemus. Sequitur, Et Sol factus est niger ut saccus cilicinus, & Luna facta est ut sanguis, id est, per ellipsin adjectivi, rubicunda ut sanguis. Periphrasis autem est deliquii Luminarium, ubi Sol ater apparere soleat, Luna vero rubicunda: cui plane geminum est illud Isa. c. 13. v. 10. de vindicta Babylonis, Obscurabitur Sol in exortu suo, & Luna non splendere faciet Lumen suum; LXX. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ut Matth. 24. 29. Add Ezech. 32. 7. de clade Pharaonis, Et operiam coelos, & nigrescere faciam stellas ejus; Solem nube tegam, & Luna non dabit lumen suum, &c. Item Joel. 2. 10. de horrenda Iudaeae vastatione ab exercitu locustarum Aquilonarium, Afacie ejus, inquit, contremuitterra, moti sunt coeli: Sol & Luna obtenebrati sunt, & stellae retraxerunt splendorem suum. Sed ohe! jam satìs est. Vide tamen Ier. 4. 23, 24, &c. de excidio Iudaeae; ubi omnia in antiquum Chaos rediisse putares.
Vers. 13, 14. Et stellae coeli ceciderunt in terram, sicut ficus abjicit grossos suos cùm vento magno concutitur. Et coelum abscessit sicut liber convolutus; vel Coelum evanuit, &c. id est, Stellae coeli disparuêre, quemadmodum literae evanescunt libro (veterum more) convoluto. Ellipsis enim est utrobique prioris substantivi Hebraismo familiaris, ut Deut. 20. 19. 2 Reg. 18. 31. & alibi passim: ità ut hoc de coeli disparitione, & illud de stellarum casu. mutuo sese explicent. Integer autem locus desumptus est ex Is. 34. 4. ubi eâdem plane imagine, sed inverso ordine, depingit Spiritus sanctus cladem Idumaeae: Convolventur, inquit, sicut liber, coeli, & totus exercitus eorum (id est, stellae) decidet u • folium e vite, & ut deciduus grossulus e ficu. Cujus sententiam aliquanto clariorem reddere voluit Spiritus Apocalypticus duplici verborum additamento; illi • c 〈 in non-Latin alphabet 〉 , hinc 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Porro de eadem clade Edomitica haud mitioribus quàm Isaiah circumstantiis agunt Obadias; Ier. c. 49. à verse. 7. ad 22; Ezech. c. 35. per tot. & 25. verse. 12. Quod idcirco moneo, ne quis hunc quoque locum, cum mysticorum sensuum admiratoribus, ad magnum illum Universalis Iudicii diem detorqueat.
Omnes montes & insulae e suis locis emotae sunt; scilicet, ut in terrae motibus fieri nonnunquam contigit. De montibus autem similem imaginem vide Ier. 4. 24. Ezek. 38. 20.
Restant verse. 15, & 16. Reges terrae & magnates, &c. absconderunt se in speluncis & petris montium; dixerúnt{que} montibus & petris, Gadite super nos, & abscondite nos à facie sedentis super thronum, & ab ira Agni. Foeda imago est quâ fugientium & latitantium, quà prae rerum suarum desperatione vitae taedentium: cui similem habes de clade Hierosolym • rum Luc. 23. 30. item Hos. 10. 8. de clade. Samariae ejúsque idolorum; sed integram Isa. 2. 18, 19. Haec autem paulo fusiùs o • tendere visum fuit, ne Dominus Lawenus me abs{que} ration negâsse putaret Sigillum sextum esse Tempus secundi adventûs: cujus vero temporis, & cujusmodi rerum conversionibus & ruinis applicandum sit, non est hìc dicendi locus. Pergo ad caetera.
Quarto, Hypothesibus meis annumerat, quod Quadraginta duo illi menses sint tota duratio sex Tubarum. At haec Hypothesis non est, sed conclusio ex praemissis Synchronismis necessario sequens. At (inquit) menses isti rejiciuntur in finem sextae Tubae, Apoc. 11. 2. Nego: non est caput undecimum pars visions Tubae sextae, sed nova prophetia, ut postea videbitur. Sed certum est (inquit) Menses illos proprie & secundùm literam accipiendos esse de mensibus dierum, non annorum; proindeque istis temporum angustiis sex Tubarum intervallum includi non posse. Magnum vero postulatum: miror illud doctissimo viro certum esse, quod à plerisque nostrorum non modo negari, sed & magno studio impugnari noverit. Hoccine autem pro concesso sumendum fuit? Mihi contrà inter alia illud argumento est, Menses istos secundùm literam accipi non posse, quod Bestia, cujus duratio sint, Coetui centum quadraginta quatuor mille obsignatorum, Coetus autem obsignatorum sex primis Tubis contemporet; Tubarum vero res tantillo tempore decurri non posse. Adhaec, si tres isti dies & dimidium mortis Testium, quae pars sunt dicrum 1260, seu mensium 42, literaliter accipi nequeant; tum ne{que} dies 1260, seu menses 42, sic accipi debent. At tres istos dies & dimidium diei literaliter accipi non posse, patet ex iis quae tunc gerenda praedicuntur. Quis enim credat tridui & dimidii diei spatiolum, aut famae necis Testium per orbem disseminandae, aut legatis cum muneribus ultro citróque inter gentes mittendis, sufficere? imo ne parandis quidem muneribus sufficeret. Add quod dimidium diei, seu horae duodecim, si literaliter accipias, actionibus hujusmodi determinandis prorsus ineptum sit: non enim ad horas istiusmodi res observari solent, quinimo ad menses, saltem ad dies integros.
Responsio ad Censuram specialem, & primo, Ad Censuram Synchronismi I.
AD primum Synchronismum, Mulieris in Eremo agentis, Bestiae Septicipitis instauratae, Atrii calcati, & Testium Prophetantium in sacco, primùm illud notat, Bestiam diu fuisse Septicipitem antequam fuit instaurata, ac proinde non been hîc conjungi tanquam Synchrona. Putat scilicet me nomine Bestiae Septicipitis Bestiam sub novissimo tantùm seu septimo capite agentem intellexisse. In quo fallitur. Ego enim Bestiam Septicipitem vocavi 〈 in non-Latin alphabet 〉 Bestiam illam primo descriptam, quocunque statu; quia cum tot capitibus eam Spiritus ubique, etiam sub sexto capite, videndam exhibuerit. Quamvìs enim non simul, sed ordine & deinceps, Capita vices suas egissent, tamen Bestia ipsa una eademque censetur omni statu. Addidi autem [ instauratam, ] ut novissimum ejus statum designem; ne quis me cum Bestia simpliciter, & omni statu, Synchronismum hîc astruere velle existimet, sed tantùm novissimo. Sed ne sic quidem in tuto res est. Nam inquit Bestiam etiam aliquandiu sub septimo illo & novissimo capite grassatam esse antequam plagam gladii accepit, ex eâque denuo revixit, Ad haec, Menses quadraginta duos nec esse totam durationem regni Bestiae instauratae, sed saevissimae & novissimae persecutionis. Et hîc quidem sibi nude affirmanti credi postulat; argumentum enim nullum assert.
Ego vero contrà assero nullum alium Bestiae Septicipitis statum cap. 13. describi quàm instaurationis; esseque eum statum integrum Bestiae capitis novissimi. Quicquid enim mali Bestia fecisse dicitur, quicquid cultûs & adorationis eidem ab incolis terrae delatum est, id omne post instaurationem ipsius seu plagae curationem factum legitur: Et vidi, inquit, unum ex capilibus ejus 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quasi lethaliter occisum fuisset; (nempe non nunc vidente Ioanne, sed ante hunc exortum suum) sed plaga ejus sanata fuit: (nimirum statim ab exortu suo, aut in ipso) & admirans universa terra secuta est Bestiam, (nempe jam sanatam) & adorârunt Draconem, &c. Túncque datum est ei os loquens grandia, & blasphemias, &c. & aperuit os suum adversus Deum, &c. Omnia haec post sanationem facta sunt; sed ante sanationem nihil est quod fecisse legitur, nec ei quicquam honoris à Gentibus delatum. Fuit igitur instauratio ista Bestiae novissimi capitis (quo eam statu Johannes e mari emergentem vidit) non fatum aliquod posterius, sed ipsa nativitas. A reliquorum enim capitum singulis ad caput sequens sine plaga transitum est. Atqui in transitu à sexto ad novissimum, lethali vulnere decubuit Bestia; quo eam vulnere sauciam (id est, sexto capite vulneratam) Johannes e mari emergentem vidit: non vidit eam cùm vulneraretur; siquidem 〈 in non-Latin alphabet 〉 sensu plusquam perfecti accipiendum est, quemadmodum suprà c. 5. v. 6. Vidit in medio Presbyterorum & Animalium Agnum stantem 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quasi mactatus fuisset, non eo tunc vidente mactatum. Hic sensus simplicissimus est, quem litera & ordo contextûs ultro suppeditat; à quo temere recedendum non est, ubi nec ratio nec necessitas ulla ad id compellit. Frustrà igitur est Dominus Lawenus, dum Bestiae instaurationem uná{que} menses illos quadraginta duos ad supremam & novissimam Bestiae persecutionem rejiciat; nisi eódem quo{que} rejicere velit Bestiae adorationem, grandiloquentiam, blasphemiam, & (ut verbo dicam) omnia in universum Bestiae facinora; sícque Bestiam nobis cudet Antichristianam, cujus per tot secula nulla praedicantur facta, nulla persecutio. Sed nihil agens ne cogitari quidem potest quod fit. Sed, quod fere praetermiseram, De Mensibus Bestiae in novissimam ejus persecutionem rejiciendis, lectionem Complutensem sibi savere putat; quia scilicet, pro potestatem faciendi menses quadraginta duos, legit potestatem bellum faciendi. Hoc vero ut neutiquam ei patrocinatur, (cùm totum Bestiae dominium non aliud sit quàm quoddam contra Sanctos bellum;) ità cùm neque interpres Latinus neque Syrus eam vocem agnoscant; ad haec, cùm ex quindecim Stephani exemplaribus duo tantùm eam habuerint, omnino in eam sententiam devenio, à Sciolo aliquo additam esse, qui vim verbi 〈 in non-Latin alphabet 〉 vivendi & durandi signification cum nominibus temporis ignoraverit. De qua vide Act. 15. 33. 2 Cor. 11. 25. Iac. 4. 13.
De Bestia & Muliere.
HUic Synchronismo speciatim opponit, Instaurationem Bestiae initium quidem sumere cum initio peregrinationis Mulieris in deserto, ipsam tamen longiùs perdurare. Sed si eadem sint & aequalia tempora Mulieris & tempora Bestiae, ut ipse quidem fatetur; quî fieri possit ut quae eodem tempore incipiant, non etiam simul desinant, fateor me non capere. Sane apud Mathematicos magnitudines aequales sunt etiam congruae, id est, prima primis, media mediis, extrema extremis respondent.
De Atrio Exteriori à Gentibus calcato.
ATrium à Gentibus calcatum esse se nescire, ait, unde hauserit Synchronista, cùm Apoc. 11. tantùm dicatur illud Gentibus datum esse. Dicam unde hauserim. Putabam Atrium exterius & Civitatem sanctam sese mutuo in hac Visione explicare: quia nimirum Atrium exterius locus fuit ubi Civitas • ancta conveniret, proindeque dictum Atrium Israelis. Imo in deserto, unicum tantùm Atrium habente Tabernaculo, (quo non nisi Sacerdotibus & Levitis ordinary ingredi fas erat) Atrium exterius nullum erat praeter castra Israelis ceu Civitatem sanctam. Accepi igitur acsi scriptum fuisset, Atrium quod extra Templum est ne metiaris; nam datum est Gentibus, & calcabunt illud mensibus quadraginta duobus. Nam Enallage Substantivi pro Relativo non infrequens est, tum in hoc libro, tum alibi; nempe aut Substantivum quod praecessit repetendo, aut ejus Synonymum loco Relativi substituendo: cujus exemplum vide Act. 25. 21. Et sane quid aliud esle dicemus Gentibus dari, hoc est, occupandi potestatem fieri, quàm calcari? & quid tandem calcarent Gentes nisi id quod datum fuerat? Adeo ut hae quoque voces non minùs quàm Atrii & Civitatis sanctae mutuo sese explicare videantur.
Sed ut adhuc magìs vapulem, addit praeterea, Atrium hoc exterius apud Ioannem non esse, quod ego sentio, Atrium Israelis, sed Atrium Gentium; Atrium vero Israelis sub illis verbis intelligi, ET ADORANTES IN EO. Sed hîc mirum est quàm fallitur. Nusquam enim in tota Scriptura Atrium illud Gentium (quod prophanum erat, non sacrum) Atrii exterioris nomine intelligitur; sed Atrium Israelis, id est, populi Israelitici. Neque populus in eo Atrio adoratum veniebat ubi altare situm erat, sed Sacerdotes & Levitae: quod eum Drusius docere potuit ad hunc locum. Res sic se habet.
〈 in non-Latin alphabet 〉 (quo nomine universum Templi aedificlum complector) gemino discriminabatur Atrio. &c.
[ Vide reliqua in Comment. Apocal. ad cap. 11. 1, 2. pag. 479, 480.
De Bestia & duobus Testibus.
PRophetia Testium, inquit, licet initium sumat cum instauratione Bestiae, non tamen cum eadem terminatur. Hoc ego tantundem intelligo, quantum illud de Bestia & Muliere. Nam si dies 1260 initium sumant cum mensibus 42, quî fieri potest ut non simul terminentur? si simul, ergo cum exitu Tubae sextae aut ineunte septima; nec enim ulteriùs prorogari potest Testium prophetia.
Ad Censuram Synchronismi II.
BEstia Bicornis, inquit, ortu posterior est Bestiâ Septicipite. Fateor, quà Septiceps est; non quà Decemcornupeta. Neque ego hîc Bestiam Bicornem cum Septicipite compono alio quàm instaurationis seu capitis novissimi statu. In transitu à sexto capite ad novissimum lethali vulnere decubuit Bestia, ut jam antea dixi; quo vulnere omnino periisset, nisi medicam ei manum commode adhibuisset Pseudopropheta.
Hoc autem statu ( Instaurationis nimirum) fatetur Lawenus Bestiam Bicornem Septicipiti coaevam esse. Ait enim, Nata demum videtur circa instaurationem Bestiae prioris, utpote quae fecerit adorari Bestiam primam, cujus curata est plaga. Hoc cùm ipse dixerit, non video cur me reprehendat quod Bestiam Bicornem Septicipitis (instauratae nimirum) conditorem seu instauratorem vocaverim. Annon qui de novo adorari fecit, post potestatem ex lethali plaga intercísam aut collapsam, instaurare censendus est? At, inquit, Bestia illa prior dicitur. Scilicet, non temporis, sed narrationis ordine. Nullum enim hîc Bestiae Septicipitis statum agnosco à Ioanne visum, praeterquam instaurationis. At opus illud instaurationis, inquit, Draconi tribuitur, non Pseudoprophetae. Respondeo; Cessit quidem Draco potestatem suam Bestiae; sed eandem Bestiae conciliavit Pseudopropheta, tum cùm orbis incolis persuaserit ut facerent Imaginem Bestiae vulneratae, Imaginem (ut videtur) ejus statûs quo plagam acceperat; quâ imagine factâ, Bestia illa pridem sauciata revixit. Sic enim referri & exponi possunt verba [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] v. 14. quamvìs etiam non incommode referri possunt ad descriptionem Bestiae priùs factam, eo sensu acsi diceretur Ioannis personâ, ut facerent imaginem Bestiae, Bestiae nimirum illi quam ego sau • iatam denuóque sanatam me vidisse dixi.
Ità enim sentio, Ioannem utramque Bestiam simul emergentem vidisse; hanc ex mari, illam ex terra: priùs autem ejus quae ex mari capite sauciato ascenderat historiam describere, deinde ejus quae ex terra. Nam quae simul gesta sunt, simul tamen narrari non potuerint, sed seorsim & deinceps. Primo igitur Septicipitis sanatae tyrannidem & blasphemias recensere; postea ut ei vulneratae Bicornis medicam manum adhibuerit • populos in obsequium ejus flexit, eíque potestatem conciliavit cujus ipsa praefecturam gereret, caeteráque quae fecit in conspectu ejus.
Ad Censuram Appendicis de alternatione nominum Bestiae, Imaginis Bestiae, & Pseudoprophetae.
IAM Appendix illa de alternatione nominum non somnium fuit, sed conjectura probabilibus argumentis subnixa. Ejus duae quasi partes. Una, Imaginem quae dicitur Bestia, esse ipsam Bestiam septicipitem sub instaurationis statu. Altera, Vbicunque Bestia cum Imagine Bestiae conjunctim legitur, ibi Bestiae nomine non Decemcornupetam, sed Bicornem intelligi. De primo, Quod dixi, Imaginem Bestiae esse ipsam Bestiam septicipitem sub instaurationis statu; eo sensu dixi quo di • i solet Anima cujusque est quisque. Ità enim etiamnum vigilans sentio, Imaginem illam esse (non, quod Lawenus vult, Idolum magicum, sed) Bestiae instauratae formam, juxta quam instaurari dicitur. Bestia scilicet novissimi capitis, Pseudoprophetâ auspice, facta est Imago Bestiae sexto capite mactatae, id est, Draconis septicipitis, qui idcirco quasi revixisse dicitur. Esse enim Draconem septicipitem ( septicipitem dico, non simplicem ) sexti capitis Bestiam, ex eo liquere potest, quod eidem novissimi seu septimi capitis Bestia in eodem throno proxime successerit. Sic enim colligo; Draco thronum suum cessit Bestiae capitis novissimi; ergo decessor ejus fuit, seu penultimi capitis Bestia. Hujus imaginem (