Vindication of Ecclesiastical Volume 3 2
REX eisdem salutem. Liberate de Thesauro nostro eidem Angelo Triginta Marc. de termino Sancti Michaelis Anno regni nostri nono, et viginti Marc. de terminis Pasch. & Sancti Michaelis Anno Regni nostri decimo, de annuo feodo suo viginti Marc. quod de nobis percipit ad Scaccarium nostrum. Teste ut supra.
REX Thesaurario & Camerariis suis salutem. Liberate de Thesauro nostro dilecto Clerico nostro Magistro Angelo Domini Papae Notario, viginti Marcas, de terminis Paschae et Sancti Michaelis, Anno Regni nostri duodecimo, quae ei aretro sunt de annuo feodo suo viginti Marcarum, quod de nobis percipit ad Scaccarium nostrum. Teste Rege apud Bellum locum Regis 18 die Novembris.
REX Thesaurario & Camerariis suis salutem. Liberate de Thesauro nostro dilecto Clerico nostro Magistro Bernardo de Neapoli Domini Papae Notario sexcies viginti Marcas, viz. quadraginta Marcas de termino Sancti Michaelis anno Regni nostri duodecimo, et quater viginti Marcas de terminis Paschae & Sancti Michaelis anno Regni nostri terciodecimo, quae ei aretro sunt de annuo feodo suo quaterviginti Marcarum quas de nobis percipit ad Scaccarium nostrum. Teste Rege apud Swayneston, 4. die Novembris.
REX Thesaurario & Camerariis suis salutem. Liberate de Thesauro nostro Jacobo Barbazon & sociis suis Mercatoribus de Societate Bartholomai Mark de Seen. viginti Marcas, per manus suas liberandas dilecto Clerico nostro Magistro Angelo, Domini Papae Notario, de terminis Paschae & Sancti Michaelis Anno Regni nostri undecimo, de annuo feodo suo Triginta Marcarum, quod de nobis percipit ad Scaccarium nostrum. Et recipiatis à praefatis Mercatoribus literas suas patentes receptionem dictae pecuniae testificantes. Teste Rege apud Westm. primo die Julii.
Walter de Wenlock Prior elect of Westminster by the Kings License went to the Court of Rome the year before for his own and his Churches affairs, with no less then 30. men of his own household; the Customs of whose passage and of others the King allowed by this Writ.
REX Baronibus suis de Scaccario salutem. Allocate Joanni de Burn nuper Custodi Portus nostri Dovoriae in compoto suo ad Scaccarium praedictum quinque solidos, pro custuma passagii dilecti nobis in Christo fratris Walteri de Wenlok, tunc Electi Westm. et triginta hominum de propria familia ipsius Electi secum transfretancium ad Curiam Romanam, pro negociis suis et Ecclesiae suae praedictae, anno Regni nostri duodecimo, &c. Et viginti & quatuor solidos pro custuma passagii vene abilis patris S. Gadicensis Episcopy, ad partes remotas pro negociis Domini A. quondam Regis Castellae sororii nostri transfretantis, cum quadraginta et septem hominibus de familia sua, et sexdecim equis, videlicet pro passagio praedicti Episcopy & hominum suorum octo solidos, & pro passagio praedictorum equorum sexdecim solidos anno praedicto. Et duos solidos pro custuma passagii duorum fratrum Minorum de Pictavia, in veniendo ad nos a partibus transmarinas praedictis, cum quatuor hominibus suis anno praedicto; Nisi, &c. Et recipiatis ab eo brevia nostra de praecepto, per quae praemissa fecit. Teste Rege apud Westm. 16 die Junii. Such was the excessive Pomp, Train, State of Abbots, Bishops and Monks in that age.
It being found by Inquisition that the Dean and Chapter of Sarum, (great lovers of venison) by Charters from the Kings progenitors had the Tithes of all Venison of the King taken within the Forest of Clarendon granted them, which they formerly received; the King issued this Writ for their future reception thereof, though due only by special grant, not Law.
REX Ballivo suo de Clarendon salutem. Cum compertum est per inquisitionem quam per dilectos & fideles nostros Robertum filium Johannes Senescallum Hospic •• nostri, & Magistrum Thomam de Sudinton fecimus, quod dilecti nobis in Christo D • canus & Capitulum Cathedralis Ecclesiae beatae Mariae Sarum habere debent et solent Decimam tocius venacionis captae in foresta nostra de Clarendon. ex concessione progenitorum nostrorum Regum Angliae, quorum cartas et confirmationes earum iidem Decanus et Capitulum coram dictis fidelibus nostris ostenderunt; Vobis mandamus, quod eisdem Decano et Capitulo Decimam tocius venacionis capiendae de caetero in foresta nostra praedicta quociens eam ibidem capi contigerit habere faciatis juxta tenorem cartarum praedictarum. Teste Rege apud Lindhurst 30 die Augusti.
What Clerks this year imprisoned and indicted for manslaughter and felony, were demanded, made their purgations before the Ordinary, and thereupon had Writs of Restitution of their goods awarded, this Writ will acquaint us.
CUM Robertus atte B • k de Kirmingeton Clericus nuper super homicidio, Robertus de Newcomene de Leycesby Clericus, super receptamento cujusdam felonis filii, & Wilhelmus de Friston. Clericus, super sinistra suspicione furti et roberiae, •• ram Justiciariis Regis nuper Itinerantibus in Comitatn Lincolniensi indictati, & ad requisitionem venerabilis patris O. Lincolniensis Episcopy per eosdem Justiciarios eidem Episcopo juxta privilegium Clericale, prout moris est liberati, innocenciam suam super hujusmodi criminibus coram eodem Episcopo legitime purgaverint, prout idem Episcopus per literas suas patentes Regi significavit, per quod, &c. Restitution of their seised goods was awarded as in former Writs. Teste Rege apud Westm. duodecimo die Julii.
Some of the Bishop of London's men and tenants being condemned, and flying for Felony; the King issued this Writ to restore the Bishop to their goods and chattels seised for the King, granted to and confirmed by his predecessors Charters and usage to the Bishops, in prejudice of the Crown.
MAndatum est Thesaurario & Baronibus de Scaccario, quod habere faciant venerabili patri R. London. Episcopo, catalla hominum suorum damnatorum et fugitivorum de Episcopatu illo, prout ipse & praedecessores sui Episcopy London. catalla illa, juxta tenorem Cartarum progenitorum nostrorum Regum Angliae, quas idem Episcopus inde habet, semper hactenus habuerunt. Teste Rege apud Westm. 8. die Maii.
The King having totally subdued the Welsh, and cut off the head of that Serpent which had so frequently poisoned, infested the peace of the Realm and Church of England, involving him in great Debts, needing new supplies of money to discharge them, and settle the state thereof in peace for the future; sent this elegant Writ to the Archbishop, requesting a voluntary Aide from the Clergy of the 20th, part of their goods to be given him for these ends for 2. years.
REX Venerabili in Christo Patri J. eadem gratia Cantuariensi Archiepiscopo▪ tocius Angliae Primati salutem. Satis memoriter retinetis qualiter progenitores nostri Reges Angliae in partibus Walliae multa remedia temporalia & localia multociens adhibentes, guerras & turbaciones diversas aliquandiu sedaverunt, & nichilominus angue latitante in herba, putruerunt cicatrices vulnerum inflictorum, qua nisi alligata fuissent usque ad tocius regni nostri praecordia laetaliter penetrassent; super quibus altissimus non solum remedium mitigacionis adhibuit, set putridum caput resecavit, venenum sunditus extinxit, & morbum illum à tanto tempore induratum exquisite curavit, pac • m nobis & vobis ac toti regno nostro nuperrime concedens inconcussam: circa quarum s •• acionem debitorum multitudinem quasi infinitam tunc contraximus importune, & insuper data nobis victoriâ de rebellibus nostris terrae illius, illa necessitas urgentissima dirigendi, firmandi & confirmandi statum partium illarum, qui tanto tempore dictis progenitoribus nostris, & nobis et Ecclesiae Sanctae, ac toti Regno nostro contrarius extitit & R • bellis, nos induxit ut Clerum regni nostri interpellaremus cum effectu, quod ipsi nobis Subsidium facerent gratiose, qui precibus nostris favorabiliter annuens in hac parte, vicesimam bonorum suorum Ecclesiasticorum biennalem ad exonerationem debitorum nostrorum concessit liberaliter et benign, de quo vobis et ipsi plurimum regraciamur. Et quia primus annus concessionis illius in festo Sancti Martini proximo praeterito jam transactus existit, paternitatem vestram affectuose requirimus et rogamus, quatinus pecuniam provenientem de eodem Clero de termino Sancti Martini ut praedictum est transacto, exnunc colligere, et usque Novum Templum London. ad crastinum Clausi Paschae deferri faciatis, quibusdam fidelibus nostris, & illis à quibus mutuum recepimus ex causa praedicta in praesencia Thesaurarii & Baronum nostrorum de Scaccario liberandam, super quibus dilecto Clerico nostro Henrico de Ledis praesencium portitori adhibere velitis plenam fidem, qui una cum hiis quos ad hoc duxeritis deputandos, dictum negocium de praecepto nostro exequetur & expediri, ac fieri procurabit, secundum quod ei plenius injunximus viva voice. Et quid super hiis facere decreveritis, praedictos Thesaurarium & Barones nostros certificetis in instanti media quadragesima, quibus mandavimus, quod de negocio isto & omnibus circumstantiis ejusdem, vobis cum hiis quos ad hoc duxeritis deputandos & Clericis nostris ad hoc assignatis se intromittant, & videant & provideant quod omnia modo debito & honesto fiant, & manum per mandata nostra ad hoc diligencius apponant, prout melius ad opus nostrum viderint expedire. Teste Rege apud Can • uariam 28 die Januarii.
Consimiles literae diriguntur Episcopis Roffensi & Cicestrensi, quod praefato Henr. credant quem Rex assignavit ad dictum negocium ex • quendum ibidem, &c. ut supra.
Consimiles literae diriguntur, &c. to the other Bishops there named.
The Bishop of Wynton seising the monies, Jewels, and other goods of a Clerk beneficed within the Diocese of Bath and Wells, who feloniously slew himself within the Priorie of Taunton, claiming them to belong to him as Lord of the Manor, though the felon had no Lands nor Tenements within the Manor or Liberty of Taunton; the King upon the Bishop of Bath and Wells complaint, issued this Writ to the Bishop of Winton, to deliver the goods to the Bishop of Bath and Wells his Diocesan, to be disposed of as the King should ordain, who it seems had best title to them.
REX venerabili in Christo patri J. eadem gratia Wintoniensi Episcopo salutem. Querimoniam venerabilis patris R. Bathoniensis & Wellensis Episcopy Cancellarii nostri accepimus, continentem, quod vos ration Libertatis Manerii vestri de Taunton infra Episcopatum Bathoniensem existentis, per quam catalla dampnatorum et felonum ad vos ibidem asseritis pertinere, denarios, jocalia et caetera bona Willielmi de Wygeton. Clerici suae Diocesis, et in eadem beneficiati, qui se ipsum infra Prioratum de Taunton felonice interfecit, in manum bestram cepistis, et ea detinetis, quo minus praefatus Episcopus Bathoniensis de bonis praedictis possit, juxta Diocesani officium prout ad ipsum pertinet, ordinare: Et quia captio praedicta aequa non fuerit, nec esse potuit, nisi praefatus Wiilielmus terras seu tenementa infra libertatem vestram praedictam tenuerit die feloniae praedictae sic perpetratae; Vobis mandamus, quod si praedictus Wilhelmus terras vel tenementa die praedicto non habuerit infra libertatem praedictam, tunc denarios, jocalia et caetera bona praedicta sic in manum vestram capta praefato Diocesano liberetis, ad disponendum de eisdem, prout de Consilio nostro inde extitit ordinatam. Teste Rege apud Langeley 25 die Aprilis.
The Archbishopric of York becoming void by the death of William Wickwane Archbishop thereof, the King applied the profits thereof during the vacancy, towards the building of Castles in Wales, to secure it, as this Patent informs us.
REX commisit Ottoni de Grandisono Archiepiscopatum Ebor. vacantem, & in manu Regis existentem, custodiendum quamdiu Regi placuerit; Ita quod exitus inde provenientes in constructionem operacionum Castrorum Regis Walliae, prout Rex ei injunxit, poni faciat et expendat; et ita quod Malcolmus de Harlegh; quem idem Otto coram Rege ad custodiam illam sub ipso habendam deputavit, de exitibus illis pro praedicto Ottone Regi respondeat ad Scaccarium Regis. In cujus &c. Teste Rege apud Wynton. 15 die Septembris.
Et mandatum est Militibus, &c. quod, &c. intendentes sint, &c. Teste ut supra.
The Treasurership of the Church of York being then also void, the King granted it by this Patent to Bogo de Clare.
REX dilectis sibi in Christo Decano & Capitulo Ecclesiae beati Petri Eborum salutem. Sciatis, quod caritatis intuitu, dedimus & concessimus dilecto Clerico nostro Bogoni de Clare Thesaurariam Eboracensis Ecclesiae, vacantem, & ad nostram donationem spectantem, ration Eborum Archiepiscopatus vacantis, et in manu nostra existentis. Et ideo vobis mandamus, quod eidem Bogoni stallum in Choro & locum in Capitulo, racione dignitatis praedictae, prout moris est assignetis. Teste Rege apud Wynton. 15 die Septembris.
Soon after the King upon the Petition of the Dean and Chapter, granted them this license to elect another Archbishop.
REX dilectis sibi in Christo Decano & Capitulo Ecclesiae beati Petri Eborum salutem. Accedentes ad nos Magister Thomas Archid. Clyveland, & Thomas de Hedon Concanonicus vester, cum literis patentibus Capituli vestri nobis ex parte vestra humiliter supplicarunt, quod cum Ecclesia vestra praedicta per mortem bonae memory Willielmi nuper Archiepiscopi ejusdem loci, pastoris sit solatio destituta, alium vobis eligendi in Archiepiscopum & pastorem licenciam concedere dignaremur. Nos igitur precibus vestris in hac parte favorabiliter inclinati, licenciam illam vobis duximus concedendam; Mandantes quod talem vobis eligatis in Archiepiscopum & pastorem, qui Deo devotus, regimini Ecclesiae vestrae necessarius, nobisque & Regno nostro utilis & fidelis existar. In cujus, &c. Teste Rege apud Wynton. 22. die Septembris.
By virtue of which license, they elected John de Romeyn Archbishop, to which the King giving his royal assent, he made this Certificate thereof to the Pope, who had then usurped a Jurisdiction to confirm and approve of the elections of all Archbishops, or reject them at his pleasure, obliging them to come to Rome for their Palls or consecrations; which they purchased at very dear rates: as I have elsewhere evidenced.
DOmino Papae Rex salutem. Sciatis, quod electioni nuper celebratae in Cathedrali Ecclesia Eborum, de discreto viro Magistro Johanne le Romeyne Canonico Ecclesiae illius, in Archiepiscopum ejusdem loci, Regium assensum adhibuimus et favorem. Et hoc Sanctitati vestrae tenore praesencium significamus, ut quod vestrum est in hac parte exequi dignemini cum favore. In cujus, &c. Teste Rege apud Bellum locum Regis 15 die Novembris. Et duplicatur.
This elect Archbishop repairing to Rome with this Certificate, quarto Idus Februarii proximo sequente, à Papa Honorio quarto in Curia Romana consecratus est; as Thomas Stubbs relates.
The Subprior and Covent of Luffeld having by the Kings license elected a Prior which he approved, and the Bishop of Lincoln nulling his election; they thereupon elected a new Prior, without petitioning for or obtaining a new License from the King, or gaining his Royal assent thereto, against his Crown and Dignity, for which the King seised their Temporalties, till out of special grace he committed them to them till the next Parliament, to consider what he should do therein, reserving the issues thereof to himself, as this Record assures us.
REX dilecto Clerico suo Henr. de Bray Escaetori suo citra Trentam salutem. Cum vacante Prioratu de Luffeld, per cessionem fratris Adae nuper Prioris ejusdem loci, Supprior & Conventus ejusdem Domus, petita a nobis, prout moris est, licencia sibi eligendi in Priorem, fratrem Willielmum de Brackele Monachum ejusdem Domus in Priorem loci illius sibi elegerint, et ipsum Electum nobis praesentaverint, nosque electioni illi assensum Regium adhibentes, mandaverimus venerabili patri O. Lincolniensi Episcopo, quod id quod suum fuit in hac parte exequeretur. Ac idem Episcopus electionem illam cassaverit, & post cassacionem illam praefatum Adam non petita vel optenta a nobis, ad supplicacionem dictorum Supprioris et Conventus, prout moris est, iterata licencia eligendi, sibi alium in Priorem, nec eciam assensu Regio prout ad Coronam et dignitatem nostram pertinet, requisito, praefecerit in Priorem Domus praedictae, quod in nostrae exhaeredacionis periculum de facili redundare posset; Nos statui Domus praedictae compacientes, et dictis Suppriori et Monachis graciam in hac parte facere volentes specialem; Vobis mandamus, quod temporalia Prioratus praedicti, quae occasion vacacionis praedictae in manu nostra existunt, praefato Adae committatis. Tenenda usque ad proximum Parliamentum nostrum post Pascha proximo suturum. Ita quod de exitibus inde provenientibus nobis tunc respondeat, et ulterius faciat quod de Consilio nostro in praemissis duxerimus ordinandum. Teste Rege apud Lodes secundo die Februarii.
The King this year granted this acquittance to the Dean of Hereford, for 2. Bulls and other Letters of Pope Clement deposited with him, which the King received from him.
REX omnibus ad quos, &c. salutem. Noveritis nos recepisse à dilecto nobis in Christo Johanne de Aqua blanca Decano Hereford. duas literas felicis recordationis Domini Clementis Papae Bulla sua Bullatas, et quasdam alias literas ejusdem dum Legationis officio in Regno Angliae fungebatur, quas quidem literas idem Decanus in deposito habuit penes ipsum, & ipsum inde tenore praesencum quietamus. In cujus, &c. Teste Rege apud Swaineston quinto die Novembris.
The King by his Charter granted this Liberty among others, to the Burgesses of B • re in Wales, dying testate or intestate.
REX Archiepiscopis, &c. salutem. Sciatis quod volumus & concedimus pro nobis & haeredibus nostris, quod Villa nostra de Bere de caetero liber Burgus sit, & homines nostri ejusdem Villae liberi sint Burgenses, &c. Concedimus eciam pro nobis & haeredibus nostris eisdem Burgensibus libertates subscriptas, videlicet, quod nullus Vicecom. &c. Et eciam, quod si iidem Burgenses aut eorum aliqui infra terram aut potestatem nostram testati decesserint vel intestati, Nos vel haeredes nostri bona ipsorum confiscari non faciemus, quin eorum haeredes ea integre habeant quatenus dicta catalla dictorum defunctorum fuisse constiterit, dum tamen de dictis haeredibus noticia aut fides sufficienter habeatur. Hiis testibus venerabili patre R. Bathoniensi & Wellensi Episcopo, Cancellario nostro, &c. Dat. per manum nostram apud Kardigan, 22. die Novembris.
By which Charter, and some others with the like clause, I conceive it apparent • 1. That Bishops and Ordinaries at this time had no Jurisdiction at all to grant administration, or dispose of the goods and chattels of Intestate persons in Wales, and that their next heirs and kindred ought to enjoy and dispose of them by this new Charter, according to the premised Laws grants of K. Cnut, Edward the Confessor, William the Conqueror, and Henry the 1. of which this new Grant of the King was but a confirmation. 2ly. That the † former Kings and Princes of Wales did likewise claim the goods and chattels of persons there dying intestate as forfeited and appertaining unto them, as our Kings of England anciently did; which this new Charter exempted them from, but gave not their Regal power to the Bishop or Ordinary, to dispose of them at their pleasure to pious uses.
King Edward being this year in Gascoigne, the P • ior of Grandemont complaining to him of the Rebellion, disobedience, abuses, rapines, wanderings, and bearing arms of divers Freers under his Jurisdiction, to the great scandal of Religion, and defring his aide to punish and reform them; the King thereupon, as constituted by God for the defense of Religion and the Church of God, especially within his own Domirions, issued this memorable Writ to his Steward of Gascoigne for their apprehension, and correction.
REX Senescallo suo Vasconiae salutem. Ex parte Religiosi viri—Prioris Grandimontensis nobis ex titit supplicatum, quod cum quidam fratres Ordinis sui Grandimontensis tanquam inobedientes filii a religions semita recedentes, eidem Priori inobedientes et rebels existant, Domosque suas suae jurisdictioni et districtui nostro existentes, contra voluntatem et ordinacionem ejusdem Prioris tenere et dispensare nitantur, bona earum diripientes et in pravos usus consumentes, atque omni Religions honestate contempta, per terram nostram cum armis evegantes, rapinas et violencias multas eidem Priori et fratribus sibi obedientivus ac eciam pluribus aliis inferant impudenter, et multo majora et enormia conentur committere, in Religions seandalum et Ecclesiae obprobrium sempiternum, nisi per potestatem nostram eorum rebellioni et maliciae obvietur: Nos super hoc appenere remedium curaremus, praesertim cum antecessoribus nostris Regibus Argliae praedictus ordo quadam praerogativa dilectus, donis & eleemosinis • rout idem Prior recognoscit, dotatus fuerit & ditatus; Verum quia nos ad defenstonem tocius Religions et Ecclesiae, et specialiter in potestate nostra existencium ex regimine nobis commisso recognoscimus nos constrictos, et dignum est ut quos timor Dei a malo non revocat, poena saltem coherceat temporalis; Vobis & omnibus Ballivis nostris in Ducatu Aquitaniae constitutis tenore praesencium injungimus & mandamus, ut si quos tales arma portantes cum habitu vel sine habitu, vel bona earundem Domorum surripientes, et contra ordinacionem Ordinis, et mandatum seu voluntatem ejusdem Prioris irreverenter asportantes, vel de hoc vobis ad instanciam ejusdem Prioris constare poterit, in Iurisdictione nostra capiatis, seu capi faci • tis, eosdem praedicto Priori restituendos, ut secundum dicta et statuta Ordinis per ejusdem Prioris circumspectam providenciam, juxta delictoruni suorum merita puniantur. In cujus, &c. Dat. apud Meleburn. 7. die Augusti.
In the same Roll, m. 2, 3. The Prior and Covent of Medicino, of the Order of Clunie, by a long instrument, made an exchange with the King, and admitted him into a Copartnership with them in all the Lands of the Priorie, ad pariagium, paritatem, & communionem Justiciae & Jurisdictionis, alto & basso, meri et mixti imperii quam habuit in villa de Medicino & ejus districtu, being unable by their own power, propter inobedientiam, potentiam & proterviam suorum subditorum, Jurisdictionem & Justitiam quam habebant in villa de Medicino, & ejus pertinentiis exercere, nec jura, nec deveria sua ab eorum subditis percipere, nec eciam optinere, nec decenter punire maleficia, delicta, & crimina quae in dicta villa & ejus pertinenciis contingebat frequencius evenire, nec passis dampna & violenter oppressis facere justitiae complementum. That so the King by his Royal power might reform all those abuses they could not redress by their own; which he assented to, specialiter ad tranquillitatem Prioratus consulere & salubriter providere, ut circaregularem observanciam cui ex voto & obligatione sui ordinis obnoxii tenentur, possent attentius attendere et vacare, et Domino Ihesu Christo liberius famulari.
How the King by his Ecclesiastical Prerogative then disposed of Benefices, Advousons of Bishoprics and Prebends in Vascoigne as well as England, these Records will inform us.
REX dilecto & fideli suo Johanni de Greylly Senescallo Vasconiae & Agenensi salutem. Cum sicut intelleximus in terra nostra Vascon. & Agenensi aliquarum Ecclesiarum collacio seu praesentacto ad nos pertinere noscatur, vobis committimus & mandamus, quatinus cum dicta beneficia vel aliquod ipsorum vacare continget, vos ad ipsa personas idoneas per vos vel per alium praesentetis, vel eadem conferatis, prout ad nos noveritis pertinere. In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes. Dat. apud Westm. 17. die Junii. Anno Regni nostri terciodecimo.
REX omnibus ad quos praesentes literae pervenerint, salutem. Sciatis quod nos dilecto & fideli nostro Johanni de Greyliaco Militi Senescallo Vasconiae, & Magistro Bonetto de Sancto Quint ino, Johanni de Forgotis, Reymundo de Ferariis, & Bernardo Fabri Clericis nostris, vel tribus seu duobus ipsorum cum eodem Senescallo plenam potestatem & speciale mandatum concedimus tractandi et ordinandi pro nobis et nomine nostro cum venerabili patre A. eadem gratia Archiepiscopo Luxitano, & Capitulo seu Conventu suo super advocacione temporalitatis dicti Archiepiscopi sive Archiepiscopatus per ipsum de nobis tenendae, seu permutacione, de terris, feodis, possessionibus, & aliis quibuscumque juribus nostris facienda, prout utilitati nostrae viderint expedire. Ratum habituri & gratum quicquid per eosdem Senescallum & Clericos nostros, seu tres vel duos ipsorum cum ipso Senescallo, tractatum, compositum, permutatum fuerit vel eciam ordinatum, & ordinacionem seu composicionem per ipsos factas ut dictum est, compleri faciemus & servari. In cujus, &c. Teste ut supra. Dat. apud Westm. 13 die Junii.
EDwardus, &c. & Alien • ra, &c. Consors sua, dilecto Clerico suo Magistro Nicholao de Castello dicto de Attrebato salutem. Praebendam quam habuit Engelramus Dominus quondam Canonicus Ecclesiae Sancti Wulfranni Abbatis Vill. in eadem Ecclesia vacantem, et ad nostram donacionem spectantem, cum tocius juris sui plenitudine vobis conferimus, & de ea cari • atis intuitu providemus. In cujus, &c. Dat. apud Westm. 3 die Maii, Anno &c. 13.
Et mandatum est Decano & Capitulo Ecclesiae Sancti Wulfranni Abbatis Villa, quod dictum Magistrum Nicholaum recipientes in Canonicum, & in fratrem Ecclesiae suae praed • ctae, ipsum vel procuratorem ejus suo nomine in temporalem possessionem praedictae praebendae, cum tocius juris sui plenitudine inducant, stallum in choro et locum in Capitulo, prout moris est, assignantes eidem. Adhibitis sollempnitatibus aliis in talibus consuetis. Dat ut supra.
What Sovereign Ecclesiastical Jurisdiction, and punishments for encroachments thereon the King this year exercised in Ireland, especially against Nicholas Archbishop of Ardmach, who seising the Temporalties of the Bishopric of Drummore during the vacancy, in derogation of the Kings prerogative, for which he was amerced twenty Marks by the Justices of the Kings Bench in Ireland: (the moitie whereof the King upon his submission pardoned, out of his special grace; but ordered him to pay all the residue) these Records attest.
REX Thesaurario & Baronibus de Scaccario suo Dublin. salutem. Sciatis, quod de gratia nostra specially pardonavimus Venerabili patri Nicholao Ardmachano amerciamentum illud in quo nuper incidit coram Iustic. de Banco nostro Dublin. pro occupatione temporalium Episcopatus Drummorensis, quam idem Archiepiscopus super nos fecisse dicebatur tempore ultimae vacacionis Episcopatus ejusdem, et nobis unjust detentorum, prout coram eisdem Iusticiariis fuit adjudicatum. Et ideo vobis mandamus, quod ipsum Archiepiscopum de praedicto amerciamento quod ab • o occasion praedicta exigitis, quietum esse faciatis. Teste Rege apud Wynton. 4. die Octobris.
REX Thesaurario & Baronibus de Scaccario suo Dublin. salutem. Sciatis, quod de illis viginti marcis in quibus venerabilis pater Nicholaus Archiepiscopus Ardmacanus nuper coram Justiciariis nostris de Banco Dublin. pro exitibus Temporalium Episcopatus Drummorensis in ultima vacacione ejusdem nobis per ipsum unjust detentis extitit condempnatus, pardonavimus eidem Archiepiscopo decem marcas, ita quod aliae decem marcae nobis ad idem Scaccarium plenary solvantur. Et ideo vobis mandamus, quod ipsum Archiepiscopum de praedictis decem marcis qui • tum esse faciatis. Teste ut supra.
MEmorandum quod die Veneris in festo Exaltacionis Sanctae Crucis, Anno, &c. 13. apud Wynton. liberata fuerunt Rogero Bretun Clerico, venerabilis patris W. Waterfordensis Episcopy tunc Justiciarii Hiberniae quaedam Statuta per Regem et Consilium suum edita et provisa, videlicet Statuta Westm. (1) statim post Coronationem Regis edita, & Statuta Gloucestriae, & Statuta pro Mercatoribus facta, ac Statuta Westm. (2) in Parliamento Regis Paschae anno praedicto provisa & facta, in Hiberniam deferenda, et ibidem proclamanda et observanda. These Statutes then made in the Parliaments of England, obliging both the Prelates and Clergy of Ireland in Church affairs, as well as the Nobles and Commons in Temporal matters.
MAndatum est Justiciario Hiberniae, quod Insulam illam quae fuit Roberti le Poher juxta Watreford. liberet venerabili patri W. Middensi Episcopo, (to augment his Bishopric) tenendam quamdiu Regi placuerit juxta extentam per ipsum inde factam, vel si necesse fuerit faciendam. Teste Rege apud Neubiry, 9. die Januarii.
ODo Magrawy nuncians Regi vacacionem Ecclesiae Elfinensis, habet literas Regis de licentia eligendi.
Et memorandum, quod prius elegerunt et obiit Electus ante confirmationem suam, et propter hoc pecierunt modo licentiam eligendi. Thereupon electing a new.
REX postulacioni seu electioni nuper factae in Ecclesia Cathedrali Elphin. de Fratre Gelano Abbate Sanctae Trinitatis de Lochle in Episcopum Ecclesiae praedictae, Regium assensum adhibuit et favorem. Et hoc significatum est Custodi Spiritualitatis Archiepiscopatus Tuamensis seed vacante. In cujus, &c. Teste Rege apud Wynton. 5 die Octobris.
REX dilecto Clerico suo Nicholao de Clere custodi suo Archiepiscopatus Dublin. seed vacante, salutem. Cum Sanctissimus in Christo pater Honorius Dei providentia Sacrosanctae Romanae ac Vniversalis Ecclesiae Summus Pontifer, electionem nuper celebratam de discreto viro Magistro Johanne de Saunford, nuper Decani Ecclesiae Sancti Patricii Dublin. in Archiepiscopum loci illius, confirmaverit, sicut per literas ipsius Summi Pontificis patentes nobis constat, cepimus fidelitatem ipsius Archiepiscopi, et Temporalia Archiepiscopatus praedicti, prout moris est, restituimus eidem. Et ideo vobis mandamus, quod eidem Archiepiscopo Temporalia Archiepiscopatus praedicti, cum pertin. restituatis in forma praedicta. In cujus, &c. Teste Rege apud Wolvemere 6 die Augusti.
Et mandatum est Militibus, & Teste ut supra.
REX venerabili in Christo patri S. eadem gratia Watrefordensi Episcopo, Justiciario suo Hiberniae, vel ejus locum teneti, salutem. Cum dilecti nobis in Christo Prior & Conventus Sanctorum Petri & Johannes de Clonnard. nobis per literas suas patentes significaverint, quod Ecclesia sua praedicta per mortem bonae memory fratris Elyae nuper Abbatis ejusdem loci, pastoris est solatio destituta, supplicantes nobis, prout moris est, quod licentiam sibi alium eligendi in Abbatem eisdem concedere dignaremur▪ Ac nos precibus eorundem, &c. Nos eorundem Prioris & Conventus laboribus & expensis in hac parte parcere volentes, ista vice concessimus eis de gratia nostra specially, & vobis dedimus potestatem, &c. Receptis prius ab ipso Electo literis suis patentibus sigillo suo, necnon et sigillo Capituli sui consignatis, quod haec gratia nostra quam eidem Electo ad praesens ex mera liberalitate nostra concessimus, nobis vel haeredibus nostris non cedat in praejudicium vel exhaeredationem, seu trahetur in consequentiam temporibus futuris. In cujus, &c. Teste Rege apud Kerdig. 16 die Decembris.
REX dilecto Clerico suo Magistro Johanni de Beverle Cancellario Scaccarli nostri Dublin. salutem. Idoneam personam ad Ecclesiam de Lexmedy Midensis Diocesis, cum eam vacare & ad nostram donationem ration vacationis Episcopatus ejusdem spectare contigerit, praesentandi vice et authoritate nostra tenore praesencium liberam vobis concedimus potestatem. In cujus, &c. Teste Rege apud Westm. primo die Julii. Et duplicatur.
Stephen Bishop of Waterford, an ambitious Prelate, (who totally neglected his Episcopal office, and plunged himself over head and ears in worldly affairs) being formerly Treasurer, was this year made Chief Justice of Ireland, for which he procuted a Pension out of the Exchequer there of 500 l. a year during his continuance in that employment, as this Patent assures us.
REX omnibus ad quos, &c. salutem. Sciatis quod concessimus venerabili patri S. Watrefordensi Episcopo, Justiciario nostro Hibern. quingentas libras • ngulis annis, à die Dominica proxima ante festum Apostolorum Philippi & Jacobi anno regni nostri terciodecimo, quamdiu fuerit Justiciarius noster, ibidem ad Scaccarium nostrum Dublin. percipiendas, unam videlicet medietatem ad Scaccarium nostrum Sancti Michaelis, & aliam medietatem ad Scaccarium nostrum Paschae, pro expensis suis in officio praedicto. Ita tamen quod si turbacio, quod • bsit, in praedicta terra emerserit, per quod Castra nostra munire, & circa defensionem terrae nostrae propriae ibidem sumptus apponere necessario oportebit, tunc volumus quod aliquis Baro vel Clericus de quo fiducia habeatur, per Thesaurarium & Barones nostros de eodem Scaccario deputetur, ad pecuniam nostram in eodem Scaccario recipiendam, & in municione & defensione hujusmodi ponendam & expendendam, per visum & testimonium praedicti Justiciarii, prout de consilio praedictorum Thesaurarii & Baronum ad opus nostrum melius & securius fuerit faciendum. In cujus, &c. Teste Rege apud Wolvemere 6 die Augusti.
The like Patent to him, almost verbatim, is entered in the Liberate Roll of this year, 13 E. 1. m. 3. Teste Rege apud Ambresbury 15 die Augusti.
What an ill account of these his Stewardships this secular Bishop gave to the King in the Parliament at Westminster, who out of his grace pardoned the arreats due to him upon his account, this Record ascertains us.
REX omnibus ad quos, &c. salutem. Sciatis quod cum venerabilis pater Suphamis Watrefordensis Episcopus, nobis teneretur in magna summa pecuniae de arreragiis compoti sui quem reddidit ad Scaccarium nostrum apud Westm. in Parliamento nostro post Pascha anno regni nostri terciodecimo, de toto tempore quo fuerat Justiciarius noster & Thesaurarius noster in Hibernia: Nos attendants sumptus immensos quos circa municionem Castrorum nostrorum in Hibernia, & circa guerras ibidem sedandas, & circa alia diversa negotia nostra apposuit. Considerantes etiam amissionem quorundam victualium & rerum quae pro sustentatione exercitus nostri in Wallia ad partes easdem de Hibernia dudum misit, de quibus forsan secundum rigorem recti compoti & aliquorum judicium non haberet (allocat) praefato Episcopo: ipsius aliunde pensatis meritis, totam pecuniam praedictam, et omnia arreragia illa, de gratia nostra specially pardonavimus, et ipsum inde tenore praesentium quietamus. Ita tamen quod si aliqui in posterum à nobis aliquid petierint, de quo idem Episcopus exoneratus existit in compoto suo praedicto, ipse nos inde acquietare debeat versus eos. Volumus etiam, quod si inveniatur quod dictus Episcopus de aliquo se non oneraverit in compoto praedicto, unde onerare se debuisset, de eodem nichilominus se onerare & exonerare possit imposterum, & nobis inde respondere sine calumpnia qualicumque. In cujus, &c. Teste Rege apud Wulvemere 6 die Augusti.
Anno 14 E. 1. John le Romeyne being accused before the Kings Justices for suing the Prior of Huntingdon in the Spiritual Court, against the Kings Prohibition issued to him, and departing the Court without the Judges license, obliged himself, and all his Ecclesiastical and Temporal livings, goods, to stand to the Kings will and pleasure therein, and give such satisfaction to the Prior of Huntingdon, as the Kings Court should award in the premises; which Recognisance the King commanded to be enrolled, for perpetual memory thereof.
UNiversis Sanctae matris Ecclesiae filiis ad quos praesens scriptum pervenerit, J • le Romeyne Canonicus Ebor. salutem in Domino sempiternam. Noverit universitas vestra, quod cum magnificus Princeps Dominus Edwardus Dei gratia Rex Angliae illustris, me Johannem in Curia sua calumpniatus fuisset, super eo quod venisse debueram contra Prohibitionem Regiam a sua magnificentia mihi missam, et de eo quod coram inde Justic. suis Itinerantibus apud Norht. occasionatus fine eorum licentia, ut dicitur, tunc recessi. Ego praedictus Johannes super praemissis omnibus suae voluntati et gratiae plene et totaliter me submissi, obligando me & omnia bona mea Ecclesiastica & mundana, quae nunc habeo, & in posterum habuero, per praesentes meas literas patentes gratum suum inde facere et in omnibus adimplere. Ac Priori de Huntingdon, pro quo dicta prohibiti • mihi tradita fuerat, super hot satisfacere, quatenus in Curia praedicti Domini Regis convinci centigerit me praemissis, sen eorum aliquo deliquisse. In cujus rei testimonium sigillum meum apposui huic scripto. Dat. apud Bellum loc • m Regis, quinto Kal. Decembris, Anno Domini 1285. Rex praecepit istud scriptum irr • tulari ad perpetuam rei memoriam.
This John le Romeyne, born in Rome, being soon after elected, confirmed and consecrated Archbishop of York by Pope Honorius, the King issued this Patent and Writ to restore his Temporalties to him.
REX dilecto Clerico suo Malculmo de Harle custodi Archiepiscopatus Ebor. seed vacante, salutem. Cum Sanctissimus Pater Dominus Honorius Summus Pontifer electionem nuper in Ecclesia Cathedrali Ebor. de discreto viro Magistro Johanne le Romeyn in Archiepiscopum l • ci ejusdem factam, cui Regium assensum prius adhibuimus et favorem, confirmaverit, prout per literas patentes ipsius Summi Pontificis accepimus: Nos confirmationem illam acceptantes, cepimus fidelitatem ipsius Archiepiscopi, et Temporalia ejusdem Archiepiscopatus, prout moris est, restituimus eidem. Et ideo vobis mandamus, quod eidem Johanni Temporalia Archiepiscopatus praedicti cum pertin. liberetis, sicut praedictum est. In cujus, &c. Teste Rege apud Langeley, 12 die Aprilis.
Et mandatum est Militibus, &c. In cujus, &c. Teste ut supra.
John Peckham Archbishop of Canterbury having formerly prohibited by his Pontifical Edicts all persons within his Province to lodge, or sell Victuals to, or converse with William Wickwane Archbishop of York, or his Servants, when sent for by the King upon his public affairs, under pain of Excommunication, because he carried his Cross before him within his Province, to his prejudice as he conceived; the King upon John le Romeyne his successors arrival in England from Rome, (where he was consecrated) enjoined them by his supreme authority to sell him, his family and attendants Victuals, and all other necessaries they wanted for the future, in all places where they passed, notwithstanding the Archbishops Inhibitions, by these two Patent Writs.
REX omnibus ad quos, &c. salutem. Cum inter venerabiles patres J. Cantuar. & J. Ebor. Archiepiscopos contentionis materia sit suborta, vel credatur futuris temporibus suboriri, ac Dominus Archiepiscopus Ebor. jam in Anglia ad nos de nostra licentia accessurus, victualibus et aliis necessariis pro se et familia sua indigeat sicut constat, vobis mandamus firmiter injungentes, quod eidem Archiepiscopo Ebor. et familiae suae, et comitivae suae, cum ipsos per partes vestras transitum facere contigerit; victualia et alia necessaria quibus indiguerint venditioni exponatis eis super hujusmodi necessariis, occasion contentionis praedictae nihil penitus subtrahentes. In cujus, &c. duratur. usque ad festum Ascensionis Domini prox. futurum. Teste Rege apud Wood. 15 die Marcii.
REX omnibus ad quos, &c. salutem. Cum inter venerabiles patres J. Cantuar. & J. Ebor. Archiepiscopos contentionis materia sit suborta, vel credatur futuris temporibus suboriri, &c. (just as in the former, but) Teste Rege apud Merewell 30 die Marcii.
The Abbot and Covent of Bogeham having by fraud and force intruded themselves into the Church of Halesham, and forcibly thrust out the Rector thereof, against the sentence of the Archbishop of Canterbury in his Ecclesiastical Court for his restitution; for which they were excommunicated and aggravated by the Archbishop, whose Excommunications and Mandates they not only contemned, but blasphemed and derided, persisting in their force and sacrilege; the Archbishop thereupon made this Certificate thereof to the King, humbly imploring his Royal aid and authority to remove the force, reduce them to obedience, and put the Rector in quiet possession thereof, lest the Judgment of the Church should come into contempt in his days.
EXcellentissimo Principi Domino Edwardo Dei gratia Regi Angliae illustri, Domino Hiberniae, & Duci Aquitaniae, Frater Johannes permissione divina Cantuar. Ecclesiae minister humilis, totius Angliae Primas, salutem, cum omni reverentia et honor. Licet dudum Ecclesia de Halesham ejectis ab ea, Abbate de Bogeham, et fraudis suae complicibus qui inauditis dolis se intruserant in eandem, suo Rectori ab antiquo Magistro Roberto de Blechington fuerit, per decretum Curiae nostrae sententialiter restitutus, & ipse fuerit in possessione pacifica ejusdem Rectoriae quam virtute decreti hujusmodi annis plurimis sicut aranationes patria non ignorat: Dicti tamen Abbas & Conventus resumptis fraudis suae pristinae moliminibus, vi et armis expulso praedicto Rectore se in ipsam, Dei timore postposito, furtim et sacrilege intruserunt contra decretum et senten • ias nostrae Curiae antedictae: Et licet sint excommunicati et aggravati quantum potestas Cantuariensis Ecclesiae se extendit; ipsi tamen nostras sententias inauditis blasphemiis subsannantes, in suo sacrilegio perseverant, non curantes quid damni in suis incurrant conscientiis; cum tamen l • cro sacrilego, Archiva sua valeant instaurare, falsae religions et verae ypocrisis titulum defendentes, et manu armata Ecclesiam detinent prophanatam, in totius enervationem, quantum in ipsis est, Ecclesiasticae disciplinae. Ut igitur quod laudabiliter & canonice factum est in forma justitiae effectui debito valeat mancipari, Maj • stati Regiae supplicamus humiliter et devote, quatenus ad compescendam tantam praesumptionem malitiae, vim, et potestatem laicalem, hiis secundum regni consuetudinem ab eadem Ecclesia jubeat amoberi, et memoratum Robertum in ejusdem possessionem pacificam reduci, et reductum authoritate Regia protegi et defendi: Vt quod minus valet cohertio Sanctae matris Ecclesiae in hac parte, pro Dei et Ecclesiae suae reverentia Regia suppleat magnitudo, ne nostris temporibus judicium Ecclesiae veniat in contemptum. Valeat reverenda Majestas Regia semper in Christo & Virgin gloriosa. Dat. apud Ohithmalling 7 Idus Martii, Anno Domini 1287.
What the King did upon this Certificate I find not, but from thence I shall observe: 1. That this proud Archprelate, who so much opposed the Kings Regal and Ecclesiastical authority in other forementioned particulars, was here enforced humbly to implore the aid and assistance thereof, to support his own Archiepiscopal Decrees, censures, and make them effectual in their execution. 2ly. That his Ecclesiastical censures and authority were both extraordinarily contemned, reproached, yea derided by this Abbot, Covent, and other Religious persons, notwithstanding his grandeur, and high favor in the Court of Rome. 3ly. That Abbots and Monks in that age, made no conscience by force or fraud to invade and detain the Churches of other Clergymen, to fill their own purses, (being true hypocrites, and of a false Rel • gion) by the verdict of this Archprelate, who was and writ himself a Freer.
The King about the same time, at the prayer of Robert Burnell Bishop of Bath and Wells, granted the Bishop this special license to inclose the Churchyard of the Cathedral Church in Wells, with a wall, battlements and gates, for the honor of God, the honesty of the Church, and of the corps of the Saints therein resting, and the peace, security of the Canons and Ministers inhabiting therein, so as it should stand open for passengers all the day time, and be shut up only in the night.
REX omnibus ad quos, &c. salutem. Sciatis, quod ad honorem Dei, et honestatem Ecclesiae Cathedralis Wellen. ac Sanctorum quorum corpora requiescunt in eadem, necnon ad securitatem et quietem Canonicorum et Ministrarum praedictae Ecclesiae, et suorum ibidem residentium, concessimus pro nobis & haeredibus nostris venerabili patri Roberto Bathon. & Wellen. Episcopo, quod ipse Cimiterium Ecclesiae praedictae, et procinctum domorum Canonicorum praedictorum infra Civitatem suam Wellen. muro lapideo circumquaque includere, et murum illum kernellare, et procinctum illum sic inclusum eisdem Episcopo et successoribus suis ad suam et dictorum Canonicorum securitatem majorem tenere possit, sine occasion vel impedimento nostri et haeredum nostrorum, Iustic. et aliorum Ministrorum nostrorum quorumcunque imperpetuum. Ita quod in stratis & locis ahis necessariis & competentibus ibidem, portas & posternas fieri, & stratas quas ipsum in procinctu illo includere contigerit ad propius et commodius, quod pro transeuntibus fieri poterit diverti faciat, et ita quod portae illae et posternae singulis diebus ab aurora diei usque ad noctem sint apertae pro utilitate transeuntium per portas et posternas supradictas. Ita etiam quod portae illae & posternae de nocte claudan • ur, & in aurora diei aperiantur, sicut praedictum est. In cujus, &c. Teste Rege apud Woodstock, 15 die Marcii.
The like license he then granted to the Bishop, Dean and Chapter of St. Peters Church in Exeter, to inclose their Churchyard with a wall, gates and posterns, differing only in this observable Prologue.
REX omnibus ad quos, &c. salutem. Sciatis quod cum per nocturnos incursus latronum, & aliorum malefactorum per vicos & venellos in procinctu Cimiterii Cathedralis Ecclesiae Sancti Petri Exon. et in Cimiterio illo multociens de nocte vagantium, homicidia, fornicationes, et alia mala pluries hactenus fuerint perpetrata, et formidetur quod adhuc consimilia v • l majora pericula per hujusmodi incursus in vicis et venellis, et Cimiterio, ac procinctu praedictis poterunt evenire, nist contra pericula illa remedium apponatur. Nos ad honorem Dei, & dictae Ecclesiae, &c. as in the former. Teste Rege apud Exon. primo die Januarii. Et duplicatur.
The occasion of this Patent, and inclosing this Churchyard of Exeter, was the slaughter of Walter Lichlade the first Chaunter thereof, as he came from the Mattins then said soon after midnight; upon which occasion the King came thither, and kept his Christmas there, and gave order to inclose the Churchyard, building certain gates therein, by a composition made between the Bishop and Citizens.
This year, (1287.) Papa Honorius quartus moritur, cui succedit (An. 1288. as Mat. Westminster) Nicholaus quartus, natione Romanus, de ordine Fratrum Minorum. Hic idolum (ut dicitur) Fratrum ejusdem ordinis multa privatim statuit, quae faciunt non solum superbire Minores, sed etiam insanire; as Thomas Walsingham stories of him and them.
The Abbot of St. Peters of Salop alienating a Messuage and Tenement in Mere, of the Kings ancient Demesne, given to it by his Ancestors to find a Monk and Priest to celebrate Divine Service in a Chapel within that Manor, immediately after the Statute of Westm. 2. cap. 41. the King thereupon issued this Writ to the Sheriff of Stafford, to seise it into his hands.
REX Vic. Staff. salutem. Cum de communi consilio regni nostri statuerimus, quod si Abbates, Priores, custodes Hospitalium, & aliarum domorum Religiosarum fundatarum à nobis vel à progenitoribus nostris, alienaverint de caetero ten. domibus ipsis à nobis vel à progenitoribus nostris collata, ten. illa in manum nostram capiantur, & ad voluntatem nostram teneantur, & emptor amittat suum recuperare tam de ten. quam de pecuni • quam solverit pro eisdem; ac Abbas Sancti Petri Salop. unum Mesuagium, & unam carucatam terrae cum pertin. in manerio de Mere, quod est de antiquo Dominico coronae nostrae, quae idem Abbas & praedecessores sui ex collacione & confirmacione progenitorum nostrorum Regum Angliae, à tempore quo non extat memoria habuerunt, ad inveniendum unum Monachum de Abbacia praedicta, & unum Clericum ad celebrandum divina in Cepella de Wudehuse in praedicto manerio de Mere, Willielmo de Merton, post publicationem statuti praedicti, sine licentia et voluntate nostra vendiderit et alienaverit, ut pro certo intelleximus: Tibi praecipimus, quod si ita est, tunc Mesuagium illud et terram sine dilatione capias in manum nostram, et ea salvo custodias donec aliud inde praeceperimus. Ita quod de exitibus inde provenientibus nobis respondeas ad Scaccarium nostrum juxta formam statuti nostri praedicti. Teste Edmundo Comite Cornubiae consanguineo nostro apud Westm. 6 die Julii.
The first seisure I have observed after this Statute.
A Clerk flying to a Church for Sanctuary, for a robbery by him committed, and there being ready to abjure the Realm, without making his purgation; the Bishop conceiving it to be against the Liberty of the Church, petitioned the Earl of Cornwall (then Custos of the Realm in the Kings absence) that he might be delivered to him or his Official to keep, and make his purgation; which the Coroner was commanded to do after 40 days, and if he made not his purgation by a day prefixed, then he was to be restored to the Church, and make his abjuration.
REX custodi placitorum coronae suae in Hundredo de Welle-Wapentak, salutem. Supplicavit nobis venerabilis pater Oliverus Lincoln. Ep • scopus, quod cum quidam Richardus de Scardeburgh Capellanus, pro latrocinio quod patravit fugerit ad Ecclesiam de Marton in Episcopatu praedicto, et ibidem in praejudicium libertatis Ecclesiasticae, paratum esse se dicat Regnum nostrum abjurare, praedictum Capellanum eidem Episcopo tanquam Diocesano suo juxta libertatem Ecclesiasticam pertractandum, absque praedicta abjuratione facienda liberari faciamus. Et quia ex consuetudine Regni nostri nullus pro transgression sua fugiens ad Ecclesiam in eadem Ecclesia ultra quadraginta dies sub protectione nostra morari debet. Tibi praecipimus, quod si praedictus Capellanus in Ecclesia praedicta moram fecerit per quadraginta dies, tunc ipsum praedicto Episcopo vel Commissario suo liberos custodiendum usque ad Quindenam Sancti Michaelis proximo suturam. Ita quod habita tunc inde discussione coram Constlio nostro, juxta considerationem ejusdem Consilii, reducatur idem Capellanus ad Ecclesiam praedictam, praedictam abjurationem in praesentia tua facturus, si juxta considerationem illam fuerit facienva. Teste Edmundo Comite Cornub. consanguineo Regis apud Westm. 5 die Julii.
I find this memorable Inquisition retorned the year before, but filed after, not only concerning the bounds, but Tithes and Oblations of the Parish of Bray • , part of which Tithes the King had sequestered.
IN quisitio capta coram R. Fulcon. assingnato apud Elyngton juxta Braye die Veneris in festo Sanctae Margaretae Virginis, anno regni Regis Edwardi terciodecimo, per sacramentum Bartholomei de Earl, Roberti de Hulle, Roberti de Wautham, Gilberti Maddok, Johannes de Henefend, Godefridi de Henefend, Johannes de Sunnyngeshull, Rogeri le Cras, Rogeri del Wich, Roberti Beneyt, Roberti de la Chaumbre, & Edmandi de Littelefend, ad hoc juratos, & de consensu parcium electos: Qui dicunt super sacramentum suum, quod parochia de Braye incipit apud Bodelespole, & sic se extendit usque ad domum Walteri de la Hawe, qui est de parochia de Wyndes, & à domo ejusdem Walteri, usque ad Elystr. quae est bunda versus austrum, & ab illo loco usque Hethtrewe, quae est bunda versus occidentem; & sic usque ad quendam locum in quo stetit quoddam quercus quae fuit bunda juxta Bradenebrugg; & sic ab illo loco usque Crukesfend, quae vocabatur Vacherye Regum Angliae, & nesciunt si sit de parochia praedicta, vel non, set semper de antiqua cultura solverunt Ecclesiae de Braye Decimas, de nova cultura solverunt Decimas suas de aliqua parte ad eandem Ecclesiam, et de alia parte solverunt Decimas aliquo tempore Ecclesiae Sarr. de novo; et de quadam parte Dominus Rex sequestravit Decimas. Praeterea dicunt, quod de Crukesfend extendit parochia praedicta usque la Fayrhok, quae est bunda parochiae praedictae; & de la Fayrhok usuqe Wolvelye, quae est de parochia de Wautham Abbatis; & sic de Wolvelye usque ad Maydenhith: Et quaesiti si Abbates Cyrencestr. qui pro tempore fuerunt, ceperunt aliquas Decimas extra bundas praedictas, dicunt, quod non, nisi tantummodo sicut supradictum est. Et quia nondum fuit plene declaratum, utrum Cruchefend esset bunda parochiae de Braye, nec ne; Dictum fuit eisdem Juracoribus, quod se plenius inde cerciorarent. Ita quod ad certum diem eis praefigendum ipsum Robertum cerciorarent, ita quod omnes Juratores venerint coram codem Roberto apud Cruchefend die Lunae proxima post festum Exaltationis Sanctae Crucis, praeter Robertum de Wautham qui mortuus est, & Robertum Beneyt qui infirmabatur; ita quod partes in dictum eorum consenserunt. Et dicunt super sacramentum suum, quod Cruchefend fuit quondam vaccaria Domini Regis, & est in le Fryth; & quod homines de Cruchefend fecerunt Ecclesiae de Braye, & adhuc faciunt, exceptis duabus culturis, omnes Decimas et oblaciones inde provenientes, set intelligent si Cruchefend nunc primo redigeretur in culturam quod Ecclesia de Braye nichil inde caperet. Quaesiti qua ration, dicunt, quod Cruchefend est in le Frith, & le Frith nichil pertinet ad Braye: Dicunt etiam, quod per ducentos annos & amplius, perceperunt Rectores Ecclesiae de Braye, oblaciones et omnimodas Decimas inde provenientes. Praeterea dicunt, quod omnes terrae contentae in cedula praesentibus interclusa redactae fuerunt in culturam citra quadraginta annos nunc proximo clapsos.
Et memorandum, quod ista Inquisicio quam cito irrotulata fuit, liberata fuit per manum J. de Langeton die Martis in vigilia Apostolorum Philippi & Jacobi, Anno, &c. 14. Magistro H. de Braunceston tunc Decano Sarr. & Henr. de Esse Canonico ejusdem Ecclesiae cum brevi originally.
John de Kirkeby Dean of Worcester, formerly elected Bishop of Chester, but his election made void by John Peckham Archbishop of Canterbury for holding many several Ecclesiastical preferments; for that a man of so good conscience as a Bishop ought to be, would rather content htmself with a little Living, then cumber himself with so many charges; was notwithstanding this year by the Kings Conge deslier elected Bishop of Eli, in which being confirmed by the Kings Royal assent, and approved by the same Archbishop (notwithstanding his former pluralities,) the King issued out Writs in usual form for the restitution of his Temporalties, to the Guardians of the Temporalties and Bishops Tenants, entered at large in the Patent Roll, 14 E. 1. m. 4. Teste Com. Cornubiae apud Westm. 7 die Septembris.
The Pope deputing Giffredus de Vezano his Clerk and Nuncio to execute the business of the Cross, and of the Disme granted for the aid of the Holy Land, which the King had formerly seised and secured; the King issued this Patent of assistance for him and his agents in this affair to Sheriffs, and all other his Officers and Subjects.
REX Vicecomitibus & omnibus Ballivis & fidelibus suis ad quos praesentes literae pervenerint salutem. Cum dilectus nobis Magister Giffredus de Vezano ad negotium Crucis, et Decimae in subsidium Terrae Sanctae concessae exequendum sit deputatus; Nos negocium illud favore benivolo prosequi cupientes, vobis mandamus, quodeidem Magistro Giffredo & suis in hiis quae negocium tangunt memoratum, auxiliantes sitis & consulentes quociens opus fuerit, & ab ipso vel suis fueritis requisiti. In cujus, &c. Teste Rege apud Cantuariam 10. die Maii. Et habet inde quinque paria literarum.
The King having occasion to borrow and make use of this money for the urgent affairs of the Kingdom, it was divided into several sums, and deposited in several hands, by the Nuncioes assent, order, at the Kings special request, some unto foreign Popish Merchants, other sums unto several Abbots, Priors, and their Covents, other sums into the hands of the Templars and Hospitallers, who all entered into several Obligations and Recognisances together with the King (enrolled in Chancery) to repay all these monies to the Church of Rome, Popes Nuncio or his Deputies, within two months space, when ever required to do it, under several penalties, forfeitures, hard conditions, subjection to Excommunications, Interdicts of Popes or their Nuncioes, and renunciations of all legal advantages, or losses by any casualties, as the Recognitions and Obligations themselves, very observable, will more fully evidence.
NOverint universi praesentes literas inspecturi, quod nos Edwardus Dei gracia Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitanniae recognoscimus & confitemur, quod Magister Giffredus de Vezano Canonicus Cameracensis Camerae Domini Papae, Clericus, Apostolicae sedis Nuncius, et executor negociorum Terrae Sanctae, super Decima et aliis in Regno nostro a dicta seed deputatus, ad preces et requisicionem nostras deposuit nomine Ecclesiae Romanae et Terrae Sanctae, octo millia librarum bonorum Sterlingorum, de pecunia Decimae concessae ipsius Terrae Sanctae subsidio in ipso Regno collecta, penes Ricardum Guydicionis, Henricum de Podio, & Raynerum Guydicionis, & Matthaeum Rugepeil, Cives et Mercatores Lucanos de societate Ricardorum de Luca, recipientes pro se à dicta societate & singulis sociis suis dictae societatis: Et ipsi Mercatores obligando se & singulos socios suos & dictam societatem, promiserunt dictum depositum libere, plene et integre solvere et restituere apud Novum Templum London. ipsi Giffredo, vel alio certo praefatae sedis Nuncio, infra duos menses postquam a praedicta seed vel eodem Giffredo, seu alio ejusdem sedis certo nuncio, ipsi vel aliquis eorum, seu alii vel alius de dicta societate fuerint requisiti. Et nos ad majorem Romanae Ecclesiae et ipsius Terrae Sanctae securitatem super deposito manucapimus pro dictis Mercatoribus et eorum sociis ac societate, quod promissionem et obligacionem eorum fideliter et plenary observabunt. Et promittimus b • na fide, quod in defectu eorum plenam eti integram solucionem tocius pecuniae supradictae apud dictum Templum, eisdem Mercatoribus, vel eorum sociis seu societate non conventis, vel bonis eorum ec • am non excussis, infra unum mensem postquam requisiti fuerimus, praedicto Giffredo vel alii certo dictae sedis nuncio libere faciemus. Et ad hoc nos et omnia bona nostra, et haeredes et successores nostros ipsi Giffredo recipienti nomine Romanae Ecclesiae ac Terrae Sanctae specialiter obligamus. In cujus, &c. Teste Rege apud Cantuariam 9. die Maii.
NOverint universi praesentes literas inspecturi, quod nos Edwardus Dei gratia Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitanniae recognoscimus & confitemur, quod Magister Giffredus de Vezano Canonicus Cameracensis Domini Papae Clericus, Apostolicae sedis nuncius, et executor negociorum Terrae Sanctae a dicta seed in Regno nostro, super Decima ipsius Terrae Sanctae concessa subsidio, et aliis deputatus, de consilio nostro et ad preces et requisicionem nostras, deposuit nomine Romanae Ecclesiae et Terrae Sanctae, de pecunia ipsius Decimae in dicto Regno collecta, sex milia octingentas triginta tres libras sex solidos et octo denarios bonorum sterlingorum, penes infrascriptos Religiosos, secundum et particulas infrascriptas, videlicet penes Abbatem & Conventum Sancti Albani mille marcas, penes. . . Abbatem & Conventum Sancti Edmundi mille marcas, penes. . . Priorem & Conventum de Merton quingentas libras, penes. . . Abbatem & Conventum Sancti Augustini Cantuariae quingentas marcas, penes. . . Abbatem & Conventum de Rameseya mille libras, penes. . . Abbatem & Conventum de Thorneia quingentas marcas, penes. . . Abbatem & Conventum de Oseneye juxta Oxford. quingentas libras, penes. . . Abbatem & Conventum de Croiland quingentas libras, penes. . . Abbatem & Conventum de Burgo Sancti Petri quingentas libras, penes. . . Abbatem & Conventum Habindon mille marcas, penes Priorem & Conventum Elyensem quingentas libras, & penes. . . Abbatem & Conventum Westm. juxta London. mille marcas: & singulorum praedictorum Monasteriorum Religiosi per suas patentes literas quantitates & particulas supradictas, prout prosingulis hujusmodi Monasteriis praedicantur, se recepisse et habere in deposits recognoverunt, et promiserunt obligando se et successores suos et eorum bona infra duos menses postquam requisiti fuerint, libere, plene et integre solvere et restituere dicto Giffredo, vel alii certo praefatae sedis nuncio apud Novum Templum suis periculis et expensis. Et nos ad majorem Ecclesiae Romanae ac Terrae Sanctae securitatem pro dictis Religiosis manucapimus, quod ipsi omnes et singuli promissiones et obligaciones eorum, prout in eorum continetur literis fideliter et plenary observabunt. Et promittimus bona fide, dicto Giffredo nomine Romanae Ecclesiae ac Terrae Sanctae recipienti, quod in defectum eorundem Religiosorum vel aliquorum ipsorum, praemissas quantitates vel singulas earum in quibus defectus fuerit, infra unum mensem postquam requisiti fuerimus, plenary et libere persolvemus apud dictum Templum eidem Giffredo, vel alio certo praefatae sedis nuncio, praefatis Religiosis non conventis, vel bonis eorum eciam non excussis. Et ad haec nos et omnia bona nostra, et haeredes et successores nostros specialitor obligamus. Renunciando omnibus privilegiis, consuetudinibus, et statutis, quibus contra praedicta modo aliquo defendere nos possemus. In cujus, &c. Teste ut supra.
NOverint universi praesentes literas inspecturi, quod nos Edwardus Dei gratia Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitanniae, recognoscimus et confitemur, quod Magister Gifredus de Vezano, &c. as before. de consilio nostro et ad requisicionem nostram deposuit penes Religiosos viros sratrem Willielmum Priorem Hospitalis Sancti Johannes Jerusalom. in Anglia, & Praeceptorem & Thesaurarium Domus dicti Hospitalis de Clerknewell London. quinque mil. marc. honorum sterlingorum de pecunia Decimae Terrae Sanctae subsidio deputato in Regno nostro collecta: Et ipsi Religiosi promiserunt dictam pecuniam solvere, reddere, et restituere plene et libere ipsi Magistro Gifredo, vel alii certo Aposiolicae sedis nuncio infra unum mensem postquam ipsi vel eorum aliquis fuerint requisiti, s • cut cum literis patentibus sigillatis sigillis eorum et sigillo Prioratus Angliae cum barba et bulla plumbea Magistri generalis dicti Hospitalis plenius continetur; Et nos pro securitate Romanae Ecclesiae ac Terrae Sanctae manucapimus pro ipsis Religiosis, quod ipsi promissionem et obligacionem suas plenary observabunt. In cujus, &c. Teste ut supra.
REX omnibus ad quos praesens scriptum pervenerit salutem. Vidimus depositum mille marcarum in Abbacia Sancti Edmundi existencium, de pecunia Decimae a Clero regni nostri Angliae in subsidium Terrae Sanctae nuper concessa. Vidimus eciam literas Abbatis & Conventus ejusdem loci obligatorias Magistro Giffredo de Vezano Camerae Domini Papae Clerico, Apostolicae sedis nuncio, et executori negociorum Terrae Sanctae super Decima et aliis in dicta seed in Anglia deputato super ejusdem depostri receptione confectas in haec verba. Noverint universi praesentes literas inspecturi, quod nos Abbas & Conventus Sancti Edmundi de plano recognoscimus et confitemur nos recepisse, et habere in deposito nomine Romanae Ecclesiae et Terrae Sanctae a venerabili viro Magistro Giffredo de V • zano Camerae Domini Papae Clerico, Apostolicae sedis nuncio, et executore negotiorum Terrae Sanctae super Decima et aliis a dicta seed in Anglia deputato de pecunia ipsius Terrae Sanctae concessa, subsidio quae collecta fuit in Regno Angliae mille marcas honorum novorum, et legalium sterlingorum, cui deposito nos voluntary obtulimus pro nostris et Monasterii nostri utilitatibus. Et promittimus per fidem nostram ac juravimus, nos depositum ipsum plene et integre reddere, solvere et assignare dicto Magistro Gi •• redo, seu alii certo dictae Apostolicae sedis nuncio apud Novum Templum London. infra duos menses postquam nos vel aliquis nostrum a dicto Magistro Giffredi, seu alio certo dictae sedis nuncio fuerimus requisiti, de qua requisicione credatur simplici verbo dicti Magistri Giffredo, seu alterius hujusmodi certi nuncii; Suscipientes in nos casus et periculi surti, rapinae, incendii, et vis majoris, et omnes alios casus, et omnia alia pericula qui et euae quomodolibet evenire possent. Et subjicientes nos jurisdictioni dicti Magistri Giffredi, et cujuscunque alterius certi dictae sedis nuncii, ut per excommunicationis in personas, et interdicti in Ecclesiam nostram sentencias, sine aliqua monicione compellere nos possint et possit, ad plenam restitucionem depositi supradicti. Renunciando omni Iuri Canonico et Civili tacito et expresso competenti et competituro, et omnibus privilegiis et indulgenciis impetratis et impetrandis, ac eciam Regiis prohibitionibus quibus contra praemissa, vel aliquod praemissorum contrafacere vel contravenire possemus. Obligando nos et omnia bona nostra, et Monasterii nostri ac successores nostros Romanae Ecclesiae et Terrae Sanctae. Et ur in praemissis plenior securitas habeatur, sponte promittimus et vovemus, dare pro Subsidio Terrae Sanctae quinquaginta libras pro singulis mensibus, quibus posi requisicionem praedictam defecerimus in praemissis. In quorum omnium testimonium has literas nostras sigillo nostro communi fecimus consignari. Acta & data in Capitulo Monasterii nostri in Crastino Paschae, Anno Domini 1286. Et quia pro quibusdam arduis & specialibus negociis noc & regnum nostrum Angliae contingentibus, quae de novo emerserunt, pecunia quamp •• rimum indignimus pro eisdem negociis nostris felicius expediendis, a praefatis Abbate et Conventu mutuo mille marcas recepimus antedictas, obligantes nos, haeredes et successores nostros dictis Abbati et Conventui, ac successoribus suis sub omnimodis condicionibus et poenis in forma obligationis suae superius annotata contentis, ad plenam et integram ejusdem pecuniae solucionem seu constitutionem infra duos menses faciendam, postquam nos ab ejusdem Abbate et Conventu, vel a dicto Magistro Giffredo, seu alio certo dictae sedis nuncio super hoc fuerimus requisiti. Promittimus eciam bona fide pro nobis haeredibus et successoribus nostris, quod ipsos Abbatem et Conventum, successores suos, ac Monasterium penes Dominum Papam, praefatum Magistrum Giffredum, et alium quemcunque certum dictae sedis nuncium, in omnibus casibus et periculis quae racione dicti mutui eisdem quoquo modo possent evenire, illaesos conservabimus et indempnes. In cujus, &c. Teste Rege apud Westm. 25 die Aprilis.
- Consimiles literae fiebant de deposito mille marcarum in Abbacia Westm. de verbo ad verbum, ut supra.
- Consimiles literae de deposito quingentarum librarum in Pri • ratu de Eli de v • rbo ad verbum ut supra, excepta data literae factae praedecto G • ffredo, quae est Act. &c. in crastino Annunciacionis Dominicae Anno Domini praedicto. In cujus, &c.
- Consimiles literae fiebant de deposito quingentarum librarum in Abbacia de Burgo Sancti Petri de verbo ad verbum ut supra, cum eadem data literae factae dicto Giffredo, Acta, &c. ut supra, die martis in Crastino Annunc. Dominicae Anno Domini praedicto. In cujus, &c. Teste ut supra.
- Consimiles literae fiebant de deposito quingentarum librarum in Abbacia de Croyland, de verbo ad verbum ut supra. Entred at large Ibid. m. 17. Cedula.
- Consimiles literae fiebant de deposito trescentarum Marcarum in Abbacia de Certesye, de verbo ad verbum ut supra, exceptâ datâ, &c.
- Consimiles literae fiebant de deposito quingentarum marearum in Abbacia de Thorneye de verbo ad verbum ut supra, exceptâ datâ, &c.
- Consimiles literae fiebant de deposito mille librarum in Abbacia de Rameseye de verbo ad verbum ut supra, excepta data ejusdem literae, quae est, &c. ut supra. die Martis in Crastino Annunc • ationis Dominicae, Anno Domini praedicto.
- Consimiles literae fiebant de deposito quingentarum librarum in Prioratu de Merton, de verbo ad verbum ut supra, exceptâ datâ, &c.
- Consimiles literae fiebant de deposito mille marcarum in Abbacia de Abindon, excepta data literae praedictae, quae est Act. ut supra, die Sabbati proxima post festum Paschae, Anno Domini praedicto. In cujus, &c. Teste ut supra.
- Consimiles literae fiebant de deposito quingentarum librarum in Abbacia de Oseneya, &c. ut supra, excepta data dictae literae, &c. die Veneris proxima post festum Paschae Anno Domini praedicto. In cujus, &c. Teste ut supra.
To such strange, unreasonable shifts, obligations, penalties and forfeitures was the King put, to obtain the use of these Dismes for the pressing public occasions of himself and his Realm, collected from his own Clergy and Subjects, through his favor, by the Pope and his Nuncio, (to whom he and all these Abbots and persons premised must be obliged to repay it upon 2. months notice.)
The King this year granted this Protection for the relief and preservation of the Abbot and Covent of Messenden, varying somewhat from others in the recital and grounds thereof.
REX omnibus ad quos, &c. salutem. Cum dilecti nobis in Christo Abbas & Conventus de Messenden. per morinam ovium et equorum suorum, et aliis incommodis multimodis, quibus ut pro certo intelleximus super modum praegravantur, adeo depauperentur et deprimantur, quod terrae suae pro magna parte jacent incultae, et blada sua in eisdem vehementer defecerunt, et insuper iidem Abbas et Conventus Mercatoribus et aliis Creditoribus suis dibersis in multimodis debitis teneretur, ad quorum solucionem & Domus suae relevacionem, faculttates ejusdem Domus per magnum temporis spacium sufficere non possent, absque dispersione Canonicorum Domus illius, vel feodalium suorum dilapidacione seu forte Domus ejusdem subversione totali, quod nollemus: Nos imbecillitati status ipsorum compatientes, ne hujusmodi discriminis aut depressionis periculum videatur imminere, Domum illam cum terris, redditibus, & omnibus possessionibus ac rebus aliis ad eandem Domum pertinentibus cepimus in protectionem et defensionem nostram specialem, &c. as in other protections forecited. Teste Rege apud Westm. 30. die Aprilis.
The King likewise as Supreme Ordinary and Patron of the Abbey of Radyng and Religious houses thereunto belonging, appointed Ralph Breton his Clerk to supervise the state of all their Debts, goods, issues, profits, Tenures of all their Manors and Lands, and to satisfy all their Debts out of them, and to convert them to no other use, except the necessary sustenance and support of the Monasteries, and alms due out of them.
EDwardus Dei gracia Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitania. Omnibus ad quos praesentes literae pervenerint salutem. Cum nuper ad Abbaciae de Radyng. relevationem & debitorum ejusdem exoneracionem, dilectum Clericum nostrum Radulphum de Brocton, ad supervidendum statum omnium bonorum et exituum singulorum Abbaciae praedictae, et Manerii de Leoministre, et aliorum Maneriorum et reddituum ad dictam Abbaciam spectancium quoquo modo, et ad omnia debita dictae Abbaciae loci praedicti de exitibus praedictis arquietanda; Ita quod exitus illi non in alios usus convertantur; Salvis tamen praedictis Abbati et Monachis, & familiae necessariae in praedictis Abbacia & Manerio commorantibus necessariis, & oneribus eleemosinarum debitis & honestis, assignaberimus Custodem; Et ne praetextu alicujus ordinacionis super porcionibus Monachos praedictae Abbaciae contingentibus, aut aliquibus aliis ab antiquo sen de novo factae debitorum Abbaciae praedictae exoneracio, seu ejusdem relevacio quoquo modo impediatur seu retardetur, Volumus, quod dictus Clericus noster contradictione et ordinacione Coventus, aut alicujus alterius non obstantibus resecatis per eundem Clericum nostrum, de consilio & voluntate Abbatis, tam in portionibus Monachorum quam in familia, & p • tissime in supervenientibus expensis superfluis, tam in dicta Abbacia quam in Manerio de Leoministre, ac aliis maneriis omnibus ad dictam Abbaciam quoquo m • do spectantibus, ad sustentacionem Monachorum, & familiae necessaria tantùm & honesta, de consilio Abbatis antedicti provideat, ordinet & disponat; salvis tamen eleemosinarum oneribus debitis & honestis. In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes. Teste meipso apud Ledes quarto die Maii, Anno Regni nostri quartodecimo.
EDwardus Dei gratia, &c. Vic. Hereford. & omnibus Ballivis & fidelibus suis de eodem Comitatu salutem. Cum ad exoneracionem debitorum in quibus dilecti nobis in Christo Abbas & Conventus de Radyng, tam ration Abbaciae suae quam manerii de Leoministre diversis creditoribus tenentur, ad loci ejusdem & omnium maneriorum suorum tam de Leoministre quam aliorum relevacionem, dilectum Clericum nostrum Radulphum de Brocton assignaverimus Custodem, ut per eundem exitus omnium maneriorum in exoneracionem debitorum, & non in usus alios convertantur; salvis tamen Monachis & familiae tam in dicta Abbacia quam in manerio de Leoministre, ac aliis maneriis suis commorantibus necessariis, & oneribus elemosinarum & aliorum debitis & honestis: Vobis mandamus, quod eidem Radulpho in hiis quae custodiam illam contingunt, quociens necesse fuerit & ab ipso super hoc fueritis requisiti, consulentes sitis & auxiliantes, nullatenus ei molestiam, quin ordinet quod exoneracioni dictae Domus viderit expedire, inferri permittentes. In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes, Teste meipso apud Ledes quarto die Maii, ut supra. Eodem modo, &c.
The King out of his special favor to the Scholars of the University of Oxford, granted their Chancellor Jurisdiction to hold plea of all personal actions and contracts between the Scholars and his Jews, and to imprison, or excommunicate them, as well as others, by warrants sent to the Sheriff, or Constable of the Castle of Oxford, by this Patent.
REX omnibus ad quos, &c. salutem. Sciatis quod concessimus dilectis nobis Magistris & Scholaribus Vniversitatis Oxford. quod suus Cancellarius qui pro tempore fuerit de actionibus personalibus et quibuscunque contractibus initis et ineundis inter ipsos Magistros et Scolares, et eorum quemlibet et Judaeos nostros ibidem libere possit recognoscere, et in ipsos Judaeos quos super hujusmodi actionibus et contractibus convinci contigerit coram ipso censuram Ecclesiasticam si necesse fuerit exercere; Ita quod cum Judaeus aliquis super aliqua laestone alicui Scolari Vniversitatis praedictae contra pacem nostram illata, vel eciam inferenda coram Cancellaris mentorato fuerit legitima probacione convictus; Volumus et concedimus per praesentes, quod idem malefactor per Vicecomitem nostrum Oxonvel Constab. Castri nostri ibidem, statim ad denunciacionem praefati Cancellarii capiatur, et salvo custodiatur in nostra prisona, donec de laesione hujusmodi laeso fuerit satisfactum, prout eisdem Magistris et Scolaribus de laesionibus ibidem per Laicos sibi factis per cartas progenitorum nostrorum Regum Angliae plenius est concessum. In cujus, &c. quamdiu nobis placuerit duraturas. Teste Rege apud Westm. 28. die Aprilis. A pregnant Evidence that the King is the original fountain of all Ecclesiastical Jurisdisdiction and Censures as well as Temporal, and could then enable the Vicechancellor (though a Lay-man) to exercise and inflict the same by his Patents.
There arising not long after some Controversies between the Scholars of the University of Oxford and their Servants, and the Mayor and Townsmen, to the disturbance of the peace; the King to preserve the peace of the University, issued this Commission to hear and determine them.
REX dilectis & fidelibus suis Nicholao de Stapelton, Henrico de Shotbroke, & Eli de Sutton salutem. Cum dissenciones, discordiae, & controversiae diversae inter Cancellarium & Scolares Vniversitatis Oxford. ex parte una, & Majorem, Ballivos, & probos homines Villae nostrae praedictae ex altera, & similiter inter eosdem Scolares & eorum servientes, super transgressionibus hinc inde postquam iter versus partes transmarinas jam arripuimus factis, ut dicitur, sunt subortae, in laesionem pacis nostrae manifestam: Nos dissensiones, discordias, controversias & transgressiones praedictas cum celeritate qua convenit sedari, & de transgressionibus taliter perpetratis emendas volentes fieri competentes, assignavimus vos ad inquirendum per Sacramentum Militum & aliorum proborum & legalium hominum, tam de Villa Oxford. & suburbio ejusdem neutri parti suspectorum, quam de partibus adjacentibus, per quos, &c. super dissensionibus, discordiis, controversies & transgressionibus praedictis, & aliis circumstanciis praemissa contingentibus plenids veritatem, & ad dissensiones, discordias, controversias & transgressiones illas audiend. & terminand. secundum legem et consuetudinem Regni nostri. Et ideo vobis mandamus, quod ad certos, &c. convocatis coram vobis partibus quarum interest, dissensiones, discordias, controversias & transgressiones praedictas audiatis & terminetis ibidem in forma praedicta, facturi, &c. Salvis, &c. Mandavimus enim Vicecomiti nostro Oxford. quod ad certos, &c. venire faciat, &c. per quos, &c. melius sciri poterit & inquiri. In cujus, &c. Teste Edmundo Comite Cornubiae Consanguineo nostro, apud Westm. 28 die Junii.
The Pope by his Bulls having granted authority to the Master and Freers of the Hospital of St. James in the Diocese of Luca, once every year to collect Alms in all Churches; the King to promote this Act of Charity to these Mendicants, granted them this Patent to protect, assist them therein, and to arrest all false malicious Collectors of these Alms.
REX Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, & omnibus Ballivis & aliis Christi fidelibus in Anglia, Hybernia & Wallia, ad quos praesentes literae pervenerint salutem. Cum Dominus Papa dilectis nobis in Christo Magistro & Fratribus Hospitalis Sancti Jacobi de Alto passu Lucanensis Diocesis duxerit indulgendum, quod semel in anno recipiantur in Ecclesiis ad colligendas elemosinas, propter quod ipsi ad loca diversa pro elemonsinis colligendis accedunt. Nos dilectum nobis in Christo fratrem Johannem de Camera generalem Attornatum Magistri & fratrum praedictorum, & alios attornatos quos sibi substituere voluerit, suscepimus in protectionem et defensionem nostrum specialem. Vobis Ballivis nostris praecipientes, quod si quid eis per quoscumque Clericos vel Laicos forisfactum fuerit, id eis sine dilacione faciatis emendari. Vos eciam Praelatos rogamus, quatinus cum idem frater Johannes aut alii praedicti Hospitalis attornati per ipsum fratrem substituti, ad loca vestra pro hujusmodi elemosinis colligendis accesserint, venigne in Ecclesiis vestris recipientes eosdem, ipsos in eisdem Ecclesiis vestris admontre populum, et elemosinas libere quaerere permittatis, et eisdem Johanni et aliis attornatis ad hujusmodi elemosinas in vestris Diocesibus sic deputatis colligendas literas vestras convocatorias liberaliter concedere velitis. Ita quod a Deo meritum, et a nobis grates reportare debeatis speciales. Et quia intelleximus quod quidam malivoli advocantes se per Magistrum & fratres Hospitalis praedicti elemosinas colligunt & recipiunt nomine ipsorum, licet per ipsos ad hoc potestatem non habeant, nos hujusmodi maliciam reprimere cupientes, vobis Ballivis nostris praecipimus, quod ipsos malivolos cum per vos transitum fecerint, prout racionabiliter fuerit faciendum arrestari faciatis, don • c aliud inde praeceperimus, seu ipsi malivoli de hujusmodi malicia competentes emendas fecerint, prout alias in casu consimili fieri consuevit▪ In cujus, &c. per biennium duraturas. Teste Rege apud Cantuariam 9 die Maii
The Abbot and Covent of Hyde being indebted in an annual sum to the Dean and Chapter of Sarum, the King granted them this license to alienate the advousons of two Churches to them, notwithstanding the Statute of Mortmain, to discharge this Debt, and for them to appropriate those Churches if they pleased.
REX omnibus ad quos, &c. salutem. Sciatis quod cum dilecti nobis in Christo Abbas & Conventus de Hyda Winton. quorum domus ex progenitorum nostrorum quondam Regum Angliae eleemosynis est fundata, Decano & Capitulo Sarum in viginti libris annuis ration cujusdam contractus inter praefatos Abbatem & Conventum, & eosdem Decanum & Capitulum dudum initi teneantur, per quarum quidem viginti librarum annuarum solucionem status dictae Domus plurimum est depressus; Nos eis in hoc, ut tenemur, subvenire volentes, concedimus pro nobis & haeredibus nostris, quod dicti Abbas et Conventus Ecclesias de Colingburn & Peveseye patronatus eorundem infra Episcopatum Sarum situatas, dare et assignare possint venerabili patri Episcopo Sarum, & praefatis Decano & Capitulo, & eorum successoribus, vel ipsas Ecclesias ordinacioni dictorum Episcopum, Decani et Capituli submittere. Et quod ipsi de eisdem Ecclesiis libere ordinare, valeant ad relebamen ejusdem oneris, et aliorum onerum incumbencium domui supradictae, prout secundum Deum utilitati dictae domus de Hyda viderint expedire. Et praefatis Episcopo, & Decano & Capitulo insuper concessimus, quod ipsi de praedictis Ecclesiis ordinare possint in forma praedicta. Nolentes quod idem Abbas & Conventus, seu praefati Episcopus, & Decanus & Capitulum ration statuti nostri de terris & ten. ad manum mortuam non ponendis, per nos vel haeredes nostros occasionentur in aliquo vel graventur. In cujus, &c. Teste Rege apud Langeley 12 die Aprilis.
The King and his Royal Progenitors having for a long time till that present, used to seise all the corn, sheep, oxen, horses, cattle, silver vessels, jewels, books, treasures, and other goods and chattles of the Abbots of Westminster, after their deaths, by reason of the vacancy, to their own uses, and retain them as their own, to the great prejudice of the Church and succeeding Abbots, the King thereupon out of his great respect to St. Peter, and the reasons expressed in the Patent, granted to Walter the present Abbot and Covent, and their successors, that they should from thenceforth be as free as any other Church in the Realm, by his predecessors Charters; and that neither he, his Heirs nor Ministers, should seise or retain any of them to their own use, but only for the benefit of the Church and succeeding Abbot, saving his right to the profits of the Temporalties during the vacancy, as this Patent manifests.
REX omnibus ad quos, &c. salutem. Cum nos et progenitores nostri dudum Reges Angliae, post mortem Abbatum Ecclesiae Sancti Petri Westm. ration vacationis ejusdem Ecclesiae, ad blada in grangiis, oves et boves, equos et alia animalia, equitaturam, vasa argentea, jocalia, libros, thesaurum, et ad alia bona Abbatum mortuorum manum apponere, et ea quasi nostra tenere hucusque consueberimus, in grave dampnum Ecclesiae praedictae & Abbatum futurorum: Nos ob reverentiam beati Petri, spiritualis patroni Ecclesiae praedictae, et Sancti Edwardi Regis, & pro salute animae Domini H. Regis patris nostri, & liberorum nostrorum quorum corpora in Ecclesia praedicta requiescunt, necnon & pro salute animae nostrae, & animarum matris & consortis nostrae, & progenitorum & haeredum nostrorum, volentes, quod Ecclesia praedicta sit adeo libera, sicut aliqua Ecclesia regni nostri, Waltero nunc Abbati et Conventui ejusdem loci, et successoribus suis concedimus, quod quocienscunque praedictam Ecclesiam per mortem, vel alio modo vacare coniigerit, nos vel haeredes nostri, aut alii ministri nostri, ad hujusmodi blada, oves, boves, animalia, equitaturam, vasa, jocalia, libros, thesaurum, vel alia bona Abbatum dictae Ecclesiae mortuorum manum non apponemus, nec ea capi faciemus convertenda in usus nostros, set ea omnia convertantur et cedant in utilitatem Ecclesiae praedictae, et futuri Abbatis ejusdem. Salvis tamen nobis et haeredibus nostris exitibus provenientibus de portion assignata Abbatibus ibidem tempore vacationis Abbatiae praedictae, percipiend. eodem modo quo nos eos in vacationibus aliarum Abbatiarum et Prioratuum capere consuevimus et debemus. In cuj • s, &c. Teste Rege apud Westm. 18 die Februarii. Et duplicatur.
By this Patent I conceive it evident, 1. That our Kings by their ancient Prerogative had the disposal of all the Goods, Chattels, Jewels, Plate, Books of Abbots and Religious persons who died intestate, in point of Law, (being disabled to make Wills or devise them) which were of their foundations, or held their Lands from and under them; and so of all their other Tenants dying intestate, (as I have formerly evidenced out of Glanvil, and King Henry the 1. his Charter.) 2ly. That our Kings divested themselves of this Right and Prerogative, only by special Charters of grac • made to Abbots and Monasteries. 3ly. That Bishops and other Ordinaries had no Jurisdiction of, or disposing power over the Chattels or Goods of intestate Abbots, much less of Laymen.
Sanctius de Pynea (a Foreigner) Prebend in the Church of Suthwell, being promoted and made Bishop of Tripolis, the Church thereby becoming void, the King conferred it on Bo • etto de S. Quintin, (another Alien) by reason of the Temporalties of the Archbishopric of York in his hands: It being then the received Law and Custom of the Realm, That the promoting of any Foreigner, who had a prebendary or Benefice in England, by the Pope or any other Foreign Prince to a Foreign Bishopric, made his Livings in England void in Law, so as the King and other Patrons might present thereto, as this Record resolves.
REX caritatis intuitu dedit & concessit Magistro Bonett • de Sancto Quintino Clerico suo, Praebendam illam cum pertin. quam Sanctius de Pynea nuper habuit in Ecclesia Suthwellensi, vacantem per promotionem ipsius Sanctii in Episcopum Tripolitanum, et ad donationem Regis spectantem, ration Archiepiscopatus Eborum vacantis, et in manu Regis existentis. Et mandatum est Capitulo Suthwellensi, quod eidem Magistro Bonetto ration Praebendae praedictae, stallum in Choro et locum in Capitulo, prout moris est, assignet. In cujus, &c. Teste Rege apud Westm. 28 die Februarii.
Theobald de Verdun Constable of Ireland, constituted the Bishop of Bath and Wells, then Chancellor, his Attorney, to present to all his Churches in England which should fall void during his absence in Ireland; the first of this nature I have observed to be enrolled and exemplified by the King.
REX omnibus ad quos, &c. salutem. Inspeximus literas patentes sigillo dilecti & fidelis nostri Theobaldi de Verdun signatas, quas idem Theobaldus fecit venerabili patri Roberto Bathoniensi & Wellensi Episcopo, Cancellario nostro, in haec verba: Universis Sanctae matris Ecclesiae filiis praesentes literas inspecturis vel andituris, Theobaldus de Verdun Constabularius Hiberniae, salutem in Domino. Noveritis me loco meo constituisse venerabilem in Christo patrem Robertum permissione divina Bathoniensem & Wellensem Episcopum, ad conferendum omnes Ecclesias ad meam donationem spectantes, quoquo jure infra regnum Regis Angliae, cum ease de jure vel de facto vacare contigerit, quamdiu moram in partibus Hiberniae me attrahere contingat. Ratum habens & gratum quicquid idem Episcopus nomino meo in praemissis duxerit faciendum. In cujus rei testimonium has literas meas eidem Episcopo feci patentes. Dat. apud Cestriam die Sabbati proxima post festum Exaltationis Sanctae Crucis, Anno Domini 1284. In cujus, &c. Teste Rege apud Westm. 25 die Maii.
What licenses for, and Royal assents to the Elections of Bishops, Abbots, Abbesses, and restitution of their Temporalties; and what Ecclesiastical Benefices the King this year conferred in Ireland, these following Records inform us.
PEtrus Obrangill Capellanus, nuncians Regi mortem bonae memory Dyonisii nuper Episcopy Akadensis, habet literas Regis Decano & Capitulo Akadensi de licentia eligendi. Teste Rege apud Westm. 29 die Aprilis.
REX venerabili in Christo patri S. eadem gratia Watrefordensi Episcopo, Justic. suo Hibern. salutem. Cum dilecti nobis in Christo Decanus & Capitulum Akadense nobis per literas suas patentes significaverunt, quod Ecclesia sua praedicta per mortem Dyonisii nuper Episcopy ejusdem loci, pastoris est solatio destituta, supplicantes nobis, prout moris est, quod licentiam sibi alium eiigendi in Episcopum eisdem concedere dignaremur: Ac nos precibus eorundem Decani & Capituli in hac parte favourabiliter inclinati, licentiam illam eis duxerimus concedendam. Mandantes ipsis, &c. Receptis prius ab ipso Electo literis suis patentibus sigillo suo, necnon & sigillo Capituli sui consignatis, quod haec gratia nostra quam eidem Electo ad praesens ex mera liberalitate nostra concessimus, nobis vel haeredibus nostris non cedet in praejudicium vel exhaeredacionem, seu trahetur in consequenciam temporibus futuris. In cujus, &c. Teste ut supra.
WAlterus de Ardert Canonicus Ecclesiae Cathedralis Arrefertensis nuncians Regi mortem bonae memory Johannes nuper Episcopy ejusdem loci, habet literas Regis Decano & Capitulo Ecclesiae praedictae de licentia eligendi. Teste Edmundo Comite Cornubiae Consanguineo Regis apud 28. die Junii.
FRater Wilhelmus Canonicus Domus beatae Mariae de Trum, nuncians Regi mortem Feliciae nuper Abbatissae Domus beatae Mariae de Clomardia, habet literas Regis Priorissae & Monialibus Abbaciae praedictae de licencia eligendi. Teste Edmundo Comite Cornubiae Consanguineo Regis apud Westm. 25 die Maii.
REX venerabili in Christo patri S. eadem gracia Watrefordensi Episcopo Justiciario suo Hiberniae salutem. Cum dilectae nobis in Christo Priorissa & Moniales Domus beatae Mariae de Clonardiae nobis per literas suas patentes significaverint, quod Ecclesia sua praedicta per mortem Feliciae nuper Abbatissae ejusdem loci, pastoris est solacio destituta; supplicantes nobis, prout moris est, quod licenciam sibi aliam eligendi in Abbatissam eisdem concedere dignatemur, ac nos pr • cibus earundem Priorissae & Monialium in hac parte favorabiliter inclinati, licenciam illam eis duxerimus concedendam; Mandantes, &c. Receptis prius, &c. verbatim as that pro Episcopo Akadensi. Teste Edmundo Comite Cornubiae Consanguineo Regis apud Westm. 25 die Maii.
On the 12. of May in the year of onr Lord 1287. (the 15. of King Edward the 1.) Peter Quivil Bishop of Exeter, a greater Canonist then Divine, held a Diocesan Synod at Exeter, wherein he presumed (by the Archbishops example) to make and publish no less then 55. Canons and Constitutions, sundry of them very prejudicial to the Kings prerogative, and to the properties and Liberties of Lay-Subjects, lately printed at large in Sir Henry Spelmans Councils.
I shall begin with Cap. 30. Ne Clericus Clericum coram seculari Judice conveniat. Cum nec volens nec invitus Clericus valeat Lascum constituere Iudicem, inhibemus, Ne Clericus Clericum super re spirituali, aut quacumque action personali sibi competente, vel suis, trahat in causam correctionis coram Iudice seculari. Alioquin ill qui hoc facere attentaverit, causam perdere declaramus. Et quanquam non suo nomine sed alieno advetitum examen Clericum trahi procuravit, nihilominus cum qui taliter in fraudem legis committit, praedictis poenis decrevimus involutum. Si quis vero Laicus Clericum cujuscunque gradus duxerit esse pulsandum, coram Ecclesiastico Iudice ease proponat quas habere existimat eccasiones. Qui vero hujus ordinis violator extiterit, si Clericus fuerit, gravi subjacet ultioni; St vero Laicus puniatur (ut) violator Ecclesiasticae liberatis, ac si in generalem Excommunicationis sententiam (qua violatores hujusmodi innodantur) incidisse publice denuntiatur. Si quis vero Laicus Clericum ad forum pertrabit seculare, super action maxim personali, et Iudex secularis Clericum coram se compellat respondere, vel quia non respondit ipsum gravare propter hoc praesumat; tam ipsum Iudicem quam taliter pertrahentem, authoritate praesentis Synodi sacrosanctae, Excommunicationis ac specialis Interdicti sententias et generales, caeteraque remedia Ecclesiastica contra eosdem fore procedendum, nihilominus decernentes, donec gravamen hujusmodi revocaverit, et Clerico in hoc laeso satisfecerit compellantur.
By which Canon this Bishop and his Clergy endeavored; 1. To deprive the King with his Temporal Courts and Judges of their ancient undoubted Jurisdiction of all personal Actions between Clergymen themselves and their Servants, and likewise between any Laymen or Clergymen, and to appropriate or engross them wholly unto their Ecclesiastical Courts & Judicatures. 2ly. They most insolently encroached not only upon the privileges and Liberties of Clergymen, in restraining them to sue or complain before any Lay Judge for personal Actions or Trespasses by any Clerks or Laymen, under penalties, but especially on all Laymen and Judges, by subjecting both of them to their special, general Excommunications and Interdicts, (as violators forsooth of the Churches Liberties) in case they presumed to sue or prosecute any Clergyman of what degree soever for any personal action or cause before any of the Kings or other Lay-Judges, or to punish any Clerks for their contempts for refusing to answer before them in such actions. A very high and daring presumption and usurpation worthy observation.
Not much unlike to this is their other Constitution, in relation to debts and distresses of Clergy men, cap. 41, & 42. worthy observation.
Cap. 41. Ne Clerici districtioni fori, vel obligent se seculari, vel in Parcis vel Vivariis Magnatum furtum committant. Annis singulis & diebus, mundus iste • nequam, labe plus solito corripitur peccatorum, & tanto ardentius conatur inventum, quanto quis sibi congregat cumulum delictorum. Ecce enim rabics inaudita, quorumdam insurgunt filii in parents, et ipsos nituntur subjacere servituti, per quos sunt ad vitam perpetuam regenerati, et servitute diabolica liberati; quod apertius (patet) in Laicis, qui Clerum et Ecclesiae Libertates nituntur subjicere suae ditioni, quorum temerariam audaciam resecare tenemur, potius quam fovere. Prohibemus igitur, sub poena Excommunicationis, ne Clerici, maxim Beneficiati, pro debito proprio vel alieno, districtioni se obligent Iudicis secularis, cujus obligationis praetextu Laici de facto, quanquam de jure non valeant, Clericos ad Iudicia secularia pertrahant. Et sicut per Clericorum contractus nolumus quod amplius id contingat; sic multo magis detestamur, si propter eorum delicto id debeat evenire. Vndo district inhibemus, ne quisquam Clericorum in Foresta Domini Regis, vel Parcis alterius cujuscunque, aut Warenna, furtum committere venationis, vel in stagnis, piscariis vel vivariis quorumcunque, furtum praesumat committere. Si quis autem Clericorum contra has Prohibitiones nostras venire praesumpserit, siquidem in contractu, ipsum a divinis in terennium volumus manere suspensum: si in delicto, ipso facto, vinculum Excommunications incurrat: & postea si monitus à Praelato suo pro gravi culpa, ad ipsius Praelati arbitrium satisfacere non curaverit; extunc si beneficiatis fuerit, ipsum a Beneficio suo decrevimus fore privandum. Si vero beneficiatus non existat, ab executione ordinum per quinquennium suspendatur. Dicit etenim ratio, ut in quibus major reperitur culpa, in ipsos gravior exerceatur vindicta.
Cap. 42. De forma liberandi Bona Clericorum à Laicis male capta & retenta. Bona mobilia et immobilia Clericorum, sicut ipsorum personas sub protectione Ecclesiastica consistere sanctorum patrum decreta sanxerunt, ut neque Laicis de ipsis statuendi seu disponendi quicquam Ecclesiae respiciat commodum ulla sit permissa facultas: sed quicquid fecerunt in hac parte, firmum et stabile esse non poterit, donec ab Ecclesia fuerit approbatum. Quanto minus sit eis licitum, bona Clericorum capiendi et detinendi, nemo est qui ambiget sanae mentis. Cum igitur Clericorum seu aliarum personarum quaecunque bona a Ballivis Magnatum, seu aliis quibuscunque capi et detineri contigerit, ab injuria propria, quod absque laesione Ecclesiasticae libertatis posse fieri non videtur, ad eorum liberationem taliter procedi stat • iimus et mandamus; ut per loci Archidiaconum vel Officialem ipsius, vel alium quem ipse assignaverit, moneantur ipsorum bonorum detentores primo, secundo, & tertio, sub testimonio trium vel quatuor Clericorum, vel saltem Laicorum, si Clericorum copia non habeatur, per quos monitiones possint probari, si de ipsis in dubium alias revocetur, quod bona ipsa Clericis, à quibus sunt ablata, restituant indtiate, & si reddiderint, Clericos ipsos sibi fore obnoxios, quod compareant in proximo loci Capitulo adversus eos, prosecuturi actionem. Quem quidem terminum ipsis Clericis assignari praecipimus, ut querelaentibus respondeant in forma juris. Si vero factis monitionibus Detentores bona ipsa restituere per biduum detrectaverint, extunc qui illud monuit, in scriptis excommunicet detinentes, cum suis complicibus et fautoribus, qui si latam in ipsos sententiam ad haec aliud biduum bona ipsa restituere praeposuerint, locum in quo taliter bona detinentur, Ecclesiastico interdicto supponat. Et si nec robur, nec fatigatio hujusmodi adhuc sufficeat ad tantam obstinatorum malitiam compescendam, contra eorum complices et fautores per Inquisitiones legitimas et sequentes Excommunicationis sententias censuras Ecclesiasticas modis omnibus praecipimus aggravari. Deinde hiis remediis attemptatis, (nisi ad deliberationem proficiant) sustineamus patienter ut Ecclesia non habeat quid ultra faciat, quod hiis cujus bona detenti sunt, jus suum coram seculari Iudice prosequatur. Hanc formam volumus observari, nisi Clericus Laicum feodum possideat, ration cujus bona sua Laico feodo capi contigerit; Nam quantum ad ipsum feodum pertiner, Clerici secularibus obnoxii sunt legibus.
Ad haec; quoniam ut ait beatus Gregorius, Culpam vehementer me committere astimo, si ea, quae pro timore omnipotentis Dei sunt suggerenda, noluero. Et aliter, cum increpare delinquentes non vult, eos proculdubio tacendo Pastor occidit: Ut igitur valeamus cum Apostolo dicere & clamare, Mundae sunt manus meae à sanguine ovium nostrorum; Silere et impunitam versutiam quorundam Laicorum, maxim Ballivorum Magnatum (quae) nostra conscientia minime nos permittit. Ipsi etenim frequenti querela didicimus, in tantam furoris audaciam modernis temporibus inciderunt, in quo magis contumelias, damna, et opprobria personis Ecclestasticis et rebus eorum intulerunt, eo magis congaudent, et id potissime gloriantur; Heu miseri infoelices & in tenebris ambulantes. Nonne Deus pater noster est qui vos creavit? Ecclesiaque mater, quae vos regeneravit? Nonne in Canone Cantum reperitur, Qui abstulit patri aut matri, & dicit, quia hoc peccatum non est, homicidii particeps est? Ergo qui pecunias Ecclesiae rapit, aufert, et defraudat, Homicida est. Nonne mirabilis insaniae esse cognoscitur; Si filius patrem, discipulus Magistrum sibi subjugare conetur, et iniquis obligationibus illum sui poena subjicere, a quo credit non solum in terra, sed etiam in coelis sese ligari posse et solvi? Quapropter in virtute Sanctae Trinitatis firmiter inhivemus, ne quisquam Laicorum Clericum cujuscunque conditionis vel ordinis capere vel incarcerare praesumat, aut aliter in eum injicere manus temere aut violenter, cum scriptum sit, Nolite tangere Christos meos, & in Prophetis meis nolite malignari; Quod de Praelatis Ecclesiarum et Clericis intelligimus esse dictum, (A gross mistake, being spoken only of Abraham, Isaac, Jacob, their wives and families, neither of which were Prelates or Priests by order, but Laymen, as is evident by Psal. 105. 10. to 16. 2 Chron. 16. 10. to 23. Gen. 12. to 20. Gen. 20. 3. to 18. c. 26. 28, 29. Gen. 34. 30. c. 35. 3, 5. compared together) nisi pro ipsius Clerici captione (velut excommunicati) scripsimus; sed pro crimine homicidii, aut consimili enormi delicto, capiendus fuerit, tanquam violator pacis Domini Regis Regni. Quod si quis Clericum aliter capere, detinere, et incarcerare praesumpserit, aut in eum manus injicere violentas, ipsum, candelis accensis, pulsatis Campanis, in singulis Ecclestis Archdiaconatus, in quo hujusmodi Sacrilegus conversatur, excommunicatum a Canone tam diu publice nuntiari, donec hanc injuriam pacis satisfecerit competenter, praecipimus, et cum nostrarum testimonio literarum ad Sedem Apostolicam venerit, absolvendus.
Item, quidam Laici proprios terminos excedentes, inter sacrum Sanctuarium et prophanum minime distinguentes; solummodo quod sacrum est a manibus. Pontificum consecratum, sanctuarium appellant, dum Ecclesiam et ipsius Cimiterium Sanctuarium tantum mendaciter asseverant; Quorum ne dum civilis verumetiam Canonica sanctio liquido contradicit, dum inquit, Nulli licet ignorare, omne quod à Domino consecratum, sive fuerit homo, five animal, five ager, vel quicquid fuerit, semel consecratur, sanctum sanctorum erit Domino, & ad jus pertinet Sacerdotum▪ Propter quod inexcusabilis erit omnis, qui a Domino et Ecclesia, cui competunt, aufert, vastat, invadit, et eripit, usque ad emendationem, Ecclesiaeque satisfactionem, vel Sacrilegiis judicetur; et si emendare noluerit, excommunicetur. Depellenda est etenim illius usurpationis contumelia, ne praedia usibus caetuum dicata, a quibusdam irruentibus vexentur. Quod si quis praesumpserit, ut sacrilegus judicetur. Hinc est quod omnes illos, qui nedum Clericorum personas, sed res eorum mobiles, seu se moventes intra Ecclesiam vel ipsius Cimiterium, aut in agro ad Ecclesiam pertinente, vel alibi, absque rationabili causa, rapiunt, capiunt, et abducunt, ipsis invitis quorum bona sunt; nisi celeri restitutione sibi prospexerint; ut inimicos Dei et Ecclesiae, ac sacrilegos excommunicamus, et a sanctae matris Ecclesiae liminibus sequestramus; necnon ad honorum liberationem ipsorum procedi praecipimus juxta formam superius traditam, quandocunque pro eo quod Clerici aut Laicali causam spiritualem, ut puta violenta manuum injectione in Clericum (nisi ad correctionem rebus praemissis) vel matrimonium contrahendo, Decimis, Oblationibus, Mortuariis, laesione fidei vel juramenti, et caeteris hujusmodi, de jure vel consuetudine ad forum Ecclesiasticum pertinent, in foro Ecclesiastico fuerint prosecuti, ipsos ad forum traxerint seculare; necnon et Iudex secularis, qui eos ob hoc gravare praesumpserit, nisi post trinam admonitionem a gravamine desisterit inferendo, et satisfecerit de illata injuria, consimili Excommunicationis sententia innodamus; firmiter praecipientes, ut rei judicatae exceptionem Iudices seculares admittant. Rei dico cujus cognitio ad Ecclesiasticum pertinet Iudicem: et Ecclesiastici Iudices similiter, cum de re judicata per Iudicem secularem excipitur, admittere non postponant.
By these two last Constitutions, they endeavored to protect and exempt the bonds, contracts, persons, goods of all Clergymen, (unless only in Criminal and c • pital causes) Churches, Churchyards from the Kings secular Courts, Judges, Officers, and expose all Lay persons, Officers, Judges to their Ecclesiastical Excommunications and Interdicts, who should presume to sue, arrest, or question them, as murderers, invaders of their Mother Churches privileges, and sacrilegious persons.
I shall in the next pass to their Decree De Testamentis, cap. 50.
Statuimus ut nullus cujuscunque status aut conditionis existat (which includes the King, as well as Lord's, and Commons) Clericum vel Laicum, liberum vel servum, (which extends to Villaines, as well as Servants) de bonis quae possidet tempore mortis, libere testare impediat quoquo modo, sub poena excommunicationis, quam impedientes decrevimus incurrere ipso facto, cum quantum ad ea quae tunc possidet, liber quilibet censeatur, sicut de hujus regni consuetudine hactenus est observatum. Quandocunque igitur sano vel aegro, libero vel servo, suum placebit condere Testamentum, statuimus, ut pro Rectore, Vicario, vel Capellano Ecclesiae parochialis confesiim transmittat, ut in ipsorum praesentia & duorum vel plurium fide dignorum de omnibus bonis suis mobilibus portionem suam contingentibus, disponat pro animae suae salute sicut sibi placebit, et melius crediderit expedire, uxoris & filiorum, si quis habuerit, portionibus per omnia salvis, &c. In fine autem cujuslibet Testamenti, h • nc clausulam adjici volumus generalem: Caetera omnia bona mea, sive in rebus, sive in manibus fuerint debitorum in hoc testamento non expressa, volo ut pro animae meae salute, per manus Executorum meorum in pios usus distribuantur; & quod Creditoribus meis per manus eorundem similiter sit satisfactum. Si qui vero Laicorum decesserint intestati; de bonis eorum, per locorum Ordinarios, taliter praecipimus ordinari, ut pro animae defuncti in pios usus totaliter erogentur.
By which new Constitution this Bishop and others Ordinaries then endeavored to usurp, 1. A new Jurisdiction to prescribe the form of all Testaments, and who should be witnesses to them, and to assign all goods, Chattels not particularly bequeathed in Testaments, to pious uses, viz. to erect Chantries, Monasteries, hire Priests, Monks to chaunt Masses for their Souls, to rescue them out of their imaginary purgatory fire, to enrich themselves thereby; 2ly. A Jurisdiction to dispose of all goods of Laymen dying intestate, to such pious uses as they should appoint, against Christ's own president, and the ancient Laws and usage of this Realm forecited. 3ly. An authority to enable Villains to make Wills and Testaments, when as by the Laws and Custom of the Realm, no Villain could dispose of his goods by will, without his Lord's special license; Nor any Prelate or Abbot of the kingdom, demise or dispose of the Corn, stock, goods on the temporalties of his Bishopric or Monastery, without the Kings special license.
Moreover, their Constitution concerning▪ Mortuaries, (a new encroachment then much oppugned) is very considerable. Cap. 52. De Mortuariis. Mortuariorum praestationem ex eo intelleximus salubriter sumpsisse initium, quod Decimis maejoribus & minoribus, ac caeteris juribus Parochialibus per ignorantiam non solutis, laesis Ecclesiis praestarentur, ut talis oblivio procedent ex incuria non solventis, posset saltem, per hoc, apud districtum Judicem excusari. Et quanquam ista provisio • sset aliqualiter fructuosa omnibus Christianis; quidam tamen, vel causam hujusmodi praestationis ignorantes; vel (quod deterius est) de salute propria non curantes, ipsam mirabiliter subtraxerint, suam miseriam in posteros transmittentes: quâ se nituntur modernis temporibus excusare, quod nec ipsi nec majores eorum, hanc praestationem ullo tempore agnoverint. O excusatio misera & infoelix, quae dum sit in peccatis, suos ducit ad interitum excusantes. Unde sunt & alii, qui animae suae saluti provide consulentes, velut devoti Ecclesiae filii praestationem ipsam agnoscunt, sicut majores eorum hactenus cognoverunt: Sicque contigit, quod in una parochia solvi secundum melius averium pro defunctis, et in alia, penitus denegari. Ut igitur à palea triticum separemus: statuendo praecipimus, ut in parochia, in qua talis solutio fieri consuevit, nullus ab ea se valeat excusare; sed in eadem fiat praestatio uniformis, cum eadem non debeat cum universo jure censeri. Parochianos aliarum Parochiarum monemus & hortamur in Domino, ut spiritum assumentes consilii sanioris, tam salubrem praestationem agnoscant de caetero, et de ea satisfacere studeant sicut caeteri in futurum. Videntur namque rabie nephanda moveri, qui male detentis Deo et Ecclesiae satisfacere tunc non curant, quando quod debetur sibi nequiunt amplius retinere: sed ipsius subibunt judicium, cui in hac parte judicium intulerunt. In Parochiis vero in quibus secundum melius averium dari hactenus consuevit, illud ligandi, donandi, assignandive in alios usus, decedentibus omnibus interdicimus facultatem. In Ex • cutores, seu alios quoscunque detentores (nisi legitime moniti, satisfecerint Deo et Ecclesiae de eodem) Excommunicationis sententiam praecipimus promulgari. Thus did these Prelates and Clergymen, by their own Canons and Constitutions, against the Laws and Custom of the Land, and Subjects Liberties, without consent of King or Parliament, upon frivolous, avaricious pretences, enforce the payment of Mortuaries by degrees upon all men, to the prejudice of the Lord's of Manors in their Heriots, and of the Executors, Wives, Children of deceased persons.
I pretermit their Cap. 5. De Poenitentia. Cap. 9. De Ecclesiis, Capellis, & Oratoriis construendis & reparandis. Cap. 12. De Ecclesiarum ornamentis & eorum custodia. Cap. 13. Ne in Ecclesiis vel Cimiteriis earum mercata vel placita secularia teneantur; (which no more profaned them then their Ecclesiastical Courts, or Thieves and Murderers flying to, and residing in them as Sanctuaries, to protect themselves against public Justice;) which they specially provide for Cap. 15. De Immunitate Ecclesiarum personis, & rebus earum. Cap. 27. Ne Clerici de bonis Ecclesiasticis in solo aedificent laicali. Cap. 42. De Visitationibus Archidiaconorum & Procurationibus, & non visitando. Cap. 53. De Decimis; wherein are several clauses entrenching upon the Kings Prerogative, or Subjects Liberties. They conclude their Constitutions Cap. 55. De sententiis Excommunicationum, with the general sentences and Anathemaes of Excommunication, made by Stephen Archbishop of Canterbury in the Council of Oxford, and of Octobon the Popes Legate in the Council of London; decreeing, Has Excommunicationum sententias, sic proinde vulgatas, necnon et nostras quas supra criminosos tulimus et rebels, prima Dominica in Adventu Domini, Dominica in Septuagesima, & Dominica proxima ante festum beati Petri ad Vincula intra Missarum solennia, cum major aderit Cleri & Populi multitudo, candelis accensis, pulsatis campanis, in singulis Ecclesiis parochialibus nostrae Diocesis per locorum Presbyteros, et per Decanum Christianitatis Exonii in praedicto festo beati Petri Cathedralis Ecclesiae Exonii praecipimus solemniter publicari; to terrify and subject the people to their illegal encroaching Constitutions and Censures.
As this Bishop and Synod thus invaded the Kings Prerogative and Subjects Liberties, by these precedent Constitutions, so they thus advanced the Supremacy and Authority of the Church and Popes of Rome, in point of consecrating Relics, canonizing Saints, and granting Absolutions for some offenses peculiarly reserved to Popes and Prelates.
Cap. 48. De Reliquiis & veneratione Sanctorum. Nonnunquam per malos, sicut per bonos, miracula facta, Sanctorum sacra commemorat Ecclesia; idcirco ad Sacrasanctam Romanam Ecclesiam, quae per Dei omnipotentis gratiam, authoritate Apostoli • ae traditionis, nunquam errasse probatur a tramite. In hoc igitur est recurrendum, et expectandum ipsius Decretum, ne quis hoc approbando, quod ipse reprobate, a Catholicis Haereticus comprobetur. Idcirco in Concilio generali provide novimus esse prohibitum, Ne quis Reliquias de novo inventas, publice venerari praesumat, nisi a Romano Pontifice prius fuerint approbatae. Quam prohibitionem inviolatam ab omnibus praecipimus custodiri: Statuentes, ut nullus Sanctorum Reliquias venales exponat; sed nec lapides, fontes, arbores, ligna, vestes, aut res quascunque alias ut sanctas propter fictitia documenta aligualiter veneretur, cum illud haereticam sapere pravitatem Apostolica declarat sententia; et nulli licere docetur aliud, vel sentire, quam Romanam Ecclesiam matrem omnium Ecclesiarum se qui viderit et tenere. Si qui autem contra hoc venire praesumpserit, nisi moniti suum deponent errorem, tanquam haereticos censemus graviter puniendos.
In their Modus exigendi Confessiones, (wherein they totally expunged the Second Commandment against the making and worshipping of Images, whereof they were then most notoriously guilty) they thus informed their Priests and Lay-people, what offenses were then specially reserved to the Popes and Bishops absolutions, to whose persons, Courts they must resort for them, to their vast expense and vexation. Quia tamen quaedam sunt peccata propter qua debet simplex Sacerdos, ad Papam vel Episcopum mittere poenitentem; ea praesenti tractatui utique duximus inserenda: ut auditis talibus mittat Sacerdos poenitentem ad Episcopum vel ejus Poenitentiarium, ut ipse, audito poenitente, discernat, utrum ad Episcopum absolutio pertineat, vel ad Papam debeat ipsum destinare. Sunt autem hii ad Papam mittendi ad absolutionem suscipiendam; scilicet, Percussores Clericorum vel Religiosorum, sive Clericorum, sive Laicorum, vel Laeziorum, dum tamen sunt in Collegiis. Item, Incendiarii qui domos incendunt; Violatores Ecclesiarum, Sortilegii & Daemonibus immolantes; & etiam aliud quam Deum adorantes. Item, communicantes scienter et prudenter cum Excommunicatis a Papa, et etiam ab Episcopo. Item, falsarii Literarum Domini Papae, et etiam procurantes falsitatem ab alio fleri, et scienter et prudenter falsis literis utentes: (of which there were then many.) Item, falsi testes. Item, supponens partum; id est, faciens alienum partum suum, ut alii exhaeredentur. Item, partum suum necans, vel per injuriam suffocans. Item, tonsores monetae. Item, impedientes legem Domini Papae: (whose Antimonarchical Canon Laws must not be opposed, or contradicted.) Item, proditor Domini sui, vel regni, vel alterius. Item, sectans heresies, id est, haereticus; seilicet, qui fovet haereticos. Item, Symoniacus; scilicet, qui emit vel dat aliquid, ut habeat all quid Spirituale, vel qui vendit Spirituale, vel etiam Spirituali annexum; vel etiam qui procurat aliud dare, ut ipse vel alius habeat aliquod Spirituale, sicut beneficium Ecclesiasticum, vel etiam Ordines. (And were not Popes, Cardinals, Bishops, Priests most guilty of this sin, in that, and in preceding and succeeding ages?) Item, raptores rerum sacrarum. Item, Scismaticus, id est, recedens ab Ecclesia Romana. Item, Invasores possessionum Ecclesiasticarum. Item, adjutores Saracenorum in armis, vel aliis prohibitis. Item, Vsurarius. Item, Iudex qui facit statuta contra libertatem Ecclesiae, vel qui fovet talibus: (by granting Prohibitions to restrain their Usurpations.) Item, qui suspensus divina celebravit. Item, qui enormia contra naturam committunt circa luxuriam: (as Popes and Cardinals usually did.) Et si forte non possit peccator induci, quod hujusmodi Episcopo vel ejus Poenitentiario (confiteatur) adeat Episcopum Sacerdos; & exposito ei crimine, recipiat ab Episcopo potestatem absolvendi poenitentem. Hii quidem, sicut dictum est, mittendi sunt ad Episcopum, ut ipse, quos absolvere poterit, absolvat; quos vero absolvere non poterit, ad Papam mittat Episcopus absolvendos; to fill his and his Officers purses, the principal reason of the reservation of all Absolutions in these cases to himself.
This year (1288.) 15 die mensis Februarii, (after the death of Pope Honorius the 4th.) Frater Hieronimus, de ordine Fratrum Minorum, sed Presbyter Cardinalis, in Summum Pontificem conseoratur, & Nicholaus quartus vocatur; whereon Mat. Westminster thus descants; Frater Hieronimus Minor, est mundi modo Primus. Per idem tempus Alfonsus Rex Aragoniae missis ad Curiam Romanam nunciis, reconciliari petivit Ecclesiae, de hiis quae per Patrem suum (King Peter) facta fuerant se excusans.
The Archdeacon of Richmund sustaining some damage by this Pope Honorius his appropriation of the Church of Kircham to the Abby of Valle Royal, at the Kings instance, he thereupon by his Letters Patents authorized and commanded the Abbot and Covent by a certain day, to purchase the Patronage of a Church within the Archdeaconry, of one hundred Marks or more by the year, and to annex it to the Archdeaconry in perpetuity; which they covenanted to do, and that in the mean time the Archdeacon should enjoy an annual pension from the Abbot, as this Record attests.
DOminus Rex volens prospicere indempnitati Archid. Richemund. & Archidiaconorum ejusdem loci qui pro tempore fuerint, pro eo quod ex appropriatione Ecclesiae de Kircham Archidiaconatus praedicti facta viris Religiosis Abbati & Conventui de Valle Regali ordinis Cisterc. Lichefeld. Diocesis, per Sanctissimum Papam Dominum Honorium quartum, ad instantiam Domini Regis memorati, praefatus Archidiaconus & sui successores, dampnum & injuriam incurrere poterunt in futurum, ordinavit et praecepit, quod Religiosus vir Abbas praedictus, pro se & Conventu suo citra festum Sancti Michaelis proximo sequens jus patronatus alicujus Ecclesiae valentis centum marcas et plus, infra Archidiaconatum praedictum emeret, & Magistrum Henricum de Newerk ejusdem loci Archidiaconum, vel suum successorem, si de eo interim humanitus contigerit, nomine suo et sui Archidiaconatus, et successorum suorum in eodem Archidiaconatu feoffaret, praedicto Archidiaconatui perpetuis temporibus annectendae; unde apud Burdegalam octavo die Januarii anno regni Regis Edwardi 15. Johannes Abbas de Valle Regali in praesentia venerabilis patris Domini R. Dei gratia Bathoniensis & Wellensis Episcopy, Domini Regis Cancellarii, personaliter constitutus, gratis, & de licentia Domini Regis recognovit pro se & suo Conventu, quod citra praedictum festum Sancti Michaelis, de jure patronatus unius Ecclesiae infra Archidiaconatum praedictum, valentis centum marcas et plus, praedictum Archidiaconum & successores suos infeodabit, sibi & praefato Archidiaconatui perpetuis temporibus annectendae. Quod si non fecerit, vult & recognovit, quod in praenotato festo Sancti Michaelis, memorato Archidiacono solver apud Eborum viginti marcas nomine annuae pensionis eidem Archidiacono & successoribus suis singulis annis in eisdem terminis & loco perpetuis temporibus exsolvendas, quousque de jure patronatus alicujus Ecclesiae valentiae centum marcas et plus, infra Archidiaconatum praedictum ipsum Archidiaconum & suos successores feoffaverit, prout superius est expressum. Concessit etiam pro se & suo Conventu, quod ad praedictam annuam pensionem singulis annis praedicto Archidiacono et suis successoribus, prout dictum est, suis terminis & loco fideliter exsolvendam, per omnia bona illius Monasterii possit distringi, &c.
Henry de Branceston being elected and confirmed Bishop of Sarum by the Kings and Archbishops assent, had a Writ to restore his Temporalties in usual form this year.
REX dilecto suo Malculmo de Harle, custodi Episcopatus Sarum, seed vacante, salutem. Cum, &c. Et ideo vobis mandamus, quod eidem Electo Temporalia Episcopatus praedicti cum pertin. sine dilatione liberetis, sicut praedictum est. In cujus, &c. Teste Edmundo Comite Cornubiae consanguineo Regis apud Westm. 15 die Marcii.
The King having conquered Wales, in the 15. year of his reign granted and confirmed to the Bishop of Bangor and his successors, all the rights, liberties, possessions and customs they had formerly used and enjoyed; who claiming the third part of the Tithes of all the Kings Demesns, Mills, and Mines of Lead in Englesend, the King issued this Writ for his enjoyment of those Tithes at present, so as he should be responsible to the King for them, if they were not justly due.
REX disecto & fideli suo Regin. de Grey, Justic. suo Cestr. salutem. Cum dudum concesserimus, quantum in nobis est, venerabili patri A. Bangorensi Episcopo, & successoribus, quod ipsi utantur et gaudeant pacifice et quiet eisdem juribus, libertatibus, possessionibus et consuetudinibus diu optentis, quibus idem Episcopus et praedecessores sui Episcopy dicti loci usi et gavist fuerunt temporibus retroactis; ac idem Episcopus clamat habere debere tertiam partem Decimarum Dominicorum nostrorum, et Molendinorum nostrorum in Englesend, et tertiam partem Decimarum Minerae nostrae de plumbo ibidem; asserens se & praedecessores suos praedictos inde in plena & pacifica possessione retroactis temporibus extitisse, prout per quandam inquisitionem coram vobis inde captam evidenter apparet: Vobis mandamus, quod praefatum Episcopum tertiam partem Decimarum praedictarum percipere et habere permittatis, jurta concessionem nostram praedictam, et tenorem inquisitionis praedictae; & prout idem Episcopus & praedecessores sui praedicti eam retroactis temporibus percipere & habere consueverunt, donec aliud inde praeceperimus. Ita tamen, quod idem Episcopus nobis inde respondeat, si ad nos de jure debeat pertinere. Teste Edmundo Comite Cornubiae consanguineo Regis apud Westem. 16 die Decembris.
What Congedesliers, and Royal assents to Elections to Ecclesiastical dignities and places relating to Ireland, the King this year granted, these Records instruct us.
PRior & Conventus de Insula ordinis Sancti Augustini Lismorensis Diocaesis in Hibernia, nunciantes Regi per fratrem Gilbertum de Insula Concanonicum suum cessionem fratris Petri de Insula nuper Abbatis sui, habent literas Regis de licentia eligendi. Teste Edmundo Comite, &c. apud Westm. 6 die Junii.
REX Justiciario suo Hibern. salutem. Cum dilectae nobis in Christo Priorissa & Moniales Abbatiae de Bello Portu beatae Mariae prope Waterford Ossoriensis Diocaesis, nobis per literas suas patentes significaverint, quod Ecclesia sua praedicta per mortem Desideratae le Poher, nuper Abbatissae ejusdem loci, pastoris est solatio destituta, supplicantes nobis prout moris est, quod licentiam sibi eligendi in Abbatissam eisdem concedere dignaremur; ac nos precibus earundem Priorissae & Monialium in hac parte favorabiliter inclinati, licentiam illam eis durerimus concedendam: Mandantes, &c. Nos earundem Priorissae & Monialium laboribus & expensis in hac parte parcere volentes ista vice, concessimus eis de gratia nostra specially, & vobis dedimus potestatem, quod facta electione de futura Abbatissa, sicut praedictum est, eidem Abbatissae assensum Regium vice nostra praebeatis, significantes, &c. (as in others forecited.) Receptis prius ab ipsa Electa literis suis patentibus sigillo suo, necnon et sigillo Capituli sui consignatis, quod haee gratia nostra quam eidem Electae ad praesens ex mera liberalitate nostra concessimus, nobis vel haeredibus nostris non cedat in praejudicium vel exhaeredationem, seu trahetur in consequentiam temporibus futuris. In cujus, &c. Teste Edmundo, &c. apud Westm. 26 die Junii.
REX Justiciario suo Hiberniae, salutem. Cum dilecti nobis in Christo Prior & Conventus Monasterii Sanctae Mariae de Kenles in Midia, de licentia nostra prout moris est, dilectum nobis in Christo fratrem Angelicum Concanonicum suum in Abbatem suum elegerint, cui Regium assensum prius adhibuimus et favorem: Nos eorundem Prioris & Conventus laboribus & expensis in hac parte parcere volentes ista vice, volumus & vobis damus potestatem, &c. (as in the former.) Receptis tamen prius ab ipso Electo literis suis patentibus • igillo suo, necnon et sigillo Capituli sui consignatis, quod haec gratia nostra quam eidem Electo ad prasens ex mera liberalitate nostra concessimus, nobis vel haeredibus nostris non cedat in praejudicium vel exhaeredationem, seu trahatur in consequentiam temporibus futuris. In cujus, &c. Teste Edmundo Comite Cornubia consanguineo Regis apud Westm. 6 die Maii.
King Edward the 1. in the 16 year of his reign going into Aragon, in Bierna Oloracensi Civitate Reges Angliae & Aragoniae convenerunt super liberatione Caroli Principis Saliternae cognati Regis Angliae, tractatum diligentem habentes, qui conditionaliter fuit liberatus sub hac forma; viz. quod data Regi Arragoniae certa summa pecuniae, ipse Carolus a Domino Papa pacem Arragonensibus impetraret, quam si infra terminum limitatum impetrare non posset, rediret ad carcerem. Quibus conditionibus juramento firmatis, Carolus tradere debebat tres filios & alios milites nobiles quadraginta, pro quibus quousque venirent, Rex Angliae liberation • m Caroli accelerans, nobiles viros qui secum erant obsides tradidit, & pecuniam usque ad triginta a millia librarum persolvit; pro cujus detentione Rex Arragonum vinculis ligabatur Excommunicationis. Sed in hac convocatione Regum duorum, per Legatum ad hoc specialiter destinatum absolutionis gratiam meruit obtinere. Prince Charles being thus released by our King Edwards procurement, most perfidiously by the (Popes encouragement) in vigilia S. Johannes Baptistae decem millia Francorum militum aliorumque virorum fortium, quibus praefuit Comes Atrabicensis, cum navibus & galeis Siciliam ingredi nitebatur, sed dicti Regis Arragonum satellites in piratis pro magna parte dictam multitudinem submerserunt, quosdam vero vivos ceperunt, & eos in carceribus recluserunt: After which Charles himself, instead of performing his Oath and Covenant, a juramento suo execranda et detestabili authoritate Nicholai quarti Papae postea absolutus, regnum Siciliae contra fidem et religionem invasit atque tenuit. Which Walsingham thus relates; Carolus Princeps Achaiae, (An. 1291.) Romam veniens, per Papam Nicholaum a juramento Kegi Arragoniae praestito absolvitur, et in Regum Siciliae coronatur. Such countenancers, fomenters of grossest perjuries, and breaches of Solemn Leagues, Covenants, were these Antichristian holy Fathers of Rome in that age, worthy to be had in perpetual execration.
King Edward after this releafe of his Cozen Charles returning from Aragon into Gascoigne apud Blankleforth in Vasconia juxta Burdegalem, post convalescextiam de gravi infirmitate, Cruce-signatur, cum copiosa hominum multitudine, et Christianorum exercitus Capitaneus est effectus per Legatum Romanae Curiae ad hoc missum; Moxque Judaeos omnes tanquam Crucis hosts expulit de Wasconia, et aliis terris suis universis quas in Regno Franciae possidebat; and soon after banished them out of England; but was hindered from his voyage to the Holy Land by his wars with the French, Welsh, and Scots.
What arrears of annual Pensions the King issued to the Popes Cardinals and Notaries this year, to promote his affairs, these Records relate.
REX Thesaur. & Camerariis suis. Liberate de Thesauro nostro venerabili patri Domino Matthaeo Sanctae Mariae in Porticu Cardinali Centum et quinquaginta marcas, videlicet. sexaginta marcas de terminis Paschae & Sancti Michaelis anno Regni nostri quartodecimo, & triginta marcas de terminis Paschae & Sancti Michaelis anno Regni nostri quintodecimo, & triginta marcas de termino Pasch • anno Regni nostri sextodecimo, de annuo feodo suo sexaginta marcarum quod ei soncessimus percipiendum ad Scaccarium nostrum. Teste Comite ut supra. Per breve de Privato Sigillo.
REX Thesaurario & Camerariis suis salutem. Liberate de Thesauro nostro dilecto Clerico nostro Magistro Berardo de Neapoli Domini Papae Notario series viginti marcas, videlicet quadraginta marcas de termino Sancti Michaelis anno Regni nostri quartodecimo; & quater viginti marcas de terminis Paschae & Sancti Michaelis anno Regni nostri quintodecimo, quae ei arretro sunt de annuo feodo suo quater viginti marcarum, quod de nobis percipit ad Scaccarium nostrum. Teste Edmundo, &c. apud Westm. 25 die Octobris.
What Account the King had of the Subsidy granted him by the Clergy in the Province of Canterbury, and within Lincoln Diocese, this Record will inform us.
REX omnibus ad quos, &c. salutem. Inspeximus literas patentes dilecti nobis in Christo Magistri Radulphi de Ivingho Cancellarii Ecclesiae Sancti Pauli London. ad audiendum & recipiendum compotum Collectorum Vicesimae nobis à Clero tocius provinciae Cantuariensis concessae assignati in haec verba. Omnibus Christi fidelibus ad quos praesentes literae pervenerint Radulphus de Ivingho Cancellarius Ecclesiae Sancti Pa • li London. ad audiendum & recipiendum compotum Collectorum Vicesimae Domino Edwardo Regi Angliae illustri a Clero tocius provinciae Cantuariensis per biennium concessae deputatus, salutem in Domino. Sciatis quod venerabilis pater Dominus Oliverus Lincolniensis Episcopus qui in se assumpserat onus collectionis Vicesimae biennalis praedicto Domino Regi in Episcopatu Lincolniensi à Clero concessae, die Martis in crastino Sanctae Lucae Evangelistae anno regni Regis praedicti sextodecimo, per Dominum Willielmum de Stoketon Clericum suum ad hoc per ipsum Episcopum assignatum nobis reddi fecit plenary compotum finalem de tota praedicta Vicesima biennali Episcopatus praedicti, per quem quidem compotum comperimus express summam tocius vicesimae praedictae se extendere ad mille quadringentas quaterviginti decem et novem libras, novem denarios et quadrantem, & non ultra; excepta Vicesima contingente praevendas Ecclesiae Lincolniensis, et Ecclesias ab antiquo ad communiam Canonicorum ejusdem Ecclesiae spectantes, de quibus praebendis et Ecclestis quo ad lebacionem et collectionem Vicesimae earundem dictum Dominum Episcopum exoneravimus, pro co quod Capitulum Lincolniens. de vicesima ipsum contingente nobis per se respondebit ad plenum. De summa quidem praescripta constat nobis manifest praedictum Dom. Episcopum solvisse Domino nostro Regi praedicto ante tempus computacionis suprascriptae Mille quadringentas tres libras, decem novem et solidos octo denarios et obolum, per unam literam acquietanciae sub sigillo Domini Regis, & sex paria literarum acquietanciae sub sigillo Magistri Thomae de Brodestrete Rectoris Ecclesiae de Tollesbir. London. Diocesis ad recipiendum Vicesimam tocius provinciae Cantuariensis specialiter à Domino nostro Rege praedicto deputati, quas literas omnes & singulas tam Domini Regis quam Magistri Thomae praedicti ex tradicione & liberacione praedicti Domini Willielmi penes nos recepimus & habemus. Allocavimus eciam praefato Domino Episcopo, tam pro Ecclesiis exemptorum quam ex aliis racionibus diversis coram nobis in praedicto compoto per Willielmum praetactum propositis, sicut apparet per particulas in serie compoti supratacti, quaterviginti & octo libras sexdecim solidos quatuor denarios obolum & quadrantem. Post p • aescriptas vero soluciones & allocantias ac compotum finalem Vicesimae auditum recepimus à praefato Domino Episcopo per manus antedicti Willielmi nomina quorundam Rectorum qui Vicesimam Ecclesiarum suarum nondum ad plenum solverant, nobis liberata pro sex libris quatuor solidis & octo denariis, de quibus sex libris quatuor solidis & octo denariis levandis & praedicto Domino Regi solvendis nosmetipsos oneravimus, saepedictum Episcopum exinde penitus exonerando. Et sic eundem Dominum Episcopum à tota collectione praedictae Vicesimae suae Diocesis & omnibus suis circumstanciis totaliter quietamus, & erga praedictum Dominum Regem & omnes alios tenore praesentium quietabimus in aeternum. In cujus rei testimonium hanc nostram literam fieri fecimus patentem sigillo nostro majori consignatam. Dat. London. die Martis in Crastino Sancti Luc • Evangelistae, Anno Domini 1288. & Anno Domini Regis praedicti suprascripto. Nos igitur praemissa acceptantes eundem Episcopum inde quantum in nobis est tenore praesencium quietamus. In cujus, &c. Teste Edmundo Comite C • rnubiae Consanguineo Regis apud Westm. 8. die Novembris.
REX omnibus ad quos, &c. salutem. Inspeximus literas patentes dilecti nobis Magistri Radulfi de Ivingho Cancellarii Ecclesiae Sancti Pauli London. ad audiendum & recipiendum compotum Collectorum Quintaedecimae nobis à Clero tocius provinciae Cantuariensis concessae assignati in haec verba. Omnibus Christi fidelibus ad quos praesentes literae pervenerint, Radulphus de Ivingho Cancellarius Ecclesiae Sancti Pauli, &c. ad audiendum & recipiendum compotum Collectorum Quintaedecimae Domino Edwardo Regi Angliae illustri à Clero tocius provinciae Cantuariensis per triennium concessae deputatus, salutem in Domino. Sciatis quod venerabilis pater Dominus O. Lincolniensis Episcopus onus collectionis Quintaedecimae triennalis praedicto Domino Regi in Episcopatu Lincolniensi à Clero concessae, die Veneris proxima post festum Sancti Dionysii Martyris, anno regni Regis sextodecimo, per Dominum Willielmum de Stoketon Clericum su • m ad hoc per ipsum Episcopum assignatum, nobis reddi secit plenary compotum finalem de tota praedicta Quintadecima triennali Episcopatus praedict • . Per quem compotum comperimus express summam tocius praedictae Quintaed ••• m • se extendere ad duo millia nongentas, quater viginti decem et octo libras, decem ec octo denarios et obolum et non ultra, excepta Quintadecima continge • te praebendas Ecclesiae Lincolniensis et Ecclesia s ab antiquo ad communam Canonicorum ejusdem Ecclesiae spectantes. De quibus Praebendis & Ecclesiis quoad levacionem & collectionem Quintaedecimae earundem, dictum Dominum Episcopum exoneravimus, pro eo quod Capitulum Lincolniense de Q • intadecima ipsum contingente nobis per se respondebit ad plenum. De summâ quidem praescriptâ constat nobis manifest praedictum Dominum Episcopum solvisse Domino nostro Regi praedicto ante tempus computacionis supradictae duo millia octingentas undecim libras duos solidos et novem denarios per septem paria literarum acquietanciae sub sigillo Domini Regis, & tria paria literarum acquietanciae sub sigillo nostro quo specialiter pro arreragiis Quintaedecimae utimur & utebamur, quas literas omnes & singulas tam Domini Regis quam nostras ex tradicione & liberacione praedicti Domini Willielmi penes nos recepimus & habemus. Allocavimus eciam praefato Domino Episcopo tam pro Ecclesiis exemptorum quam ex aliis racionibus diversis coram nobis in praedicto compoto per Willielmum praetactum propositis, sicut per particulas in serie compoti supratacti Centum sexaginta decem libras & octo denarios & obolum. Post praescriptas vero soluciones & allocancias ac compotum finalem Quintaedecimae auditum, recepimus à praefato Domino Episcopo per manus antedicti Willielmi in pecunia numerata, octo libras, quatuordecim solidos, & quatuor denarios obolum & quadrantem. Recepimus etiam per manus ejusdem Willielmi in quibusdam nominibus quorundam Rectorum qui Quintam Decimam Ecclesiarum suarum nondum ad plenum solverant, nobis liberavit octo libras, duos solidos, decem denarios & quadrantem. De quibus octo l • bris, duobus solidis, decem denariis & quadrante levandis, & praedicto Domino Regi solvendis nosmetipsos oneravimus, saepedictum Episcopum exinde pen • tus exonerandi, & sic eundem Dominum Episcopum de tota collectione praedictae Quinaedecimae suae Diocesis in omnibus suis circumstanciis totaliter quietamus, & erga praedictum Dominum Regem & omnes alios tenore praesentium quietabimus in aeternum. In cujus rei testimonium hanc nostram literam fieri fecimus patentem sigillo nostro majori consignetam. Dat. Londini die Martis in Crastino Sancti Lucae Evangelistae, Anno Domini 1288. & Domini Regis praedicti anno supradicto. Nos igitur praemissa acceptantes, eundem Episcopum inde quantum in nobis est tenore praesencium quietamus. In cujus, &c. Teste, &c. ut supra. A good president both for Accounts and acquittances in such cases.
This year Gilbert. de Sancto Leofardo (commended by Mat. Westminster and Godwin in his Catalogue of Bishops) was elected, and confirmed Bishop of Chich • ster by the Kings royal assent, as this Writ for restoring his Temporalties assures us.
REX dilecto Clerico suo Malculmo de Harle Custodi Episcopatus Cicestrensis seed vacante salutem. Cum venerabilis pater J. Cantuariensis Archiepiscopus tocius Angliae Primas electionem nuper celebratum in Cathedrali Ecclesiae Cicestriae de discreto viro Magistro Gilberto de Sancto Leofardo Thesaurario ejusdem Ecclesiae in Episcopum loci, cui prius Regium assensum adhibuimus et favorem, confirmaverit, sicut per literas patentes ipsius Archiepiscopi nobis inde directas accepimus; Nos confirmacionem illam acceptantes, cepimus fidelitatem ipsius Electi, & temporalia Episcopatus praedicti, prout moris est, restituimus eidem. Et ideo vobis mandamus, quod eidem Electo temporalia Episcopatus praedicti cum pertin. sine dilac • one liberetis, sicut praedictum est. In cujus, &c. Teste Edmundo apud Westm. 24 die Junii.
Et mandatum est Militibus, &c. In cujus, &c. Teste ut supra.
The King granted this Protection to the Abbot and Covent of Ryevall, upon these grounds therein expressed.
REX omnibus ad quos, &c. salutem. Cum dilecti nobis in Christo Abbas & Conventus de Ryevall per morinam ovium et equorum suorum, et aliis incommodis multimodis, quibus ut pro certo intelleximus super modum praegravantur, adeo depauperentur et deprimantur, quod terrae suae pro magna parte jacent incultae, et blada sua in eisdem vehementer defecerunt, et insuper iidem Abbas et Conventus Mercatoribus et aliis Creditoribus suis diversis in multimodis debitis teneretur, ad quorum solucionem & Domus suae relevacionem, facultates ejusdem Domus per magnum temporis spacium sufficere non possent, absque dispersione Canonicorum Domus illius, vel feodalium suorum dilapidacione seu forte Domus exusdem subversione totali, quod nollemus: Nos imbecillitati status ipsorum compatientes, &c. (as in former protections of this kind.). Teste Comite &c. apud Westm. 28. die Aprilis.
Anno Dom. 1289. there happened this Controversy between Archbishop Peckham and the Abbots and Monks of St. Augustine's Canterbury, upon this occasion: Cum Dominus Edwardus de partibus Vasconiae in Angliam venisset, & apud Sanctum Augustinum hospitatus, cum Regina, filiis suis, & multis aliis in vigilia Assumptionis, quae tunc Dominica erat, Johannem Peckham Cantuariensem Archiepiscopum fecit invitari, ut in festo die Assumptionis secum in loco illo comederet. Quo festo plures & majores Regni qui ad Regem convenerunt, interfuerunt. Quo andito, Abbas et Conventus metuentes sibi et suae exemptioni praejudicium generari, si Archiepiscopus veniret cum Cruce erecta, instabant multum apud Dominum Regem et suum Consilium, ne permitteret Archiepiscopum sic venire cum Cruce in libertatum suarum laesionem suique Monasterii praejudicium et gravamen: set Rege adhuc volente ut Archiepiscopus veniret, & Archiepiscopo nolente, nisi Cruce praevia et erecta; praecepit Rex Cancellario, quod faceret Abbati & Conventus habere literas Archiepiscopi meliores quas sciret, & eciam literas Regis, quod hujusmodi ingressus Archiepiscopi, seu Crucis delatio, eis non posset vel suis libertatibus in aliquo praejudicare. Unde dicti Abbas & Conventus non valentes resistor, nec audentes contradicere Regiae voluntati, ne ejusdem offensam seu gravissimam laesionem incurrerent, ob majorem timorem hujus periculi annuerunt in hoc fieri beneplacitum Regis, ut intraret cum Cruce Archiepiscopali; habitis tamen prius protestationum literis ab eodem de salvo statu suo; set habita maxima altercatione super forma hujusmodi inter partem Archiepiscopi & Abbatis. Petierunt interea Clerici Domini Archiepiscopi vice sua, ut sibi exhiberentur privilegia inspicienda, quibus se pars Abbatiae defendebat, quod Archiepiscopus non intraret. Quod eciam Dominus Eliensis Episcopus & regni Cancellarius cum instantia requirebat. Ad quod pars Abbatis multis rationibus respondebat, se non teneri de jure nec velle facere, maxim Clericis Archiepiscopi illa vice. Ipsi tamen Episcopo quaedam privilegia ut amico, et ob reverentiam Domini Regis in suo Capitulo monstraverunt. Et sic partibus ab invicem recedentibus, advenit Dominus Bathoniensis Episcopus & Regis Cancellarius, viditque privilegia prins exhibita Episcopo Eliensi. Quibus visis & auditis, satis eisdem Episcopis constabat evidenter, quare Archiepiscopus ingredi non debebat. Et cum neutra pars vellet in unam formam literarum aliquatenus consentire, dictus Dominus Bathoniensis missus ad hoc specialiter per Regem ut in formam aliquam concordarent, quaedam pauca verba de Clericorum Regis consilio apposita fierent illi formae literarum quàm praeordinaverat pars Abbatis: Et illis literis pars Abbatis causa majoris visitandi periculi pro beneplacito regis stare consensit: quaetalis est.
Universis Christi fidelibus ad quos praesentes literae pervenerint, frater Johannes permissione divina Cantuariensis Ecclesiae Minister humilis, tocius Angliae Primas, salutem & pacem in Domino sempiternam. Noverit universitas vestra, quod cum nos specialiter invitati à Christianissimo Domino nostro Domino Edwardo Rege Angliae illustri, ut cum eo essemus in prandio die festi Assumptionis gloriosae Virginis Mariae Anno Domini 1289. ad ipsius instantiam et rogatum Abbatem Monasterii Sancti Augustini Cantuar. ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, in quo Dominus Rex praedictus cum suis Primoribus tunc solempniter festivabat Cruce praevia intramus. Confitemur et recognoscimus de plano, quod per hoc non intendimus nec volumus Abbati et Conventui loci ejusdem aliquod praejudicium generare, nec per hoc eorum privilegiis aut juribus nunc vel in posterum in aliquo derogare, nec nobis adquirere possessionis aliquid jurisdictionis aut juris. In cujus rei testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum, die, festo, & anno praedicto.
Set ease sigillare pars Archiepiscopi recusavit omnino. Venerunt iterum ad Abbatem ex parte Archiepiscopi Archidiaconus Cantuariensis, Magister Lucas Cancellarius Archiepiscopi, & Magister Reginaldus de Brandon, simul cum Magistro Willielmo de Haleberghe, & Domino Johanne de Louis, & dixerunt Archiepiscopi nomine hujusmodi nuncium Abbati. Salutat vos Dominus noster Archiepiscopus; & quia ut scitis Dominus Rex invitavit eum, ut comedat secum hodie in hac domo, rogat vos quatinus permittatis, ut possit venire cum decentia status sui et fine praejudicio •• atui vestri, quia non curat praejudicare in aliquo aut contravenire libertatibus vestris, & hoc si placet velitis sic concedere, aut versus Dominum Regem tantum facere et procurare, quatinus Rex nostrum Dominum habeat excusatum quod huc non veniat, set ut been de Regis licentia possit in domo propria remanere. Deliberante vero Abbate super hiis cum suo consilio & respondente, quod voluit, licet invitus, ut oportuit in forma praetacta sicut antedixerat praeceptis Regiis obedire. Et statim missi ab Archiepiscopo recesserunt. Cumque haec postmodum essent relata Domino Regi per Cancellarium suum praedictum, deliberato consilio mandavit Rex per ipsum Cancellarium Archiepiscopo, ne veniret, set ad custum Regis ipso die extra in proprio hospitio remaneret. Ex quo Archiepiscopus multum offensus, aliquaque verba comminatoria contra partem Abbatis ut dicebatur proferens, remansit sic extra in hospitio proprio, et perrexit in crastino extra villam, Et post panca temporis intervalla Archidiaconus & Commissarius Cantuarienses authoritate cujusdam mandati dicti Archiepiscopieis & Magistro Aselino directi, Abbatem apud Sture existentem monuerunt, ut privilegia exhiberet proxima die juridica in Ecclesia Sancti Gregorii Cant. juxta formam dicti mandati, illis diem & locum ad hoc eis dicti nuncii assignantes; Cujus mandati tenor, is registered at large in William Thorn his Chronica: the substance whereof was; Privilegia sedis Apostolicae seu jura alia & munimenta si quae habent inspicienda exhibeant & ostendant, per quae Ecclesias quas in proprios usus maxim de novo in Civitate & Diocesi Cantuariae habere dicuntur, tanquam appropriatas sibi valeant retinere, pensionesque percipere de diversis Ecclesiis, & decimarum portiones vel precium earundem infra limites diversarum parochiarum nostrae diocasis quae propriis suis reguntur Rectoribus, &c. Item, quod absurdius est, gravius & multo detestabilius, ingressum nostrum personalem erecta Crute praevia infra septa sui Monasterii corpora sanctorum Archiepiscoporum Cantuariensium praedecessorum in eodem Monasterio quiescentium, visitandi causa seu peregrinandi ibidem prout ab aliis communiter morisest, verbum{que} Dei inibi Clero & populo proponendo, quamquam sine praejudicio ipsius Monasterii Monachorumque ac privilegiorum eorundem si quae habeant hoc facere voluerimus, & protestati saepefuerimus, &c. Abbas vero Archiepiscopum suum non esse Iudicem proponens, nec se teneri suo obtemperare mandato, statim ex hujusmodi gravaminibus viva voice sedem Apostolicum appellavit: dictique Archidiaconus & Commissarius consulerunt Abbatem ut ipse sano consilio iterum sub via pacifica plenius responderet. Abbas hoc annuit; sending first a Letter, and then resorting personally to the Archibishop at Lambeth; where Salvagius the Abbots Clerk spake thus to the Archbishop; Domine pater reverende, Dominus Abbas qui hic est, non venit huc coram vobis ut ad judicem, figuraque judicii, set ut homo pacis, & tranquillitatem & pacem vestrae conscientiae multum affectans, ostendere vobis coram Clericis vestris quae per ipsum fuerunt ostendenda. After which, Dominus Abbas ex quorundam peritorum consilio rations Archiepiscopi articulis correspondentes in scripturam provida deliberatione redigere mandavit; the two last whereof I shall only recite. De invitatione (Archiepiscopi) ad missas celebrandas, quia in di • bus solempnibus uti habet pallio & aliis insigniis Archiepiscopalibus, quibus non nisi in Ecclesiis sibi commissis et subjectis uti debet: unde in Ecclesiae Sancti Augustini missas celebrare non debet cum a sua jurisdictione consta •• sse exemptam. De absolutione Monachorum, &c. quia non habet potestatem in eos, nec eos potes • absolvere, nec ligare ad praedicandum populo, &c. quia plus hoc convenit facere in propria Ecclesia, quam non sua. Ad ultimum, super Crucis delatione (the grand Controversy) hoc videtur esse jurisdictionis et subjectionis indicium; unde nos exempti in lecum nostrum sibi non subjectum cum hujusmodi insigniis ipsum sane admittere salvo statu nostro non possumus, licet protestationem fecerit; quam quidem protestationem quasi contrario facto suo sublatam, tamen propter exemplum populi nostris immunitatibus sufficere nullatenus reputamus. Istis responsionibus coram Archiepiscopo propositis, & quodammodo per easdem fatisfactus, a citationibus manum retraxit, et Abbas quantum ad ipsum dimissus est in pace, die comparationis eidem nullatenus assignato.
From this contest between this proud Archbishop and Abbot about carrying up his Cross, I shall observe; 1. The just punishment of God upon him for excommunicating all who should entertain or sell any victuals to the Archbishop of York or his followers for carrying up his Cross before him within his province some few years before, when specially sent for by the King about the public affairs of the kingdom, now retaliated with this Abbots opposing the bearing up his own Cross before him in the Monastery of St. Augustine's even within his own Metropolis and See of Canterbury, when specially sent for thither to dine with the King. 2ly. His pride and obstinacy, in refusing to subscribe such a Letter as the King directed to reconcile this difference and preserve the Abbots privileges, or to repair to the King without his Cross born up before him; together with his spleen and malice against the Abbot and Covent for not admitting him to carry up his Cross within their Monastery. 3ly. The strange abuse he and other our Archbishops made in that age of that they styled and reputed the very Cross of Christ; which as it was an emblem of our Savior's lowest humiliation; by whose Cross St. Paul affirmed, the world was crucified unto him, and he unto the world; and likewise a means of Christian love, peace, unity; yet our Luciferian Archbishops made, reputed it a badge, ensign of their Metropolitical Jurisdiction, Authority, Pomp, State, causing it to be carried up in pomp before them for that end, as an emblem of their Antichristian pride and ambition; yea made it, and its carrying up before them, a cause of frequent, hot contentions, schisms: witness the manifold, high contests between the Archbishops of Canterbury, York, and the Abbots of St. Augustine's about cross-bearing, to the great disturbance of the Church, State, King, Council, and the reproach, scandal of Christianity, as well as Archiepiscopacie: So far were they from imitating the doctrine or example of our Savior, or St. Paul in this particular.
The same year, there fell out this suit between this proud Archbishop of Canterbury, his Officers, and this Abbot of St. Augustine's, concerning Alms and Tithes, which occasioned Excommunications and Appeals to Rome about their privileges and exemptions; thus registered by William Thorn.
Anno Domini supradicto habitus est processus contra Rectorem de Waldwarsare. Qui Rector tam in capitulis Archidiaconi quam alibi querelam deponens contra fratrem Martinum tunc elemosinarium istius Ecclesiae super occupatione quarundam Decimarum de quibusdam Hamelettis, viz. Mendetre, Estsole, Westwold & Essele provenientium, ipsum elemosinarium asserentem dictas Decimas & omnia jura parochialia inhabitatoribus dictorum locorum, ac praecipue omnes oblationes & obventiones ad Ecclesiam de Norborne qualitercunque provenientes ad ipsum elemosinarium & vicarium ejusdem taliter simul cum cantaria spectare debere, & quod si spectant & spectabant ab antiquo pacifice, publice, & notorie, nec dimisisset in pace, obtenta fuit quaedam litera conservatoria Decano de Sandewico directa; per quam praecipiebat eidem, & in virtute obedientiae mandavit, quatenus dictum Stephanum Rectorem supradictum moneret legitime, & efficaciter induceret, ut de omnibus praemissis ablatis, saepedictis religiosis plene satisfaceret infra mensem, inhibens eidem ne in eos vel eorum Ecclesias de caetero plus attemptet. Quod si monitionibus & inhibitionibus suis parere contempserit, ipso facto ab officio et beneficio idem conservator suspendit, mandans eidem Decano, quod ipsum in singulis Ecclesiis decanatus sui singulis diebus Dominicis et festivis, quousque condign super illis satisfecerit, suspensum faceret nunciari. Set executione ejusdem literae ad tempus dil ••• , idem Rector pendente dilatione procuraverat ab Archidiaecono quandam literam in forma communi contra omnes parochianos suos ad solvendum sibi ea quae ab eis Elemosinarius exigebat. Et tunc authoritate praedictae conservatoriae ipse S. Rector publice diebus festivis in vicinis ibi Ecclesiis ab officio et beneficio fuit denuntiatus suspensus. Et ipse se divinis immiscuit nichilominus sic ligatus. Interim autem impetrata fuit alia conservatoria eidem Decano directa, cujus tenor talis est.
Abbas Ecclesiae Sanctae Crucis de Waltham, &c. Cum vos alias ad mandatum nostrum, immo verius Apostolicum, Stephanum Rectorem de Waltham monueritis & induxeritis, ut dictis Abbati & Conventui Sancti Augustini super majoribus & minoribus Decimis ac aliis juribus parochialibus ipsos religiosos & eorum Ecclesiam de Nordburne spectantibus & per ipsum Rectorem ablatis & invasis plenary satisfaceret infra mensem à die confectionis mandati nostri, et quia monitionibus et inhibitionibus praemissis parere contempserit, ipsum denunciaveritis esse suspensum. Et quia crescente contumacia crescere debet & poena, vobis in virtute obedientiae qua sedi Apostolicae tenemini, et sub poena cohercionis canonicae firmiter injungimus et mandamus, quatinus singulis diebus Dominicis et festivis in singulis Ecclesiis Decanatus vesiri inter Missarum solempnia publicetis adjuc ex habundanti, quod Rector ill de ablatis satisfaciat sub poena Excommunicationis majoris quam in hac parte si non paruerit exnunc ut extunc in eundem Rectorem proferimus in hiis scriptis. Vobisque injungimus et mandamus, ut post lapsum mensis ipsius ipsum Rectorem cum solempnitate praemissa nisi satisfecerit pulsatis campanis, candelis accensis sic Excommunicatum esse denuncietis, et denunciari faciatis. (Such was their animosity, violence, abuse of the Spiritual Sword against each other.)
Istis sic habitis, idem Rector pro tuitione Curiae Cantuariensis sedem Apostolicam appellavit, procurans ab officiali Curiae Cantuariae scribi et mandari eidem Decano et sibi inhibendo, ne pendente in Curia Cantuariensi hujusmodi tuitorio appellationis negotio quicquam in praejudicium Rectoris appellantis attemptare faceret quo minus haberet liberam appellationis suae prosecutionem; & etiam citaret Abbatem & Conventum Sancti Augustini & Vicarium de N. quod comparerent coram ipso sen Commissario in Ecclesia beatae Mariae de Arcubus in dicto tuitionis negotio facturos et recepturos quod postulaverit ordo juris. Die adveniente & Rectore praedicto per Procuratorem in Consistorio de Arcubus comparente, & non parte Abbatis, post proclamationem, proposuit Magister Salvagius Clericus Abbatis, non ut procurator set ut amicus, quod dictus Abbas et Conventus cum suis ita sunt exempti quod non debebant nec volebant ibi vel asibi coram eis super aliquo respondere, nec etiam super hiis privilegia sua exhibere. Interim autem impetrata fuit alia litera ab Abbate S. Edmundi conservatore inhibitoria, ne officialis Contuariensis et Decanus de Arcubus eidem Rectori de Waltham tuitionis beneficium conferrent, aut partem Abbatis contra sua privilegia in aliquo gravarent, set ipsos secundum libertatis et exemptionis suae exigentiam ab omni judiciali examine libere dimitterent, cum nullo jure vel consuetudine possent in eos jurisdictionem aliquam seu potestatis exercitium absque sedis Apostolicae specially mandato et express ad eos directo aliquatenus vendicare, quorum privilegiorum contravenientes sine dubio per multa Romanorum Pontificum privilegia Excommunicationi asseruit ipso facto subjacere. Whereupon at last they submitted themselves to Arbitrators to end this hot contest, suspensions and Anathemaes of one another about their Privileges.
What licenses to elect Bishops, Abbots, Priors, Abbesses, and Royal assents to Elections made in Ireland, and restitution of Temporalties thereupon, issued from the King this year, these Records attest.
MAuritius le Dokne sacrista Ecclesiae de Cloven. nuncians Regi cessionem venerabilis patris Gilberti nuper electi in Episcopum & Pastorem Ecclesiae illius, habet literas Regis Decano & Capitulo ejusdem Ecclesiae de licentia eligendi. Teste Edmundo, &c. apud Westm. 12 die Julii.
REX Justiciario suo Hibern. vel ejus locum tenenti, salutem. Cum dilecti nobis in Christo Decanus & Capitulum Artferten. nobis per literas suas patentes significaverint, quod Ecclesia sua praedicta per mortem Nicholai nuper Episcopy ejusdem loci, pastoris est solatio destituta, supplicantes nobis prout moris est, quod licentiam sibi alium eligendi in Episcopum eisdem concedere dignaremur: Nos, &c. (as in other licenses and Royal assents) Teste Edmundo, &c. apud Westm. 10 die Augusti.
FRater Johannes Canonicus Ecclesiae Sancti Petri de Clonard. nuncians Regi resignationem Borgonildae nuper electae in Abbatissam domus Monialium de Clonard. habet literas Regis Priorissae & Conventui Monialium ejusdem loci de licentia eligendi. Teste ut supra.
REX electioni nuper factae in Ecclesia Conventuali de Clonard. de Burgenilda Moniali ejusdem domus in Abbatissam illius loci, Regium assensum adhibuit et savorem; & hoc significatum est Th. Midensi Episcopo, ut quod suum est in hac parte prosequatur. Teste Edmundo, &c. apud Westm. 16 die Octobris.
REX venerabili in Christo patri J. Dublin. Archiepiscopo tenent • locum Justiciarii in Hibernia, salutem. Cum dilectae nobis in Christo Priorissa & Moniales Abbatiae de Clonard. Midensis Diocesis, de licentia nostra, prout moris est, dilectam nobis in Christo Burgenildam Monialem ejusdem Domus in Abbatissam suam elegerint, cui Regium assensum prius adhibuimus et savorem: Nos earundem Priorissae & Monialium laboribus & expensis in hac parte parcere volentes ista vice, volumus & vobis damus potestatem, &c. Receptis tamen prius ab eadem Electa literis suis patentibus sigillo suo, necnon et sigillo Capitali sui consignatis, quod haec gratia nostra quam eidem Electae ad praesens ex mera liberalitate nostra concessimus, nobis vel haeredibus nostris non redat in praejudicium seu exhaeredationem, vel trahatur in consequentiam temporibus futuris. In cujus, &c. Teste Edmundo, &c. apud Westm. 16 die Octobris.
PRior & Conventus domus beatae Mariae de Nonan Midensis Diocesis, nunciantes Regi resignationem fratris Ricardi nuper Abbatis ejusdem loci, per fratrem Robertum Concanonicum suum, habent literas Regis de licentia eligendi. Teste ut supra.
REX venerabili in Christo patri J. eadem gratia Dublin. Archiepiscopo tenenti locum Justiciarii in Hibernia, salutem. Cum dilecti nobis in Christo Prior & Conventus domus beatae Mariae de Nonan Midensis Diocesis, nobis per literas suas patentes significaverint, quod Ecclesia sua praedicta per resignationem fratris Ricardi nuper Abbatis ejusdem loci, pastoris est solatio destituta, supplicantes nobis prout moris est, quod licentiam sibi eligendi in Abbatem eis concedere dignaremur; ac nos precibus eorundem Prioris & Conventus in hac parte inclinati, licentiam illam eis duxerimus concedendam: Mandantes ipsis, &c. Receptis prius ab eodem Electo literis suis patentibus sigillo suo, necnon et sigillo Capituli sui consignatis, quod haec gratia nostra quam eidem Electo ad praesens ex mera liberalitate nostra concessimus, nobis vel haeredibus nostris non cedat in praejudicium vel exhaeredationem, seu trahatur in consequentiam temporibus futuris. Teste Edmundo, &c. apud Westm. 7 die Novembris.
REX Justiciario suo Hibern. vel ejus locum tenenti, salutem. Cum dilecti nobis in Christo Prior & Conventus domus beatae Mariae de Dinelek, nobis per literas suas patentes significaverint, quod Ecclesia sua praedicta per cessionem fratris Nicholai nuper Abbatis ejusdem loci, pastoris est solatio destituta, supplicantes nobis prout moris est, quod licentiam sibi alium eligendi in Abbatem eisdem concedere dignaremur: Nos, &c. Teste Comite, &c. apud Westm. 20 die Julii.
NIcholaus filius Ricardi Capellanus, & Ricardus de Kemeseye, nunciantes Regi mortem Isoldae de la Hide nuper Abbatissae domus beatae Mariae de Hoges juxta Dublin. habent literas Regis Priorissae & Monialibus ejusdem domus de licentia eligendi. Teste Comite, &c. apud Westm. 15 die Aprilis.
The next year the King gave his Royal assent to these Elections, and Confirmations of Bishops in Ireland, and restitution of their Temporalties.
LAurencius Canonicus Ecclesiae Cassalensis, nuncians Regi mortem D. quondam Archiepiscopi ejusdem loci, habet literas Regis Decano & Capitulo ejusdem Ecclesiae Cassalensis de licentia eligendi. Teste Rege apud Reylegh 4 die Sept.
NIcholaus filius Ricardi Praecentor Ecclesiae Ossoriensis, nuncians Regi mortem bonae memory R. quondam Episcopy ejusdem loci, habet literas Regis directas Decano & Capitulo Ecclesiae praedictae de licentia eligendi. Teste Rege apud Reylegh 5 die Sept.
REX electioni nuper factae in Ecclesia Cathedrali Sancti Kannici Kilkenny de Magistro Michaele de Exon. Canonico ejusdem Ecclesiae, in Episcopum ejusdem loci, Regium assensum adhibuit et favorem. Et hoc significatum est J. Dublinensi Archiepiscopo, ut quod suum est in hac parte exequatur. In cujus, &c. Teste Rege apud Clarendon. 2 die Novembris.
REX Justic. suo Hibern. vel ejus locum tenenti, salutem. Cum nos electioni nuper sactae in Ecclesiae Cathedrali Sancti Kannici Kilkenny. Regium assensum adhibuerimus et savorem, & velimus eidem Electo propter bonum & laudabile testimonium, quod de ipso perhibetur coram nobis graciam facere uberiorem in hac parte, ut suis parcamus laboribus & expensis, vobis mandamus, quod electione illa canonice confirmata, et capta nomine nostro ab eodem Electo fidelitate nobis debita, ut est moris, Temporalia Episcopatus ejusdem sibi liberari faciatis. Receptis tamen prius ab eodem Electo literis patentibus sigillo suo, necnon sigillo Capituli sui signatis, quod haec nostra gracia nobis vel haeredibus nostris non cedet in praejudicium, nec trahetur in consequentiam in futu •• m. In cujus, &c. Teste ut supra.
The King likewise by his Prerogative restored Lands he had seised in Ireland, given to a Nunnery there, against the Statute of Mortmain, and confirmed them to it, by this Patent.
REX omnibus, &c. Licet de communi consilio regni nostri providerimus, quod non liceat viris Religiosis seu aliis ingredi feodum alicujus, ita quod ad Mortuam manum deveniat, sine licentia nostra & capitalis Domini de quo res illa immediate tenetur; volentes tamen dilectis nobis in Christo Priorissae & Monialibus de Taghmonlingbeg. in Hibernia, graciam facere specialem concessimus eis, quantum in nobis est, quod quaterviginti acras terrae cum pertin. in Armacrenan. quas sibi adquisiverunt de Ricardo filio Rogeri, & quas occasion statuti nostri praedicti capi fecimus in manum nostram, tenere possint & habere sibi & successoribus suis imperpetuum, juxta formam feofamenti eis per praedictum Ricardum inde facti, salvo jure cujuslibet. Nolentes quod eadem Priorissa & Moniales, seu praedictus Ricardus, per nos vel haeredes nostros occasion statuti praedicti inde occasionentur in aliquo seu graventur. Salvis tamen capitalibus Dominis feodi illius serviciis inde debitis & consuetis. In cujus, &c. Teste Rege apud Windesor. vicesimo die Octobris.
Most other Religious Houses by money or friends purchased the like restitutions, pardons, or dispensations for Lands purchased by, or given to them in Mortmain in that age.
The King according to custom seising all the Goods, Chattels, and likewise the Vessels and Church Ornaments of the Archbishop of Tuam in Ireland, for debts due unto him at his death, ordered the Ornaments of his Chapel to be restored by this Writ, to adorn the Church of Tuam, and that in the Kings name as his free gift.
LIcet Rex prout ex consuetudine ad ipsum in casu consimili pertinente, omnia bona et catalla, simul cum vasis et caeteris ornamentis Ecclesiae quae fuerunt Stephani nuper Tuamensis Archiepiscopi defuncti, capi fecerit in manum suam occasion debitorum in quibus idem Archiepiscopus Regi ad Scaccarium suum Dublin. tenebatur die quo obiit; Rex nichilominus velit, ob Dei reverentiam, et animae dicti defuncti salutem, ipsam Ecclesiam Tuamensem ornamentis Capellae ipsius Anchiepiscopi ad rei memoriam decorari. Mandatum est Thesaur. & Baronibus de Scaccario Dublin. quod hujusmodi ornamenta ration praedicta per ipsos Thesaur, & Barones in manum Regis capta, Dccano et Capitulo ejusdem Ecclesiae liberent, vice et nomine Regis eidem Ecclesiae remanentibus in suturum. Teste meipso apud Ledes, 22 die Augusti.
The King having given his license and Royal assent to the elected Archbishop of Tuam in Ireland, he thereupon went to Rome to Pope Nicholas the 4th. for his confirmation and consecration; where although he was unanimously elected, yet to avoid the long delays there used to examine such Elections, he resigned the right of his Election into the Popes hands; who thereupon conferred the Archbishopric upon him by his own Provision and gift, sending this Bull to the King to certify him thereof, and to desire his Royal favor to restore the Goods and Temporalties of the Archbishopric to him, the Original whereof I rescued out of the Rubbish in the White Tower Chapel.
NICHOLAUS Episcopus servus servorum Dei, charissimo in Christo filio R • gi Anglorum illustri, salutem & Apostolicam benedictionem. Divinae gra • i • Majestatis acquiritur, si Ministris ejus et hiis praecipue, qui Pontisicali dignitate sunt praedicti, pro ipsius reverentia condignus honor impenditur, et favor necessarias exhibetur. Sane tanto plenius per hujusmodi charitatis opera, te Regi regum gratum condecet inveniri, quanto ipse de suae benignitatis affluentia te in Dominum multis pr • esse voluit, et grandem bonorum coriam tuis pedibus subjugavit. Dudum siquidem Tuamen. Ecclesia per obitum bonae memory Stephani Archiepiscopi Tuamen. pastoris solatio destituta, dilecti filii Capitulum ipsius Ecclesiae ad tractandum de futuri substitutione Praelati▪ (prout moris est) insimul convenerunt, ac per viam compromissi in hujusmodi negotio procedentes, dil • ctis filiis Johanni Majori & Concordi Magoneum Archidiaconis, Johanni de Alatro Praecentori, Nicholao de Hyndeberg Thesaurario, Thomae de Watford Cancellario, Alano de Wellis, & Nicholao de Guarcin. Canonicis Ecclesiae supradictae, providendi ea vice eidem Ecclesiae de pastore concesserunt liberam po • estatem. Qui authoritate concessionis hujusmodi dilectum filium W. Electum Tuamen. tunc Rectorem Ecclesiae de Athnorwy Tuamen. Dioc. in Tuamen. Archiepiscopum concorditer elegerunt; dictusque Wilhelmus electioni hujusmodi de se factae consensit. Ac demum super hujusmodi electionis negotio de ipso factae personeliter ad Apostolicam sedem accedens, ne praefata Ecclesia sub dilationis expectatione, quae quandeque in negotiorum examinatione emergit, dintius incommoda viduitatis sentiret; omne jus, quod sibi ex electione hujusmodi competebat, sponte et libere in nostris manibus resignavit. Nos itaque hujusmodi resignatione recepta, de ordination ipsius Ecclesiae solicit cogitantes; ac talem eidem Ecclesiae cupientes praeesse Pontificem, per quem posset salubriter gubernari, ad personam dicti Willielmi direximus oculos mentis nostrae, cui de literarum scientia, morum maturitate, prudentia spiritualium, temporalium providentia, & generis nobilitate laudabile testimonium perhibetur, ipsumque Willielmum de fratrum nostrorum confilio Ecclesiae praedictae praefecimus in Archiepiscopum et Pastorem: Firmam spem fiduciam que tenentes, quod eidem Ecclesia per suae diligentiae studium praeservabitur à noxiis & spiritualibus, & temporalibus proficiet incrementis. Rogamus itaque exceilentiam Regiam et hortamur attente, quatenus eundem Electum pro nostra et Apostolicae sedis reverentia, circa recuperationem bonorum et jurium ejusdem Ecclesiae, favoris Regii praesidio prosequaris; ut ipse tuae Celsitudinis fultus auxilio, in commissa sibi cura Pas • oralis officii possit Deo propitio prosperari: Ac tibi exinde à Deo per • nnis vitae premium, & à nobis condigna proveniat actio gratiarum. Dat. Romae apud Sanctam Mariam majorem 6 Non. Maii, Pontificatus nostri anno secundo.
Upon receipt whereof, the King receiving his Oath of Fealty, as he was duly▪ elected, and one to whom he had formerly given his Royal assent, not as preferred by the Popes new Provision, issued this Writ to restore the Temporalties.
REX vererabili patri J. eadem gratia Dublin. Archiepiscopo, Justiciario suo Hiberniae, vel Escaetori suo ibidem, salutem. Cum Summus Pontilex dilectam nobis in Christo Willielmum Rectorem Ecclesiae de Athnorwy, electum in Archiepiscopum Ecclesiae Tuamensis, cui prius Regium assensum adhibuimus et favorem, ejusdem Ecclesiae praefecerit in Archiepiscopum & Pastorem, sicut per literas dicti Summi Pontificis Bullatas accepimus: Nos praefectionem illam acceptantes, cepimus fidelitatem ejusdem Willielmi, & Temporalia Archiepiscopatus praedicti, prout moris est, restituimus eidem. Et ideo vobis mandamus, quod eidem Willielm • Temporalia Archiepiscopatus praedicti liberetis, sicut praedictum est. In cujus, &c. Teste Rege apud Burgum 29 die Septembris.
I likewise found in the White Tower Chapel, this Original ensuing Bull of Pope Nicholas to the King, certifying him of his confirmation of the Election of the Abbot of Waltham, and consecration of him with his own hands, and thereupon imploring the Kings favor and assistance to him, in a submissive style.
NICHOLAUS Episcopus Servus servorum Dei, charissimo in Christo filio Regi Angliae illustri, salutem & Apostolicam benedictionem. Ad fovendum in charitatis visceribus Ecclesiarum Praelatos, eos praecipue qui Pontificali dignitate praeeminent; eo te fiducialibus nostris precibus invitamus, quo in bonorum operum executione Celsitudinis Regalis affectum extimamus magis promptum ac facilem invenire; maxim cum apud Deum, cujus Praelati hujusmodi sunt Ministri, retributionis aeternae premium, & apud homines laudis praeconium acquiratur. Sane dudum Monasterium Sanctae Crucis de Waltham ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, ordinis Sancti Augustini London. Dioc. Abbatis regimine destitutum, dilecti filii Prior & Conventus ipsius Monasterii vocatis omnibus qui voluerunt, debuerunt & potuerunt commode interesse, die ad eligendum praefixa (ut moris est) convenientes in unum pro futuri substitutione Abbatis, ac per viam deliberantes procedere compromissi, in dilectos filios fratres Robertum tunc Canonicum, Henricum de Templo, Baldrunum, Henricum, Richardum, Jacobum & Johannem Canonicos ipsius Monasterii unanimiter & concorditer compromittere convenerunt, concessa eis providendi ea vice per electionem Canonicam vel postulationem concordem ipsi Monasterio de Abbate, plena & libera potestate; promittentes, quod illum in suum & dicti Monasterii Abbatem reciperent, quem iidem compromissarii de gremio ipsius Monasterii vel de seipsis eligere procurarent, sicque postmodum iidem compromissarii secedentes in partem hujusmodi compromissi diligenter forma servata, suisque votis diligenter discussis, sex ex seipsis qui erant numero s • ptem in eundem fratrem Robertum unanimiter & concorditer consenserunt. Et tandem dictus frater Henricus suo ac eorundem compromissariorum suorum nomine, & de consensu singulorum de dicto Conventu & unanimi voluntate eundem fratrem Robertum in ejusdem Monasterii Abbatem elegit. Sicque postmodum idem frater Robertus ad eorundem Prioris & Conventus instantiam, electioni hujusmodi de se factae consensit. Verum quia postmodum praesentato nobis hujusmodi electionis decreto, electionem ipsam quam per venerabilem fratrem B. Episcopum Portuens. & dilectos filios nostros H. Tituli Sanctae Sabinae Presbyterum, & Petrum Sancti Eustachii Diaconum Cardinales, diligenter examinari fecimus, invenimus de eodem fratre Roberto utpote persona idonea Canonice celebratam, illam de praedictorum & aliorum fratrum nostrorum consilio confirmavimus, ipsumque in ejusdem Monasterii Abbatem praefecimus et Pastorem, et subsequenter munus benedictionis de nostris manibus sibi durimus impendendum. Cum itaque fili charissime sit virtutis opus, Ecclesias et personas Ecclesiasticas, praesertim Pontificali praeditas dignitate, benigno favore prosequi, ac ease verbis et operibus pro Regis aeterni gloria venerari: Serenitatem Regiam rogamus et hortamur attente, quatenus eundem Abbatem & Monasterium sibi commissu • , pro nostra et Apostolicae sedis reverentia habeas propensius commendatos. Ita quo • idem Abbas tuo fultus auxilio, in commissa sibi cura pastoralis officii possit Deo propitio prosperari, ac tibi exinde à Deo perennis vitae premium, et a nobis condigna proveniat actio gratiarum. Dat. Reate 3 Kal. Octobris, Pontificatus nostri anno secundo.
The Abbot of Westminster loving flesh and Venison, better then prayer, fish, and fasting, procured this grant and Writ from the King to him and his successors, for 8. Bucks every year to be taken in the Forest of Windesore, and brought to Westminster by the Constable of Windesore Castle, at the Kings cost, and there offered before the High Altar every year, as a sacrifice to the Abbot (rather then to God) for the salvation of the Kings, his Ancestors and Heirs souls, by feasting the Abbots and Monks bodies, which little conduced thereunto.
REX dilecto & fideli suo Galfrido de Pycheford Constabulario Castri sui de Wyndeshore, salutem. Quia per Chartam nostram pro salute animae nostrae, et animacum antecessorum et haeredum nostrorum, dedimus & concessimus, & Charta praedicta confirmavimus Deo et Sancto Petro, et Abbati Westm. et successoribus suis imperpetnum, octo damos singulis annis capiendos in Foresta nostra de Wyndeshore, ad custum nostrum & haeredum nostrorum, per manum Constabularii de Wyndeshore quicunque pro tempore suerit Coastabularius, deferendos per eundem Constabularium usque Westm. in Vigiiia Sancti Petri ad Vincula. Ita quod hii qui dictam venacionem illuc deferent, singulis annis facient duas menyas ante magnum Altare Sancti Petri Westm. Vobis mandamus, quod praedicto Abbati oct • damos in praedicta Foresta capi et usque Wtstm. deferri, et duas menyas ante magnum Altare fieri faciatis de anno praesenti, secundum tenorem Chartae praedictae, si eos nondum habuerit per aliud breve nostrum. Teste meipso apud Ledes 22 die Augusti.
After which he procured the like Writs every year.
The Abbot of Cluny