PPuritanSearch
Primary source research library
English Puritan & Reformed

Vindication of Ecclesiastical Volume 3

William Prynne (1600-1669) · 732,313 words · 3255 min

Large work readerShowing section 7 of 29. Corpus search still uses the whole work; source find opens the first matching section.
Section 7/29
&c. Episcopis, Salutem, &c. Ita nobis in Odore bonae opinionis fratrum & cooperatorum▪ nostrorum convenit delectari, ut in pestilentibus, vitia non palpemus: cum non deoeat pro reverentia ordinis sustinere peccantes, quorum culpa tot eos dignos mortibus facit, quot ad subjectos perditionis exempla transmittunt, qui sola quae pravitatis exempla conspi iunt imitantur. Hinc est, quod cum de venerabili fratre nostro Dunelmensi Episcopo saepius nobis insinuata fuissent quae ab Episcopali honestate nimium dissonabant, tandem inconculcatis funibus clamoris excitati, ut non pateremur cum perditione multorum, quiescere amplius in suis enormitatibus Episcopum memoratum: de quo insinuatio clamosa processit, quod postquam fuit ad officium Pontificale promotus, re s sanguinis, symoniae, adulterii sacrelogii, rapinae, perjurii, ac dilapidationis multiplicis est effectus, non formidans clericos, orphanos, acvi os religiosos opprimere, testamenta decedentium impedire, Regia jura contra scientiam dilecti filii nostri Pandulphi Norwicensis electi munire, ac excommunicationi ligatus, ingerere se divinis. Item etiam appellationibus non defert ad Romanam Ecclesi. interpositis, statuta generalis concilii non observat, nunquam proponit populo verbum Dei, lingua & exemplo vitae pravum subditis praebet exemplum. Coram multis juravit, quod pacem ipso vivente Dunelmensis Ecclesia non habebit. Conquerente sibi Monacho quodam Dunelmensi, se a servientibus suis ab Ecclesia quadam fuisse extractum, & usque ad sanguinis effusionem pulsatum, respondit ei, quod melius factum fuisset, si servientes Episcopy Monachum perimissent. Ipse insuper Apostolicam regulam continentem qualis debeat esse Episcopus, penitus calcavit in cunctis. Nos ergo ne alienae culpae simus authors si clausis oculis tot & tanta praedicti Episcopy transeamus errata, cum adeo ad nos clamor super his ascenderit, ut dissimulationi amplius non sit locus, dignum duximus, ex officii nostri debito, descendere ut haec an ita sint, vel aliter, videamus. Quocirca fraternitati vestrae per Apostolica scripta Mandamus, quatenus inquisita super his & cognita, solicit veritate quae inveneritis, vestris fideliter inclusis sigillis ad nostram praesentiam remittatis: ut Authore Deo, quod super hoc faciendum fuerit statuamus. Datum Viterbii▪ Pontificatus nostri Anno Quarto.

CUM autem literae Domini Papae ad notitiam executorum pervenissent, ex officio sibi injuncto, vocaverunt Episcopum Dunelmensem, cum Abbatibus, Prioribus, Archidiaconis, Decanis, apud Dunelmum, ad suum consistorium, & alios laicos & clericos illius provinciae quoscunque hujus rei esse conscios crediderunt. Illis autem omnibus, die sibi & loco statuto coram executoribus, comparentibus, recitatae fuerunt literae Domini Papae, audientibus cunctis, aperte & distinct ad intelligendum. Quibus perfectis & intellectis, surrexerunt Clerici Dunelmensis Episcopy quasdam refutationes frivolas & fallaces allegantes, contra executores praedictos, atque ne procederent in inquisitione praedicta, praesentiam Domini Papae appellarunt. Et sic facta appellatione episcopus cum Clericis suis recessit, diem statuentes adversariis, qua contra eum in Domini Papae praesentia comparerent. Interposita itaque appellatione, saepedictus Episcopus Romanam adivit Curiam, praemissis Clericis suis, qui sibi supervenienti Domini Papae gratiam praepararent. Unde contigit ut antequam Monachi Dunelmenses Romam venissent, clerici memorati actionem eorundem Monachorum non mediocriter infirmaverant. Unde post multas hinc inde coram Papa altercationes, tam Episcopy quam Monachi, immoderatis profusis expensis remissi sunt in Angliam ad executores supradictos, ut coram eis quod justum fuerit sententialiter statuatur. Duravit autem haec diu inter eos semel suborta contentio, donec mors Episcopy litem sicut ipse praedixerat, terminavit. What was the general corruption of the Pope, Prelates, Monks, Clergy in that age, appears by this relation.

The Archbishop of Cassel in Ir land, by his own usurped authority, interdicted the Kings Tenants and Lands there, without reasonable cause, and after an Appeal, whereof the King complaining to Pope Honorius, he thereupon enjoined him to release the Interdict within 15. days, or in case of his refusal, authorized other Bishops to release it, and finally to hear and determine the cause, by this ensuing Bull.

HONORIUS Episcopus servus servorum Dei, &c. Archiepiscopo Cassel salutem, & Apostolicam Benedictionem. Charissimus in Christo filius H. Rex Anglorum illustris, suam ad nos querimoniam destinavit, quod tu in homines et terras ejus sine causa rationabili, post appellationem ad nos interpositam, Interdicti sententiam authoritate propria contra statuta generalis Concilii promulgasti. Quocirca fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus si est ita, infra xv. dies post susceptionem praesentum, sententiam ipsam sine difficultate relaxes. Alioquin Venerabilibus fratribus nostris Dar. Midens. & Osser. Episcopis, damus nostris Literis in mandatis ut ipsi extunc sufficienti ab eis super hiis pro quibus praedicta sententia est prolata, recepta iuxta formam Ecclesiae cautione, sententiam, relaxantes, eandem audiant, si quid postmodum remanserit questionis, & appellatione remota fine debito decidant, & faciant quod decreverint authoritate nostra firmiter observari. Dat. Alatri xiv. Kalend. Iunii. Pontificatus nostri Anno sexto.

Anno 1221. William de Marisco Bishop of London, of his own accord resigning his Bishopric, Eustachius de Faucumberge, tunc Scaccarii thesaurarius, quinto Calendas Martii, in Episcopum Londinensem eligitur; cuius electio a Legato Pandulpho confirmatur; & vii. Calendas Maii apud Westmonasterium consecratur: Which Bishop soon after, petiit ab Abbate Willielmo & Conventu Westmonasteriensi processionem, procurationem, visitationem, & omnimodam jurisdictionem: propter quae ad Papam fuit appellatum. After which Appeal, this difference was by consent of both parties referred to Stephen Langhton Archbishop of Canterbury, two other Bishops, and two Priors, as arbitrators to determine: Qui Monasterium Westmonasterii ab omnimoda subjectione & jurisdictione Episcopy Londinensis penitus exemptum declaraverunt, (by virtue of the Kings Charters) & ordinaverunt, quod Ecclesia de Stanes, cum pertinentiis suis, in usus proprios Ecclesiae Westmonasteriensis commutaretur; & manerium de Sunneb. in proprietat. Episcopy Londinensis, & Ecclesia ejusdem manerii cedat in usus proprios Ecclesiae Sancti Pauli in perpetuum: Which prevented all proceedings on this Appeal.

The same year, upon the forementioned complaint and Letters of King Henry to Pope Honorius, against Henry de Lezimaco, Earl of March, the Pope sent this Bull to him, and Isabel his Wife, (the original whereof I found amongst other ensuing Bulls of his in the White Tower ) threatening to Interdict his Lands, and Excommunicate his person, if he submitted not to the Kings just demands.

HONORIUS Episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio Nobili viro Hugoni de Lezimaco Comiti Marchiae, & Isabellae Uxori ejus, Pictavens. Dioc. salutem & Apostolicam Benedictionem. Intelleximus ex relatione Venerabilis fratris nostri Pandulphi Episcopy Norwicensis, quod tempore treugae initae, inter charissimum in Christo filium nostrum Henricum Regem Anglorum illustrem, ex parte una, & vos ex altera, mediante praedicto Episcopo tunc electo, vos juxta intentionem Episcopy memorati pro vobis & complicibus vestris, mandatis nostris stare iurastis, super hiis pro quibus in personas vestras, et fautorum vestrorum, ac complicum excommunicationis et in terras vestras et ipsorum, Interdicti fuerant per Venerabiles fratres nostros, Xantonen. Lemovicen. Episc. & dilectum filium Decanum Burdegaley, sententiae authoritate Apostolica promulgatae pro eo videlicet, quod dotem sororis ejusdem tu fili Comes, ea rejecta, reddere contempnebas, & quia Castrum de Campniaco, quo tu filia, priusquam invicem copularemini, spoliaras Regem & fideles ipsius, detinebatis indebite occupatum, & post inhibitionem nostram, ne Regem infestares eundem, Castrum suum Merpisii, tu Comes obsederas & occupaveras violenter; (all Temporal matters no ways belonging to his Papal Jurisdiction) Verum quia pati nec volumus nec debemus, ut mandata nostra vel per alienam eludantur astutiam, vel per proterviam contempnantur, nec vos decet abuti gratia in relaxatione praedictarum sententiarum vobis exhibita, cum potius expediat ut vos nostris et Regis ejusdem beneplacitis coaptetis, nobilitatem vestram monemus attente per Apostolica vobis scripta sub debito praestiti juramenti, praecipiendo mandantes, quatenus infra festum Sancti Andreae futurum proximo, dotem et Castra praedicta cum fructibus inde perceptis, et aliis, necnon et Castrum Merpisii praefato Regi, vel cui mandaverit ipse, sublato cujuslibet difficultatis et appellationis objecto, reddatis; de dampnis et injuriis irrogatis sibi et ejus fidelibus nihilominus satisfacientes eidem; alioquin praedictis Episcopis et Decano nostris damus Literis firmiter in praeceptis, ut vos et Complices vestros, et vestras et ipsorum terras in pristinas sententias reducentes, ex tunc vos excommunicatos denuncient, et perjuros et sententias ipsas pulsatis campanis, et accensis candelis singulis diebus Dominicis et festivis publicari solempniter faciant, et usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Praelatos, quoque ac Clericos, si qui vobis in hac parte faventes, sententias non servaverint memoratas, ad praesentiam nostram cum suis testimonialibus Literis suspensos venire compellant. Nos quoque contra vos severius spiritualiter et temporaliter procedemus. Dat. Lateran. vii. Kalend. Iulii. Pontificatus nostri Anno sexto.

This Original Bull under seal (with sundry more) I found in the White Tower, with this in the leaden Seal,
Honorius
Papa 3.

Thus did this insolent Pope in mere Temporal affairs cast abroad his Thunderbolt of Excommunication with highest arrogance, to terrify and trample all Kings and Temporal Princes, Nobles, under his Papal feet. What Ecclesiastical censures were then inflicted upon Impost rs and Blasthemers, this president will inform us.

Hoc Anno comprehensus fuit quidam, paucis diebus ante Concilium celebratum Cantuariae, (mistaken for Oxoniae ) a Magistro Stephano Cantuariensi Archiepiscopo, habens in corpore & membris, scilicet in latere, manibus, & pedibus, quinque vulnera Crucifixi, & in dicto Concilio simul cum eo, utriusque sexus, scilicet Hermaphroditus, ejusdem erroris quo Prior obcaecatus, fuit cum suo complice praesentatus. Super quo convicti, et publice confessi, iudicio Ecclesiae puniti fuerunt. Similiter & quidam Apostate Judaeus, factus ex Christiano Diaconus; qui similiter est iudicialiter punitus, quem Falco statim arreptum suspendi fecit: by Judgment of the Kings Temporal Court, (not Council) as Bracton informs us. The first imposter who counterfeited himself to be Christ, with two women his followers, counterfeiting themselves to be the Virgin Mary, the Mother of Christ, and Mary Magdalene, were immured together with him without any victuals, and starved to death, as some relate, and others that they were crucified.

In this Council held at Oxford under Archbishop Stephen, many Constitutions were made, most of them very useful to reform extortions, abuses, Procurations in Visitations, the taking of any Fees for Letters of Order, Funerals, or administering any Sacrament; as also against Pluralities, Non-residence, and other abuses of Clergy-men: Only it begins with this extravagant general form of Excommunication, enchroaching upon the Kings Prerogative and Subjects Liberties in sundry particulars, warranted by no Authority from God the Father, or Blessed Virgin, as it pretends.

EX Authoritate Dei Patris omnipotentis, & Beatae Virginis, & omnium Sanctorum, & praesentis Concilii, Excommunicamus omnes illos qui Ecclesias suo jure maliciose privare praesumunt: aut per maliciam earundem libertates infringere vel perturbare contendunt. Item, omnes illos qui propria temeritate Ecclesiastica beneficia in Cantuariens. provincia absque diocaesanorum authoritate, illicite occupant per intrusionem: & detinent sic occupata, cum eorundem fautoribus. Item, omnes illos, sive Clericos, sive Laicos, qui sequestrum Domini Episcopy in vacantibus Ecclesiis vel aliis de causis justis interpositum violare praesumunt, Clericis nihilominus hujusmodi ulterius puniendis prout statutum est in Synodo Synodali. . Item, omnes illos qui Ecclesias vel Coemiteria, sive caetera refugia Ecclesiastica contra Ecclesiarum immunitates violare praesumunt, vel bona in eis causa refugii existentia invadendo, vel auferendo, sive incendendo; homines in eis capiendo vel extrahendo ab eisdem. Item, omnes illos qui bona Clericorum aut hominum tenentium de Ecclesia, & praecipue manentium in terris Episcopalibus, unjust, aut violenter diripiunt: seu alias eos in propriis personis molestare praesumunt. Item, omnes illos sures, & latrones, & praedones publice diffamatos, qui de loco ad locum transeuntes, furta & rapinas ac depraedationes illicitas Dei timore postposito perpetrare non formidant. Item, incendiarios, sacrilegos, falsarios: cum omnibus praedictorum fautoribus, auctoribus, receptatoribus, defensoribus, complicibus, participibus, consilium praestantibus, & scientibus de hujusmodi furtis, vel rapinas ementibus, illique maxim hac sententia involvant, qui latrones in terris, Castris vel domibus suis tenent, vel de eorum latrociniis participes sive Domini fiant. Item, omnes illos excommunicationis sententia innodamus, qui pacem & tranquillitatem▪ Domini Regis & Regni injuriose perturbare praesumunt, & qui jura Domini Regis & Regni unjust detinere & continere contendunt. Adjecimus, omnes illos sibi sententia involutos, qui scienter & prudenter falsum perhibent testimonium, vel perhibere procurant, vel etiam qui tales testes scienter producunt, & subornant, causa matrimoniali, ubi scilicet agitur contra matrimonium, vel ubi agitur ad alicujus exhaeredationem. Advocatos quoque omnes excommunicamus qui in causis matrimonialibus maliciose exceptiones proponunt, vel proponere procurant, ne matrimonia debitum sortiantur effectum, vel etiam ut contra justitiam processus ejus diutius suspendatur. Item, excommunicamus omnes illos qui gratia lucri, favoris, vel odii, vel alia quacunque de causa alicui maliciose crimen imponunt, cum infamatus non sit apud bonos & graves, ut sic saltem purgatio ei indicat vel alio modo gravet. Praeterea omnes illos excommunicationis sententia innodamus qui vacante Ecclesia maliciose opponunt se, vel opponi procurant super jure patronatus, quatenus sic verum patronum illius Ecclesiae collatione, saltem illa vice, defraudent. Excommunicamus omnes illos qui gratia lucri vel odii, vel aliter contemnunt exequi mandata Domini Regis contra excommunicatos edita, claves Ecclesiae contemnentes. Item, omnes illos qui in solvendis decimis suis Ecclesiis suis Parochialibus debitis & consuetis scienter fraudem fecerint: videlicet de omnibus fructibus terrarum & arborum: de faeno quocunque loco percepto, de pannagio porcorum, herbis ortorum, de apibus & nutrimentis animalium, & de foetibus quos nutriunt, lana, lacte, caseis quocunque coagulatis, & de omnibus quae renovantur per annum, piscationibus, venationibus, molendinis, & negotiationibus, artificiis, caeterisque justis laboribus, & licite acquisitis, & de omnibus aliis de jure, sive de consuetudine decimandis. Item, omnes illos qui viros religiosos, Clericos Beneficiatos, & eorum homines in solo Ecclesiastico degentes, talliis, vectigalibus, muragiis, tributis, fossatis, cariagiis, vel aliis exactionibus indebitis, & inconsuetis per injustas & violentas extortiones non modicum Ecclesiasticae libertatis praejudicium, aggravare praesumunt. Haec generalis sententia excommunicationis supradicta singulis annis in quatuor festis majoribus, videlicet, Nativitatis Domini, Paschae, Pentecostes, & diei Omnium Sanctorum, in singulis Ecclesiis innovetur, & solenniter recitetur a singulis Presbyteris Parochialibus, sacris vestibus indutis, pulsatis campanis, & accensis candelis, praesente Parochianorum multitudine in lingua vulgari.

These Excommunicators had quite forgot St. Bernard's Lesson. Sciant boni fidelesque Pastores, languentium sibi creditam animarum curam, non Pompam; medico se, & non Dominos agnoscentes: parant confestim adversus haeresim animae, non vindictam sed medicinam. Audiant haec Praelati, qui sibi commissis semper volunt esse formidini, utilitati raro: studete magis amari quam metui: suspendite verb ra, producite ubera; pectora lacte pinguescant, non typho turgeant. And the people might justly take up his complaint. Paucos habemus heu Pastores, multos autem excommunicatores. Parum est nostris vigilibus quod non servant nos, nisi et perdant

Soon after this Archbishop and the Bishop of Lincoln, by their Usurped Ecclesiastical Jurisdiction, without the Kings Royal Authority, commanded by their Injunctions that none should sell any victuals to the Jews, nor have any communion with them, whereupon they could find none that would sell anything to them; of which the Jews complaining, the King by his Ecclesiastical Prerogative issued this Writ to the Mayors of Canterbury, Oxford, and Norwich, to countermand the Bishops Injunctions, that all should sell victuals and other necessaries to them, and that they should imprison everyone refusing to do it, till further order, as this Record informs us.

REX Vicecomiti & Majori Cantuariae salutem. Ostenderunt nobis Iudaei nostri Linc. quod occasion praecepti Venerabilis Patris S. Cantuariensis Archiepiscopi, & Episcopy Lincolniensis facti de Iudaeis, ne qui eis victualia vendant, nec Communiam habeant cum eis, nec inveniunt aliquem qui eis aliquid vendant. Et ideo vobis praecipimus, quod visis Literis istis, praecipi et proclamari faciatis ex parte nostra in Balliva vestra, quod vendantur eis victualia et alia necessaria: Et si quem inveneritis qui eis deneget victualia et necessaria alia vendere in Civitate Lincolniae, et alibi, illum capiatis, et corpus ejus salvo custodiatis donec aliud inde praeceperimus.

Teste H. &c. apud Westmonasterium, Decimo die Novembris.

Eodem modo scribitur Majori & praepositis Oxoniae, de Judaeis Oxford. & Ballivis de Norwico, de Judaeis Norwic.

The Archbishop Stephen Langhton persevering in his treasonable seditious practices against King Henry the 3d. as he had done against his Father King John, Anno 1223. demanded of him a confirmation of the Great Charter, granted and ratified by his Father, on purpose to raise new Wars and Rebellions upon the same account, and in the same manner as he had formerly done; thus registered by Matthew Paris.

REX Henricus ad natale tenuit Curiam suam apud Oxoniam. Et postmodum, in octavis Epiphaniae, apud Londonias veniens cum Baronibus ad colloquium; requisitus est ab Archiepiscopo Cantuariensi, et Magnatibus aliis: ut Libertates, et liberas consuetudines, pro quibus guerra mota fuit contra Patrem suum, confirmaret. Et sicut Archiepiscopus ostendit evidenter, idem Rex diffugere non potuit, quin hoc faceret: cum in recessu Lodovici ab Anglia, juravit, et tota Nobilitas Regni cum eo; quod libertates praescriptas omnes observarent, et omnibus traderent observandas. Quod audiens Wilhelmus Briwere, qui unus erat ex Consiliariis Regis, pro Rege respondens, dixit: Libertates quas petitis, quia violenter extortae fuerunt, non debent de jure observari. Quod verbum Archiepiscopus moleste ferens, increpavit eum, dicens: Willielme (inquit) si Regem diligeres, pacem Regni non impedires. Uidens autem Rex Archiepiscopum in iram commotum, dixit: Omnes libertates illas juravimus, et omnes astricti sumus, ut quod juravimus, observemus. Et Rex protinus habito super hoc consilio, misit Literas suas ad singulos Vicecomites Regni; ut per Milites duodecim, vel legales homines, uniuscujusque Comitatus, per sacramentum facerent inquiri, quae fuerunt libertates in Anglia, tempore Regis Henrici avi sui; & factam inquisitionem ad Londonias mitterent ad Regem, in quindecem diebus post Pascha.

Soon after, this Archbishop with 3. more Bishops came to Louis the French King, to demand Normandy, and other transmarin Lands to be rendered to King Henry, according to his Oath upon the Peace made between them: He refusing to perform it, replied, (most probably by the Archbishops direction, whose words he used) That King Henry himself had violated his Oath and agreement between them, especially concerning their Liberties and Laws. De Libertatibus autem Regni Angliae, pro quibus guerra mota fuerat, qu in recessu suo concessae erant, & ab omnibus juratae, ita actum est; quod non solum illae leg s pessimae ad statum pristinum sunt reductae, sed & illis nequiores per totum R gnum Angliae sunt generaliter constitutae. Quod audientes Archiepiscopus & Episcopy, cum aliud responsum habere nequiverant, ad propria sunt reversi, Regi Angliae ea quae audierant referentes: dealing here as he formerly dealt between King John and the Barons.

Besides, this Archbishop and his Officials usurping upon the Rights of the Crown on the one hand, as the Pope and his Legates did on the other, prohibited the payment of certain Rents, annually due to the Crown, during the vacancy of the Bishopric of Coventry, arising out of the Archdeaconries of that Diocese, in derogation of the Rights of the Crown; Whereupon the King issued forth this Writ unto him, running in a mild style, in nature of a Prohibition, to redress this injurious encroachment, and preserve his Royalties.

REX Cantuariensi Archiepiscopo salutem. Ex insinuatione custodum nostrorum Episcopatus Coventrensis, accepimus, quod Officiales vestri redditus quosdam provenientes ex Archidiaconatibus Coventrensis Diocesis capiendo eos, ad manus praedictorum Custodum venire non permittunt; Vnde tanto vehementius admiramur quanto certius per inspectionem Rotulorum de scaccario nostro, didicimus quod temporibus praedecessorum nostrorm Regum Angliae, videlicet Avi, Avunculi, & patris nostri hujusmodi redditus simul cum aliis exitibus ejusdem Episcopatus, cum ipsum temporibus illis vacare contigisset, de quibus etiam ad scaccarium nostrum responderunt. Rogamus igitur paternitatem vestram, quatenus non permittatis ab officialibus vestris aliquid attemptari, quo minus redditus hujusmodi ad manus Baillivorum custodum nostrorum perveniant, immo potius juxta spem certam quam dilection vestra gerimus, nos investitis, observetis et laetantes de hiis quae antecessores nostri sicut praediximus, authoritate regia sunt gavisi. Teste H. apud Westmonasterium Octavo die Novembris.

The Bishop of Durham likewise exceeding the bounds of his Jurisdiction, to the prejudice of the Rights of the Crown, the King for redress thereof sent this memorable Prohibition to his Officers.

REX Adae de Ieland, Rogero Dandre, Jordano Hayron, Willielmo Briton, & Roberto de Ieland, salutem. Praecipimus vobis ne teneatis placitum per aliquod breve Venerabilis Patris R. Dunholm. Episcopy, Cancellarii nostri, quali praedecessores sui temporibus praedecessorum nostrorum usi non fuerunt, et quale ad ipsum non pertinet, Iure Episcopatus sui; et ne idem Episcopus utatur libertate aliqua in curia sua contra Coronam et dignitatem qua praedecessores sui jure Episcopatus sui usi non fuerunt temporibus Antecessorum nostrorum Regum Angliae, donec discussum fuerit in Curia nostra, utrum hujusmodi brevia et libertates pertineant ad ipsum Episcopum jure Episcopatus sui, vel non. Teste meipso apud Bed. XXX. de Junnii.

The King likewise issued this subsequent Prohibition to the Archbishop of York, against trying the right of Advousons in Spiritual Courts, and to admit a Clerk.

REX Archiepiscopo Eborum salutem. Monstravit nobis Prior Dunholm. quod cum Venerabilis Pater Dunholm. Episcopus, Cancellarius noster, impetrasset quasdem Literas de Advocationibus Ecclesiarum de Kirkel. Hovedon, & Bretenham, Welleton, & de Waketon, quas, sicut dicit, idem Prior ei unjust detinet, ipse postmodum alias Literas obtinuit vobis directas, ne ad Ecclesias illas personas admittatis donec in Curia nostra discussum fuerit, ad quem illorum pertineat illarum Ecclesiarum advocatio. Verum quoniam visum est Consilio nostro, quod ultimae Literae de prohibitione locum habere non debeant, nisi ubi agitur de ultima praesentatione, et Prior sibi timeat quod velitis de vacantibus Authoritate Concilii disponere si ultra tempus sex mensium ease vacare contigerit. Vobis mandamus rogantes, quatenus nisi alia justa subsit causa praeter dictam prohibitionem ad Ecclesiam de Hovedon vacantem, ad dicti Prioris praesentationem personam idoneam admittere non differatis. Teste Rege apud Wigorn. Vicesimo die Septembris, coram Domino Cautuariensi, Lincolniensi, & Bathoniensi Episcopis, & M. de Pateshull.

These proceedings of the Archbishop and Bishops, (then most entrusted by the King) made him jealous of their Loyalty, and some secret designs against him, which by reason of their present power he durst not openly discover, but rather endeavored to oblige them by commending their Loyalty: For which end, Anno 1223. King Henry having a resolution to resume the Castles and Lands belonging to the Crown of England, in the possession of his Barons and others, by advise of Hugh de Burgo his chief Justice, dispatched special trusty Messengers with Letters to the Pope and Gualo his Legate, commending the fidelity of the Archbishop and some other Bishops to him, and beseeching him to command them by his special Bulls to assist him against, and excommunicate all such as should rebel, or disturb the peace of the Kingdom, and to send particular Letters to the Earls and others there named, to aid him if there were occasion with their Forces; the chief design being not committed to writing, but privately to be imparted by word of mouth, by the Agents who carried the Letters, which I find thus entered in the Records.

DOmino Papae salutem. De beneficiis immensae pietatis vestrae multimodis quibus suffragantibus de nubilo reducimur in serenum, supra regna constituti quae merito vestra sunt, sed ex hoc maxim, quod transmissis in Angliam Sanctitatis vestrae literis liberam nos ministrationem Castrorum et rerum nostrarum voluistis, paternitati vestrae, quas et quales possumus ad effusas assurgimus gratiarum Actiones eidem, quae de nobis et statu regni nostri semper sollicita est, pro certo referentes, postquam de pace nobis & terrae nostrae reddita gavisi sumus, nunquam majorem spem concepimus de prosperitate & melioratione status nostri & Regni nostri quem venerabilis & dilectus nobis in Christo Pater Cantuariensis Archiepiscopus, una cum Dunholm. Episcopo Cancellario nostro & Coepiscopis suis, & ceteris Angl ae praelatis adhibita circa nos, & agenda nostra vigilant cura, Assistente semper Lateri nostro potenter & patenter in omni fidelitate Dilectissimo nobis H. de Burgo Justiciario nostro, cum caeteris fidelibus nostris quos inferius nominabimus, prosperum efficere & tranquillum. Set cum non dormiat ill qui pacifica semper Corda turbare nititur, si qua ex parte quorundam ex magnatibus simulantium se velle negotia nostra promovere, sicut vobis poterunt, si placet, praesentium bajuli plenius enarrare, vobis suggesta fuerint nimis audacter hiis contraria, inania et fide minus digna reputare velitis, quoniam cum multorum diversa sit plreumque voluntas non omnibus omnia quae circa nos versantur sunt accepta, si quid autem contradictionis emersum fuerit, quod absit, in Regno nostro facile sedare poterimus propitiante Domino, ex memorati Domini Cantuariensis Archiepiscopi Coepiscoporumque ejus, nec non et Iustic. nostri et aliorum nobis assistentium Consilio et auxilio. Petimus igitur a sancta Paternitate vestra quatenus Nuncios nostros videlicet, dilectos & fideles nostros Magistrum Stephanum de Lucy, & G. de Crancumb, qui vos plenius instruere poterunt de statu nostro, & Regni vestri, benign audiatis, & negotia nostra quae ipsi vobis exponent expedire, velitis. Diligentiam Domini Cantuariensis & coepiscoporum eius agen is nostris expediendis appositum propensius habentes Commendatum, dantes eis in mandatis, ut nobis assistant, rebellesque nobis et adversantes per Censuram Ecclesiasticam appellatione remota Compescant: scribere etiam velitis▪ H. de Burgo Justic. Ws Com. Sarr. Com. W. Marr. Com. Warren. Com. de Ferrariis Com. W. de Mandevill, Com. H. le Bigod, Com. H. de Warwick, Comiti Hereford, Comiti Arundel, Roberto filio Walteri, Roberto de Ros, Galfrido de Say, W. de Bello Campo. W. de Albin, Waltero de Clifford, Rogero de Clifford, Thomae de Muleton, H. de Vivon, firmiter iniungentes, ut agenda nostra solita diligentia promoveant, et nobis semper viriliter assistant, quos etiam de inceptis diligentiae et fidelitatis suae laudabilibus commendare velitis. Scribere etiam velitis certis personis (à) nunciis nostris vobis nominandis, quod si quid in animo conceperint contra nos, vel Iusticiarium nostrum, vel alios de nostris qui nobis assistant, a proposito tali resiliant et nobis firmiter adhaereant. Alioquin juxta providentiam vestram compescantur. Ut autem hiis quae vobis scribimus major fides adhibeatur, Paternitati vestrae notum facimus, quod literae praesentes a voluntate & praecepto nostro emanaverunt, & in praesentia nostra confectae & sigillatae fuerunt. Plura autem posuimus in ore dictorum Nunciorum vobis exponenda, quae si placet solita benignitate velitis exaudire, quae quidem propter marium pericula scripto noluimus commendare. Teste meipso apud London xix. Die Decembris coram H. de Burg. Justiciario, & Bath. & Sarr. Episcopis.

The like Letter (with little variation) to the same effect, he then sent to Gualo formerly the Popes Legat in England.

DOmino Gual. salutem. De multiplici & solito suffragio vestro quo de Nubilo reducimur in serenum, in multis promoti, quas & quales possimus vobis effundimus gratiarum Actiones, dilectioni vestrae pro certo referentes, quod postquam de pace nobis & terrae nostrae reddita gavisi sumus, nunquam Majorem spein concepimus de tranquillitate & melioratione status nostri & regni nostri, quem venerabilis & dilectus nobis in Christo Pater, Cantuariensis Archiepiscopus, una cum Dunbolm Cancellario nostro, & Coepiscopis suis, & caeteris Angliae praelatis, assistente semper lateri nostro potenter & patenter in omni fidelitate, H. de Burgo Justiciario nostro, cum ceteris fidelibus nostris, prosperum effecit & tranquillum. Set cum non dormiat ill qui pacifica corda turbare nititur, supplicavimus Domino Papae, ut si qua ex parte quorundam ex Magnatibus nostris simulancium se velle negotia nostra promovere sicut presentium bajuli, sibi poterunt, & vobis si placet plenius enarrare, auribus Domini Papae suggesta fuerint hiis contraria inania & fide minus digna velit reputari, quoniam cum multorum diversa sit plerunque voluntas, non omnibus omnia quae circa nos geruntur, sunt accepta; si quid autem contradictionis emersum fuerit, quod absit, in Regno nostro, facile sedare poterimus propitiante Domino ex memorati Domini Cantuariensis Archiepiscopi, Coepiscoporum ejus, nec non & Justiciarii nostri & aliorum fidelium nostrorum nobis assistentium consilio & auxilio. Petimus igitur a dilection vestra ut Nuncios nostros videlicet dilectos & fideles nostros Magistrum Stephanum de Lucy, & G. de Crancumb, qui vos plenius instruere poterunt, de statu nostro & regni nostri, benign audire & in conspectum Domini Papae solita pro nobis facta intercessione reddere velitis expeditos; efficientes, si placet, quod diligentiam Domini Cantuariensis & Coepiscoporum ejus, Justic▪ etiam, & fidelium nostrorum specialius nobis assistentium, quod vobis expressius nominabunt praesentes Nuncii, circa nos appositum ut praediximus, habeat Dominus Papa Commendatum, istis ut spirituali gladio rebels nobis, appellatione remota, compescant, ut secundum vires temporales nobis fideliter et potenter obsequendo laudabilibus inceptis suis firmiter insistant: scribi etiam impetretis a Domino Papa certis personis & nunciis nostris nominandis, quod si quid in animo conceperint contra nos vel Iusticiarium nostrum, vel alios de nostris qui nobis assistunt, a proposito tali resiliant, et nobis firmiter adhaereant, alioquin juxta prudentiam Domini Papae et vestram compescantur: Ut autem hiis quae vobis scribimus Major fides adhibeatur Paternitati vestrae nobis dilectae notum facimus quod tam praesentes literae quam aliae Literae nostrae Domino Papae directae, a conscientia & praecepto nostro emanarunt & in praesentia nostra confectae & sigillatae fuerunt. Teste meipso apud London. Decimo Nono die Decembris coram H. de Burgo justic▪ & Bath & Sarr. Episcopis.

The effect of these Letters concerning the Kings Lands and Castles, is thus related by Mat. Paris.

EOdem Anno surrexit murmuratio non modica a Magnatibus Angliae, contra Hubertum de Burgo Justitiarium, qui pacem Regni conati sunt perturbare. Dicebant enim ad invicem, quod animum Regis exasperabat contra illos, & quod similiter non aequis legibus Regnum regebat. Accessit praeterea ad majoris odii incentivum, adventus nunciorum Regis, quos Romam miserat, qui Bullam Domini Papae Archiepiscopis Angliae, et eorum Suffraganeis deferebant, quae talem continebat sententiam, videlicet, quod Dominus Papa Regem Angliae plenae aetatis adjudicaverat, quod ex tunc negotia Regni idem Rex principaliter cum suorum domesticorum consilio ordinaret. Significavit etiam executoribus praelibatis Dominus Papa in Literis supradictis; quatenus authoritate Apostolica denunciarunt Comitibus, Baronibus, Militibus, et aliis uni ersis, qui custodias habebant Castrorum, honorum et villarum, quae ad Regis dominium spe tabant, ut continuo visis Literis, Regi illas redderent: Contradictores autem per censuram Ecclesiasticam ad satisfactionem compellerent. Unde pars maxima Comitum & Baronum, quorum corda concupiscentia possidebat, hujusmodi praecepta indign ferens, bellumque suscitare disponens, convenit in unum, & conspiratione absque follibus conflata, supradictas occasiones praetendebat, ut pacem Regni perturbaret. Custodias autem jam dictas, per admonitionem Archiepiscoporum et Episcoporum, Regi reddere supersedit, volens potius arma movere, quam Regi satisfacere de praemissis.

Hereupon, Anno Domini 1224. Rex Henricus ad natale tenuit Curiam suam apud Northamptonam, praesente Archiepiscopo Cantuariensi, cum suis Suffraganeis, & militia magna nimis. Comes vero Cestrensis, cum suis conspiratoribus, apud Leicestriam tenuit festum suum; tumens, & minas contra Regem & Justitiarium intendens, pro custodiis Castrorum ac terrarum, quas idem Rex exigebat ab illo. In crastino autem post Missarum solemnia, Archiepiscopus Cantuariensis, cum suis Suffraganeis Episcopis albis induti vestibus, et candelis accensis, excommunicaverunt omnes Regis et Regni perturbatores, et Sanctae Ecclesiae, et rerum Ecclesiasticarum invasores. Deinde idem Archiepiscopus misit solemnes nuncios apud Leicestriam ad Comitem Cestriae et suos complices; firmiter denuntians singulis et universis, quod nisi in crastino resignarent in manus Regis omnia Castella et honores ad Coronam spectantia; ipse et omnes Episcopy nominatim excommunicarent illos, sicut a Domino Papa fuerat demandatum. Tunc Comes Cestrensis & ejus complices, cum per exploratores edocti fuissent, quod Rex majorem quam ipsi, haberet numerum armatorum, consternati sunt valde: quia si facultas eis suppeteret, in Regem propter Justitiarium potencer arma moverent. Sed cum proprium conspexissent defectum, verebantur dubium certamen mire: et praeterea timuerunt Archiepiscopum et Episcopos, ne forte illos excommunicarent, nisi desisterent ab incoeptis. Unde saluberimo usi consilio, venerunt apud Northamptonam ad Regem universi, et a Comite Cestrensi incipientes, reddiderunt singuli Castella et municipia, honores et custodias Regi, quae ad Coronam spectare videbantur.

Thus the Popes Bulls, and Bishops Excommunications, (which here accidentally produced the best effect I read of, for want of power in the Barons to resist the Kings Temporal Sword, Forces, not this Ecclesiastical Thunderbolt) were then made use of in most secular affairs, and not only the Temporal Lord's and Commons thereby subjected, enthralled to the Popes and Prelates Jurisdictions, but the King and Kingdom too, upon mere politick and secular concernments and affairs. The same year, Falcatius de Brent seizing upon Henry de Braybroc, one of the Kings Justices Itinerant, for giving Judgment against, and imposing Fines upon him in Assizes of Novel-disseisin, for Lands and houses he had forcibly entered into in Luton, and afterwards carrying him Prisoner to Bedford Castle: The King, Bishops and Barons then sitting in a Parliamentary Council at Northampton, presently went and besieged the Castle, Tunc Archiepiscopus, & Episcopy universi; (after a treble summons and admonition to surrender it, withstood) ipsum Falcatium, & omnes qui in Castelli praesidio erant, candelis accensis, excommunicationis mucrone percusserunt: Which Excommunication they slighting and deriding, manfully defended the Castle near 9. weeks space, till taken by force. Falcatius by judgment abjured the Realm forever, and lost all his goods. After which, Romanam Curiam adiit, qui sciebat eam pro pecunia sibi de facili in quacunque causa propiciandam. Sed machinatio sua non est a Deo permissa, vel a sanctis quibus tot irrogavit injurias, writes Matthew Westminster. Yet Alexander de Savenesby sped better, who was then consecrated Bishop of Chester, Romae a Domino Papa Honorio, die Paschae; no doubt for current money.

King Henry to pacify and gratify the Archbishop (of whose fidelity he formerly had cause to doubt) writ this ensuing Letter to the Pope, to give way for the return of his Brother Simon Langeton, into England, out of which (it seems) he was formerly banished, (as well as excommunicated, and deprived of all his Ecclesiastical Benifices) for adhering to Louis and contemning the Popes excommunications.

DOmino Papae salutem. Quod Venerabilis Pater S. Cantuariensis Archiepiscopus, sirmiter & fideliter nobis adhereat, nos & agenda nostra ea sollicitudine promovendo, qua circa nos cuncta fuerint prospera, cuncta tranquilla, sicut paternitati vestrae notum fieri volumus, tam praesentium attestatione Literarum, quam nunciorum fidelium nostrorum viva voice. Volentes igitur sicut debemus, Sinceritate vestra digna vicissitudine respondere, ad ea ex multiplici merito suo nitimur quae sibi grata fuerint & accepta. Verum quia placeret ei plurimum sicut humanum est, Magistri Simonis fratris sui regressus in Terram nostram, regressum ipsius & moram libenter concederemus, si ad hoc vester assensus preveniret, quod ex multimoda affectione, sicut decet, exoramus, quia in nostra & multorum magnatum & fidelium nostrorum praesentia constitutus, idem Archiepiscopus promisit & manucepit, quod regressio ipsius, sive mora, nobis vel Regno nostro in nullo erit damnosa. Beneplacitum igitur voluntatis vestrae quam circa hoc expectandum duximus, recurrentibus sanctitatis vestrae Literis nobis petimus intimari. Teste meipso apud North. xix. die Decembris Coram H. de Burg. Justic. & Bathon. & Surr. Episcopis.

I cannot find that the Pope consented to this request, esteeming it very dangerous for this firebrand to return or continue in England, in this juncture of Affaires.

What a Power the Pope then usurped in making and commanding Truces between England and France, (in which cases he frequently interposed his advice, and Papal Authority upon request, and sometimes by mere intrusion) will in part appear by this Record.

REX, Venerabilibus viris & Amicis in Christo Charissimis, Episcopo Senon. & Episcopo Silvanectenis, salutem. Paternitati vestrae referimus de hiis quae de Mandato Domini Papae nobis duxistis per Liter as vestras intimanda, de Trugis inter Dominum Regem Franciae & nos prorogandis, & vobis significamus, quod nuncios nostros per dei gratiam ad concilium Parisiense ad tres septimanas Paschae mittemus ad audiendum inde per vos voluntatem & responsum ipsius Regis Franciae. Noveritis autem quod nos non interim intercipiemus erga ipsum Regem vel suos in trugis nisi ex parte sua prius fuerit interceptum. Nos autem ex parte Domini Papae mandatum accepimus per Literas suas, de Trugis prorogandis usque ad Quadriennium sicut ipse recepit. Teste Rege apud Westmonasterium Vicesimo Octavo die Aprilis.

How the Pope recommended persons to the Bishoprics in Ireland, when void (yet with the Kings royal assent and approbation, (which he complementally requested) who then durst deny him nothing) these Records will inform us.

REX Dublinensi Archiepiscopo salutem. Noveritis quod nos, juxta petitionem Domini Papae ad nos directam pro dilecto nobis in Christo G. Artferten. Episcopo, ipsum Episcopum Duximus habere commendatum. Unde vos rogamus, quatinus ipsum benign admittatis juxta mandatum Domini Papae, nobis pro eo directum, de facto suo ipsum habentes Commendatum: Et quod vestrum est in hac parte exequi velitis. Teste Rege apud Wodestock Decimo Quinto die Septembris Coram Justiciario & Bathoniensi Episcopo.

DOminus Rex adhibuit assensum & regium favorem ad petitionem Domini Papae Electioni de Mauritio quondam Episcopo Cork in Archiepiscopum Cassel. Et Mandatum est omnibus, &c. quod ei tanquam Domino suo in omnibus intendentes sint & respondentes: In cujus, &c. Teste Rege apud London. Vicesimo Quinto die Augusti.

DOminus Rex adhibuit assensum regium Electioni factae de Florentio olim Beleghatens. Archid. in Cleonensem Episcopum. Et Mandatum est Electo Cassell. quod id quod suum est in hac parte exequatur. Teste ut supra.

But though the King consented to these Papal requests, yet he would by no means admit the transmission of an Appeal to the Pope in a case of Bastardy in Ireland, pleaded in a Writ of Mortdauncester, after due proof and examination thereof in the Ecclesiastical Court there before the Archbp. of Dublin, who ought to certify the same; it being both dishonorable, of dangerous example, and prejudicial to his Crown and public Justice, to transmit that which belonged to his own jurisdiction Dignity, Court, to a foreign Papal Tribunal; as this memorable Record will evidence.

REX Dublinensi Archiepiscopo, Justiciario Hiberniae salutem. Ad ea quae vobis nuper nostris dedimus in mandatis, ut nobis rescriberetis quatenus fuisset processum in causa Nicholai de Felda, qui contra Abbatem & Canonicos sarcti Thomae Dublin. in Curia nostra Coram Justiciariis nostris petiit duas Carrucas terrae cum pertinentiis, in Kelredheri per Assisam de Morte antecessoris; Cui etiam coram eisdem Justiciariis objecta fuit bastardia, per quod ab ipsis Justiciariis ad vos fuit transmissus, ut in foro Ecclesiastico de ejus Bastardia sive legitimitate agnosceretis; nobis per Literas vestras significastis, Quod cum foro Civili terram praedictam peteret per Literas nostras, de morte Antecessorum versus memoratos Abbatem & Canonicos, obiecta et fuit nota Bastardiae, quare in foro eodem tunc non fuit ulterius processum; Memoratus etiam Nicholaus, de Mandato Justic. nostrorum in foro Ecclesiastico coram vobis volens probare se esse Legitimum, testes producit, et publicatis attestationibus suis post diutinas altercationes et disputationes, tam ex parte Abbatis quam ipsius Nicholai, cum ad Calculum diffinitivae sententiae procedere velletis, comparuerunt duae puellae minoris Aetatis, filiae Richardi de la Fell, Patris praedicti Nicholai, et appellaverunt, ne ad sententiam ferendam procederetis, quia in hoc manifestum earum verteretur praejudicium, eo quod alias praecluderetur eis via petendi Hereditatem petitam, nec possit eis subveniri per restitutionem in integrum, unde de Consilio virorum prudentium, ut dicitis, appellationi deferentes, causam secundum quod coram vobis agitata est, Domino Papae transmisistis instructam; De quo plurimum admirantes, non immerito movemur, cum de legitimitate praedicti Nicholai per Testium productiones et attestationum publicationem, puellarum praedictarum contra quas non agebatur, vel etiam de quibus nulla fierat mentio in Assisa memorata, nec fuerunt aliquae partes illarum in Causa praedicta, sententiam diffinitivam pro eo distulistis pronunciare, et male, quasi nostrum declinantes examen, et Volentes id quod per nostram determinandum esset Iurisdictionem et dignitatem, ad Alienam transferretur dignitatem. Quod valde perniciosum esset exemplo. Cum etiam si adeptus esset praedictus Nicholaus possessionem terrae praedictae per Assisam praedictam, beneficium petitionis Haereditatis predictis puellis plane suppeteret in Curia nostra per breve de Recto, maxim cum per Literas de morte Antecessoris agatur de possessione, et non de proprietate, et ex officio vestro in Casu proposito nihil aliud ad vos pertinebat nisi tantum de ipsius Nicholai Legitimitate probationes admittere, et ipsum cum Literis vestris testimonialibus ad Iusticiarios nostros remittere: De consilio igitur Magnatum et fidelium nobis assistentium, Vobis Mandamus firmiter injungentes, quatinus non o •••• te appellatione praemissa, non differatis pro eo sententiare, ipsum ad Iusticiarios nostros remittentes cum Literis vestris testimonialibus, ut eis de loquela postmodum agitata, postmodum possint secundum Legem et Consuetudinem terrae nostrae Hiberniae Iusticiae plenitudinem exhibere. Teste H. apud Glouc. Decimo Nono die Novembris.

The Pope and Bishops by their Canons had prohibited all secular Powers, Juries, Oaths, and Suites at Law, during the time of Advent, Sexagesima and Lent, upon pain of excommunication, as times devoted for prayers unto God, and to appease and accord discords, to the great obstruction of Justice, especial in Assizes and Inquests before the Kings Justices in Eires, requiring speedy remedy: whereupon the King was enforced to procure this special License only for this year, for his Justices to take Oaths and proceed to trials of Assizes of Darreign Presentment, Novel-disseisin, Grand Assizes, and Inquisitions, and to promise that it should not be drawn into consequence for the future, as this Patent resolves.

REX universis praesentes literas inspecturis salutem. Cum venerabilis Pater S. Cantuariensis Archiepiscopus, Authoritate Domini Papae, et de consilio fratrum suorum, fecerit nobis gratiam de Iuramentis praestandis, coram Justiciariis nostris de praecepto nostro itinerantibus, ab instanti Adventu Domini usque ad vigiliam sancti Thomae Apostoli, & a principio septuagesimae usque ad Dominicam qua Cantatur: Isti sunt dies, duntaxat in causis subscriptis, videlicet: in Assisis ultimae praesentationis, de Morte Antecessoris, Novae disseisinae, de Magna Assisa, & Inquisitionibus quae de terris emergent, coram eisdem Justiciariis nostris, vel per Judicium, vel de Consensu partium; Ita quod haec concessio tantum hoc anno durabit usque ad diem Dominicam supradictam; Nos per has Literas Patentes eis protestamur, quod haec concessio nobis ad praesens facta usque ad diem dominicam praedictam, non trahetur ad consequentiam post diem eundem: In cujus rei Testimonium eidem Domino Cantuariensi Archiepiscopo dedimus has Literas nostras Patentes sigillo nostro signatas. Teste meipso apud Westmonasterium Vicesimo Quarto die Novemb. Anno regni nostri Octavo.

This restraint continued (unless specially dispensed with) till abolished (as to these Actions) by the Statute of 3. Ed. 1. c. 48. (or 50. as some distinguish it) being a very high usurpation upon the Justice, Rights, Prerogative of the King, and prejudicial to the subjects.

Our Kings by reason of their manifold affairs in the Court of Rome, relating to their own transactions, Wars, Treaties, Realms, and Correspondences with the Pope and other foreign states, usually constituted sometimes general, othertimes special Proctors by their Letters Patents, to implead and defend in their names and rights all matters there depending for or against them, of which there are many different forms and praesidents in our Records, take this (the shortest of any) for one.

DOmino Papae Salutem. Dilectos & fideles nostros Magistrum Stephanum de Lucy, & G. de Crancumb. Militem, Constituimus Procuratores in Curia vestra, ad impetrandum et contradicendum. In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri fecimus, duraturas usque ad festum sancti Johannes Baptistae Anno, &c. Octavo. Teste meipso apud London. Duodecimo die Decembris coram H. de Burg. Justiciario & Bathonensi & Saresburiensi Episcopis.

King John had granted a Pension of 50. Marks by the year to Stephen a Cardinal in Rome, to promote his affairs there: King Henry the 3d. withdrew it, whereupon Pope Honorius sent this impotunate Bull to the King, to continue this pension to him for the good service he had done his father and him, and which he might do him for the future, with menaces to cross him in his designs and proceed rigorously against him, if he refused to continue this salary. By which we may clearly discern, that our Kings could do nothing at Rome in their affairs, but by granting pensions and money both to the Pope and Cardinals.

HONORIUS Episcopus servus servorum Dei, Charissimo in Christo filio Illustri Regi Anglorum, salutem & Apostolicam benedictionem. Etsi beneficiorum collatio principaliter de gratia provenire habeat liberali gratia, tamen in justitiam transeunte, nequeunt revocari collata, quin utraque manifest ledatur. Quare honori suo consulit liberalis, cum donata munifice nulla patiens poenitudine deformari, ea solvit hilariter & libenter, cum nonnunquam affectus effectui praeferatur. Sane dilectus filius noster Stephanus, sancti Adriani Diaconus Cardinalis exposuit coram nobis, quod cum Clarae memory Pater tuus ei adhuc in minori officio constituto, Annuum redditum Quinquaginta Marcarum contulerit, tu eum sibi, quod non decuit, hactenus subtraxisti; & licet ut eum sibi exolveres te rogantes pluries, & moventes etiam per alium secerimus commoveri; Nihil tamen nobis exinde respondere curasti. Qui si beneficia quae faelicis recordationis, Innocentius Papa praedecessor noster patruus ejus, patri tuo contulit recoleres, ut deceret, & attenderes grata obsequia quae tibi dictus Cardinalis impendit, & potest impendere in futurum; multo majora sibi deberes offerre, ne dum quod debitum subtraheres requisitus, quod sine turpatione gratiae praecedentis & turbatione subsequentis Justitiae, nec non absque offensa nostra non poteris retinere. Ut igitur ex iteratione precum expressius agnoscas precantis affectum, Serenitatem tuam rogamus, monemus & hortamur sicut iterum, sic attentius, quatenus prudenter advertens, quod dona & gratiae sine poenitentia debent esse, dicto Cardinali subtractum redditum facias sine aliqua difficultate persolvi, Ita quod de Justitia gratiam sibi faciens, ipsum ad devotionem tuam reddas merito promptiorem, & nos tuam debemus munificentiam commendare: alioquin praeter id quod ipsum a tua devotione perturbans, rem amittes & meritum; nos (qui eidem in suo jure deesse non possumus, cui potius volumus gratiam impertiri) aliter exinde contra te procedere compellemur, & potuissemus procedere; Nisi nuntii tui nunc apud sedem Apostolicam existentes aliud suasissent. Dat Latteran 4. Kal. Martii, Pontificatus nostri Anno Octavo.

In dorso, Scribendae quia redditu annuo Stephan. de sancto Adriano.

The like Bull verbatim, and of the same date, he directed; Dilectis filiis Nobilibus viris, Huberto de Burgo, Justiciario, & Willielmo Brigwer, Consiliario illustris Regis Anglorum; concluding it thus Quocirca Nobilitati (vestrae) per Apostolica scripta mandamus, quatenus dictum Regem ad hoc moneatis attentius, & efficaciter inducere procuretis. So importunatly eager were these Roman Harpyes to detain all pensions once granted by the King, though determined by King Johns death, who granted them, not binding his successor in Law or conscience to continue them.

The Pope and See of Rome reaping much advantage by addresses from England, the King of France putting some stop to the King of England's Messengers free passage to Rome through his territories, thereupon Honorius dispatched this Bull to his Legate in France, to remove this obstuction as very prejudicial to his interest, the originals both of the former and this Bull I found in the Tower.

HONORIUS Episcopus servus servorum dei, Dilecto filio R. sancti Angeli Diacono Cardinali Apostolicae sedis Legato, salutem & Apostolicam benedictionem. Cum hii qui ad Apostolicam sedem accedunt absque ipsius Injuria nequeant impediri, discretioni tuae praesentium Authoritate mandamus, quatinus provideas Efficaciter, quod Nuncii Charissimi in Christo filii nostri Henrici Regis Anglorum Illustris ad nostram praesentiam venientes, transitum habeant per Regnum Franciae veniendo, ac redeundo securum: habens super hoc cum Charissimo in Christo filio nostro Lodovico, Rege Francorum illustri, tractatum, & studens ita disponere cum eodem, quod Nuntios ipsius Regis Angliae non contingat in Franciae impediri, quia id in nostram redundaret injuriam manifest. Dat Laterani 16. Kal. Julii, Pontificatus nostri anno Decimo.

in sigill. Honorius Papa 3.

King Henry the 3d. standing in need of a subsidy from the Bishops and Clergy, who of themselves were very unwilling to supply him, Pope Honorius thereupon sent this Bull to the Archbishops, Bishops, Abbots, Priors and Clergy, entreating them to grant him a competent subsidy, to be disposed off by common consent only for the public benefit of the Realm▪ and not vainly expended, promising that this grant of his and theirs should not be drawn into consequence for the future, leaving the grant free to the Bishops and Clergy to impose and proportion it.

HONORIUS Episcopus servus Servorum Dei, Venerabilibus fratribus Archiepiscopis & dilectis filiis Abbatibus, Praepositis, ac aliis Ecclesiarum Praelatis atque Rectoribus per Regnum Angliae constitutis, salutem & Apostolicam Benedictionem. Cum Ecclesia secularium Principum necessitatibus sponte communicate, necessarium eis susidium liberaliter impendendo, non est id liber tatis Ecclesiasticae praejudicium, sed officium potius charitatis. Cum ergo Charissimus in Christo filius noster Henriens Rex Angliae Illustris, nostrae subventionis auxilio dicatur plurimum indigere; Universitatem vestram rogamus et hortamur attentius, ac per Apostolica vobis scripta Mandamus, quatinus juxta facultates, Ecclesiarum vestrarum competens ei subsidium impendatis; proviso ut in singulis Dioc. congruae fiant hac de causa Collectae, et quae collecta fuerint sub testimonialibus literis Diocesani Episcopy et aliquorum Abbatum, aliorumve Praelatorum Diocesis, assignentur viris fidelibus et discretis, quos hujusmodi curae videritis deputandos, ipsique illa illibata conservent, donec deliberato consilio expendant ubi, quando, et quo modo Regi et Regno videbitur amplius expedire, unde, quem ad modum de receptis sic Literas testimoniales recipiant de Redditibus vel expensis, quatinus omnis suspitionis tollatur occasio. Et collecta pecunia non in super fluas et inutiles prodigatur expensas, sed in necessarias et utiles provide convertatur. Nolumus autem quod haec nostra gratia, nostra{que} Charitativa subventio, trahatur in Consequentiam vel exemplum. Uestraigitur sollicitudo provideat ut haec fiant ita illariter, fideliter, diligenter, quod vestra Charitas et prudentia ex hoc merito debeat commendari. Dat Lateran. 3. Non. Februarii. The issue hereof you shall hear in due place.

This year the Archbishop of Canterbury and his Suffragans, instead of granting the King a Subsidy, or punishing incontinent leacherous Clerks, passed these severe Decrees against their Concubines only, principally intended against the Wives of Clergy-men, whom they deemed and styled Concubines in that age.

EOdem Anno exivit decretum ab Archiepiscopo Cantuariensi & Episcopis ejus Suffraganeis in hunc modum. Concubinae Sacerdotum & Clericorum, qui infra sacros ordines constituti & beneficiati sunt, Ecclesiastica careant sepultura: nisi sane se correxerint, & (quia scriptum est, Vivens, vivens, ipse confitebitur tibi) incolumes, vel tanta earum in extremis appareat poenitentia▪ propter quam non immerito cum eis debeat dispensari. Item, non recipiantur ad osculum pacis▪ nec panem benedictum percipiant in Ecclesia▪ quamdiu Concubinarii ease detinent in domibus suis, vel publice extra domos. Item, si pepererint, non purificentur, nisi prius sufficientem praestiterint cautionem Archidiacono, vel ejus Officiali, de satisfaction in proximo Capitulo, post purificationem earum▪ facienda. Item, Sacerdotes, in quorum Parochiis Concubinae talium commorantur, si non hoc ostenderint Archidiacono, vel ejus Officiali, suspendantur. Et priusquam relaxentur, gravi poenitentiae subjaceant. Item▪ quae convinci poterit, quod Sacerdos eam carnaliter cognoverit, publicam agat poenitentiam, & solennem, ac si de adulterio esset convicta, tanquam pro duplici adulterio puniatur, ne tanti reatus impunitas, aliis transeat in materiam delinquendi.

The Bishop of Cork in Ireland, having obtained the Kings Royal assent, at the Popes request, to be Archbishop of Cassel, taking a Journey to Rome to procure it, received this Writ for the restitution of his Temporalties after his return.

MAndatum est Justiciario Hiberniae, quod reddi faciat Archiepiscopo Cassel, ea quae Ballivi coeperunt de Archiepiscopatu & terris Clericorum suorum, postquam Dominus Rex praecepit ei seisinam fieri de eodem Archiepiscopatu, & terris, & possessionibus ad eundem Archiepiscopatum pertinentibus, post iter suum arreptum versus Curiam Romanam. Teste Rege apud Westmonasterium, Quinto die Februarii.

Some persons in Ireland detaining the Kings Castles from him, Pope Honorius thereupon sent this Bull (extant under his Seal) to excommunicate such who refused to deliver them upon demand to the King, far different from some Bulls of latter ages to the Irish Rebels.

HONORIUS Episcopus servus servorum Dei, Venerabili Fratri Archiepiscopo Dublinensi, salutem & Apostolicam Benedictionem. Cum Castra quaedam Hiberniae, ad dominium illustris Regis Angliae, ut dicitur, pertinentia contra voluntatem detineantur ejusdem, sicut ex parte sua fuit propositum coram nobis, fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatinus ipsorum Castrorum Illicitos detentores, ut ea ipsi Regi, vel ejus Nunciis sine difficultate resignent, moneas efficaciter & inducas. Eos ad id summonitos si acquiescere non curaverint, per censuram Ecclesiasticam, appellatione remota, cognita veritate compellens. Dat. Lateran. ii. Idus Maii. Pontificatus nostri Anno Decimo.

in sigill. Honorius Papa 3.

There being a controversy concerning the Liberties and Franchises of the Bishopric of Eli, the King issued forth this Writ of Inquisition, to make diligent enquiry thereof by the Oaths of twelve indifferent Knights, and to settle the Bishop in quiet possession of them after the Inquisition made.

REX Vicecomiti Norff. & Suff. salutem. Praecipimus tibi quod diligenter inquiri facias in pleno Com. tuo per Sacramentum duodecim de legalioribus Militibus Ballivae tuae, qui non sint de Libertatibus Eliensis Episcopy, qui melius sciant ac velint dicere veritatem, qualem seisinam Ecclesia sua Eliensis habuit de Libertatibus suis, in initio guerrae motae inter Dominum J. Regem Patrem nostrum, & Barones suos, & qualem Praedecessores sui habuerint tempore R. Regis Avunculi nostri, & tempore Domini J. Regis Patris nostri, scilicet, de Returno brevium, & de averiis captis, & de placitis infra Hundredum & Dimid. de Midford. & infra quinque Hundreda & Dimid. de Wickelaw, & Trelig. de Winestim. & de Amerciamentis colligendis, tam de aliis feodis, quam suis, exceptis Thesauro & murdro, de quibus idem Episcopus nullam Libertatem vel Curiam habere potest; & sicut idem Episcopus cognovit placita illa debent praesentari ad Comitat. de omnibus Hundredis praedictis, sicut de Hundredo Midford. Inquisitione autem illa diligenter facta sicut praedictum est, habere facias dicto Episcopo talem seisinam de Libertatibus praedictis, qualem secundum eandem Inquisitionem inde habere debuerit & praedicto modo.

Teste Rege apud Westmonasterium, Decimo septimo die Februarii. Anno, &c. Nono.

Per ipsum Dominum Regem, & Justic. coram London. Bathon. & Sarr. Episcopis, & M. de Patesh. & aliis de Consilio Domini Regis.

Pope Honorius having formerly courted King Henry with a grant of a competent Subsidy from the Clergy to supply his necessities, soon after discovered his design therein, by dispatching Otto his Legate into England with Letters to the King for his own filthy lucre; the King knowing their contents, refused to give him any answer alone, it concerning the whole Church and Kingdom of England, but only in a Parliamentary Council of his Prelates and Nobles; thus related by Matthew Paris.

EOdem Anno, Magister Otto, Domini Papae Nuncius, in Angliam veniens; pro magnis Ecclesiae Romanae negotiis Regi Literas praesentavit: Sed Rex cognito Literarum tenore, respondit, quod solus non potuit diffinire, nec debuit, negotium quod omnes Clericos et Laicos generaliter totius Regni tangebat. Tunc per consilium Stephani Cantuariensis Archiepiscopi, datus est dies a Rege in octavis Epiphaniae; ut convocatis omnibus Clericis et Laicis, super praefato negotio tunc tractarent apud Westmonasterium, et ibidem fieret quod justum singulis videretur.

In the mean time the Pope and his Legate, bribed by Falcatius, made intercession for him to the King, for his return into England, from whence he was judicially banished, adjured, and restitution to his Wife, and what lands and goods he had lost.

EOdem tempore, Magister Otto, ex parte Domini Papae, Regem Angliae humiliter rogavit, ut Falcasio bi reconciliato, Uxorem cum terris, & omnibus rebus amissis ad integrum restitueret, & ipsum, qui Patri suo, & sibi in guerra sua tam fideliter servierat, pura, ut decebat, diligeret charitate. Ad hoc quoque respondit Rex, Quod propter proditionem manifestam ab omni Clero & populo Regni, per judicium Curiae suae, ab Anglia fuerat in exilium pulsus; & licet Regni cura specialiter ad ipsum spectare videretur, debet legis quidem & bonas Regni consuetudines observare. Haec autem cum audisset Magister Otto, cessavit ulterius de Falcasio sollicitare Regem, (having gotten his money before hand.) And then like a Popes Legate sent to fleece the Clergy, tunc idem Otto, cepit ab omnibus Ecclesiis Angliae Conventualibus, nomine Procuratoris, duas Marcas Argenti. Et sciendum est, quod tempore quo Magister Otto venit in Angliam, Dominus Papa misit Nuncios per orbem universum, exactiones ubique indebitas exigens, sicut inferius dicetur: Not fishing with St. Peters net to catch souls, the least of his care, but to extort monies from the Clergy and Laity throughout the world, by indirect and unapostolical means, to maintain his Pomp, Pride, Wars, and Antichristian designs.

When the Parliamentary Council assembled, Otto read the Popes Letter and Proposals, wherein the detestable Bribery, Symoney, Extortion, Avarice, Rapine of the Pope and Court of Rome, are so clearly confessed, discovered, and such a remedy to prevent them for the future prescribed by the Pope and Cardinals, as might justly induce all conscientious Christians, Kings, Kingdoms, forever to abominate both the Court and Prelates of Rome: thus recorded by our Monkish Historians.

ANno Domini 1226. Venit terminus Concilii ad festum Sancti Hilary apud Westmonasterium praefixus, ubi Rex cum Clero & Magnatibus Regni comparere debuerat, ut Domini Papae mandatum audiret. Multis igitur in loco praefato congregatis Episcopis, cum aliis Praelatis & Laicorum turbis; Magister Otto, Domini Papae Nuntius, Literas aperte coram omnibus recitavit. In quibus idem Papa allegavit, scandalum Sanctae Romanae Ecclesiae, et opprobrium vetustissimum; notam scilicet concupiscentiae, quae radix dicitur omnium malorum; et in hoc praecipue, quod nullus potest aliquod negotium in Romana Curia expedire, nisi cum magna effusione pecuniae, et donorum exhibitione. Sed quoniam scandali hujus et infamiae Romana paupertas causa est, debent matris inopiam sublevare, ut filii naturales. Quia nisi a vobis et aliis viris bonis et honestis dona reciperemus, deficerent nobis necessaria vitae, quod esset omnino Romanae incongruum dignitati. Ad istud itaque scandalum penitus eradicandum, per consilium fratrum nostrorum, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, quandam providimus formam: cui si volueritis consentire, a scandalo matrem vestram poteritis liberare, et in Curia Romana sine donorum obsequio exhibitionem justitiae obtinere. Forma autem provisa haec est: Petimus in primis ab omnibus Ecclesiis Cathedralibus, duas nobis praebendas exhiberi, unam de portion Episcopy, et alteram de Capitulo. Et similiter de coenobiis, ubi diversae sunt portiones Abbatis et Conventus: a Conventibus, quantum pertinet ad unum Monachum aequali facta distributione bonorum suorum, et ab Abbate tantundem. (All these (if granted) must certainly be sold by the Pope, to those who would give most money for them to him, (which was most notorious Symoney) or else the Pope and his Successors must receive the Annual profits of them, without performing any Divine Service to God or the Church for them, contrary to all rules of Piety, Equity, Justice, Beneficium propter Officium, being the very dictate of Nature, as well as Law.)

HIs in hunc modum propositis, persuasit ex parte Domini Papae Magister Otto, ut consentirent Praelati, allegans supradicta commoda, quae in Literis continentur. Haec autem omnia audientes Episcopy, & Ecclesiarum Praelati, qui personaliter interfuerunt, divertentes seorsum ad colloquendum, cum super rebus propositis diutius deliberassent, responsum suum in ore Magistri Johannes Bedefordensis Archidiaconi communiter posuerunt. Qui veniens in praesentia Magistri Ottonis, per haec verba respondit: Domine, ista quae nobis proponitis, Regem Angliae specialiter tangunt, generaliter vero omnes Ecclesiarum patronos Regni: tangunt Archiepiscopos, et eorum Suffraganeos, nec non innumeros Angliae Praelatos. Cum ergo Rex propter infirmitatem, et Archiepiscopi nonnulli et Episcopy, et alii Ecclesiarum Praelati sunt absentes, in eorum absentia vobis respondere non possumus, nec debemus: quia si id facere praesumeremus, in praejudicium omnium absentium fieret Praelatorum. Et his dictis, venit Johannes Mareschallus, et alii nuntii Regis, ad omnes Praelatos, qui de Rege Baronias tenebant in capite, destinati: district inhibentes, ne Laicum feudum suum Romanae Ecclesiae obligarent, unde a servitio sibi debito privaretur. (A just and prudent action in the King, to preserve the old Rights of his Crown, Kingdom, against all Papal and Prelatical Usarpations.) Haec autem cum Magister Otto intellexisset, statuit his qui aderant diem ibi in media quadragesima, dum ipse procuraret Regis adventum & absentium Praelatorum, ut tunc negotium sortiretur effectum. Sed illi absque Regis et aliorum, qui absentes erant, assensu, praefixum diem admittere noluerunt: unde singuli ad propria sunt reversi. And so by delays defeated this Papal design in England.

The like proposals the Pope by his Legate made to the King and Bishops of France, at the same time, thus related by Mat. Paris, and pertinent to our History.

HOc eodem tempore venit Magister Romanus ad partes Gallicanas, a Domino Papa missus ut ibi Legationis officio fungeretur. Quo cum pervenisset, fecit convocare Regem Francorum, cum Archiepiscopis, Episcopis, & Clero Gallicano ad Concilium, cum Comite Tholosano; pro quo specialiter ad partes illas missus fuerat, sicut sequens relatio declarabit. Convenerunt igitur ad Bituricam Civitatem ad Concilium, Lugdunensis, Remensis, Rothomagensis, Thuronensis, Bithuricensis, Anxianensis Archiepiscopi: Burdegalensis vero Romae fuit, & Narbonensis Ecclesia vacabat. Convenerunt igitur novem provinciarum, Suffraganei circiter centum, cum Abbatibus, & Prioribus, & singulorum procuratoribus Capitulorum, mandatum summi Pontificis audituri. Sed quoniam Lugdunensis Archiepiscopus vendicabat sibi primatiam super Archiepiscopum Senonensem, & Rothomagensis super Bithuricensem, Anxianensem, Narbonensem, & eorum Suffraganeos; timebatur de discordia, & ideo non fuit sessum ut in Concilio, sed quasi in Concilio. Quibus sedentibus, & lectis in publico Legationis Literis, (to divert them from this business) apparuerunt Comes Tholosanus ex una parte, & Simon de Monte forti ex altera; qui petiit sibi restitui terram Reimundi Comitis Tholosani, quam Dominus Papa & Rex Francorum Philippus sibi & Patri suo contulerunt, exhibens supra donatione facta utriusque, Papae scilicet & Regis, munimenta. Cumque hinc inde fuisset plurimum altercatum; (about this private business) praecepit Archiepiscopis singulis Legatus tunc praesentibus, ut convocatis seorsum unusquisque Suffraganeis, cum eis deliberarent super negotio praefato, & traderent Legato consilium suum redactum in scripto. Quo facto, Legatus excommunicavit omnes qui super hoc sua consilia revelarent; dicens se ea velle Domino Papae significare, & Francorum Regiostendere.

POst haec, Legatus dedit in dolo procuratoribus Capitulorum licentiam ad propria revertendi, retentis tantum Archiepiscopis, Episcopis, & Abbatibus, & simplicibus Praelatis. Unde non immerito timuerunt, ne procurata eorum absentia, qui majoris prudentiae erant & experientiae, prae multitudine potentiores ad contradicendum, aliquid statueretur in praejudicium absentium Praelatorum. Quocirca dicti procuratores, post deliberationem diutinam, miserunt ad Legatum procuratores Metropolitanarum Ecclesiarum, qui coram eo sic allegaverunt: Domine, audivimus quod habetis Literas speciales a Curia Romana, de exhibendis praebendis in omnibus Ecclesiis Conventualibus, sive Cathedralibus. Quocirca multum miramur, quod non in hoc Concilio proposuistis ease nobis audientibus, quos specialiter tangunt. Unde rogamus in Domino, ne istud scandalum oriatur per vos in Ecclesia Gallicana, scientes quod sine maximo scandalo et inaestimabili damno, non posset hic ad effectum perduci. Quia esto quod aliquis assentiret, nullus esset ejus assensus in rebus quae omnes tangunt, cum fere omnes majores, et generaliter omnes subditi, necnon et ipse Rex, et omnes Principes parati sunt contradicere, et resistor usque ad Capitis expositionem, et omnis honoris privationem, praesertim cum videatur imminere propter hoc scandalum, subversio Regni et Ecclesiae generalis. Ratio autem nostri timoris est, quod cum caeteris Regnis non habuistis sermonem; et quibusdam Episcopis praecepistis et Abbatibus, ut cum praebendae vacaverint, ad opus Domini Papae reservarent.

HIs auditis, cum niteretur Legatus persuadere ut omnes consentirent, ostendit tunc primo Domini Papae authenticum, in quo exegit a singulis Ecclesiis Cathedralibus duas praedendas, unam a Capitulo, et alteram ab Episcopo. Et in Coenobiis similiter, ubi sunt diversae portiones, Abbatis scilicet et Conventus, duas exegit praebendas, unam ab Abbate, et aliam a Conventu; aequali facta distributione bonorum suorum a Conventibus, quantum pertinet ad unum Monachum, (sicut ipse interpretatus fuerat Legatus) et ab Abbate tantundem. Tunc allegavit commoda, quae possent inde provenire, illud videlicet, quod amoveretur scandalum a Romana Ecclesia, quae mater est omnium Ecclesiarum, concupiscentia scilicet, quae radir est omnium malorum, cum nullus pro aliquo negotio in Curia Romana faciendo aliquid offerret, vel aliquis oblata reciperet. (A very prevailing argument to redeem, expiate one Symoney and Extortion, by and with another:) To which this memorable answer was returned.

AD hoc respondit procurator Archiepiscopi Lugdunensis. Domine, nullo modo volumus esse sine amicis in Curia, & largitate donorum. Alii aeque sua incommoda allegabant, damna scilicet rerum, consiliorum, auxiliorum, obsequiorum, in hunc modum: Erit enim in qualibet Diocaesi, vel ad minus in provincia, nuntius unus continuus, procurator Romanus; qui non vivet de proprio, sed graves exactiones & procurationes exiget ab Ecclesiis majoribus, & forte minoribus; ut nullus remaneat impunitus, nomenque procuratoris habens, Legati officio fungetur. Item dixerunt, imminere turbationes Capitulorum, forte enim demandaret Dominus Papa, cum vellet, procuratori suo, vel alii, ut vice sua interesset electionibus, qui ease turbaret. Et sic lapso tempore devolveretur electio ad Curiam Romanam, quae in omnibus vel pluribus Ecclesiis Romanos poneret, vel tales qui eis plurimum essent devoti. Et sic nullae essent partes indigenarum Praelatorum vel Principum, cum multi sint viri Ecclesiastici, qui potius Curiae Romanae, quam Regi vel Regno providerent. Item addiderunt, quod si proportionaliter fieret bonorum distributio, omnes in Curia fierent divites, cum multo plus essent recepturi, quam Rex proprius. Et sic majores non solum divites, sed et ditissimi fierent. Cum igitur vermis divitum sit superbia, majores vix causas audirent, sed ease in immensum differrent, & minores scriberent inviti: Cujus rei experimentum in evidenti est, quia & modo negotia protrahunt, etiam post percepta obsequia, & securitate percipiendi; & sic periclitaretur justitia, & opporteret conquerentes mori in januis Romanorum, tunc plenissime dominantium. Item, cum vix possibile sit fontem cupiditatis desiccari; quod nunc faciunt per se, tunc facerent per alios, & suis multo majora quam nunc dari munera procurarent; modica enim nulla sunt, in conspectu divitum cupidorum. Item, multae divitiae facerent Romanos insanire, & sic inter diversas parentelas tantae orirentur seditiones, quod posset timeri totius excidium Civitatis, cujus etiam & modo penitus expers non est. Item dixerunt, quod licet se obligarent qui modo praesentes sunt, id non susciperent eorum successores; nec illam obligationem ratam haberent. Novissime autem, sic negotium concluserunt: Domine, moveat vos zelus universalis Ecclesiae, et Sanctae sedis Romanae; quia si omnium esset universalis oppressio, posset timeri ne immineret generalis discessio, quod Deus avertat. His auditis, respondit Legatus (ut videbatur, plurimum commotus in his omnibus) se cum esset in Curia nunquam huic exactioni consensisse; & ipsum Literas accepisse, postquam Galliam fuerat ingressus, & se multum super haec doluisse. Addidit etiam, super haec quicquid praecepit, tali conditione, licet tacita, intellexisse, si Imperium & alia Regna consentirent. Adjunxit insuper, se nihil amplius super haec attentaturum, donec per Regna alia Praelati consenserint, quod credidit provenire non posse.

The greatest Votaries to the Pope, Court and Church of Rome, who shall seriously consider the premises, must needs (if they have any sparks of Christianity, Ingenuity, or common honesty remaining in their breasts) abominate these Papal demands, as most impious, and scandalous to Christian Religion.

Whiles these things were acted in France, Otto pursuing his rapines in England, by exacting Procurations from the Clergy, was by the Archbishops means suddenly recalled thence by the Pope, to his great discontent, and the prosecuting the Popes former proposals committed to his trust, committed to the Archbishop; thus related by our Historian.

EOdem Anno, cum Magister O to Domini Papae Nuntius, tempore quadragesimali ad Northanhumbriam profecturus, & procurationes desideratas exacturus; Northamptonam usque pervenisset, venerunt ad eum ( Cantuariensi Archiepiscopo procurante) Literae Domini Papae, in quibus continebatur expressum, ut statim visis Literis Romam veniret, ejus potestate penitus enervata. Obliquo igitur oculo Literis inspectis, demisso vultu ease projecet in ignem. Atque illico proposito mutato, clitellis vacuis ab Anglia recessit confusus, injuncto Stephano Cantuariensi Archiepiscopo, sicut erat in Literis Domini Papae expressum; ut convocatis Rege et omnibus Angliae Praelatis, responsum eorum super negotio, pro quo idem Otto missus fuerat, Domina Papae transmittere non omittat. Magistro igitur Ottone Angliam a tergo salutante, Stephanus Cantuariensis Archiepiscopus, vocatis ad Concilium cunctis apud Westmonasterium, post Pascha, quos negotium tangebat, recitari fecit Literas supradictas, de beneficiis Romanae Ecclesiae conferendis, coram Rege & Praelatis Angliae, qui ad ejus vocationem plene convenerant. Sed illis auditis, ac diligenter intellectis, singuli singulos ad visum monebant super concupiscentia Romanorum; qui illud morale non intelligent, videlicet,

Quod virtus reddit, non copia, sufficientem;
Et non paupertas, sed mentis hiatus egentem.

Tunc Rex, convocatis seorsum Praelatis & quibusdam Magnatibus, hoc Archiepiscopo dedit responsum: Ista quae suadet nobis Dominus Papa, universam Christianitatis latitudinem respiciunt: et quia nos quasi in extremis orbis constituti sumus partibus, cum viderimus qualiter caetera Regna erga tales se habuerint exactiones, Dominus Papa, cum ab aliis Regnis habuerimus exemplum in obsequiis, nos inveniet promptiores. Et his dictis, concessa est omnibus licentia recedendi.

This was the issue of this Papal design, which miscarried both in England and elsewhere.

King Henry to prevent the Usurpations of the Archbishops and Bishops of Ireland upon the rights of his Crown, in conferring Prebendaries belonging to the King, issued this Inhibition to them.

REX omnibus Archiepiscopis & Episcopis in Hibernia constitutis, salutem. Mandamus vobis quod nihil attemptetis in praejudicium dignitatis nostrae circa collationes Praebendarum Ecclesiarum quae ad nos pertinent in Hibernia, sedibus ibidem vacantibus. Tantum inde facientes ne oporteat nos manum ad hoc apponere. In cujus, &c. Teste Rege apud Westmonasterium, Quarto die Julii.

In his Conge desliers to Deans and Chapters in Ireland, to elect their Bishops, he did by his supreme Ecclesiastical Prerogative, restrain them from electing any Irish, (they being for the most part treacherous to the King, and injurious to the rights of his Crown) but only Englishmen, as this short Record demonstrates.

DEcanus & Capitulum Clovens. habent licentiam eligendi, dum tamen talem eligant, qui Anglicus sit. Teste ipso R. apud Brugg. xxxi. die Augusti, Anno, &c. Decimo.

This year Pope Honorius the 3d. sent this memorable Bull to Geoffrey de Lizimaco, the Kings sworn Vassal, absolutely subverting all Papal dispensations, with Subjects just Oaths to their Sovereigns.

HONORIUS Episcopus servus servorum Dei, Dilecto filio nobili viro Galfrido de Lizimaco, salutem & Apostolicam Benedictionem. Fidelitatis vinculum quo vassallus tenetur Domino, est adeo celebre apud omnes, ut etiam religione Iuramenti, qua vallari assolet circumscripta, ipsum per se vinculum quasi pro sacro, ubique terrarum et gentium habeatur, nec extimetur levem notam incurrere, quicunque aliis extiterit violator; unde qui veteres revolvere volet istorias, inveniet multos pro illo servando inhumanis cibis, urgente obsidionis angustia, esse usos, et illis quoque deticientibus elegisse, potius fame deficere, quam ipsum fidelitatis vinculum violare. (How then can Popes dispense with such Oaths, and absolve Subjects from them, as Pope Innocent and others have done?) Tu vero (sicut charissimo in Christo filio nostro Henrico illustri Rege Anglorum conquerente didicimus) haec nequaquam prout te decuisset attendens, fidelitatem qua ipse Regi tenebaris astrictus, & adhuc quoque teneris, cum ab ea, ut creditor, te nequaquam absolveret nulla famis, nulla obsidionis coactus angustia, violasti, contra Iuramentum quo te ad illam servandam astrixeras, famae ac salutis tuae prodigus veniendo. Cum igitur totiens pecces quotiens facis contra fidelitatis Iuramentum (tuum) dicto Regi nos qui ex debito Pastoralis officii tenemur Deo de anima tua reddere (rationem) tam manifestum ipsius animae tuae periculum fine nostro dissimulare periculo non valentes, prudentiam tuam sollicitandam duximus et monendam, per Apostolica tibi scripta firmiter injungendo mandantes, quatenus famae tuae providence, et saluti, ad fidelitatem ipsius Regis occasion ac excusatione cessantibus, redeas, ut teneris, servesque sibi inviolabiliter praestitum Iuramentum, Iuramento contrario non obstante, si quod forsitan praestitisti, cum illicitum fuerit, et ideo non servandum; salubres monitiones nostras taliter auditurus, quod reconciliatus terreno, Coelesti quoque reconciliari Domino merearis. Sciens nos Venerabilibus fratribus nostris Aquen. & Vacaten. Episcopis, & dilecto filio Arc. Dec. Vasaten. per nostras Literas mandavisse, ut nisi curaveris infra mensem post receptionem praesentium nostrum in hoc adimplere Mandatum, ipsi te ad id per censuram Ecclesiasticam, sublato appellationis impedimento compellant. Tuergo, sicut vir providus, potius eligas errorem tuum humiliter satisficiendo corrigere, quam illi pertinaciter insistendo, inducere temetipsum in ejus necessitatis articulum de quo non facile te valeas expedire. Dat. Reat. Quint. Idus Januarii. Pontificatus nostri Anno Decimo.

The consideration of this Bull (the original whereof I found buried in rubbish in the White Tower) may forever refute the impiety and presumption of Popes absolving Subjects from their Oath of allegiance to their Sovereigns, and discovers the nullity, impiety, and absurdity of such absolutions.

The same year, the Pope by his Legate and Instruments published a Crossado in France, against the Earl of Toulouse, and Albigenses, contrary to all rules of Justice, Equity, Christianity, & thereupon inhibited the King of England to invade the French Kings Territories, whiles employed in this War: Thus related by Matthew Paris.

PEr idem tempus facta est praedicatio in partibus Gallicanis a Legato Romano generaliter, ut omnes qui possent arma movere, se cruce signarent super Comitem holosanum & populum ejus, qui omnes Haeretica foeditate dicebantur infecti. Ad ejus quoque praedicationem, multitudo maxima Praelatorum & Laicorum crucis signaculum susceperunt, plus metu Regis Francorum, vel favore Legati, quam zelo justitiae inducti. Uidebatur enim multis abusio, ut hominem fidelem Christianum infestarent: praecipue cum constaret cunctis, eum in Concilio, nuper apud Civitatem Bituricam habito, multis precibus persuasisse Legato, ut veniret ad singulas terrae suae Civitates, inquirens a singulis articulos fidei: et si quempiam contra fidem inveniret sentientem Catholicam, ipse secundum judicium Sanctae Ecclesiae, justitiae ex eis plenitudinem exhiberet. Et si Civitatem aliquam inveniret Rebellem, ipse pro posse suo eam cum habitatoribus suis ad satisfactionem compelleret. Pro se ipso autem obtulit, si in aliquo deliquit, (quod se fecisse non recoluit) plenam Deo et Sanctae Ecclesiae satisfactionem, ut fidelis Christianus; et si Legatus vellet, etiam fidei examen subiret. Haec quoque omnia Legatus contempsit, nec potuit Comes Catholicus gratiam invenire, nisi pro se et Haeredibus suis, Haereditatem suam deferens, abjuraret. (Such was this Popes and his Legates Tyranny, Injustice, Cruelty in this age and case.) Rex vero Francorum ad ejusdem Legati exhortationem cruce signatus, noluit expeditionem bellicam promovere, nisi Literis prius a Domino Papa impetratis ad Regem Anglorum inhibitoriis, ne sub poena excommunicationis Regem Francorum inquietaret, vel arma contra eum moveret de aliqua terra quam in praesenti possidebat, sive juste, sive unjust; dum idem Rex esset in servitio suo, et Ecclesiae Romanae, ad exterminandum Haereticos Albigenses, et eorum fautorem et complicem Comitem Tholosanum: sed eidem Regi, ad exaltationem fidei, consilium et auxilium impendere non tardaret. Et his ita gestis, Rex Francorum Lodovicus & Legatus, omnibus cruce signatis, diem statuerunt peremptorium, ut in Ascensione Domini apud Lugdunum, cum equis & armis, sub poena excommunicationis, venirent; ipsos ad expeditionem propositam sequuturi.

In the mean time the Pope by his Tyrannical Usurped power, sent prohibitory Letters to the King of England, to stop his intended Military Voyage into France, to recover his just Rights: Whereupon,

REX Anglorum interea, qui ardenti desiderio sitiebat ad partes transmarinas hostiliter transfretare; Convocatis Consiliariis suis, fecit recitari Literas sibi a Domino Papa transmissas, quaerens ab eis consilium, quid super tali inhibitione sibi foret agendum? Placuit itaque Praelatis et Magnatibus universis, ut differretur negotium desideratum, donec constaret de Rege Francorum, qui tam difficile opus et propositum habebat, adeoque sumptuosum, quem res esset exitum habitura. Such an awful power had the Pope then encroached over the King, Bishops, and Nobles of the Realm, that they durst not incur his displeasure, by disobeying his Inhibition, though never so illegal and unjust.

Richard de Marisco, Bishop of Durham, dying suddenly at Peterborough Abby, as he was posting to London with a great Troop of Lawyers, to prosecute his suits against the Monks of Durham; thereupon they bestowed this Epitaph upon him, worthy all ambitious Prelates consideration.

Culmina qui cupi tis, laudes pompasque siti tis.
Est sedata si si me pensare veli
Qui populos regi memores super omnia si
Quod mors immi non parcit honor poti
Vobis praeposi similis fueram, been sci
Quod sum vos eri ad me currendo veni

The Monks out of their malice to him and King John, feigned this Monkish Vision, concerning both their Torments in Hell, for oppressing the Cistercians, and taking their Wools from them by this Bishops advice, which I shall here insert, because it hath relation to King Johns death, poisoned by a Monk of this Order.

DE hoc quoque Episcopo non credimus fore tacendum, quod circa biennium ante mortem ejus, Rex quondam Anglorum Johannes apparuit in vision nocturna cuidam Monacho de Sancto Albano, apud Thinemuam tunc commoranti: qui familiaris fuerat Regibus Anglorum, tam Regi Richardo, quam huic Johanni; ita quod in eorum negotiis exequendis aliquando Romam, aliquando in Scotiam, & ad alia loca plurima missus, propensioribus sibi studiis eorundem Regum gratiam comparavit, cujus nomen fuit Reimundus, quondam Prior Ecclesiae Sancti Albani. Monacho itaque in lecto quiescente, astitit ei Rex praefatus in vestibus Regalibus, de panno videlicet qui Imperialis vulgariter appellatur. Quem Monachus recognoscens, ac memoriter recolens, quod mortuus fuisset, sciscitabatur ab eo, qualiter se haberet. Cui Rex: Ita me hab o, quod nemo pejus. Nam haec mea quae vides indumenta, adeo ardentia sunt & ponderosa, ut nullus qui in saeculo vivit, illa tangere sufficer t prae ardore, vel propter ponderositatem portare, quin protinus moreretur. Sed tamen per Dei clementiam spero, & gratiam ineffabilem, & filii mei Henrici largam Eleemosynarum distributionem, necnon servitii divini honorem, quem Domino devotus impendit, me quandoque misericordiam adepturum. Quaeso igitur obnixius fraternitatem tuam, ut dicas Richardo de Marisco, nunc Dunelmensi Episcopo, quod nisi ante mortem suam correxerit flagitiosam vitam, & eam per poenitentiam & satisfactionem condignam emendaverit: sedes ejus, quae in inferno est, eum expectat praeparata. Et si his dictis tuis, & mandatis meis fidem adhihere contempserit, per haec intersignia omnem deponat ambiguitatem: Quod dum soli essemus in loco illo sibi notissimo dedit mihi consilium, tam mihi, quam sibi nimis damnosum, ut videlicet a Monachis Cisterciensis ordinis auferrem lanam suam unius anni, & quod multa alia dedit mihi consilia iniqua, pro quibus nunc perfero inen rrabilia, quae etiam & illi debentur tormenta. Quod si adhuc dubitaverit credere mandatis meis, recolat quod in illo loco, & hora eadem, dedit mihi unum lapidem pretiosum, quem pro ingenti pecunia comparavit. Et his dictis, Rex disparuit, & Monachus expergefactus evigilavit.

Upon his decease, there grew as great a difference between King Henry the 3d. and the Monks of Durham, about the election of a Successor, the King recommending one, and they electing another, as there was between King John and them, about the election of this Richard; thus related by Matthew Paris, and Godwin.

DEfuncto itaque Richardo Dunelmensi Episcopo, Prior et Conventus, cum a Rege peterent licentiam eligendi Pastorem, Rex obtulit eis Lucam Capellanum suum: multa rogans supplicatione, ut illum reciperent in Pastorem. Monachi vero ad hoc responderunt, quod nullum reciperent, nisi Canonica electione praemissa. Rex autem e contra cum Iuramento affirmavit, ipsos futuros per septennium sine Episcopo, nisi praefatum Lucam admitterent ad Pontificatus honorem. Conventus vero illum ad tantam dignitatem indignum judicantes, de communi consensu fratrum elegerunt Magistrum willielmum Clericum suum, virum literatum, et honestum, Wygorniensem Archidiaconum, et ipsum Regi praesentaverunt. Quem cum Rex objectis quibusdam frivolis exceptionibus, recusasset; Monachi quosdam de Conventu Romam miserunt, ut electionem factam Authoritate Apostolica confirmarent. Rex autem, cum talia cognovisset, misit Romam contra Monachos, Episcopum scilicet Cestrensem, et Lentoniae Priorem, ut eorundem Monachorum propositum irritum facerent: Et sic diu illis altercantibus, negotium dilationem accepit.

I find there was an Appeal about this Election, pending before the Archbishop of York, before whom the King constituted his Proctor by this Patent.

REX, Venerabili Patri in Christo W. eadem gratia Eboracensi Archiepiscopo, Angliae Primati, salutem. Quoniam prosecutioni negotii Electionis factae de Magistro W. Archidiacono Wigorn. in Episcopum Dunholm. a Priore & Monachis Dunholm▪ quod coram vobis vertitur inter nos ex una parte, & dictos Priorem & Monachos, & Magistrum W. Archidiac. ex altera, personaliter interesse non possumus, dilectum & fidelem nostrum Magistrum Stephanum de Lucy, procuratorem nostrum constituimus, ratum habituri qui quid in dicto negotio coram vobis mediante Justitia duxerit faciendum.

Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Decembris.

Per Justiciarium.

The issue of this Appeal to Rome was this: After two years expensive contests, the Monks election of William was cancelled at Rome, Luke the Kings Chaplain put by▪ and Richard Bishop of Salisbury elected Bishop by the Popes favor, Anno 1228. the Pope only gaining by such contests.

Anno Domini 1227. The King requiring the fifteenth part of men's goods generally throughout England; Compulsi sunt etiam viri Religiosi, & Clerici beneficiati, hanc quintam decimam dare omnium bonorum suorum, tam rerum Ecclesiasticarum, quam Laicarum. Nec profuit eis appellatio ad Dominum Papam interposita. Sed ordine turbato, Archiepiscopi & Episcopy, authoritate Papali, per censuram Ecclesiasticam, quos Laica potestas non potuit; ad solutionem, omni destitutos solatio, compulerunt: being thus extorted by pretext of the Popes forecited Bull. This fifteenth thus extorted perforce, against the wills of the generality of the Clergy of England, was made a president for the like Ayd in Ireland, by virtue of the Popes Bulls, and this forced extorting it, styled a free and laudable grant of the English Clergy themselves, as this Patent assures us.

REX Abbatibus, Prioribus, Praelatis, ac Rectoribus Ecclesiarum in Provincia Dublin constitutis, salutem. Cum Dominus Papa statu rerum et temporum exigente multiplici nos viderit auxilio indigere, ac propter hoc, tanquam pius Pater et providus, auxilium nobis fieri mandaverit de bonis et possessionibus Ecclesiasticis, tam in Hibernia quam in Anglia, ad quod Archiepiscopi, Episcopy, Abbates, et Priores, Domorum religiosarum Magistri per Angliam constituti, quintam Decimam partem omnium mobilium suorum, et Clericus inferior, aestimato ••• uo valore singularum Ecclesiarum suarum, sextam Decimum partem inde nobis concesserunt facile et laudabiliter inducti, liberalitatem vestram rogandam duximus & monendam, quatenus pensatis expensasarum oneribus quibus nos supponere necesse habemus, opportunitate recuperandi Jura nostra per mortem Regis Franciae praeventi, ad impendendum nobis auxilium, saltem quale Abbates, Priores, ac caeteri praelati & Rectores Ecclesiarum Angliae, nobis liberaliter impenderunt, faciles vos exhibere velitis & benignos, sub tanta liberalitate & festinatione, prout nobis plurimum expedit huic negotio finem debitum quantum in vobis est, imponentes, ut praeter gratiam Domini Papae, quam-inde merebitur devotio vestra, a Regia Serenitate futuris temporibus debeatis expectare Gratiam & favorem. Venerabiles autem Patres Archiepiscopum Dublin. & Fernensem Episcopum, ut secundum eorum dispositionem colligatur, & reservetur, & per eorum manus nobis exhibeatur dictum auxilium totius Hiberniae, & de singulis receptionibus eis ratio reddatur, constituimus loco nostro. Ut autem vos & totum Hiberniae Clerum securos efficiamus & certos, quod non trahetur in consequentiam, vel praejudicium generabit Ecclesiasticae▪ Libertati subventionis hujus exhibitio, super hac immunitate vestra & totius Hiberniae Cleri, Literas nostras Patentes conceptas in forma qua Praelatis & Clero Angliae literas nostras consimiles dedimus, Venerabili Patri Dublinensi Archiepiscopo & suffraganeis suis duximus transmittendas. Teste Rege Apud Westmonasterium 21. Die Decembris.

Eodem modo Scribitur Abbatibus, &c. in Provincia Cassell. constitutis, Abbatibus, &c. in Provincia Armacan. Abbatibus, &c. in Provincia Tuamensi constitutis.

The like Patents issued to all the Archbishops of Ireland concerning this Ayde.

REX Archiepiscopo Dublinensi & Episcopo Fernensi salutem. De fide & diligentia vestra praecipuam gerentes fiduciam, constituimus vos & rogamus vos ad hoc velle constitui, ut secundum dispositionem vestram colligatur, & reservetur, & per manus vestras nobis exhibeatur impendendum nobis a Praelatis & clero Hiberniae subsidium totius Hiberniae, & de singulis receptionibus vobis ratio reddatur. Ad quod juxta fiduciam quam de vobis gerimus, vigilantes vos exhibere & sollicitos ut ( propter ) executionem hujus negotii si d bite facta fuerit & mature, vestrae debeamns assurgere dilgentiae cum condignae vicissitudinis promptitudine & specially gratiarum action. Teste Rege apud Westmonasterium 21. die Decembris.

REX Cassall. Archiepiscopo salutem. Rogamus vos attentius quatenus certo die quem vobis scire facient venerabiles Patres H. Dublinensis, & J. Fernensis Episcopus, conveniatis apud Dublin ad audiendum Mandatum Domini Papae, et petitionem nostram, quam nobis facimus super eodem Mandato de competent auxilio nobis a Clero terrae nostrae Hiberniae faciendo, ad pacis terrae nostrae conservationem, et haereditatis nostrae in partibus transmarinis recuperationem. Teste ut supra.

Eodem modo Scribitur Tuamensi & Armacano Archiepiscopis.

How backward they were to levy this Ayde notwithstanding these Patents, and Letters you shall hear anon.

The Archbishops and Clergy of Ireland, having much encroached upon the Kings Prerogative, in electing, admitting, and consecrating Bishops and Abbots, upon vacances, without the Kings precedent License and Approbation, thereupon the King to prevent this growing Vsurpation (least it should by connivance and custom be challenged as a Right) issued forth this memorable writ of Prohibition to all the Archbishops of Ireland.

REX Dublinensi Archiepiscopo salutem. Mandamus vobis firmiter in ungentes, quatenus cum Ecclesiam Cathedralem vacare contigerit in Diocesi vestra quae sit de advocatione nostra, millatenus personam aliquam ad dictas dignitates vacantes admittatis, donec vobis per Literas nostras Patentes constiterit eos quorum interest eligere a nobis licentiam eligendi postulasse, et eam obtinuisse a nobis, et nos postmodum in Electum eorum affensum regium praebuisse. Teste meipso apud Westmonasterium octavo die Decembris.

Eodem modo scribitur Armac. Archiepiscopo, Tuamens. & Cassal. Archiepiscopis. Teste ut supra.

This year the Archbishop of Canterbury, (encouraged by a former president) without the Popes order, by his own Authority, granted a License for the Kings Justices Itinerant, to take Oaths and hold Pleas in some cases in Advent and Lent, upon the Kings Leters Patents to him, that it should not turn to his prejudice, which not extending to the Archbishop of York, the King endeavored to gain the same License from him upon like terms, as this Record informs us.

REX M. de Pateshull, & sociis suis Justicariis tineraturis in Comitatibus Eborum, Lanc. Westmest. Northumberl. & Cumberl. salutem. Sciatis, quod Venerabilis Pater S. Cantuariensis Archiepiscopus concessit, quod Juramenta praestentur coram Justiciariis nostris Itinerantibus, ab instanti Adventu Domini, usque ad vigiliam sancti Thomae Apostoli, & a Principio Septuag. usque ad Dominicam qua cantatur. Isti sunt dies; videlicet in Assisis ultimae praesentationis, de morte Antecessorum, Novae diss. de magna Assisa, & de Inquisitionibus quae emergent, de terris, sicut plenius vobis constabit ex inspectione Literarum Domini Cant. quas inde vobis mittimus. Rogavimus autem Venerabilem Patrem W. Eborum Archiepiscopum, per Literas nostras, quas vobis mittimus ei porrigendas, quatenus concedens Juramenta in consimilibus causis praestari infra praecinctum suum usque ad praefat m Terminum, Literas suas Patentes consimiles Literis Domini Cant. vobis inde habere faciat: ut autem liberius & facilius hoc velit facere, mittimus ei Literas nostras Patentes quas fieri fecimus Domino Cantuariensi; protestants, quod post terminum praefatum concessio praedicta ab eo nobis facta non poterit trahi in consequentiam. Vobis igitur Mandamus, quod cum praedictus Archiepiscopus hoc nobis concesserit, & Literas suas Patentes nobis habere fecerit Itiner. Justiciar. nostris in dictis Com. qui subsunt Jurisdictioni praedict. Cant. Archiepiscopi usque, ad praefatum Terminum, si opus fuerit continuetis sollicitudine & prudentia folita, quod non dubitamus vos esse facturos, negotiis nostris expediendis ad commodum & honorem nostrum intendentes. Teste meipso apud West monasterium tertio die Novembris.

The King of France, by reason of the differences with King Henry, interrupted the free passage and return of his Messengers to and from Rome, which Pope Gregory the 9th. (then newly elected Pope) like his predecessor by this Bull (extant under his seal) directed to the French Bishops, endeavored to remove, as very prejudicial to his See, by their mediation to the French King.

GREGORIVS Episcopus servus servorum Dei, Venerabilibus fratribus Atrebaten. & Ambranen. Episcopis salutem & Apostolicam benedictionem. Cum Ecclesia Romana sit mater omnium Christi fidelium generalis, cunctis ad eam liber & securus esse debet accessus, quia si non permitteretur a filiis visitari, licet alii graviter laederentur, totaliter tamen in eam injuria redundaret. Unde licet inter Charissimos in Christo filios nostros, Francorum & H. Anglorum Reges Illustres, inimico super seminante Zizania, materia videatur discordiae pullulare, nequaquam tamen Nuntios dicti Regis Anglorum vel alios Anglicos ad sedem Apostolicam venientes, vel redeuntes ab eo, memoratus Francorum Rex praepedire debet, aut pati etiam ab aliis praepediri, si a nostri vult injuria, sicut convenit, abstinere; praesertim cum in omnes illos qui accedentes ad sedem Apostolicam, vel recedentes ab ea capere vel spoliare praesumpserint, lata sit excommunicationis sententia generalis. Quare vos eundem Regem per literas nostras rogavimus, mounimus, & hortati sumus attente, ut prudenter attendens, quod non expedit ut illius occasion vos provocet: Nuntios ejusdem Regis Anglorum, & quoslibet alios Anglicos per Regnum Franciae ad sedem Apostolicam accedere, vel ab ipsa recedere libere ac secure permittat, ita quod ipsius cognoscentes devotionis affectum, grata sibi ex hoc debeamus vicissitudini respondere. Quocirca fraternitati vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus ipsum ad id moveatis attentius & efficaciter inducatis. Dat Lateran. 2. Ids. Maii Pontificatus nostri primo. The Leaden Bull hereto affixed hath this inscription;
Gregorius Papa Nonus.

Pope Gregory the 9. newly settled in his See, to promote his Antichristian malicious designs against the Emperor Fredrick, under a sacred pretence of zeal to rescue the holy land from the Saracens; set his instruments on work in all places to persuade all sorts of people to take the Cross upon them for this holy war, thus related by our Historians.

EOdem anno, in fine mensis Junii, facta est motio magna in opus Crucis perorbem universum Cruce signatorum, quae adeo fuit numerosa, ut ex solo Anglorum regno plusquam sexaginta millia proborum hominum, praeter senes et mulieres, profecti referantur. Hoc enim professus est Magister Hubertus, unus ex praedicatoribus in Anglia; asserens veraciter tot in suo rotulo conscripsisse. Qui omnes, & praecipue paupers in quibus voluntas divina quiescere solet, & negotium Crucis magis prosperari, cum tanta devotione opus Crucis assumpserunt, ut sibi inde proculdubio Tonantis favorem acquirerent, quod signis constrat evidentibus declaratum. The multitude and proceedings of those who crossed themselves for this War, out of a blind zeal, are at large recited in this Popes own Bull, directed this year, Omnibus Christi fidelibus, (recited at large in Matthew Paris ) wherein there is this memorable passage, That the Pope engaged these his Votaries to break off the Truce that the Christians had made with the Sarazens, and ratified with an Oath, two years before its expiration, contrary the judgment of the Duke of Lemburge, (whom the Emperor appointed General of the Army) and some of his Council, who upon advise had, resolved, Quod Treugam periculosum esset infringere, et cum fuisset Iuramento firmata, penitus inhonestum. To which was answered, Quod Dominus Papa excommunicaverat omnes Cruce signatos, qui in isto passagio non transirent, qui sciebat adhuc Treugam per biennium duraturam, & per hoc intelligebant, quod non volebat Treugam observari: Upon which ground they violated it, to the great scandal of Christianity, and damage of the Christians, whom he excited with all possible speed to hasten to Jerusalem, concluding his Bull thus: Clamat autem ad singulos Christi sanguis de terra, supplicat p •• vus & humilis exercitus, sed devotus, sibi celeriter subveniri: sperans in Domino, & confidens, quod negotium humiliter inchoatum, debeat ipso concedente oeliciter terminari. Vniversi igitur et singuli, qui Christum induistis per fidem, viriliter accingimini ad Terrae Sanctae succursum; cum hic causa communis agatur▪ vestrae sci icet fidei, ac totius fidei Christianae: Nos enim promotioni hujus negotii, provisore Domino & auctore, non cessamus intendere: sperantes fiducialiter, quod in manibus fidelium, fideliter perseverantium, res debeat prosperari. Data Laterani, x. Calendas Januarii, Pontificatus nostri anno primo.

The Pope in pursuance of this design, enjoined the Emperor Frederick the 3d. and others who had crossed themselves, by a set day to begin their passage to the Holy Land, under pain of Excommunication; in obedience whereunto, the Emperor to perform his vow, set sail with a small retinue toward the Land of Promise, but after 3. days sail, falling sick by the distemper of the Sea, and corruption of the Air, he turned his sails, and landed at a designed Haven, as if he would return; which those who passed over before him, and hoped to have him their General, hearing of, animo nimis consternati, in eisdem navibus quibus venerant, plusquam xl. armatoram millia sunt reversi. Quod factum Imperatoris damnose nimis redundavit in dedecus & in praejudicium totius negotii crucifixi. Hereupon this Pope (discovering the real design of this Crossado to be only to affront and trample upon the Emperor, and all other Christian Princes, who disobeyed his Papal Edicts) excommunicated the Emperor for his pretended contempt, and sent abroad Letters of this his Excommunication, to be published in all parts, every Lord's-day and Holy-day, but more especially in England, to his great defamation; as this his Antimonarchical, Antichristian Bull, sent from Rome to the Archbishop of Canterbury, (the original whereof I found in the White Tower) not extant in any Writers I have seen, will at large demonstrate, being worthy the knowledge, consideration of all Christian Princes.

GREGORIVS Episcopus servus servorum Dei, Venerabilibus fratribus Archiepiscopo Cantuariensi sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali, & suffraganeis ejus salutem & Apostolicam Benedictionem. Quanto nobilius membrum in Ecclesiae Corpore laeditur, tanto acrioribus doloribus cruciamur, qui Cephae locum, licet insufficientibus meritis, obtinemus; verùm quia tectum vulnus si dimittatur in actum, solet in scandalum Corporis latius evagari, nos olim viso quod F. Romanorum mperator salutem propriam neglibebat, dum falubre votum quod Domino Deo voverat additis juramentis detrectabat exolvere, non sine detrimento fidei & gravi scandalo totius populi Christiani, qui juxta sapientiae edictum, Vulnera dum sanas dolor est Medicina doloris, medicinalem Petri Gladium in eum exacuimus spiritu lenitatis, excommunicationis sententiam publicando, quam ipse in se voluntarius fecerat promulgari, nisi statuto termino transfretaret in terrae sanctae subsidium, et alia promissa fideliter adimpleret, sperantes ut percussus dolens, ad percutientem se in humilitate rediret, Domino exercituum requirendo; sed quod dolentes referimus, indurato Corde medicinam exhorrens et increpationem abhominans, disciplinae immo malleum velut stipulam reputans, non solum nulla paenitudine se correxit, verum etiam adjciens peccata peccatis, contra se dominum prediciter irritare ultra quam recensere nos deceat, ne videamur in ejus convitiis delectari, qui conversionem ejus desiderabiliter expectamus. Inter alia namque Claves contempnens Ecclesiae, quibus Dominus beato Petro et successoribus suis ligandi et solvendi contulit potestatem, sibi facit celebrari, vel potius quantum in ipso est prophanari divina enormius, in animae suae periculum et enervationem totius Ecclesiasticae Disciplinae: Unde timentes ne Plaga ejus fieret penitus desperabilis si male permitteremus obduci, neglecto vulneri cicatricem, & eo insanabile quo insensibile redderet malignia, studuimus apponere sanativum. Ut nam studium nostrum oblatum habuisset effectum. Cum enim piae recordationis H. Papa Predecessor per bonae memory Tusculanens. & Sabinen▪ Episcopos & Roffridum Clericum Camerae nostrae & dilectos filios G. Notarium nostrum & Abbatem sancti Martini Viterbien. & Cicestrien. ordinis eum Imperatorem diversis temporibus super diversis Articulis, in quibus Deum & Ecclesiam graviter offendebat, diligenter commoveri fecisset. Nos adhuc humiliantes cum Authoritatis Ecclesiae ad praesentiam ejus dilectos filios nostros, Titulo Sancti Sabini Praesbyterum & sancti Nichol. in Carcere Tullian. Decan. Card. curavimus destinari, nt eum super praemissis & subsequentibus vice nostra salubriter commoveret, qui licet de contingentibus nihil omiserit, nequaquam tamen eum potuerunt ad poenitentiam revocare, utinam ad nequiora nequaquam manus illicitas extendisset. Quare ne videremur defer homini contra Deum, ecce Iustitiam in judicium convertentes, in proximo praeterito festo Coenae Dominicae in praedictum Imperatorem excommunicationis sententiam duximus sollempniter promulgandam; tum pro eo quod, ut praemissum est, non transfretavit in subsidium Terrae sanctae, nec promissum numerum militum in expensis suis tenet vel transmisit, nec pecuniam quam promiserat destinavit; tum quia venerabilem fratrem nostrum, Taraten. Archiepiscopum ad sedem propriam accedere non permittens, eum populum suum non patitur visitare, tum etiam quia Templarios Hospitalarios bonis mobilibus, immobilibus, quae habebant in Regno, temere spoliavit, & quia Compositionem factam inter ipsum & Comites Celanen. & Rainaldum de Aversa, pro cujus observatione Romanae Ecclesiae ad precum ejus instantium fide jussit, servare contemnit. Et quia Comitem Rogerum cruce signatum sub Apostolicae sedis protectione receptum, Comitatu, & aliis terris indebite spoliavit, & filium ejus in Captivitate detentum, ad mandatum Apostolicum saepius iteratum reddere denegavit: Adjecimus quoque ut loca quaelibet ad quae ipse perveniret Ecclesiastico subjaceant interdicto, ut quam diu praesens fuerit ibidem nulla divina officia celebrentur, officio beneficioque privantes omnes cujuscunque professionis vel ordinis, qui ei postquam denunciatus fuit excommunicatus a nobis, divina ausu temerario celebrarant, vel antequam ad mandatum Ecclesiae redeat, de caetero celebrabunt, (O the Atheistical Impiety of Popes thus to rob God and man of Divine Service, Sacraments, out of mere pretended contempts against their unjust commands, wills!) Illud quoque non duximus omittendum, quod si de caetero se officiis divinis ingesserit, contra eum, tanquam contra Haereticum, et Clavium Ecclesiae contemptorem severitate debita procedamus. Et si ab Ecclesiarum, et Ecclesiasticarum personarum oppressionibus non destiterit, aut non cessaverit a conculcatione Ecclesiasticae Libertatis, vel excommunicatione contempta redire non curaverit ad mandatum Ecclesiae, omnes qui sunt ei Iuramento fidelitatis astricti, et specialiter homines Regni, Iuramento quo sibi tenentur absolvemus et denunciabimus absolutos, quia juxta decretum felicis recordationis Urbani Papae secundi praedecessoris nostri fidelitatem, quam homines Christiano Principi juraverint, Deo ejusque sanctis adversanti, et eorum praecepta calcanti, nulla authoritate persolvere cohibentur. Et si non cessaverit ab oppressione pupissorum, orphanorum, viduarum, seu Nobilium, aut aliorum hominum Regni, vel ejus destructione, quod ad Romanam Ecclesiam specialiter noscitur pertinere, pro quo etiam praedecessoribus nostris et Ecclesiae Romanae Iuramentum fidelitatis exhibuit, et homagium praestitit, merito poterit formidare se nostr. feudi privandum. Idemque Vniversitatem vestram movemus attente, per Apostlica vobis scripta district praecipiendo mandantes, quatenus singuli praedictam sententiam sollempniter publicantes, denuncietis eam singulis diebus dominicis et festivis. Dat. Romae apud sanctum Petrum iii. Non. Aprilis. Pontificatus nostri Anno secundo.

In Dorso. De Excommunicatione sollempniter lata die Coenae, & destinantur Literae Archiepiscopo Cantuariensi & ejus suffraganeis.

Those who will seriously consider the Contents of this Popes Antimonarchical Bull, must needs acknowledge it repugnant not only to Monarchy, Loyalty, Fidelity, Verity, and Common honesty, but to Christianity itself in the highest degree: yet his Antichristian pleasure and command must be preferred, obeyed by all our Bishops and Clergy, before all Laws of God, Nature, Nations, rules of Christianity, Oaths of allegiance, and Comon Justice.

The sentence, Excommunication and Bull of the Pope against the Emperor, is thus registered by Matthew Paris (much different from this in the contents.)

CIrca dies istos, Papa Gregorius, cum Imperatoris Romanorum Frederici contumaciam, simul & crucifixi contemptum, ut sibi videbatur, impunitum diutius distulisset; tandem ne canis videretur latrare non valens, de consilio Cardinalium suorum, ipsum Imperatorem excommunicavit, & latam sententiam per literas Apostolicas in diversis mundi partibus publicari praecepit. Inter caeteros autem hujus sententiae, publicatores, Stephano scripsit Archiepiscopo in haec verba: Gregorius Episcopus, Stephano Cantuariensi Archiepiscopo, salutem, &c. In maris amplitudine spatiosa navicula Petri posita, vel potius exposita turbinibus tempestatum, sic jugiter procellis & fluctibus agitatur, ut ejus g bernatores ac remiges vix contingat aliquando inter inundantium imbrium angustias respirare, vix Carybdis voragines transire, vix a Scylla declinare. Nam quandoque prospero flatu plenis velis ad portum vehitur, subito ventus irruens ex adverso, impulsus ab illo cujus halitus ardore facit, adaltitudinem maris & turbulentis profunditatis Oceanum▪ navis rapitur, quae cincta fluctibus mergitur, nec submergitur: quia in ea Dominus residens, discipulorum tandem clamoribus excitatur, dum fugat spiritus insufflantes, & mari ventisque imperat, fit tranquillum. Quatuor quidem procellae quatiunt navem istam. Nam perfidia Paganorum turba Terram inclytam, Christi sanguine consecratam impie detinere contendunt; rabies tyrannorum temporalia rapiens, exterminat justitiam, & conculcat Ecclesiasticam libertatem: haereticorum insania Christi tunicam scindere nititur, & subvertere fidei Sacramentum: falsorum fratrum & filiorum dolosa perversitas concutit viscera, & latus dilacerat matris suae. Sicque sores pugnae, intus timores: extra inficit Gladius, & domibus mors similiter intentatur. Sicque frequenter fit, quod Christi Ecclesia tot angustiis perturbatur; dum alere credit filios, nutrit in sinu ignem, serpentes, & regulos; qui flatu, & morsu, & incendio cuncta vastare nituntur. Hinc est, quod ad monstra hujusmodi perimenda, & expugnandas acies inimica, ac tempestatum inquietudines mitigandas, Apostolica sedes his temporibus cum multa diligentia quendam alumnum, Imperatorem videlicet Fredericum; quem quasi a matris utero excepit, uberibus lactavit, humeris bajulavit, de manibus quaerentium animum ejus frequenter eripuit, educare studuit, multis laboribus & expensis usque ad virum perfectum perduxit, ad Regiae dignitatis decorem, & tandem ad fastigium culminis Imperialis provexit; credens illum habere defensionis virgam, & baculum senectutis. Ipse autem dum in Theutonicam se transtulit, ad habenas Imperii obtinendas, jucunda, ut credebatur, auspicia, sed verius pericula matris obtutibus inferebat. Nam sponte, non monitu seed Apostolica ignorant, crucem suis affixit humeris, vovens solemniter se in Terrae sanctae subsidium profecturum. Deinde se & alios cruce signatos excommunicari obtinuit, nisi certo proficerentur tempore. Sed incidenter absolutionem petiit, & accepit, de parendo super haec mandatis Ecclesiae, prius praestito juramento. Exuberantem autem gratiam super ipsum Apostolica sedes infundens, ut festinantius ad Terrae sanctae transiret subsidium, ipsum contra morem ad coronam vocavit, qui ad hoc non invitatus, sed multiplicatis intercessoribus intercessoris invitari per magnificos nuncios consuevit. Sicque idem sub crucis vexillo usque ad haec tempora propria negotia plenius, & perfectus consummavit. Tandem cum manibus foelicis recordationis Honorii Papae, praedecessoris nostri in beati Petri basilica recepisset diadema, de manibus nostris, tunc in minori officio constitutis, crucem resumpsit, voto publice innovato. Plures sub spe sui subsidii ad sumendam induxit, & certum recipit terminum transfretandi. Habito quoquo postmodum apud Verulas cum Ecclesia Romana colloquio, juravit publice, se in certo termino, a Romanae sibi Ecclesia praefigendo, & tanquam Imperatorem honorifice profecturum. Exinde apud Ferentium in colloquio simili, duorum annorum tranfretandi elegit sibi terminum, & praefixit. Sicque transiturum, & nobilem mulierem, natam Charissimi filii nostri in Christo Johannes Regis Hierosolymorum, illustris ipsius regni haeredem, in conjugem recepturum solemniter praestito juramento spospondit. Adjungentis, quod per hocad obsequium Terrae sanctae, non ut caeteri peregrini, sed ut Templarii & Hospitilarii se in perpetuum obligaret. Appropinquante itaque termino praelibato, caepit excusationes multiplices praetendere, se ad transitum asserens non paratum, & ut denuo ternorum sibi daretur terminus annorum, grandia obtulit obsequia Terrae sanctae cum obligationibus satis magnis. Apostolica vero sedes ne tantis laboribus exsufflatis & inutiliter sic exhaustis, totum dissolveretur negotium, quod huic Principi post Romanam Ecclesiam principaliter incumbebat: habito plurium Episcoporum & aliorum virorum consilio, de contingentibus nil omittens, venerabilem fratrem nostrum P. Albanensum Episcopum, & bonae memory G. titulo sancti Martini Presbyterum Cardinalem, ad Confirmanda illa, quae Imperator pro crucis obsequio spontaneus promittebat transmisit. Cumque apud sanctum Germanum cum pluribus Alemanniae Principibus pariter convenissent, Imperator propria manu juravit, quod inde ad biennium, id est, in passagio Augusti, nunc proximo transacto, omni excusatione & dilatione cessantibus, transfretaret, mille milites ibidem per biennium teneret ad suum stipendium, pro subsidio Terrae sanctae centum millia unciarum auri, in quinque passagiis tunc proximo futuris illuc destinaret certis assignanda personis. Et tunc Cardinales Presbyteri, de Imperatoris consensu, in conspectu Principum ac populi circumstantis, excommunicationis sententiam publice Authoritate Apostolica protulerunt in quam incideret Imperator, si forte in aliquo defecerit praedictorum. Obligavit insuper se Imperator ad centum chelendras, & quinquaginta galleias ducendas & tenendas ultra mare: & quod insuper duobus millibus militum passagium certis terminis largiretur, in animam suam jurari faciens, se ista quae diximus impleturum, & sponte consentiens in se & regnum suum ferri sententiam, si non fuerint observata. Qualiter autem haec impleverit, advertas, Nam cum ad ejus frequentem instantiam, multa cruce signatorum millia per excommunicationis sententiam coarctati in termino destinato ad portum Brundusii properassent, quia gratiam suam Imperator subtraxerat civitatibus ferie cunctis in portubus constitutis, & idem a praedecessore nostro, ac a nobis frequentius monitus, ut diligenter pararet omnia, & fideliter quae sposponderat adimpleret: ipse praemissorum, quae sedi Apostolicae & cruce signatis per praedicatores & literas suas fecerat, de sponsione passagii necessariorum & victus, suae salutis immemor, tamdiu in aestivi fervoris incendio, in regione mortis & aeris corruptela detinuit Christianum exercitum, ut non solum magna pars plebis, verum etiam non modica multitudo nobilium & magnatum, pestilentia, sitis ariditate, ardoris incendio, ac multis incommoditatibus expiravit. Inter quos defecerunt bonae memory Episcopy Andegavensis & Augustensis. Pars vero non modica infirmitate gravata regrediens, in viis, in silvis, & in planitiis, in montibus & speluncis occubuit jam ex parte. Sane reliqui vix obtenta licentia, licet galeiae, chalendrae ac naves sufficientes ad transitum victualium, hominum, & equorum, ut promiserat, non adessent, in festo tamen beatae Virginis cum jam temporis instantia immineret, ut naves transmarinis partibus inciperent remeare, sulcare maria inchoarunt: sed pro nomine Jesu Christi se discrimini committentes, ac credentes Imperatorem cominus eorum vestigia secuturum, Idem vero, evacuatis promissionibus, ruptis vinculis quibus tenebatur astrictus, calcato timore divino, contempta reverentia Jesu Christi, censura Ecclesiastica vilipensa, ac relicto exercitu Christiano, exposita infidelibus Terra Sancta, devotione populi Christiani abjecta; in suum & totius Christianitatis opprobrium retrorsum abstractus & illectus est ad consuetas Regni delicias objectionem corporis sui frivolis excusationibus, ut dicitur, gestiens palliare Attendite ergo, & videte, si est dolor sicut dolor sedis Apostolica, matris vestrae, sic crudeliter & toties deceptae in filio, quem lactaverat; in quem posuit in hoc facto spei suae fiduciam, in quem tot beneficiorum abundantiam cumulavit. Dissimulans interim, ne occasion inventa, se averteret a Terrae sanctae subsidio, exilia Praesulum, spoliationes, captivitates, & injurias multiplices, quas Ecclesiis, viris religiosis, clericis irrogavit; & obaudiens querelas multiplices pauperum, populorum, & nobilium patrimonii Ecclesiae clamantium contra ipsum, quas in aures Domini Sabaoth credimus introisse. Et quamvis Ecclesiae Romana tueri debeat filium tanta diligentia educatum, et magnificentia exaltatum; nunc ipsum gemit sine Marte victum, absque host prostratum: et in suae confusionis opprobrium, tam ignominiose deiectum. Non minus gemit exterminium exercitus Christiani qui non inimicorum gladiis, vel veritate defecit, sed calamitate tam miserabili est consumptus. Gemit etiam quod residua bellatorum, exposita maris periculis & fluctibus tempestatum, absque duce; praeceptore, & principe ducitur, quo ignorat, modicum profectura terrae sanctae utilitatibus. Quibus debitae consolationis solitum & opportunae subjectioni sauxilium, impedientibus jam maris frementis procellis, temporisque angustia juxta votum non possumus ministrare. Gemit insuper excidium Terrae sanctae utilitatibus, quibus debitae consolationis solatium, & opportunae subjectionis auxilium, impedientibus jam maris frementis procellis, temporisque angustia, juxta votum non possumus ministrare. Gemit insuper excidium Terrae Sanctae, quam nunc eripi de manibus Paganorum sperabamus; quam olim, ut asseritur, recuperasset Christianus exercitus per concambium Damiatae, nisi semel eis & iterum Imperialibus fuisset Literis Interdictum. Qui etiam non fuisset in manibus Paganorum inclusus; si galeiarum subsidium, ut ex parte sua promissum fuerat, & fieri poterat, subsecutum esset. Nam Damiata, quae ut astruitur, suo tradita nuncio, & aquilis Imperialibus insignata; eodem die crudeliter spoliata, & per suas deteriorata, viliter & ignominiose, per ipsos fuit infidelibus restituta. Recurrit etiam ad rediviva suspiria, & amissionem praescriptam, recolens Damiatae tot laborum angustias, tot expensarum dispendia, tot mortes fidelium, & tot excursus temporum, quae inutiliter affluxerunt; subortis lachrymis flere non cessat; nec est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus, nec abstergat lachrymas a maxillis. Cum ergo vox ejus in Rama jam sonuerit, & Rachel non solum filios, sed haec omnia irremediabili lamentatione deploret; quis fidelium a gemitibus & suspiriis continebit? quis filiorum, cernens aquarum profluvia de matris oculis prodeuntia, lachrymas non effundet? quis matris non compatietur angustiis? nec immensis ejus doloribus condolebit? quis fidelium propter haec non ardentius inflammabitur ad subsidium Terrae Sanctae, ne Christiana juventus ex insperato casu penitus prostrata videatur, & ignominiose animo consternata? Nonne viri cordati, & filii Jesu Christi, debent ad subsidium Terrae Sanctae tanto fortius animari, quanto ignominiam jam amplius resultare conspiciunt ex insperata ruina in patrem & filium, in redemptorem atque redemptos, in Christum & populum Christianum? Nos igitur hoc negotium tanto ardentius resumere affectamus, & profundiori consilio lata intendimus remedia invenire; quanto magis necessitas, & ex multis inflata doloribus nostram grandis angustia mentem pavit: & sic cum Dominus populo suo modicum ostendit se iratum, de illius manu hoc tempore sacrificium non acceptans, qui prudentiam non est imitatus illorum, per quem salus in Israel consuevit. Non tamen misericordiae Dei sunt consumptae, nec ejus miserationes penitus defecerunt. Sperantes namque in misericordia Dei nostri, qui viam nobis ostendit, per quam in hoc opere prosper gradiamur: & viros secundum cor suum destinabit, qui praecedant in cordis puritate ac manuum munditia exercitum Christianum. Ideoque fraternitatem vestram obsecramus in Domino, per Apostolica scripta praecipiendo mandantes: quatenus haec clero et populis vobis commissis fideliter exponentes, ac inducentes eosdem ad haec exequenda, suos studeant animos praeparare; & ipsos ad vindicandam injuriam Jesu Christi sedulis exhortationibus invitetis, ut cum ipsos sedes Apostolica habito majori tractatu sollicitandos providerit, promptos inveniat & paratos. Porro, ne tanquam canes muti, non valentes latrare, videamur defer homini contra Deum, non sumentes ultionem de illo, qui tantam injuriam populo procuravit, Imperatorem videlicet Fredericum, qui nec transfretavit in termino constituto, nec illuc in taxatis passagiis praescriptam pecuniam destinavit, nec mille duxit milites per biennium tenendos, ad suum stipendium, pro subsidio Terrae Sanctae ibidem, sed in tribus articulis manifest deficiens, in his discriptae excommunicationis laqueum ultroneus se ingessit, excommunicatum, quanquam inviti, publice nunciamus, et mandamus ab omnibus arctius evitari: contra ipsum, si contumacia ejus exigerit, gravius processuri. Confidimus tamen adhuc in pii patris clementia, qui neminem vult perire, quod oculi mentis caligantes, hoc Ecclesiastico delibuti collirio, i non fuerit animo rebellis, lumine poterunt illustrari, ut suam aspiciat nuditatem▪ & ignominiam suam, quam incurrit, avertat: Sicque recurrat ad medicum, & ad matrem Ecclesiam revertatur, per humilitatem debitam: & satisfactionem congruam, salutis remedia recepturus. Non enim ejus salutem in Domino affectamus interire, quem olim sincere dileximus, in minori etiam officio constituti. Data Laterani, Pontificatus nostri Anno secundo.

The Emperor justly incensed with the publication of these libellous, scandalous, and fabulous Excommunications against him in England, and all other Kingdoms, Churches, to his intolerable defamation; endeavored to vindicate himself and his innocence, against the Popes calumnies, by dispatching Letters into all parts, and particularly into England, thus recorded by Matthew Paris.

IMperator itaque Fredericus, cum a referentibus se excommunicatum cognovisset, perturbatus est valde: & sicut Papa per Literas suas in omnibus Christianorum finibus latam fecerat sententiam publicari; ita dictus Imperator scripsit universis Regibus & Principibus Christianis, conquerens sententiam in eum fuisse injuriose latam. Denunciavit etiam singulis & universis, se non frivolis excusationibus, sicut ei Papa mendose imposuit, a peregrinatione reversum inchoata; sed maximae infirmitatis causa, illius super hoc testimonium invocans, qui est testisin coelo fidelis. Affirmavit insuper, quia quam citius sibi Deus prosperitatem praestiterit corporalem, votum suae peregrinationis (sicut decet Imperatorem) cum honor congruo persolvere Domino procurabit. Inter caeteros siquidem Catholicos Regis, Literas auro Bullatas Anglorum Regi transmisit; proponens in eisdem Romanam Ecclesiam tanto jam avaritiae succensam incendio, et concupiscentia manifesta; quod bonis Ecclesiasticis non sibi pro voto sufficientibus, Imperatores, Reges, et Principes exhaeredare, et Tributarios constituere non veretur. Habeat autem de praemissis Rex Anglorum ex se ipso exemplum, cujus Patrem, Regem scilicet Johannem, tamdiu excommunicatum tenuit, quousque ipsum et Regna ejus constituit sub Tributo. Habeant etiam generaliter omnes idem exemplum de Comite Tholosano, ut alios Principes multos; quorum terras et personas tamdiu sub Interdicto concludere molitur, donec illos in consimilem redigat servitutem. Simonias, exactiones diversas, et a saeculis inauditas, quas in Ecclesiasticas personas incessanter exercent; usuras manifestas, et palliatas, quibus hactenus incognitis totum mundum inficiunt, praetermitto. Sermones tamen super mel mellitos, et super oleum mollitos, insatiabiles sanguisugae, dicentes Curiam Romanam esse Ecclesiam, matrem nostram, ac nutricem: cum sit Curia praetaxata omnium malorum Radix et Drigo; non maternos, sed actus exercens novercales, ex cognitis fructibus suis certum faciens argumentum. Revolvant haec inclyti Barones Angliae, quos Papa Innocentius Bullatis Literis communitos animavit, ut in Regem Iohannem quasi Ecclesiae inimicum insurgerent obstinatum. Sed postquam enormiter memoratus Rex est incurvatus, et se suumque Regnum Ecclesiae Romanae, velut effoeminatus, mancipavit; praedictus Papa Proceres, quos prius sustinuit et excitaverat, postposito mundi pudore Dominique timore, conculcavit, morti expositos et miserabiliter exhaeredantos, ut more Romano, protervo hiatu quod pinguius erat, proh dolor, absorberet! Et factum est, quod incitante Romanorum avaritia, Princeps provinciarum facta est sub Cributo. Ecce mores Romanorum, ecce laquei Praelatorum, quibus universos ac singulos quaerunt illaqueare, nummos emungere, liberos subjugare, pacificos inquietare, in vestibus ovium, cum sint intrinsecus lupi rapaces; Legatos huc et illuc mittentes, excommunicare, suspendere, punire potestatem habentes; non ut semen, id est, verbum Dei seminent fructificandum, sed ut pecuniam extorqueant, colligant, et metant quae nunquam seminaverunt. Sicque fit, ut Ecclesias sacras, pauperum refugia Sanctorum Mansiones diripiant, quas pii ac simplices Patres nostri in refectionem pauperum ac peregrinorum et religiosorum sustentationem fundarunt. Ex nunc ad Imperia et Regna degeneres et ignobiles (quos solae Literae faciunt insanire) ausu temerario contendunt anhelari. In paupertate quidem & simplicitate fundata erat Eccleha Primitiva, cum Sanctos quos Catalogus Sanctorum commemorat, foecunda parturiret. S daliud fundamentum nemo potest ponere, praeter illud quod positum est a Domino Jesu, ac stabilitum. Porro quia in divitiis navigant, in divitiis volutantur, in divitiis aedificant, timendum ne paries inclinetur Ecclesiae, ne maceria depulsa, ruina subsequatur. In nos etiam novit scrutator omnium, unjust debacchantur, dicentes nos nolle terminis transfretasse constitutis: cum multa me de eo, et Ecclesia, et Imperio inevitabilia ac ardua negotia, praeter infirmitatis incommoda, detinebant. Quorum primum fuit rebellium Siculorum insolentia. Nec videbatur nobis sanum fuisse consilium expediens Christianitati, nos in Cerram Sanctam transisse, Bellum intestinum post terga relinquentes: sicut nec medico, ferro infixo vulneri, fomentum adhibere medicinae. In conclusione quoque demum haec adjecit, exhortans orbis Principes universos ut contra tantam sibi prospiciant avaritiam, et iniquitatem, quia

Tunc tua res agitur, paries cum proximus ardet.

Ex hac itaque Imperator perturbatione commotus, excitavit contra Dominum Papam & Romanae Ecclesiae Patrimonium, seditionem gravissimam: invadens ejus Civitates, & occupans Castella. Sicut idem Papa per Literas suas Romano Legato Francorum directas, evidenter expressit; recorded at lage by Matthew Paris, fraught with nothing but calumnies and lies, to defame the Emperor.

These Antichristian proceedings against the Emperor, so exasperated the Citizens of Rome, that they expelled him the City, and chased him to Perusium.

PEr idem tempus, populus Romanus in Papam Gregorium seditionem excitavit, & •• sollemnitate Paschali illum ejecerunt ab urbe; insequentes eum usque Viterbium Castellum suum. Ubi fortiter invalescentes, fugaverunt eum usque Perusium▪ Papa, aliud vindictae genus non habens, persecutores suos excommunicationis sententia innodavit. Which they dreaded not at all.

King Henry the 3d. upon receipt of the Popes Bulls against the Emperor, and the Emperors Letters against the Pope, sent this Letter to this Fire-brand, and another to the Emperor, advising an accommodation between them, for the better relief of the Holy-land.

DOmino Papae, Sanctitatis vestrae Literas devotione qua decuit recepimus continentes narratione brevi defectum succursus Terrae Sanctae, quem in praesenti sperabitis per Ministerium Imperatoris ordinatum fuisse: Sane dolorem vestrum, quem brevem esse decet, non audimus sine dolore, maxim, cum in salute vestra et Ecclesiae statu pacifico, regnantium pax consistat et Regnorum: Recepimus autem postmodum Literas Imperatoris qui te multis gravaminibus & injuriis ei ut dicebat, praeter suorum exigentiam meritorum, conquerendo, in eisdem Literis, notum fecit nobis, sicut & in aliis Regnis publicasse se dicit, quod in medio instantis Maii, proponit nihilominus transfretare. Literas easdem ostendimus Clerico vestro, Magistro Stephano, tunc praesenti nobiscum, de cujus consilio Imperatori rescripsimus consulendo, ut a debita vobis et Ecclesia devotione nullius temeritatis ausu recedens, humiliter obediat, et obsequatur vobis; siquidem ut Patri et Domino, cui in totius fidelitatis et obsequii plenitudine adesse volumus et tenemur, consulimus in Domino pro negotio Terrae Sanctae, cujus liberationem mundus desiderare debet ardenter, quatenus eundem si cum humilitate debita ad cor reverti voluerit, vestrisque parere mandatis, misericorditer recipere velitis ad pacem. Teste Rege apud Westmonasterium, Vicesimo die Februarii.

The Emperor having recovered his health, to perform his vow, satisfy the Christians who had crossed and transported themselves to the Holy Land, pacific the Pope, and wipe off all scandalous reproaches, and the Bulls of Excommunication, took shipping again for this expedition; yet the Pope would not absolve, but kept him still Excommunicated.

FREDERICUS Imperator mare Mediterraneum ingressus, ut Domino votum peregrinationis persolveret, in vigilia Nativitatis Beatae Virginis Mariae apud Achon applicuit: venientes ei obviam Clerus terrae & populus cum magno honor, ut tantum dicebat virum, illum receperunt. Veruntamen quoniam noverant eum a Papa excommunicatum, non ei communicaverunt in osculo, neque in mensa: sed consuluerunt, ut Domino Papae satisfaciens, rediret ad Sanctae Ecclesiae unitatem. Templarii vero & Hospitilarii, in adventu ejus flexis genibus adoraverunt eum, genua ejus deosculantes, & omnis fidelium, qui aderat exercitus, glorificabant Deum in adventu ipsius: sperantes quod per eum fieret salus in Israel. Tunc Imperator (as he had just reason) ad universum exercitum gravem deposuit querimoniam, de Pontifice Romano, quod injustam tulerat in eum sententiam: affirmans se gravissimae infirmitatis causa, & aliorum arduorum negotiorum, quae totam tangebant Christianitatem, iter suum ad Terrae Sanctae subsidium distulisse.

This perverse Pope on the contrary, to evidence his implacable malice against the Emperor, instead of absolving him from his Excommunication for not going to the Holy Land, now resolves not only to continue it, but makes actual War upon his Territories, to deprive him of his Temporal Crown, as Contumacious and Rebellious, because he went thither, and set up John de Brennes (whom he made his General) Emperor in his Throne: as Matthew Paris thus relates.

CIrca dies istos, Papa Gregorius nimis moleste ferens, quod Romanorum Imperator excommunicatus & rebellis, ad Terram Sanctam transierat: de illius poenitentia & satisfaction, ut rediret ad Ecclesiae unitatem, non mediocriter desperabat. Decrevit ergo eum, quem contumacem vidit & rebellem, ab Imperiali fastigio depellere: & alium quemlibet filium pacis & obedientiae, loco ejus subrogare. Sed quoniam hujus rei certitudo nobis non nisi per alios constare potuit, ponemus hic Literas Thomae cujusdam Comitis, quem Imperator cum quibusdam aliis in recessu suo, Imperii tutorem constituit & rectorem: quas Imperatori super hoc negotio in Syriam destinavit, & quas a quodam fide digno suscepimus peregrino.

Excellentissimo Domino Frederico, Dei gratia Imperatori Romanorum, & semper Augusto, ac Siculorum Regi potentissimo; Thomas Comes Atteranensis, suus in omnibus fidelis ac devotus, salutem, & de Hostibus triumphare. Post recessum vestrum, Domine Excellentissime, Gregorius Pontifex Romanus, & magnificentiae vestrae Hostis publicus, congregato exercitu copioso per Johannem de Brennes, Regem quondam Hierosolymorum, & alios quosdam viros strenuos, quos militiae suae Principes constituit; terram vestram & hominum vestrorum hostiliter ingressus, contra Legem Christianam decrevit vos in gladio vincere materiali, quem non potuit dejicere in gladio, ut asserit, spirituali. Nam Johannes praefatus, de Regno Francorum, & aliis conterminis regionibus, militiam contrahens non modicam; sub spe Imperii, si vos possit subigere, de Thesauris Apostolicis, suis militibus stipendia ministrat. It aque idem Johannes, & alii sedis Apostolicae principes militiae, terram vestram & hominum vestrorum Hostiliter irgressi: Ignem in aedificiis & villis accumulant, spolia & armenta rapiunt, homines captos diversis cruciatibus torquent, & ad gravissimam redemptionem compellunt: nulli sexui parcun , nec cuiquam extra Ecclesiam vel Coemiterium deferunt: Vicos & Castella capiunt, non habences ad hoc respectum, quod sitis in servitio Jesu Christi. Et si quis de Imperatore mentionem facit, Johannes d Brennes affirmat, non esse alium Imperatorem praeter ipsum. Mirantur super his amici vestri, Excellentissime Imperator, et praecipue Clerus Imperii vestri: qua consideratione et conscientia talia facere potest Pontifex Romanus, et contra Christianos arma movere. Maxim cum Dominus dixerit Petro, in gladio materiali percutere volenti: Mitte gladium tuum in vaginam. Omnis enim qui percusserit in gladio, peribit. Vel quo jure possit ill qui quasi diebus singulis praedones, incendiarios, et Christianorum tortores excommunicate, et ab Ecclesiae unitate separate, talibus assensum praebere, et Authoritatem praestare, similiter admirantur. Provideatis nunc obsecro, Imperator potentissime, securitati vestrae & honori super praemissis: quia inimicus vester saepedictus, Johannes de Brennes, omnes Portus cismarinos cum exploratoribus armatis non paucis munivit: ut si forte incautus a peregrinatione redires, ipse vos sub captione conclusum incarceraret, quod Dominus avertat.

Can any Romanist, Pontifician, Christian, Turk, or Sarazen read these unchristian extravagant proceedings of the Pope, but with highest detestation of his Diabolical impiety, malice, and injustice? But though this Pope unjustly persecuted him with fire and sword, and cursed him with Bell, Book and Candle, yet God so blessed him with success, that he speedily recovered Jerusalem and the Holy Land out of the Sarazens hands, of which he gave a full account in his Letter to King Henry the 3d. which you may peruse at leisure in Matthew Paris; the form and inscriptions of the Golden Bull or Seal thereto affixed; (which are memorable) he thus describes.

FOrma Bullae Imperatoris aureae erat talis: Ex una parte erat Imago Regia, & scriptum in circuitu, Fredericus Dei gratia Romanorum Imperator, & semper Augustus. Ex una parte vero Regalis Imaginis, scilicet super dextrum humerum, scriptum est, Rex Jerusalem. Ex alia parte ejusdem Imaginis, scilicet super sinistrum humerum, scriptum est, Rex Siciliae. Ex alia autem parte Bullae, insculpitur quaedam Civitas, scilicet Roma, & scribitur in circuitu, Roma Caput Mundi, tenet orbis froena rotundi. Erat autem Bulla aliquantulum major Bulla Papae.

It is evident by the last Motto in this Seal, That the Emperor esteemed himself, not the Pope, The Head of the World, and of Rome itself, of which he held the reins; that the Pope had no real Jurisdiction in or over it, but only by pretext of St. Peters usurped and abused Keys; which yet terrified his Superstitious Votaries of the Clergy so much, that none of the Bishops would or dared to say Mass within the walls of Jerusalem itself, when recovered from the Sarazens, so long as the Excommunicated Emperor was within it; so much did they obey and fear this unchristian Pope, more then God, or this Victorious Emperor: witness this relation.

INgressus est igitur, Sanctam Civitatem Jerusalem exercitus Christianus, & Patriarcha cum Episcopis suis Suffraganeis mundificavit Templum Domini & Ecclesiam Sancti Sepulchri, Sanctaeque Resurrectionis ejusdem, cum aliis Ecclesiis Sanctisque locis Venerabilibus Civitatis, abluentes pavimentum & parietes aqua benedicta, & agents processiones in hymnis & canticis, reconciliaverunt Deo loca universa, diuturnis infidelium sordibus prophanata. Verum, quamdiu Imperator, qui excommunicatus fuerat, intra urbis moenia moram fecit, nullus Praelatorum (such was their baseness and impiety) Missam celebrare praesumpsit. Magister tamen Walterus, frater quidam de ordine praedicatorum, vir religiosus, providus, ac discretus, & in divina pagina eleganter eruditus, Anglicus natione, qui a Domino Papa officium praedicationis, in quo singulariter floruit, expeditus, in exercitu Christi susceperat, quod etiam per aliquod tempus foeliciter impleverat, celebravit divina in Ecclesiis suburbanis: unde devotionem fidelium plurimum excitando, ad obsequium crucifixi arctius animavit.

The Pope enraged with (instead of rejoicing at) the Emperors Victorious proceedings against the Sarazens, as he invaded his Empire with fire and sword, to dethrone him at home, so he suborned the ambitious Templars and Hospitalers (who envied his successes) to betray him to the Sarazens, to murder, or take him Prisoner in the Holy Land, sumpserunt cornua ex odio Papali; audierant enim, quod jam Papa Imperium hostiliter invaserat. But this their Treachery was so execrable to the very Soldan of the Sarazens, made privy to it, that he revealed it to the Emperor, and so prevented his destruction; who thereupon clave more affectionately to this Pagan Soldan, then to this Antichristian Pope, or unchristian, perfidious Templars.

Moreover the Pope procured Geraldus Patriarch of Jerusalem, to write a Letter to all Christians concerning his slow proceedings against the Sarazens, fraught with scandals, which the Pope dispersech into all parts, especially in England, to defame and withdraw the people's affections from him: Which done, Papa ad ejus dejectionem diligentius solito insurrexit, & collectioni pecuniae hiavit avidius, both in England and elsewhere, of which more in its due place.

These Antichristian Papal Usurpations over, and proceedings against the Emperor abroad, were published by the Popes Legates and Instruments in England, to overawe, terrify the King and Nobles, as well as Clergy, and abate their oppositions against his Usurpations and Encroachments on their Rights, especially in cases of Provisions, Appeals about Elections, and Church affairs, wherein he acted arbitrarily what he pleased, as these passages evidence.

EOdem Anno, Cassata Romae electione Magistri Willielmi Scoti Dunelmensis electi, Robertus Sarisburiensis Episcopus ad eundem Episcopatum electus est, postulatus, & translatus: post cujus promotionem Canonici Sarisburienses elegerunt Magistrum Robertum Bingeham Canonicum suum in animarum suarum Episcopum & Pastorem. Quo utique anno decisa est contentio inter Monachos Coventrenses, & Canonicos Litchfeldenses, super Episcopo eligendo, Romae per sententiam diffinitivam: Ita ut deinceps Episcopos alternatim eligant, Monachi primum, & Canonici eo defuncto alterum. Hoc tamen observato, ut Prior Coventrensis in electione primam semper habeat vocem. In hac autem sententia videtur plurmum juri Monachorum fuisse derogatum, qui eatenus semper Pontifices elegerant absque Canonicorum consensu.

This year there grew a new contest between the King and Monks of Canterbury, about the election of the Archbishop, which occasioned an Appeal and decision of the election by the Pope at Rome, whereby the Pope got two years payment of his Annual Pension granted by King John, (as you heard before) and a Tenth in promise the Historian will inform us.

EOdem Anno, Stephanus Cantuariensis Archiepiscopus, apud Slindonam manerium suum vii. Idus Julii diem clausit extremum: & Cantuariae sepultus est pridie Nonas ejusdem. Quo sepulto, Monachi Cantuarienses impetrata a Rege licentia, elegerunt Monachum de gremio Ecclesiae suae, Magistrum Walterum de Hemesham, iii▪ Nonas Augusti; quem cum Monachi praesentassent Regi, ipse post diutinam deliberationem, eundem electum certis objectionibus refutavit. Primo quidem, ipsis objecit, Monachis, Quod talem elegerunt, qui sibi inutilis erat in Regno. Secundo, Quod Pater ejusdem de furto convictus, patibulo suspensus fuit. Tertio, Quod steterat in causis contra Patrem suum Regem Johannem, tempore Interdicti. Episcopy praeterea Cantuariensis Ecclesiae Suffraganei, eidem electo objecerunt; quia Sanctimonialem quandam oppresserat, et ex illa pueros susceperat. (A very chaste Monk, fit to be Primate of all England. ) Adjicientes insuper, Quod electio Archiepiscopi sine istorum praesentia non debuerat celebrari. Electus vero praefatus, electioni factae firmiter adhaerens, post appellationem interpositam, assumptis sibi Monachis quibusdam Cantuariensibus, Domini Papae se conspectibus praesentavit: petens instanter, ut electionem factam confirmaret. Sed Dominus Papa, eum cognovisset, quod a Rege et Episcopis electio contradicta fuisset, distulit negotium, donec rei certitudinem cognovisset. Rex autem & Episcopy, cum audissent, quod electus memoratus ad Curiam Romanam iter arripuerat: objectiones praemissas in scriptum redactas, & tam Regio quam Episcoporum sigillo roboratas, per Roffensem & C strensem Episcopos Domino Papae transmiserunt, Magistrum Johannem Bedefordensem Archidiaconum hujus negotii constituentes patronum. Nuntii tandem Romam pervenientes, Domino Papae Regis & Episcoporum Literas porrexerunt. Quibus Papa diligenter inspectis, de consilio Cardinalium statuit partibus diem in crastino cinerum: ut tunc mediante justitia causam sententialiter diffiniret.

EOdem tempore, instant die cinerum, qui electo Caentuariensi & Nuntiis Regis Anglorum fuerat praefixus; ut quid de Iure foret a Papa diffiniendum inter partes, procuratores dicti Regis, scilicet Magister Alexander de Stavenesse Episcopus Cestrensis, & Magister Henricus de Sanford Roffensis Episcopus, & praecipue Magister Johannes de Heutona; Dominum Papam & Cardinales omnes assiduis petitionibus convenerunt: sed illos invenientes ex more difficiles, timuerunt valde a suo desiderio defraudari. Vnde habito tractatu detestabili super praemissis, promiserunt Domino Papae ex parte Regis Anglorum, ab universo Regno Angliae et Hyberniae decimationem omnium rerum mobilium, ad guerram suam contra Imperatorem sustinendam, ut eos in Regis proposito exaudiret. At Dominus Papa, qui rebellem Imperatorem super omnia aestuabat dejicere, tanti promissionibus exhilaratus, trahitur ad consensum, et sedens in Consistoria, haec quae sequu tur proposuit.

NUper ad audientiam nostram pervenit, electio Cantuariensis Ecclesiae, de quodam Monacho Waltero nomine. Et postquam audivimus quae pro se idem Monachus, & pro sua electione proposuit, auditis etiam objectionibus & exceptionibus Episcoporum Angliae, tam contra electionem praefatam, quam in personam electi, per Venerabiles fratres nostros Coventrensem & Roffensem Episcopos, & dilectum filium Archidiaconum Bedefordensem, in audient a nostra propositis, examinationem circa electi praenominati personam, Venerabilibus fratribus nostris Domino Albanensi, Domino Thomae de Sancta Sabina, & Magistro . Cardinalibus, commisimus faciendam. Cumque electus coram illis constitutus, requisitus esset de descensu Domini ad inferos, utrum in carne, vel sine carne descenderit? male respondit. Item, de confectione corporis Christi in altare? male respondit. Item requisitus, de Rachele qualiter plorabat filios suos, cum primo esset mortua? male respondit. Item requisitus, de sententia excommunicationis contra juris ordinem lata? male respondit. Item requisitus, de matrimonio si alter contrahentium infidelis decesserit? male respondit. Super his omnibus articulis diligenter examinatus est a Cardinalibus, quem non solum dicimus minus been respondisse, sed pessime. Cum igitur, Nobilis sit Ecclesia Cantuariensis et nobilem habuisset Praelatum, virum discretum, modestum, et de gremio Romanae Ecclesiae assumptum: et iste modo electus, quem non solum pronunciamus indignum, imo si de rigor juris procederemus, aliud dicere cogeremur, ita insufficiens est, quod ad tantum honorem non debet assumi, electionem de ipsa fa tam omnino cassamus, Provisionem nobis dictae Ecclesiae reservantes. Here he gives Judgment for himself in the cloze of his Bull, though against the elect Archbishop in the premises; robbing both the King and Monks of their Rights and Privileges.

CAssata sane in hunc modum electione praefata, procuratores Regis Angliae & Episcoporum Cantuariensis Ecclesiae Suffraganeorum, Literas de rato eorundem tam Regis quam Episcoporum, in Domini Papae praesentia exhibentes: proposuerunt de Magistro Richardo Lincolniensis Ecclesiae Cancellario, quod esset vir eminentis scientiae & literaturae, ac conversationis honestae, quodque tam Ecclesiae Romanae, quam et Regno Angliae esset non mediocriter fructuosus: atque modis omnibus coram Domino Papa ejus personam commendantes, Dominum Papam trahunt cum suis Cardinalibus ad consensum. Sicque memorato Richardo, non electo ad Archiepiscopum, sed dato; Dominus Papa Suffraganeis Cantuariensis Ecclesiae Literas in haec verba direxit.

GREGORIUS Episcopus, &c. Ex commissa nobis a Domino cura Pastoralis officii, et concessa (licet immeritis) plenitudine Ecclesiasticae potestatis, cogimur Ecclesiarum omnium per quotidianam instantiam, sollicitudinem et curam gerere, eisque cum necessitas ingruerit, et ex justitiae debito, et ex gratiae beneficio, paterna diligentia providere. Inter caeteras autem particulares Ecclesias, & metropoles universas ad Cantuariensem Ecclesiam, tanquam ad nobilissimum sedis Apostolicae membrum, in ejus opportunitatibus oculos considerationis expandimus; quam mater Ecclesiarum, Apostolica sedes, tanto benigniori debet favore prosequi, quant eam inter alias divina dispositio in spiritualium plenitudine et temporalium ubertate gratia praetulit ampliori. Hanc etenim velut paradisum voluptatis, et hortum deliciarum, ordination sua plantavit altissimus, de qua producere valuit lignum scientiae boni et mali: in institution dignitatis metropolicae, lignum vitae: in ordine religions Monasticae, et regularis observantiae disciplina, ligna pomifera: in Suffraganeis, quae per operationem Sanctam delectant in visu, per fidelem Doctrinam delectant in gustu, per opinionem bonam recreant in olfactu. De eodem loco fluvius egreditur, per quem gloriosissimi Thomae Martyris sanguis exprimitur; qui dum vitam mortuis, sanitatem aegrotis, libertatem servis, et audaciam timidis contulit; inde progrediens, in quatuor proculdubio capita derivatur. Cujus miraculorum excellentium signa dum sollicita meditatione discutimus, ratas & insolitas divinae plantationis delicias invenimus. Hujus itaque paradisi custodiae, bonae memory Stephano quondam Cantuariensi Archiepiscopo, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali, viro utique pereminentissime donis scientiae, et munere gratiae, supernis carismatibus delibuto, et erepto de carnis ergastulo, et ad paradisi coelestis jucunditatem et requiem, sicut speramus et credimus, evocato: dilecti filii Cantuariensis conventus, electionem celebratam ab eis de Waltero Monacho Cantuariensi, nobis praesentare curarunt. Qua primo electionis merita, et examinata personae literatura, justitia mediante, cassata: hominem culminis, quem per vitam et scientiam, intellectum pariter et affectum, ad imaginem et similitudinem Dei conditum, habentem per salutarem Doctrinam vitae spiraculum, in paradiso, ut operetur et custodiat illum, duximus collocandum, Magistrum Richardum Lincolniae Cancellarium; quem tam ex fratrum nostrorum, qui eum in scholis noverunt, quam ex venerabilium fratrum nostrorum Roffensis et Coventrensis Episcoporum, et aliorum plurium testimonio, virum didicimus eminentis literaturae, conversationis honestae, famae integerrimae, excellentissimae industriae, Zelatorem animarum et Ecclesiasticae libertatis, Cantuariensis Ecclesiae, de fratrum nostrorum consilio, praesentibus praefatis Episcopis, praeficimus in Archiepiscopum et Pastorem. Quapropter fraternitatem vestram monemus, & hortamur, per Apostolica scripta mandantes, quatenus tanquam charitatis filii & devotionis, ipsum ad honorem omnipotentis Dei, & Apostolicae sedis, & Cantuariensis Ecclesiae recipientes, cum humilitate debita & devotione sincera, intendatis eidem, & tanquam Patri & Pastori animarum vestrarum, & Metropolitano vestro obediatis humiliter & devote. Gaudere quidem debetis in Domino, quod illius gratia principaliter cooperante, qui inspirando praevenit, et adjuvantem prosequitur, provisum est laudabiliter Ecclesiae viduatae. Data, &c.

This is the first instrument and form I find in History or Record, of a Popes Provision to a Bishopric, which you see is very specious, lofty, Pontifical, rhetorical.

Though the Pope by reason of the differences between the King and Monks, usurped by Provisions, thus to fill the See of Canterbury in the case of Stephen Langhton before, and this Richard his immediate Successor, being of greatest concernment for the Popes interest on the one hand, and the Kings, Church of England's on the other, yet where the King gave his Royal assent to Bishops duly elected by his License, where there was no competition the Pope interposed not, as these two presidents in the self-same year attest.

EOdem Anno, Eustachius Londinensis Episcopus diem clausit extremum. In cujus loco Canonici elegerunt Magistrum Rogerum, cognomento Nigrum; virum in literatura profundi pectoris, honestum, ac per omnia laudabilem, religions amatorem ac defensorem, omni genere superbiae carentem, Canonicum de gremio Ecclesiae suae: quem Dominus Rex sibi praesentatum, sine difficultate recepit. Eodem tempore obiit Galfridus Elyensis Episcopus, mense Decembri, & sepultus est in Ecclesia Cathedrali sua, pridie Idus mensis ejusdem, sicut et praedictus Eustachius in sua. Quo Galfrido defuncto, Monachi elegerunt communi assensu Hugonem Sancti Edmundi Abbatem. Qui Regi praesentatus, gratanter susceptus est, et Episcopatus bonis omnibus investitus.

Richard Archbishop of Canterbury by Provison, and these two Bishops elect, were the next year consecrated all together, as Matthew Paris informs us.

EOdem tempore, in die Sanctae Trinitatis, Convenientibus Cantuariensis Ecclesiae Suffraganeis apud eandem Civitatem, consecratus est Magister Richardus Cantuariensis electus, per manum Henrici Roffensis Episcopy, sine pallio, (therefore not absolutely necessary) ita quod licuit ei vel ordines celebrare, vel Ecclesias dedicare. Consecrati sunt etiam cum eo eadem die, per ministerium ejusdem Episcopy, ante majus altare in Ecclesia Sanctae Trinitatis, Rogerus electus Londinensis, & Hugo Elyensis, iv. Idus Junii.

What Letters of recommendation and reception of other Bishops this Pope sent to the Bishops of England, you may discern by this relation.

HOc denique Anno venit in Angliam Archiepiscopus quidam Armeniae majoris, gratia peregrinationis: ut Sanctorum Anglicanae Regionis reliquias, & loca venerabilia, sicut & per alia Regna fecerat, visitaret. Literas quoque Domini Papae ad commendationem personae suae, viris Religiosis et Praelatis Ecclesiasticis exhibuit, ut ab ipsis cum debita reverentia reciperetur, et honorifice tractaretur. Hic demum, cum apud Sanctum Albanum veniens, causa orandi Angliae proto-Martyrem, ab Abbate & Conventu reverenter susceptus est. His fabulous story of the life of Joseph of Arimathea, even at that day in Armenia, (therefore if true not dead and buried at Glastonbury ) you may read in Matthew Paris.

How the Pope and his Legates (at the Kings special request) intermeddled in restoring the Impropriations and Churches alienated from the Bishopric of Carlisle, appears by the premises, and this ensuing Record.

QUia constat Domino Regi, Ecclesiam de Novo Castro super Tinam, simul cum quibusdam aliis Ecclesiis a Praedecessoribus Domini Regis, Ecclesiae Carleolensi fuisse collatam, rogat Dominus Rex Eborum Archiepiscopum, quatenus cum ipsa Ecclesia vacans fuerit, quod suum est in hac parte, secundum ordinationem Authoritate Domini Popae factam, a bonae memory Dominis G. titulo Sancti Martini, Presbytero Cardinali, & P. Norwicens. Episcopo, Apostolicae sedis Legatis, exequatur circa personas Venerabilis Patris Carleolens. Episcopy. Teste, &c.

Pluralities being prohibited by many Councils and Canons, the Pope took upon him, notwithstanding these Canons, (for money) to grant Clerks Dispensations to hold Pluralities. Amongst others, he granted a Dispensation to two of King Henries Clerks, which he should name to hold pluralties, whom he nominated by these his Letters Patents.

UT R. Sar. Episcopus, sciat quibus Dominus Rex vult gratiam dispensationis impendi, quam dominus Papa Domino Regi concessit, de duobus Clericis suis ut plura obtineant beneficia, eidem Sar. Episcopo significat Dominus Rex, quod gratiam istam fieri vult L. Capell. Decano sancti Martini London. & Waltero de Kirkham; In cujus, &c. Teste Rege apud Westmonasterium Decimo Tertio die Februari.

The King opposing the election and consecration of Bishops in Ireland without his precedent License to elect, and special approbation of them when elected, they thereupon appealed to the Pope; who sometimes heard both parties at Rome, sometimes referred the Appeal to be heard and determined by the Archbishop of the Province in Ireland; before whom the King constituted his proctor, to defend the Rights of his Crown by this ensuing Patent.

REX Venerabili Patri in Christo Archiepisco Cassel. & Episcopo Fernensi & dilecto & fideli suo G. de Theurevil Archid. Dublin salutem. In causa quae vertitur coram vobis de mandato Domini Papae, inter nos & Magistrum Johannem Ocolingham, qui se gerit Electum Imelic. super Electione quae de ipso dicitur celebrata fuisse, dilectum & fidelem nostrum Magistrum Laurentium de London. Procuratorem nostrum constituimus ad Iura nostra procuranda et defendenda, ratum habituri, & gratum, quicquid in praedictis vice nostra duxer it faciendum. Hoc idem parti adversae significamus. Teste Rege apud Lambeth. Decimo die Maii.

How fraudulently and unworthily the Bishops in Ireland, dealt with the King, this writ for seasing the Temporalies of the Bishop of Lismore into the Kings hand, for his fraud, will discover.

REX Dilecto & fideli suo Richardo de Burg. Justic. suo Hiberniae salutem. Quia Magister Griffinus, qui gerit se tanquam Electum Lismorensem, nos decepit prout intelleximus, asserendo se electum esse in Episcopum Lismorensem et confirmatum, cum non sit confirmatus, vobis mandamus quatenus statim visis Literis istis, Episcopatum Lismorensem qui est in manu ipsius Magistiri Griffini, cum omnibus pertinentiis suis et terris, et rebus, et redditibus, et omnibus possessionibus, ad eundem Episcopatum pertinentibus, in manum nostram capiatis, et salvo custodiatis, donec aliud inde praeceperimus. Teste meipso apud Westmonasterium Vicesimo Quinto die Aprilis.

Although these Irish Bishops and Clergy men, were very prone to invade the Kings Rights and Royalties, yet they were very backwards to contribute to his necessities or supplies though commanded by the Popes special Bulls, as this Record attests.

REX Archiepiscopo Armachano & suffreganeis suis salutem. Quia nondum impensum est nobis auxilium a Praelatis et Clero Hiberniae, sicut in Anglia jampridem nobis est impensum: Et sicut Dominus Papa tam in Hibernia, quam in Anglia nobis fieri mandavit, rogamus Paternitatem vestram, affectuose. Quatenus, quo et quantum indigeamus auxilio pie pensantes, ac mandato Domini Papae reverenter obtemperantes, petitum jam pridem subsidium, sine mora nobis impendere velitis, et ab aliis impendi omni adhibita diligentia procuretis, ut tam munificentiae vestrae liberalitatem propriam, quam erga alios adhibitam diligentiam, multiplici gratiarum action prosequi debeamus specialiores et obnixiores solito vobis affectu. Teste ut supra fiat autem solutio praedicti auxilii ad scaccarium nostrum Dublin. in manus J. Fernensis, & G. Archid. Dublin.

The Arcbishop instead of collecting monies for the King upon these Letters, procured this Patent for him to receive the profits of all the Temporalties of Bishoprics falling void in Ireland during their vacancy, to satisfy a debt owing him by the King, till his debt should be fully paid.

REX Justiciario Hiberniae salutem. Sciatis quod conceffimus Uenerabili Patri H. Dublin. Archiepiscopo, Custodiam omnium Archiepiscopatuum et Episcopatuum quos de caetero vacare contigerit, in Hibernia, ad percipiendum fructus et exitus inde provenientes quamdiu vacaverint per manum Ueneravilis Patris I. Fernensis Episcopy, et dilecti et fidelis nostri G. de Turrevil Archid. Dublin. donec debitum quod eidem Archiepiscopo debemus, de praedictis fructibus et exitibus ei plene solverimus; Cum autem soluto debito inde quieti fuerint praedicti Episcopus et G. de Turrevil exitus et fructus ab hujusmodi Archiepiscopatibus et Episcopatibus vacantibus provenientes ad opus nostrum reservent, inde ad Scaccarium nostrum Dublin. respondeant quam diu nobis placuerit. Et ideo vobis mandamus quod cum contigerit Archiepicopatus vel Episcopatus aliquos in Hibernia vacare, permittatis praedictum Episcopum Fernensem et G. de Turrevil de fructibus et Exitibus inde provenientibus libere et sine impedimento disponere, ad respondendum inde praedicto Archiepiscopo, et nobis postquam debitum ipsius Archiepiscopi persolutum fuerit sicut praedictum est. In cujus, &c. Teste meipso apud Westmonasterium Undecimo die Maii.

By this Patent the Kings right to retain, and dispose of the Temporalties and profits of all the Bishoprics in Ireland, during their vacancy, towards the payment of debts or otherwise, is most fully evidenced.

What power the Pope then obtained in promoting, ratifying Truces made between the Kings of England and France, when accorded and reduced by them into certainty, this Record will intimate.

VEnerabili in Christo Patri R. Dei gratia titulo sancti Angeli diacono Cardinali, & Franc. Legato H. &c. Rex Angliae, &c. salutem & sinceram in Domino dilectionem. Grates paternitati vestrae referimus super Literis vestris, quas nuper per dilectum & familiarem nostrum Abbatem de Cliva transmisistis, & de mandato quod idem Abbas, ex parte vestra ore nobis exposuit. Sane quamuis per eundem quondam illum ad vos misimus vestrae paternitati, significassemus, quandam pacis formam illustrem Regem Franciae, & nos ineundam idem reversus in nullo nos reddidit certiores de dicta forma a praedicto Rege Franciae, approbata, vel etiam an illi esset adhuc patefacta. Et quoniam ad sedem apostolicam super tanto Negotio non expedit mittere sub incerto, ad vos mittimus praedictum Abbatem, & dilectum & fidelem nostrum Magistum W. de Cantilupo, rogantes, quatenus nos certificetis per eosdem, quae forma certa pacis Regi placuerit memorato, ut sic demum Nuncii certi Romam mittantur, qui negotium illud sub certa forma procurent, secundum quod a partibus providebitur melius eidem negotio convenire. Teste Rege apud Westmonasterium sexto die Februarii.

That all elections to Bishoprics in Ireland ought to be made by the Kings precedent License to elect, or else they were absolutely void, will evidently appear by this memorable Patent, though ratifying a special election for certain causes, made without it, with some cautions.

REX Capitulo Lethlin. & Clero ejusdem Dioc. salutem. Licet Electiones quae assensu nostro irrequisito celebratae fuerint in Eclesiiis Cathedralibus quae de nostra sunt advocatione nullius esse debeant momenti, et pro nulla reputari, et post transitum piae memory R. quondam Lethlin. Episcopy, non optenta prius licentia nostra, ad eligendum vobis Pastorem processeritis, propter quod merito quantum ad nos nulla debeat esse Electio vestra. Uolentes tamen ad praesens, de gratia nostra et pro honestate W. Archidiac. Lethlin. Electi vestri vobis parcere Electioni factae de ipso in Episcopum Lethin. regium Assensum praebere duximus et favorem; Ita tamen quod prius Literas vestras fieri faciatis patentes Iustic. nostro Hiberniae porrigendas, de petita a nobis eligendi licentia, ne futuris temporibus nobis aut Haeredibus nostris in Electione consimili praejudicium valeat generari. In cujus rei testimonium has Literas nostras Patentes vobis mittimus. Teste meipso apud Westmonasterium Decimo Quarto die Novembris Anno regni nostri Decimo Tertio.

This dispensation (though qualified in this manner) had this ill consequence, that it encouraged many Chapters and Covents in Ireland to proceed to elections without any precedent License from the King, and to procure a subsequent approbation or License afterwards, as subsequent Records will evidence. So dangerous is it for Kings to connive at, or dispence with such Incroachments upon their prerogatives, especially in case of ambitious, covetous, proud Prelates, and self-willed refractory Clergymen.

It seems there arose a question in Ireland in the 14th year of King Henry the 3d. whether Tithes should be paid of Fish in Ponds, especially such as belonged to the King; who by his Ecclesiastical Sovereign power, resolved and ordered they should be paid, and so declared by this Patent.

MAndatum est Abbatibus, Prioribus, Comitibus, Baronibus, Militibus, Civibus, Burg is, & omnibus infra Archiepiscopatum Dublin. quod non expectato mandato Regio vel assensu, de Gurgitibus Piscariis Ecclesiis in quarum Parochiis sunt Praedicti Gurgites vel Piscariae, decimas solvant, quia Rex non vult in periculum animae suae hujusmodi decimas detineant. Teste meipso apud Portesmue Decimo Nono die Aprilis, Anno &c. Decimo Quarto.

You heard the year before of the Popes malicious slanders and persecutions of the Emperor Frederick, with excommunications, fire and sword, of his endeavors to exact monies and Tenthes in all places especially in England, to carry on the war against him, and King Henryes Proctors promise to gratify him therein, for promoting his Chancellor Richard to the Archbishopric of Canterbury, and vacating the Monks election; which he put in vigorous execution this year, publishing many libels against the Emperor to alien men's affections from him, which our Historians thus relate.

VEnit eodem tempore in Angliam Magister Stephanus, Domini Papae Capellanus, & nuncius ad Regem Angloruus; missus ut colligeret decimas, Domino Papae a nunciis ipsius Regis Romae promissas, ad guerram suam sustinendam, contra Imperatorem Romanorum susceptam. Audierat enim idem Papa de Imperatore praefato multa detestanda, quae faciebat contra legem Christianam: quorum tenorem in scriptum redigens, per diversas orbis partes literis Apostolicis publicare curavit. Proposuit autem contra eum imprimis, quod in die Annunciationis beatae Mariae, cum esset excommunicatus, intravit Sepulchri sancti Ecclesiam in Jerusalem, & ibi ante majus altare propria manu sese coronavit, & ita coronatus resedit in cathedra Patriarchatus, & ibi praedicavit populo, excusando maliciam suam & accusando Ecclesiam Romanam. Imponens ei, quod unjust processerat contra eum, & notabilem eam fecerat invective & reprehensive, de insatiabili & simoniali avaritia. (It seems Popes may defame and injure Emperors, but it is an unpardonable crime in them to complain of their Simon es or Crimes.) Egressus autem ab Ecclesia in comitatu satellitum suorum, sine omni persona Ecclesiastica▪ portavit coronam usque ad palatium Hospitalis. Item in palatio suo Achnonensi fecit convivari Saracenos, & fecit eis mulieres Christianas saltatrices, ad ludendum coram eis, quae etiam ut dicebatur commiscebantur eis. Item, foedus quod iniit cum Soldano nemo scivit qua conditione tractatum fuit inter eos, nisi ipse solus. Veruntamen manifest videbatur quod magis approbaret (secundum quod perpendi poterat per gestus exteriores) legem. Saracenorum quam fidei nostrae; quia in multis ritus eorum imitatus est. Item, in scripto quod est inter ipsum & Soldonum, quod lingua appellatur Arabica Mosepha, continetur quod durantibus Treugis, ipse juvabit eum contra homines Christianos & Saracenos, & e coverso Soldanus ipsum. Item▪ spoliavit Canonicos S. Crucis in Achona, quibusdam redditibus quos recipere debebant in portu Achonensi. Item, spoliavit Archiepiscopum Nicholsiensem in Cypro. Item, protexit quendam Episcopum Surianorum potentia seculari contra Patriarcham, ab excommunicato & Schismatico ordinatum. Item, spoliavit Canonicos sancti sepulchri oblationibus ipsius Sepulchri, & Patriarcham oblationibus Calvariae loci, & loci Golgatha, & Canonicos sancti Templi oblationibus suis, & per manus satellitum suorum fecit omnes oblationes istas colligere, propter quod factum frater Walterus Excommunicavit eum in Civitate Hierosolymorum & satellites suos. Item, in die Palmarum praedicatores, de pulpito ubi praedicabant▪ viliter & violenter fecit dejeci, & crudeliter tractari & incarcerari. Item, infra passionem Domini obsedit Patriarcham & Episcopos Wintoniensem, & Exoniensem, & Templarios in domibus suis, & cum vidit se non posse praevalere, confusus demisit. His igitur de causis, licet aliae non desint, quicquid egit in terra sancta pro nihilo reputans, Dominus Papa, movit guerram contra ipsum, asserens, justum esse et fide Christianae necessarium, ut tam validus Ecclesiae persecutor a fastu Imperii depelleretur. Et quod his omnibus detestabilius est, contra matrem suam Romanam Ecclesiam gravem ercitaverat persecutionem, ita quod Castella ejus cum terris et possessionibus occupaverat, et velut hostis publicus detinuit occupatas. (Was not this Pope herein worse then any Turk or Saracen? and was this in Christianity or conscience a just ground for the Pope to wage war against him, whiles he was by his own command fighting against the Saracens, with admirable success?) After the Popes Legate had dispersed these and other Libellous Papers throughout England against the Emperor, as a prologue to his grand design of extorting monies; he thus proceeded.

PER idem tempus, cum Magister Stephanus, Domini Papae capellanus & nuncius, Regi Anglorum negotia ipsius Papae & sui causam adventus ostendisset; fecit Rex convenire apud Westmonasterium, Dominica qua cantatur Misericordia domini, Archiepiscopos, Episcopos, Abbates, Priores, Templarios, Hospitalarios, Comites, Barones, Ecclesiarum Rectores, & qui de se tenebant in capite, ad locum praefixum & diem, ut audirent, negotia memorata, et de rerum exigentiis communiter tractarent ibidem. Omnibus igitur congregatis, tam laicis, quam clericis, & eorum subjectis, Magister Stephanus coram omnibus recitavit literas Domini Papae; in quibus exigebat decimas omnium rerum mobilium, de tota Anglia, Hibernia, et Wallia, ab universis laicis et clericis, ad guerram suam sustinendam, quam contra Romanum Imperatorem susceperat Fredericum. Ostendit autem in literis memoratis, quod ipse solus hanc expeditionem susceperat pro universali Ecclesia, quam dictus Imperator, jam diu excommunicatus, & rebellis subvertere nicitur, sicut evidentibus apparet indiciis: (which himself did rather,) unde divitiae sedis Apostolicae cum non sufficiant ad ipsum exterminandum, necessitate compulsus, ab universis Ecclesiae filiis implorat auxilium, per quod expeditionem inchoatam, et in parte jam foeliciter prosperatam perducere valeat ad desideratum effectum. Persuadet denique Dominus Papa, in conclusione negocii singulis Ecclesiae membris, quatenus sicut filii naturales Ecclesiae Romanae, quae mater est omnium Ecclesiarum, potenter subveniant, ne quod absit, ipsa deficiente, membra cum capite succumbere videantur. His & aliis in hunc modum in autentico Domini Papae, patenter expressis, persuasit magister Stephanus omnibus qui aderant, ut consentirent, allegans honorem et commodum, qui posset exinde obtemperantibus provenire. Rex autem Anglorum, a quo caeteri omnes sp rabant habere defensionis auxilium, factus est (quia sic oportuit ••• ri) aculus a undineus, cujus fragmenta vulneraverunt in se confidentes: qui Romae per procuratores suos (ut supradictum est) ad decimas solvendas fuerat obligatus, non potuit contradicere: et cum nihil responderet, visus est tacendo assensum praebere. Comites vero, et Barones, ac laici omnes, plane decimas se daturos contradixerunt, nolentes Baronias suas, vel laicas possessiones Romanae Ecclesiae obligare. (An Heroic English resolution.) Episcopy quoque et Abbates, Priores et alii Ecclesiarum Praelati, post trium vel quatuor dierum deliberationem et murmurationem non modicam, tandem consenserunt; metuentes excommunicationis sententiam vel interdicti sibi inferri, si mandatis Apostolicis obviarent. Consentientes igitur cord quali quali, sub quadam summa pecuniae inem conclusissent sibi tolexabili; nisi (ut asseritur) Stephanus de Segrave, Regis tunc Consiliarius, vir quidem sui solius amicus, versus in arcum pravum, quadam simoniaca conventione cum magistro Stephano facto, ad talem effectum rem perduxit, quod decimas ipsas plenary sibi exigit et obtinuit, ad damnum Ecclesiae et regni inestimabile. Sed justo Dei judicio, haec fraudulenta procuratio praedicto Stephano Iusticiario non successit in prosperum. Tunc Magister Stephanus, Praelatis omnibus Literas Domini Papae procuratorias ostendit, quibus idem Papa ipsum ad dictas Decimas colligendas procuratore in constituerat, ut non secundum taxationem factam in Vicesima, quae paulo ante Regi data fuerat pro libertatibus obtinendis; sed secundum quod melius possunt, ad commodum Domini Papae, et uberius omnia bona et mobilia singulorum taxari. Videlicet de omnibus redditibus, proventibus, fructibus carucarum, oblationibus, decimis, nutrimentis animalium, & fructibus, de omnibus obventionibus Ecclesiarum. vel aliarum possessionum, quocunque nomine censeantur; non aliquibus debitis vel expensis aliqua occasion deductis. Habuit etiam ex eisdem Literis authoritatem Contradictores excommunicandi, et Ecclesias interdicendi. Vnde constitutis procuratoribus suis in singulis comitatibus regni, omnes illos excommunicavit, qui circa decimas ipsas reddendas, vel taxationem faciendam per se, vel per alium, colludium, pactum iniquum, subtractionem vel fraudem aliquam duxerint faciendam. Et quoniam negotium festinum exigebat auxilium, Praelatis omnibus et aliis sub poena excommunicationis indixit; ut vel mutuo, vel alio quocunque modo pecuniam perquisitam sibi traderent indilate, ut eam Domino Papae incontinenti transmitterent, eandem postmodum, decimis singulorum rite taxatis, plenary recepturi. Erat autem idem Papa tot & tantis involutus debitis, ut unde bellicam quam susceperat, expeditionem sustineret, penitus ignoraret. Et sic soluto concilio, murmurantibus cunctis, recesserunt.

ET his ita gestis, misit incontinenti literas suas magister Stephanus ad singulos Episcopos, Abbates, Priores, & cujuscunque professionis viros religiosos regni; sub poena interdicti & excommunicationis, praecipiens, ut tali die tantam pecuniae summam sibi transmitterent de moneta ad pondus denarii probata, & nuper fabricata, ut inde creditoribus Domini Papae satisfacere posset, & ipsi poenas evaderent Interdicti. Erat enim in hujus rei executione adeo improbus exactor, ut etiam de frugibus Autumni futuri, qui adhuc in herba crescebant, singulos compelleret decimarum sibi precium exhibere. Praelati vero aliud remedium non habentes, calices, phialas, philacteria, & alia sacra altaris vasa, quaedam vendiderunt, nonnulla in pignus sub foenore posuerunt. Praeterea habuit idem magister Stephanus quosdam secum foeneratores nequissimos, qui se mercatores appellabant, usuram sub nomine negotiationis palliantes, qui egentibus, & exactionibus vexatis obtulerunt pecuniam: & urgente memorato Stephano, sub poena gravissima, coacti multi mutuo cepere, qui postea in laqueos eorum inciderunt, damna irrestaurabilia incurrentes. Continuis maledictionibus, sed occultis, repleta est terra imprecantibus cunctis, Exactio suis fiat exactoribus nunquam fructuosa. Quod juxta vota populi accidit, quia

Non habet eventus sordida praeda bonos.

Ex eo autem tempore non defuerunt in terra Anglicana quidem transmontani qui se Mercatores nominant, usurarii impiissimi, qui nihil aliud quaerunt nisi in laqueis suis, praecipue quos Romana curia angariat, illaqueare. Et sic abrasor pecuniarum magister Stephanus, Domini Papae Capellanus, Anglis foeda reliquit vestigia. Solus autem Comes Cestrensis Ranulphus stetit viriliter, nolens terram suam redigere in servitutem, nec permisit de feudo suo viros religiosos vel Clericos Decimas memoratas confer; quamvis Anglia et Wallia, Scotia et Hibernia ad solutionem compellerentur. (A Noble president) Hoc autem multis in hac decimatione solatium praebebat & levamen, quod regna transmarina & longe posita, non sunt ab hac exactione quieta. Cumque tandem istarum plenitudo divitiarum ad summum Pontificem pervenisset, ipse Johanni de Bresnes, & aliis militiae suae principibus, ita affluenter ease distribuit, quod graviter cessit in damnum Imperatoris, dum municipia ejus & castella in ejus absentia subvertebant.