Works Volume 4
§. 11. Haec eadem ut ad rectum usum Confirmationis imprimis spectantia saepe monuisse Erasmum à Grotio discat, qui alias non notavit. Quanto vero cum detrimento Ecclesiae, quanto & bonae vitae, & ipsius Christianae fidei dispendio, Catechetica Institutio, cum Confirmatione, exoleverit, si aliunde copia non suppeteret, satis docebant Dordracenae Synodi querelae, & (necessaria quidem illis visa, utut aliis nova, & inaudita) Helveticorum pastorum disciplina, qua sponsalibus ineundis interdicebantur, qui Catechesin non didicerant. Nec est quod Helvetii de invento hoc glorientur, In Concilio Bitur. Gallican • An. 1548. celebrato, haec habentur, comminentur (Parochi) neminem hoc Sacramento (Confirmatione) non infignitum se ad Eucharistiam & Matrimonium admissuros. Nec enim alia, ut videtur, adversus faedissimam ignorantiam, & ferinam quasi barbariem via restabat, nisi maritalis Tori sitis in subsidium vocaretur. Sic certe Helvetia quodammodo in Orientem migrante, cui vetus mos fuit, inquit Grotius, conjugium contrahentibus manus imponere. Nec enim hoc ritu, sine injuria fraudandus erat Thalamus, cui Catechesis adeo, solenniter praecurrebat. Sed illud obiter, in orbitam redeo.
CAP. III.
Examinatio eorum quae Dallaeus adduxit ut Impositionem Manuum meram Baptismi ceremonian esse persuaderet.
SECT. I.
Principalis Quaestio proponitur. Quod de ea Scripturae, ex interpretation Chrysostomi & Cypriani. Unctionis mentio in Scriptura. Nihil concludendum ex eo, quod Baptismo adjungebatur eodem tempore.
§. 1. HIS extra omnem dubitationis aleam sic positis, ad reliqua progrediamur, & cum Dallaeo, si placet, pensiculatius trutinemus, an (quod ill gnaviter contendit) impositio manuum, quâ neophyti, seu cum, seu sine Chrismatis additione, benedicebantur, mera baptismi Ceremonia, ab initiationis lavacro nullatenus distincta, inter Universos ab ipsius Ecclesiae primordiis Christianos, semper habita fuerit.
§. 2. A Scriptures ordiamur, quae non solum Act. 8. post acceptum à Philippo Baptismum, Apostolos Petrum & Johannem ad Samaritanos in hoc delegatos referunt, ut recens baptizati, faecuudiores Spiritus Sancti Latices, Uberiora 〈 in non-Latin alphabet 〉 , hac manuum apostolicarum impositione imbiberent, (quod idem & à Paulo factum legimus Act. 19. qui baptizatos in nomine Jesu v. 5. statim manibus impositis perficiendos curavit) sed & à baptismis (i. e. unico Christianae Ecclesiae Baptismo) Impositionem hanc manuum diserte distingui testantur, ut videre est, Heb. 6.2.
§. 3. In hanc sententiam interpretanda esse haec sacri codicis commata, inter alios Chrysostomus testabitur. Is enim Commentaries ad Act. 8. baptismum Samaritanis à Philippo Diacono indultum, sic ab impositione manuum (non qua Ministri ordinabantur, sed qua Spiritus Dona conferebantur) divisit, ut illam Diacono communem, hanc 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Apostolis peculiarem potestatem fuisse pronuntiet. 〈 in non-Latin alphabet 〉 (inquit) 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Philippus baptizans spiritum baptizatis non dabat, potestatem enim non habuit, Hoc enim Donum solorum Apostolorum erat. ]
§. 4. Vides Impositionem manuum spiritum imputatum, qui in baptismo non dabatur, vides baptismi jus Diacono datum, imponendi manus 〈 in non-Latin alphabet 〉 solis Apostolis (quibus Episcopy succedebant) reservatum, nec igitur hanc illius Ceremoniam meram esse, quae non solum ministris, sed & effectibus tam late se jungebatur.
§. 5. In prioribus id clarius proposuerat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Spiritum remissionis acceperant, (in baptismo sc.) spiritum signorum nondum acceperant ; ill vero impositioni manuum debendus erat.
§. 6. Ad hanc itidem Spiritus largitionem non tantùm Act. 19.5. sed & Heb. 6.2. accommodanda censuit idem Author [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , impositionis manuum, Sic enim spiritum accipiebant ] (quam interpretationem ab eo mutuatus est Theophylactus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Impositionis manuum, per quas Spiritum Sanctum accipiebant, ut & prophetarent, & miracula facerent ) ideoque à baptismis, i. e. Unico Christianorum lavacro ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , non quod plures baptismi essent, sed ab uno baptismo ) distinxit.
§. 7. Ab hoc Apostolorum Archetype, sequentium temporum praxim non deviasse, testantur fuse Patres: Consulatur prae aliis Cyprianus, Ep. ad Jubaianum, ubi ex ipsius ad unum adversariorum ejus argumentum responsione, (eadem posteà ab Augustino approbata) luce clarius redditur, hunc in Ecclesia ritum ad hoc Apostolorum exemplar, si quid illi viderint, amussitatum praesumi. Locum integrum opportunius posthac reponendum curabimus. Nec igitur in Florentinae Synodi Decretis illud culpari potest, quod statuerit, istius manus impositionis loco, per quam Apostoli Spiritum Sanctum dabant, in Ecclesia Confirmationem adhiberi.
§. 8. At & Unctionis mentiones non raro in Scriptures reperiuntur, praecipue 2 Cor. 1.22. & 1 Jo. 2.27. Eae certe, non dubitarim, figuratae, quibus non visible Unguentum, sed invisibilia Spiritus dona significantur, sic tamen, ut allusionibus istis permoti Antiqui Patres, in invocando super neophytos Spiritu S. cujus dona Unctionem ab Apostolis vocitari intellexerant, Unguentum ipsum, quod ad varios Usus Apostolos usurpasse videbant, adhibendum putarent, & Episcopalium manuum impositioni adjungendum: Hinc illud Cyrilli 〈 in non-Latin alphabet 〉 . plurima Scripturae loca ad Chrisma suum accommodantis, illud praesertim Johannes, quo Unctionem nos omnia docere scripsit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Hoc incorruptum servate, de omnibus enim docebit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sic ut paulo aute ex Johanne audivistis, cum multa de chrismate hoc philosopharetur. Hinc illae etiam in sacris literis Ritus ipsius appellationes, Confirmatio, Consignatio, Chrismatio, Arrah, singulae enim ex 2 Cor. 1.22. adeo dilucide desumptae videntur, scil. [ qui Confirmat nos Deus, & unxit nos, & signavit, & dedit pignus spiritus in cordibus nostris ] ut de hoc ipso Confirmationis Ritu Antiquorum non pauci interpretati sint.
SECT. II.
Laodicenus Canon 48. Quàm arguta Dallaei conclusio & distinctio. Voces 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] & 〈 in non-Latin alphabet 〉 ab argutiis ejus vindicatae. Quae eodem tempore sunt aut tractantur, non ideo sunt eadem. Loca Theodoreti & Gregorii Nazianzeni examinantur.
§. 1. NOn est animus ea singula minutiùs sectari, quae Spalatensis, Blondelli, & suo penu instructissimus Dallaeus, ex antiquorum monumentis conquirenda, & consarcinanda putavit, ut rem plane secus, inter Graecos praesertim, se habere persuaderet. Istis omnibus & singulis illud unum reponi sufficit, ea quidem late distingui posse, quae eodem non nunquam die, aut horâ administrari perspiciuntur, nec enim quicquam ad veri speciem minus accedere, quàm si quae eodem tempore fiunt, ea statim eadem fuisse, unumque alteri aut appendi ut umbra, aut adjici ut Ceremonia mera, censeatur.
§. 2. De Laodiceno Canone 48. [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Illuminatos post baptisma unguento Coelesti liniendos esse ] mira plane sunt, quae post Blondellum commentatus est vir Doctissimus. Hìc, inquit, baptismi ceremoniam fuisse Chrismationem Synodus apertissime docet, quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 qui illuminantur, hoc est, baptizantur, sive initiantur Christianismo, eos decernit 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ungi sacro chrismate; His enim verbis significat 〈 in non-Latin alphabet 〉 ungi, partem fuisse 〈 in non-Latin alphabet 〉 illuminationis, sive initiationis, ita ut initiatio, quo rite perficeretur, Chrismate veluti consignanda ac consummanda esset. Haec, inquit, omnino vis verborum istorum est. Si aliud voluissent Patres, hand dubio dixissent 〈 in non-Latin alphabet 〉 , eos qui baptizati sunt, chrismandos esse, non autem, in praesenti 〈 in non-Latin alphabet 〉 , illos qui illuminantur.
§. 3. Porro ne quis novam hanc interpretationem rejiceret, propter vim praepositionis 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quae sensum plane diversum suadere videtur, (neque enim in ipso baptismo ungi videtur, qui 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) id metuens Dallaeus, sibi satis solicit cavit, excogitatâ distinctione hâc satis certe argutâ, Sciendum, inquit, est baptismi vocabulum duobus modis sumi, vel pro toto initiationis ritu, vel pro solo mersionis aut tinctionis actu; secundo hoc sensu, non priori, inquit, baptismatis nomen hic Usurpabant Laodiceni▪ dum aiunt, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , eos qui illuminantur, ungi post baptisma, i. e. post tinctionem seu mersionem, non autem post initiationem. Nam si hoc intelligerent, 〈 in non-Latin alphabet 〉 essent, qui unguntur, non 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quod aiunt Patres. ]
§. 4. Videtis ad quas incitas redactae, quo demum pharmaco sanitati restituendae, aut sublevandae, quibus argutiis & 〈 in non-Latin alphabet 〉 statuminandae sunt Universae viri optimi Fortunae. Certe si Laodiceni Patres aut baptizatos intellexerint, cùm 〈 in non-Latin alphabet 〉 edixerint, aut initiatos crediderint, de quorum post baptismum Unction Legem exerte tulerint, De Dallaei causâ integrâ conclamatum est. Quàm vero hebes, & supinus Canonis hujus Scholiastes Zonaras, qui pro 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] 〈 in non-Latin alphabet 〉 simpliciter reposuit, nec curiosiùs investigandum censuit, an post peractam integram initiationem, an tantummodo post tinctionem ungendos praeceperint Patres? Quàm parum hanc argutandi artem calluit Cyprianus, qui ungi necesse esse eum dixit (non qui illuminatur aut initiatur, sed) qui baptizatus est, in praeterito, & super eos qui in Ecclesia baptizati erant, & legitimum & Ecclesiasticum baptismum (is certe est plusquam simplex tinctio, integra nimirum initiatio & 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) consecuti fu • rant, oratione pro iis habitâ, & manu impositâ, Invocatum & insusum Spiritum Sanctum affirmat.
§. 5. Nobis certe tam fortuitis rationum ponderibus disciplinam, & Sanctiones Ecclesiasticas motari, & circumgyrari, nondum persuasum est, aut ex his & talibus aruspicinis, vel auguriis Theologicam veritatem statuminari.
§. 6. Cessit interim satis feliciter, quod ab ipsis Laodicenis Patribus edocti simus, quid de voice 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] censendum sit. Audiatur Canon 46. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Oportet eos qui illuminantur, fidem discere, & quintâ hebdomadis feriá Episcopo renuntiare vel Presbyteris ] Sic ut Can. 47. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , qui in morbo baptismum accipiunt, & dein convalescunt, fidem ediscere debent, & scire quod divini muneris participes facti sunt ] quod iis omnino incumbit non in ipso baptismo, sed post baptismum, cum à morbo incolumes facti sint. Nullus igitur dubitandi hic locus est, quin quod Canone immediate sequente de iisdem 〈 in non-Latin alphabet 〉 additur, eodem plane sensu intelligendum sit, eos nempe 〈 in non-Latin alphabet 〉 , post baptismum ungi debere, non autem illud post tinctionem, aut mersionem solam, sed diserte post 〈 in non-Latin alphabet 〉 , post initiationis participationem, post integrum scilicet baptismum, in quo 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Can. 46. divini muneris participes facti sunt.
§. 7. Quid vero, si, qui illuminantur, illi eodem tempore post baptismum ungi juberentur, praesertim cum aut adultis, & catechumenis, aut in mortis periculo positis Lavacrum posceretur? In tali enim rerum cardine omnia benign ab Ecclesiâ fidelium votis, & ardentibus desideriis indulgeri, quae ipsis quovismodo subsidio futura crederet, nulla invidia erat.
§ 8. Non tamen confundi statim, aut eadem plane esse, aut alteram alterius Ceremoniam meram, aut partem, ut contendit Dallaeus, accidentalem, ri • ualem, aut adjectitiam, quae eodem aut die aut horulâ, cum occasio postulet, aut permittat, administrari jubentur, hoc uno (si alia non suppetant) argumento conclusum putamus.
§. 9. Nemini certe inauditum est, aliquandiu Coenam Domini recens baptizatis, ipso Baptismi die & horâ, communicatam fuisse, nec tamen, spero, inter Baptismi Ceremonias numerabitur Eucharistia. Eandem certe nos, ut ab antiqua Ecclesia didicimus, Sponsalium solennitati, cum in Ecclesia celebrantur, adjungi district mandamus, Nec tamen quenquam adhuc inter petulantissimos Liturgiae nostrae sugillatores, adeo morosum aut tetricum experti sumus, qui Ecclesiastico ritui (nec enim Matrimonium inter Sacramenta novi foederis numeramus) venerandum Eucharistiae Sacramentum nos subjecisse suspicetur, aut qui queratur eam à nobis tanquam nudam Ceremoniam, Matrimonio ancillari jussam esse.
§. 10. Nec certe firmius ex eo argumentum nectitur, quod in tractandis, vel describendis Ecclesiae ritibus, Baptismo statim subjungatur chrismatio ; aeque enim manifestum, chrismationi coenam, imo nonnunquam (omissa & intacta chrismatione) baptismo coenam succedere, ac Baptismo chrismationem.
§. 11. Quod de Laodiceno jam Canone diximus, de geminis etiam Theodoreti locis dicendum est, quae post Spalatensem Dallaeus ad firmandam hypothesin suam trahi posse confidit. Primum ex Comm. ad Cantica c. 1.2. 〈 in non-Latin alphabet 〉 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Memor esto mystagogiae sacrae, in quâ qui initiantur, post Tyranni abnegationem, & veri Regis professionem, Spiritualis unguenti chrisma, tanquam regale aliquod sigillum recipiunt, in unguento, tanquam in imagine invisibilem Spiritus Sanctissimi gratiam percipientes. Secundum de Novatianis dictum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , iis qui ab ipsis baptizantur sacro sanctum chrisma non offerunt. ]
§. 12. Hic certe utrobique iis qui baptizantur, aut initiantur, chrisma offerendum, & suscipiendum supponitur. At quis inde concluserit, meram baptismi Ceremoniam aut partem esse, aut inter baptizandum, ut Dallaeus contendit, adhibitam, aut aliud quicquam à Theodoreto innui, quàm quod praeter baptismum à Christo institutum, suus etiam chrismati locus sit, Ecclesiastico ritui, ad invocandam Spiritus Sancti Gratiam parato, qua ad votum baptismi, aut officium viri Christiani fideliter praestandum, prae omnibus indigemus Christiani.
§. 13. Certe nihil in Evangelio, & Patrum scriptis celebrius & notius est, quàm fidelibus, i. e. Christianis militibus, qui fidem suam Christo obstrinxerunt in baptismo, adeoque illis qui jamjam baptizati sunt, Spiritum Sanctum, aut invisibilem Spiritus Gratiam à Christo promissam esse, eam vero chrismate visibili adumbrari, nec igitur incommode hoc externum signum, in invocandis per Episcopalis manus impositionem & benedictionem, Spiritu • sancti donis, constantiâ praesertim, & perseverantiâ, ut sigillunt aliquod regale usurpari. Hoc vero non baptismi ad remissionem peccatorum, sed Confirmationis ad impetranda Spiritus dona, & professionem in Baptismo factam obsignandam solenniter adhibitae proprium esse quis diffitebitur?
§. 14. At sperat Dallaeus aliquid sibi exinde lucri exoriturum esse, quod Theodoretus dixerit, Tyranni abnegationem & Regis confessionem chrismate velut obsignatam esse, & hinc statim concludit, &c.
Ergo & ipsa eodem quo Regis confessio pertinuit nimirum ad Baptismum. ] Fateor lubens ipsam abnegationem eodem pertinere ac confessionem, utriusque enim in baptismo locum fuisse; videatur Author Constitutionum L. 7. c. 42. cujus titulus 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Renuntiatio ad diabolum, & ascriptio ad Christum ; At qua tandem machinâ hinc extorserit chrisma ad Baptismum pertinuisse? Illud certe probandum erat, At Conclusio Dallaeana de ipsa ] i. e. Abnegatione procedit, non de ipso, i. e. chrismate.
§. 15. Nec vero si [ ipsum ] legerimus, Dallaeus quicquam proficiet. Nihil enim manifestius est, quàm quod ea omnia quae in baptismo spondentur, in coena Domini, imo in poenitentiâ, obsignentur; quae tamen Baptismi ceremoniae, aut partes proculdubio non sunt: Cur non igitur in Confirmatione, idem praestetur, quam ideo 〈 in non-Latin alphabet 〉 , professionis confirmationem aut obsignationem dictam scimus quod in illa ea omnia quae in Baptismo per sponsores suscepimus, Chirographo plane nostro, aut idiographo obsignentur, & muniantur? Haec vero post baptismum, non inter baptizandum commodissime fieri, quae, quaesumus, invidia est?
§. 16. Nec certe multo feliciùs processit, quod de loco Greg. Nazianzeni Dallaeus molitus est. Verba Gregorii primo proponenda, dein rations Dallaei recolendae sunt.
§. 17. De Baptismo non differendo multa Gregorius, ex periculorum quibus vita humana cingitur multitudine, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Si vero sigillo te praemunieris, & pulcherrimo, & firmissimo auxilio tibi in futurum caveris, & animum & corpus chrismate & spiritu signans, ut Israel olim nocturno, & primogenitos custodiente sanguine, & chrismate, quid tibi accidet?
§. 18. Hic certe ut alibi non raro, 〈 in non-Latin alphabet 〉 sigillum, simpliciter positum, de Baptismo intelligendum est, quidni vero Chrisma spiritui sociatum, quo & corpus & anima signantur, & firmantur, de Confirmatione explicanda erunt? Illi certe commodissime convenient, quae de sanguine, quo Israelitarum posts liniebantur, de pimogenitorum custodiâ, de consignatione, de praesidio firmissimo, adjecit Nazianzenus, quorum singula optime conspirant, ut de Confirmatorio Chrismate (Baptismali sigillo, ex more, statim accedente) dictum statuamus.
§. 19. At e contra Dallaeus baptismum agnoscens, Confirmationem negat, & ut figmentum rejicit, his tribus argumentis fretus, 1. Authoritate Billianorum Marginum, in quibus ad hunc locum annotatum est, Unctio baptismatis, & quod Gregorius dixerat [praemuniri signaculo, Billius optime vertit Baptismo] Verum 1. Billiani margines, qui facile & falli & incautos fallere possunt, nos neutiquam constringunt, qui Dallaeo sine Billii suffragio aeque credimus, ac Billio ex suo cerebro sic monenti. Imo ex hinc discimus, quo lenocinio adductus Dallaeus, haec omnia ad baptismum trahenda putaverit, eodem certe, quo Bellarminus, sigillum Domini apud Eusebium, Christoforsoni insertione allectus, ad Confirmationem deflexit, quod, ut Dallaeus recte monuit, ad Baptismum attinebat. Nec enim Billiano margini contra Confirmationem magis fidendum est, quàm Christoforsonianae Paraphrasi pro Confirmatione contra Baptismum.
§. 20. 2. Quod de baptismo per signaculum intelligendo notavit, nos lubentes concedimus, nec enim 〈 in non-Latin alphabet 〉 de Confirmatione, sed de baptismo, interpretamur, ut consignationem, firmissimum praesidium, Chrisma, & Spiritum, non de Baptismo, sed Consirmatione.
§. 21. At 2. addit Dallaeus, idem clamare Orationis titulum [Oratio in sanctum Baptisma] ipsumque Gregorium, qui initio statim monet de baptismo se beneficio hinc ad nos manente, breviter disserturum, unde concludit Unctionem, quam hic memorat, Baptismi esse, auxilium beneficii partem, quod ex baptismo manat, nec aliter rem habere posse, nisi Gregorium mentitum esse dixeris, & quae dixit, alia ab iis esse contenderis, quae se dicturum professus erat. ] At manifestum est, titulum, ut denominationem quamcunque, à potiori recte sumi, nec tamen vetare, quo minùs de Baptismo dissertationem instituens, verba quaedam de Coenae aut Poenitentiâ, quidni etiam de Confirmatione faceret? certe Dallaeus ipse librum suum de Confirmatione inscripsit, statimque initio de Confirmatorio Latinorum chrismate se dicturum praemonuit, nec tamen pauca de Baptismo adjecit; nec enim ullis scribendi legibus cautum putamus, ut qui 〈 in non-Latin alphabet 〉 suum belle prosequitu • • llum unquam 〈 in non-Latin alphabet 〉 , nullam parenthesin admisceat.
§. 2.2. Verùm 3, inquit Dall • us, Gregorius ipse hoc musteum Sacramentum liquido explodit, dùm baptismum, praeter alia nomina, diserte scribit vocatum fuisse 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , chrisma & signaculum, rationem nominis addens, qui sacer & regius est, hujusmodi enim ea erant quae ungebantur ] At (omisso signaculo, quod de baptismo lubentes interpretamur) respondemus, 1. Chrisma illud quod inter Baptismi titulos alibi reposuerat Gregorius, non de Unction propriâ, sed metaphoricâ, ex Scripturae idiomate intelligendum esse, qualiter Christiani omnes Reges & Sacerdotes dici solent, non proprie, sed figurate; hic vero, cum chrismati spiritus subnectatur, illoque consignari corpus, ut spiritu anima, ad modum Israelis, cujus posts sanguine liniebantur, Chrisma propriissime sumi necessum est.
§. 23.2. Nil prohibit eundem titulum diversis ritibus adaptari. Sic enim alia non pauca, quae baptismo Gregorius aeque tribuit, non incommode Eucharistiae, &c. applicari agnosces. Inter appellationes Baptismatis apud Gregorium reperies, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , donum, Gratiam, incorruptionis indumentum, & omne quod honoratum aut excellens est, Quae quidem ut baptismo, sic & aliis Ecclesiae ritibus ubique tribuuntur. Nec certe ratio nominis reddita quicquam probat, cùm, ut dictum est, de spirituali regno & sacerdotio intelligatur chrisma illud, quod inter Baptismi titulos recensebatur; hic vero ad praesidium parari jubeatur, ad modum sanguinis, qui primogenitos Israelitarum tuebatur, & sic Confirmationem diserte respiciat.
§. 24. Videt Doctissimus vir, quàm instabilibus fulcris nitatur hypothesis novitia, quàm non cogentibus argumentis confidat se nobis persuasurum, meram baptismatis Ceremoniam chrisma antiquorum fuisse. Certe nihil tale Laodicenus Canon, nihil Theodoretus, aut Gregorius testantur, quibus praecipue sese stabiliisse videtur Dallaeus: Nec enim aut si baptismo Confirmatio statim accesserit, aut si in ipso ungerentur Baptismo, quâvis ration sequetur, aut nullum esse Confirmatorium chrisma, aut nullum sine chrismate Episcopalium manuum impositionem, & benedictionem, quâ unicâ contenti, Confirmationis Ritum celebrari legitime posse non dubitamus.
SECT. III.
Pseudoclementis doctrina ut Dallaeo neutiquam faveat. Oleum, quo aqua sanctificabatur, à Chrismate differt.
§. 1. AT nec in iis quae adduxit vir Doctissimus, vestigia satis conspicua nobis desunt, ex quibus disjungi plane ea ipsa dignoscamus, quae ill studiosissime in unum compingenda curavit. De Pseudoclemente idem, quod certe ante eum Spalatensis de Repub. Eccles. l. 5. c. 5. pronuntiat, Neminem ipso clarius docere Chrismationem aevo ejus ex Ceremonialibus baptismi ritibus unum fuisse. At consulenti locum res adeo clara non est; De sacro oleo, certe agnoscimus ejus usum in baptismo fuisse, imo illud plane lotioni praecurrise, ut aqua hoc ritu sanctificaretur, Spiritu Domini sic descendente super aquas.
§. 2. Illud ex Libro 7. c. 43. clarius est, quàm ut de eo dubitari possit, ubi de oleo mys • ico, quatenus illud à chrismate mystico, cujus descriptio sequitur, c. 45. distinguitur, dictum reperis, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ad praeparationem baptismi benedicitur, & iterum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , praeparationem Confessionis baptismi, 〈 in non-Latin alphabet 〉 — ut unctus dignus initiatione efficiatur. Post hanc olei mystici unctionem, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Postea venit ad aquam, &c. Hoc itaque oleum mysticum non dubitamus ad baptismum pertinuisse, imo benedictioni aut gratiarum actioni, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , de aquâ mysticâ, praecurrisse, post quam demum sequitur • nguenti Chrisma, eique subjungitur c. 45. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , de mystico chrismate gratiarum actio.
§. 3. Sic & hoc l. 3. c. 16. jubetur primo Episcopus 〈 in non-Latin alphabet 〉 , caput eorum qui baptizantur oleo sancto inungere. Dein 〈 in non-Latin alphabet 〉 , invocato Patre, Filio, & Spiritu sancto, aquâ baptizare. Virum Diacono, mulierem Diaconissâ suscipiente, ut decenter, & reverenter fiat sigillum inviolabile, i. e. ut baptismus honest, & à quibus decet, administretur. Quibus peractis, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , post hoc, inquit 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Episcopus baptizatos unguento liniat.
§. 4. E disertâ 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & 〈 in non-Latin alphabet 〉 viri & mulieris mentione, patet de adultis baptizatis Scriptorem loqui; nec mirum igitur, si statim, sine quovis intervallo, adjungatur Chrismatio, & de eo intelligantur quae l. 7. c. 44. legimus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , cùm baptizaverit, ungat unguento—&c. Nec tamen hoc in loco tale aliquid ex ipsius verbis facile extorseris, qui hoc solùm dixit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Post hoc ad Chrismationem procedit Episcopus, an eadem hora, vel die, vel absent Episcopo, Presbyter, non definite.
§. 5. Nondum igitur adeo dilucide ex Pseudoclemente hypothesin suam stabilivit vir doctissimus, Imo si sequens Caput inspiciatur, palam est, baptisma peculiariter 〈 in non-Latin alphabet 〉 , in mortem Jesu datum esse, Aquam nempe 〈 in non-Latin alphabet 〉 pro sepulchro, cleum pro Spiritu S. (quo nempe Aqua, ut diximus sanctificabatur) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sigillum pro cruce. Belle haec quidem cohaerent; At non sic 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Unguentum quo Chrismatur, illud enim 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) unde Confirmationis nomen acceptum) Professionis (baptizati scil.) Confirmatio. Haec itaque quomodo baptismi pars erit, qui ad mortem Christi dabatur?
SECT. IV.
Testimonium Cyrilli Hierosol. à Dallaeo allatum quàm nihil pro ipso concludat; Baptismi notio quàm varia Dallaeo ut hypothesi inserviat, Cyrillus à seipso illustratus.
§. 1. IDem de Cyrillo Hierosolymitano dici potest (quem tamen uno baptismi vocabulo utrumque complecti Dallaeus non ambigit.) Certe Catechesi mystagogicâ primâ recens baptizatos alloquitur Cyrillus: secundum inscribit 〈 in non-Latin alphabet 〉 de baptismo, totamque insumit, ut in mortem Christi baptizatos monstraret: Tertia 〈 in non-Latin alphabet 〉 de chrismate inscripta, Unctionem, quam à Deo habemus describit, sic ut & quarta subsequitur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , de corpore & sanguine Christi ; Quae tota ad Eucharistiam pertinet. Quinta insuper anacephalaeosin instituens sic incipit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , de baptismo, de chrismate, de sumptione corporis & sanguinis Christi, satis in superioribus audistis ; singula quidem distinctissime, & in suas classes disposita, nec magis chrismatio cum baptismo, quàm Eucharistia cum utroque confundenda est.
§. 2. Aliud autem suadere conatur Dallaeus, hoc potissimùm argumento fretus, quod Catechesin de Chrismate sic ordiatur Cy • illus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , In Christum baptizati, &c. Quicquid, inquit, isti hactenus susceperant (suscepisse autem tunc Chrisma 〈 in non-Latin alphabet 〉 recens baptizatos, ad q • os Concio habita est, agnoscimus) uno vocabulo amplectitur, dum eos dicit baptizatos esse. ]
§. 3. At doctissimum virum, dum hypothesi suae sollicitiùs inserviit, fugisse veritas videtur. Nec enim qui baptizatos dixit, qui lavacri mentionem fecit, confirmatos negavit, aut negâsse visus est, Imo contrarium plane expressit, ut enim primis verbis eos baptizatos ait, sic & proximis statim adjicit 〈 in non-Latin alphabet 〉 unctos esse, & adhuc signantiùs, tunc eos 〈 in non-Latin alphabet 〉 factos esse, cùm Spiritus sancti 〈 in non-Latin alphabet 〉 , seu figuram ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 sc.) susciperent, utrumque enim susceperant, 〈 in non-Latin alphabet 〉 hi, ad quos mystagogicae catacheses destinatae sunt. Alia interim (quantum mihi perspicere licet) baptizatio, alia chrismatio, nec enim (quod praediximus) si eodem die, eadem hora adhibebantur, statim eadem fuisse recte conclusurus est, nec igitur baptismi pars, aut ceremonia mera, chrismatio, quam acceperant.
§. 4. Sane cum Synodi Laodicenae Canonem modo recitatum laudasset Dallaeus [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 , eos qui illuminantur, chrismate ungi oportet. ]— ne, quae post baptismum adhibebatur chrismatio alia à baptismo videretur, baptismum non pro integro 〈 in non-Latin alphabet 〉 , illuminatione, aut initiatione, suis omnibus ex usu Ecclesiae ritibus constante, sed pro solo mersionis, aut tinctionis actu strict sumi voluit; hic vero post paginam unam aut alteram, urgente scil. & durius premente ipsum importunâ hypothesi, vocem 〈 in non-Latin alphabet 〉 (quae sine dubio priori baptismi voice latiùs non patet) plusquam hoc amplissimo sensu intelligendum statuit, ut non tantùm integrum 〈 in non-Latin alphabet 〉 initiationem, sed & chrismationem (quam baptismo statim accessisse novimus, sed pauci, ante Dallaeum, merum baptismi ritum aestimarunt) totam absorbeat. Hoc quàm sine omni rationis specie attentaverit, non alio monstratore indigemus, praeter ipsum Cyrillum, qui ut distinctos innueret, ut dixi, seorsim reposuit, & utrúmque express nominavit (nec igitur hoc pharmaco quovis modo indiguit) utrumque separatim definivit, Baptismum per 〈 in non-Latin alphabet 〉 , per similitudinem mortis, sepulchri, & resurrectionis Christi, quâ baptizati illi conforms fiunt in istis omnibus: Chrisma vero, quod ut Christus 〈 in non-Latin alphabet 〉 , intelligibili exultationis oleo ungebatur, hoc est, Spiritu sancto, exultationis oleo nuncupato, quod sit spiritualis exultationis causa ; sic & illi 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Unguento ungebantur; ut qui Christi consortes, & participes facti sint.
§. 5. Quid quod & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Unguentum hoc non jam simplex, aut post consecrationem, commune aestimari patitur, sed Christi charisma, & Spiritus ejus praesentiam, ipsiusque quasi divinitatis effectricem appellate, simulque varios, & illustres ejus usus enumerat, ut dum corpus 〈 in non-Latin alphabet 〉 , visibili unguento liniatur, sacro & vivifico Spiritu sanctificetur, dum in front ungantur, à se pudorem abstergant, quem primus homo transgressor perpetuo circumferebat, &c. dum aures ungantur, ad audienda divina mysteria idonei fiant, dum nares imbuantur, illud Apostoli occlament Christi gratus odor est Deo in his qui salvantur.
§. 6. Ipsum, quaeso, authorem aequus Lector consulat, & ad dispescendos hos ritus, satis ex se, satis ex institution, satis ex effectibus distinctos, omnia apertissime designata dignoscet.
§. 7. Sic &, cum aliud ageret, 〈 in non-Latin alphabet 〉 memorat, & Solomonis dicto Eccles. 9.7. 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] adumbratum affirmat (ut panem Eucharisticum verbis istis immediate praecedentibus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) qualiter & cum de ipso chrismate sermo institueretur, ab Isaia vate praedictum monuit, c. 25. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Erit in extremis diebus conspicuus mons Domini, vinum bibent, & (inter alia) unguento ungentur. De quo, inquit, unguento tanquam mystico dixit, Trade haec omnia Gentibus, voluntas enim Domini super omnes Gentes. Omnia certe ad hunc in Ecclesia statuminandum ritum satis magnifice composita; Quo minus Baptismi Ceremoniam meram, aut fortuitam quasi appendicem somniemus.
CAP. V.
Author Ecclesiasticae Hierarchiae breviter examinatur. Triplex apud eum unctio. Prima Catechumen ante baptismum, secunda aquae baptismalis, tertia post Baptismum in Confirmatione, cui Eucharistia statim accedit. 〈 in non-Latin alphabet 〉 non fuit in baptismo, licet alia fuerit.
§. 1. REstat ut de Ecclesiasticae Hierarchiae Authore, de quo fuse Dallaeus, (omnia ad hypothesim suam trahi posse confisus) nos breviter dispiciamus.
§. 2. Nec certe illud jam in dubium vocari optamus, quod prius diserte stabilivimus, an scil. Scriptor ill Baptismale oleum agnoverit. Fatemur lubenter ad eam rem clarissime pertinere, quae post trinam catechumeni professionem, & sacerdotis benedictionem, & manus impositionem, immediate sequuntur, lavacro autem praecurrunt.
§. 3. Nudato quippe Catechumeno, Sacerdotes Unctionis sacrum oleum afferunt, Hierarcha ungere incipit, ter eum signans, dein eum toto corpore inungendum Sacerdotibus tradit ; Nec id tantum, sed & aquam baptismati dicatam unguento imbuit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Aquam sanctis invocationibus consecrate, & trinâ sacerrimi unguenti profusione eam perficit, &, post alia quaedam, baptizat.
§. 4. Verùm peracto baptismate, alius adhuc chris • natis ritus, à Baptismali omni ceremonia, ut videtur, aeque, ac ipsum Eucharistiae Sacramentum, distinctus: Ad illum in fine capitis sic sum matim procedit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Sacerdotes vero eum accipientes susceptori tradunt, qui junctis manibus eum vestimento albo induunt. Quo peracto ad Hierarcham, aut Episcopum iterum deducunt. Ille vero unguento consecrato virum signans sacrosanctae Eucharistiae participem eum esse pronuntiat.
§. 5. Quae sic satis dilucide posita sunt, ut à baptismali officio prius peracto chrisma subsequens secernatur (ad cujus ministerium 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit scriptor, denuo ad Episcopum, à quo decesserat, jam Albis indutus, deducebatur) mox in 〈 in non-Latin alphabet 〉 adhuc clarius efferuntur. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Perfectiva autem unguenti Unctio initiatum grato odor perfundit, aut ut suavem odorem emittat facit. Sacra enim Regenerationis consummatio initiatos divino spiritui unit. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . In fine vero omnium, Hierarcha ad sacrosanctam Eucharistiam initiatum vocat, & Mysteriorum communionis eum participem facit.
§. 6. Quaecunque ad caliginem aliquam tantae luci offundendam excogitari poterant, perspicacissimus Dallaeus statim vidit, & prolixe apposuit; singula tamen, ni fallor, aeque adversus Eucharistiam ac Chrismalem consignationem dimicantia, quorum aut neutrum inter Baptismi ceremonias, ex hujus Authoris suffragio collocandum concluseris, aut utrumque.
§. 7. Non inepte igitur Maximus Scholiastos hanc huic secundo Capiti Coronidem, & anacephalaeosin ex Apostolicis, quae dicuntur, constitutionibus petitam aptavit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Est igitur baptismus in mortem Christi datus; aqua sepulchr • locum tenet, oleum (baptismale) Spiritum sanctum (in baptismo datum) significat, • igillum crucem denotat. Ung • cutum aut chrisma Confirmatio est professionis. Suum scilicet baptismo oleum ut & sigillum erat, at Chrisma non baptismi (certe non baptismi solùm) sed confirmationis (adultorum Baptismum insecutae) ritus erat, & ut talis ab utroque tùm Constitutionem cùm Hierarchiae Eccl. author agnoscebatur.
§. 8. Si haec cuiquam minus sufficiant, addat si placet, quae capite 4. 〈 in non-Latin alphabet 〉 prolixe adjecit author ill; nec dubitandi causam reperiet, quin posterior illa ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) de Confirmatorio Chrismate ; non in baptismo adhibito, sed initiati aut baptizati perfectivo intelligenda sit.
§. 9. Unum certe Scriptor ill praemonendum duxit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Unguento ad omnia sacra administranda usos esse, unde & in baptismo ei locum esse nullus dubita • (at non in solo baptismo ) 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sacrae regenerationis donum & gratia ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , baptismi gratia, ut dilucide Pachymeres) in divinissimis unguenti consecrationibus peragitur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Unde, ut putat, est, quod baptisterio unguentum infundat Episcopus: Ut enim aqua baptismalis unguento affuso sanctificatur, sic & ipsum baptizandum non aquâ solùm, sed & chrismate initiari, & consecrari (Quem locum de baptismali chrismate intelligendum esse, Dallaeo lubenter concedimus, ut & istum c. 5. a Dallaeo allatum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , baptismum sinc unguento non peraget sacerdos. )
§. 10. Quod vero mox sequitur, in baptismi censu reponi nulla ratio passura est; 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 — 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Sed & ei qui sanctissima divinae generationis initiatione initiatus est, (qui sc. jamjam baptizatus est, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit Pachymeres Paraphrasta) divini spiritus adventum chrismatis unctio perfectiva largitur. Haec symbolorum imagine divinissimum spiritum qui à Christo per immutabilem realis divinitasis habitum nobis suppeditatur, adumbrante.
§. 11. Nullum hic Baptismi vestigium, nullus Lavacri defectus, aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quod resarciatur, aut sanetur, & sic demum, ut Eliberitanis canonibus cautum est, perficiatur; nec enim Baptismi perfectivum hic chrisma dicetur (quod Dallaeus voluit, baptismum nostrum unguenti illius consecrationibus perfici hinc colligens) sed Unctio chrismalis, simpliciter, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , perfectivum, seu consecratorium chrisma vocatur, quo scilicet fidelis, prius bapti • atus, consecratur, aut perficitur, vel, quod idem sonat, confirmatur, Christo Spiritum suum unguento adumbratum, ex thesauro suo, ad invocationem Episcopy, libere largiente.
§. 12. In re satis per se clarâ, pluribus opus non est, nec igitur à Pachymere Paraphrastâ subsidium, quod in promptu est, efflagitamus. Ille certe de hoc Chrismate sermonem instituens, quatenus descriptio illius, Eucharistiae immediate subjungitur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , hic alter chrismatis ritus Eucharistiae coordinatus est, &, ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sic & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , mysterium, aut Sacramentum chrismalis ritus, ex saeculi sui more, appellate, (quo minus meram baptismi ceremoniam, & appendicem suspicemur) & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , haec, inquit, chrismatis unctio ei qui baptizatus est adventum spiritus largitur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quia per hanc chrismatis unctionem Spiritus sanctus advolat, &c. Quae omnia ad confirmatorium chrisma pertinere quis non videt?
§. 13. Nec vero Orationis series (ut Dallaeus monet) aliud aut demonstrate, aut suadet, imo cum sibi, ut dictum est, Pseudo-Dionysius monstrandum proposuerit in omnibus sacris administrandis chrismatis usum fuisse, necessario concludendum est, ea singula quae produxit exempla, ex Baptismali penu peti • a non esse, aut si fuisse credantur, ipsum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , altare Dominicum, in Baptismali etiam censu reponendum erit, cujus 〈 in non-Latin alphabet 〉 consecrationem, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sacerrimi chrismatis affusione peragi affirmat.
CAP. IV.
Duo Palmaria Dallaei Argumenta excutiuntur.
SECT. I.
Verba Cornelii de Novatiano, ex Eusebio & Nicephoro explicata. Dallaei objectio examinatur.
§. 1. DUO adhuc palmaria sunt, quibus praecipue hypothesin suam contra omnem ictum stabiliri putat Dallaeus. Unum à Romanis petitum (cui praesertim innititur Spalatensis de Rep. Eccl. l. 5. c. 5.) alterum à Graecis ; Unum ex Cornelii Papae de Novatiano apud Eusebium verbis, alterum vero ex officio baptismatis Graecorum in Euchologio desumptum.
§. 2. Ex Cornelii verbis concludit obsignationem istam, quaecunque tandem illa fuerit (non tantum verum & proprie dictum Sacramentum non fuisse, quod libenter agnoscimus, sed &) Ceremoniam mere baptismalem fuisse, ejusdem cum illis caeteris census, quae non expressit Cornelius. ]
§. 3. Ut cognoscatur an hoc rite concluserit vir Doctissimus, locus integer consulendus est, quem incolumem nobis servavit Eusaebius, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ; In morbum quidem Novatianus periculosum incidens, vitaeque spe nullâ relictâ, in Lecto quo decubuit, aspersus vel circumfusus, baptismum accepit, si sane in confiniis mortis positus accepisse putandus sit. At nec postquam morbo liberaretur, reliquorum particeps factus est, quae secundum Canones Ecclesiae, obtinere debuerat, nec ab Episcopo obsignatus est, Quo non impetrato, quomodo Spiritum Sanctum obtinuisse putandus est?
§. 4. Hic, siquid video, duo sunt sigillatim posita, ex quibus Novatianum Spiritus Sancti participem non fuisse Cornelius confirmat: Primum, quod, cùm 〈 in non-Latin alphabet 〉 baptizatus esset sub extremo mortis discrimine, morbo tamen devicto, illa non expeteret, quae expeti & participari à talibus (in Lecto scil. tinctis) Canon Ecclesiae jubet. Hoc à Nicephoro aliquanto clariùs explicatur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Sed enim ill postea reliquis Ecclesiae Symbolis, quibus ad eum modum tincti, juxta Ecclesiae sanctiones uti debent, minime dignus est habitus, aut assecutus est. Quaenam vero illa fuerint (à Clinicis expetenda) nos hic supra commemoravimus, cum de baptismi perfectivis, ex Synodo Eliberitanâ, verba fecerimus, eaque ad Confirmationem nihil quicquam pertinuisse contendimus.
§. 5. At praeter hoc primum 〈 in non-Latin alphabet 〉 , restat etiam secundum, quod nempe cum ei benedictio baptismi Clinici perfectiva plane de • sset, Gratiae illius defectum à Consignatione Episcopali, quâ Spiritus sanctus in Confirmatione Neophytis, i. e. fidelibus priùs baptizatis communicari in Ecclesiâ solebat, resarciendum sibi non curasset. Haec certe duo confundenda non erant, satis in se distincta, satis perspicue à Cornelio dispuncta, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c.
§. 6. Hìc si facili & proclivi mendâ, librariis familiari legamus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. (sic certe legendum esse Nicephorus monstrat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , neque, inquit, cùm convaluisset signaculum ab Episcopo deinde recepit ) Omnia luce ipsâ clariora erunt; Quâ non admissâ, verba cordato & diligenti Lectori nimis aspera videbuntur, nec enim belle cohaerent, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c.
§. 7. At nec istis auxiliis indigemus, si enim vulgaris Eusebii lectio retineatur, eodem plane res recidit. Illud enim necessarium est, ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 in prioribus vim suam in [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] exerat, ut scil. nec reliqua 〈 in non-Latin alphabet 〉 assecutus sit, nec 〈 in non-Latin alphabet 〉 , i. e. nec baptismi perfectiva (quae Eccles. Hierarchiae Author 〈 in non-Latin alphabet 〉 dixit) nec confignationem Episcopalem: Unde est quod in singulari addatur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , hoc vero cum non sit adeptus, &c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 certe ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 quae praecesserant sine foedo soloecismo referri nequit, sed tantum ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 , consignationem ab Episcopo receptam, à cujus manuum impositione & benedictione paternâ Spiritum sanctum expectatum fuisse nemini, spero, novum putabitur. Aliud igitur omnino 〈 in non-Latin alphabet 〉 reliquo ] aliud 〈 in non-Latin alphabet 〉 consignatio ] nec igitur eadem, siqua Cornelio fides debetur.
§. 8. Unicum est quod huic tam illustri Testimonio objici video, ex iis quae paulo post Cornelius de eodem Novatiano subtexuit, Fabianum scil. Episcopum Romanum, cum illum ad Presbyteratus ordinem provecturus esset, ab Universo Clero, multisque Laicis prohibitum fuisse; 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quoniam in Lecto aspersum, aut baptizatum, qualis hic, in clerum provehi non licuit, nec tamen Fabianum, quod omissum erat, contulisse, sed 〈 in non-Latin alphabet 〉 postulasse sibi huic soli manus in sortem Presbyterii imponendi potestatem concedi. Hinc sic arguit Dallaeus, Si illa quâ carebat Unctio non baptismalis baptismoque cobaereus ceremonia, sed proprium seorsim Sacramentum erat, qualis Latinorum est hodie Confirmatio, cur Fabianus hominem, cùm eum vellet in Presbyterum consecrare, eo, quo carebat, Sacramento non donavit? Quid prohibebat, quod antea omissum erat, id nunc confer? &c.
§. 9. Respondeo 1. duo hîc à Dallaeo contra Latinos assumi, quae nos Angli, qui interim Confirmationem Episcopalem tutamur, plane negamus. Nec enim • estionem necessariam Confirmationis ceremoniam, nec Confirmationem Sacramentum esse putamus. 2. Si Novatiano sola, quam dicimus, Confirmatio defuisset, non infeliciter certe procederet Dallaei argumentum. At cum duo, aut potius tria à Cornelio hic Novatiano objiciantur, 1. Quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 in Lecto aspersus vel baptizatus fuerit, 2. Quod morbo liberatus, caetera, quae secundùm Ecclesiae Canonem 〈 in non-Latin alphabet 〉 participasse oportuit, non fuerit consecutus, 3. Quod ab Episcopo obsignatus non fuerit (quae singula satis à se invicem dissipantur) palam est unum tantummodo (primum illud) de baptizato Clinico, non posteriora, de omissâ aut Chrismatione, aut Consignatione ab Universo Clero & plebe objectum fuisse, & ordinationi ejus obstitisse. Illud quippe Canone postmodum Neocaesareensi express vetitum. [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Siquis in morbo baptizetur, ad Clerum promovendus non est ] priùs, ex more saltem Ecclesiae, illicitum fuisse, hinc si non aliunde satis constat.
§. 10. Consulantur ipsa Cornelii Papae exerta verba, sicut sunt modo à nobis, nec non ab ipso Dallaeo allata, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ab omni clero prohibebatur— 〈 in non-Latin alphabet 〉 , quoniam in lecto ob morbum aspersum, vel baptizatum (qualis hic) ad Clerum promoveri non licet. Nulla hic aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , • nguenti, aut sigilii omissi criminatio, sed tantùm baptismi 〈 in non-Latin alphabet 〉 in lecto accepti mentio.
§. 11. Nec jam quod semel factum est, infectum esse potuit, nec ulla quidem Fabiani diligentia praestitura erat, ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 lotus, Clinicus non audiret. Ideoque cùm illa sive lex sive recepta in Ecclesiâ consuetudo, de non promovendis ad sacros ordines Clinicis, non ita arcte constringeret, quin ei ex causis gravioribus laxatio aliqua fieri posset (subesse enim interdum hujusmodi causas, & tempora, testator Canon Neocaesariensis [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 , propter diligentiam actionibus subsequentibus approbatam, propter fidem eximiam, & infrequentiam & caritatem hominum ] 〈 in non-Latin alphabet 〉 , scil. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , eorum qui ad Sacerdotium idonei sunt, ut recte Zonoras) de Fabiano dicitur, quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 , veniam postulavit, & impetravit, ut huic soli manus imponere permitteretur, nullum posthac Clinicum ad Presbyteratum evecturus. Omnia dilucida, nec jam in hoc celebri facto quicquam restat, quod hic comsignationem Episcopalem cum baptismo confundat, aut hypothesi Dallaeanae ullatenus favisse videatur.
SECT. II.
Testimonium ex Euchologio prolatum ad examen vocatur. Officia Baptismi, & Chrismatis divisa. Ordo Romanus à Graeco parum differt. Baptismo non semper Chrisma adjungebatur.
§. 1. REstat, ut quid commodi aut subsidii ex Euchologio Graecorum lucrari possit Dallaeus, pauculis dispiciamus. Cùm hùc devenerit vir Doctissimus, sine morâ concludit, hunc communem esse totius Graecorum Ecclesiae sensum, publico Gentis Euchologio seu rituali, & ex eo Universali apud eos praxi clamente (id certe Collega ipsius D. Blondellus jamdudum edixerat, Accedit, inquit, Graecorum antiquiorum solennis, recentiorum omnium praxi confirmata testificatio) nec enim apud eos, ut apud recentiores Latinos, duo diversa esse baptismi & Chrismatis officia, sed unum idemque, quod non diversis capitibus sed uno eodemque totum continetur, cujus titulus est 〈 in non-Latin alphabet 〉 , consequentia seu potius ordo, vel, ut recens interpres maluit, officium baptismatis. ]
§. 2. At si Euchologium Goari, quo Dallaeum uti palam est, introspiciamus, Illud 1. occurrit, Titulum hunc 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. ut & Rubricam sequentem deesse in M. S. Cryptoser. Falasiae (ut Jo. Goar monuit) qui sic incipit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Et post hoc, &c. 2. Quod ad Chrismationem attinet, modus ejus in eodem M. S. aliquanto fusiùs & exactius, quàm in altero, quo Dallaeus utitur, proponitur, utru que conferat Lector, & quod rem ex extra omnem aleam collocet, inveniet.
§. 3. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Post baptismum peractum (& prius uncti totius corporis, dein Loti in nomine Patris, &c. mentionem) Patriarcha 〈 in non-Latin alphabet 〉 , lavatur, & (quae prius induerat ad baptismall solennitatem) linteum & manicas deponit: Officii plane finiti indicia non obscura: Et Archi-Diacono dicente Attendamus, incipiunt Psaltae, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Be • ti sunt quorum remissae sunt iniquitates, &c. ex Ps. 32. iis qui in Baptismo jam remissionem peccatorum adepti sunt, accommodatissimo: dein dicitur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 Benedictus, &c. Oratio Eucharistica, beneficia Dei erga 〈 in non-Latin alphabet 〉 , jam per aquam & Spiritum regeneratum, Commemorans, simulque postulans à benigno omnium Rege, ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Sigillum doni Omnipotentis & adorandi spiritus, & participationem sancti corporis & sanguinis Christi ei largiatur ; Ecce consignationem, & Eucharistiam, quarum usum ut Deus recens baptizato indulgeat, qui formulâ illâ utuntur, comprecantur.
§. 4. Quibus sic dispositis & baptismi officio plane finito, sequitur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 : deponit Patriarcha Baptismatis stolam, & assumit eam quae missis inservit, & ut stolam sic locum mutat, & Cantore dicente Quotquot in Christum baptizati estis, &c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Ungit Chrismate baptizatos, signum crucis in front, oculis, naribus, ore, & utrisque auribus facit, dicens, sigillum doni Spiritus sancti.
§. 5. Haec quidem omnia dilucida, nec quicquam quod Consignationem Baptismi ritum fuisse magis suadeat, quàm consignationis Eucharistiam ; de ea enim, sine novi officii titulo, nullo intervallo interposito, immediate sequitur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , post hoc simul psallens in introitum ingreditur cum recens baptizatis, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & divinam missam consequenter celebrat.
§. 6. Adeo illud jam res ipsa loquitur, quod prius monui, Baptismum, Consignationem, Coenam Domini, licet adultis simul communicentur, tria tamen esse, nec sine prodigio, ne dicam sacrilegio, confundi posse.
§. 7. Idem ex sequentibus liquet, ubi paucis narratur, quid in reliquis festis siat (priora enim ad Sanctum Sabbatum pertinebant) In parvo, inquit, baptisterio fiunt 〈 in non-Latin alphabet 〉 , baptismi, sed 〈 in non-Latin alphabet 〉 in vestiario 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Patriarcha recens baptizatos divino unguento signat, &c. Pluribus in re manifestâ opus non est.
§. 8. A quibus (ut id obiter dicam) parum abest, quod in Ordine Romano, ubi de baptismo agitur, legitur. Peracto enim baptismo, Ponti 〈◊〉 egreditur à fonte in sacrarium, habens ibi compositam sedem, vel in Ecclesia, ubi voluerit, & sedet in eâ, ut, cùm vestiti fuerint Infantes, confirmet eos (Quibus concinit Alcuinus l. de div. Offic. c. 19. Postquam, inquit, vestiti fuerint, deportantur ante Pontificem ad confirmandum. Ad haec Ordinis Romani verba Georgius Cassander, in Liturgicis exercitatissimus, sic pronuntiat, Confirmatio Chrismatis quae per Episcopum fit, quamvis auctarium quoddam sacri baptismatis sit habita, non tamen statim, neque immediate, sed aliquot Ceremoniis interjectis adhibebatur; imo Honorius (inquit) Augustodunensis octavo demum die baptizatos mitras deposuisse, & ab Episcopo in front chrismate consignari consuevisse auctor est. Id quod Gulielmus quoque Mimatensis Episcopus testator. Neque enim semper baptismo haec Confirmatio chrismatis adjungebatur, ut cùm Episcopy consequendi facultas non erat, praesertim cum extra ordinem infantes in pagis & villis baptizabantur.
CAP. V.
Consignatio in receptione eorum qui ab Haereticis baptizati sunt.
SECT. I.
Constantinopolitanus Canon 7. Chrismati, ubi nullus baptismo locus. Redeuntium ab heresy receptio eadem cum Confirmatione.
§. 1. EST & Chrismatio seu Consignatio adhuc alia, quae in Haereticorum, aut ab haereticis baptizatorum ad Orthodoxiam & Ecclesiam redeuntium receptione adhibebatur.
§. 2. Eam post Laodicenae Synodi septimum Canonem; Secundi (i. e. Constantinopolitani) Concilii Generalis Canon 7. fuse describit. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Eos qui rectae fidei, & eorum qui servantur (i. e. resipiscentium) portioni ab haereticis adjiciuntur, recipimus secundum Constitutum Officium, sigillatos, primo scil. unctos sacro unguento Chrismatis, & front, & oculis, & naribus, & ore, & auribus, & signantes eos dicimus, figillum Doni Spiritus sancti. Quod ad verbum exscripsit & stabilivit Synodus sexta quae in Trullo congregabatur, nec est quod plura adjiciam in re notissimâ.
§. 3. Hoc plane solenni ritu, eos, qui rebaptizandi non erant, in sacrosanctae Matris amplexus excipi catholica decrevit Ecclesia. Quod ipsum argumento est, ritum hunc, ut sacerrimum & antiquissimum, sic & à baptismo luculente distinctum fuisse, ex decreto & solenni Ecclesiae more celebrari jussum, cùm baptismo nullus locus esset, nimioque partium studio (quod recte monuit Dallaeus) occaecatum Aurelium: qui ne Sacramentum in Ecclesiâ reiterari crederetur, hanc ab heresy revertentium Chrismationem à Confirmatione distingui voluit, cùm (si verba Canonis Concilii secundi cum celebrandae Confirmationis ration in Euchologio conferantur) formae, voces, universae ritus particulae, eaedem plane, sine ullâ quantulacunque differentiâ, fuisse reperiantur.
SECT. II.
Argumentum Dallaei ex Responsionibus ad Orthodoxos petitum. Responsio. 〈 in non-Latin alphabet 〉 pro Poenitentium receptione. Ab heresy redeuntes Clerici non reordinandi. Reconciliatio. Argumentum aut nihil aut nimium concludens. Antiquorum praxis ex Argumentis levibus non est concludenda. 〈 in non-Latin alphabet 〉 apud Basilium.
§. 1. AT nec hîc Doctissimo Dallaeo argumentum defuit, quo hypothesin suam tueatur, statim, & si eum audiamus, clarissime probaturo, Veterum unctionem ad baptismum pertinuisse ; (quod addit [ non aliud Sacramentum ] nos, ut dixi, non premit, qui id Dallaeo libenter concedimus.)
§. 2. Unde vero haec fiducia? Certe ex unico Authoris Responsionum ad Orthodoxos, qui sub Justini nomine fallit, commate, ad qu. 14. 〈 in non-Latin alphabet 〉 (inquit ill, quisquis sub primaevi Martyris larva nobis imponit) 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Cùm haereticus ad veram fidem accedit, corrigitur lapsus falsae opinionis, sententiae mutatione, baptismi sancti Chrismatis Unction, Ordinationis, Impositione manuum, nihilque quod prius erat, indissolutum manet. Hinc sic arguit vir Doctissimus, Vitia haereticorum oppositis, sed in eodem genere rebus emendabantur; Error verâ sententiâ, prava Ordinatio, rectâ sanctioris manus impositione. Ut ergo vera sententia in eodem rerum genere est, quo Error, Ecclesiastica manus impositio ad idem genus pertinet, ad quod haeretica Ordinatio, ita & Unctionem in baptismalium rerum censu fuisse necesse est; quae absurd alioqui & inepte ad baptismi correctionem usurparetur. ]
§. 3. At 1. neutiquam constat 〈 in non-Latin alphabet 〉 hoc loco cum 〈 in non-Latin alphabet 〉 ejusdem generis fuisse; Certe si hoc admittatur, constabit hic Ordinationis iteratae exemplum, id, quod alibi forsan non occurret, nisi cum Presbyter 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Episcopalem potestatem sibi deridiculo asciscens (ut de Colutho diximus ex Athanasio) Presbyteros ordinare praesumserit, cujus 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Omnem Ordinationem invalidam fieri, decretum est.
§. 4. Hic vero, cum, qui ab Episcopo, licet haeretico, ordinatus fuerat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Ordinationis vitium 〈 in non-Latin alphabet 〉 impositione manuum, corrigendum sit, non est quod dubitemus 〈 in non-Latin alphabet 〉 Poenitentiam, solennem istam Naufragantium tabulam intelligendam esse. Consulat antiquos Canones, & me verum monuisse non ambiget. Clericos quippe ab heresy revertentes non reordinatos, sed per poenitentiam receptos fuisse.
§. 5. Non pigebit huc Sylvestri prius laudatum decretum (de quo Dallaeus fuse gloriatur) ex Epilogo Concilii Romani adduxisse. Constituit, inquit, Sylvester, ut Presbyterum Arianum resipiscentem nemo susciperet, nisi Episcopus ejusdem loci eum reconciliaret] Reconciliatio plane nec ad baptismum, nec ad Confirmationem ▪ multo minus ad Ordinationem, sed ad Poenitentiam pertinet. Quod autem sequitur de sacrosancto Chrismate, & Episcopali manuum impositione, licet ea etiam ad poenitentiam accommodari possent cujus potissimus ritus est manuum impositio, ut & Unctio, (ut mox ex Hieronymo monstrabitur) cùm tamen confirmandi expressa mentio addatur [ Sancti Spiritus gratiâ, quae ab haereticis dari non potest, confirmaret ] de eâ intelligenda esse non dubitarim, nec enim quicquam prohibit utrique hic locum fuisse, Presbyteros{que} ex heresy reversos per Poenitentiae aeque, ac per Confirmationis ritum receptos fuisse.
§. 6. His positis▪ omnis statim Argumenti hujus vis in fumos abiit, nec enim haereticam Ordinationem, & Catholicam Poenitentiam ad idem genus pertinuisse credideris.
§. 7. At 2. non videt vir eximius se argumento uti, quod aut nimium, aut nihil conclusurum es • .
§. 8. Certe si, cùm vitia haereticorum oppositis ex eodem genere curari dicantur, ea identitas strict sumatur, seq • etur statim, ut falsum dogma vero dogmate, sic haereticam Ordinationem, Ecclesiasticâ Ordinatione, baptismum denique ab haereticis datum, baptismo à Catholicis dato sanandum fuisse: Ex quibus si sic arguere liceret, rebaptizationis necessitatem liquido concludi videt vir Doctissimus. Quod certe nimium esse, & Catholico dogmati toto genere contrarium, sat scio, mecum agnoscet.
§. 9. Quod si baptismus baptismo corrigendus non est, quae tandem necessitatis species ex Pseudo-Justini verbis extundi poterit, ut non aliâ, quàm baptismi ceremoniâ, baptismi 〈 in non-Latin alphabet 〉 , error, lapsus, vitium corrigatur? An hic est ill viperae morsus, qui solo Theriaco sanari potuit? Certe cum peccata contra baptismale votum commissa solo Poenitentiae pharmaco, nec eo ex baptismalium rerum censu petito, curari notissimus Ecclesiae mos sit, nulla necessitas cogit, ut haereticorum baptisma, quod certe non magis immediate baptismalem fidem attingit, ex unâ baptismi pharetrâ transfigendum sit.
§. 10. At consulatur iterum Responsionum Author, & ex quaestione, cui, Responsio accommodata est, res omnis facile perspicietur: Si (inquit 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) baptisma haereticis datum, sit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , fi • ium & inane, cur Orthodoxi ad Orthodoxiam confugientem haereticum non baptizant, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sed perinde eum in spurio illo baptismate, ac si verum esset, relinquunt? Huic certe quaestioni Responsio justa, & omnibus absoluta numeris haec est [ 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] corrigi scil. lapsum, aut (si Dallaeo magis placeat) reparari aut suppleri 〈 in non-Latin alphabet 〉 , non aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 spurii, aut ficii, aut vani (ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 suspicabatur) sed veri & legitimi, licet ab haereticis collati, baptismatis, medicinâ scil. eâ quâ neophytos in Ecclesiâ Christi, i. e. infirmos sustentari notissimum est; ut qui ex Gratiâ Christi, errorem, quem imbiberant, deposuerint, in Orthodoxiâ demum stabiliantur, & ad id largioribus, quibus indigent, Gratiae divinae, Septemplicis (aiunt Patres) Spiritus haustibus proluantur, & sic demum felicius in Christo & Spiritu S. adolescant.
§. 11. Vides, quàm nihil ad Erotesin pertineat, an e baptismatis censu, an ex alio quovis Ecclesiae thesauro petatur remedium; id solum Authori curae fuisse, ut quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 vitium fuerat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 emendationem sortitum esse, extra dubium poneretur.
§. 12. Certe s • argumentis, ex hujusmodi sedibus, aut fontibus petitis, quicquam concludi, aut colligi posset, non minus credibile foret, impositionem manuum, quâ aeque ac chrismate, apud Latinos, Haeretici ad Ecclesiam redeuntes recipiebantur ad Poenitentiae ritum pertinuisse. Cui suspicioni, prae • er praedicta, favent Vigilii Papae verba de iis qui in Arianismum lapsi ad Ecclesiam redibant, Non, inquit, horum reconciliatio per illam impositionem manus quae per invocationem Spiritus sit, operatur; sed per illam quâ Poenitentiae fructus acquiritur, & sancta communionis restitutio perficitur. Ut & Stephani dictum, quod Cypriani Epistola nobis custodivit, quo ex haereticorum exemplo praxim Ecclesiae confirmat, Ipsi, inquit, haeretici ad se venientes non baptizant, sed communicant tantum, i. e. per poenitentiam ad communionem coetus sui recipiunt. At statuit Dallaeus, cum Vigilii locum lustraret, haec ex verbis hisce recte concludi non potuisse, nec enim Arianis simpliciter ad Ecclesiam rediuntibus locutum esse Vigilium, sed de his qui baptismatis gratiâ salutari acceptâ, apud Arianos iterum baptizati, profunda voraginis morte sunt demersi. ] Nec ego quidem renitor, imo lubens largior, conjecturis ita levibus locum non esse, in iis quae antiquis notissima erant. At nec apud illos cert • quaevis necessitas agnoscitur, ut haereticus baptismus, cognato antidoto, & ex baptismi 〈 in non-Latin alphabet 〉 petito corrigatur. Qui talibus argumentis fretus, de antiquorum praxi, aut ritibus pronuntiat, sciat se non facem praeferre, sed tenebras offundere, & quae explicanda & interpretanda suscepit, conjecturis & divinationibus involvere. Recolat vir Doctissimus alia omnia antiquorum scita, quorum ad hanc rem, supellectilem non mediocrem hic congessit; & tibicinem non reperiet, quo hanc novitiam hypothesin suam suffulciat, aut cuiquam persuadeat, haereticorum in Trinitate baptizantium Lavacrum, non alio quàm ex baptismi censu desumpto remedio sanari posse.
§. 13. Ex Augustino laudavit, p. 172. Solenne fuisse manum haereticis correctis imponi. Ex Syricio, ut ill ex Synodo, Arianos per invocationem solam septiformis spiritus, Episcopalis manus impositione, Catholicorum conventui sociari. Ex Gennadio, purgatos jam fidei integritate, Confirmari manus impositione, & iterum manus impositione & chrismate communitos Eucharistiae mysteriis admittendos esse. Ex Gregorio, Arianos, per impositionm manus occidens; per Unctionem sanctii chrismatis ad ingressum sanctae Ecclesiae Catholicae Oriens reformat.
§. 14. Mitto alia multa quae vir Doctissimus adduxit, infinita quae producere potuit, in quibus nullum certe baptismalis cujusvis ceremoniae vestigium, sed solius Episcopalis Confirmationis, Communitionis, Chrismationis, Impositionis manuum expressa mentio.
§. 15. Unum hic interrogem, an in Canonicâ Basilii ad Amphilochium Epistolâ, 〈 in non-Latin alphabet 〉 (vel ut Dallaeus legit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , cur non potius 〈 in non-Latin alphabet 〉 ) 〈 in non-Latin alphabet 〉 ] non sit, pro fidelibus inungi, vel ad modum fidelium, i. e. baptizatorum? Si sic, Ungi fideles 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Illuminatos, perfect initiatos vides, nec tinctos tantùm, aut eos qui illuminantur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 in praesenti, ipso baptizandi tempore, ut Dallaeus modo suspicabatur; In fidelibus ] interpretatus est Gentianus Hervetus, i. e. inter fideles, quod eodem redit.
§. 16. Certe si cum Dallaeo reddatur [ à fidelibus ] non Episcopos aut Presbyteros, imo nec Diaconos, sed 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ad nullum in Ecclesia 〈 in non-Latin alphabet 〉 promotos, Chrismatis ministros adoptabimus, sed id obiter.
CAP. VI.
Testimonia Antiquorum de Confirmatione.
SECT. I.
Locus Irenaei de Valentinianis. Fragmentum Theodoti, Locus Theophili Antiochem, Tertulliani. De differendâ Confirmatione Consilium Cassandri. Jus Canonicum, Catechismus Romanus. Tertulliani alia duo loca.
§. 1. HIS igitur sic stabilitis, non pigebit Cornelii de Novatiano lucidissimis verbis, modo allatis & ab offuciis omnibus liberatis, alia nonnulla profundae antiquitatis Testimonia adjecisse, seu potius à nebulis, aut caligine, quibus nativa ipsorum vis offundi, & obscurari posse putatur, vindicasse, ut extra omne dubium ponatur, Confirmationem, seu Episcopalem, per manus impositionem, Benedictionem, licet inter Sacramenta à Christo instituta, aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ut Hieremias Patriarcha Constant. nobiscum agnovi • , non numeretur; esse tamen, si non 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ut ill existimat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ex Christi discipulis receptum, saltem à celebri ipsorum praxi, Act. 8. deductum ritum in Ecclesiâ Christi, omni fere aevo, Graecis, La • inisque notissimum.
§. 2. Eâ certe hic testimoniorum penuria non laboramus, ut Haereticorum nominibus locupletari Album nostrum necesse sit; Non pigebit tamen Valentini Archibaeretici, primo nascentis Ecclesiae mane, caetus suos segreges congregantis, & quae à Catholicis didicisset, ad characterem suum transformantis, & intervertentis meminisse.
§. 3. Apud eum certe, & sectatores ejus, ut ex Irenaeo perspicimus, sicut baptismi, ita & 〈 in non-Latin alphabet 〉 mentio, baptismi quidem ad poenitentiam, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ad perfectionem. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , qui vero, inquit, sic initiatus aut perfectus est, respondet, inter alia, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. Confirmatus & redemptus sum. Statimque additur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , tum eum qui initiatus aut perfectus est Opobalsamo inungunt, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , hoc enim unguentum fragrantiae illius quae omnia exsuperat, typum esse affirmant. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Quidam eorum oleum & aquam unà permixta in initiatorum caput injiciunt, Hi autem ipsi etiam balsamo inungunt.
§. 4. Vides hic Confirmationis nomen, unguenti usum, nec olei tantum aquae mixti, quod ad baptismum respexisse putes, sed &, quo inungebantur, opobalsami.
§. 5. His certe alia quam multa confundi fateor, nec enim apud haereticos quicquam 〈 in non-Latin alphabet 〉 , sincerum aut incorruptum expectabis, quorum illud semper ingenium fuit, ut quae ab Apostolis aut Apostolicis viris tradita perceperint, multis indies ex penu suo petitis cumulent & offundant.
§. 6. Sic certe quae de Unction in extremis iidem philosophantur ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Oleum, inquit, aquae immixtum, ut & alii opobalsamum, in caput morituri in •• ciunt ) pálam est à Jacobo petita esse, ad suum interim characterem statim efformata, cum illud factum addunt, non ut, cum Jacobo, infirmum ad sanitatem restituant ( 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Jam. 5.15.) sed 〈 in non-Latin alphabet 〉 , &c. ut qui in exitu has invocationum formas acceperint, à superioribus potestatibus & principatibus apprehendi & teneri nequeant.
§. 7. Ex eadem, fateor, Scholâ Theodotus prodiit, cujus Eclogas, ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Orientalis quae dicebatur doctrinae spicilegia, nobis Clemens Alexandrinus custodivit ad calcem L. 8. Strom. inspiciendus. Illius verba non verebor ascribere▪ cum sint adeo profundae antiquitatis fragmenta, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ipsius Valentini haeresiarchae temporibus nata, nec haeresin, aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 quovismodo sapiant.
§. 8. Ea quidem codices sic legunt, 〈 in non-Latin alphabet 〉 .
§. 9. Nullus hic dubitandi locus est, quin librariorum mendâ vox 〈 in non-Latin alphabet 〉 abundet, aut pro 〈 in non-Latin alphabet 〉 reponatur, sic ut legendum sit, non 〈 in non-Latin alphabet 〉 sed aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & locus integer sic reddendus, Panis enim & oleum vi aut potentiâ nominis (Christi) sanctificantur, quae quidem eadem, secundum id quod apparet manentia, quae accepta sunt, potentiâ tamen, aut quod ad potentiam attine • , in spiritualem potentiam transmutantur. Sic & aqua, & cum exorcizetur, & cùm baptisma fiat, non tantùm illud quod pejus est retinet, sed & sanctificationem assumit.
§. 10. Vides hic panem, oleum, aquam pariter disponi, tria quidem eorum quae per consecrationem in spirituales potentias mutantur, insignissima exempla, nec magis cum pane, oleum, quàm cum oleo aquam baptismalem confundi, totidem quippe sacrorum rituum elementa, quae per invocationem nominis divini ad usus Ecclesiae sanctificabantur, ut omnibus notissima, memorari▪
§. 11. Quod vero hic Theodotus affirmat, Ecclesiastici plane numismatis esse, nemini dubium erit, qui Cyrilli Hierosolymitani locum plane gemellum contulerit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 — Quemadmodum panis post invocationem, non jam simplex panis est, sic & sanctum hoc unguentum, non jam nudum & simplex ung • entum est, sed charisma Christi. Sed ista in praecursum & tanquam ex abundanti.
§. 12. His igitur sepositis, agmen qui ducat non indignus censebitur (qui circa annum 170 floruit) Theophilus Antiochenus, l. 1. ad Antolycum, ubi ab hoc ipso Chrismatis usu Christianorum nomen deducendum statuit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Nos igitur hujus rei gratiâ Christiani vocamur, quod divino oleo perfundimur. Ejusque imaginem ab Athletis petit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 ; Quis mortalium est qui vel ingreditur in hanc vitam, vel certat in arenâ, & non oleo inungitur? Duplex inter homines Unctionis usus, una recens natis, altera athletis adhibita, ut & in Ecclesiâ suam Baptismus (regenerationis ritus) Unctionem habet, suam Confirmatio, quâ ad 〈 in non-Latin alphabet 〉 roboramur.
§. 13. Huic post paucos annos succedaneus Tertullianus qui sub finem secundi, & initio Tertii saeculi scripsit. Et primùm libet celebrem l. de baptismo locum huc adduxisse, ubi post mentionem benedictae unctionis, quâ egressi de lavacro perungimur (aliaque de baptismo adjecta cap. 7.) initio cap. 8. sequitur, De hinc manus imponitur per benedictionem, advocans & invitans Spiritum Sanctum. ] Cùm enim haec ità distinct & separatim ponantur, prius in 7. posterius in 8. capite (certe non continentur, & uno spiritu ) ut tradit Dallaeus ) ut ad unicum baptismum referri nulla jam (si cum antedictis conferatur) probabilitas suadeat, nedum cogat necessitas, cùm manuum Impositio Columbae ex arcâ dimissae hîc comparetur, quae post aquas diluvii, post baptismum mundi, pacem terris annuntiavit, cum dissimile veri non sit, de adultorum per Episcopum baptizatione, aut saltem per Presbyterum aut Diaconum, in praesentiâ ejus, sermonem esse; Nil nostrae causae officit, si simul semelque, sine ullâ spatii intercapedine, manus impositionem, cum benedictione Episcopali, baptismum secutam esse agnoscamus, idque ex verbis illis [ Emergenti, inquit, de Lavacro, Columba Sancti Spiritus advolat ] concludi. Illud tantummodo ex praedictis repeto, nullum de identitate argumentum, ex eo quod simul adhiberentur, duci posse, ni etiam Eucharistiae sacramentum, quoties recens baptizatis communicabatur, cum baptismo confundi, aut ejus seu Ceremoniam, seu partem fuisse credamus.
§. 14. Aliam interim adultorum, aliam in infantiâ baptizatorum rationem esse nemo nescit; illi enim nonnisi post Catechesin praeviam, & anteactae vitae poenitentiam, ad sacrum fontem admittuntur, Hos vero Presbyter, aut forte Diaconus tingit, dein, cùm adolescere caeperint, 〈 in non-Latin alphabet 〉 imbuit, tandemque ad Episcopum adducit, ut spiritum fidelibus à Christo promissum ex invocation ejus recipiant.
§. 15. Quod si in Romanâ Ecclesiâ minus diligenter observatum sit, Confirmatorio Christmate, ex vi antiquae consuetudinis ad baptismum statim accedente, aequum est, ut mitissimus, & sapientissimus Georgius Cassander, pietatis non minus, quàm pacis amator unicus, audiatur, qui de Confirmationis Tempore fateri non veretur, non displiciturum bonis viris, si ejus usus ad aetatem paulo adultiorem differatur, Quod quamvis, inquit, praeter antiquae Ecclesiae consuetudinem sit (in quâ ad baptismum statim, si fieri poterat, Confirmatio sacri Chrismatis accedebat) tamen exemplo non prorsus caret, Nam & corporis & sanguinis Dominici Communio, haud secus utrique Baptismi & Confirmationis Sacramento adjungebatur, quae & ipsa corporis & sanguinis Domini ut illa Chrismatis, Confirmatio dicta fuit, ad quam tamen Dominici corporis & sanguinis Confirmationem, nunc Communi Ecclesiae consensu in Ecclesiis potissimùm Latinis, non nisi adultiore aetate pueros admitti videmus, quod quo minus in Confirmationis quo{que} Sacramento observetur, nihil prohibit, imo suadent non pauca, quae ibi subjungit vir optimus.
§. 16. Quin & hoc ipsum Jure Canonico cautum est, ut scil. Confirmandus sit perfectae aetatis, ut moneatur prius Confessionem facere, ut sit jejunus, &c. Catechismus Romanus duodecimur • annum expectandum suadet, & insuper monet, non solum fidem, & pietatem adferre Confirmandos, sed graviora etiam peccata ex animo dolere, peccata confiteri, jejunia & alia pietatis opera suscipere, quae non nisi ab adultis praestari possunt.
§. 17. Ab hoc igitur (si cui hic aqua haereat, aut dubitandi locus subsit) ad alia ejusdem Tertulliani dicta progredior, notissimum imprimis illud in Lib. de Resurr. Carnis. Cap. 8. ubi cum de baptismo haec tria diserte ponantur, Caro abluitur, Caro ungitur, Caro signatur, quae omnia baptismo competere agnoscimus, sequitur, Caro manus impositione adumbratur, ut & anima Spiritu illuminetur, Caro corpore & sanguine Christi vescitur, &c. Ubi distinct proponuntur haec tria, Baptismus, Confirmatio, & Eucharistia. Ut & Lib. de Praescription. Cap. 36. • qua signat, Spiritu sancto vestit, Eucharistiâ pascit. Cùm tamen Cap. 40. ubi de Diabolo veritatem intervertente, ipsasque res Sacramentorum divinorum in Idolorum mysteriis aemulato, sermo est, duo tantum sub Sacramentorum titulo, Baptismum, & Eucharistiam proponat [ & ipse quosdam, ait, utique credentes, & fideles suos expiationem delictorum de Lavacro repromittit, & sic adhuc initiat Mithrae, signat illic in frontibus milites suos (quibus omnibus Baptismum, ut in dicto de Resurrect. loco respexit) dein (nullâ manuum impositionis mentione factâ) celebrat & panis oblationem.
SECT. II.
Loca duo Cypriani. Exceptiones Dallaei refutantur. Gratiae incrementa fidelibus promissa. Alia duo Cypriani loca.
§. 1. POST Tertullianum, Cyprianus, Cornelio suppar, adjici poterit. Et primo quod Ep. 2 • ad Donatum obscurius dictum est, sed ad hunc Confirmationis ritum, ut à baptismo divisum, respexisse videtur, hic apponatur. Quantus, inquit, hic animi potentatus, quanta vis est? Non tantum ipsum esse substractum perniciosis contactibus mundi, ut quis expiatus & purus (clare haec ad baptismum respiciunt) nullâ incursantis inimici labe capiatur, sed & adhuc majorem & fortiorem viribus fieri (in Confirmatione scilicet) ut in omnem Adversarii grassantem exercitum, imperioso jure dominetur. At ista in praecursum posita sunt.
§. 2. Consulatur autem praecipue insignis locus Ep. 73. ad Jubaianum, ubi si non ex adversariorum Cypriani objectione, certe ex ipsius responsione, eâque ab Augustino approbatâ, manifestum redditur, Eam Apostolicarum manuum Impositionem, saltem ex istorum Patrum sententiâ, ad Confirmationem, nec quovis modo ad Baptismum pertinuisse.
§. 3. Dicunt, inquit, quidam de iis (qui contra rebaptizationem disputabant) qui de Samariâ baptizati fuerant, advenientibus Apostolis, Petro & Johanne, tantum super eos manum impositam esse, ut accipere • t spiritum sanctum, rebaptizatos autem non esse ] Adductus sane locus, ut rebaptizationem oppugnaret, & morem Ecclesiae, quo ab haereticis baptizatos recipiebant, stabiliret; At & illud obiter pronunciatum tantum super illos manum impositam esse, ut spiritum reciperent.
§. 4. Verùm non permittit Cyprianus hoc Apostolorum exemplum ad ritum illum Ecclesiasticum, recipiendi eos qui ab haereticis baptizantur, accommodari, ac proinde non de eo, ut de baptismi ritu, sed de Confirmatione omnino loqui censendus est, suis istis ad Jubaianum verbis, Locum istum, Frater charissime, ad praesentem causam videmus non omnino pertinere, Illi enim qui in Samariâ crediderunt, fide verâ crediderant, & intus in Ecclesiâ, quae una est— baptizati erant, & idcirco, quia legitimum & Ecclesiasticum baptismum consecuti fuerant, baptizari eos ultra non oportebat, sed tantummodo quod deerat, id à Petro & Johanne factum esse, ut oratione pro iis habitâ, & manu impositâ, invocaretur & infunderetur super eos Spiritus sanctus. Quod, inquit, nunc quoque apud nos geritur, ut qui in Ecclesiâ baptizantur, Praepositis Ecclesiae offerantur, & per nostram Orationem ac Manus impositionem Spiritum sanctum consequantur, & signaculo Dominico consummentur. ]
§. 5. Hic palam Cyprianus affirmat, & dilucide, ut vix potuerit magis, hunc Confirmationis ritum in Ecclesiam ab istâ Apostolorum praxi deductum, eumque & manuum impositione, & consignatione celebrari solitum fuisse.
§. 6. Quod enim doctissimus Dallaeus ex voice [ deerat ] lucrari se posse sperat, totus, ni me animus fallat, frustra est; Illos, inquit, intelligit Cyprianus, quorum baptismo aliquid defuisset, ut qui vel à Presbyteris cùm adesset Episcopus, baptizati erant, aut qui à viro Laico, aut si forte à Diacono, baptismum receperant, ut à Philippo Samaritani. ] At non dixit Cyprianus [quorum baptismo aliquid defuisset, ] sed e contra, de Legitimum & Ecclesiasticum baptismum consecutis diserte loquitur, nec igitur de iis quorum baptismo aliquid deerat. Is enim est legitimus Baptismus, cui nihil, quod leges Ecclesiasticae ad Baptismum rite celebrandum praecipiunt, deest.
§. 7. Quid Samaritanis à Philippo baptizatis defuit, satis explicit pronuntiavit Cyprianus, nempe ut oratione pro iis habitâ, & manu impositâ, invocaretur & infunderetur super eos Spiritus sanctus. Hoc, vero nusquam ab Apostolis, nisi in baptismo praestitum affirmare, illud est, quod Dialectici 〈 in non-Latin alphabet 〉 appellant, ipsum scil. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , inidoneum plane ut se, multo magis ut aliud quicquam stabiliat, & (si quid video) Universae Oeconomiae Apostolicae contrarium.
§. 8. Illis nihil frequentius, quàm fidelibus, & prius baptizatis, locupletiorem spiritus largitionem precibus impetrare, ex vi promissi Divini, Joh. 7.38. quo 〈 in non-Latin alphabet 〉 (credentes sc. in Christum ) 〈 in non-Latin alphabet 〉 dicuntur. Haec Spiritus sancti dona (sub Apostolis miraculosa) divinaeque (etiam tùm 〈 in non-Latin alphabet 〉 illae non amplius in Ecclesiâ utiles erant) Gratiae incrementa non negabit, sat scio, vir Doctissimus. Ast quae fidelibus tantum promittebantur, in baptismo non dabantur, nec enim omnes ab Apostolis ipsis baptizati, Linguarum donis, & 〈 in non-Latin alphabet 〉 imbuebantur. Restat igitur ut Benedictio Apostolica per manuum impositionem iis deesse potuerit, qui prius fuerant in genere baptismi perfecti, i. e. quorum baptismo nihil defuisset, & quod hoc fit signaculo Dominico consummari, nemo, crediderim, ambiget, qui nullo praejudicio abreptus, nullis partium studiis addictus (quod de se Dallaeus constanter profitetur) rem ipsam ab origin recensuerit.
§. 9. His & illa accensenda sunt Ep. 70. ubi sic de Unction à Baptismo distinctâ dilucide pronuntiat. Postquam enim de iis quae ad baptismum attinebant, late disseruisset, de Aquae sanctificatione, & mundatione à Sacerdote facta, de remission peccatorum à baptizante data, de Interrogatione, quae in baptismo fit, Dein addit, Ungi quoque necesse est eum qui baptizatus sit, ut accepto chrismate, i. e. Unction, esse unctus Dei, & habere in se Gratiam Christi possit. Quibus peractis tandem ad Eucharistiam procedit, Porro autem, inquit, Eucharistia, & unde baptizati unguntur oleum in altari sanctificatur, sanctificare autem non potuit oleum creaturam, qui nec altare habuit, nec Ecclesiam. Unde nec Unctio spiritualis apud haereticos possit esse, quando constet oleum sanctificari & Eucharistiam fieri apud illos omnino non posse. ] Vides Chrismationem à Baptismo, ut Eucharistiam ab utroque sejungi.
§. 10. Sic, Ep. 74. Non per manus impositionem quis nascitur, quando accipit Spiritum sanctum, sed in Baptismo, ut spiritum natus accipiat, Sicut in primo homine Adam factum est, ante enim Deus eum plasmavit, & tunc insufflavit in faciem ejus flatum vit • , nec enim potest accipi spiritus, nisi prius fuerit qui accipiat. Ecce per Baptismum prius nascitur, quàm Spiritum jam natus, ex manuum impositione, accipiat.
SECT. III.
Optati verba Examinantur. Oleum Peecatoris apud Psalmistam. Objectio Dallaei. Responsio. Mysteri • baptismatis. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Cyrillus Optato concinit. Verba Mat. 3.17. cum Mat. 17.5. non sunt confundenda. Secundum Dallaei Argumentum. Tertium. Alter Optati locus. Dallaei observatio. Spalatensis Argumentum solvitur.
§. 1. A Cypriano ad Optatum Milevitanum progrediamur, cujus Suffragio liquere affirmat Dallaeus tum Chrismationem, tum manus impositionem baptismi partes ac ritus fuisse, ad eumque pertinuisse. Quàm auspicate & feliciter hoc à viro Doctissimo pronuntiatum sit, ipsius Optati verba, contra Parmen. L. 4. testentur.
§. 2. Occasionem sermonis recte annotavit Dallaeus, objectionem Donatistarum ex iis Psalmistae verbis acceptam, quibus ait, Oleum peccatoris non unget caput meum. Quae quidem saepius ad Baptismum distorta (utpote à Petiliano & Cresconio) Augustinus fidenter rejicit, & de adulatoribus intelligenda demonstrate, Optatus vero, licet mystico sensu admisso, non de quovis tamen alio, sed peculiariter de domino Christo, non ab homine sed à Deo Patre uncto, accipienda, contra Donatistarum mentem contendit. Descendit, inquit, in aquam (Christus) non quod erat quod in Deo mundaretur, sed venturum oleum aqua debuit antecedere, ad mysteria initianda, & ordinanda, & impleuda baptismatis. Lotus, cùm in Johannes manibus haberetur, secutus est ordo mysterii, & complevit Pater quod rogavit filius, & quod nuntiaverat Spiritus S. Apertum est Coelum, Deo Patre ungente, spiritual oleum statim in imagine Columbae descendit, & insedit capiti ejus, & perfudit eum, unde caepit dici Christus, quando unctus est à Deo Patre. Cui ne manus impositio defuisse videretur, vox audita est Dei de nube dicentis, Hic est filius meus de quo been sensi, hunc audit; hoc igitur est quod lectum est, oleum peceatoris non unget caput meum.
§. 3. Hic iis, quae Christo apud Jordanem acciderunt, non unum tantum, sed tres solennes Ecclesiâ ritus adumbrari putavit Optatus, Baptismum, Confirmationem ▪ & Ordinationem; Descensu quidem Christi in aquam, Baptismi in Ecclesiâ Sacramentum; Apertione vero Coeli, simul & Columbae descensu, Chrismatis seu Confirmationis ritum; ut & voice Dei de nube dicentis, hic est filius meus, de quo been sensi, hunc audit, sacrorum Ordinum Concessionem omnino designari.
§. 4. Quod ad primum attinet, Descensu in aquam figuratum esse Baptismum Christianorum, res ipsa, & diserta verba [ Mysteria initianda, implenda, & ordinanda baptismatis ] proclamant. Apertio Coeli, & descensus columbae, Confirmationem, utroque & unctionis & impositionis Episcopalis manus ritu celebratam non obscure designant. Apertio quippe Coeli, Alabastri, seu unguentarii vasis resignationem, aut apertionem referebat: Descensus, obumbratio, insessio columbae ipsissimam manus impositae imaginem praestabant.
§. 5. Nec vero ad aliam quàm Confirmatoriam Unctionem respexisse Optatum, si hinc non pateat, quod post apertum Coelum, spiritual oleum in imagine columbae descendisse affirmet, (nullibi enim Unctionem, & manus Impositionem, nisi in Confirmatione confaederatas reperimus) id aliunde ex ipso Optato satis innotescit, L. 7. Oleum nominant, illum liquorem, qui ex nomine Christi conditur, quod chrisma, postquam conditum est, nominatur, de quo statim adjicit, confectum jam chrisma cutem conscientiae mollire, animum innovare, sedem Spiritui sancto parare, & tandem eo condiri mores, incendi lumen mentis, ad salutem & veram intelligentiam. ]
§. 6. Quibus omnibus Confirmationem describi palam est, & ab ipso Spalatensi, qui Dallaeo in hac materiâ facem praetulit, diserte conceditur.
§. 7. Ultimo vero loco, quod ad vocem Dei attinet de nube dicentis, Hic est filius, hunc audit, quâ, inquit Optatus, provisum est, ut non defuisse videretur impositio manus, eam clarissimum est, verbi praeconium, & ordines commodissime describi. Quid enim aliud est in eo Deum complacuisse, hunc audiendum ab omnibus, quàm hunc ante alios ad voluntatis divinae revelationem delectum, & missum esse? Cui ministrorum in Ecclesiâ Ordinatio diserte respondet.
§. 8. Haec cùm ita sint, quae quaeso probabilis ratio, aut rationis umbra fingi hic potest, quà aut cum baptismo chrisma, aut cum chrismate ordinationem, ex Optati suffragio, confundi nobis persuadeatur? Baptizatus est Christus, si illum audiamus, ab homine, à peccatore à Johanne quippe Baptistâ, At oleum peccatoris non unget caput ejus, nec igitur à quovis mortalium ungendus erat: A Baptistâ lotus, à Deo Patre ungendus. Et, quod amplius est, prius lotus, post unctus, Lotus cum in Johannes manibus haberetur, nondum vero, dum in ejus manibus esset, unctus, sed ut Matthaeus, c. 3.26. Cum baptizatus esset Jesus, statim ascendit ex aquâ, & tunc demùm, si Optato credimus, Secutus est ordo mysterii, & complevit Pater, &c. apertum est coelum Deo patre ungente, plane ut peracto adultorum baptismate, Episcopus ad chrismandum procedit, Pater dictus, & Dei Patris imago, seu umbra, dum sic facit.
§. 9. Quid manifestius depingi potuit? Omnes certe baptismi ceremoniae à Baptistâ petendae erant; at Unctio, si Optato credimus, à nullo mortalium Christo adhibebatur: Concludimus ergo, ex ejus sententiâ, inter baptismi ritus, aut partes, non fuisse Unctionem.
§. 10. At, inquit vir Doctissimus, Utramque tam unctionem quàm manuum impositionem inter ea censet Optatus, quae à Domino in baptismo suo initiata, Ordinata & impleta sunt. Initiata autem, Ordinata, & impleta tunc à Domino fuisse dicit mysteria Baptismatis, sunt ergo, ex eo, & Chrismatio & Impositio manuum baptismatis mysteria ] Respondeo, quicquid Optatus de Mysteriis seu initiandis, seu ordinandis dixit, peculiariter ad aquam antecedentem pertinere (quae ut per 〈 in non-Latin alphabet 〉 in plurali exprimitur, Heb. 6.2. sic & hic per mysteria baptismatis ) non vero ad oleum quod venturum fuit, & quod Aqua antecedere debuit, multo minus ad impositionem manuum, quae utique (si ipsis Optati verbis credamus) non statim, sed ex longo, ut mox patebit, intervallo sequebatur.
§. 11. Certe de Unction nullus dubitandi locus est; nam post Lotionem integram Johannes Baptistae manibus peractam, secuta est Unctionis imago, magnum illud Ecclesiastici ritus prototypon, apertio Coeli, & spiritual oleum in imagine columbae descendens, quae cum insederit capiti ejus, aliqualem, ut diximus, manuum in Confirmatione impositionis umbram nobis exhibuit.
§. 12. His plane Cyril. concinit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Cum ill quidem in fluvio lotus esset, ex aquis ascendit, & Spiritus sanctus substantialiter super eum descendit, similis super sui similem requiescens. Vides baptizatum in Jordane, dein post ascensum ex fluvio, descensum Spiritus: Quibus statim respondent Baptismus & Confirmatio, 〈 in non-Latin alphabet 〉 . Et vobis, postquam similiter ex aquis Lavacri ascendistis, datum est chrisma, quod imaginem gerit illius, quo unctus est Christus. 〈 in non-Latin alphabet 〉 — Ut Christus post baptismum, & adventum Spiritus sancti, egressus in praelium devicit adversarium, sic & vos post sacrum baptisma, & Chrisma mysticum, induti armis Sancti spiritus adversus oppositam vobis potestatem consistitis. Utrobique ut Lavacro ejus Baptismus noster, sic & descensu spiritus Chrisma notatum.
§. 13. At & praeter hanc, non defuit, inquit Optatus, Manus impositio (exemplar ejus, non quam in Confirmatione, sed quam in Ordinatione Ministrorum observat Ecclesia) verùm haec, ut dixi, siqua verbis prolatis vis insit, e longo intervallo succedanea, cùm in Tabore vox audita sit de nube dicentis, Hic est filius meus de quo been sensi, Hunc audit.
§. 14. Haec enim verba, non ex Mat. 3.17. sed ex Mat. 17.5. diserte laudata fuisse, ex locorum comparatione clare patet, praesertim 〈 in non-Latin alphabet 〉 , nubis obumbrantis, & vocis de nube venientis mentione c. 17.5. additis insuper in calce, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , ipsum audit (sine quibus Mat. 3. 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Coeli aperti & 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Vox de coelo reponuntur) ideoque non ad descensus columbae, sed Transfigurationis in Tabore, ex diutino intervallo subsecutae, historiam pertinere mihi videntur. In quibus si recte calculum posuimus, sequetur illico nullum his ultimis periodi verbis baptismatis (imo nec Confirmationis ) ritum, aut mysterium, sed manuum in Ordinatione impositionem (cujus viva effigies erat 〈 in non-Latin alphabet 〉 adumbrans nubes ) adumbratum esse. Haec omnia an Dallaeus adverterit, quia haec tria tam late divisa, de industria confudit, & Baptismum, Confirmationem, Ordinationem, singula suis reponenda classibus ad unicum baptismum in Jordane (Mat. 3. descriptum) retulit, ipse viderit.
§. 15. At secundo, urget Dallaeus, hinc cerni initiatos, ut loti erant, continuo chrismatos fuisse, nam spiritual oleum, inquit Optatus, statim in imagine columbae descendit, nunc non nisi multis post lotionem annis apud nostros Latinos inunguntur ] Respondeo, 1. aliam esse adultorum, aliam infantium baptizatorum rationem; infantium baptismum non statim, sed post plures annos sequitur, aut saltem sequi debet Confirmatio, at non sic adultorum (quorum imaginem in Christo nobis depinxit Optatus ) eorum enim baptismum Confirmatio, ut Confirmationem Eucharistiae participatio apud antiquos statim sequebatur.
§. 16. Alia itidem ni fallor hujusce rei causa suberat, nimirum quod antiquitùs Baptismus publice statis anni temporibus, & solùm in Basilicâ, seu Cathedrali Episcopy Ecclesiâ habebatur, quo competentes omnes ex universâ Dioecesi, illius gratiâ, accedere mos erat. Hinc praesentiae Episcopy frequens mentio, cum de Baptismo sermo incidit, ut & monita illa Greg. Nazianz • ni, aliorumque notissima, ne ob itineris taedium se à sacro Lavacro deterreri Catechumen patiantur. Quibus consequence est (ne sibi duplex negotium facesseret Antistes, aut Plebi inferat) ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 ad Episcopum statim perducti, eâdem fere operâ insuper confirmarentur.
§. 17. Haec vero sic ad adultos peculiariter, sub prima antiquitate, pertinentia, ad posteriorum seculorum infantes trahi nulla necessitas cogit. Imo morem istum (non sine ration, at nec laude) tandem obsoletum fuisse nemini ignotum est, dum extra ordinem (ut recte monet Cassander) quocuuqúe tempore, quocunque loco infantes baptizarentur, nec Episcopy semper ad manum essent, ideoque solennis illa cum impositione manuum & Chrismatis consignatione Confirmatio referri coeperit nonnunquam etiam in adultiorem aetatem, quod, inquit ill, antiquitùs non fiebat.
§. 18. At, & tertio, sic arguit Dallaeus, Optatum hoc loco singulos baptismi solennes ritus, lotionem, chrismationem, & manus impositionem baptismatis mysteria vocare, ] Imo descensum in aquam, cùm nihil in Deo esset quod mundaretur, ideo tantum Christo competiisse dicit Optatus, quia venturum oleum aqua debuit antecedere. Quibus verbis ( descensus nempe in aquam, & mundationis mentione nec unctionis, nec manus Impositionis mysteria ab eo attinguntur, sed tantum baptismatis, ritus scil. baptismales, quos in baptismo Christi initiari, ordinari, impleri putavit Optatus, quum Chrismationem spirituali Oleo in imagine Columbae descendente, & perfundente eum, manus impositionem voice Dei de nube auditâ praefiguratam censeret. In re manifesta pluribus opus non est.
§. 19. Est & alius Optati locus, modo laudatus, quo chrisma animum innovare, & lenem sedem Spiritui sancto parare dicitur, ut invitatus, asperitate fugatâ, libenter inhabitare dignetur. ] Hunc cùm Tertulliano conferri postulat Dallaeus, ubi Spiritus sanctus mannum impositione per benedictionem advocari & invitari dictus est, at ex hinc nihil ampliùs concludit, quàm Chrismationem praecessisse; manus impositionem secutam esse. ]
§. 20. Hoc si Dallaeo concedatur, nihil aut hypothesi ejus emolumenti, aut nostrae detrimenti exurget, nec enim de nudo Ceremoniarum ordine litem cuivis intendimus, nec Unctionem in Confirmatione omnino adhibemus, solâ benedictione, manusque impositione contenti. Praecedat ergo, nobis neutiquam refragantibus, quoties adhibetur Chrismatio, sequatur impositio manuum.
§. 21. Verùm & illud adjicio, nullum plane ex hoc Optati loco, huic observationi locum esse, cùm Chrismatio, & manuum impositio, quatenus eâ Confirmatio notatur, ejusdem Ecclesiasticae institutionis diversae appellationes sint, ideoque Optatus de Chrismatione idem pronuntiâsse dicendus est, quod Tertullianus de manuum Impositione affirmavit, eâ scil. in Confirmatione adhibitâ invitari & advocari spiritum, lenem sedem Spiritui sancto parari, ut & condiri mores, lumen mentis incendi, &c.
§. 22. At (licet id Dallaeus omisit) Spalatensis hinc aliud Argumentum nectendum putavit, Optatum scil. contra Donatistas disputantem, Eos muscarum morientium, qui corrumpunt Unguenti suavitatem, titulo notandos exinde ostendere; quod ad eos ex Catholicis venientes rebaeptizarent, & consequenter denuo ungerent, si autem Unctio haec esset distincta à Baptismo, sat, inquit, fuisset Optato Donatistis objicere, Eos corrumpere Unguentum qui denuo Chrismate ungerent, At (inquit) ill rebaptizationem sumpsit, quia Unctio erat pars Baptismi, & qui baptismum repetebant, necesse erat, ut etiam Unctionem repeterent, quae apud Catholicos daretur. ]
§. 23. At advertere debuit Insignissimus Archiepiscopus, Donatistarum Schisma, & Errorem in eo praecipue positum fuisse, quod apud Catholicos semel baptizatum, & ad ipsos venientem rebaptizarent, cui quidem consectaneum fuit, ut & eundem, si Chrismationem apud Catholicos adeptus sit, reungerent. V • rùm illud primarium, reiterati Sacramenti ab ipso Christo instituti, piaculum, & scandalum, grandius e • at, & adversus quod Catholici acrius & fervidiùs dimicabant, quàm secundarium, & consectaneum hoc, quod Ecclesiasticum tantummodo ritum attigit. Nec igitur Optato satis fuisse ad Donatistas oppugnandos, si Unctionem ab illis repetitam objiceret, nisi & Baptismum reiteratum exprobaret, optime autem utrumque conjunxisse, cum illi utrumque facerent, nec enim accusandum Bellatorum, si, quem opprimere instituit hostem plusquam satis expugnaverit, si quem superasse, aut fugasse suffecerat, captivum insuper duxerit, victoriamque triumpho ornaverit, ex abundanti. Ea igitur plane causa fuit, quod rebaptizationem sumeret Optatus, non quia Unctio erat quasi pars baptismi, (quod hypothesi suae acceptum refert Spalatensis, certe ab Optato non didicit) sed quia in eo imprimis Donatistarum fermentum cerneretur, quod baptismum iterarent.
SECT. IV.
Testimonium Paciani. Dallaei exceptiones. Obscuriora Paciani verba ex clarioribus illustrata. Agitatio in alvo. Fides pronuba. Objectio Dallaei. Ex alvo matris effundi. Renasci, & in novitate vitae ambulare. Alter Paciani locus. Alter.
§. 1. POst Optatum, Pacianus Barcinonensis in Hispania Episcopus, sub finem quarti saeculi, si placet, audiatur, (qui Chrismationem inter solennes Baptismi ritus manifest censere Dallaeo visus est) Lavacro, inquit ill, peccata purgantur, Chrismate Sanctus spiritus superfunditur, Utraque vero ista manu & ore Antistitis impetramus, atque ita lotus homo renascitur, & innovatur in Christo, ut ficutiresurrexit Christus à mortuis, sic & nos in novitate vitae ambulemus. ]
§. 2. Lavacro vides purgationem peccatorum distinct tribui, Chrismati superfusionem Spiritus sancti, utrique totius renascentiam, & innovationem in Christo, priorem morti, posteriorem resurrectioni Christi parem, quam sequitur (utroque hoc ritu solenniter obstricta) in novitate vitae ambulatio. Nec in unum, spero, Paciano Judice, compingenda censebis, de quibus ill diserte pronuntiat [ utraque. ]
§. 3. Alia quidem sunt, quae his praecurrere, & facem, si placet, praeferre voluit Dallaeus. Primo enim, inquit, ipse Sermons titulus, qui de baptismo est, clamat, Quorsum enim haec, si non pertinent ad baptismum, in eo tractatu agitat, qui de baptismo est? Tùm ipse Author in limine praefatur, Aperire desidero, inquit, qualiter in baptismo nascamur, & qualiter innovemur. Dein multa addit quae baptismum manifest respiciunt, praecipue vero ea quibus affirmat nos non ante nasci, quàm spiritum acceperimus, spiritum porro Chrismate in nos superfundi: Denique ista, de quibus dixit, Christum, sc. recipere, & nasci] compleri alias negat posse, nifi Lavacri, & Chrismatis, & Antistitis Sacramento. ] At respondeo.
§. 4. Agnosco quidem, Primo ex Sermon de Baptismo haec desumi, at eo non minus ad Baptizatos, seu fideles, quam ad Catechumenos seu nondum baptizatos habito, nec quicquam igitur prohibere, quin qui multa in prioribus de baptismo deseruisset, haec jam de Confirmatione, adultorum baptismati statim superadditâ, adjiceret.
§. 5. Secundo, quae de Lavacri & Chrismatis, & Antitistis Sacramento dixit Pacianus, ea quidem obscuriora fateor, quàm ut ego huc, injussus, adducenda putarem, adducta tamen nequaquam mihi obfutura, qui Confirmationem inter Sacramenta non numero, & per plurale [ utraque ] discernenda contendo, quae per Sacramenti mentionem conjungi nulla necessitas cogit. Quin etiam subobscuri, quod ideo non posui, Commatis sensus, ex clarioribus, quae posui, dijudicari non difficulter potest; sub Sacramenti quippe 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & generali vocabulo, tres solennes Ecclesiae ritus comprehendi putes, quorum singuli ad consummandos filios Dei comparati sunt, Baptismum, Confirmationem, & Ordinationem, sive Antistitum Creationem, qui ration officii, & lavant Catechumenos, & lotos chrismant. Nec igitur cum Baptismo magis confundi Chrismationem, statues, quam cum Chrismatione Ordinandorum Consecrationem.
§. 6. Tertio nobis extra omne dubium ponitur Spiritum Domini in Baptismo dari (nec enim aliter verum esse ex aquâ & spiritu baptizari ) cujus tamen largioribus rivis homines & in Confirmatione perfundi, & prolui aeque non ambigimus. Sic certe Samaritani à Philippo loti, Spiritu Christi rigabantur, quos tamen postea ejusdem Spiritus uberiora fluenta, ab Apostolorum manibus manantia inundabant.
§. 7. Haec, si quid video, eorum quae in Paciano processerant, & à Dallaeo laudata videas, ipsissima sententia est, [ Christi, inquit, semen, i. e. Dei spiritus novum hominem alvo matris agitatum, & partu fontis exceptum, manibus Sacerdotis effundit, fide tamen pronuba] Agitatio in alvo matris, ad Catechesin • spexisse videtur, fides ad baptismum praeparavit, Partus fontis, ipse baptismus fuit, in eo datus est Spiritus, Qui vero sic ex aquâ & spiritu baptizatus est, novus homo agnoscitur, & ut totius insequentis vitae actionibus innovetur, manibus sacerdotis, aut Antistitis, i. e. Episcopy effunditur, aut advolvitur, quo dilucid • Confirmatio baptizatorum notatur, ut & iis quae paulo praecesserant [ veniente desuper Spiritu Domini, &c. nos visceribus matris inolescere, alvoque ejus effusos vivificari in Christo ] ad hanc quippe vivificationem in Christo, Nativitati spirituali succedaneam benedictionem Antistitis utilem imprimis esse (etsi Novatoribus aliter visum) Pacianus certe nullus dubitaverat.
§. 8. At, inquit Dallaeus, tunc nascimur, cùm alvo Matris effundimur, nec alio Sacramento nascimur, quàm baptismo, nec potuit Pacianus clariùs eloqui, quàm cùm diceret, totus homo renascitur, & innovatur in Christo: Lavacro scil. & Chrismate innovari, renascique totum hominem credidit. ]
§. 9. Respondeo 1. Ex eo quod tunc nascitur quis, cum ex alvo matris effunditur, non sequi, quod cupit Dallaeus: Aliud enim est simpliciter ex alvo matris effundi, aliud partu fontis exceptum, i. e. jamjam baptizatum, effundi manibus sacerdotis, eo enim liquido significatur ad Episcopum adductio ejus, qui prius baptizatus est. 2. Distinguenda sunt, quae confundit Dallaeus, renasci, & in novitate vitae ambulare] Renascentia, aut (ut post Cyprianum alii) Innovatio est ipsissima sine dubio in baptismo 〈 in non-Latin alphabet 〉 , cujus Lavacro peccata purgantur. At praeter hanc est ipsa, post vitae Christianae ingressum, Mandatorum observatio, vel in novitate vitae ambulatio, quam fidelis (fide, inquit Pacianus, pronubâ) in Confirmatione solenniter spondet, & ad quam feliciter peragendam largiores spiritus rivos baptizato Episcopus precatur.
§. 10. Hanc certe Paciani sententiam fuisse palam faciunt verba commatis ultimo, totus homo renascitur & innovatur, ut sicut resurrexit Christus à mortuis, sic & nos in novitate vitae ambulemus. Ubi sine dubio, ut morte Christi, baptismus, & renascentia nostra notantur (videantur Pseudoclementis verba modo prolata) sic & resurrection Chrismatio, & in novitate vitae ambulatio. Ad priorem dabatur in Baptismo, Spiritus, Aquae comes, quo purgantur peccata; ad posteriorem, in Chrismate superfunditur Spiritus sanctus, à sanctitate, quam ingenerat, sic dictus. Revisat Dallaeus, nisi displiceat, locum integrum, & me forsan verum dixisse non diffitebitur.
§. 11. Quibus sic expositis, clariora jam erunt quae ex ejusdem Paciani Epist. 1. Bellarminum adduxisse ait Dallaeus, Si ergo & Lavacri & Chrismatis potestas, majorum longe Charismatum, ad Episcopum inde descendit, & ligandi quoque jus adfuit, & solvendi ] Tres Ecclesiae ritus, Baptismus, Confirmatio, & Poenitentia: Et ibidem, An tantùm hoc solis Apostolis licet? Ergo & baptiza • e solis licet, & Spiritum sanctum dare solis, & solis Gentium peccata purgare. ] Quid clarius? aeque scil. distingui Baptismum à Confirmatione, ac Confirmationem à Poenitenti • . Nec certe nobis obstat, quae Bellarmino Dallaeus objici posse putavit; quibus tamen non immorabor.
§. 12. Sed & alibi idem Pacianus, Vestrae plebi unde spiritus, quem non consignat unctus sacerdos?] Consignatio, ut videtur, Spiritum impetrandi ritus, non quod nullus baptismo Spiritus promittatur, sed quod fusiores haustus septemplicis (ut ait Hieronymus) Spiritus in Confirmatione imbibantur.
SECT. V.
Testimonia Hieronymi lucidissima. Unctiones plures. Poenitentes uncti.
§. 1. HIs adjungatur, ut Paciani, sic & Damasi 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Hieronymus, in Dialogo inter Orthodoxum & Luciferianum, ubi hanc, ut Ecclesiae universae consuetudinem, & Legem Luciferianus suggerit, Orthodoxus libenter agnoscit. An nescis, inquit Luciferianus, Ecclesiarum hunc morem esse, ut baptizatis posteà manus imponantur, & ita invocetur Spiritus sanctus? Exigis ubi scriptum est? in actibus Apostolorum. Etiamsi Scripturae Authoritas non subesset, totius orbis in hanc partem consensus instar praecepti obtineret. Nam & multa alia, quae per Traditionem in Ecclesiis observantur, authoritatem sibi scriptae Legis usurpaverunt, &c.] Quibus Orthodoxus respondet, Non quidem abnuo hanc esse Ecclesiarum consuetudinem, ut ad eos, qui longe in minoribus urbibus per Pr • sbyteros & Diaconos baptizati sunt, Episcopus ad invocationem sancti spiritus manum impositurus excurrat. ]
§. 2. Et iterum, Quod si quaeris quare in Ecclesiâ baptizatus non nisi per manus Episcopy, non accipiat Spiritum sanctum quem nos asserimus in vero baptismate tribui, disce hanc observationem ex eâ authoritate descendere, quod post ascensum Domini Spiritus sanctus ad Apostolos descendit. Et multis in locis idem factitatum reperimus ad honorem potius sacerdotii quàm ad Legis necessitatem. Alioqui si ad Episcopy tantùm imprecationem Spiritus S. defluit, lugendi sunt qui in viculis—per Presbyteros & Diaconos baptizati, ante dormierunt, quàm ab Episcopis inviserentur.
§. 3. Et cùm illud sibi objici posse praevideret, quod cùm audissent Apostoli, Samariam verbum Dei recepisse, miserunt ad eos Petrum & Johannem, qui cùm venissent, oraverunt pro iis ut acciperent Spiritum sanctum, nondum enim acciderat super ullum eorum. Cur id factum sit, in sequentibus disci jubet [ Ipse enim ait, sed solum baptizati erant in nomine Domini Jesu, Tunc imponebant illis manus & accipiebant Spiritum sanctum. ]
§. 4. Ecce omnia quae Hierarchici, ut dicimur, Britanni de Confirmatione à Baptismo divisâ, de Spiritu S. fidelibus per solam manuum Episcopy impositionem dato, &c. philosophamur, ab Hieronymo Presbytero, Praelatis ante omnes Patres infensissimo, ita libere concessa, ut aliorum testimoniis opus non sit.
§. 5. Quae hic aut Bellarmino de Sacramento chrismatis Dallaeus objicit, aut Aurelio, de chrismatis usu, cum Sirmondo, Dallaeus, nos plane non attingunt, qui nec Confirmationem Sacramenti titulo insignimus, nec Episcopali manuum impositioni, & benedictioni, quibus rem totam conficimus, Chrisma 〈 in non-Latin alphabet 〉 adjungimus.
§. 6. Certe quod ad Aurelium attinet, apertiora sunt Hieronymi verba, à nobis jamdudum recitata, qu • m ut de Chrismatis, in Baptismo, usu, sub ejus saltem aevo, in quibusdam Ecclesiis obtinente, dubitari recte queat. Sed & ante Hieronymum Tertullianus l. de Baptismo, aliique in eandem sententiam prius à nobis adducti sunt
§. 7 At nec argumento à nomine desumpto evicerit vir Doctissimus, seu Confirmationem, quam dicimus, seu, si mavis, Chrismationem, non nisi inter baptismales Ceremonias reponendas esse, cùm eundem ritum (unguenti puta, aut chrismatis ) in pluribus officiis sacris adhibitum fuisse, nihil vetet, in Baptismo scil. in Confirmatione, in Ordinatione, imo & in Poenitentiâ (ut de Extremâ Unction taceam) sic tamen ut reliqui ab aliis primariis ritibus appellationem sortiantur ( Baptismus à mersione non ab unctione, Ordinatio & Poenitentia ab Ordinatorum & poenitentium, per impositionem manuum, receptione, non ab Unction ) Una sola, inter has, Confirmatio, eaque ex celeberrimo Orientalis Ecclesiae usu, chrismationis titulo insigniatur.
§. 8. Audiatur Hieronymus in loco priùs laudato, Ac ne forte qui chrisma Baptismi perdiderunt, desperent de chrismate reparando, scriptum est enim in Levitico, quod Leprosus— cùm ad sacerdotem venerit, mittat sibi s • erdos oleum, &c.] Gemina vides chrismata, ut Baptismi unum, Poenitentiae alterum; nec mirum est, si & Tertium, Confirmationis, aliquae saltem Ecclesiae partes, omni fere aevo, agnoverint. Loquatur • rum Spalatensis, quem hypothesi ipsius imprimis faventem facile agniturus est Dallaeus; Chrismate Baptizamus, Chrismate Confirmamus, Chrismate Presbyterum, Chrismate Episcopum Ordinamus, Chrismate & signo crucis consecrantur Campanae, Altaria, Ecclesiae, Calices aeque ac homines.
§. 9. Quid hinc ad adjudicandam Presbyteris Chrismationem colligi possit, prius vidimus, Confectionem chrismatis Episcopis solis competere monstrantes, cùm interim Confecti usus ad Presbyteros, imo & Diaconos, modo 〈 in non-Latin alphabet 〉 , pertinuerit, sic quidem dilucide, verbis modo allatis, pronuntiavit Hieronymus, Chrismate & jussione Episcopy simul positis, sine quibus, inquit, neque Diaconus baptizandi jus habet. Quae verba de Chrismate ab Episcopo confecto, sine dubio intelligi voluit.
§. 10. Haec an Dallaeus agnoverit, cum Bellarmino de Confirmatione Hieronymianâ disserenti, eamque Episcopis solis ex Hieronymi suffragio adjudicanti, Hieronymum ipsum strenue & fervide oppos • erit, illum non modo solis Episcopis Chrismationem non vendicare, contendens, sed contra, clare liquidóque statuere Presbyteros aut etiam Diaconos cum chrismate baptizare ] nolo hic pensiculatius indagare.
SECT. VI.
Ambrosii Liber de Sacramentis rejectus à Dallaeo, at à Spalatensi laudatus. Ejus testimonium quàm nobis non infensum. Liber de Solomone.
§. 1. POst Hieronymum, Ambrosius consulendus erat, ex cujus libro de Sacramentis multa Spalatensis, ut ex libro de Solomone unicum (quod & ab Aurelio quoque citatum) Dallaeus adduxit: At illum de Sacramentis adulterinum faetum fuisse, à Ro. Coco nostro fuse demonstratum ait Dallaeus, cum tamen hunc de Solomone, de quo dubitasse Erasmum fatetur, ipse adducendum existimet.
§. 2. Nos Criticorum disceptationibus hic non immiscebimur, ea interim quae uterque tum Spalatensi • , cum Dallaeus ex Ambrosio laudavit, nobis nihil officere monstraturi. Post fontem (inquit liber tertius de Sacramentis) superest ut perfectio fiat, quando ad Invocationem sacerdotis Spiritus sanctus infunditur. Addit itidem hanc Ceremoniam, tanquam ultimam, & totius baptismi consummationem, ac perfectionem, aliis praecedentibus, albae vestis, lotionis pedum, &c. subjici.
§. 3. Nos certe omnia concedimus, nihil inficiamur; nec enim nobis officiet, si baptismus in genere baptismi aut sacramenti initiationis, satis perfectus, aliam adhuc alterius generis perfectionem desideret, ulteriori scil. baptismalis professionis Confirmatione, simulque Spiritus sancti fidelibus promissi largitione complendus.
§. 4. Haec certe doctrinae nostrae de Confirmatione summa est, quam non aliis verbis commodius aut felicius exprimi posse putamus, quam quibus author ill, quisquis est, utebatur, Post fontem, (scil. baptismalem, cui Catechumenus immergitur) i. e. post baptismum omnibus & partibus, & Ceremoniis suis absolutum, rite & legitime ministratum, superest ut (vel statim, vel post aliquod intervallum) perfectio fiat, eo scil. qui baptizatus est, ad Episcopum (quem ab Ambrosio, & hoc, quisquis est, scriptore, sacerdotis titulo notari extra dubium est; cum hoc ipso loco Petrus sacerdos Romanae Ecclesiae dicatur) adducto, ut professionem baptismalem firmius consignet, & per invocationem ejus, seu benedictionem, spiritus in baptismo datus, auctiore jam, & pleniore fluento in Confirmatione infundatur.
§. 5. Verùm addit Clarissimus Praesul, post eam (Confirmationem) explicatam, pergere adhuc Ambrosium, l. 4. c. 1.2. ipsum baptismum considerare, Post haec ad Sacramentum Eucharistiae considerandum accedere. ]
§. 6. Respondeo, libris his de Sacramentis nuncupatis, Duo tantum ea, quae à Christo instituta sunt Sacramenta tractanda proponi, baptismum, scil. & Eucharistiam, Confirmationem non ex instituto, sed obiter tangi, nec igitur mirum esse, si post ejus l. 3. c. 2. factam mentionem, Baptismum ipsum considerare pergat l. 4. c. 1, 2. Quae ad institutum imprimis pertinebant, ordine suo disponenda erant, & prius baptismus, posterius Eucharistia tractanda. Quae praeter institutum, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & ex abundanti adjiciuntur, ad ea methodus non pertingit, sed libere, ubi occasio sese obtulerit, cuivis Commati, tanquam in 〈 in non-Latin alphabet 〉 passim adjiciuntur.
§. 7. Nulla igitur adhuc Argumenti Umbra, quo Confirmationem, aut Obsignationem baptismalis ritus partem esse, ex his Ambrosii de Sacramentis verbis vir magnus conclusum putet.
§. 8. Verum Dallaeus, hoc de Sacramentis opere inter aperte spuria, Ambrosio abjudicato, non aliud ex libro de Solomone adduxit, quam [ Spiritum per Chrismatis Unctionem à Christo dari ] Hoc item satis commode ad rem nostram, cum per Spiritum auctiora Spiritus dona notari clarissimum sit, quae non (ut gratis postulat Dallaeus ) in mysterio initiationis Christianae Catechumenis dari, sed in Confirmatione recens Baptizatis, seu fidelibus adjici, aeque notum est, ac quod notissimum.
SECT. VII.
Augustini primum Testimonium. Descensus Columbae in Christum Baptismi pars non erat. Secundum, Tertium, Quartum, Quintum, Sextum.
§. 1. AT Ambrosio, cui haec abjudicant Critici, tandem omisso, Hieronymo Augustinus, si placet, adjungatur, de Trinitate, cujus haec sunt verba, Orabant (discipuli) ut veniret (Spiritus sanctus) in eos, quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant. Quem morem in suis praeposi • is etiam nunc servat Ecclesia. ]
§. 2. Quicquid ex hujus loci circumstantiis concludi contra Romanistas voluit Dallaeus, nos lubentes largimur. Meram autem (quod fidenter etiam pronuntiat) Baptismi Ceremoniam esse, nullo sane Argumento approbavit. Imo cùm ab Apostolorum praxi morem hunc Ecclesiam duxisse affirmet Augustinus, eumque nonnisi in praepositis servare, Apostolos vero non in baptismo, sed ad impetranda prius baptizatis dona Linguarum, hunc ritum adhibuisse notissimum sit, cumque hoc ipso loco Simonem Magum offerentem Apostolis pecuniam, &c. inducat Augustinus, manifestissimum redditur, de manuum impositione, non ut Ceremoniâ ad baptismum attinente, sed ut solenni ritu Ecclesiastico, Episcopis, sub Praepositorum nomine, reservato, locutum esse.
§. 3. Idem statim per baptizatorum Unctionem notasse videtur, de dono Gratiae disserens, quod, inquit, visibili significatur unguento, quo baptizatos ungit Ecclesia. Ex quo cùm, post Spalatensem, Dallaeus chrisma baptismi ipsius ritum fuisse statim concludat, interrogetque, Quid enim aliud est, quod ait Ecclesiam baptizatos ungere? ] Non videt, quod ut alii videant, perspicillis non indigent, aeque saltem, si non magis commode, dici Ecclesiam baptizatos ungere, quos peracto baptismo statim ungit, ac quos in ipso linit baptismate.
§. 4. Nec sane, quod addit Augustinus, Christi in baptismo columbam unctionem nostram praefigurasse. ] hoc (ut Dallaeo visum est) certius docet. Nec enim ea sunt Augustini verba [ Christi in baptismo columbam ] aut, ut Dallaeus statim, in Christum columba in ipso baptismo descendit ] sed [ quando super eum baptizatum velut columba descendit ] nec si fuissent, Augustino credendum erat, cùm nos multo certiùs Evangelista doceat, descensum columbae nullam baptismi partem fuisse, sed baptismum plane secutum esse, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , & cùm (inquit) baptizatus esset Jesus, i. e. cùm omnia ad baptismum à Baptistâ peracta essent, statim ex aquâ ascendit, 〈 in non-Latin alphabet 〉 , Et ecce (post ascensum ex aquâ, qui, ut dictum est, baptismo succedaneus erat) Coeli illi aperti sunt, & vidit spiritum descendentem ut columbam, &c. videantur quae modo ex Optato attulimus.
§. 5. At, inquit Dallaeus, cùm nulli in Ecclesiâ sint non baptizati, omni • o necesse est baptizatos esse hic 〈 in non-Latin alphabet 〉 , eos qui baptizantur ] Quasi vero illi qui olim baptismo donati sunt, non sint aequ • , imo magis proprie in Ecclesiâ, quàm ipsi qui jam baptizantur.
§. 6. Alterum Augustini locum ex Bellarmino hic adjungendum curavit vir Doctissimus. Quaedam inquit, Sacramenta ore accipimus, quaedam per corpus, quaedam in front per signum crucis. ] Hic certe ut Eucharistia, quae ore accipitur, à baptismo, qui per totum corpus diffunditur, sic utraque & Eucharistia, & Baptismus, à Consignatione in front, i. e. à Confirmatione distinguuntur.
§. 7. Sic & de Baptismo contra Donatistas L. 3. Spiritus autem S. quod in sola Catholicâ per manus impositionem dari dicitur, &c. Et mox, Neque enim temporalibus & sensibilibus miraculis attestantibus, per manus impositionem, modo datur Spiritus s. sicut antea dabatur ad Commendationem rudis fidei, & Ecclesiae primordia dilatanda. Quis enim nunc hoc expectat, ut ii quibus manus ad accipiendum Spiritum sanctum imponitur, repent incipiant linguis loqui? sed invisibiliter & latenter intelligitur per vinculum Pacis eorum cordibus divina charitas inspirata, &c. Vides hanc in Ecclesia, Augustini aevo, celeberrimam Impositionem manuum, sic ab Apostolicâ derivari ut hoc tantùm differat, quod Divinae tunc gratiae Charitas, non dona, ut olim, miraculosa, hoc ritu impetrentur.
§. 8. Dein sic rem omnem concludit, Manus autem impositio non, sic ut baptismus, repeti potest: Quid est enim aliud nisi Oratio super hominem? (ad hanc Sancti Patris normam amussitavit Officium suum Ecclesia nostra, & solâ Oratione, & benedictione paterna rem omnem confecit, omissâ Latinorum recentiori formâ, Signo te Confirmo, &c. Et ita rem, uti spero, gratam Dallaeo fecit.)
§. 9. Quid insuper ejusdem operis L. 5. c. 10. cùm contra Donatistas contendat per peccatorem Sacramenta celebrari posse, quomodo, inquit, exaudit Deus homicidam deprecantem, vel super Aquam baptismi, vel super oleum, vel super Eucharistiam, vel super capita eorum quibus manus imponitur? ]
§. 10. De Sacramenti voice Dallaeo molestus non sum, eam satis late aliquando sumi agnoscens: Unum urgeo, aeque à baptismo oleum sejungi, ac ab utrovis Eucharistia, & manuum Impositio, sive in poenitentium receptione, sive in Ordinatione Ministrorum.
§. 11. Sic cum cont. liter. Petiliani, de Sacramento chrismatis loquens, de eo pronuntiat, in genere visibilium signaculorum sacrosanctum esse, sicut ipse Baptismus.
§. 12. Sic & alibi, Manus haereticis correctis imponitur, &, manus autem Impositio si non adhiberetur ab heresy venienti —quo itidem loco, cum haereticos ex eo probat Ecclesiam non habere, licet baptismum habeant, quia Spiritum sanctum non habent, & tamen baptismum habent, concludetur certe ex Augustini sententiâ, hanc manuum impositionem, quâ Spiritus S. in Ecclesiâ donatur, à baptismo plane divisam esse.
CAP. VIII.
Salviani & Eusebii Emisseni testimonia▪ Prudentii. Innotatus. Conclusio.
§. 1. PRoximo, i. e. quinto, saeculo accensendi Salvianus & Eucherius. Ille inter bona à Deo christianis assignata, ut sancti baptismatis Gratiam, sic & divini Chrismatis unctionem recenset, quod statim Chrisma Ecclesiasticum nuncupat, post quod qui omnia Dei mandata fecerint, ad capiendum l • boris premium vocantur ad coelum, ut apud Judaeos lectissimos quosque per Unguentum Regium Deus vocavit in Regnum ▪
§. 2. Hic autem, sive Eusebius Emissenus, sive Eucherius Lugdunensis fuerit, in Homiliâ de Pentecoste, multa de hoc Ecclesiae ritu congessit, eumque à descensu Spiritus S. in die Pentecostes deduxit. Quod nunc in confirmandis Neophytis manus impositio tribuit singulis, hoc tunc spiritus sancti descensio in Credentium populo donavit Universis. Sed quià diximus quod manus Impositio & Confirmatio ei qui jam renatus, qui jam regeneratus in Christo est, confer aliquid possit, forte cogitat sibi aliquis, &c. Quid mihi prodest, post mysterium baptismatis, Ministerium confirmantis? &c.] Et statim, ut Imperator quemcunque in militum receperit numerum, non solùm signat receptum, sed etiam armis competentibus instruit pugnaturum, ita in Baptizato Benedictio illa munitio est; Dedisti militem, da etiam ei adjumenta militiae. Et statim, Spiritus sanctus, qui super aquas baptismi salutifero descendit illapsu, in fonte plenitudinem tribuit ad innocentiam, in Confirmatione Gratiam praestat ad augmentum. Et, in Baptismo regeneramur ad vitam, Post baptismum Confirmamur ad pugnam. In baptismo abluimur, post baptismum roberamur. Et Regeneratio per se salvat mox in pace beati saeculi recipiendos; Confirmatio armat & instruit ad agones mundi hujus, & praelia reservandos. Itaque ante Descensionem Spiritus S. Apostoli usque ad negationem deterrentur, post visitationem vero ejus, usque ad Martyrium contemptu mortis armantur.
§. 3. Cumulum augebit Prudentius, Poeta Christianus, Paciano, & Hieronymo suppar; Sic autem ill in Apotheosi,
§. 4. His certe multo plura apposuit Dallaeus, dùm vary contra Aurelium dissereret, de Sacramenti voice (quâ quidem in re litem me illi non movere saepius dixi) & Confirmationem meram baptismi Ceremoniam esse contenderet, cum tamen ritus istos toto coelo distare, illa ipsa testimonia aequo saltem lectori abunde comprobent, quae ill ad sententiae suae 〈 in non-Latin alphabet 〉 studiose conquisivit.
§. 5. Plura sequiorum saeculorum Testimonia non accumulo, his primaevae Ecclesiae antesignanis hypothesim nostram, integramque Ecclesiae Anglicanae de Confirmatione sententiam satis superque defensam & munitam ratus, quae ab Apostolorum exemplo hunc ritum ad nos derivatum pronuntiat, nec in eo, ut videtur, lucidissimis Patrum suffragiis destituitur.
§. 6. Valeat, floreat Doctissimus Dallaeus, & hanc breviculam Commatis unici, quod illi displicuit, defensionem, eique adjunctam simplicissimi, & Antiquissimi ritus, ut in Ecclesiâ nostrâ constanter retentus est, à primis saeculis derivati descriptionem boni consulat; veritatemque, simul ac antiquae Ecclesiae puritatem, & simplicitatem, non minus aliis, quàm sibi cha • um fuisse, modo tempestive & sine aliorum opprobrio aut contumeliâ, ea cura geratur, illi molestum non sit.