PPuritanSearch
Primary source research library
English Puritan & Reformed

Vindication of Ecclesiastical Volume 3 2

William Prynne (1600-1669) · 1,819,367 words · 8086 min

Large work readerShowing section 42 of 77. Corpus search still uses the whole work; source find opens the first matching section.
Section 42/77
Bracton 's resolution, Ipse autem Rex non debet esse sub homine, (therefore not under the Pope or any other Prelates) sed sub Deo, et sub Lege, quia LEX FACIT REGEM: ATTRIBUAT IGITUR REX LEGI, QUOD LEX ATTRIBUIT EI, videlicet DOMINATIONEM ET POTESTATEM; non est enim Rex ubi dominatur Voluntas et non Lex.

Casual OMISSIONS.

HERE, page 62. line 59. after vobis, this passage and Letter was casually omitted in its proper series. I likewise found this Letter of Pet. Saracenus, S. de Lucy and other the Kings Agents sent to the Pope, fully informing him of Falcatius de Breant his proceedings in the Court of Rome to procure his restitution to the Kings favor, and of his apprehension, imprisonment in France, and their endeavors with Oth the Popes Legate, and the Court of France by the Legates means to detain him still a prisoner, and hinder his return into England.

REverentissimo Domino suo H. Dei gratia illustri Regi Angl. Domino Hiberniae, Duci Normann. Aquit. & Comiti Andegaviae; devoti sui P. Saracenus, S. de Eketon, S. de Lucy, devotam in omnibus reverentiam. Noverit Excellentia vestra quod ego P. Saracenus veniens ad Legatum die Lunae proxima post Assumptionem beatae Mariae apud Andomarum, audivi ab ipso quod ad illum accesserat die praecedenti Johannes Lemovicen▪ porrigens sibi litteras Domini Papae pro Falkasio, ut procuraret quod pacifice morari possit in Francia dum habuerit necesse, et scripserunt vobis multi Cardinales adjicientes, quod idem F. rediens a Sede Romana captus est à quodam Milite in Burgundia & detentus, scilicet Anselmo de Dinne, quem F. quandoque cepit in Anglia, & detinens eum diu captum, tandem multam pecuniam ab eo extorsit, ac ejusdem Johannes instancia jam scripserat Legatus Regis Franciae et Ducissae de Burgundia pro deliberacione dicti F. ignorans penitus, quod aliquid contra vos vel Majestatis vestrae dignitatem optinuisset vel optinere potuisset in Curia; credens adhuc firmiter, quod Magister O. Nuncius Papae tantum ad hoc veniret, ut preces vobis offerret pro dicto F. Verum cum litteras vestras quas ex parte vestra Legato attuli inspexisset, advertens prudenter et diligenter quae, quot, et qualiter cedebant in vestrae dignitatis laesionem evidentem, et alia pericula quae ex hoc vobis, quod absit, imminebant; admirans facilitatem et instanciam ejusdem et aliorum quorundam eidem assistencium versuciam et ingratitudinem, vestrae condolens Magnificentiae, et—studens attente, quomodo vestrae provideret indempnitati, vocato ad se Magistro Ada de Magno ponte Clerico Regis Franciae qui tunc aderat, eidem patefecit, quod praefatus F. multa in Curia in sui ipsius praejudicium & dedecus procuraverat, injungens eidem, quod ea cum festinatione Domino suo Regi Franciae caute & sine scandalo insinuaret. Nos autem S. & S. die Jovis sequenti ivimus ibidem ad Legatum, & auditis supradictis ab ipso, tractavimus communiter solicit quâ viâ melius processus supradicti Nuncii—dari, saltem quousque nos a Curia Romana reverteremur, & tandem in hanc forman descendit Legatus, quod cum Magister (O. accederet) ad ipsum, persuadebit ei, ut nullatenus recedat à regno Franciae priusquam saepedictum F. liberaverit, et ejusdem F. detencio ita procurabitur in quantum poterit Legatus sine scandalo quod sufficiens tempus nobis supererit de revertendo, Deo dante, antequam ill F. (intelligat) hanc intencionem (nostram.) De voluntate Legati consensimus in hoc, ut Magister E. de Eketon, qui Magistros Simonem de Langetote, & Adam de Magno ponte notos habet, festinanter ad illos accedat impetraturus ab illis, & per illos, & pro posse suo quae erga Regem Franciae, Ducissam Burgundiae, & praenominatum Anselmum crediderit expedire, afferens secum literas Magistri P. de Colle— scribentis efficaciter Silvanectrino Episcopo & Domino B. de Rote super eodem; nec erit dictus Magister E. eis suspectus quasi pro nobis laboraret, quia credetur quod negocium Domini Ca •• . in hac parte gerat, contra quem saepedictus F. fecit notorium, & multa proposuit—(Quod) si per liberacionem F. quod absit, vel alia ration praemissa non procedant, Legatus ostendet Magistro O. litteras quas à vestra Majestate suscepit, multas persuasiones dicturus eidem per quas sufficienter moveri debebit, quod nec tutum nec honestum erit ei, ut progrediatur in Angliam antequam secundam super hoc receperit a Domino Papa jussionem, et de voluntate et consilio Legati processit Dominus P. Saracenus ad Magistrum O. ut iram & indignationem (vestras contra F. propter contumacia) vobis illata ei manifestet, ut sic cum venerit ad Legatum faciliùs inducatur ad propositum. Et vult Legatus omnibus modis quod Dominus P. una cum Magistro O. revertatur ad ipsum, ut plenius per eum instruatur quid facturus est idem O. et de hiis quae a Domino Papa eidem O. sunt injuncta, et quae suerit intencio Papae super eisdem; nam talia forsitan poterit ei praesenti revelare quae scriptis nullatenus committeret. Legatus autem si aliqua inductione potuerit Magistrum O. in partibus Franciae retineret, omnia necessaria ei inveniet, & nos eidem Legato promisimus fideliter, licet hoc recusaret audire quod de hoc ei plene satisfiet. Ad haec, si nulla ration potuerit saepedictus O. retineri, & processerit in Angliam. Consilium eciam Legati, quod admittatur honorifice et subtiliter intendatis dilatoribus, primo cum tractatu audientes quomodo et ad quid venerit, unde deliberetis cum dilacione, super eisdem dicturi postea ei, quia quaedam invenistis proposita quae vos & regnum vestrum tangunt, (& necessarium est) in hiis fidelium vestrorum uti consilio, et ad hoc quanta poteritis assignetur dilacio;—necesse fuerit producatur, ut in omnibus hujusmodi subsistat, quousque mandatum Domini Papae inde habueritis. (Interim) cum omni (cavendum) diligencia ne pendentibus dictis dilacionibus discurrat per regnum, et inimici vestri in hac causa seu (propriis personis, vel) per interpositam personam vel literatorie, nullam habeant accessum ad ipsum in quantum fieri poterit, ne alias dum vos tractaretis de differendo ipsi suggerentes ei quae vellent more consueto, et inducentes eundem ad scribendum Domino Papae pro voluntate sua sequantur—quia illa scriptura (vim) inquisicionis de plano faciendae optineret. Sane ego S. de Lucy literas Domini Legati—quas Domino Papae transmittit, & aliis Cardinalibus de quibus confidit specialius; nec visum fuit Legato expediens, ut ipse ad aliquem de supradictis, quia noverunt quod tantum vestris agendis intendo, & in hiis quae vos contingunt me maxim suspectum haberent; set Magister S. de Eketon & ego Deo dante convenimus apud Tr icas— ad praenominatum Militem Anselmum de Dume, si viderimus expedire: deinde, Domino—processuri usque Leon. super Rodanum, nisi forsan eundum viderimus melius per Alemaniam, expectaturi ibidem Dominum P. Saracenum, ut sic simul proficiscamur ad Curiam. Ex praemissis conjici potest, quod per 8. dies ad minus retardabimur ex eo quod idem R. vadit ad Magistrum O. & reversurus est ad Legatum; & hoc nostrae negligentiae, si placet, non est imputandum: nos tamen interim pro posse nostro non erimus inutiles. In recessu latoris praesencium nichil certum audierat Legatus de adventu Magistri O. nec eciam quod adhuc venisset Parisiis, & nondum reversus fuit garcio Domini P. Saraceni quem misit ad Magistrum—cum litteris quas idem P. & ego S. de Lucy eidem O. scripsimus quando fuimus London.— Dominus noster —scrinula teuere velitis secretissima quia sunt ibi quaedam quae (secreta) tangunt Legati. Et sicut nobis videtur, ipse negocia vestra quasi propria eciam in hac parte sibi assumit. Mittimus transcripta—Papae, & formam in qua scribit Cardinalibus; & dixit quod expedit ut—tangit—rations suspectus—videatur; Semper vaie.

By this Letter we may clearly discover the hypocritical carriage, dissimulation, and Machiavillian policies of Popes, Legates, Cardinals and Romish Agents in that Age.

Here, p. 92. l. 14. after decimo, this should have been inserted; I likewise found this Bull of Pope Gregory and Otto his Legate to Walter Bishop of Coventry, to absolve his beloved daughters the Nuns of the Monastery of Cornebury, from the observance of the Hospitalers of Jerusalem, whose Habit they had then taken upon them out of simplicity; and to profess the Rule of Saint Augustine in that Monastery, there to serve God in it; which was delayed and opposed for five years space by the Hospitalers opposition: whereupon he ordered his Legate upon the Nuns request to see it executed: this Bull, with Appeals and proceedings thereon I found in the White Tower, in this Instrument.

OMnibus Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit, Walterus divina miseratione Wigorn. Ecclesiae Minister humilis, salutem in Domino. Literas venerabilis patris Domini O. Dei gratia Sancti Nicholai in Carcere Tullian. Diaconi Cardinalis, Apostolicae sedis Legati suscepimus in haec verba; Venerabili in Christo patri & amico charissimo, W. Dei gratia Wigorn. Episcopo, Otto miseratione Divina Sancti Nicholai in Carcere Tulliano Diac. Cardinal. Apostolicae sedis Legatus, salutem in Domino. Literas Domini Papae suscepimus sub hac forma. Gregorius Episcopus, servus serv rum Dei; dilecto filio O. Sancti Nicholai in Carcere Tulliano, Diac. Card. Apostolicae sedis Legato, salutem & Apostolicam benedictionem. Meminimus nos dudum venerabili fratri nostro Episcopo Coventrensi dedisse nostris literis in mandatis, ut dilectis in Christo filiabus, Sororibus Monasterii de Cornebur. Hereforden. Dioc. ab observantia Ordinis Hospitalis Jerosolimitan. cujus Habitum ex quadam simplicitate susceperant absolutis, paratis beati Augustini Regulam profiteri concederet, ut secundum ipsam valerent ibidem vivere, & dignum Domino reddere famulatum. Maxim cum in ordine Hospitalis ipsius non consueverit fieri Collegium Dominarum. Verum cum negotium hujusmodi propter fratrum dicti Hospitalis in Anglia difficultates & dilationes innitas per quinquennium & amplius protelatum perduci non potuerit ad effectum, Procuratoribus tandem parcium propter hoc apud sedem Apostolicam constitutis, venerabilem fratrem nostrum Sabinen. Episcopum concessimus auditorem. Nos igitur ab eodem nobis fideliter recitatis quae Procuratores ipsi proposuerunt coram co, tàm praedictorum Fratrum, quàm Sororum ipsorum honestati ex officio nostro salubriter ac facta finaliter providere, nolentes ut idem negotium ulterius per inania minime deducant, discretioni tuae per Apostolica scripta mandamus, quatinus praefatas Sorores Regulam beati Augustini profiteri volentes, ab observantia Ordinis memorati Hospitalis absolvens, ipsarum Habitu deposito ex profession recepta, concedas eisdem ut secundum jam dictam Regulam ibi vivere valeant, & dignum Domino reddere famulatum; Hospitalis praefati & cujuslibet alterius in omnibus aliis jure salvo. Contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Datum Viterbii, 27 die Augusti, Pontificatus nostri anno undecimo.

Hujus igitur authoritate Mandati discretum Magistrum Petrum de Burdella Clericum nostrum ad praefatum Monasterium de Cornebur. nuper duximus destinandum, qui voluntate Monialium ibidem degentium singulatim et diligentius inquisita, reperuit quod partes duas earund. volunt juxta mandatum Apostolicum beati Augustini Regulam profit. in ea grata obsequia Domino exhibere, prout tàm ex fideli relation praefati Magistri, quàm ex literis inde confectis ipsius Monasterii & fratrum Nunciorum Hereforden. & Wigorn. sigillis munitis dediscimus evidenter. Nos igitur de prudentia vestra obtinentes fiduciam pleniorem, Paternitati vestrae authoritate qua fungimur mandamus, quatinus accedentes personaliter ad Monasterium supradictum, & praedictas Sorores quae volunt beati Augustini regulam profiteri, ab observantia Ordinis Hospital. Jerosolimitani penitus absolventes, post ipsarum habitum depositum, et professionem receptam, concedatis eisdem, ut juxta provisionem summi Pontificis, secundum ja dictam regulam ibi vivere valeant, et dignum Domino reddere famulatum, praefati Hospitalis & cujuslibet alterius in omnibus aliis jure salvo. Contradictores per censuram Ecclesiasticam compescendo. Datum Certesiam. 7. Kal. Novembris, Pontificatus Domini Gregorii Papae 9. anno undecimo.

Hujus igitur authoritate mandati ad dictum locum de Cornebur. personaliter accedentes, ab omnibus ipsius loci Monialibus propter quam actibus quae post ipsarum voluntatem Magistro P. de Burdella tàm viva voice quàm literis declaratam, ipsas revocaverunt, exceptis etiam duabus quae nunquam consenserunt juxta formam mandati nobis directi, Hospitalariorum habitum deposuimus, & earundem Monialium ad observantiam regulae beati Augustini profession recepta, eis concessimus, ut ibi secundum eandem regulam viverent, et dignum Domino redderent famulatum. Et in testimonium hujus rei tàm nostrum quàm venerabilis fratris Domini Hereforden. Episcopy; & de Bora, & de Carlym. Abbatum; & de Wurmesleg, & de Rilpet, & de Ewyar Priorum, & Decan. & Praecentoris Hereford. qui personaliter negotio praedicto interfuerunt huic scripto apposita sunt sigilla. Actum anno gratiae 1237. pridie Non. Novembris.

Dictus etiam Procurator petiit, & respondit hoc modo; petit Procurator Priorissae & Conven. de Cornebur. quod Procurator Hospital. exprimat verum quod suum locum à Dom. Papa pro Sororibus, vel post sententiam & ejectionem à Domino Legat. Sorores de Cornebur. admiserunt quamplures alias Fratribus irrequisitis, nec consentientibus, contra obedientiam eis debitam & professionem eorum emissam, ut idem Procurator dicit; quod si—sententiam compet. una defensio si est, competit alia,—& ad hoc, quod Procurator Hospital. petit Sorores admissas à domo amoveri, et d mum fratribus restitui. (Dicit) Procurator, Priorissae et Conventus, quod hoc fieri non potest propter authoritatem judicatae, qua continetur, quod dictae Sorores ibidem vivere debent, et dignum Deo reddere famulatum.

Die Lunae Kalend. Martii, Magister Petrus Procurator Hospital. Jerosolim. comparuit contra Dominum W. de Lacy; Prioriss. & Convent. de Cornebur. per Magistrum W. de Bacon Procuratorem sufficienter constitutum, comparentes, qui quidem Magister W.— cavit sub poena trium Marcarum sterling. pro Domina S. E. de Lacy, quod prox. die litis ratum habebit quod nomine suo faceret, & sufficienter comparebit in causa processura, prout dictaverit ordo juris: cui Procuratori & defensori libel. subscript. & traditi erant sub hac forma. Coram nobis, venerande Pater O. miseratione divina, &c. proponit Procurator Hospital. Jerosolimitan. contra dictum S. E. de Lacy, quod cum domus de Cornebur. cum omnibus ad eam pertinentibus, eis caritative collata fuisset, iidem Hospitalar. quasdam Sorores ordinem ipsorum professas illic admiserunt, & dictae Dominae S. E. de Lacy ad horum instanciam custodiam temporalium domus praedictae concesserint. Sed ipsa E. R. processu temporis ex fide non agendo, ingressum dictae domus eisdem, ut valuit & voluit penitus fecit denegari; ac quasdam ex Sororibus praedictis habitum ipsorum deponere induxit, & quinque ex ipsis habitum deponere nolentibuss simul cum fratre eorum Presbytero illic existente nomine eorum abinde recedere coactis, mulieres quamplures eis penitus irrequisitis, illic fecit admitti in eorum prejudicium & gravamen. Petunt igitur mulieres sic admissas abinde penitus amoveri, domumque praedictam cum suis pertinentiis sibi restitui, Custode praedicta taliter versata; adjecta petunt, etiam si placet Fratrem & Sorores praedictas ab nunc ad domum suam restitui, & expensas circa eis factas eis refundi, quas aestimant 10. libr. sterlingorum, haec divisim proponunt, ut quatinus probaverint incurrant proponunt, & praedict. contra Dominum W. de Lacy virum praedictae S. E. ut si sua credit interesse, projure suo proponat prout sibi v derit expedire.

Proponit etiam, quod cum eadem Domus cum omnibus ad eam pertinentibus eis aritative fu sset collata, iidem quasdam Sorores ordinem ipsorum professas illic admiserint, & Dominae S. E. de Lacy ad suam instantiam custodiam temporalium domus praedictae concesserunt. Sed ipsa S. E. processu temporis ex fide non agendo, ingressum dictae domus eisdem, ut valuit & noluit, penitus fecit denegari, & quasdam ex Soror bus praedictis habitum ipsorum deponere induxit, & quinque ex ipsis habitum deponere nolentibus simul cum fratre eorum praesentes illic existentes, nomine eorum abinde recedere, caeteras Sorores quae illic remanserunt mul eres quamplures eis penitus irrequisitis nec consentientibus illic in Sorores admiserunt; contra obedientiam eis debitam, & earum professionem emissam, & in eorum praejudicium & gravamen. Petunt igitur mulieres sic admissas penitus inde amoveri, domumque praedictam cum suis pertinentiis sibi restitui. Petunt etiam Fratrem & Sorores praedictas ab Nuncio ad domum suam restitui. Haec autem proponunt contra praedictas mulieres alias admittentes, ut si sua credant interesse principaliter, sive secundario pro jure suo proponant & defendant, prout sibi viderint expedire, H. dicentes salvo sibi jure, &c.

Ad respondendum autem praedictis libellis praefixus est dies coram Domino Gualtero— dies Lunae prox. ante Annunciationem beatae Mariae proximo ven entem.

Dies Veneris —Wilhelmus de Baconia Procurator Prioris ae & Convent. Cornebur. Domini Gualteri delatis, & Domine Margar.— pro eis opposuit exceptionem rei judicatae dicens sicut his, &c.

Here, fol. 114. b. lin. 10. after secundo, this should have followed: The Bishop of Bethlehem the Popes Legate, with the Hospitalers and Templars in Syria sent this Letter to King Henry the 3 d . about the 32 d . year of h s Reign, declaring their distressed condition and danger by reason of the power and successes of the Babylonians, their want of aid against them from other Christian Princes, after many Letters and Messengers, and imploring his assistance with all earnestness, on whom they principally depended for the relief of the Holy Land, and for victory over and confusion of these enemies of the Cross of Christ, not extant in our Historians; which I rescued out of the rubbish in the White Tower.

EXcellentissimo ac Christianissimo Principi, Domino Henrico illustri Regi Angliae; Frater Thomas de ordine Praedicatorum, miseratione divina Bethleemitan. E ••• copus, Apostolicae sedis Legatus, ejus ad Deum orator assiduus; Frater Hugo Revel humilis Magister domus Hospitalis Sancti Johannes Jerosolimitan. & pauperum Christi custos Frater Thomas Berardus humilis Magister domus Militiae Templi, Frater Mortymanus Praeceptor domus Hospitalis Sanctae Mariae Theotameor. & Magistri ejusdem Domus in regno Syriae vicem gerens, & Godefridus Sargm. Miles in regno Jerosolimitano, Baritus cum devota Terrae Sanctae recommendatione seipsos. Fervente dudum in Syria & invalescente persecutione—quae usque ad extrema Regionis nostrae occupans, totam terram Christianorum & populum Cismarinum pluries timoris concussit tonitruis, & comminationum fulguribus jaculavit usque ad extremum defectum cordium & resolutionem virium generalem. Verum potissime & all orum Regum & Principum orbis terrae subsidium literis continuant—cismarina Christianitas imploravit, apud clementiam Regiam singultuosis insistens suspiriis, personans vocibus & conclamans, ut ejus clamor in aures Regias introiret, et clamoris sonus in fines orbis (aures) cunctorum fidelium penetrat, ut in ejus succ rsum exurgerent, et ad Terrae Sanctae praesidium convolarent. Postmodum etiam Tartarorum ipsorum rabie quiescente, divina tamen grati à persecutione respirans, cum totum respuet ab Halapia usque Jerosolim. Saracenico populo, quem Tartari consumpserat gladius, vacuat. & ex hoc acquirendi terram ipsam, & destructionem eorum qui supererant hostium in robur maximae fidei & Christianitatis augmentum, acceptabile tempus Christi fidelibus advenisse ad cap endam terram ipsam facili, & restituendam cultui Christiano, vestram, dictorumque Regum et Principum durit potentiam attento sollicitudinis studio per plures literas et nuncios procurandam. Sed illa quam in utroque concepta usque huc fiducia defraudata, ad praesens omni destituta subsidio, & ex destructione praeterita magna oppressa Caristia, Babiloniorum est exposita faucibus, ut Soldan •• ipse cum (exercitu) copioso totam Provinciam usque ad portas Acon. hostili jam occuparunt insultu, & spiritu superbiae tumidus, vendicare sibi Civitates & Castra in suae fortitudinis impetu comminetur, treugarum fide quas hactenus cum Christianis inierat non servata. In quibus omnibus non est qui redimat, neque qui salvum faciat, nec qui ferat auxilium, nec qui terram miserabilem consoletur ex omnibus caris ejus, circumspicit undique quaerens in tribulatione subsidium, & non venit. Jacet obsessa canibus, nec invenit liberantem; Regionem nostram labor multiplici & gravibus expensis excultam, in temperamentum Caristiae alieni devorant & circumquaque devastant; nec solus sine resistentia exteriorem infidels absorbent propriam—dilato—quam desperato subsidio fiduciam habent, ut in—ipsorum castra influant, & marithimae civitates maximae quas cismarinae Christian tatis parcitas minore non suffic t, & contra hostilem frequentiam defensare, quin pocius quasi parvus grex in luporum medio constitutus, circumseptus undique ac direptus ubique suarum ovium depraedationem eo formidat, immensis quo frequentius praedictorum luporum molestat incursibus & discurrentibus exercitibus agitatur. Ut quis igitur, Rex inclite, Regia potentia non consurgit, & Regalis—brachium non insurgit? usquequo exaltabitur contra nos Christiani nominis inimicus? quamdiu terra Christi sanguine rubricata conculcari tam enormiter a bestiis permittetur, quae sic posset de facili l bari & perpetua pace muniri, & in antiquum integritatis statum—de praedictis partibus resarciri? Cum enim aliorum hostium undique sublata formidine Babiloniorum timorem nocumenta supersint, & caeteris quodammodo spinarum aculeis ac fruc—hostilibus dissipatis, Babilonicae tamen radicis offendiculum habeat—cujus custodiae tribulationes multimodas & periculosas inquietudines experitur. Ad extirpationem ipsius quam praesentis potissime temporis opportunitas subministrat, adventus vester diutina oblation praemissus et anxie ab omnibus expectatus foret necessario festinandus, ut Babilonis nomen, et germen, et progenies, simul et reliquiae perderent. Ne qua de caetero radix hostilis amaritudinis sursum germinans superesset quae in eradicationem Christiani nominis efferatis animis consurrexit; & jam si radix illa nullis impedita, quod absit, obstaculis germinationem hostium fidei, & virium collectionem diutius permittatur excrescere, tunc pax subveniendi voluntas perficeret ubi foret congrui temporis possibilitas retardata. Meminisse debet magnificentia Regia damna gravia & injurias graviores quas gens Babilonica adversus Christicolarum exercitum pluries intemptavit; non quidem ex suo robore, set aut permissione divina juxta nostrorum & exigentiam praedictorum, aut ex multiplicatione roboris quae sibi contra Christianitatem ex regnis Saracen. adjacentibus influebat; mox enim dum contra Babiloniam Christicolae praevalerent, concurrebat undique infidelis populus infidelitatis suae undique afferens fulcimentum: sed ubi Baldaca, Mosa, Halapia, & Damascus, opulentissima revera regna—nocissimae civitates. Ex quibus utique si robur validum accedebat, si confortabantur brachia pessimorum nullus ambigit qui temporis illius supputat rationem, verum Radye H. pessima ramis hiis detruncatis quam de facili extirpationi pateat & eradicationi subjaceat leviorum, dictat non—comprobat manifestum. Proinde Celsitudinem Regiam flebilibus vocibus quantum possumus obsecramus in Domino Jesus Christo, quatinus felicem ac potentem vestrum adventum, vel saltem auxilium (quod in praedictae terrae—defensionem, et confusionem inimitorum crucis Christi suspirantes et anxii expectamus) dignemini, sicut imminens requiret negotium, Crucifixi (amore) maturare, ut novissimis Deo auctore temporibus in perhenne nominis vestrae praeconium, in Terrae sanctae liberationem et pacem ex Regiae strenuitatis potentia contra hosts residuos desiderata victoria subsequatur. Valeat Regalis magnificentia per tempora longiora. Dat. Acton. 4. die mensis Aprilis, sexto Indictionis.

The memorable Epistle of Robert Grosthead Bishop of Lincoln to Pope Innocent the 4 th . against his Processions, wherein he compares him to Lucifer and ANTICHRIST, is enrolled in perpetuam rei memoriam, in the Red Book in the Kings Exchequer at Westminster, fol. 16, & 179. to a transcript whereof I find this marginal Note, PAPA ANTICHRISTUS; no wonder then Pope Clement refused to Canonize him for a Saint, though earnestly requested by King Edward the First.

I shall close up this Chapter with the Constitution of Walter de Suthfeld Bishop of Norwich, De libera dispositione primorum sructnum per Curatos testantes; the violation whereof, and exaction of First-fruits of Benefices during their vacancies by our Bishops, was the original cause of Pope Clement 's and his Successors usurpations of First-fruits in England.

WAlterus Dei gratiâ Episcopus Norwicensis, dilectis in Christo filiis universis, Abbatibus, Prioribus, Archidiaconis, Officialibus, Decanis, Ecclesiarum Rectoribus, Vicariis, & omnibus Christi fidelibus per Diocesim nostram constitutis, salutem, gratiam & benedictionem. Ad officium Pastorale licet indign assumpti, & loco eminenti immerito constituti, summo & pio desiderio affectantes, nunc been operando, nunc mala extirpando dignos Domino fructus ex nostro impendere officio. Sane recolimus, dum adhuc in minori officio essemus constituti, vulgariter esse dictum & obtentum; quod quilibet Rector, sive Vicarius nostrae Diocesis, qui vivus diem Paschae expectaret, de omnibus fructibus, nomine Ecclesiae seu Vicariae suae, usque ad Synodum Sancti Michaelis proximo sequente percipiendis libere, ut vellet, suum conderet Testamentum: Sed contra hanc consuetudinem à fundatione Ecclesiae Norwicensis, prout novimus; & licet nobis constat obtentam, à quibusdam voluntary extitit introductam & servatam, quod fructus & bona Ecclesiarum vacantium à die Paschae, usque ad Synodum Paschae, non in usus Decedentium & Condentium legitime Testamenta cederent, ut praemissimus; sed voluntati et dispositioni loci Diocesani relinquerentur omnino: propter quod, Status decedentium graviter laedebatur, & testantium frequenter non processit voluntas. Ut igitur Status Ecclesiae & singulorum reparetur, & ad consuetudinem & libertatem debitam singula revocentur, Nos Walterus de Suthfeld Episcopus Norwicensis in Synodo sancti Michaelis Norwicensis praesidentes, de consensu Capituli, Diocesani, & praesentis Synodi autoritate, omnibus existentibus in sanctâ Synodo hoc confentientibus, Definimus, statuimus, praecipimus, & concedimus, ut, juxta antiquam consuetudinem, quam renovamus, redintegramus, approbamus, & confirmamus, omnes Rectores, & Vicarii viventes die Paschae, & ex tunc quicunque morientes usque ad Synodum sancti Michaelis, de fructibus & obventionibus beneficiorum suorum libere, secundùm Deum sua condant Testamenta. Salvis nobis et successoribus nostris fructibus Ecclesiarum ante diem Paschae vacantium, in quibus Rector die Paschae non reperitur institutus. Et caveat sibi Episcopus, qui praeest, & qui pro tempore fuerit, ne causa lucri inhonesti Canonice praesentatos, absque causa rationali, usque post diem Paschae, voluntary differat admittere: Omnes autem illos, qui hanc nostram Constitutionem, concessionem, & libertatem infringere, immutare vel perturbare praesumpserint, sententiam Excommunicationis nostram ex praesentis sacrosanctae Synodi authoritate incurrant. In cujus rei testimonium praesentibus Sigillum nostrum, & sigillum Capituli nostri sunt appensa. Acta die Synodi die Lunae proximo post festum sancti Michaelis, in Ecclesiâ sanctae Trinitatis Norwicensis Anno Domini Millesimo Ducentesimo quinquagesimo quinto, & Consecrationis nostrae undecimo.

Declaratio dictae Constitutionis per Dominum W. Bateman Episcopum Norwicensem super quadam Consultatione sibi factâ per Vicarium de Myldenhale.

TUA Devotio postulavit à nobis, an ad te qui in Vicariam de Myldenhale, per nos eras noviter institutus, an ad Executores praedecessoris tui, qui post Synodum Paschae proximam praeteritam diem suum clausit extremum, fructus & obventiones dictae Vicariae post inductionis tuae tempus provenientes debeant pertinere? Tibique taliter respondemus; quod Oblationes, Mortuaria, ac caetera omnia quae ad Altare perveniunt, de consuetudine, vel de jure, ad te qui ad faciendum continuam residentiam & serviendum Altari juramenti vinculo es astrictus, debent integraliter pertinere: Decimae vero garbarum, & talia extrinseca jura, quae expositione ad Vicariam pertinere noscuntur, ad defunctum & Executores ejusdem, si de praedictis Decimis, & juribus, seu obventionibus specifice in Testamento disposuerit, pertinebunt. Si autem Testamentum fecerit, & in Testamento suo nil à dictis Decimis seu obventionibus specifice vel express disposuerit; licet alia legata pecuniaria generalia vel specialia fecerit; tunc ad te, & non ad defunctum, vel ad suos Executores praedicta omnia & singula pertinebunt.

I pretermit the Constitutions of Walter de Kirkham Bishop of Durham, about the year 1255. and of Giles de Bridport Bishop of Sarum, which you may peruse at leisure in Sir Henry Spelman; having never any legal force to oblige the King or Subjects of England, on whose Crown and Liberties many of them encroached.

Having thus presented you with those Records, Bulls, Prohibitions, Epistles, and Historical passages relating to the Reigns of King John and Henry the 3 d . omitted in my Second Tome, I shall now proceed in my Chronological Method to the Reign of King Edward the First in the ensuing Chapter, without any Prologue thereunto.




King Henry III.

Tom. 2. p. 370. l. 43. after videbant, insert.

UPon the untimely death of King John by poison, Anno 1216. his young son Henry the 3 d . being crowned King at Gloucester by Gualo the Popes Legate, (more out of zeal to preserve the Popes new acquired interest in England, by King John 's Charter of Resignation, then any cordial affection to the King or Kingdom;) Hujus (Gualonis) consilio & amonitione idem ex cruce signatus est in festo Omnium Sanctorum eodem anno. Puer novem annorum in Regem erigitur viribus et industria Gualonis Legati Papae, Wintoniensis Episcopy, Comitum de Pembroc. & Cestriae: of whom Henry de Knyghton gives us this character. Rex vero novus qui patri barbato impubes successit, praeventus à Deo benedictionibus dulcedinis à teneris innocentiae suae annis, superni Regis amorem fervoremque concepit in tota vita: titulo humilitatis & innocentiae, puritate conscientiae, morum suavitate & gravitate sic excellit, ut praedecessores suos, quibus solo nomine Regio congruebat, quasi sanctus et inter homines imperabat, et terrenus quidem Angelus videretur. Unde fertur ipsum novum Regem dum die quadam coram altari beati Virginis & Filii sui Regis (pictured like an Infant in his Mothers lap) assisteret; tale verbum protulisse, Rogo te puerum Regem, ut me Regem puerum de caetero reges et defendas.

After his Coronation, the Legate excommunicating the Usurper Louis, with all his adherents, every Lord's-day and Holy-day, the Barons adhering to him being informed of his secret design to banish and disinherit them all, so soon as he had conquered England, deserted him; praeterea sententia excommunicationis, quam Angli prae omnibus nationibus formidant, (as Mat. Westminster observes) ipsos Barones ad proprium Dominum naturalem, spreto Ludovico, diatim revocavit: Et viriliter se habentes Barones, (in fighting for King Henry) meruerunt absolvi, et Regis novi dilectionem. Whereupon the Usurper Louis craving leave peaceably to depart out of England, taking an Oath never to return into, or infest it more, departed into France with dishonor.

How prevalent this Legate then was in the Kings Councils, how careful to settle peace, prevent discontents, inconveniences, and promote the welfare of the Realm of England, will appear by this Record, to stop the Earl of Chester 's present pilgrimage to the Holy Land, which would prove mischievous to the whole Realm at that season.

GUalo miseratione divina titulo Sancti Martini Presbyter Cardinalis, Apostolicae sedis Legatus, H. Dublinensis, W. Eborum Archiepiscopi, P. Wintoniensis, J. Bathoniensis, S. Glastoniensis, & S. Wigorniensis Episcopy, W. de Lascy, L. de Monemat, & H. de Mortuo mari Nobili viro, Petro de Manlay, salutem. Cum Nobilis vir R. Comes Cestriae Crucesignatus, qui semper been et fideliter servivit et servit Dominis suis Regibus Angliae, votum peregrinationis suae instanter adimplere decrevisset exeundo a regno, Regem et regnum ipsum sic desolatum volens relinquere, motus maxim et ad hoc inductus, quod Will. de Lancastr. quem ei praecepit liberari, pridem & saepius Dominus. H. Rex Angliae illustris, habere non potuit. Ipse tamen ad maximam instantiam nostram, et preces multiplices ad praesens a peregrinatione illa subsistit. Assumpta jam Cruce in pectore ad prosequendum hosts D •• & Ecclesiae, adversarios Domini sui Regis Angliae, unde cum ipsis obsequium tam laudabile Domino Regi et regno plurimum sit expediens: Vobis mandamus, quatinus sicut honorem ipsius Domini Regis, et regni utilitatem diligitis, ipsum Willielmum statim, & sine omni occasion & difficultate sub salvo conductu mittatis usque Glouc. & eum ibi liberari faciatis Radulpho Musard Vicecomiti Gloucestriae. Scientes procerto, quod nisi istud quam citius feceritis, poterit inde, quod Deus avertat, Domino Regi et regno magnum dampnum accidere, quod totum non immerito vobis poterit imputari. Valete.

Soon after the Legate and Kings Council sent Henry de London Archbishop of Dublin into Ireland, both to instruct and comfort his Church, and reform the state thereof, by the advice and assistance of the Chief Justice, as this Patent informs us.

REX dilectis & fidelibus suis Baronibus Hiberniae, salutem. Licet praesentiam venerabilis patris nostri Domini H. Dublin. Archiepiscopi in partibus Angliae nobis & regno nostro scierimus extitisse pernecessarium, ipsiusque consilio vix carere valeamus. Ipsum tamen ad partes Hiberniae destinamus, ut Ecclesiam suam ejus absentia jampridem desolatam, instrueret et consoletur, statusque terrae nostrae Hiberniae emendationi, et agendorum nostrorum in partibus vestris expeditioni post vestrum consilium et juvamen intendat: Unde vobis mandamus, quod e in omnibus quae ad nos spectant ordinandis & disponendis sitis intendentes, unà cum dilecto & fideli nostro G. de Marisco Justiciario nostro Hiberniae. Volumus etiam & praecipimus, quod omnia ad nos spectantia per ipsius Domini Archiepiscopi dispositionem, una cum Justiciarii nostri & vestro juvamine & consilio ordinentur. Et in hujus reitestimonium has literas nostras patentes, &c. vobis mittimus. Teste Comite apud Wintoniam, 16 die Aprilis, anno regni nostri 1.

I find in the Clause Rolls of 1 H. 3. this memorable Writ sent to the Chief Justice of Ireland, giving him a full account of K. John 's decease, of King Henry 's being anointed and crowned King at Gloucester by the Popes Legate, of his confirmation of the Charters and Liberties granted by King John, his promise to redress all just grievances, of the English Barons and Prelates homages and fealties done to him at his Coronation, and in a Council held at Bristol, (not mentioned by our Histostorians) and his granting the self-same Charter of Liberties to Ireland as the English Free-men enjoyed; with an order to receive the fealty of all the Nobles of Ireland to him, beginning with thanks for his former fidelity to his deceased Father, and to be now exhibited to himself.

REX G. de Marescallo justiciario suo Hiberniae, salutem. Multiplices vobis referimus gratiarum actiones de bono & fideli servitio vestro foelicis memory J. quondam Regi Angliae patri nostro exhibito, nobisque exhibendo, & de hiis quae per fidelem nostrum Radulphum de Norwico Clericum nobis significastis. Cumigitur jubente ipso cujus famulantur imperiis mors & vita, Dominus & pater noster ex hac luce faeliciter commigravit, cujus animam coelestibus collocetur; vos scire volumus, quod celebratis sollempniter ex more debito regalibus exequiis in Ecclesia beatae Mariae Wigorniensi, convenerunt apud Gloucestriam plures regni nostri Magnates, Episcopy, Abbates, Comites et Barones, qui patri nostro viventi semper constiterunt fideliter & devote, & alii quamplurimi; ubi in festo Apostolorum Simonis & Judae in Ecclesia beati Petri Gloucestriae applaudentibus Clero et populo, permanus Domini G. titulo Sancti Martini Presbyteri Cardinalis, et Apo ••• licae sedis Legati in Anglia, et Episcoporum tunc praesentium, invocata Spiritus Sancti gratia, publice fuimus in Regem Angliae inuncti et coronati, fidelitate et homagio omnium illorum nobis exhibetis. Quod vobis ut fideli nostro duximus intimandum, ut de honor et successu nostro foelici gloriemini. Sane cum audierimus indignationem quandam inter memoratum Dominum patrem nostrum, & quosdam Nobiles regni nostri exortam, cum causa vel sine causa nos nescimus, sic agitatam extitisse, et illam volumus imperpetuum aboleri et oblivisci, quod nunquam menti nostrae adhaercat, et ut cessante causa cesset effectus, quicquid extiterit erga ipsum conceptae indignationis, parati sumus et volumus pro viribus nostris expiare, singulis praebendo quod ratio dictaverit cum subditorum consilio, et deletis de regno pravis consuetudinibus in libertatum et liberarum consuetudinum innovatione dies nobilium patrum nostrorum reformare graciosos, unicuique tribuendo, quod sibi debebit cumratione competere. Ad hoc sciatis, quod celebrato nuper Concilio apud Bristol, ubi convenerunt universi Angliae Praelati, tam Cpiscopi, Abbates, quam Priores, et multi tam Comtes quam Barones, qui etiam universaliter fidelitatem nobis publice facientes, concessis eis libertatibus et liberis consuetudinibus ab eis prius postulatis, et ipsis approbatis, prompti et proni ad mandatum nostrum in partes suas cum gaudio sunt reversi. Speramus quidem & in Domino confidimus, quod regni nostri status, divina favente clementia in melius commutabitur. De Domina Regina matre nostra vel fratre nostro mittendis in Hiberniam, vobis respondemus, quod habito consilio fidelium nostrorum et assensu, quod nobis et commodo nostro et regni nostri expedire viderimus faciemus. Rogamus igitur dilectionem vestram, quatinus etsi bonae memory J. patri nostro fideles extiteritis et devoti, tanto nobis fideliores existere curetis, quanto scitis nos auxilio et consilio vestro in hac tenexitate nostra plurimum indigere, capientes fidelitatem de singulis Hiberniae Magnatibus, et aliis qui nobis ipsam facere tenentur. Retinuimus adhuc nobiscum Radulphum de Norwico, ut de hiis & aliis per ipsum voluntatem nostram plenius vobis significemus, volentes ut eisdem vos et caeteri fideles nostri Hiberniae gaudeatis libertatibus quas fidelibus nostris de regno Angliae concessimus, et illas vobis concedemus et confirmabimus. Teste, &c.

The Canons of Carlisle contemning both the Popes and his Legates authority and Censures, contumaciously celebrating Divine Service and Sacraments notwithstanding their Interdicts; adhering, submitting, and swearing Fealty to the King of Scots, King Henry 's and the Popes declared Enemy; yea electing an interdicted, excommunicated Clerk for their Bishop, against the Kings and Legates wills; and dividing the ancient Revenues of the Bishopric amongst themselves, the Kings Council thereupon sent this Epistle to Pope Honorius the 3 d . ( who succeeded Innocent the 3 d . this year) in the Kings name, totally to remove these Schismatical Canons, and place Prebends in their rooms; to augment the Bishops Revenues, (being so small that no able or loyal person would accept thereof) and displace the intruded B shop, for the reasons expressed in this memorable Record.

REverendo Domino ac Patri in Christo karissimo Honorio, Dei gratia Summo Pontifici, Henricus eadem gratia Rex Angliae, &c. salutem, et debitam cum omni honor et subjecttone Reverentiam. Noverit sancta Paternitas vestra quod Canonici Carleolensis Ecclesiae faventes & adhaerentes Regi Scociae, et aliis adversariis et inimicis vestris, et nostris, procurantes quantum in ipsis est exhaeredacionem nostram, spreta penitus authoritate vestra, et Sedis Apostolicae Legati, in locis interdictis et excommunicatis irreverenter, et impudenter, et contumaciter divina celebrare non vexentur. Praedicto etiam Regi Scociae inimico Romanae Eccelsiae et nostro, intervicto et excommunicato, urbem Carleolensem hostiliter occupanti se subdiderunt, et ipsum in Patronum et Dominum receperunt, et fidelitatem ei fecerunt Ita eciam quod in praejudicium juris nostri et Ecclesiae Eborac. ad instanciam dicti Regis Scociae inimici nostri, quendam Clericum suum interdictum et excommunicatum eligerunt sibi in Episcopum et Pastorem. Cum eciam praedicta Ecclesia Carleolensis sita sit in confinio Regni Scociae, maxim expediret tranquillitati & Paci nostrae, & Regni nostri, quod tale ibi constitueretur capud et talia membra, per quae nobis et Regno nostro utiliter et efficaciter provideri, et adversariis nostris facultas nocendi possit recludi. Paternitati vestrae devote supplicamus, quatinus consulentes nobis et Regno nostro, statum Ecclesiae praedictae in melius commutare velitis. Amoventes, si placet, funditus ab eodem praedictos scismaticos et excommunicatos. Cum enim ipsi in multis habundent. Episcopus eorum ita hactenus egestate afflictus est et inopia, quod vix habet ubi capud suum reclinet: Et non invenitur aliquis, qui in aliquo nobis utilis esse poterit aut necessarius, qui Episcopatum illum recipere voluerit. Scientes pro certo, quod non poterit nobis melius provideri in partibus illis, prout de consilio fidelium et Magnatum nostrorum evidenter intelleximus, quam si praedicti Scismatici et excommunicati penitus amoveantur, et loco eorum qui dicuntur Regulares, (cum sint prorsus irregulares et Ecclesiae Romanae Inimici et inobedientes) constituantur Praebendarii; qui Romanae Ecclesiae obedientes, et nobis in Consilio sint prudentes, et in auxilio efficaces, ut eorum poena a consimili delicto alios deterreat. Et super hiis voluntatem vestram karissimo Amico nostro Demino Legato significare velitis. Et quia nondum habuimus figillum, has Literas sigillo Comitis Willielmi Marescalli Rectoris nostri & Regni nostri, sigillavimus. Teste eodem Com. apud Wynton. 26 die Aprilis.

Upon which Letter the Pope ordered Gualo his Legate by the Kings Royal assent to constitute Hugh Abbot of Beleiu Bishop of Carlisle, as the Kings Letters Patents for augmentation of the Revenues of his Bishopric, (Pat. 3 Hen. 3. memb. 5. dorso) attest.

Gualo the Popes Legate, having made an accord between Louis, King Henry, and his Barons, and settled the Realm in a peaceable posture, An. 1218. Clitellis, auro et argento refertis, Romam postquam electionem Richardi de Marisco plenius procuraverat, et de multis Anglorum ad libitum redditibus disposuerat, remeavit. Hereupon, Pandulphus electus in Episcopum Norwicensem, qui recedente Gualone Legato successit in Legationem eidem, venit London. apud Sanctum Paulum, to execute his Legantine domineering authority, fill his purse, and rule all things at his pleasure. Soon after, Rex Henricus proprium sigillum sibi fecit fabricari; sealing all his Patents and Writs till then with the Legate Gualo 's, or Earl Marshals Seals.

Tom. 2. p. 373. l. 4. after seige, add. I find in the * Clause-Rolls of An. 2, & 3 H. 3. that the King by his Ecclesiastical Prerogative and Writs, removed the respective Markets of Numanton in Devo shire, of Wallingford in B rkshire, of Berchamsted in Bedfordshire, of Leominster and Braclee in Gloucestershire, of Rosne in Lincolnshire, of Winburne, Lyminster, Persor, Watham, and Woburn (in Worcestershire) usually held on the Lord's-day before, to Mondays, Thursdays, or Saturdays, out of his piety, and that honor he then gave to the due observation of the Lord's-day, much profaned by those Markets held thereon.

Tom. 2. p. 374. l. 7. after King, insert. To these I shall annex this memorable Record evidencing the Kings Sovereign Ecclesiastical Jurisdiction in Ireland. The Canons of Lismore electing a Bishop without the Kings precedent License, and send ng their Proctors into England, to procure the Kings royal assent to their Election; the King's Council declared it to be illegal and null, being made against his ancient Prerogative, ratified by the Pope himself, that no Elections ought to be made without his special precedent Royal License to elect. Whereupon these Proctors renounced the first Election as void, and by virtue of their Procuration, by the Kings special License re-elected the same Bishop; which election the King approving, issued this Writ to the Chief Justice of Ireland to restore his Temporalties.

REX G. de Mar. Justiciario Hiberniae, venientes ad nos in Angliam Magister Macrobius & David Canonici Lismorensis Ecclesiae, in praesencia Domini P. Dei gratia Norwicensis Electi, Domini Papae Camerarii & Apostolicae Sedis Legati, coram Consilio nostro proposuerunt, quod Magistrum Robertum de Bedeford elegerunt in Pastorem Ecclesiae suae praedictae tunc vacantis, et petierunt assensum huic electioni Regium exhibe ri; set tatim objectum fuit eis a Consilio nostro, quod nulla fuit electio illa, nec rite celebrata, cum secundum dignitatem nostram multis diebus optentam, et a Domino Papa confirmatam, debuit electionem suam petita et impetrata a nobis eligendi licencia praevenisse. Intelligentes igitur dicti Canonici, quod non rite processum fuit in hac parte, renunciaverunt electioni tali, dicto Magistro Roberio de Bedeford eidem pro se renunciante, porrigentes Consilio nostro literas Capituli Lismorensis continentes, quod dictos Magistros M. & D. tam in electione facienda, quam caeteris Ecclesiae suae negociis Procuratores constituerunt; Ratum habituri quicquid ex parte Capituli in hiis ducerent disponendum. Audito verô earum literarum tenore, & data eis audientia, petierunt a nobis humiliter licentiam eligendi: quae ut laboribus eorum et Capituli parceremus, eis benign concessa, praehabita deliberatione eundem Magistrum R. de Bedeford in Pastorem sibi elegerunt. Quorum electioni cum sic rite facta fuisset, nostrum praestituimus favorem et assensum. Haec igitur vobis protestants, praesentibus literis vobis mandamus, quatinus eidem Magistro R. vel Procuratori suo plenam seisinam habere faciatis de Episcopatu Lismorensi, cum omnibus maneriis ad eundem pertinentibus, & cum omnibus pertinenciis suis plenam seisinam habere faciatis. Teste Domino P. Wintoniensi Episcopo apud Westmonasterium, 12 die Decembris, anno regni nostri tertio. Per eundem & Comitem Marescallum.

By the like reason the Bishops keeping Courts and exercising all manner of coercive Ecclesiastical Jurisdiction by their own authority in their Dominions, without the Kings special License, was as void, illegal, and as much against the Law, Kings Crown and Dignity, as their first Election, the Earl of Cornwalls Son holding Plea of an Assize of Mordancester, or of Novel disseisin, and constituting Justices of Assise in Cornwall in his County Courts by his own authority, without the Kings License; which being then complained of to the Kings Council, they resolved to be against the Kings honor, Crown, and dignity, and thereupon prohibited by this memorable Writ of Prohibition.

H. Dei gratia, &c. Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Comitibus, Baronibus, Militibus, libere Tenentibus, & omnibus de Comitatu Cornubiae, salutem. Intimatum est Consilio nostro, quod H. filius Comitis Corn. Assisam quandam de morte Antecessoris capi fecit in Comitatu Corn biae sine praecepto nostro, et sine Iusticiariis ad hoc constitutis ex parte nostra; et quod authoritate propria Iusticiarios constituit ad Assisas novae disseisinae capiendas ad quemlibet Comitatum, unde mandavimus ei et firmiter injunximus, ut a talibus desistat, nec placitum aliquod ad Coronam nostram pertinens teneat, sine specially praecepto et warranto nostro, nec quicquam attemptet quod cedere possit in dispendium dignitatis nostrae. Vobis igitur mandamus firmiter injungentes in side qua nobis tenemini, ne hujusmodi fieri permittatis pro posse vestro; et prohibemus district, ne aliquis liber homo in hujusmodi Assisas se ponat vel poni permittat, sine specially praecepto nostro, cum sint manifest tales Assisae contra honorem Regiae dignitatis. In cujus rei testimonium, &c. has Literas nostras patentes vobis mittimus. Teste H. de Burgo Justiciario apud Novum Templum London. 17. die Septembris, anno, &c. tertio. Coram Domino Legato & P. Wintoniensi Episcopo.

The same year Pandulphus the Popes Legate, by his Legatine authority, took upon him to write to the Kings Council to release William de Latham a Clerk, who had been a long time imprisoned, (unless his Offences were such for which he ought not to be released by Law) by putting in Pledges or sufficient caution, not hereafter to oppose the King or Church of Rome (which it seems he had formerly done) as this Record relates.

REX Waltero de Godarvill, salutem. Literas Domini Legati recepit consilium nostrum in haec verba: Venerabili in Christo Patri P. Dei gratia Wintoniensi Episcopo & Nobili viro W. Marescallo Angliae, Pandulphus eadem gratia Norwicensis Electus, Domini Papae Camerarius, et Apostolicae sedis Legatus, salutem, & sincerae dilectionis affectum. Cum Wilhelmus de Letham Clericus sub custodia Walteri de Godardvill teneatur carceri mancipatus, ac diu suerit ibidem oppressus, discrecioni vestrae Legationis qua fungimur authoritate mandamus, quatinus eum in diutinis miseriis ejus eidem compati teneamur, ipsum facientes restitui pristinae libertati, et quod Domino Regi et Ecclesiae Romanae se de caetero non opponet, quinimo eorundem fidelis existens, eorum Iura modis omnibus servabit illaesa, cautionem ab eodem Clerico recipiatis sufficientem, nisi talis fuerit ejus excessus pro quo merito debeat retineri. Dat. &c. Et ideo vohis mandamus quatinus, nisi excessus ejus talis fuerit pro quo merito ipsum retineri debeat, ipsum mittatis ad Consilium nostrum a Prisona liberatum, accepta ab eo securitate sufficienti, quod fidelis erit Sanctae Romanae Ecclestae et nobis, et eidem Sanctae Romanae Ecclesiae se de caetero non opponet: et si pro excessu suo merito retineri debeat, significetis Domino Legato excessum suum pro quo captus est, et detentus. Teste Comite apud Westmonasterium, 20 die Jan. anno regni nostri tercio. Per ipsum Comitem coram Domino Wintoniensi & Justiciariis. By which Record it is evident, that Clerks in that age were subject to imprisonment and other punishments for their Offences against the King, as well as Lay-men, and to give security and caution for their dutiful obedience and loyalty to the King as well as Pope, before their enlargement out of prison.

The King having made a New Great Seal in the 3 d . year of his reign, to prevent the disinheriting of the Crown by granting Lands or Liberties under it to any Ecclesiastical or Temporal Persons during his minority, the Popes Legate, with his Council, Bishops, Abbots, Earls and Nobles, by common advice made this memorable Constitution, ratified under his New Great Seal by this Patent, the very first they sealed therewith, that all Patents sealed with this New Seal, against this ordinance, during his minority should be void.

HENRICUS Dei gratia Rex Angliae, &c. omnibus has literas inspecturis, salutem. Sciatis, quod provisum est per commune Consilium Regni nostri, quod nulla Carta, nullae Litterae Patentes de confirmacione, all enacione, vendicione vel donacione, seu de aliqua re quae in perpetuitatem, sigillentur Magno Sigillo nostro usque ad aetatem nostram completam. Testibus Gualone tituli Sancti Martini Presbytero Cardinali, & Apostolicae Sedis Legato; Domino S. Cantuariensi Archiepiscopo, Willielmo Marescallo Comite Pembrok, Huberto de Burgo Justiciario nostro Angliae, coram W. Londoniensi, P. Wintoniensi, R. Dunolmensi, J. Batoniensi & Glastonburiensi, H. Lincolniensi, S. Exoniensi, W. Coventrensi, R. Sarresburiensi, B. Roffensi, H. Herefordensi, R. Cicestrensi, W. Wigorniensi Episcopis, & H. Carleolensi Electo, H. Abbate Sancti Edmundi, W. Abbate Westmonasterii, A. Abbate Sancti Augustini Cantuariae, W. Abbate de Sancto Albano, R. Abbate de Burgo, H. Abbate Ramesiensi, R. Abbate de Bello, R. Abbate de Waltham, & S. Abbate Radingensi, W. Comite Sarresburiensi, W. Comite Arundel, G. Comite Gloucestriensi, H. Comite Herefordensi, W. Comite Arbimarliae, W. Comite Essexiae, R. Comite Oxoniensi, H. filio Comitis, Roberto filio Walteri, Roberto de Ros, Galfrido de Say, Willielmo Briwerr, Petro filio Hereberti, Petro de Manlay, W. Marescallo juniore, Willielmo de Cantilupo, Falk. de Breant, Willielmo de Hunting, Roberto de Cardigan, Johanne Marescallo, Willielmo de Albiniaco, Willielmo de Bello Campo. Provisum est, et per Commune Consilium Regni nostri, et coram praedictis omnibus, quod si aliqua Carta, vel aliquae Literae Patentes factae secundum aliquarum praedictarum formarum sigillatae inveniantur praedicto Sigillo, irritae habeantur et inanes. Testibus praenominatis, et multis aliis.

After which the King constituted Proctors in the Court of Rome, for or against all things that concerned himself, his Guardians, Counselors, or Bailiffs, by this Patent.

SAnctissimo Patri & Domino Honorio, Dei gratia Summo Pontifici, H. eadem gratia Rex recommendationem & pedum oscula. Noveritis, Pater sancte, nos constituisse Procuratores in Curia vestra dilectos et fideles nostros Magistrum Galfridum de Caleto, & Deodatum, ac Willielmum de Sancto Albino Clericos, latores praesencium, ad impetrandum, contradicendum, et Iudices eligendos, prout viderint expedire, in omibus negociis quae pro, vel contra nos, et Consiliarios, Rectores, et Ballivos nostros fuerint propo ita in Curia vestra. Ratum habituri quicquid circa praedicta cum eis et eorum altero fuerit expeditum. Durent autem Literae istae à Natali Domini anno regni nostri tercio, usque ad Festum Sancti Michaelis anno eodem. Teste Domino P. Wintoniensi apud Westmonasterium, 14 die Decembris, anno regni nostri tercio.

The same year by this Legates, and his Councils advice, the King changed the heathenish, unnatural, long-continued ancient Trials in criminal Causes by Fire and Water, into other ways of trial, and punishments by imprisonment or abjuring the Realm; as his fore-cited Writs issued to all his Justices itinerant, Tom. 2. Appendix, p. 20. attest; to which this Patent should have been added.

EOdem modo scribitur Domino Batoniensi & Glastoniensi Episcopo, & sociis suis Justiciariis Itinerantibus in Comitatibus Somerset. & Dorset. & Justiciariis Itinerantibus in Comitatu Oxoniae, & Justiciariis Itinerantibus in Comitatu Kanciae, & Justiciariis Itinerantibus in Comitatibus Essex. & Hereford. & Justiciariis Itinerantibus in Comitatu Eborum, & Justiciariis Itinerantibus in Comitatibus Bedf. & Buking. & Domino H. Lincolniensi, & sociis Justiciariis Iterantibus.

King John having committed the possession and custody of his Castle of Merpis, and Hostages to R. de Ponte a kinsman to the Bishop of Carnton, who refused to surrender them to the tuition and protection of the See of Rome, and treacherously surrendering the Castle by the Bishops consent into the hands of his Enemies, and releasing the Hostages, Pope Honorius upon complaint thereof issued this Bull to the Bishop of Engolism and others to excommunicate R. de Ponte, and enforce him to restore the Castle and hostages to him, the original whereof I found in the White Tower.

HOnorius Episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Episcopo Engolism. & dilectis filiis Abbati de Naucolio Pictav. Diocoesis, & Decano Burdegalensi, salutem & Apostolicam benedictionem. Quanto libentius hactenus venerabili fratri nostro Episcopo Cauntonen. detulimus & defer intendimus de gratia specially; tanto ab hiis se accuratius convenit abstinere; per quae nobis displicens reputari possit ingratus. Quin potius ita debet se nostris beneplacitis coaptare, quod de gratia in gratiam provehi mereatur. Karissimus siquidem in Christo filius noster H. Rex Angliae illustris suam ad nos querimoniam destinavit, quod cum clarae memory Johannes pater ejus Castrum suum de Merpiis custodiae nobilis viri R. de Ponte senioris, germani Episcopy supradicti, fiducialiter commisisset, nunc praenominato J. viam universae carnis ingresso, praedictus R. Castrum ipsum & obsidem ipsum & obsides eidem Regi reddere denegavit pluries requisitus: quinetiam, ad suae infidelitatis nequitiam pallian dam, ad partes transmarinas (vel potius, ut dicitur, in Hispaniam) simulata devotione se transferens, dolose intendit praedictos obsides liberare; tanquam per ipsius affectatam negligentiam, quae utique aperta est, malitia evasuros: & ut qualem fidelitatis affectum ergà Regem habebat exhibebat in effectu, tales in ipso Castro dimisit, qui non solum praefato Regi Castrum et obsides reddere aspernantur, verum etiam proditorie rebellantes, ipsius homines hostiliter persequuntur; et (quod vix credere possumus) hoc perpetrant non sine ipsius Episcopy consilio et assensu; cum a praedicto fratre suo dispositioni ejusdem credamur esse commissi. Quod ex eo siquidem praesumitur probabili er, quia cum illi sint in sua Diocoesi constituti, eos non solum non reprimit, verum tiam fovere favorabiliter non desistit. Cum igitur causam praedicti Regis pupilli, Crucesignati, et custodiae Sedis Apostolicae derelicti, omnibus modis defendere teneamur; eidem Episcopo per scripta nostra firmiter dedimus in praeceptis, ut saepedicto Regi Castrum suum et obsides reddi procuret; detentores orum spirituali et temporali districtione compellens. Ita quod non solum nulla ex hoc contra se possit suspitio exoriri, verum etiam sua exinde possit circumspectio commendari. Quocirca discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatinus detentores Castri et Obsidum praedictorum ad restitutionem eorum praefato Regi debitam faciendam, per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compellatis; et super hiis inquiratis diligentius veritatem. Quae inveneritis ad nos fideliter remittentes, ut per vestram relationem instructi, procedamus super hiis. . . . . . dium et justitiam viderimus expedire. Quod si non omnes, &c. tu ea (frater Episcope) cum eorum altero, &c. Dat. Rom. apud Sanctum Petrum . . . . . . Pontificatus nostri anno tertio.

About the same time, (as I conjecture by the * fore-cited Writs) Pope Honorius sent this Bull to the Bishop of Winchester and others of the Kings Barons, (the original whereof I found in the White Tower, having the first lines, date, and last words of each line cut off) wherein he complained to the Bishop and other Barons, that sundry Earls, Barons and Castellans, who in words professed themselves faithful to the King, were yet enemies to him by their deeds, in detaining his Demesnes, Lands, Castles, and due services from him, enjoining them to assist Pandulphus his Legate to enforce them to restore them by temporal power and distresses, since they contemned his Ecclesiastical Censures; as this Fragment of it (which I have supplied in some places by words, in a Parenthesis) attests.

(HOnorius, &c.) —erat et patenter, quia frustra et ridiculose fides praetenditur ubi operis evidentia (refutatur) Comites, Barones, Castellani et alii Nobiles se fideles Regios appellantes, sed in (dispendium) charissimi in Christo filii nostri H. Regis Anglorum illustris dampnabili aviditate detinent—utpote qui Crucesignatus, pupillus et orphanus sub specially Apostolicae Sedis protectione—praecipiend. mandavimus ut praedicta omnia Regi restituentes eidem (debita servicia, as I conjecture) impendant, et alias de caetero vita sua sine difficultate persolvant; et quoniam alio—luctari, dilecto filio P. Norwicen. electo Camerario nostro Apostolicae, sedis Legato nostra (dedimus in mandatis,) aut eos temporali districtione, appellatione remota, compellat. Caeterum quia frater qui a fratre—attente per Apostolica scripta mandantes, quatinus eidem Legato super hiis et (aliis assistatis, ut) corripere inquietos, et pusillanimes valeat consolari, et nos devotionem (vestram commendamus.) Dat. Viterbii, 2 Idus Maii, Pontificatus nostri—.

Which Bull hath this endorsment on it; Quod Barones assistant Pandulpho Legato, et restituant Castra et Dominia Regi: for disobeying whereof the Earl of Albemarle and others were excommunicated, and by Lay-force compelled to surrender the Kings Lands and Castles to im.

The Bishops to advance their Power and Jurisdiction as well in Temporal as Ecclesiastical affairs, procured this Infant King (against their own Canons and Constitutions) to constitute them not only his chief Counselors and State-officers in England and Ireland, but also his Justices itinerant, by his Patents; witness Benedict Bishop of Rochester, Richard Bishop of Sarum, Hugh Bishop of Lincoln, William Bishop of Bath and Glastonbury, Richard Bishop of Durham, H. Abbot of Ramesy, and other Clergy-men, all made Justices Itinerant this year; as the Patent-Roll of 3 H. 3. attests.

To which Justices Itinerant the King issued this memorable Writ for the speedier execution of Justice in Assizes, where the Writs of Assise after the Jurors sworn, and view of the Lands, were lost, through the negligence or knavery of Sheriffs.

REX venerabili Patri in Christo H. eadem gratia Lincolnienss Episcopo & Sociis suis Justic. itinerantibus in Comitatibus Linc. Notingh. & Dereby, salutem. Monstratum est Consilio nostro multis conquerentibus, quod cum plura brevia Assisarum perquisita fuerint jampridem et Vicecomitibus porrecta, unde Juratores electi fuerunt & visus terrae factus fuit, brevia illa postea deperdita sunt, propter quod multorum negocia differentur. Et ideo vobis mandamus, quod cum de hujusmodi brevibus deperditis querela coram vobis venerit, diligenter inquiri faciatis per Iuratores Assisarum illarum, et per probos homines ejusdem visneti, fi Iuratores Assisarum electi fuerint, et visus terrae factus sicut conquerentes dicunt; et si ita inveneritis, non obstante co quod brevia illa deperdita sunt, Assisas praedictas capiatis per recordum et testimonium ipsorum Iuratorum. Teste Domino P. Wintoniensi Episcopo apud Westm. 24 die Jan. anno regni nostri tercio.

Eodem modo scribitur Justic. I inerantibus in Comitatibus Essexiae & Bedf. & Buking. & Eborum, & Northumberl. & Justic. Itinerantibus in Comitatu Southampt. & Justic. Itinerantibus in Comitatu Cumberl. & Justic. Itinerantibus in Comitatu Kanciae, & Justiciariis Itinerantibus in Comitatibus Somersetiae & Dorsetiae. A very memorable President, worthy the knowledge of those of the long Robe.

The Bishopric of Eli becoming void by the death of Eustace the traiterous Bishop thereof, anno 1214. Robert of York being elected Bishop against King John 's good liking, who denied to give his Royal assent thereto, appealing against it to the Pope and Archbishop, Pope Honorius thereupon nulling his Election, recommended the Ordination of a new Bishop in that See, by way of Provision, to the Archbishop of Canterbury. Pandulphus his Legate, and the Bishop of Salisbury; who, upon deliberation made choice of John, Abbot of Fountain (a Cistercian) to be Bishop of Eli; to which the Pope assenting, they certified it, and sent him to the King, admonishing him to assent to this their Election, and receive his fealty; which the King allowing, thereupon writ to the Chancellor and Chief Justice to issue Writs for the restitution of his Temporalties; as appears by this his Mandate in two Bundles of Writs and Letters, An. 4. H. 3. which I found in the White Tower Chapel, and rescued from oblivion.

EGregio Domino H. Dei gratia illustri Regi Anglorum, Domino Hib. Duci Normanniae & Aquitaniae, & Comiti Andegaviae, Pandulphus miseratione divina Norwicensium Electus, Domini Papae Camerar. Apostolicae Sedis Lega us, Salutem in auctore Salu is. Cum venerabilibus in Christo Patribus Domino Cantuariensi Archiepiscopo, & Saresbirien. ac nobis ordinacionem Eliens. Ecclesiae Dominus Papa duxer t commendendam; nos post diutinam deliberationem habitam inter nos, communiter convenimus in virum venerabilem Abbatem de Fontibus, ordinis Cistertiensium, vita & fama merito commendabilem; & de ipso ad honorem Dei & vestrum, Eliensi Ecclesiae duximus providendum. Qui nostrae praevisioni authoritate Domini Papae de ipso factae (sicut decuit) assensum praebents, ipsum ad vestram duximus praesentiam transmittendum; rogantes celsitudinem vestram et commonentes in Domino, ut ipsum benign recipientes, fidelitatem ab ipso (sicut moris est) recipiatis. Credimus enim & speramus in Domino, quod Deo acceptus erit, ac vobis et toti regnoutilis et fidelis. Dat. apud Wellen. 12 Kal. Februarii.

VEnerabili in Christo Patri Dei gratia Wintoniens. Episc. & Nobili viro H. de Burg. Justiciario Angliae, Pandulphus eadem gratia Norwicen. Electus, Dom. Papae Camer. Apostolicae Sedis Legatus, salutem in Domino. Cum nos, & venerabiles in Christo Patres Cantuarien. Archiepiscopus & Saresburien. Episcopus anctoritate Domini Papae, virum venerabilem Abbatem de Fontibus Elien. Ecclesiae (sicut scitis) in Pastorem durimus providendum, et ad praestandam fidelitatem Domino Regi transmisimus eundem, monemus discretionem vestram et mandamus, ut Ballivis Episcopatus Eliensis per Sigillum egium demandetis, ut uninersa Regalia sine dilatione ac difficultate assignent eident. Dat. apud Wellen. xvij. Kalend. Februarii.

Henry Bishop of Landaff dying about the year 1218. thereupon Pandulph the Popes Legate presumed by his new usurped power, by way of provision rather then by a free election, to confer it upon William Prior of Goldcliffe, as this orignal Letter of his to King Henry to receive his Fealty, (filed in a bundle of his Legatine Letters I found in the White Tower) informs us.

EXcellentissimo Domino H. Dei gratia Regi Angliae, Domino Hiberniae, Duci Normanniae & Aquit. & Com. Andegav. Pandulph. miseratione divina Norwicens. Electus, Dom. Papae Camerarius, Apostolicae Sedis Legatus, salutem. A vestra memoria non credimus excidisse, quatinus dilecti filii Canonici Ecclesiae Landaven. a vobis et a nobis Ecclesiae suae pastorem elig ndi licentiam impetrarunt. Verum quia Ecclesia illa diu erat viduata pastore, nec eam volumus diutius pastore carere: dilectum filium Willielmum Priorem de Goldclivia, virum providum & honestum, & ut credimus vobis & Regno vestro utilem & fidelem, illi Ecclesiae providimus et concessimus in pastorem. Ideoque excellentiam vestram rogandam duximus & monendam, quatinus electioni ipsius Regium praebentes assensum, Iuramentum fidelitatis, sicut mos est, recipiatis ab ipso. Datum Salop. 5 Idus Julii.

He likewise sent this Letter directed to the Pope in the Kings name, for relief of the Citizens of Bayon against the Archbishop of Auxitan 's oppressions, and other enemies; commanding the King's Chancellor to seal it under the King's Great Seal, and then to return it to the bearer thereof.

PAndulfus Dei gratia Norwicen. Electus, Dom. Papae Cancellarius, Apostolicae sedis Legatus, R. de Nevill Domini Regis Vicecancellario, salutem & sincerae dilectionis affectum. Cum pro facto Baionen. Rex scribat Domino Papae, et nos tibi mittamus sub sigillo nostro secundum quem debeat scribi; mandamus discretioni tuae, quatinus secundum formam ipsam literas fieri facias sigillo Regio sigillari, & latori praesentium vel Magistro Johanni nuncio committatis; quam uni ipsorum sine qualibet difficultate assigns.

SAnctissimo in Christo patri Domino suo karissimo Domino Honorio, Dei gratia summo Pontifici, Henricus eadem & sui gratia, &c. Cum in meis et meorum negociis fidelium, in vobis et sacrosancta Romana Ecclesia spes mea consistat et fiducia, pro hiis quociens necessitas imminet, ad auxilium gratiae vestrae recurro humiliter et devote. Hinc est quod ad pedes Sanctitatis vestrae latorem praesentium Magistrum Johannem fidelem nostrum, nuncium Civium Baionen. fidelium nostrorum quos Auxitanus Archiepiscopus, adversari s & inimicus noster capitalis, aggravat in odium nostrum multipliciter & molestat, transmitteres: omni qua possum paternitati vestrae supplico devotione, quatenus ipsum benign recipientes super hiis quae à Sanctitate vestra pro defensione fidelium nostrorum juste petient, consilium & auxilium vestrum impendatis secundum quod vestra pietas viderit expedire: Ita quod et nos a nostris aemulis non confundemur, set de protectione sedis Apostolicae potius relivemur.

Fere in eundem modum (scribitur) Cardinalibus universis.

The Archbishopric of Burdeaux becoming void about the same time, by the Archbishops death, thereupon the Bishop of Winchester advised Hubert de Burgo Chief Justice, to write and send a Letter to the Dean and Chapter in the Kings name, with an enclosed Licence to them under the Great Seal, to elect such an Archbishop as might not to be suspected to the King, (then under the custody and protection of the Church of Rome) but really wished and loved the Kings honor, with the profit of him and his Realm, and safely to keep the Castles belonging to the Bishop, for the Kings benefit.

P. Dei gratia Wi ton. Episcopus amico in Christo carissimo Domino H. de Burg Justic. Angliae, Salutem & sincerae dilectionis affectum. Innotuit nobis per Dominum G. de Nevill. Camerarium, quod Archiepiscopus Burdegalensis ingressus est viam carnis universae. Unde expedire credimus, & consulimus, quod vos faciatis scribi sub Sigillo Domini Regis Decano & Capitulo Burdegalensi, quod ipsi provideant de tali Pastore, qui non sit suspectus Domino Regiet Consilio ipsius, immo qui velit et diligit bonorem et utilitatem Domini Regis et regni; praesertim cum Dominus Rex sit sub custodia et protectione Ecclesiae Romanae. Faciatis etiam scribi Domino Alano de Monte Morelli, quod Castra, quae tenet ex praecepto praedicti Archiepiscopi, salvo custodiat ad commodum et fidelitatem Domini Regis; & Literas, quas mittimus Decano & Capitulo Burdegalen. si placet, simul cum Literis Domini Regis is faciatis deferri. Vale.

He also writ this Letter to the Dean and Chapter of Burdeaux to this effect.

VIris venerabilibus & in Christo dilectis, Decano & Capitulo Burdegalen. P. divina miseratione Wintonien. Ecclesiae Minister humilis, salutem & sincerae di ectionis affectum. Quia bonae memory Archipraesulem vestrum audivimus decessisse, discretionem vestram rogamus atque monemus in Domino diligenter, quatinus circumspectis status terrae vestrae et Regis Angliae circumstantiis, qui in defenstone et custodia Romanae Ecclesiae consistit; in provisione pastoris taliter vos habeatis, quod & dignitas Ecclesiae vestrae illibata servetur, et vos et Ecclesia vestra (quantum ad Regem naturalem Dominum vestrum) gaudere debeatis temporalibus incrementis. Et quoniam hujusmodi negotium aliquantam deliberationem capit, consulimus in Domino, quatinus pensatis omnibus sicut praediximus, honor videlicet Ecclesiae vestrae & utilitate, atque patriae tranquillitate, in hoc facto provide & consulte vos studeatis habere. Nos vero quantumcunque cum honestate poterimus, ad executionem boni propositi vestri, & alios consiliarios Domini Regis per nos habebitis & benignos. Valeat universitas semper in Domino.

About the same year this imperious Legate sent this Letter to Peter Bishop of Winton and Hugo de Burgh, to prohibit and suppress the Usury of the Jews taken from Christians, and to stay a suit brought by a Jew against the Abbot and Covent of Westminster before the Justices of the Jews, wherein he exacted Usury from them, to the great scandal of Christianity and the Kings dishonor, and to join some discreet, honest persons with the Sheriff in each County for the collection of Amerciaments, to prevent their malice and extortions.

VEnerabili in Christo patri P. Dei gratia Wintoniensi Episcopo & nobili viro H. de Burg. Justiciario, Pandulphus eadem gratia Norwicensis Electus, Domini Papae Camerarius, Apostolicae sedis Legatus, salutem in Domino. Frequentes ac assiduos Christianorum clamores contra Judaeorum perfidiam vix jam tolerare valemus; qui propter graves et immoderatas Vsuras, quas a Christianis nituntur omnimodo, contra statuta Lateranens. Concilii, extorquere; Christiani facultatibus propriis sic exhausti , vix possunt etiam respirare; super quo vobiscum meminimus nos habuisse tractatum. Sane dilectis filiis Abbate et Conventu Westmonast. referentibus nos noveritis accepisse, quod Isahac Judaeus de Norwico, coram Iusticiariis Judaeorum eos super imusta Vsurarum vexatione molestare non cessat. Nos igitur volentes super praemissis honori Regio (cui in hiis maxim derogatur) et Christianorunt indemnitatibus providere; discretionem vestram rogamus, monemus, atque consulimus pro honor vestro, quatinus dictis Iusticiariis injungatis, ut, usque ad adventum nostrum ad partes illas, in causa supersedeant memorata: ut tunc de nostro et aliorum prudentum nostrorum consilio hiis malis ad honorem Dei et Ecclesiae et Domini Regis; et ad tantum scandalum adjiciendum de Regno finis debitus apponatur. Praeterea, cum de consilio fuerit communi provisum, ut ad colligenda amerciamenta propter malitiam Vicecomitum socii eis darentur, miramur, quod generaliter est ipsis mandatum, ut ipsi per se ipsa colligant, quod ad damnum non modicum Domini Regis noscitur redundare. Quare vobis mandamus, ut (sicut communiter fuit statutum) ad colligenda amerciamenta ipsa Vicecomitibus in quolibet Comitatu, viros discretos & Domino Regi sideles, dari socios faciatis; mandantes per literas Regias Waltero Maucler. ut amerciamenta in Comitatibus Lincoln. Nottingh. Dereb. una cum ipsis Vicecomitibus colligere ad opus Domini Regis studeat fideliter & devote. Dat. Wenl e, Non. Julii.

How busy Pandulphus the Popes Legate was to promote the peace and welfare of the King and Kingdom, (then under the Popes protection) and the prolonging of the Truce with Lewelin, and France, he thus relates in these his Letters to H. de Burgo Chief Justice of England.

PAndulphus Dei gratia Norwicen. electus, Domini Papae Camer. Apostolicae sedis Legatus, Nobili viro & amico carissimo H. de Burg. Justiciario Angliae, salutem & sincerae dilectionis affectum. Vtinam quod singuli et universi, qui sciunt et possunt Regis et regni prodesse negotiis, ea ad promovenda darent operam efficacem, (sicut tenentur) necessitate temporis exigente. Nos enim (teste Deo) ad ea facienda, quae Regi expedire videntur et regno fideliter intendimus et libenter; nec pepercimus nobis adhuc in laboribus vel expensis. Verum quia difficile nobis esset (maxim tempore isto) venire versus partes London. & exinde versus Wigorn. laborare, ubi praefixus est dies Lewelin. & aliis de Marchia in Octavis Purificationis, non miremini si ad praesens secundum quod scripsistis non accedimus ad partes ipsas: Unum autem vellemus, et hoc consulimus et mandamus instanter, ut secundum formam quam vobis mittimus interclusam, vel aliam meliorem (si videritis) fiant literae ex parte Domini Regis ad Regem Franciae, pro treugarum prorogatione requirenda, secundum formam quam transmisit, si habere nequiverimus meliorem. Et mittatis ipsam sine mora per aliquem virum religiosum, quem ad hoc videritis opportunum: Provisuri ut (si unquam esse poterit) apud Wigorn. praedicto termino veniatis. Interim ad factum Scaccari detis operam efficacem, sicut Regi et regno cognoscatis expedire. Hiis nos scribimus, Winton. Episcopo, & Domino W. Briwer. Dat. Bathon. 4 Idus Jan.

The form of the Letterr to the King of France and Popes Nuncio concerning the Truces prorogation he then sent to H. de Burgo was this, wherein he relates the Popes (usurped) imperative power in commanding Kings to make Peace and Truces at his pleasure.

ILlustri Regi Francorum; venerabilis Pater & Dominus noster Summus Pontifex, nuper & saepius nobis per literas suas intimavit, quod Excellentiae vestrae sua scripta direxerat pro treugarum prorogatione, quae captae fuerunt inter vos & bonae memory J. patrem nostrum. Veruntamen nobis injunxit, ut ad hoc efficiend. ex parte nostra ad praesentiam vestram nuncios mitteremus. Et nos suis monitis et mandatis obedire volentes, et cupientes habere pacem et gratiam vestram, literas & nuncios nostros propter hoc jam saepius misimus, & adhuc latores praesentium mittimus ad praesentiam vestram: Celsitudinem vestram rogantes, ut secundum mandatum Apostolicum et prout nobis vestris literis intimastis, treugas ipsas prorogare velitis. Nos enim parati sumus per Praelatos, Comites & Barones regni nostri treugas ipsas asseeurare, cum vestros duxeritis propter hoc nuntios transmittendos.

Item; Magistro Petro de Collomedio Domini Papae Capellano, dilecto Clerico & amico suo. Intellecto studio & diligentia tua, quae circa negotia nostra apud Dominum Regem Franciae fideliter adhibuisti; prudentiae tuae gratiarum referimus actiones, fidem & devotionem tuam dignis in Domino laudibus commendantes. Verum quia juxta mandatum Domini Papae per te et latorem praesentium prorogationem treugarum a Domino Rege Franciae duximus requirendam; monemus discretionem tuam & rogamus, ut una cum ipso ad ipsius praesentiam accedentes, ei nostras literas praesentetis, & procedatis in facto secundum quod videritis expedire.

Istis formis addatis & subtrahatis, quicquid vobis melius visum fuerit; & injungatis nuntio, ut statim, habito responso Regis, nobis studeat intimare; nec recedat de Francia donec recipiat responsum nostrum.

Hereupon it seems the Truce was renewed and prolonged by these Kings, as this Charter and Oath of Earl Waren to observe it (filed with these Letters) intimates.

OMnibus Christi fidelibus praesentes literas inspecturis vel audituris, W. Comes Waren. salutem. Noveritis nos jurasse tactis Sacrosanctis Evangeliis, in praesentia venerabilis patris nostri Domini Pandulphi Dei gratia Norwic. electi, Domini Papae Camer. & Apostolicae sedis Legati; Domino nostro Henrico Rege Angl. praesente & mandante; & praesentibus etiam nunciis Domini Philipps Regis Franciae, videlicet, Magistro Simone de Domibus Clerico, & Domino Willielmo de Valle Oloris, quod toto posse nostro & bona fide observabimus & observari faciemus Treugas captas inter Dominum Philippum Regem Franciae, & Dominum nostrum H. Regem Angliae, sicut in literis Domini Philippi Regis Franciae, & Domini H. Regis Angliae super eisdem Treugis confectis continetur. Quod ut firmum sit & stabile, praesens scriptum sigilli nostri munimine roboravimus. Actum apud London. anno ab Incarnatione Domini Millesimo ducentissimo decimo nono, mense Martio.

It seems Pandulphus was purposely sent for to London by Hubert de Burgo about this Truce and affair, as this Epistle to him seems to import.

PAndulphus Dei gratia Norwic. electus, &c. Nobili viro & amico suo H. de Burg. Justiciario Angl. salutem in Domino. Quod versus partes Walliae appropinquavimus, non pro utilitate fecimus specially, sed quia honor Domini Regis et suorum fidelium sic vidimus expedire. Et licet grave sit nobis plurimum et molestum (non peracto negotio quod incepimus, quod erat jam ad perficiendum paratum) discedere à partibus illis; tamen quia non venimus facere voluntatem nostram, sed quae honori Ecclesiae et utilitati Regis et regni expedire noscuntur, mutato proposito, juxta vestri consilii instantiam pro certis & multis necessitatibus, quae (sicut dicitis) occurrerunt de novo, versus London. direximus iter nostrum; et sumus (ducente nos Domino) in veniendo. Utinam vestrum consilium utilitatem contineat, et noster sit labor utilis et fructuosus. Dat. apud Cirencestr. 3 Kalend. Februarii.

In another Bundle of Letters about the same year in the White Tower, I found this Letter of Pandulphus to Hubert de Burgh concerning Poitiers, and his prohibition of Torneys and Justs under pain of Excommunication, prohibited likewise by several Writs and the Common Council of the Realm, under pain of confiscation of all their goods, which yet notwithstanding some had transgressed, whose lands he desired to be seised into the Kings hands for their contempt.

PAndulphus Dei gratia Nowic. electus, Domini Papae Came . Apostolicae sedis Legatus, nobili viro et amico suo H. de Burgo Justic. Angliae, salutem in Domino. Literas quas nobis misit Philippus de Uletot vobis mittimus praesentibus interclusas; monentes discretionem vestram et mandantes, quatinus provideatis terrae illi quae per defectum Confilii Regis videtur manifest perire: Nos enim nullam fiduciam habuimus de Ph. de Uletot ut illucire deberet, quamvis vos videremini esse valde certi in negotio ipso, ambulando semper super maria et montes, et querendo illa quae non possunt haberi, dilatum est usque adhuc non absque multo rubore, et valde timemus ne dampnum veniat inde grave, praeterea sicut nostis, inhibuimus, hoc anno torneamenta et excommunicavimus publice torneatores, et de Communi Consilio fuit statutum ut si nec sic desisterent a torneando, eorum bona confiscarentur: Unde cum nunc, sicut dicitur, congregentur ad torneandum, monemus et mandamus, ut eis per literas Regias inhiberi facientes, terras eorum praecipiatis capi in manus Domini Regis, qui mandata Regis nolunt obedire. Expectavimus enim ut veniretis versus partes Dorcestriae in quibus nunc sumus, ut de facto Cornubiae tractaremus, & miramur quod non venistis. Dat. apud Cery, 8 Kal. Septembris.

He likewise writ a Letter to the Bishop of Wynton to the same effect, as this his answer thereto imports.

REverendo in Christo patri Pandulpho Dei gratia Norwicen. electo, Dom. Papae Camerario, Apostolicae sedis Legato, P. divina miseratione Winton. Ecclesiae Minister humilis, salutem, & paratum semper cum devotione obsequium. Super hoc quod nobis mandastis, ut pro negotio Pictav. solliciti essemus: Sciatis quod propter hoc Deo volente hac instanti die Dominica post decollationem Sancti Johannes Baptistae Winton. veniemus, ubi cum Domino Justiciario inde tractatum habebimus, & circa idem negotium omnem quam poterimus curabimus diligentiam adhibere, & ibi si posset fieri praesentia vestra esset necessaria. Hac de causa etiam virum venerabilem Decanum Pictav. qui nuper venit ad nos detinemus no biscum, eo quod ipsum idoneum, & utilem esse credamus, pro mandato hujusmodi exequendo, ad treagas videlicet impetrandas, vel ad negotium alio modo, prout melius poterit, procurandum. Cum autem de processu negotii hujus, juxta quod provisum fuit certi esse poterimus, vestrae Sanctitati curabimus intimare, praefatum etiam Decanum retinebimus, quousque sucepimus mandatum vestrum. De torneatoribus, noverit vestra Paternitas, quod nullum eorum recepimus vel recipiemus scienter in domo nostra qui ad ultimum fuerit torneamentum, sed nec aliquis de nostris Militibus ibi fuit; Et si sciremus aliquem de nostris ibi fuisse à familiaritate nostra perpetuo esset exclusus, nec de caetero sine mandato vestro apud nos gratiam inveniret. Per totum quoque Diocoesim nostrum terras eorum qui ibi fuisse noverimus, subjiciemus interdicto, quousque nobis constiterit, qui de ipsis vestrae placuerit Sanctitati. Nepotes quidem nostros & quosdam alios de Militibus nostris hac consideratione ad partes remisimus, ne in Anglia ferrent arma. Pro negotio Domini Rob. de Cardin. qui pro fidelitate & servitio Domini Regis dampna plurima, & injurias graves sustinuit; vestrae Paternitati humiliter supplicamus, quatinus & taliter providere velitis ad honorem Dei, & Sanctae Ecclesiae, & Domini Regis, ut alii exemplum inde capiant, ne vestram de caetero audeant offend e Sanctitatem. Valeat Sanctitas vestra semper in Domino.

Moreover he sent this Letter to Chief Justice Hubert to issue Writs to prohibit Sheriffs to exact anything for Robert Fitzwalter, who had Crossed himself for the Holy Land, and was in Christ's service; against the Decree of a General Council, exempting such from all exactions.

PAndulphus Dei gratia Norwicen. Elect. Domino Papae Camerar. Apostolicae Sedis Legat. Nobili viro & karissimo amico H. de Burgo Justiciario Angliae, salutem, & sincerae dilectionis affectum. Cum omnes Crucesignati existentes in servitio Crucifixi ab omnibus exactionibus immunes esse debeant et collectis, juxta constitutionem Concilii generalis, monemus discretionem vestram et mandamus, quatinus pro dilecto filio Roberto filio Walteri existente in subsidio Terrae sauctae, Domini Regis literas prohibitorias ad Vicecomites Essex. Her ford. Norff. & Suffolciae fieri faciatis, ne occasion Domini Regis aliquid erigerent ab eodem, quod tamen in servitio Terrae sanctae constitit eum esse. Dat. London. 8 Kal. Octobris.

To which I shall annex this Letter to the Bishop of Winchester and William Briwer, to receive the Castle of Fodring from the Earl of Pembroc for the Kings possession, in obedience to the Popes premised Bull, and his Legates commands and censures.

VEnerabili in Christo Patri P. Dei gratia Wintoniensi Episcopo, & nobili viro Willielmo Briwen; Pand. miseratione divina Norwic. electus, Domini Papae Camer. Apostolicae sedis Legatus, salutem in Domino. Si nullum adhuc misistis pro recipiendo Castro de Fodring à nobili viro W. Marescallo Comite Pembr. quia nos nullum misimus, monemus discretionem vestram & mandamus quatinus secundum quod inter nos condictum fuerat, mittatis aliquem de familia Domini Regis cum literis ipsius patentibus pro recipiendo Castro ipso a nobili memorato, qui illud diligenter custodiat, donec cum Domino Rege Scotiae locuti fuerimus. Dat. apud Stamford. 8 Idus Octobris.

He likewise writ this Letter to the Chief Justice, Hubert.

PAndulph. Dei gratia Norwicen. electus, Domini Papae Camer. Apostolicae sedis Legatus, Nobili viro & amico suo H. de Burg, Justic. Angliae, salutem in Domino. Visis & intellectis universis literis quas P. de Hulecot super facto Rog. Bertran. misit, & vos nobis super eodem destinastis, dolemus plurimum & movemur, quod indiscreto usus consilio, Domini Regis ac nostrum mandatum exequi non curavit, occasiones frivolas praeponendo. Et quia propositi nostri est excessum hujusmodi non dimittere impunitum, et haec offensa tangere noscitur totum regnum, absque vestro et aliorum Regis fidelium consilio procedere nolumus in hoc facto; ne forte temerarium d ceretur ab aemulis, vel minus providum, etiamsi esset satis bonum solum consilium nostrum. In proximo enim cum simul erimus circa partes Wigorn. ubi vos et omnes alios volumus et rogamus habere praesentes, de hiis et aliis pluribus, quae imminent, taliter auctore Domino cum deliberatione provida disponemus, quod ad honorem Domini Regis et infide lium consusipuem cedet, et statuta nostra debitam firmitatem tenebunt. S enim super hiis vestrum & aliorum qui sunt in Scaccario expressissetis consilium, processissemus forsitan adh bito consil o vestro. Dat. apud Malmosb. 8 Kal. Februarii.

I pretermit all his other Letters in that Bundle being of less public importance; these transcribed being sufficient to manifest t •• Nuncioes domineering power in the Realm, during the Kings minority.

In the same Bundle I find this Petition of the Prior of S t . Patrick of Dune in Ireland to the King to grant them some small Cell to reside in in England, their houses in Ireland being frequently burnt and consumed by the Wars, for S t . Patrick 's and other Irish Saints sakes, whose Relics they then sent to the King for a present.

VEnerabili Domino suo H. Dei gratia illustri Regi Angliae, Domino Hiberniae, Duci Normanniae, Comiti Andegaviae & Aquitaniae; Prior & Conventus Ecclesiae Sancti Patricii de Duno, salutem & orationes in Christo. Excellentiae vestrae transmittimus Monachum nostrum cum fer tro patronorum Hibern, Patricii, Col mbae & Brigidae, & eorum reliquiis; qua inus pro eorum reverentia & pro promisso quod Dominus noster pater vester promisit; scilicet, se benesacturum Ecclesiae nostrae, et pro vobis qui Dominus estis totius terrae, patronorum Hiberniae et patronus, aliquam mansiunculam in Anglia ubi cum opus fuerit poterimus hospitari, nobis caritati e detis; domus vero Sancti Patricii saepe per Werram desosolatae sunt & combustae, cum Ecclesia quae de novo incipit reedificari; unde auxilio vestro quamplurimum indigemus. Valete.

In the same Bundle also I found this Letter of the Prior and Covent of S t . Edmunds to the Dean of Lichfield, not to sue or suffer his Officers to molest their Tenants at Hingham for Tithes of Hay, Mills, Heaths and other things which they had peaceably enjoyed Tithe-free for 40 years; there being Lands given them in lieu of Tithe-hay.

VEnerabili viro Domino & amico in Christo, charissimo R. de Nevill Decano de Lichfeld; H. Prior Sancti Edmundi & Conventus ejusdem loci, obsequiorum plenitudo cum salute. Serenitati vestrae super beneficiis totiens nobis & nostris liberaliter impensis gratiarum referimus actiones; rogantes quatinus solita liberalitate vestra praecipiatis Capellano & servient. vestris apud Hingham, ne nova et indebita exigant a Dominicis nostris et hominibus nostris, ration Decimarum; turbando nos et nostros super his quae pacifice possedimus per quadraginta annos; videlicer, Decimas de Foeno, et de Molendinis, et de viduis Denar. Sancti Petri; quod est nostris partibus inauditum. Praeterea non lateat vos, quod antiquis temporibus data fuit una Acra Prati pro decimatione Foeni; et est Ecclesia, sicut dicitur, in possessione illius Acrae. Item, exigunt Decimas de Bruariis, quas nunquam dedimus, nec aliquis vicinorum nostrorum. Rogamus igitur, ut de pacifica possessione gaudere possimus, donec colloquium habuerimus super hiis vobiscum. Valete in Domino.

The Bishop of Lincoln and Abbot of Dorkester molesting, suing, and excommunicating the Tenants of the Manor of Bensington held of the King, to their great injury and gri vance for their Lay-fees, to defraud the King of his right; they thereupon pr yed the Chief Justice to stay their proceedings, and to assign a day to hear both parties before the King and his Council in the Exchequer, where they would defend the King's right and Title against their encroachments.

DOmino & amico cha •• ssimo H. de Burgo Domini Regis Justciario, suus Engel. de Sigon. salutem, & paratam ad obsequia voluntatem. Noveritis, Domine, quod Dominus Linc. Episcopus, occasion cujusdam exclusae quam idem tenet de Domino Rege, per servitium duorum solidorum per annum, & Dominus Abbas de Dorkestr. occasion cujusdam prati, quod tenet de Domino Rege per servitium trium solid. & sex denar. per annum; Domino Regi michique & hominibus Domini Regis de Manerio de Bensington, magnam injuriam et gravamen diebus singulis pro posse suo infer non cessant, Dominum Regem de jure suo intendentes, proculdubio spoliare; super quod Dominus Linc. Episcopus de duabus causis praedictis, homines nostros Dominicos, et homines dicti Manerii, quia jus Domini Regis et suum pro posse suo defendunt, Excommunicationis sententia innodavit, et adhuc tenet excommunicatos; ad quod dilectionem vestram omni quâ possum devotione deprecor, quatinus literas Domini Regis praedicto Domino Linc. et Domino Abbati de Dorkestr. directas de defenso, quod non procedant de Feodo laicali quod tenent de Domino Rege sicut dictum est; et quod intendunt in puram Elemosinam trahere, nobis vestri gratia habere faciatis eisdem; et de loquela quae vertitur inter ipsos et nos, pro jure Domini Regis, die •• certum coram vobis et aliis Consiliariis Domini Regis ad Scaccarium assig atis; & ego in propria persona mea una cum hominibus meis dicti Manerii, ad jus Domini Regis observandum interesse procurabo: super quibus vestri gratia, pro honor vestro, et jure Domini Regis observandis curam apponatis. Valete.

About the same year, in the same Bundle, I met with this Epistle of a Roman Cardinal, (formerly a Notary, to whom King John had granted an annual pension of 20 Marks a year for his good services to him) writ to King Henry his successor, importuning him to pay all the arrears of it due unto him for 6 years, and likewise to augment his stipend since his advancement to an higher degree, for the grand services he had done, and would always do for him in the Court of Rome.

MAgnifico & sublimi Principi amico karissimo Domino H. Dei gratia Regi Anglorum illustri, R. miseratione divina Sanctae Mariae in Cosmidin. Diac. Cardinalis, salutem & sincerae dilectionis affectum. Si regia circumspectio suae Serenitaris inflecteret oculos, ut suorum merita respiceret amicorum, nos forte censeret collato nobis beneficio Regio non indignos. Si enim sciretis plenius, & retineretis memoriter labores multiplices, anxietates et sollicitudines quas nos olim pro clarae memory Domino J. parte vestro et vobis, non sine sudore vultus nostri et vigiliis multis pertulimus, nullo modo dubitare possemus, quin devotionis nostrae haberetis diligentiam cariorem. Sane cum in minore dudum constituti officio, Natariae gerentes exercitium, pro negotiis Regiis frequenter nobis commissis tum omni studio et diligentia laboravimus die noctuque, cum id summa necessitas postularet, quae se subsequentibus casibus ingerebat; ipse Dominus Rex pater vester hoc audito à pluribus nuntiis suis, (qui quod viderant fideliter retulerunt) annuum redditum viginti marcarum nobis liberaliter contulit; promittens nobis in uberiori beneficio, prout Regiam deceret munificentiam et recipientis status exigeret, providere. Cum autem postmodum nos Dominus in gradum provexit altiorem, eodem patre vestro (sicut Domino placuit) sublato à medio, sincerae devotionis affectum, quem ad ipsum habuimus, ad vos extendimus successive, pro vobis utique (sicut feceramus pro ipso) quotiens expedire vidimus, indefessa laborare sollicitudine non cessantes; sicut nuntii vestri, qui pro vobis frequenter ad sedem venerunt Apostolicam, vobis potuerunt et poterunt (si voluerint) plenius declarare. Unde non immerito credimus & speramus, ut et vos paternis vestigiis inhaerentes, dilectionem illam, quam erga nos Dominus Rex pater vester habuerat, habere velitis, et erga nos suae liberalitatis propositum impleatis. Veruntamen vehementer cogimur non sine causa mirari, quod jam per sex annos nostrum nobis non fuerit beneficium persolutum. Quare Celsitudinem Regiam affectione qua possumus exoramus, quatinus redditus nostros totius temporis praecedentis venerabili patri Domino P. Norwicen. Episcopo, vel ei quem ipse ad hoc procuratorem nostrum constituerit, facientes (si placet) cum integritate persolvi. Nobis in antea in aliquo uberiori beneficio, (assignando in aliquo certo loco) juxta quod vestrae liberalitatis munificentiam deceat, providere velitis; Scituri pro certo, quod nos vobis omni tempore (quantum cum Deo et honestate nostra poterimus) de bono in melius c pimus et disponimus totis viribus complacere. Out of lucre to gain a Pension, without which Popes themselves, their Officers and Cardinals would dispatch no businesses for him.

Tom. 2. p. 379. l. 41. after Wars, insert; Mat. Westminster thus relates this business: Circa idem tempus Gulielmus de Fortibus Comes de Alba Marla, occupans quaedam Castra unjust, ad pacem Domini Regis nolens redire, excitavit contra eum hostilem rebellionem in Lincoln. unde Episcopo (who confederated with the Earl against the King) et singulis fautoribus ejus a Legato Pandulpho et Episcopis et Clero Angliae, obscelus tale perpetratum, excommunicatis, idem Comes irreverenter coactus est ad deditionem, quibusdam ex suis carceribus mancipatis, quibusdam exilium perpetuum subeuntibus.

The same year I meet with this memorable Record, concerning a marriage contract between Alexander King of Scots, and King Henry the 3 d (then an Infant) that Alexander should marry Joan, eldest Sister of King Henry, by a set time; and that King Henry should cause both of the King of Scots Sisters sent into England to be there married to his and their honor by a certain time, or else to return them safely into Scotland; which several Bishops and one Abbot, as the Kings sureties, promised only in the word of truth to see performed, and to excommunicate all oppugners thereof within their respective Dioceses; but the Temporal Lord's which were his sureties, took a solemn Oath before the Popes Legate to see performed; as if their promise upon their Honors, Truth, without an Oath, were not so valid or obligatory as the Bishops and Abbots words, who then upon all occasions advanced themselves and their Ecclesiastical Censures too, over Kings and Nobles, even in cases of civil contracts ratified by an Oath.

REX Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, Baronibus, Militibus, & libere tenentibus, & omnibus fidelibus suis ad quos praesens scriptum pervenerit, salutem. Ad universitatis vestrae notitiam volumus pervenire, quod nos dabimus dilecto & fideli nostro A. illustri Regi Scotiae, Johannam primogenitam sororem nostram in uxorem, ad festum Sancti Michaelis anno ab Incarnatione Domini 1220. si eam habere poterimus, & nos & consilium nostrum laborabimus ad eam habendam. Et si forte eam habere non poterimus, dabimus ei in uxorem Isabellam juniorem sororem nostram infra 15 dies proximos sequentes post praedictum terminum. Maritabimus etiam Margaretam & Isabellam sorores ipsius A. Regis Scotiae, à festo Sancti Dionysii anno ab Incarnatione Domini 1220. in unum annum in terra nostra, ad honorem nostrum & ipsius Regis Scotiae; vel si ease non maritaverimus infra praedictum terminum, reddemus ease dicto A. Regi Scotiae salvo & libere in terram suam infra mensem proximum post terminum praedictum. Dominus W. autem Eboracensis Archiepiscopus, P. Wintoniensis, R. D nolmensis, & Cancellarius noster, H. Carleolensis Episcopy, & S. Abbas Reding. promiserunt verbo veritatis, quod bona fide laborabunt quod omnia praedicta compleantur, et quod compellent contradictores, singuli scilicet in Parochiis suis, per censuram Ecclesiasticam quod praedicta observentur, et super hoc Cartas suas dederunt eidem A. Regi Scotiae. H. etiam de Burgo Justiciarius noster Angliae, W. Comes Waren. W. Comes Albemarliae, Robertus de Ros, Falkasius de Breant, Wilhelmus de Cantilupo, Wilhelmus de Lancastria, Galfridus de Nevill, Radulphus de Trublevill, Robertus de Vallibus, Phil. de Albiniaco, Hugo de Bolebes, Rogerus Bertram, Osbertus Giffard, Johannes Russel, juraverunt se observaturos bona fide hoc idem quod Archiepiscopus et Episcopy promiserunt in verbo veritatis, et inde similiter Domino A. Regi Scotiae Cartas suas fecerunt. Et nos ad majorem rei hujus securitatem hanc Cartam eidem A. Regi Scotiae fieri fecimus, sigillo nostro sigillatam. Dat. apud Eborum, in praesentia Domini Pandulphi Norwicensis electi, Domini Papae Camerarii, et Apostolicae sedis Legati, 15 die Junii, anno regni nostri quarto.

The same year the King, at the Legates instigation, both under pain of imprisonment and forfeiture of Lands and Goods, and likewise of Excommunication by the Popes Legate, (not Ar •• bishop or Bishop of the Diocese) prohibited Torneys or Justs to all his Nobles 〈◊〉 Subjects, by this Writ; though King Henry the 2 d . sometimes commanded 〈◊〉 authorized them, against sundry Canons of Popes and Councils.

REX omnibus qui venturi sunt ad Torneamentum die Martis in Octabis Apostolorum Petri & Pauli, salutem. Mandamus vobis firmiter praecipientes, quatinus in fide qua nobis tenemini sicut corpora vestra, res, terras, & omnia catalla vestra diligitis, nullatenus ad Torneamentum conveniatis apud Brackel, nec Torneamentum ibi teneatis. Quod si feceritis, proculdubio indignationem nostram, et sententiam excommunicationis a Domino Legato latam incurretis. Et insuper nos ad corpora vestra, terras, res, et catalla vestra nos capiemus. Teste H. apud Kidem. 4 die Julii. Here is a quadruple penalty threatened, for this one offense.

Tom. 2. p. 383. l. ult. after relation, add; Mat. Westminster renders us this brief account of the Kings second Coronation, and premised contention between Richard Bishop of Durham and his Monks: Anno 1220. Rex Henricus coronatus est apud Westmonasterium die Pentecostes à Stephano Cantuariensi Archiepiscopo, praesentibus Domino Pandulpho Legato, & Episcopis aliis, Praelatis, Comitibus, Baronibus & Majoribus Angliae, à quo Archiepiscopo praedicatur ibidem Crucis signato. Hoc etiam anno, imminente tempore Adventus Dominici, orta est contentio gravissima inter Dunelmensem Episcopum Richardum, & Monachos, eo quod esset substantiae Ecclesiasticae indiscretus et prodigus dilapidator. Unde sub appellatione se protegens Episcopus, plus solito profusis opibus, Romam adiit, ubi Ecclesiam suam plusquam triginta millibus marcarum conflavit: (such was the fruit of his appeal, such the intolerable bribery and corruption of the Roman Court.) Prioratus vero et Episcopatus hac continuata controversia, damna incurrit impreciabilia, as Matthew Westminster observes.

Tom. 2. p. 384. l. 23. after consecratur, add; Benedicto Roffensi Episcopo, gerente vices Domini Stephani Cantuariensis Archiepiscopi, qui tunc propter spiritualia negotia sanctae Ecclesiae & regni Angliae, in partibus agebat transmarinis, Legato vero praesente. In brevi postea, die Lunae, videlicet proxima ante festum beatae Mariae Magdalenae, Pandulphus Norwicen. electus cessit legationi suae ex mandato Domini Papae Honorii, praesentibus Richardo Sarisbur. Petro Winton. Eustachio London. Episcopis, apud Westmonasterium, nullo alio tunc ei in legatione succedente. Ille quidem multos bellicos tumultos, nondum congelatos, authoritate sibi tradita tempore legationis viriliter comprimebat. Idem recessit ab Anglia post festum Sancti Michaelis.

Several persons seising and detaining the Lands and Escheats belonging to King Henry the 3 d . during his infancy, and detaining them in their hands to his prejudice, being under the Popes protection as an Orphan, Crossed for the Holy War; he thereupon sent this Bull to his Privy Council, to compel them by the power given them to restore them to his hands notwithstanding any Appeal, or former Bull of his to the contrary; the Original whereof I found in the White Tower.

HONORIUS Episcopus, servus servorum Dei; venerabili fratri Wintoniensi Episcopo, & dilectis filiis nobilibusque viris H. de Burgo Justiciario, R. Comiti Cestriae, Willielmo Briguere, ac aliis Consiliariis chariffimi in Christo filii nostri H. Regis Anglorum illustris, salutem & Apostolicam benedictionem. Cum charissimus in Christo filius noster Henricus Rex Anglorum illustris rucesignatus et Orphanus sub specially sedis Apostolicae protectione consistat, indignum est penitus et absurdum, nobisque posset non immerito imputari, si eum qui propter aetatis defectum se defendere nequit fraudari suis juribus pateremur. Cum igitur sicut ex parte ipsius nostris est auribus intimatum, Gaurdae & Escheatae pertinentes ad Regem detineantur à pluribus occupatae, qui ease Domino invito contrectant; Vniversitati vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatinus ipsas ad manus Regis ejusdem revocare curetis, contradictores potestate vobis tradita, sublato appellationis obstaculo compescendo: nullius literis obstantibus a seed Apostolica impetratis, cum non sit verisimile nos in Regis praejudicium, aliquas literas de certa scientia concessisse. Dat. Lateran. 3 Kal. Maii, Pontificatus nostri anno quinto. Dorso. De restituendis Terris & Castris Regi; scribendum est Papae ultimum verbum.

Tom. 2. p. 384. l. 19. after sexto, add; This year Pope Honorius, who by his former Bulls constantly endeavored to preserve the rights of the infant-King against the Barons and others who detained his Lands, Castles, Wards, Escheats and services, endeavored to deprive him and his Temporal Courts of all their Jurisdiction in cases of Praebendaries and Advowsons, commanding his Legates to inhibit the King Justices to hold Plea of a Praebendary which the Archbishop of York pretended to belong to his Church, at the suit of Henry de Percy who laid claim unto it, inhibiting the Kings Council to countenance his suit, as contrary to the Churches liberties, menacing to take some severer course against them if they did it not, by this insolent Bull, the original whereof I found in the White Tower.

HONORIUS Episcopus, servus servorum Dei; dilectis filiis Consiliariis charissimi filii nostri H. Regis Anglorum illustris, salutem & Apostolicam benedictionem. Venerabilis frater noster Archiepiscopus Eboracen. transmissa nobis petitione monstravit, quod cum olim nobilis vir Richardus de Percy Miles, suae Dioc. ipsum super collatione cujusdam Praebendae Eboracen. ad donationem ejusdent Archiepiscopi pertinentis, per literas Regias ad forum seculare traxisset, licet dilecti filii nostri G. titulo Sancti Martini Praesbyter Card. primo, postmodum P. Norwicen. electus, tunc Apostolicae sedis Legati literarum ipsarum usum express interdixit Militi supradicto. Iusticiariis Regis nichilominus inhibendo, ne super hujusmodi contra libertatem Ecclesiae interponerent partes suas tamen; idem Miles super Ecclesia de Dunigthue quae ipsius Praebendae membrum existit, novam contra eundem Archiepiscopum suscitans quaestionem, ipsum in eodem foro nititur convenire. Cum igitur non solum absurdum sit, sed etiam abusivum, ut Ecclesiasticae causae in foro seculari tractentur, nec nos id deceat aequanimiter tolerare; discretionem vestram monemus et hortamur attente, quatinus vos nullatenus intromittatis de prosecutione hujusmodi quaestionis, nullumque Militi praedicto super hoc praestetis suffragium vel favorem, ita quod exinde aliter procedere non cogamur. Dat. Alatri, 7 Kal. Junii, Pontisicatus nostri anno sexto.

Yet notwithstanding this Bull the King and his Judges held Plea of Advowsons and Praebendaries, and granted Prohibitions to Ecclesiastical Courts not to hold Plea of them against the rights of his Crown.

The Popes Delegates holding Plea in a case of Matrimony between William Taleboth and the Wife of S r . William de Breant, her husband thereupon to preserve his interest, appealing from the Delegates to the Pope, procured this ensuing Bull to them: the original whereof I found in the White Tower.

HONORIUS servus servorum Dei, venerabili fratri Episcopo Wintoniensi & dilectis filiis Abbati & Priori de Dorkcestre Lincoln. Dioc. salutem & Apo •• olicam benedictionem. Ex relatione Willielmi Militis de Breante nos noveritis accepisle, quod cum Will. Taleboth laicus Sarisburien. Dioc. de Merlai, uxorem ipsius Militis coram venerabili fratre nostro Episcopo Lincoln. & conjudicibus suis authoritate nostra super matrimonio couveniret, dictus Miles rem suam agi conspiciens, et sibi ex hec metuens praejudicium generari, nostram pro jure suo audientiam appellavit; ideoque discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatinus si est ita, revocato in statum debitum quicquid post hujusmodi appellationem in ipsius Militis pr judicium temere inveneritis attemptatum, audiatis quod idem Miles pro se duxerit proponendum, et hinc inde propositis intellectis quod Canonicum fuerit appellatione postposita statutis; facientes quod statueritis per censuram Ecclesiasticam firmiter observari. Alioquin partes ad Priorum Iudicum remittatis examen, appellantem in expensis legitimis condempnantes; Testes autem qui fuerunt nominati si se gratia, odio, vel timore subtraxerint per Censuram eandem appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse, tu frater Episcope cum eorum altero ea nichilominus exequaris. Dat. Laterani, 3 Kal. Maii, Pontificatus nostri anno septimo.

Dorso. Judicibus super quodam Matrimonio.

Tom. 2. p. 387. l. 21. after Norwic. add; It appears by this ensuing Writ that King Henry the 3 d . his Officers seised and claimed the disposition of Intestate persons Goods, by virtue of his Royal Prerogative as Supreme Ordinary; not then legally appertaining to his Bishops or Ordinaries, who by degrees usurped a Jurisdiction over them, by color of the forecited clause in his Father King John 's Charter, which gave them no such Jurisdiction.

REX Vicecomiti Linc. salutem. Constat nobis per inquisitionem missam sub sigillis S. de Segrave, & asiorum proborum & legalium hominum, quod Richardus filius Idoniae non obiit intestatus: Et ideo tibi praecipimus, quod omnia catalla ipsius Richardi in manum nostram capta in Balliva tua, (by pretext that he died Intestate) sine dilatione habere facias Prioribus de Nokinton, & Sanctae Katerinae Linc. & Subdecano Ecclesiae Lincoln. & Suppriori de Noketon, & Richardo de Linc. Clerico, executoribus testamenti ipsius Richardi, ad faciendum inde rationabile testamentum suum. Teste H. &c. apud Gloucestriam, 20 die Marcii.

It seems that Anno 1223. (not 1217. as Sir Henry Spelman mis-conjectures) immediately after the Council of Oxford, An. 1222. mentioned by him, Richard Poor Bishop of Sarum, by his Episcopal authority, took upon him to make several Constitutions for his Diocese of Sarum, and also of Durham after his translation thither, to advance his Episcopal Jurisdiction over the Clergy and Laity; wherein as you may observe the frequent whoredoms, and general incontinency of Priests, Prebends, Monks, in keeping of Whores and Concubines openly, to the scandal of the people, (being prohibited marriage, though he makes it a Sacrament, and highly recommended it to all Lay-men, to prevent these sins;) with the frequent abuse of Excommunications in several cases, in pursuance of the Council of Oxfords Decree; So he published sundry Constitutions, prejudicial to the Liberties and Properties of the Laity; witness his Constitutions De Testamentis faciendis. Praecipimus quod Laicis inhibeatur frequenter, ne testamenta sua faciant, sine praesentia Sacerdotis, sicut diligunt quod corum extremae voluntates adimpleantur. Inter alia etiam singuli Sacerdotes infirmos suos moneaxt & efficaciter inducant, quod fabricae Sarum Ecclesiae suae memores, prout Deus inspiraverit illis, in Testamento suo, de bonis suis relinquant. Sacerdotibus autem similiter inhibemus, ne Testamenta sua per manum ordinant Laicalem: Ne viri Ecclesiastici Sacramentum fidelitatis Laicis praestent, for the Temporalties held of them. Si Patroni, vel Advocati, aut Feudatarii, se Vicedomini alicujus Ecclesiae Rectorem, vel alium Clericum ipsius Ecclesiae, per se, vel per alios occidere ausu nefario praesumserit, Patroni jus usque ad quartam generationem amittant, et posteritas talium in Clericorum collegium nullatenus assumatur, nec in dignitatibus Dominicis alicujus Praelatiae assequatur honorem: Ne quis Rector Ecclesiae aedificet in loco Laicali. Which were all likewise decreed in the Provincial Constitutions made and published by Edmund Archbishop of Canterbury, Anno Dom. 1236. Thus did our usurping Popish Prelates, like so many petty Popes, by their own illegal Constitutions, never consented to by the King and Parliament, encr ach continually, by degrees, in matters of Testaments and other things, upon the Liberties, rights, properties and free-holds of the Lay-Subjects, as well as Prerogatives of the King.

Pope Honorius being informed that King Henry forgetting the great and faithful services done by the Bishop of Winchester to him and his Father King John had injured and molested him concerning the Liberties of his Church, and denied him leave to repair to Rome about the breach of his Vow, in not going to the Holy Land, and the affairs of his Church; which he could not do without the Kings special license, sent this original Bull to him upon these occasions; which I met with in the White Tower.

HONORIUS, &c. Charissimo in Christo filio Henrico Regi Angliae illustri, &c. Sincerae fidei & devotionis constantia, quam venerabilis frater Wintoniensis Episcopus clarae memory Johanni Regi Angliae patri tuo ac tibi ipsi exhibuit in non parvae necessitatis articulo, excidere non debet à tua memoria, sed in perpetuis temporibus inhaerere. Audivimus autem, & audientes nequivimus non mirari, quod quasi ejus fida utilia{que} obsequia dicto patri tuo ac tibi exhibita jam oblivionem acceperint, libertates ejus Ecclesiae ab eodem patre tuo aliisque Regibus Anglorum indultae (sicut apparet per literas eoru dem) te dissimulante jugiter infringuntur. Monemus igitur circumspectionem tuam & hortamur attentius, quod ejusdem Episcopy fidem et obsequia recolens, et quantum tibi vitanda sit nostra et Apostolicae sedis offensa diligenter attendens, praedictam Ecclesiam (quam dudum in nostram protectionem receperimus) cum omnibus bonis ejus habeas propensius commendatam; et injurias eidem illatas facias emendari: eamque ne ipse molestes super libertatibus et aliis honoribus vel justitiis suis, neca tuis permittas subditis molestari: sed eam, sicut ad Regiam pertinet celsitudinem (specialiter consideratione dicti Episcopy) protegas et defendas. Ad haec cum idem Episcopus disposuerit ad nostram venire praesentiam, tractatum nobiscum super executione voti, (quod de transeundo in subsidium Terrae Sanctae suscepto signo Crucis omisit) aliisque suis et Ecclesiae suae negotiis habiturus, et hiis qui volunt ad partes accedere cismarinas egressus (sicut fertur) non pateat absque tua licentia specially, praefatum Episcopum cum comitatu suo libere venire permittas ad nos, et ad Romanam Ecclesiam matr m suam, nec impediri per aliquos aliquatinus patiaris; quia hoc non magis in suam quam in nostram et Apostolicae sedis injuriam redundaret. Te spero nobis obsequentem exhibueris in omnibus supradictis, quod rumorem, qui super hiis ad nos venerit, comprobes esse falsum, et operis exhibitione demonstres te memorem esse et reverentiae quam debes Apostolici sedi, et purae fidei Episcopy supradicti, quarum nullo debet tempore oblivisci. Dat. Laterani, 15 Kal. Februarii, Pontificatus nostri anno octavo.

In the Plea-Rolls in the Tower, Anno 8 Hen. 3. I found these three Suits and Attachments for suing for Lay-fees, and Chattels not of Testament or Matrimony in Courts Christian, and holding Plea of them against the Kings Prohibitions; the brief hereof I shall here present you with.

Elias Pester Esson. Magistri Thom. Foliot, & Esson. Prioris Hereford. opt. se 4 die verse. Wilielmum de Wearwaling & Walterum Spignel, de Plac. quare ipsi tenuerunt placitum in Curia Christianitatis de laico feodo in Dadelington, contra prohibitionem, &c. Et ipsi non venerunt, &c.

Will. de Francers per Att. obt. se 4 die verse. Robertum fil. Andreae, de Plac. quare secutus est placit. in Curia Christianitatis de laico feodo ejusdem Roberti in Stocton, contra prohibitionem, &c. Et ipse non venit, &c.

H. de Codungham obt. se 4 die verse. Patr. S. Frideswith & Decanum Oxford. quare tenuerunt placitum in Curia Christianitatis de catallis, &c. quae non sunt de Testam. vel Matrimonio, &c. contra prohibit. &c.

In a Bundle of Letters in the White Tower there is exant this original Letter written by the Bishop of Lichfield to the Chancellor of England, concerning the Popes and Cardinals great affection, advise, and assistance to the King in his intended Marriage with the Earl of Britain's Daughter, and his affairs in Poitiers and France; whereby we may discover their craft and delays, to gain more moneys, pensions, presentments, and a greater compliance with their demands from the King.

VEnerabili in Christo patri R. Dei gratia Cicestren. Episcopo, A. ejusdem miseratione Lichfeld. Ecclesiae Minister humilis & suus collega, salutem in Domino. Discretionem vestram latere nolumus, quod cum pro negotio nobis injuncto laboraverimus (si fas est dicere ultra quam fas sit credere) tandem, (concedente Domino) quod petivimus, obtinuimus in principali; licet literas suas super hoc ad praescus nolit Dominus Papa concedere. Sed de mandato suo specially literas suas nobis dirigunt, (quas etiam coram se legi fecit Dominus Papa) subscripti Cardinales. Literas autem, licet habebamus ease deputatas, non duximus praesentibus nunciis propter marium pericula committere: tenor autem earum hic est; Egregio & magnifico viro, Domino H. Dei gratia Regi Angliae illustri, P. miseratione divina Episcopus Albanensis, G. titulo S. Martini, S. Basilicae duodecim Apostolorum, & J. titulo Sanctae Praxedis, Praebyteri Cardinales, Salutem in eo qui Regibus dat salutem: Pro obtinenda dispensatione matrimonii inter vos et filiam nobilis viri Comitis Britanniae contrahendi, cum venerabili patre Episcopo Coventreusi apud Dominam Papam diligenter institimus et frequenter, fidelitatem et dilectionem vestram et regni vestri studiosius exponentes. Qui licet sinceritatem dilectionis, quam erga vos et regnum vestrum habet, satis nobis expresserit, et saepius inculcaverit, quare non facit Rex Angliae factum suum, adjiciens placere sibi, quod efficaciter in negotio processissetis eodem, literas tamen suas nobis ad praesens super hoc concedere recusavit. Sed placuit ei, quod de conscientia sua nostras v bis literas mitteremus: nos igitur de certa ejus conscientia serenitati Regiae duximus consulendum, quatinus secure ad hujusmodi consummandum negotium procedatis. Indubitanter & ut credimus, quod Dominus Papa gratiam vobis in hoc factam minime subtrahet, sed in hoc et in aliis vobis tanquam specially et devoto filio praestabit consilium et favorem. N s igitur de consili dictorum Cardinalium consulimus Domino Regi, quod severe procedat ad hujus negotii consummationem; quia nihil oportebit vos timere, quoad Deum vel homines, ut saepius inculcaverunt nobis praedicti Cardinales. Et etiam Dominus Hostiensis, qui, quia tunc praesens non fuit quando signatae sunt literae memoratae, sigillum suum non apposuit, cum alits, non minùs ipsis propter hoc laboravit. Alia vero negotia—quia de consilio Cardinalium concessae fuerunt (ut dicit) Domini Papae literae directae Pictaviensibus, & de consilio eorundem suspensae, non potuit Dominus Papa suspensionem revocare, quia non consentiunt fratres. Sed habebimus literas memorat as ad omnes vass allos Domini Regis, continentes invectionem contra resilientes et recedentes a fide veri Domini sui, ut fidelitatem Domini sui vigorofius resumant et conservent. Praeterea petivimus, quod amoverentur Gallici, qui sunt in partibus Albigensium, de terris quae sunt de feodo Domini Regis, si quas forsan invaserint: sed quia nescivimus super hoc certum petere, nec ipsi respondere; sed cum sciverint, quae sunt terrae (si quae fuerint) quod suum erit, volenter exequentur; praesertim cum prohibitum fuerit Regi Franciae, ne aliquid in partibus illis attemptaret in praejudicium Imperatoris, vel vestrum, vel aliorum fidelium. Comes autom Tholosanus juvari non poterit, nisi mittat ad Curiam nuncios speciales. Ad quid autem expediat ei mittere, prout poterimus, inquiremus. Veruntamen been placet saniori parti Curiae, quod suos hosts viriliter et (prosequatur) —The remainder of this Letter is putrefied.

In the same Bundle of Letters to the Bishop of Chichester Chancellor of England, I find this of the Popes Nephew, a Prebend of the Church of York, for the payment of an Annuity granted him by the King out of his Exchequer; whereby we may discern what preferments and favors the Popes Nephews and creatures then gained from King Henry during his minority.

VEnerabili in Christo patri, Dei gratia Cicestren. Episcopo, illustris Regis Anglorum Cancellario; Nicholans nepos Domini Papae & Eboracensis Canonicus, salutem & recommendationem in Domino. Paternitatem vestram, de qua plene confidimus, tenore praesentium duximus exorandam, quatinus quadraginta marcas, quas in Scaccario Paschae annuatim debemus percipere, secundum quod in rescripto literarum Domini Regis continetur, D raino Stephano Capellano Domini Papae pro instanti termino Paschae, nomine nostro, sine difficultate faciatis persolvi. Sane, quia cord & animo vestri sumus, & avidam gerimus voluntatem vobis, in quantum possumus, complacendi, sumentes quandam audaciam, cum non praecesserint merita, vos attente duximus exorandum, dare velitis operam efficacem, quod redditum praetaxatum Dominus Rex, secundum quod in praefato rescripto continetur; in Ecclesiasticum beneficium nobis debeat commutare. Ita quidem quod penes vos preces nostrae effectum possint consequi postuatlum; & nos vobis proinde fortius obligemur, & Domino Papae nos possimus de vobis plurimum commendare, ac in vestris negotiis penes eundem Dominum semper prompti non immerito existamus.

In the same Bundle of Letters, I met with this Epistle of William Archbishop of Burdeaux to King Henry, relating the great promises of the French to draw him to their party from the King, the grand losses and extremities he sustained for his fidelity to the King and his Brother, the dangerous condition of their affairs without the Kings speedy assistance which he craved, with his Excommunication and proceedings against the invaders of his Churches liberties.

ILlustrissimo & serenissimo viro Henrico Dei gratia Regi Angliae, &c. Wilhelmus eadem gratia Burdegalensis Archiepiscopus, salutem, & de hostibus suis desideratam victoriam posse cum gloria obtinere. Majestati vestrae per literas nostras significasse meminimus, quod cum olim nobilis vir Johannes de Beumont pro Rege Fran orum contra terram vestram cum maxima multitudine militum advenisser, nobis, ex parte Regis Feanciae, idem J. maximam obtulit pecuniae quantitatem, eandem personaliter deferendo; promisit etiam nobis J. praedictus, quod si partem Regis Franciae sustinere vellemus pariter & fovere, nobis assignaret & conferret redditus competentes nobis & successoribus nostris imperpetuum possidendos, parents nostros & homines mihi gratiosos sublimaret: & si forte aliquid de redditibus nostris vel aliud alicubi amitteremus, omnia deperdita nobis Rex Franciae resarciret; & super hoc suas patentes literas nobis daret, & been faceret nos secoros. Nos vero pro vobis et fratre vestro omnia respuimus, et nihil recipere voluimus ullo modo. Die vero sequenti nobis quasdam literas Franciginae detulerunt; in quibus (sicut vobis meminimus nos scripsisse) Rex Franciae nobis districtius prohibebat, ne terram suam aliquatenus intraremus, & ne in terra sua nos auderet aliquis receptare. Et cum ipse sibi jam fere totam nostram Provinciam subjugasset, multa incommoda passi sumus, & adhuc etiam sustinemus; quia Castra, Civitates, & Villas, quas Francigenae detinent subjugatas, intrare ullatenus non audemus. Redditus etiam nostros apud Rupellam detinet superatos, quos nobis nunquam restituer voluerunt; super multis aliis existentes nobis injuriosi graviter & molesti. Cumque propter haec Romanam Curiam adiremus, à Francigenis in Alvernia ad captionem fugati fuimus vel ad mortem, & sicut per Clericos vestros qui praesentes erant in Romana Curia potuistis plenius edoceri, multum laboravimus pro vestris & fratris vestri negotiis promovendis, praeter expensas, quas fere ultra quingentas Marcas fecimus in Curia supradicta, in eundo etiam et redeundo. Et cum de eadem Ecclesia redircmus, cum nobis in pluribus locis insidias Francigenae praeparassent, cum quodam solo Clerico fere per totum iter usque ad terram vestram venimus, & quasi simplex Clericus incedentes, nostram post nos manticam ferebamus; Literas etiam de securitate propter causam, quae est inter nos & Bituricen. Archiepiscopum, non nisi per duos menses, scilicet usque ad Octabas Nativitatis Domini proximo praeteritas, Rex Franciae, sublatus de vitae medio, voluit nobis dare. Inter caetera quidem incommoda & injurias, quas pro vobis & fratre vestro multipliciter sustinemus, gentes fratris vestri cum convenimus To cie, et postmodum ex quo venimus, Ecclesiae Dei, et nobis, et nostris hominibus dampna plurima intulerunt. De quibus prout dicunt, si possent, satisfactionem nobis facerent competentem. Quia vero vestros nuncios ad Barones tantum mittere tardavistis, admonitione quantâ possumus admonemur, quoniam super amorem & dilectionem nostram ad partem Regis Franciae transtulerint se Barones, & propter hoc contingat vos & fratrem vestrum (quod absit) amittere terram vestram, nobis debebit proculdubio imputari. Inde est quod Nobilitatem vestram monendam duximus & attencius exorandam, quatinus in facto vestro & fratris vestri & nostro festinanter consilium & auxilium apponatis ergà nos, qui crucesignati sumus, et parati sumus ad prosequendum negotium Jesus Christi: Taliter vos habentes, ut nos, qui vobis & vestris tenemur, vobis & vestris magis obnoxii teneamur; & in facto vestro & fratris vestri tale consilium & auxilium apponere, mora qualibet postposità, studeatis, quod vobis & fratri vestro cedat ad gloriam & honorem. Ut sciatis quod cum à nobis Nuncius iste reaccessit, nos cum fratre vestro (mirum est quia tàm audacter audet committere se fortunae) apud fortunatum vero, circa quem & ejusdem negotia assistendo expensis non parcimus aut labo i. Expectabamus enim ibidem nuncios de colloquio quod apud Thoarchum Barones incipi fecerant, inde cum Rege Franciae loquturi; quod tunc in illo colloquio fuerit ordinatum nihil cum à nobis recessit lator praesentium cognovimus; scituri pro certo, quod nisi illa sincera dilectio retexisset qua quondam dileximus patrem vestrum, eadem vos & fratrem vestrum sinceritate diligentes, in ipsum fratrem vestrum, & suos, & terram quam vos in votum habetis—propter dampna & injurias quas gentes suae Ecclesiae Dei, nobis et nostris hominibus intulerunt silencium tulissemus, nec vivit aliquis hodie, cui nos nisi vobis aut fratri vestro parcere curassemus. Noveritis insuper, quod frater vester gaudet gratia populi et avore, tamen interdum contra Deum et Ecclesiam facere cogitur, cum sibi expensarum copia subtrahatur. Statum vero vestrum, quem sicut proprium desideramus prosperum & jucundum, & voluntatem vestram super praemissis nobis quam cito poteritis rescribatis. Valete, &c.

Tom. 2. p. 392. l. 14. after Mat. Westminster, add; This Letter of King Henry to the Pope, in answer of his to him on the behalf of the Earl of Chester and Falcatius, which I found in the White Tower, thus relates Falcatius and the Earls insolent deportment towards him, in taking and detaining his Castles from him by force.

DOmino Papae, &c. Rex, &c. Cum nuper post festum Pentecostes, venerabiles Patres nostros Archiepiscopos & Episcopos, Abbates, ac omnes Magnates totius Regni nostri vocassemus, ut nobis occurrerent apud Northampton, daturi nobis ibidem consilium, & auxilium facturi ad defensionem terrae nostrae in Pictavia, quam Rex Francorum impugnare parabat. Recepimus ibidem, literas vestras, continentes (inter alia) quod dilectos nostros Venerabilem patrem, Winton. Episcopum, Com. Cestriae, & quosdam alios de regno nostro, qui tempore patris nostri J. quondam Regis Angliae illustris, & postmodum tempore nostro contra inimicos nostros pro conservatione Juris nostri fideliter laborasse dicebantur & potenter, familiares habere debemus in Consiliis nostris, et oppressionibus illorum providere: (he only enforcing them to restore his Castles and lands they detained from him, for which they were excommunicated) de quibus sicut scimus pro certo clamores ad aures vestras tulerunt, Ne ex talibus, quod sustinere non possent, ulterius cogerentur —vos ad pejora. Ad hoc etiam fuimus ibidem per venerabiles patres in Christo Cant. Archiepiscopum, Bath. & omnes Episcopos authoritate literarum vestrarum quas receperant, diligenter moniti et efficaciter inducti, licet non esset necesse nos pro eo rogari, quod fecimus et facturi eramus etiam non rogati, praesertim cum ipsi qui se voluntary subtrarerant, nunquam fuerint a nostris Consiliis, nobis jubentibus, aut volentibus, amoti. Etenim per breve tempus praecedens London. in quodam Consilio nostro praedictos Com. Cestriae, ac alios omnes Nobiles nostros qui cum Iusticiario nostro contenderant, ac ipsum cum illis convenire fecimus in pacem. Osculo pacis utrinque dato & recepto, Nos ipsi & obliv sci volentes potius injuriarum, quae multa praecesserant, quam reminisci, omnes recepimus in pacem et gratiam, qui demeritis suis exigentibus per nos offendi meruerunt; sperantes habere de omnibus et singulis ad nostra negotia Consilium et auxilium tam magnificum quale et quantum a nobis in suis necessitatibus exspectare debent. Sane cum ad diem Consilii nostri de Northampton in quibusdam partibus terrae nostrae Judices discretos dedissemus & Nobiles, ad audiendas & corrigendas querelas multorum de rapinis & spoliantibus terrarum & bonorum suorum, quas multi detulerant ad aures nostras, secundum Regni nostri consuetudinem obtentam & approbatam ab antiquo; & quidam de Magnatibus nostris, Falcatius nomine, coram Judicibus eisdem in sexdecim Causis fuisset convictus inter alios, & ad restitutionem ablatorum, & satisfactionem plenam debito modo condemnatus. Moleste ferens quod cogebatur esse quietior, qui prius suo vitio renuerat esse pacificus, poni fecit insidias uni de Judicibus praedictis versus nos venienti Northampton, ac ipsum inermem ac suos, per quendam Willielmum fratrem suum & multitudinem armatorum captum, violenter, viliusque tractatum, in quodam Castro nostro quod habebat in custodia, vinculis & carceri mancipavit. Monitus & vocatus per nuncios solempnes, incontinenti de Consilio Magnatum totius regni nostri qui nobiscum erant, ut & Captos redderet, & statutis die & termino compareret de pace nostra violata, & aliis multis quae habuimus contra seipsum responsurus, ac Malefactores suos produceret per Judicium Regalis Curiae & regni Jura tractandos, nec illos producere, nec seipsum offerre Juri voluit; cum aliàs teneatur ration possessionum magnarum, & officii maximi quod habuit in Curia nostra, ad nos in Consiliis nostris venire non vocatus; Exerensque virus quod diu conceperat, indignans ex hoc quod cogi debuit esse sub Domino, qui dominandi cupiditate torquebatur; et captos reddere negavit, et comparere coram nobis, ac suos producere Iuri parituros, Castrum nostrum muniens contra nos audacter, quod instanter nobis reddi petebamus: propter quod ad illud obsidendum et expugnandum per Consilium Curiae nostrae statuimus cum exercitu nostro, quod in proximo dante Domino in Bello habere speramus. Ad haec licet dolentes & magna necessitate coacti, ut iniquitati ipsius et plurium Complicum, in illius Castri expugnationem concludatur, omissis ad praesens omnibus aliis negotiis nostris, quae in pártibus Hyberniae & Pictaviae nos urgent. Quae quidem pericula imminentia nobis ad praesens, nisi ea Deus avertat, praedicto Falcatio suisque Complicibus non immerito debemus imputare; nec minus moveri contra seipsum et fautores suos, quam si totius haereditatis nostrae dispendium, quod absit, inieramus.

Yet notwithstanding after Falcatius his Excommunication by the Bishops, and judgment, exile by the King and Lord's for his Rebellion, the Pope and his Legate being bribed with his large gifts, writ and interceded for his restitution to his Lands, and favor; as appears not only by our storians, Tom. 2. p. 392, 398. and this Epistle, but by two Epistles of the Popes Legate, (which I rescued out of the rubbish in the White Tower Chapel) informing the Pope, and Falcatius his friends at Rome, how ill the King and kingdom of England resented the Popes intercession for him, and intermeddling with the state and affairs of England, contrary to former custom.

DOmino Papae. Sanctitati vestrae duxi tenore praesentium intimand. quod antequam ad me literae vestrae, quas mihi misistis pro facto Falkatii pervenissent, idem in Burgundia captus erat. Quibus devote receptis, & quae continebantur in eis intellectis, statim illis personis scribere diligentius procuravi, per quas ipsum credebam debere restitui libertati. Recepi postmodum literas et nuncios ex parte Regis Angliae illustris; quibus intellexi, quod tam ipse Rex quam fere totum regnum Angliae pro mission ejusdem F. quam faciatis, turbati sunt plurimum et commoti, et ipsius inimici derisionem ejusdem in hac parte percipientes, elati sunt in superbiam. Unde videtur per hoc, quod negotium pacis vel treugarum inter eundem & Regem Francorum illustrem, pro quo tantum (Deus novit) laboravi, non possit effectui mancipari; & sic per consequence negotium Albign. patet (sicut credimus, retardari. Cum itaque diebus istis, propter malitias hominum, et Regum et regnorum sint scandala evitanda, cum totus mundus fere sit positus in maligno, plus etiam quam creditis; si placet, Sanctitas vestra provide at quid sit exinde faciendum.

MAgistro T. Paternitati vestrae tenore praesentium intimamus, quod antequam literae Domini Papae pervenissent, quas nobis pro facto Falkatii destinavit, idem F. in Burgundia captus erat; sed statim post receptionem Literarum ipsarum illis personis scripsimus, per quas credebamus ipsum debere restitui libertati. Recepimus postmodum nuntios & literas ex parte Regis Anglorum illustri ; quibus intelleximus evidenter, quod tam ipse quam fere totum regnum Angliae valde turbati sunt, plurimum et commoti, pro mission quam Dominus Papa facit in Angliam super negotiis Falkatii memorati. Unde videtur per hoc quod negotium pacis vel treugarum inter duos Reges, pro quo tantum (Deus novit) laboravimus, non possit effectui mancipari; & sic per consequence negotium Albigen. prout credimus sit quasi penitus exsufflatum. Cum itaque diebus istis, propter hominum malitias, Regum et regnorum sint scandala evitanda, cum totus mundus fere in maligno sit positus, plus etiam quam creditis vos et alii; qui cum estis in cameris vestris non cogitatis bujusmodi; set ut videtur Ecclesiae Dei parantes excidium, Reges et regna non ad devotionem Ecclesiae, set potius ad scandalum et discordias provocatis. Scientes quod plurimum admiramur, et multi alii commoventur, quod cum regnum Angliae nunc in bono statu consistat, quare Dominus Papa et vos ad vocem unius, ad inquirendum de facto Regum Angliae, (quod antea de hiis quae Regiam contingant potestatem fieri non consuevit,) et de statu ipsius regni et Praelatorum ejusdem, mandatis. Et ideo (si placet) provide in hac parte utentes consilio (sicut decet) procedatis in ipso negoti , (Deum solum habentes prae oculis) prout melius videritis expedire.

Scribat Magistro Egidio Episcopo Alban. Magistro Rap er, Magistro P. Capuan. Episcopo Hostien. Domino S. Sancti Albani. Soon after Falcatius died miserably in exile; a just punishment for his Sacrilegious rapines and rebellions against the King.

This Falcasius de Brea t was not only Excommunicated by all the Bishops in general, but likewise by the Bishops of Coventry and Exon in special in a most solemn manner; as this Episile of the Bishop of Coventry to the King assures us, wherein he advises him how to proceed in that affair.

REverendissimo Domino suo H. Dei gratia Rex Angl. &c. devotus & fidelis suus A. divina permissione Coventrensis Ecclesiae Minister humilis, salutem, &c. Noverit excellentia vestra, quod cum essemus apud Coventr. dictum est nobis, quod Falkasius de Breant moratur per tria Miliaria ultra Cestr. Q o audito, nos cum venerabili fratre nostro Exoniensi Episcop solempniter eum cum omnibus fautoribus suis, et complicibus, et ejus favore vos fictius juvantibus, pulsatis Campanis et Candelis accensis excommunicavimus. Quoniam autem ad partes illas tendimus, proponimus cum ipso habere colloquium de honor et utilitate vestra per Dei gratiam (nisi propofitum nostrum per mandatum vestrum mutaveritis) diligentissima circumspectione adhibita tractaturi. Quia vero non solum armis, sed etiam blanditiis turbationes et seditiones sedare oportet, Dominationi vestrae bonâ fide consulimus, quod Leiolino scribatis amicabiliter, eum rogantes & arcius inhibentes, ne dictum turbatorem in terra sua receptet. Nos autem si Clementiae vestrae placueric been procurabimus, qualiter ad ipsum mandatum vestrum competenter perveniat. Credimus autem firmiter & speramus, quod non oportebit maliciam Falkasii in partibus istis timeri; dummodo de praecepto vestro sint contra ipsum Ballivi vestri omnes praemuniti; Super hiis igitur & aliis, quae de vestrae fuerint beneplacito veluntatis, nobis si placet rescribatis, quia affectuose procurabimus quod nobis duxeritis injungendum. It seems Falcatius and the Earl of Chester complained to Pope Honorius of the Kings proceedings against them, and by money purchased a Letter from him to the King on their behalf.

What encroachments the Ecclesiastical Courts this year made upon the Kings Crown and temporal Courts, these Suits for proceeding against Prohibitions will instruct us.

Placita apud Westm. in Octabis sanctae Trinitatis, anno regni Regis Henrici filii Regis Johannes octavo.

Richardus le Curteis optulit se 4 die versus Willielmum de Alta ripa de Placito; quare secutus est placitum in Curia Christianitatis, de catallis quae non sunt de Testamento vel Matrimonio, contra Prohibitionem, &c. Et Magister non venit, &c.

Radulphus filius Simonis optulit se 4 die versus Archid. Exon. & conjudices suos de Placito, quare ipsi tenuerunt placitum in Curia Christianitatis, de catallis quae non sunt de Testamento, &c. Et versus Dominum Archiepiscopum Ebor. de placito, quare secutus est placitum, &c. de eodem, &c. Et nullus corum venit, &c. Et Rad. quaesitus de quibus catallis, dicit, quod de blado et aliis catallis ejusdem Arch. captis tempore guerrae, tam de Ecclesiis quam de terra ejusdem Archiep. captis; & praeterea cognovit, quod intravit ante Prohibitionem in Curia Christianitaiis. Ita quod productiones testium captae fuerunt. Et postea cognovit quod Archiepiscopus remisit ei omnem demandam hominum suorum, et omnia catalla quae capta fuerunt extra Cimiterium; et petit licenciam recedendi de brevi, et habuit, et inde sine die.

Tom. 2. p. 393. l. 3. after us, add; John Bishop of Arfercen in Ireland procuring himself to be consecrated, and getting possession of the Temporalties, and refufing to appear upon an Appeal before the Pope at the suit of G. who pretended himself lawfully elected Bishop; the Pope thereupon sent this Bull to the Bishop of Dublin, to nforce him to restore his Bishopric to G. and put him into possession of the Temporalties, and entreated King Henry not to hinder but assist him therein by this Bull, the original whereof I rescued out of the rubbish in the White Tower.

HONORIUS Episcopus servus servorum Dei, charissimo in Christo filio Henrico Regi Anglorum illustri, salutem & Apostolicam benedictionem. Cum Johan. Presbyter qui se temere consecrari fecit in Episcopum Ecclesiae Arfercen. ad nostram contempserit venire praesentiam, venerabili fratri nostro G. Arfercen. Episcopo responsurus; Nos ejus contumacia exigente, mandavimus venerabili fratri nostro Archiepiscopo Dublinen. ut ipso . ab eadem Ecclesia prorsus amoto, et coacto resignare praetato Episcopo universa quae ad Arfercen. noscuntur Episcopatum pertinere; ipsum Episcopum in corporalem ipsius Episcopatus possessionem inducat, et defendat inductum: auditurus postmodum, si praefatus J. aliquid voluerit proponere contra eum. Ideoque serenitatem tuam rogandum duximus attentius & hortandum, quatinus eundem G. habens pro reverentia divina & vestra propensius commendatum non impedias, nec a subditis tuis impediri permittas quominus Episcopatum suum ju ta mandatum nostrum pacifice possideat et quiet. Dat. Laterani, 12. Kal. Julii, Pontificatus nostri anno octavo.

Whereupon the King issued a Writ to the Archbishop of Dublin to restore the Temporalties to G. at the Popes request.

Tom. 2. p. 393. after Episcopis, this should have been inserted; These Proctors of the King coming to Rome, rendered him this account of their journey to, and reception at Rome by the Pope and Cardinals, with the sense they had of the Kings dangerous and almost desperate condition, informing him of a new confederacy between the French King and his discontented Barons, in case the Pope crossed or condescended not to the French King, to invade England, to dispossess the King of the Crown, (as they did his Father King John) and of Falcatius his Imprisonment in France; which Letter I found in the White Tower Chapel.

CArissimo Domino suo H. Dei gratia Regi Anglorum illustri, Domino Hiberniae, Duci Normanniae, Aquitaniae, Comiti Andegaviae, fideles sui G. de Quancumb & S. de Luca, devotam in omnibus reverentiam. Noverit dominacio vestra quod die Lunae prox. post festum Omnium Sanctorum applicuimus ad portum quendam juxta Wicclow, & inde per Franciam aliasque terras medias salvo transeuntes, die Dominica prox. post festum beati Nicholai venimus Viterbium, fratrem Johannem Brisepet, qui quasdam literas vestras detulit ibidem per tres dies expectantes, & Magistros Reinerum & Egidium Cardinales in eadem villa morantes, Dominumque Gualonem qui interim ibidem advenit super agendis nostris consulentes, eo diligencius quod tunc ibi adierant, Dalatham & de Noun. Episcopy, Guido de Monteforti, & quidam alumnus Regis Franc. qui frequentem tractatum cum dictis Cardinalibus habentes; multa falsa suggesserunt eisdem tum de hoc facto Pictaviae, Regem Franciae maliciose excusantes, tum praedecessores vestros de terris cismarinis, Asserentes fuisse paratos exigente justicia si par est, eam postmovum per nos et Dominum Petrum Saracen. qui fideliter nobis in omnibus quae nos contingunt assistit, sibi vero —magnam fidem sicut nobis frequenter videbatur dictis Gallicis habuerunt. Sane accedente ad nos interim dicto fratre J. insimul cum Domino Gallon. Romam venimus die Jovis proxima sequente, quem quidem valde commotum invenimus et turbatum multipliciter, studuimus pro posse nostro reducere ad temperanciam. Dominum Papam quidem et Cardinales non solum commotos circa statum vestrum et regni vestri perpendimus, verum penitus se desperatos unananimiter fatebantur. Nam Rex serosol. et dicti Gallici praedicabant omnibus, quod Majores Angliae obsides offerebant usque ad—de reddendo sibi terram cum primo venire curaret ad illam. Adjicientes, si aliquid in Curia Romana contra voluntatem Regis Franciae attemptaretur, incontinentur Rex transfretaret in Angliam, et praeter illos alii forsan de terra —qui aliquandiu steterunt pro vobis—etsi alia sinistra (sicut audivimus) insinuare nitebantur; Ita quod in narrationibus et petitionibus vestris plures nobis adversabantur, et multa objiciebantur. Responsio tamen ad illa non fuit difficilis cum veritas nos non lateret, & eadem nos turbatos liberaret, licet hoc solum grave nobis esset, quod vir potuerunt induci quidam ut aliquam fidem adhiberent veritati. Porro cum singulos Cardinales visitassemus et super statu vestro terrarumque vestrarum Angliae, Walliae, Hiberniae, et de facto Bedeford. et Pictaviae, et aliis articulis nobis injunctis instrurissemus diligenter, habitoque postmodum colloquio cum Papa in secreto die Mercurii prorima ante festum Sancti Thomae Apostoli, coram Papa et fratribus causam adventus nostri plene exposuimus, peticiones vestras tunc ibi Domino Papae committentes. Veruntamen quia Nuncii Comitis Tholosani, Episcopy, Milites & Clerici post festum Sancti Michaelis in Curia uniformiter steterant, et Papa cum fratribus jam per multos dies super facto illo licet noudum plene deliberaverant, distulerunt usque post Natale de vestris negociis providere; Et sperabatur quod dictus Comes competens responsum esset accepturus, licet Rex, et Gallici praedicti sibi fortiter resisterent. Die Jovis proxima recepit Papa literas Portuensis Episcopy Legati Aleman. quod idem Portuen. tractatum habitum inter Reges Alemanniae & Franciae, super Matrimonio de quo scitis, impedivit; Dixit tamen nobis Papa, quod Rex Franciae pro eodem facto Nuncios suos ad Imperatorem iterum transmisit, set quid egerunt adhuc nescivimus. De Falkasio de Brealth dicebatur nobis circa principium adventus Domini, quod erat in veniendo Romam, attamen die Dominica proxima ante Natale Domini quando recederet lator praesencium percepimus, quod non ill erat de quo cavebatur illa die—quia—die Dominica detinet eum quod captus erat in Francia & detentus. Ualeat Dominus noster, et quicquid Papa disponendum de facto vestro duxerit, Dominus nichilominus dirigat a tus et voluntates vestros et nostros, si placet vigilatis caveatisque vobis.

Tom. 2. p. 379. l. 36. after took, add; The Earl of Albemarl detaining the Kings Castles and Lands from him, notwithstanding the Legates, Archbishops, and Bishops Excommunications; he thereupon issued this Writ to Roger de Leyburne, to repair to him forthwith to Northampton with all the armed power he could raise, to reduce the rebellious Earl to obedience.

H. Dei gratia Rex Angl. Dominus Hyberniae, Dux Normanniae, Aquit. & Comes Andegaviae, dilecto & fideli suo Rogero de Leiburn. salutem. Cum W. Comes Albemarl. excommunicatus a Domino Legato, Archiep scopo Ebor. et Episcopis Angl. cum omnibus fautoribus, complicibus, et ei adhaerentibus propter multiplices et manifestos excessus sanctae Ecclesiae et nobis impensos, sediciose et furtive ceperit Castrum de Fodering quod fuit in manu nostra, et maliciose detineat; terram mostram devastando, depraedando, et pacem nostram et regni nostri perturbando et vehementer infringendo. Vobis mandamus firmiter praecipientes in fide qua nobis tenemini, et sub debito sacramenti vestri nobis praestiti, quatinus visis litteris istis cum tota gente armata quam ad praesens habere poteritis veniatis ad nos usque Northamt. been parati equis et armis, ad eundum eum corpore nostro et cum fidelibus nostris qui nobiscum venient super eundem Comitem, qui sic spreta fide et obsequio nostro nos et regnum nostrum praesumpsit temere et maliciose inquietare et perturbare: Et gentem nostram quam ad praesens paratam non habetis venire faciatis post nos cum omni festinatione, & ita acceleretis adventum vestrum & gentis nostrae, ut & nunc per experienciam senciamus quantum nos & terrae nostrae tranquillitatem diligatis. Teste H. de Burgo Justiciario nostro apud Westm. 23 die Januarii.

The like Writ of the same date, issued Galfrido de Nevill, &c. the original whereof I found in the White Tower.

HENRICUS Dei gratia Rex Angliae, Dominus Hiberniae, Dux Aquitaniae, Com. Andegav. Dilecto & fideli uo Galfrido de Nevill, salutem. Quoniam H. Comes Albemarl. Excommunicatus a Domino Legato, Archiepiscopo Eborum, et Episcopis Angl ae, cum omnibus fautoribus, complicibus, et ei adhaerentibus propter multiplices et manifestos excessus sanctae Ecclesiae, et nobis impensos, seditiose et furtive ceperit Castrum de Fodring quod fuit in manu nostra, et malitiose detineat, terram nostram devastando, depraedando, pacem nostram et regni nostri vehementer perturbando et infringendo: Vobis mandamus firmiter percipientes in fide qua nobis tenemini & sub debito Sacramenti vestri nobis praestiti, quod visis Literis istis cum tota gente nostra armata quam habere ad praesens poteritis veniatis ad nos usque Northamton, been parati equis & armis ad eundum cum corpore nostro & cum fidelibus nostris qui nobiscum vement super eundem Comitem, qui sic spreta fide et obsequio nostro, nos et regnum nostrum praesumpsit temere et maliciose inquietare et perturbare. Et gentem nostram quam ad praesens paratam non habetis venire faciatis post nos cum omni festinatione, & ita acceleratis adventum vestrum & gentis vostrae ut tunc per experientiam senciamus quantum nos & terrae nostrae tranquillitatem diligatis. Teste H. de Burgo Justiciario nostro apud Westm. 23 die Januarii.

The same year King Henry the 3 d . evidenced his Sovereign Ecclesistical Jurisdiction, in sending these memorable Prohibitions and Appeals to the Popes Delegites and others, not to proceed in a suit of the Archdeacon of Colchester against the Dean of S t . Martins, for Procurations demanded by him from the Church of Newport, the chief part of that Deanry, S t . Martins being his free Chapel, exempt from all Episcopal Jurisdiction and Procurations; this suit being to the great prejudice of his Crown and Dignity.

REX Archidiacono, Cancellario, & Decano Oxford. salutem. Cum super Decanatu Ecclesiae sancti Martini London. quae Dominica Capella nostra esse noscitur, ea gaudemus dignitate a temporibus praedecessorum nostrorum diu optenta, quod ab omni jurisdictione Cpiscopi Diocesani et subditorum ejus sit exempta, ita quod Decanus cum debuerit institui, a sola manu Regia stallum recipit in choro et locum in capitulo, super omnia ad Decanatum illum spectantia, ab omnibus hucusque procurationivus Archidiaconorum et suorum libera fuerit et quieta. Audivimus, (unde non immerito miramur et movemur) quod Archidiaconus Colcestriae, licet ad desistendum multa sit prece nostra requisitus et ammonitus, dilectum et fidelem nostrum G. de Bocl nd Decanum illius Ecclesiae, coram vobis authoritate literarum Domini Papae, in causam trahere non desistit; exigendo ab Ecclesia de Neuport, (quae est ejusdem Dccanatus pars maxima, et praecipua) Procurationes hucusque insolitas, in grave praejudicium Regiae dignitatis. Cum igitur tam regni nostri consuetudinis, quam Regiae sit potestatis eorum inhibere processum quae in dignitatis nostrae praejudicium vertuntur; Vobis prohibemus, ne in Causa illa procedatis, cujus proculdubio processus in nostrae fieret dignitatis laesionem. Insuper autem s forte hanc prohibitionem non duxeritis (quod non credimus) reverenter admittendam, pro dignitate, ne a nobis vel ab ipso Archidiacono contra ipsam quicquam attemptetur, ad Sedem Apostolicam appellamus. Teste Rege apud Merleberg, 21 die Julii.

In hac forma scribitur Archidiacono Colecestrensi de Causa illa non prosequenda. REX eisdem Judicibus, salutem. Meminimus nos vobis alias inhibuisse, ne in Causa quam movit coram vobis in Curia Christianitatis Archidiaconus Colecestrensis, contra dilectum et fidelem nostrum G. de Bocland, Decanum Capellae nostrae Sancti Martini London. super procuratione quam idem Archidiaconus sibi fieri exigit pro Ecclesia de Neuport, quae est dicti Decanatus pars maxima et praecipua, procederetis, cujus proculdubio processus in nostrae cederet laestonem dignitatis: cujus optentu dicta Capella nostra ab omni jurisdictione Episcopy Diocesani subditorumque ejus soleat et debeat immunis permanere; hincque inhibitioni appellationem ex parte vestra recolimus interjectam. Ne igitur suggeri possit quod ab hiis desistere velimus, vel in praejudicium Regiae dignitatis praesumatis in dicta Causa procedere, tam dictam inhibitionem nostram quam interjectam appellationem praesentibus literis innovamus. Teste meipso apud Merton, 31 die Aug.

Eodem modo innovata est appellatio versus Archidiaconum Colecestriae, ne prosequatur.

In the Plea-Rolls of Placita in Octabis S. Michaelis, An. 9 H. 3. Rot. 6. dorso Sutht. I find this ensuing Action for holding Plea in Court Christian of Lay-fee, against the Kings Prohibition.

Johannes Sward Esson. Henr. le Sauvage obtulit se 4 die versus Decanum de Wynton de plac. quare te uit placitum in Curia Christianitatis de Laico feodo ipsius Henrici in Tyffid. &c. contra Prohibitionem, &c. Et ipse non venit, &c.

The same year there arising a difference between the Parson of the Chapel of Limeric, and the Treasurer thereof, to which of them the Tithes of Fish-ponds and Mills of Limerick, &c. belonged: the King thereupon issued forth this Writ to inquire the right and certify the truth thereof.

REX venerabilibus in Christo patribus, M. Casselensi Archiepiscopo, & J. Fernensi Episcopo, & G. Lismorensi electo, salutem. Mandamus vobis rogantes, quatinus ad certum diem & locum conveniatis apud Lymeric, & ibi praesente Galfrido de Mariscis, vel illo quem ad hoc assignaverit, diligenter inquiratis per bonos et discretos homines, tam Clericos quam Laicos, qui melius sciant & velint dicere veritatem, utrum Bartholomaeus de Camera tempore Domini Johannes Regis patris nostri, ante guerram motam inter ipsum & Barones suos Angliae, fuit in seisina Decimae de Piscariis et Molendinis de Lymeric, & de terra de Drumyn, nomine Capellae de Lymeric cujus persona est, vel Wilhelmus de Caerdif eo tempore seisitus fuit de praedicta Decima nomine Thesaurariae quam habuit in Ecclesia de Lymeric: Et si for e omnes ad inquisicionem illam faciendam intendere non possitis, duo vestrum cam nichilominus exequantur. Teste Rege apud Westm. 21 die Aprilis, anno regni nostri nono.

The Bishopric of Acaden in the County of Connact in Ireland becoming void, and the Clergy thereof according to their custom electing a Bishop without the Kings precedent license and Royal assent, contrary to his Royal prerogative; and exceptions being now taken both to the manner of the Bishops Election, and likewise against his person; Henry de Londres Archbishop of Dublin thereupon (conceiving the donation thereof to be devolved to himself by lapse, in which he was grossly mistaken) writ this Epistle to receive the Kings Royal pleasure how to proceed in this case for the maintenance of the Kings prerogative, which I found in the White Tower Chapel.

EXcellentissimo Domino suo & amantissimo H. Dei gratia illustri Regi Angliae, &c. devotissimus suus H. eadem gratia Dublinensis Archiepiscopus, Apostolicaesedis Legatus, promptum cum devotione famulatum. Vacan e nuper seed Acaden. sita in ultimis partibus Connaciae, ubi minus informetur Ecclesia sedis ejusdem Clerus ignorans, & inconsuetus hucusque modum et formam in electione sacienda secundum aliarum terrarum statuta conservare, ad celebrandam electionem Regia licentia non petita, juxta priorem ejus consuetudinem processit, qua tamen celebrata, electus ipse cum quibusdam Electoribus ad Iusticiarium vestrum Hyberniae accessit, Regium expostulans assensum supplere; cupiens post electionem quod contra Regiae dignitatis privilegium ante eam videhatur omissum, licet in partibus illis in celebrandis electionibus minime consueverit hucusque Regia postulari licencia. Vnde ad instituendam et observandam debitae sollempnitatis formam tam in Regia dignitate quam in electionis celebracione, examinata postmodum coram nobis eadem electione, ab adversariis Electi plura fuerunt objecta et prolata, tam in personam Electi quam in formam eligendi; propter quae videbatur ipsa electio minus valida, si universa deberent judicari et conservari secundum aliorum consuetudinem regnorum et Regiae dignitatis conservacionem, de quibus gentis illius ruditas usque ad tempus praesens noticiam non habuit, nec ease observare consuevit. Dumque videbatur ex hiis quae omissa sunt tam in modo electionis, quam in observacione Regiae dignitatis, ipsius Ecclesiae ordinacio ad nos tanquam superiorem devolvi, quia volumus et affectamus Regiam dignitatem in illis partibus firmari, et induci, et consolidari ubi quondam convaluit, nec obtinuit cum in partibus eisdem nullus Anglicus fructificare possit adhuc,—aut morari; maxim propter loci paupertatem et gentis contrari hostilitatem; Super ordinacione ejusdem Ecclesiae consilium et voluntatem vestram nobis significetis; fideli nostro praesencium latori credentes, qui de hiis et aliis vobis plenius exponet. Valete.

Which he seconded with the other Epistle to this King, wherein he relates the great labors and expenses he had undergone for the King, and his Father King John.

EXcellentissimo Domino suo & amantissimo, Henrico Dei gratia illustri Regi Angliae, &c. suus eadem gratia H. Dublinensis Archiepiscopus, salutem & devotum in omnibus famulatum. Quot et quantos labores, quantas eciam expensas sustinuerimus pro Domino Rege patre vestro, necnon et pro vobis, non est necesse vobis exprimere, cum satis et vobis et vestris liquida sint et manisesta. Regiae igitur excellenciae cum quanta possumus supplicamus devotione, quatinus ad labores et expensas pro vobis et vestris factas oculo pietatis respicientes, Iustic. vestro Hiberniae dare velitis in mandatis, ut nos et Ecclesiam nostram super possessionibus et dignitatibus nostris a bonae memory H. Rege avo vestro, necnon et piae recordacionis J. patre vestro obtentis per Cartas suas confirmatis aliquid attemptare, vel in aliquo vetare non praesumat. Tantum super hoc, si placet, facere velitis, ut omnes nos oculo velit respicere propicior , et nos et Ecclesia nostra vobis ad obsequia promptiores esse debeamus et devotiores. Valete. Which was writ upon this occasion.

Thomas Fitz-Adam, to whom the King committed the custody of his Forests in Ireland, distraining and apprehending some of the Archbishop of Dublin 's men and Tenants within the Forest, exempted by King John 's and other Charters from Forest Laws and Duties, the Archbishop excommunicated him for this his proceeding, yet afterwards offered to absolve him upon his submission; the Archbishop upon this occasion writ this Letter and the former, sent by a special Messenger to the King mis-relating the proceedings, extant in the Bundle of Letters and Certificates I found in the White Tower, (about An. 9H. 3.) as I conjecture.

EXcellentissimo Domino suo & amantissimo H. Dei gratia illustri Regi Angl. Domino Hiberniae, &c. devotus suus H. eadem gratia Dublinensis Archiepiscopus, Apostolicae sedis Legatus, cum fidelitate promptum et devotum servicium. Terrae et tenementa Ecclesiae nostrae ipsi ab antiquo in liberam elemosinam assignata semper pro majori parte libera extiterunt a Forestariis et omnibus aliis exactionibus mundanis. Munita est eciam Ecclesia nostra in suis libertatibus antiquitus debitis et consuetis per Cartas et confirmationes inclitae memory Domini J. patris vestri a Forestariis et omnibus aliis mundanis exactionibus et oneribus. Et si forte aliquando contra libertates illius praesumptuose fuisset aliquid attemptatum, unde et venerandae memory antecessor noster exulavit aerumpnis et tribulacionibus septennis exilii, libertates ipsas in statum debitum reformavit. Hoc vestra et fidelium vestrarum discreta provisione deletum esse videtur a consequencia per Cartam vestram ad partes Hiberniae nuper transmissam, in qua non solùm Ecclesiis & Ecclesiasticis viris, set omnibus secularibus & mundanis antiquas d bitas et consuetas libertates concessistis et confirmastis. Hiis autem non consideratis ut deceret T. filius Adae ui Forestam vestram de Hibernia commisistis, terras nostras contra antiquas et debitas Ecclesiae nostrae libertates inforestare contendit, et novas oppressoones et exactiones inducere, capiendo homines nostros et denarios, pocius voluntate propria, ut videtur, quam authoritate Regia. Qui cum propter hujusmodi et alios graves excessus ab Archidiacono nostro fuisset excommunicatus, tandem ad cor reversus, absolvi meruit; de hoc autem & propter negotia vestra cum disposuissemus vestram adire praesenciam, supervenerunt nuncii vestri qui nobis negocia vestra praesentaverunt, qui cum nondum recessu latoris praesencium cum Justiciario in remotis partibus agent locuti fuissent, post ejus allocutionem secundum ipsius responsionem ad commodum & utilitatem vestram in omnibus faciemus. Interim, si placet, donec ad vos veniamus significate dicto T. filio Adae & aliis Ballivis vestris, ut a diuis molestacionibus nostris cessant, et nobis et Ecclesiae nostrae debitas permittant libertates. Latori autem praesencium David nuncio nostro super hiis quae vobis dicet ex parte nostra de hiis & aliis vestris negociis credatis, in cujus ore multa posuimus vobis dicenda, per quem quaedam munuscula Regiae celsitudini transmittamus, in proximo per Dei gratiam missuri vel personaliter allaturi meliora. Conservet Altissimus incolumitatem vestram in tempora longissima.

How little cause this Archbishop Henry had to complain to the King, or to Excommunicate Thomas Fitz-Adam, yea how insolently and violently he demeaned himself in Excommunicating this Kings Officer against the Kings prerogative and the Kings Justices commands, and what an enemy, Traitor he was to the King, this Letter of Fitz-Adam to the King and his Council, concerning the difference between him and this Archbishop will abundantly evidence, extant in the same Bundle in the Tower, with his precedent Letters.

REverendo Domino suo H. Dei gratia Regi Angl. Domino Hyb. &c. suus, si placet, Thomas filius Adae, salutem & fidele servicium. Sciatis, Domine, quod terra vestra Hyberniae Dei gracia in bono statu est, set Dominus Dublinensis nullo modo patitur agenda vestra adeo been se habere ut vobis expediret in partibus vestris, et nititur omnibus viribus suis vos exhaeredare de Foresta vestra in Hibernia, ut vobis alias mandavi: Ingerendo michi custodienti Forestam illam per praeceptum vestrum diversa intollerabilia occasion illius Forrestae. Contigit quod quidam octavo Epiphaniae proximo praeteritae qua Justiciarius intinerans in Foresta ad inquirendum pleniùs jura vestra Forestae, venerunt contra me Forestarii turpiter verberati et lacerati, dicentes, quod ex quo poscunt vadia hominum Archiepiscopi secantium nemus vestrum in Foresta vestra—homines Archiepiscopi, et per praeceptum ejus, cum clamore et uthagio insurgunt in eos, et vi vadia sua a Forestariis extorquent, Forestarios turpiter infestantes. Eodem die venientes quidam homines de eadem Foresta indicaverunt michi quendam malefactorem conversantem in Foresta in terra Archiepiscopi, qui a longo tempore in vita Domini mei patris vestri usque ad hoc tempus destruerat Forestam; Et est malefactor ill .—prout tota terra testator tocius regni vestri. Hoc audito, misi servientes nostros ad quaerendum malefactorem illum, & illo invento in domo sua, servientes scrutaverunt domum, si possent invenire in domo sua perinde esset melius athaciandus, et sumerant arcum suum cum sagitta sanguinolenta, et perchias Cervi sanguinolentas cum corio et quadam portion venationis— Servientes duxerunt ad me malefactorem cum athaciamento: Ego vero incontinenti feci convenire omnes probos homines cujusdam villae vestrae de eadem Foresta, et feci ducere malefactorem illum cum athaciamento coram eis, et athaciamentum coram eis inbreviari, et malesactorem posui in prisonam vestram. Hoc audiens Dominus Archiepiscopus, misit ad me Decanum Dublin. cum tribus Presbyteris, et postulavit hominem suum quietum captum super terra Ecclesiae. Ego vero intelligens illum non esse reddendum, et maxim Presbitero (mero,) nisi Archiepiscopus vellet eum replegiare ad habendum illum in Curia vestra, nolui eis illum dimittere. Nec mora, eadem die, scilicet vigilia Epiphaniae, mandavit omnibus Presbiteris Civitatis Dublin. et extra, quod (a divinis) cessarent dummodo essem in villa. In crastino, in die Epiphaniae, venerunt ad me duo Presbiteri, & postulaverunt dictum malefactorem quietum ex parte Archiepiscopi; jubentes de parte sua ne illum plus tenerem, et nisi illum ita redderem excommunicarent me. (A daring insolency.) Hoc audito, appellavi ad Dominum Archiepiscopum ab illo die in viii. dies; si hoc nichil esset per eum pro vobis et statu vestro, et libertatibus vestris, et pro me et hominibus meis coram Archiep. in villa Dublin. ad horam; et si hoc esset parum, ego appellavi supradicto modo in praesentia Domini Papae; et si hoc prodesse non posset, pecii inducias quousque loqutus fuissem cum Iusticiario vestro Hiberniae. Hiis omnibus postpositis steterunt in contrariis; in eadem die Epiphaniae pronunciarunt sententiam Excommunicationis in me. Super quo nimium motus ivi ad Archiepiscopum in crastino, et monstravi ei gravamen et pudorem minus circumspecte et consulte quam deceret michi fore illatum; et ipse interrogavit hominem suum quietum et absolveret me; et dixit, quod ego nec alius potui capere hominem illum nec alium super terram suam quamvis esset in Foresta. Dicens Terram esse suam, Nemus esse suum, Forestam esse suam, Feras esse suas: Et ex quo audivi quod atraxit ad Ius suum omne Ius vestrum, nolui dimittere ei hominem suum quietum nisi vellet replegiare eum ad habendum eum in Curia vestra, vel saltem coram Iusticiario vestro in adventu suo in partes illas: quod omnino refutavit, nec potui absolvi. Et ego mandavi Iusticiario causam Sententiae in me latae, rogans quod mandaret super hoc voluntatem suam. Iusticiarius vero mandavit michi, quod nullo modo redderem malefactorem quietum, nisi Archiepiscopus vellet replegiare ad habendum eum in Curia vestra. Mandavit eciam eidem Archiepiscopo quod replegiaret Sententiam qualemcumque in me latam, et tantum inde faceret ne deterius inde contingeret, et ne negocia vestra remanerent facienda, et michi in nullo potuit proficere: Immo per totam terram vestram facit me prosequi, prohibendo communionem hominum et aysiamenta villarum, ita quod ad quoddam arduum negocium vestrum exequendum interesse non potui; videlicet, quod haberetis donationem Ecclesiarum de Connactia, quam nunquam habuistis. Ad hoc, quod in tota Hybernia non habetis unam Ecclesiam dandam. Nec eciam potui esse ad tenend. Assisas vestras Dublin. in Octabis Sancti Hyllarii; et ita in hunc modum promovet idem Archiepiscopus negocia vestra in partibus Hyberniae. Quidam vero dixerunt Archiep. quod defamaverat me multum; et ultra, quod ad me excommunicand. (non debet procedere) et eciam propter privilegium quod habetis, ut dicunt, quod capitals Bayllivi vestri non sunt excommunicandi, vobis inconsultis. Ad quod respondit Archiepiscopus, quod cum videret privilegium illud tunc crederet nos illud habere, set non antea. Ita et in hunc modum se habet idem Archiepiscopus erga vos et erga me pro vobis, super quo, si placet, vobis et michi provideatis. Scituri, quod in mandatis meis non invenietis me alium quam mandatorem certarum rerum: et quamvis vincula quibus ligatus sum molestent me, sustineo illa donec vobis super praedictis provideritis, quia volo vos pro posse meo tenere intus Ballivam libertatum vestrarum super praedictis, —et pro Deo et servicio meo provideatis michi, si fieri potest, quod absolver ab alio, non ab Archiepiscopo, qui fecit pronunciari Sententiam in me latam, quon am hoc vobis cederet ad honorem: desicut credo, quod tenebat me in Sentencia illa, quousque adquiescam in omnibus voluntati ejus—set hoc non expediret vobis, secundum quod adhuc operatur erga vos. Provideatis eciam vobis de aliquibus probis hominibus & legalibus (in terra) Hybern. ad prosequendum negocia vestra, et maxim contra dictum Archiepiscopum, qui proponit exhaeredare vos in partibus illis—solus ad jura vestra manutenenda, quamvis non esset nisi contra dictum Archiepiscopum. Quoniam apponit se—et principaliter ad libertates vestras prosternendas. Ego mando vobis agenda vestra, prout se habent, &—emendanda illa—ubi emendacione indigent libenter emendarem. Voluntatem vestram & beneplacitum super praedictis & omnibus aliis, si placet, michi scire faciatis. Valeat Excellentia vestra in Domino.